SERMO XXI. Qualiter sponsa, id est Ecclesia, trahi se optat post sponsum, id est Christum.
1. Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus (Cant., 3) . Quid? sponsane ergo necesse habet trahi, et hoc post sponsum? Quasi vero invita eum, et non libens sequatur. Sed non omnis qui trahitur, invitus trahitur. (0872C) Nec enim infirmum aut debilem, eum videlicet qui per se ire non valet, trahi ad balneum, seu ad prandium piget, etsi reum pigeat trahi ad iudicium, vel ad poenam. Denique trahi vult quae et hoc rogat: non autem rogaret, si sequi per se ipsam dilectum, prout vellet, valeret. Utquid vero non valet? an infirmam fateamur et sponsam? Si una quaevis ex adolescentulis infirmam se diceret, et peteret trahi, nequaquam miraremur. At vero de sponsa, quae trahere et alios, utpote fortis et perfecta, posse sufficere videbatur: cui non durum sonet, quod et ipsa trahi, tanquam infirma vel debilis, necesse habeat? De quanam anima iam confidimus quod valida sit et sana, si illam infirmam dici consenserimus, quae pro sui singulari perfectione et excellentiori virtute sponsa Domini nominatur? (0872D) An Ecclesia forte id dixerit, cum intueretur dilectum ascendentem, gestiens eum sequi, atque assumi cum ipso in gloria? Quanquam et quantaevis perfectionis anima, quamdiu quidem gemit sub corpore mortis huius, et huius saeculi nequam retinetur inclusa carcere, vincta necessitatibus, torta sceleribus, lentius segniusque assurgat necesse est ad contemplanda sublimia, nec omnino liberum habet sequi sponsum quocunque ierit. (0873A) Hinc lacrymosa vox illa gementis: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? (Rom. VII, 24.) Hinc supplex illa precatio: Educ de carcere animam meam (Psal. CXLI, 8) . Dicat proinde, dicat cum gemitu etiam sponsa: Trahe me post te; quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15) . An hoc dicat cupiens dissolvi et esse cum Christo, praesertim dum videat eas, propter quas manere ipsam in carne necessarium videbatur (Philipp. I, 23, 24) , bene proficientes amare iam sponsum, et stare in tuto charitatis? Siquidem hoc praemiserat: Propterea, inquiens, adolescentulae dilixerunt te. Nunc ergo quasi dicat, Ecce adolescentulae amant te, et amando firmiter inhaerent tibi, meque minime iam opus habent, nulla mihi causa in hac vita ulterius commorandi; idcirco ait, Trahe me post te. (0873B)
2. Hoc sentirem, si dixisset, Trahe me ad te. Nunc vero quia dicit, post te, magis illud mihi postulare videtur, ut conversationis eius valeat vestigia sequi, ut possit aemulari virtutem, et normam tenere vitae, et morum queat apprehendere disciplinam. In his quippe maxime opus est adiutorio, quo valeat abnegare semetipsam, et tollere crucem suam, et sic sequi Christum. Hic prorsus trahi necesse habet sponsa, nec sane trahi ab alio quam ab eo ipso qui ait: Sine me nihil potestis facere (Ioan. XV, 5) . Scio, inquit, me nequaquam posse pervenire ad te, nisi gradiendo post te; sed neque hoc quidem, nisi adiutam abs te: ideoque precor ut trahas me post te. (0873C) Beatus siquidem cuius est auxilium abs te; ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum (Psal. LXXXIII, 6) , perventurus quandoque ad te in montibus gaudiorum. Quam pauci post te, o Domine Iesu, ire volunt! cum tamen ad te pervenire nemo sit qui nolit, hoc scientibus cunctis, quia delectationes in dextera tua usque in finem (Psal. XV, 11) . Et propterea volunt omnes te frui, at non ita et imitari; conregnare cupiunt, sed non compati. Ex his erat ille qui dicebat: Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia (Num. XXIII, 10) . Optabat sibi extrema iustorum, sed non ita et principia. (0873D) Mortem spiritualium optant sibi etiam carnales, quorum tamen vitam abhorrent, scientes pretiosam mortem esse sanctorum: quoniam cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini (Psal. CXXVI, 2, 3) ; et quia beati mortui qui in Domino moriuntur (Apoc. XIV, 13) : cum e contrario, iuxta prophetae sententiam, Mors peccatorum pessima sit (Psal. XXXIII, 22) . Non curant quaerere, quem tamen desiderant invenire; cupientes consequi, sed non et sequi. Non sic illi quibus aiebat: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis (Luc. XXII, 28) . Beati qui digni habiti sunt testimonio tuo, benigne Iesu! Ipsi revera ibant post te, et pedibus et affectibus. (0874A) Notas eis fecisti vias vitae, vocans eos post te, quia via et vita es, et dicis, Venite post me, faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 19) ; item: Qui mihi ministrat, me sequatur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit (Ioan. XII, 26) . Dicebant ergo gloriantes: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX, 27) .
3. Sic itaque et dilecta tua, relictis omnibus propter te, concupiscit semper ire post te, semper tuis inhaerere vestigiis, ac sequi te quocunque ieris: sciens quoniam viae tuae viae pulchrae, et omnes semitae tuae pacificae; et quia qui sequitur te, non ambulat in tenebris. Precatur autem se trahi, quoniam iustitia tua sicut montes Dei, nec sufficit ad illam suis viribus. Precatur se trahi, ut assolet; quia nemo venit ad te, nisi Pater tuus traxerit eum (Ioan. VI, 44) . Porro quos Pater trahit, trahis et tu. Opera quippe quae Pater facit, haec et Filius similiter facit. (0874B) Sed familiarius a Filio postulat trahi, tanquam a sponso proprio, quem Pater misit obviam ei ducem ac praeceptorem, qui sibi praeiret in via morum, et praepararet iter virtutum, et erudiret eam sicut semetipsum, et viam prudentiae doceret, et traderet ei legem vitae et disciplinae; et sic merito ipse concupisceret decorem eius.
4. Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus. Propterea opus habeo trahi, quoniam refriguit paulisper in nobis ignis amoris tui; nec valemus a facie frigoris huius currere modo, sicut heri et nudiustertius. (0874C) Curremus autem postea, cum reddideris laetitiam salutaris tui, cum redierit melior temperies gratiae, cum Sol iustitiae iterum incaluerit, et pertransierit tentationis nubes, quae hunc operire ad horam cernitur, atque ad lenem flatum aurae blandioris solito coeperint unguenta liquescere, et aromata fluere, et dare odorem suum. Tunc curremus, in odore illo curremus. Spirantibus, inquam, unguentis curremus, quoniam abscedet torpor qui nunc est, et revertetur devotio, et iam non erit opus nobis ut trahamur, quippe odore excitatis, ut sponte curramus. Nunc vero interim trahe me post te. Videsne illum qui in spiritu ambulat, nequaquam permanere in uno statu, nec eadem semper facilitate proficere, et quod non sit in homine via eius; sed quemadmodum ei spiritus moderator, prout vult, dispensat, nunc segnius, nunc alacrius quae retro sunt oblivisci, et ad anteriora sese extendere? Puto quod, hoc ipsum si attenditis, vestra vobis experientia intus respondet quod ego foris loquor. (0874D)
5. Ergo cum te torpore, acedia, vel taedio affici sentis, noli propterea diffidere aut desistere a studio spirituali; sed iuvantis require manum, trahi te obsecrans sponsae exemplo, donec denuo suscitante gratia factus promptior alacriorque, curras, et dicas: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum (Psal. CXVIII, 32) . Sic autem, quandiu adest gratia, delectare in ea, ut non te existimes donum Dei iure haereditario possidere, ita videlicet securus de eo, quasi nunquam perdere possis: ne subito, cum forte retraxerit manum, et subtraxerit donum, tu animo concidas, et tristior quam oportet fias. Denique ne dixeris in abundantia tua, Non movebor in aeternum; ne etiam illud quod sequitur, dicere cum gemitu quidem cogaris: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8) . Curabis potius, si sapis, pro consilio Sapientis, in die malorum non immemor esse bonorum, atque in die bonorum non immemor esse malorum (Eccli. XI, 27) .
6. Ergo in die virtutis tuae noli esse securus, sed clama ad Deum cum Propheta, et dic: Cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me (Psal. LXX, 9) . Porro in tempore tentationis consolare, et dic cum sponsa: Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus. (0875B) Sic te non deseret spes in tempore malo, nec in bono providentia deerit, erisque inter adversa et prospera mutabilium temporum tenens quamdam aeternitatis imaginem, utique hanc inviolabilem et inconcussam constantis animi aequalitatem, benedicens Dominum in omni tempore, proindeque vindicans tibi etiam in huius nutabundi saeculi dubiis eventibus, certisque defectibus, perennis quodammodo incommutabilitatis statum, dum te coeperis renovare et reformare in insigne illud antiquum similitudinis aeterni Dei, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Iac. I, 17) . Quippe sicut ipse est, ita et tu eris in hoc mundo, nec in adversis timidus, nec in prosperis dissolutus. (0875C) In hoc, inquam, nobilis creatura facta ad imaginem et similitudinem eius qui se fecit, antiqui honoris dignitatem receptare, iam iamque et recuperare se indicat, cum sibi indignum ducit huic labenti saeculo conformari, reformari magis satagens, iuxta Pauli doctrinam, in novitate sui sensus (Rom. XII, 2) , in eam similitudinem in qua se conditam novit; ac per hoc etiam cogens, ut dignum est, saeculum istud, quod propter se factum fuit, versa vice mirum in modum conformari sibi, dum omnia ei cooperari in bonum incipiunt, tanquam in propria et naturali forma, abiecta degeneri specie recognoscentia Dominum suum, cui ad serviendum creata fuere. (0875D)
7. Unde arbitror illum sermonem, quem dixit de se Unigenitus, videlicet si exaltaretur a terra, omnia traheret ad se ipsum; cunctis quoque eius fratribus posse esse communem, his utique quos Pater praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Et ego igitur si exaltatus fuero a terra, audacter dico, omnia traham ad me ipsum (Ioan. XII, 32) . Nec enim temerarie usurpo mihi, fratres mei, vocem, cuius me induo similitudinem. Quod si ita est, non putent divites huius saeculi, fratres Christi sola possidere coelestia, quia audiunt dicentem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) . Non eos, inquam, aestiment sola coelestia possidere, qui ea sola audiunt in promissione. (0876A) Possident et terrena, et quidem tanquam nihil habentes, sed omnia possidentes: non mendicantes, ut miseri, sed ut domini possidentes, eo pro certo magis domini, quo minus cupidi. Denique fideli homini totus mundus divitiarum est. Totus plane: quia tam adversa, quam prospera ipsius, aeque omnia serviunt ei, et cooperantur in bonum.
8. Ergo avarus terrena esurit ut mendicus, fidelis contemnit ut dominus. Ille possidendo mendicat, iste contemnendo servat. Quaere a quovis corum qui insatiabili corde lucris temporalibus inhiant, quidnam de his sentiat, qui sua vendentes et dantes pauperibus, regna coelorum pro terrena mercantur substantia, sapienter agant necne? Procul dubio respondebit: Sapienter. Quaere item cur quod approbat, ipse non facit? Non possum, inquiet. Quare? (0876B) Profecto quia domina avaritia non permittit; quia liber non est; quia non sunt sua quae possidere videtur; sed nec ipse sui iuris. Si vere tua sunt, expende ad lucra, et pro terrenis coelestia commutato. Si non vales, fatere te pecuniae tuae non dominum esse, sed servum; custodem, non possessorem. Denique et conformaris crumenae tuae, tanquam servus dominae suae, dum, quomodo ille illi necessario et congaudet gaudenti, et dolenti condolet, tu quoque cum crescente tuo marsupio crescis pariter animo, et cum decrescente decrescis. Nam et contraheris tristitia, cum illud exinanitur; et laetitia solveris, aut certe inflaris superbia, cum impletur. Hoc ille. Nos vero sponsae curemus aemulari libertatem atque constantiam, quae sicut bene instructa in omnibus, et erudita corde in sapientia, scit et abundare, scit et penuriam pati. (0876C) Cum se rogat trahi, ostendit quid desit sibi, non pecuniae, sed virtutis. Rursum cum se nihilominus de spe rediturae gratiae consolatur; etsi deficere, non tamen diffidere se probat.
9. Dicit ergo: Trahe me post te, in odore unguentorum tuorum curremus. Et quid mirum si indiget trahi, quae post gigantem currit, quae comprehendere nititur eum qui salit in montibus, transilit colles? Velociter, ait, currit sermo eius (Psal. CXLVII, 15) . Non valet ex aequo currere, non potest pari cum illo celeritate contendere, qui exsultat ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6) ; non potest suis viribus et propterea rogat se trahi. Fessa sum, inquit, deficio, noli me deserere, sed trahe me post te, ne incipiam vagari post amatores alios, ne curram quasi in incertum. (0876D) Trahe me post te; quia satius mihi est ut me trahas, ut scilicet vim qualemcunque mihi, aut terrendo minis, aut exercendo flagellis inferas, quam parcens in meo me torpore male securam derelinquas. Trahe quodam modo invitam, ut facias voluntariam; trahe torpentem, ut reddas currentem. Erit quando non indigebo tractore, quoniam voluntarie et cum omni alacritate curremus. Non curram ego sola, etsi solam me trahi petierim: current et adolescentulae mecum. Curremus pariter, curremus simul; ego odore unguentorum tuorum, illae meo excitatae exemplo atque hortatu: ac per hoc omnes in odore unguentorum tuorum curremus. Habet sponsa imitatores sui. sicut et ipsa est Christi, Et ideo non ait singulariter, Curram; sed curremus. (0877A)
10. Sed oritur quaestio, cur similiter, cum se petiit trahi, etiam adolescentulas non adiunxit, ut non, Trahe me; sed: Trahe nos diceret. Quid enim? fortene sponsa indiget trahi, et adolescentulae non indigent? O pulchra, o felix, o beata! edissere nobis huius distinctionis rationem. Trahe me, ais. Quare, me; et non, Nos? An hoc bonum invides nobis? Absit! Neque enim protinus dixisses adolescentulas tecum esse cursuras, si sola post sponsum ire voluisses. Cur ergo pluraliter mox subiunctuza curremus, trahi te singulariter postulasti? Charitas, inquit, ita postulabat. Disce per hoc verbum a me in spirituali exercitio duplex auxilium desuper sperare: correptionem, et consolationem. Altera foris exercet, altera visitat intus. (0877B) Illa reprimit insolentiam, ista in fiduciam erigit; illa operatur humilitatem, ista pusillanimitatem consolatur; illa cautos, ista devotos facit. Timorem Domini docet illa; ista ipsum timorem infuso temperat gaudio salutari, sicut scriptum est: Laetetur cor meum ut timeat nomen tuum (Psal. LXXXV, 11) ; item: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11) .
11. Trahimur, cum tentationibus et tribulationibus exercemur; currimus, cum, internis consolationibus et inspirationibus visitati, tanquam in suaveolentibus unguentis respiramus. Ergo quod austerum et durum videtur, retineo mihi, tanquam forti, tanquam sanae, tanquam perfectae, et dico singulariter, Trahe me. (0877C) Quod suave et dulce, tibi tanquam infirmo communico, et dico, Curremus. Novi ego adolescentulas delicatas et teneras esse, et minus idoneas sufferre tentationes: et propterea mecum volo ut currant, sed non ut mecum trahantur; volo habere socias consolationis, non autem et laboris. Quare? Quoniam infirmae sunt, et vereor ne deficiant, ne succumbant. Me, inquit, o sponse, corripe, me exerce, me tenta, me trahe post te; quoniam ego in flagella parata sum, et potens ad sustinendum. Caeterum simul curremus: sola trahar, sed simul curremus. Curremus, curremus, sed in odore unguentorum tuorum non nostrorum fiducia meritorum: nec in magnitudine virium nostrarum currere nos confidimus, sed in multitudine miserationum tuarum. (0877D) Nam et si quando cucurrimus ac voluntariae fuimus, non fuit volentis, neque currentis, sed miserentis Dei (Rom. IX, 16) . Revertatur miseratio, et curremus. Tu quidem in virtute tua, tanquam gigas et potens, curris: nos, nisi unguenta tua spiraverint, non curremus. Tu, quem Pater unxit oleo laetitiae prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8) , curris in ipsa unctione; nos in illius odore curremus: tu in plenitudine, nos in odore. Tempus esset ut persolverem quod de unguentis sponsi longe supra promisisse me memini, si non huius sermonis longitudo vetaret. Differo ergo: nam et materiae dignitas arctari molesta brevitate non patitur. (0878A) Rogate Dominum unctionis, ut voluntaria oris mei beneplacita facere dignetur ad insinuandam vestris desideriis memoriam abundantiae suavitatis suae, quae est in sponso Ecclesiae Iesu Christo Domino nostro. Amen.