Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 28

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

SERMO XXVIII. De nigredine et formositate sponsi, et quomodo auditus potius quam visus valeat in rebus fidei, et ad notiiam veritatis.

1. Tenetis, credo, cuius et quibus Salomonis pellibus decorem sponsae sentiam comparatum, si tamen ad ostensionem commendationemque referatur decoris data ex his similitudo. (0921C) At si ad nigredinem magis referenda putetur, sicut et illa de tabernaculis Cedar: non equidem aliunde occurrit mihi quidquam de huiusmodi pellibus Salomonis, nisi quas forte rex in usum tabernaculi soleret assumere, si quando in tentoriis habitare liberet; quas utique, si quae tamen fuerunt, obscuras sine dubio et tetras esse necesse fuit, tanquam quae quotidiano forent expositae soli, et frequentium iniuriis pluviarum. Neque id frustra, sed ut is qui intus repositus erat ornatus, nitidior servaretur. Hoc exemplo sponsa non negat nigredinem, sed excusat; nec probro ducit qualemcunque habitum, quem charitas formet, iudicium veritatis non improbet. Denique quis infirmatur, cum quo non infirmetur? (0921D) quis scandalizatur, et non uritur? (II Cor. XI, 29.) Induit se compassionis naevum, ut morbum in altero passionis levet, vel sanet; nigrescit candoris zelo, lucro pulchritudinis.

2. Multos candidos facit unius denigratio, non cum tingitur culpa, sed cum cura afficitur. (0922A) Expedit, inquit, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat (Ioan. XI, 50) : expedit ut unus pro omnibus denigretur similitudine carnis peccati, et non tota gens nigredine condemnetur peccati: splendor et figura substantiae Dei obnubiletur in forma servi pro vita servi: candor vitae aeternae nigrescat in carne, pro carne purganda: speciosus forma prae filiis hominum, pro filiis hominum illuminandis obscuretur in passione, turpetur in cruce, palleat in morte: ex toto non sit ei species neque decor, ut sibi speciosam atque decoram acquirat sponsam Ecclesiam sine macula et sine ruga. Agnosco pellem Salomonis, imo ipsum in pelle nigra Salomonem amplector. Habet et Salomon nigredinem, sed in pelle; foris niger, in cute niger, non intus: alioquin omnis gloria eius filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 3, 14) . Intus divinitatis candor, decor virtutum, splendor gloriae [alias, gratiae], innocentiae puritas: sed tegit haec despicabilior infirmitatis color; et quasi absconditus vultus eius et despectus, dum tentatur per omnia pro similitudine absque peccato. (0922B) Agnosco denigratae formam naturae; agnosco tunicas illas pelliceas, protoplastorum peccantium habitum (Gen. III, 21) . Denique semetipsum denigravit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7) . Agnosco sub pelle haedi, qui peccatum significat, et manum quae peccatum non fecit, et collum per quod mali cogitatio non transivit; ideoque non est inventus dolus in ore eius (Isa. LIII, 9) . Novi quod sis lenis natura, mitis et humilis corde, blandus aspectu, suavis spiritu, et quidem unctus oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) . Unde ergo nunc ad instar Esau pilosus et hispidus? Cuiusnam rugosa et tetra imago haec, et unde hi pili? (0922C) Mei sunt: nam pilosae manus similitudinem exprimunt peccatoris. Meos agnosco hos pilos; et in pelle mea video Deum Salvatorem meum.

3. Non tamen Rebecca sic illum induit, sed Maria; tanto digniorem qui benedictionem acciperet, quanto sanctior quae peperit. Et bene in meo habitu; quia mihi benedictio vindicatur, mihi postulatur haereditas. Siquidem audierat: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8) . Tuam, inquit, haereditatem, tuamque possessionem dabo tibi. Quomodo dabis ei, si sua est? Et quomodo suam mones ut postulet? aut quomodo sua, si necesse habet ut postulet? Mihi proinde postulat, qui meam ad hoc induit formam, ut suscipiat causam. (0922D) Quippe disciplina pacis nostrae super eum, dicente propheta, et Dominus in eo posuit iniquitatem omnium nostrum (Isa. LIII, 5, 6): unde debuit fratribus per omnia similari, sicut ait Apostolus, ut misericors fieret (Hebr. II, 17) . Propterea vox quidem, vox Iacob est; manus autem, manus sunt Esau (Gen. XXVII, 22) . Suum est quod auditur ex eo: quod in eo videtur, nostrum. Quod loquitur, spiritus et vita est: quod apparet, mortale et mors. Aliud cernitur, et aliud creditur. Nigrum sensus renuntiat, fides candidum et formosum probat. (0923A) Niger est, sed oculis insipientium: nam fidelium mentibus formosus valde: niger est, sed formosus: niger reputatione Herodis, formosus confessione latronis, centurionis fide.

4. Quam formosum adverterat qui exclamavit: Vere homo hic Filius Dei erat! Sed in quo advertit, advertendum. Si enim attenderet quod apparebat, quomodo formosus, quomodo Filius Dei? Quid nisi deforme et nigrum oculis spectantium occurrebat, cum expansis in cruce manibus medius duorum nequam, risum malignantibus daret, fletum fidelibus? Et solus erat risui, qui solus poterat esse terrori, solus honori debuerat. Unde igitur advertit pulchritudinem Crucifixi, et quod is sit Filius Dei, qui cum iniquis reputatus est? (Isa. LIII, 12.) Respondere aliquid ad id nostrum nec fas, nec opus est; nec enim evangelistae hoc diligentia praeteriit. (0923B) Sic enim habes: Videns autem centurio qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat (Marc. XV, 39) . Ergo ad vocem credidit, ex voce agnovit Filium Dei, et non ex facie. Erat enim fortasse ex ovibus eius, de quibus ait: Oves meae vocem meam audiunt (Ioan. X, 17).

5. Auditus invenit quod non visus; oculum species fefellit, auri veritas se infudit. Oculus pronun tiabat infirmum, oculus foedum, oculus miserum, oculus morte turpissima condemnatum; auri Dei Filius, auri formosus innotuit; sed non Iudaeorum, quia erant incircumcisi auribus. Merito Petrus abscidit auriculam servi, ut viam faceret veritati, et veritas liberaret eum, id est liberum faceret. (0923C) Erat ille centurio incircumcisus, sed non aure, qui ad unam exspirantis vocem sub tot infirmitatis indiciis Dominum maiestatis agnovit. Ideoque non despexit quod vidit, quia credidit quod non vidit. Non autem credidit ex eo quod vidit; sed ex eo procul dubio quod audivit, quia fides ex auditu (Rom. X, 17) . Dignum quidem fuerat per superiores oculorum fenestras veritatem intrare ad animam; sed hoc nobis, o anima, servatur in posterum, cum videbimus facie ad faciem. Nunc autem unde irrepsit morbus, inde remedium intret, et per eadem sequatur vestigia vita mortem, tenebras lux, venenam serpentis antidotum veritatis; et sanet oculum qui turbatus est, ut serenus videat quem turbatus non potest. (0923D) Auris prima mortis ianua, prima aperiatur et vitae; auditus, qui tulit, reparet visum; quoniam nisi crediderimus, non intelligemus. Ergo auditus ad meritum, visus ad praemium. Unde Propheta, Auditui meo, inquit, dabis gaudium et laetitiam (Psal. L, 10): quod fidelis retributio auditionis beata visio sit, et beatae meritum visionis fidelis auditio. (0924A) Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Porro, fide oportet mundari oculum qui videat Deum, quemadmodum habes: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9) .

6. Interim ergo, dum necdum paratus est visus, auditus excitetur, auditus exercitetur, auditus excipiat veritatem. Felix, cui Veritas attestatur, dicens: In auditu oris obedivit mihi (Psal. XVII, 45) . Dignus qui videam, si priusquam videam, obedisse inveniar; securus videbo, ad quem meae obedientiae munus praecesserit. Quam beatus qui ait: Dominus Deus aperuit mihi aurem, et ego non contradico, retrorsum non abii (Isa. L, 5) . Ubi et voluntariae habes obedientiae formam, et longanimitatis exemplum. Qui enim non contradicit, spontaneus est; et qui retro non abiit, perseverat. (0924B) Utrumque necessarium; quoniam hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7) , et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) . Utinam et mihi aperiat aurem Dominus, intret ad cor meum sermo veritatis, mundet oculum, et laetae praeparet visioni, ut dicam Deo etiam ipse: Praeparationem cordis mei audivit auris tua (Psal. IX, 17) ; ut audiam a Deo, etiam ipse cum caeteris obedientibus: Et vos mundi esti propter sermonem quem locutus sum vobis (Ioan. XV, 3) . Nec omnes mundantur qui audiunt, sed qui obediunt: Beati qui audiunt, et custodiunt illud (Luc. XI, 28) . Talem requirit auditum qui mandat dicens: Audi, Israel (Deut. VI, 3) ; talem offert qui ait: Loquere, Domine, quia audit servus tuus (I Reg. III, 9) ; talem spondet qui dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9) .

7. Et ut scias etiam Spiritum sanctum hunc in animae spirituali profectu ordinem observare, ut videlicet prius formet auditum, quam laetificet visum: Audi, inquit, filia, et vide (Psal. XLIV, 11) . Quid intendis oculum? Aurem para. Videre desideras Christum? Oportet te prius audire eum, audire de eo, ut dicas cum videris: Sicut audivimus, sic vidimus (Psal. XLVII, 9) . Immensa claritas, visus augustus, et non potes ad eam. Potes auditu, sed non aspectu. Clamantem denique Deum: Adam, ubi es? (Gen. III, 9.) , non videbam iam peccator, audiebam tamen. Sed auditus aspectum restituet, si pius, si vigil, si fidelis praecesserit. Fides purgabit quem turbavit impietas; et quem inobedientia clausit, aperiet obedientia. Denique: A mandatis tuis, inquit, intellexi (Psal. CXVIII, 104) : quod intellectum reddat observatio mandatorum, quem tulit transgressio. (0924D) Adverte adhuc in sancto Isaac quomodo prae caeteris sensibus auditus in iam sene viguerit. Caligant oculi patriarchae, palatum seducitur, fallitur manus, non fallitur auris. Quid mirum, si auris percipit veritatem, cum fides ex auditu, auditus per verbum Dei (Rom. X, 17) , verbum Dei veritas sit? Vox, inquit, vox Iacob est. Nihil verius. Manus autem manus sunt Esau (Gen. XXVII, 22) . Nihil falsius. Falleris: manus similitudo decepit te. Nec in gustu veritas, etsi suavitas est. Nam quomodo habet veritatem qui se putat edere venationem, cum domesticis vescatur haedorum carnibus? (0925A) Multo minus oculus qui nihil videt. Non est veritas in oculo, non sapientia. Vae qui sapientes estis, ait, in oculis vestris! (Isa. V, 21.) Non bona sapientia, cui maledicitur. Mundi est, ac per hoc stultitia apud Deum (I Cor. III, 19) .

8. Bona et vera sapientia trahitur de occultis, ut sapit beatus Iob (Iob XXVIII, 18) . Quid foris eam quaeris in corporis sensu? Sapor in palato, in corde sapientia est. (0925B) Non quaeras sapientiam in oculo carnis, quia caro et sanguis non revelat eam, sed spiritus (Matth. XVI, 17) . Non in gustu oris: nec enim invenitur in terra suaviter viventium (Iob XXVIII, 13) . Non in tactu manus, cum sanctus dicat: Si osculatus sum manum meam ore meo, quod est iniquitas maxima, et negatio in Deum (Iob XXXI, 27, 28) . Quod tunc fieri arbitror, cum donum Dei, quod est sapientia, non Deo, sed meritis ascribitur actionum. Sapiens fuit Isaac, sed tamen erravit in sensibus. Solus habet auditus verum, qui percipit verbum. Merito carnem redivivam Verbi tangere prohibetur mulier carnaliter sapiens; plus quippe tribuens oculo quam oraculo, id est carnis sensui quam verbo Dei. Quem enim mortuum vidit, resuscitatum [alias resurrecturum] non credidit, cum tamen hoc promiserit ipse. Denique non quievit oculus, usque dum satiatus est visus; quoniam non erat consolatio fidei, nec Dei rata promissio. (0925C) Nonne coelum et terra, et quidquid omnino carnis oculus attingere potest, ante habent transire et perire, quam iota unum aut unus apex ex omnibus quae locutus est Deus? Et tamen cessavit a fletu in visu oculi, quae noluit consolari in verbo Domini; pluris habens experimentum, quam fidem. At experimentum fallax.

9. Mittitur ergo ad certiorem fidei cognitionem; quae utique apprehendit quod sensus nescit, experimentum non invenit. Noli me tangere, inquit: hoc est: Dissuesce huic seducibili sensui; innitere verbo, fidei assuesce. Fides nescia falli, fides invisibilia comprehendens, sensus penuriam non sentit. denique transgreditur fines etiam rationis humanae, naturae usum, experientiae terminos. Quid interrogas oculum ad quod non sufficit? Et manus quid explorare conatur quod supra ipsam est? Minus est quidquid ille vel illa renuntiet. (0925D) Sane fides pronuntiet de me, quae maiestati nihil minuat. Disce id habere certius, id tutius sequi, quod illa suaserit. Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Ioan. XX, 17) . Quasi vero cum iam ascenderit, tunc tangi ab ea velit aut possit. Et utique poterit, sed affectu, non manu; voto, non oculo; fide, non sensibus. Quid tu me, ait, modo tangere quaeris, quae sensu corporis gloriam aestimas resurrectionis? Nescis quod tempore adhuc meae mortalitatis transfigurati ad horam morituri corporis gloriam oculi discipulorum sustinere nequiverint? (Matth. XVII, 6.) Adhuc quidem tuis sensibus gero morem, formam ingerendo servilem, quam de consuetudine recognoscas. (0926A) Caeterum mirabilis facta et gloria mea ex te, confortata est, et non poteris ad eam. Differ ergo iudicium, suspende sententiam, et tantae rei definitionem ne credas sensui, fidei reservato. Illa dignius, illa definiet certius, quae plenius comprehendet. Denique comprehendit suo illo mystico ac profundo sinu, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, illa in se quasi quodam involucro clausum portat, servatque signatum.

10. Illa igitur digne me tanget, quae Patri consedentem suscipiet, non iam in humili habitu, sed in coelesti: carne ipsa, sed altera specie. Quid deformem vis tangere? Exspecta ut formosum tangas. (0926B) Nam qui deformis modo, tunc formosus; deformis tactui, deformis aspectui; deformis denique deformi tibi, quae sensibus plus inhaeres, fidei minus. Esto formosa, et tange me; esto fidelis, et formosa es. Formosa formosum et dignius tanges, et felicius. Tanges manu fidei, desiderii digito, devotionis amplexu; tanges oculo mentis. At nunquid adhuc nigrum? Absit! Dilectus tuus candidus et rubicundus. Formosus plane quem circundant flores rosarum, et lilia convallium; hoc est, martyrum, virginumque chori: et qui medius resideo, utrique non dissideo choro, virgo et martyr. Quomodo denique candidis non congruo virginum choris, virgo, Virginis filius, virginisque sponsus? Quomodo non roseis martyrum, causa, virtus, fructus et forma martyrii? (0926C) Talem talis taliterque tange, et dic: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex milibus (Cant. V, 10) . Millia millium cum dilecto, et decies centena millia circa dilectum, et nemo ad dilectum. Num tibi verendum erit, ne forte in quempiam de multitudine errore incidas, quaerendo quem diligis? Non prorsus ambiges quemnam eligas. Facile occurret electus e millibus, cunctis insignior, et dices: Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae (Isa. LXIII, 1) . Non ergo in pelle nigra, quae hactenus sane ingerenda fuit oculis persequentium, ut contemnerent occidendum; aut etiam amicorum, et recognoscerent redivivum. Non, inquam, iam in pelle occurret nigra, sed in veste alba, speciosus forma, non modo prae filiis hominum, sed etiam prae vultibus angelorum. Quid me vis tangere in humili habitu, servili forma, specie contemptibili? (0926D) Tange coelesti decorum specie, gloria et honore coronatum; divina quidem maiestate tremendum, sed ingenita serenitate gratum ac placidum.

11. Inter haec advertenda prudentia sponsae, et profunditas sermonum eius, quae sub figura pellium Salomonis, scilicet in carne, rimata est Deum, in morte vitam; summam gloriae et honoris inter opprobria, et sub nigro denique habitu crucifixi candorem innocentiae, splendoremque virtutum, sicut illae utique pelles, cum essent nigrae atque despectae, pretiosa et praecandida praedivitis regis in se ornamenta servabant. Merito nigredinem non contemnit in pellibus, decorem qui sub pellibus est advertens. (0927A) Et ideo quidam illam contempserunt, quia hunc minime cognoverunt: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8) . Non cognovit Herodes, et idcirco despexit; non cognovit Synagoga, quae nigredinem illi passionis et infirmitatis improperans, Alios, ait, salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Christus rex Israel descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42) . Sed cognovit latro de cruce, licet in cruce, qui et innocentiae puritatem confessus est. Hic autem, inquiens, quid mali fecit? et gloriam regiae maiestatis simul est protestatus: Memento mei, dicens, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 41, 42) . Cognovit centurio, qui Filium Dei clamat (Matth. XXVII, 54); cognoscit Ecclesia, quae et aemulatur nigredinem, ut decorem participet. (0927B) Non confunditur nigra videri, nigra dici, ut dilecto dicat: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10) . At sane nigra instar pellium Salomonis, foris scilicet, et non intus: neque enim intus nigredinem meus Salomon habet. Denique non ait: Nigra sum sicut Salomon; sed, sicut pelles Salomonis: quod in superficie tantum sit veri nigredo pacifici. Peccati nigredo intus est; et prius interiora culpa commaculat, quam ad oculos prodeat. Denique de corde exeunt cogitationes malae, furta, homicidia, adulteria, blasphemiae: et haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 19, 20) ; sed absit ut Salomonem! Minime prorsus apud verum pacificum istiusmodi inquinamenta reperies. (0927C) Oportet namque esse sine peccato eum qui tollit peccata mundi, quo ad reconciliandos peccatores inventus idoneus, iure sibi nomen vindicet Salomonis.

12. Sed est nigredo affligentis poenitentiae, cum assumitur lamentatio pro delictis. Hanc fortassis non abhorreat in me Salomon, si sponte tamen induam mihi pro peccatis meis; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19) . Est et afficientis compassionis, si afflicto condoleas; et fraternum te decoloret incommodum. (0927D) Nec hanc profecto reiiciendam putat noster pacificus, quippe quam et sibi ipse pro nobis dignanter induit, qui peccata nostra tulit in corpore suo super lignum (I Petr. II, 24) . Est et persecutionis: quae etiam pro summo ornamento habetur, si quidem suscipiatur pro iustitia et veritate. Unde est illud: Ibant gaudentes discipuli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati (Act. V, 41); denique: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam (Matth. V, 10) . Hac potissimum gloriari Ecclesiam arbitror, hanc libentius imitari de pellibus sponsi. Denique et habet in promissione: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Ioan. XV, 20).

13. Unde et addit sponsa: Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol (Cant. I, 5) , hoc est: Nolite me notare quasi deformem, quia cernitis pro ingruente persecutione minus florentem, minus secundum gloriam saeculi coloratam. (0928A) Quid exprobratis nigredinem, quam fervor persecutionis, non conversationis pudor invexit? Vel solem dicit zelum iustitiae, quo ascenditur et accingitur adversus malignantes, dicens Deo: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10) ? et illud: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei; illud quoque: Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam (Psal. CXVIII, 139 53) ; item: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? (Psal. CXXXVIII, 21.) Etiam illud Sapientis caute observat: Filiae, ait, tibi sunt? noli ostendere laetum vultum ad ipsas (Eccli. VII, 26): ut scilicet remissis et mollibus et fugitantibus disciplinam, non candorem serenitatis, sed obscurum severitatis exhibeat. (0928B) Vel decolorari a sole, est ignescere charitate fraterna, flere cum flentibus, cum infirmitantibus infirmari, uri ad scandala singulorum. Vel sic: Sol iustitiae decoloravit me Christus, cuius amore languco. Languor iste, coloris quaedam exterminatio est, et defectus in desiderio animae: unde et dicit: Memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum et defecit spiritus meus (Psal. LXXVI, 3) . Ergo, instar urentis solis, desiderii ardor peregrinantem in corpore decolorat, dum vultui gloriae inhiantem, impatientem facit repulsa, et excruciat amantem dilatio. (0928C) Quis nostrum ita sancto amore ardet, ut desiderio videndi Christum, omnem colorem praesentis gloriae, laetitiaeque fastidiat et deponat, illa ei prophetica voce contestans: Et diem hominis non desideravi, tu scis (Ierem. XVII, 16); item cum sancto David: Renuit consolari anima mea (Psal. LXXVI, 7) ; id est, praesentium bonorum inani laetitia despicit colorari? Vel certe decoloravit me sol, sui nimirum comparatione splendoris, dum approprians illi, ex eo me obscuram deprehendo, nigram invenio, foedam despicio. Caeterum alias quidem formosa sum; quid fuscam dicitis, solius solis pulchritudini succumbentem? At sensui priori videntur magis assentire ea quae sequuntur. Adiiciens siquidem: Filii matris meae pugnaverunt contra me; persecutionem passam se esse aperte significat. (0928D) Sed hinc aliud sermonis principium ordiemur, quoniam sufficere hac vice possunt, quae accepimus de gloria sponsi Ecclesiae Domini nostri Iesu Christi, dono ipsius, qui est Deus benedictus in saecula. Amen.