Sermones in Canticum Canticorum/Sermo 25

This is the stable version, checked on 22 Maii 2020. Template changes await review.

SERMO XXV. De nigredine et formositate sponsae, id est Ecclesiae.

1. Ecce quod dixeram in sermone, quia aemulis lacessentibus sponsa respondere cogatur, quae corpore quidem de numero adolescentularum esse videntur, animo autem longe sunt. Ait nempe: Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem (Cant. I, 4) . Patet quod detraherent ei, nigredinem improperantes. Sed adverte sponsae patientiam ac benignitatem. Non modo enim non reddidit maledictum pro maledicto, sed insuper benedixit, filias Ierusalem vocans, quae magis pro sua nequitia filiae Babylonis, vel filiae Baal, aut si quod aliud nomen improperii occurrisset, appellari meruerant. (0899C) Sane didicerat a propheta, imo ab ipsa unctione quae docet suavitatem, calamum quassatum non conterendum, et linum fumigans non exstinguendum (Isa. XLII, 3) . Propterea non putavit amplius irritandas satis commotas per sed nec quidquam addendum stimulis invidiae, qua torquebantur. Magis autem cum his qui oderunt pacem, studuit esse pacifica, sciens se etiam insipientibus debitricem. Maluit ergo ipsas favorabili demulcere vocabulo, quia curae fuit ei infirmarum potius operam dare saluti quam propriae ultioni,

2. Omnibus quidem optanda est ista perfectio; proprie autem optimorum forma est praelatorum. Sciunt quippe boni fidelesque praepositi, languentium sibi creditam animarum curam, non pompam. (0899D) Cumque internum murmur cuiuspiam illarum querulae vocis indicio deprehendunt, etsi in ipsos usque ad convicia et contumelias prorumpentis; medicos se et non dominos agnoscentes, parant confestim adversus phrenesim animae, non vindictam, sed medicinam. Haec igitur ratio cur sponsa filias Ierusalem dicat eas ipsas, quas malevolas sustinet atque maledicas: videlicet ut in blando sermone deliniat murmurantes, commotionem sedet, sanet livorem. Scriptum est enim: Lingua pacifica compescit lites (Prov. XXV, 15) . Alias vero filiae revera Ierusalem quodam modo sunt quae huiusmodi sunt, nec falso ita eas nominat sponsa. (0900A) Sive enim propter sacramenta Ecclesiae, quae indifferenter quidem cum bonis suscipiunt; sive propter fidei aeque communem confessionem, sive ob fidelium corporalem saltem societatem, seu etiam propter spem futurae salutis, a qua omnino non sunt, quandiu hic vivunt, vel tales desperandae, quantumlibet vivant desperate; non incongrue filiae Ierusalem nominantur.

3. Videamus iam quid illud fuerit dicere: Nigra sum, sed formosa. Nullane in his verbis repugnantia est? Absit! Propter simplices dico, qui inter colorem et formam discernere non noverunt, cum forma ad compositionem pertineat, nigredo color sit. Non omne denique quod nigrum est continuo deforme est. Nigredo, verbi causa, in pupilla non dedecet; et nigri quidam lapilli in ornamentis placent; et nigri capilli candidis vultibus etiam decorem augent et gratiam. Sic tibi quoque facile advertere est in rebus innumeris. Quanquam sine numero sunt, quae in superficie quidem reperies decoloria, in compositione vero decora. (0900B) Tali fortassis modo potest sponsa, cum pulchritudine utique compositionis, naevo non carere nigredinis; sed sane in loco peregrinationis suae. Alioquin erit cum eam sibi in patria exhibebit sponsus gloriae gloriosam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi. At vero nunc si diceret, quia nigredinem non haberet, se ipsam seduceret, et veritas in ea non esset. Quamobrem ne mireris quia dixit: Nigra sum, et rursum nihilominus, quia formosa sit, gloriatur. Quomodo enim non formosa cui dicitur: Veni, formosa mea? (Cant. II, 10.) Cui autem dicitur: Veni, nondum pervenerat, ne forte quis putet hoc dictum, non quidem huic nigrae, quae adhuc laborat veniendo in via; sed beatae illi, quae iam prorsus absque nigredine regnat in patria. (0900C)

4. Sed audi unde nigram et unde formosam se dixerit. An nigram quidem ob tetram conversationem, quam prius habuit sub principe huius mundi, imaginem terrestris hominis adhuc portans; formosam vero de coelesti similitudine, quam postea commutavit, ambulans iam in novitate vitae? Sed si hoc est, cur non magis de praeterito, nigra fui, et non nigra sum, dicit? Si cui tamen placet hic sensus, id quod sequitur, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis (Cant. I, 4) , sic oportet intelligi, ut de veteri quidem conversatione Cedar, de nova vero Salomonis se dixerit tabernaculum. (0900D) Hoc enim esse pelles, quod tabernaculum, propheta ostendit dicens: Repente vastata sunt tabernacula mea, sabito pelles meae (Ierem. IV, 20) . Prius igitur nigra, sicut vilissima tabernacula Cedar: postea formosa, sicut pelles gloriosi regis.

5. Sed videamus quomodo ad statum potius vitae potioris utrumque respiciat. Si consideremus habitum exteriorem sanctorum, eum qui in facie est, quam sit humilis utique et abiectus, et quadam neglectus incuria; cum tamen identidem intus revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformentur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III, 18) : nonne una quaelibet talis anima merito nobis videbitur posse respondere exprobrantibus sibi nigredinem: Nigra sum, sed formosa? Vis tibi denique demonstrem animam et nigram pariter, et formosum? (0901A) Epistolae, inquiunt, graves sunt; sed praesentia corporis infirma, et sermo contemptibilis (II Cor. X, 10) . Paulus hic erat. Itaque Paulum, o filiae Ierusalem, de praesentia corporis aestimatis, et tanquam decolorem deformemque contemnitis, quia cernitis homunculum afflictari in fame et siti, et frigore et nuditate, in laboribus plurimis, in plagis supra modum, in mortibus frequenter? (II Cor. XI, 23, 27.) Haec sunt quae denigrant Paulum. Pro huiusmodi doctor gentium reputatur inglorius, ignobilis, niger, obscurus; tanquam denique peripsema huius mundi. Enimvero nonne ipse est qui rapitur in paradisum, qui unum alterumque perambulans, usque ad tertium sui puritate penetrat coelum? O vere pulcherrima anima! (0901B) quam, etsi infirmum inhabitantem corpusculum, pulchritudo coelestis admittere non despexit, angelica sublimitas non reiecit, claritas divina non repulit. Hanc vos dicitis nigram? Nigra est, sed formosa, filiae Ierusalem. Nigra vestro, formosa divino angelicoque iudicio. Etsi nigra est, forinsecus est. Sibi autem pro minimo est, ut a vobis iudicetur, aut ab his qui secundum faciem iudicant. Homo siquidem videt in facie, Deus autem intuetur cor (I Reg. XVI, 7) . Propterea etsi nigra foris, sed intus formosa, ut ei placeat cui se probavit. Non enim vobis: quibus si adhuc placeret. Christi servus non esset. Felix nigredo, quae mentis candorem parit, lumen scientiae, conscientiae puritatem. (0901C)

6. Audi denique quid per prophetam Deus promittat istiusmodi nigris, quos aut humilitas poenitentiae, aut charitatis zelus, tanquam solis aestus, decolorasse videtur. Si fuerint, ait, peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt (Isai. I, 18) . Non plane contemnenda in sanctis ista nigredo extera, quae candorem operatur internum, et sedem proinde praeparat sapientiae. Candor est enim vitae aeternae sapientia, ut Sapiens definit (Sap. VII, 26) : et candidam oportet esse animam, in qua ipsa sedem elegerit. Quod si anima iusti sedes est sapientiae, haud dubie dixerim animam iusti esse candidam. Et fortassis iustitia ipsa candor est. (0901D) Iustus autem erat Paulus, cui reposita fuerat corona iustitiae (II Tim. IV, 8) . Candida proinde Pauli anima erat, et sapientia sedebat in ea, ita ut sapientiam loqueretur inter perfectos, sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum mundi huius agnovit. Porro hunc in eo sapientiae, iustitiaeque candorem nigredo illa exterior de praesentia corporis infirma, de laboribus plurimis, de ieiuniis ac vigiliis multis, aut operabatur, aut promerebatur. Ideoque et quod nigrum est Pauli, speciosius est omni ornatu extrinseco, omni etiam regio cultu. Non comparabitur ei quantalibet pulchritudo carnis, non cutis utique nitida et arsura, non facies colorata vicina putredini, non vestis pretiosa obnoxia vetustati, non auri species, splendorve gemmarum, seu quaeque talia, quae omnia sunt ad corruptionem. (0902A)

7. Merito proinde omnis cura sanctorum, spreto ornatu cultuque superfluo exterioris sui hominis, qui certe corrumpitur, omni se diligentia praebet et occupat excolendo ac decorando interiori illi, qui ad imaginem Dei est, et renovatur de die in diem. Certi sunt enim Deo non posse esse quidquam acceptius imagine sua, si proprio fuerit restituta decori. Propterea et omnis gloria eorum intus, non foris est; hoc est, non in flore feni, aut in ore vulgi, sed in Domino. Unde et dicunt: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12) : quod conscientiae solus sit arbiter Deus, cui soli placere desiderant; et cui placere, sola vera et summa gloria est. (0902B) Non mediocris plane gloria illa quae intus est, in qua gloriari dignatur et Dominus gloriae, dicente David: Omnis gloria eius filiae regis ab intus (Psal. XLIV, 14) . Et tutior sua cuique gloria, dum habet eam in semetipso, et non in altero. At non in solo fortassis candore interno, sed in exteriori quoque nigredine et exteriore gloriandum, ne quid omnino sanctis depereat, sed omnia cooperantur in bonum. Non solum igitur in spe, sed et gloriari in tribulationibus. Libenter, ait, gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Optanda infirmitas, quae Christi virtute compensatur. Quis dabit mihi non solum infirmari, sed et destitui ac deficere penitus a memetipso, ut Domini virtutum virtute stabiliar? Nam virtus in infirmitate perficitur. (0902C) Denique ait: Quando infirmor, tunc fortis sum et potens (II Cor. XII, 9, 10) .

8. Quod cum ita sit, pulchre sponsa convertit sibi ad gloriam, quod ei pro opprobrio ab aemulis intorquetur; non modo formosam, sed et nigram esse se glorians. Non enim erubescit nigredinem, quam novit praecessisse et in sponso: cui similari quantae etiam gloriae est? Nil sibi gloriosius proinde putat, quam Christi portare opprobrium. Unde vox illa prorsus exsultationis et salutis: Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini mei Iesu Christi! (Galat. VI, 14.) Grata ignominia crucis ei qui Crucifixo ingratus non est. Nigredo est, sed forma et similitudo Domini. Vade ad sanctum Isaiam, et describet tibi qualem in spiritu illum viderit. Quem namque alium dicit virum doloris, et scientem infirmitatem; et quia non erat ei species neque decor? Et addidit: Nos putavimus eum tanquam leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum. (0902D) Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; et livore eius sanati sumus (Isai. LIII, 3, 5) . Ecce unde niger. Iunge et illud sancti David: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3) ; et habes totum in sponso, quod sponsa de se hoc in loco testata est.

9. Num tibi recte et ipse videtur secundum ea quae dicta sunt, aemulis posse respondere Iudaeis: Niger sum, sed formosus, filii Ierusalem? Niger plane, cui non erat species, neque decor; niger, quia vermis et non homo, opprobrium hominum, et abiectio plebis (Psal. XXI, 7) . Denique se ipsum fecit peccatum (II Cor. V, 21): et nigrum dicere verear? (0903A) Intuere sane pannis sordidum, plagis lividum, illitum sputis, pallidum morte; et nigrum vel tunc profecto fatebere. Percunctare etiam apostolos, eumdem ipsum qualem in monte perspexerint; aut certe angelos, in qualem prospicere concupiscant; et nihilominus formosum mirabere. Ergo formosus in se, niger propter te. Quam formosum et in mea forma te agnosco, Domine Iesu! non ob divina tantum quibus effulges miracula, sed et propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam. Beatus qui te in his hominem inter homines conversantem diligenter observans, se ipsum praebet pro viribus imitatorem tui. Hoc iam beatitudinis munus formosa tua primitias suae dotis accepit; nec quod formosum est tui, imitari pigra; nec quod nigrum sustinere confusa. (0903B) Unde et dicebat: Nigra sum, sed formosa, filiae Ierusalem; et addidit similitudinem: Sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. At istud obscurum est, nec attingendum omnino fatigatis. Habetis tempus ad pulsandum. Si non dissimulatis, aderit qui revelat mysteria; nec cunctabitur aperire, qui et ad pulsandum invitat. Ipse est enim qui aperit, et nemo claudit (Apoc. III, 7) , sponsus Ecclesiae Iesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.