Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 30

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

SERMO XXX. Qualiter populus fidelium seu animae electorum per vineas significantur, quarum Ecclesia custos dicitur; et de prudentia carnis, quae est mors.

1. Posuerunt me custodem in vineis (Cant. I, 5) . Qui? Tuine illi oppugnatores quos proxime memorasti? (0934A) Audite et intelligite, si non se ab illis ipsis fatetur ista promotam, a quibus et passam. Nec mirum tamen, siquidem fuerit causa pugnandi intentio corrigendi. Nam quis nesciat multos amicabiliter utiliterque multoties oppugnatos? Quam multos quotidie experimur piis impugnationibus praelatorum ad meliora proficere, provehi ad altiora? Ergo illud potius demonstremus, si possumus, quemadmodum adversus Ecclesiam pugnatum sit a filiis matris suae, et hostili animo, et damno utili. Id enim iucundius, cum qui nocere intendunt, prosunt et nolentes. Utrumque vero sensum tenet superior interpretatio: quoniam quidem non defuerunt, et qui bene, et qui male aemularentur eam, diversa intentione pugnantes; sed utrique profuerunt. (0934B) In tantum denique se profecisse ex iis quae ab aemulis passa est gloriatur, ut pro una vinea, quam sibi abstulisse visi sunt, super multas se gaudeat constitutam. Hoc mihi, inquit, praestitere pugnando contra me et contra vineam meam, qui dicunt: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea (Psal. CXXXVI, 7) , ut unam pluribus commutarim. Hoc quippe est quod infert, Vineam meam non custodivi: tanquam causam subiungens unde hoc illi contigerit, ut non in una iam, sed in pluribus custos posita sit. Et littera quidem sic est. (0934C)

2. Sed si eam simpliciter sequimur, contenti eo solo quod sonare in superficie illa videtur, putabimus nos legere in Scriptura sancta de his vineis corporeis et terrenis quas quotidie cernimus de roro coeli et de pinguedine terrae accipere, unde fundunt vinum, in quo est luxuria: et sic nihil, non dico Domini sponsae dignum, sed nec cuivis caeterarum congruum quid de tam sancta et divina Scriptura attulisse videbimur. Quae enim convenientia sponsis et custodiae vinearum? Sed etsi convenire putetur, unde docebimus fuisse aliquando Ecclesiam istiusmodi deputatam officio? Nunquid de vineis cura est Deo? Si autem spirituali sensu vineas Ecclesias, id est fideles interpretamur populos, iuxta prophetae sensum dicentis, Vinea Domini sabaoth domus Israel est (Isa. V, 7) , incipiet fortassis elucere nobis quomodo sponsae minime indignum sit fieri custodem in vineis. (0934D)

3. Puto quod et non parva insuper et in hoc ipso apparebit praerogativa, si quis diligentius curet advertere quantum ubique per orbem in huiusmodi vineas dilataverit terminos suos a die illa qua Ierosolymis a filiis matris suae expugnata est et exturbata, una cum prima illa sua novella plantatione; multitudinem dico credentium, quorum legitur fuisse cor unum et anima una (Act. IV, 32) . Et ipsa est, quam modo fatetur se minime custodisse, sed non ad insipientiam sibi. Nec enim ita inde evulsa in persecutione fuit, ut non alibi plantaretur, atque aliis locaretur agricolis, qui reddant fructus eius temporibus suis. Non prorsus, non periit, sed migravit; etiam crevit et dilatata est, tanquam cui benedixit Dominus. (0935A) Denique leva oculos tuos, et vide si non operuit montes umbra eius, et arbusta eius cedros Dei; si non extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines eius (Psal. LXXIX, 11, 12) . Nec mirum, Dei enim aedificatio est, Dei agricultura est (I Cor. III, 9) . Ipse fecundat, ipse propagat, ipse putat et purgat eam, ut fructum plus afferat. Quando nempe sua destitueret cura vel opera, quam plantavit dextera eius? Non plane habenda neglectui, in qua apostoli palmites, Dominus vitis, et Pater eius agricola est (Ioan. XV, 2, 5, 1) . In fide plantata, in charitate mittit radices, defossa sarculo disciplinae, stercorata poenitentium lacrymis, rigata praedicantium verbis: et sic sane exuberans vino in quo est laetitia, sed non luxuria; vino totius suavitatis, nullius libidinis. (0935B) Hoc certe vinum laetificat cor hominis; hoc constat et angelos bibere cum laetitia. Denique gaudent in conversione et poenitentia peccatorum, salutem hominum sitientes. Lacrymae poenitentium vinum eorum, quod in illis vitae odor, sapor gratiae sit, indulgentiae gustus, reconciliationis iucunditas, sanitas redeuntis innocentiae, serenatae suavitas conscientiae.

4. Ergo ex illa una vinea, quam saevae persecutionis visa est delevisse tempestas, quantae in universa terra propagatae refloruerunt? Et in his omnibus custos posita sponsa est, ut non contristetur, quod primam vineam non custodivit. (0935C) Consolare, filia Sion: si caecitas ex parte contigit in Israel, quid tu perdis? Mirare mysterium, et noli plangere detrimentum: dilata sinum, et collige plenitudinem gentium. Dic civitatibus Iudae: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46) . Moysi sane oblatum est a Deo, si praevaricatorem populum vellet dimittere, et divinae exponere ultioni, ipsum quidem fieri posse in gentem magnam: sed ille renuit (Exod. XXXII, 9-13) . Quare? Ob nimiam profecto dilectionem qua illi fortiter devinctus populo tenebatur; et quoniam non requirebat quae sua sunt, sed Dei honorem, et non quod sibi utile foret, sed quod multis. Et ille quidem sic. (0935D)

5. Ego autem consilio secretiori puto hoc munus divinitus pro sui magnitudine servatum sponsae, ut ipsa potius, et non Moyses, mitteretur in gentem magnam. Non enim oportebat amicum sponsi praeripere sponsae benedictionem; et propterea non quidem Moyses, sed nova sponsa, cui dicitur: Ite in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15); ipsa, inquam, prorsus missa est in gentem magnam. Num in maiorem potuit quam in universitatem? Et facile universitas cessit portanti pacem, gratiam offerenti. Sed non sicut gratia, ita et lex. Quam dissimili vultu ad omnem conscientiam se offerunt suavitas huius, et illius austeritas. Quis sane ex aequo respiciat condemnantem et consolantem, reposcentem et ignoscentem, plectentem et amplectentem? (0936A) Non pari profecto acceptabitur voto umbra et lux, ira et pax, iudicium et misericordia, figura et veritas, virga et haereditas, frenum et osculum. Graves denique Moysi manus, testibus Aaron et Hur (Exod. XVII, 12) ; grave Legis iugum, testibus ipsis apostolis, qui hoc et sibi, et patribus importabile clamitant (Act. XV, 10) ; grave iugum, et vile praemium: nam terra est in promissione. Pro huiusmodi non est Moyses missus in gentem magnam. Verum tu, mater Ecclesia, promissionem habens vitae quae nunc est et futurae, facile in duplici gratia obtines ab universis te recipi, et propter iugum suave, et propter regnum sublime. Pulsa de civitate, ab universitate exciperis, dum sic provocat quod promittis, ut quod imponis non terreat. (0936B) Quid adhuc unius vineae plangis damnum, quod tanto tibi fenore compensatum est? Pro eo quod fuisti derelicta, et odio habita, et non fuit qui per te transiret: Ponam te, inquit, in superbiam saeculorum, gaudium in generatione et generationem; et suges lac gentium, et mammilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Iacob (Isa. LX, 15, 16) . Tali itaque modo dicit se sponsa positam custodem in vineis, et quia vineam suam non custodivit.

6. Ego loci huius occasione me ipsum reprehendere soleo, quod animarum susceperim curam, qui meam non sufficerem custodire; vineas animas interpretans. (0936C) Quod si probas et tu hanc nostram interpretationem, vide etiam consequenter, an recte quoque dicamus fidem, vitem; virtutes, palmites; botrum, opus; devotionem, vinum. Siquidem nec palmes absque vite, nec virtus sine fide aliquid est. Sine fide enim impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6); fortasse et displicere necesse erit. Denique omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23) . Hoc ergo considerare oportuit illos qui me posuerunt custodem in vineis, si videlicet propriam custodissem. At quanto tempore inculta iacuit et deserta, redacta in solitudinem! Prorsus defecerat vinum ex ea, arefactis, prae sterilitate fidei, virtutum palmitibus. Erat fides, sed mortua. Quomodo enim non mortua sine operibus? Et id quidem in saeculari vita. (0936D) Caeterum conversus ad Dominum, meliuscule coepi, fateor, custodire; non tamen prout oportuit. Et quis nempe ad hoc idoneus? Nec sanctus Propheta, qui ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, frusta vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1) . Quantis etiam tunc memini me patere insidiis illius, qui sagittat in occultis immaculatum? Quantum nobis, o vinea mea, furtivis subreptum est machinamentis eo ipso tempore, quo vigilantius intendere coepimus curae et custodiae nostri? Quot et quales piorum botros operum aut praefocavit ira, aut tulit iactantia, aut foedavit inanis gloria? Quanta ab illecebra gulae, quanta ab acediae spiritu, quanta a pusillanimitate spiritus et tempestate sustinuimus? (0937A) Sic eram: et nihilominus tamen posuerunt me custodem in vineis, non considerantes quid de mea ego facerem vel fecissem, nec audientes arguentem magistrum ac dicentem: Si quis domui suae praesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? (I Tim. III, 5.)

7. Miror audaciam plurimorum, quos videmus de suis vineis non colligere nisi spinas et tribulos, vineis tamen Dominicis etiam se ingerere non vereri. Fures sunt et latrones, non custodes, neque cultores. Hoc illis. Vae autem mihi etiam nunc a periculo vineae meae! imo magis nunc, quando pluribus intentus, minus circa unam diligens, minusque sollicitus fieri cogor. Nec spem circumdare, nec torcular fodere in ea licet. Heu! destructa est maceria eius, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam! (Psal. LXXIX, 13.) Patet exposita tristitiae, iracundiae atque impatientiae pervia. (0937B) Demoliuntur eam sedulae quaedam vulpeculae instantium necessitatum; irrumpunt undique anxietates, suspiciones, sollicitudines; turbae discordantium, causarum molestiae rara hora desunt. Non est prohibendi facultas, non copia declinandi, sed nec orandi spatium. Quo imbre lacrymarum perfundere sufficiam sterilitatem animae meae? (Psal. XXXIV, 12.) Vineae meae volui dicere, sed de psalmo sic incidit propter usum, et sensus idem est; nec piget erroris qui admonet similitudinis, quia non de vinea sermo est, sed de anima. Ergo anima cogitetur, cum vinea legitur; siquidem sub huius specie et nomine illius sterilitas deploratur. Quibus ergo lacrymis rigabo sterilitatem vineae meae? (0937C) Omnes palmites eius aruerunt prae inopia; iacent sine fructu, eo quod non habeant humorem, Iesu bone! quos fasciculos sarmentorum ex eis in tuo quotidie sacrificio ustio contriti cordis mei te teste absumit? Sit, obsecro, sacrificium tibi spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, ne despicias (Psal. L, 19) .

8. Et ego quidem sic pro imperfecto meo traho ad me capitulum praesens. (0937D) Perfectus autem omnis erit qui alias dicere poterit: Vineam meam non custodivi; illo videlicet sensu, quo Salvator loquitur in Evangelio, Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39) . Idoneus plane et dignus qui ponatur custos in vineis, quem propriae cura vineae a commissarum diligentia et sollicitudine non impedit aut retardat; dum non quaerit quae sua sunt, neque quod sibi utile est, sed quod multis. Propterea sane Petro cura ista credita est in tam multis vineis, quae erant de circumcisione, quia homo paratus erat, et in carcerem, et in mortem ire (Luc. XXII, 33) , usque adeo suae vineae, id est suae animae, non detinebatur amore, quominus curae intenderet creditarum. (0938A) Merito et Paulo inter gentes tam ingens silva credita est vinearum, quod et ipse in suae custodia vineae minime curiosus inventus sit; ita ut non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus fuerit propter nomen Domini Iesu Christi (Act. XXI, 13) . Denique: Nihil horum vereor, inquit, nec facio animam meam pretiosiorem quam me (Act. XX, 24) . Optimus aestimator rerum, qui nihil suorum sibi praeferendum existimet.

9. Quam multi saluti propriae modicam vilissimamque pecuniam praetulerunt! Paulus nec animam. Non, inquit, facio eam pretiosiorem quam me. Ergo differentiam facis inter te, et animam tuam? Prudenter quidem tu tibi pluris es, quam quidvis tuum. Sed quomodo non tua anima tu? (0938B) Arbitror quod quia Paulus iam tunc in spiritu ambularet, et mente consentiret legi Dei quoniam bona est (Rom. VII, 16) ; idcirco hanc ipsam mentem suam, tanquam principale ac supremum quiddam sui, dignum duxerit suimet potius, quam suae cuiuspiam rei nomine designare; reliquum vero, quod constat naturae esso inferioris, et inferiori proinde viliorique essentiae, quod est corpus, inhaerere; non modo officio vivificandi ac sensificandi, sed et fovendi nutriendique desiderio: hoc, inquam, sensuale atque carnale appellatione sui homo spiritualis indignum iudicans, inter sua magis censuit deputandum, quam se personaliter exprimendum per illud. Cum me dico, inquit, excellentius quod in me est, in quo et sto per gratiam Dei, id est mentem rationemque, intellige. Cum loquor animam meam, hoc inferius accipe, quod carni animandae vides accommodatum, etiam et iunctum in concupiscentia. (0938C) Id me fuisse quidem, sed iam non esse agnosco, quia non secundum carnem adhuc ambulo, sed secundum spiritum (Rom. VIII, 4) . Vivo ego iam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20) . Secundum mentem ego, secundum carnem non ego. Quid enim si carnaliter etiam nunc anima concupiscit? Iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 17) . Et ideo non me quidem, sed tamen meum dixerim quod in me carnaliter sapit, idque non aliud quam ipsam animam. Revera enim animae portio est carnalis affectio eius, et vita, quam administrat corpori. Hanc ergo animam suam Paulus spernebat prae se, paratus pro Domino non solum alligari, sed et mori in Ierusalem, et sic perdere animam suam iuxta consilium Domini. (0938D)

10. Tu quoque si propriam deseras voluntatem, si corporis voluptatibus perfecte renunties, si carnem tuam crucifigas cum vitiis et concupiscentiis, sed et mortifices membra tua, quae sunt super terram: probabis te Pauli imitatorem, qui non facias animam tuam pretiosiorem te ipso; probabis et Christi discipulum, etiam illam perdendo salubriter. Et quidem prudentius eam perdis ut custodias, quam custodis ut perdas. Nam qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam (Matth. XVI, 25) . Quid hic vos dicitis, observatores ciborum, morum neglectores? Hippocrates et sequaces eius docent animas salvas facere in hoc mundo; Christus et eius discipuli, perdere. Quemnam vos e duobus sequi magistrum eligitis? (0939A) At manifestum se facit qui sic disputat: hoc oculis, hoc capiti, et illud pectori vel stomacho nocet. Profecto unusquisque quod a suo magistro didicit, hoc in medium profert. Num in Evangelio legisti has differentias, aut in prophetis, aut in litteris apostolorum? Caro et sanguis pro certo revelavit tibi hanc sapientiam, non spiritus Patris; est enim carnis haec sapientia. Sed audi quid de ipsa nostri medici sentiant. Sapientia, inquiunt, carnis mors est; item: Sapientia carnis inimica est Deo (Rom. VIII, 6, 7) . Num Hippocratis seu Galeni sententiam, aut certe de schola Epicuri debui proponere vobis? Christi sum discipulus; Christi discipulis loquor: ego si peregrinum dogma induxero, ipse peccavi. Epicurus atque Hippocrates corporis alter voluptatem, alter bonam habitudinem praefert; meus Magister utriusque rei contemptum praedicat. (0939B) Animae in corpore vitam, quam summo studio iste unde sustentet, ille unde et delectet, inquirit atque inquirere docet, Salvator monet et perdere.

11. Quid enim tibi aliud de Christi auditorio sonuit, cum paulo ante clamatum est: Qui amat animam suam, perdet eam? (Ioan. XII, 25.) Perdet eam dixit, sive ponendo ut martyr, sive affligendo ut poenitens. Quanquam genus martyrii est, spiritu facta carnis mortificare; illo nimirum, quo membra caeduntur ferro, horrore quidem mitius, sed diuturnitate molestius. Videsne hac sententia Magistri mei carnis sapientiam condemnari, per quam utique aut in luxum voluptatis diffluitur, aut ipsa quoque bona valetudo corporis ultra quam oporteat appetitur? (0939C) Denique quod vera sapientia in voluptates non effluat, audisti profecto a Sapiente, ne inveniri quidem hanc in terra suaviter viventium (Iob XXIII, 13) . Qui autem invenit, dicit: Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam (Sap. VII, 10) . Si super salutem et pulchritudinem, quanto magis super voluptatem et turpitudinem? Quid vero prodest temperare a voluptatibus, et investigandis diversitatibus complexionum, ciborumque varietatibus inquirendis, quotidianam expendere curam? Legumina, inquit, ventosa sunt, caseus stomachum gravat, lac capiti nocet, potum aquae non sustinet pectus, caules nutriunt melancholiam, choleram porri accendunt, pisces de stagno aut de lutosa aqua meae penitus complexioni non congruunt. (0939D) Quale est hoc, ut in totis fluviis, agris, hortis, cellariisve reperiri vix possit quod comedas?

12. Puta te, quaeso, monachum esse, non medicum; nec de complexione iudicandum, sed de professione. Parce, obsecro, primum quidem quieti tuae, parce deinde labori ministrantium, parce gravamini domus, parce conscientiae. Conscientiae dico, non tuae, sed alterius; illius videlicet, qui prope sedens, et edens quod sibi apponitur, de tuo singulari ieiunio murmurat. Scandalo quippe est ei aut tua odiosa superstitio, aut duritia, quam forte putat illius, qui tibi habet providere. (0940A) Scandalizatur, inquam, in tua singularitate frater iudicans te superstitiosum, tanquam superflua quaeritantem; aut certe me durum causans, qui non perquiram victui tuo necessaria. Frustra sibi quidam blandiuntur de exemplo Pauli, hortantis discipulum non bibere aquam, sed modico uti vino propter stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23) . Qui attendere debent primum quidem Apostolum minime sibi ipsi rem istiusmodi suadere, sed nec discipulum aeque exposcere sibi. Deinde non monacho hoc intimari, sed episcopo, cuius vita tenerae adhuc et nascenti Ecclesiae pernecessaria esset. Timotheus hic erat. Da mihi alterum Timotheum; et ego cibo eum, si vis, etiam auro, et poto balsamo. Caeterum tu tibimetipsi dispensas, misertus tui. (0940B) Suspecta est mihi, fateor, tua ipsius in te dispensatio; et vereor tibi illudi sub tegmine et nomine discretionis a carnis prudentia. Id te saltem volo admonitum esse, ut si tibi ita auctoritas Apostoli placet de bibendo vino, modico, quod ille adiunxit, non praetermittas. Et de hoc satis. Sed revertamur ad sponsam, et discamus ab ea vineas proprias se utiliter non custodire, praesertim nos qui videmur deputati custodes in vineis sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen,