SERMON XIX De natura, modo, ac proprietatibus amoris angelici erga Deum, iuxta singulos angelorum ordines disserit.
1. Adhuc sponsa amatoria loquitur, adhuc pergit amplius prosequi laudes sponsi; et gratiam provocat, dum monstrat eam, quam iam acceperat, in se vacuam non fuisse. (0863B) Audi etenim quid secuta adiungit: Propterea, inquit, adolescentulae dilexerunt te nimis (Cant. I, 2) . Quasi dicat: Non frustra nec inaniter nomen tuum exinanitum est, o sponse, atque effusum in ubera mea; propterea enim adolescentulae dilexerunt te nimis. Propter quid? Propter nomen effusum, et propter ubera ex eo perfusa. Inde quippe excitatae sunt in amorem sponsi, inde sumpserunt ut diligant. Sponsa infusum munus excipiente, illae mox sensere fragrantiam, quae longe a matre minime esse poterant; atque illa suavitate repletae dicunt: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5.) Ergo ipsarum devotionem sponsa commendans: Hic, inquit, fructus, o sponse, effusi nominis tui, quod propterea adolescentulae dilexerunt te. Effusum siquidem sentiunt, quod integrum capere non valebant; propterea dilexerunt te. (0863C) Effusio quippe nomen facit capabile, captus [alias, captum] amabile, sed adolescentulis duntaxat. Qui capaciores sunt integro gaudent, effuso non indigent.
2. Angelica creatura irrepercussa mentis acie intuetur divinorum iudiciorum abyssum multam, quorum summae aequitatis ineffabili delectatione beata, gloriatur insuper effectui ea mancipari per suum ministerium, ac palam fieri; et propterea diligit merito Dominum Christum. (0863D) Nonne omnes, ait, administratorii spiritus sunt, missi in ministerium propter eos qui haereditatem capiunt salutis? (Hebr. I, 14.) Porro archangelos (ut eis aliquid differentius ab his, qui simpliciter angeli sunt, tribuamus) mirabiliter, credo delectat, quod ipsis quoque aeternae Sapientiae consiliis familiarius admittuntur, eademque per ipsos locis quaeque suis atque temporibus summo moderamine dispensantur. Et haec causa quod diligunt Dominum Christum et ipsi. Illae quoque beatitudines, quae virtutes ex eo forsitan appellatae sunt, quod virtutum ac prodigiorum occultas perpetuasque causas felici curiositate rimari ac mirari divinitus ordinatae, signa, quae et quando volunt, ex omnibus elementis terris potenter exhibeant: et ipsae ergo exinde non immerito inardescunt diligere Dominum virtutum, et Dei virtutem Christum. (0864A) Plenum quippe est suavitatis et gratiae, incerta et occulta sapientiae in ipsa sapientia intueri: plenum nihilominus honoris et gloriae, causarum in Dei Verbo absconditarum mundo spectandas mirandasque in manu ipsorum dirigi efficientias.
3. Sed et illi spiritus, qui potestates nominantur, dum Crucifixi nostri divinam omnipotentiam ubique fortiter attingentem intueri ac magnificare delectantur, exturbare debellare et daemonum homiminumque contrarias potestates, pro his qui haereditatem capiunt salutis, accipiunt potestatem. Et hi nonne iustissimam habent causam, ut diligant Dominum Iesum? (0864B) Sunt et super istos principatus, qui ipsum altius speculantes, et liquido pervidentes universitatis esse principium, et primogenitum omnis creaturae, tanta proinde principatus dignitate donantur, ut ubique terrarum habeant potestatem, quasi de summo quodam rerum cardine, regna, et principatus, et quaslibet pro arbitrio mutare et ordinare dignitates; pro quorumque meritis facere primos novissimos, et novissimos primos; deponere potentes de sede, et exaltare humiles. Et haec istis quoque ratio diligendi. Sed diligunt et dominationes. Cur? (0864C) nescio quid subtilius sublimiusque indagare de Christi interminabili atque irrefragabili dominatu, laudabili quadam praesumptione feruntur: quod scilicet ubique universitatis non solum potens, sed et praesens, supra infraque obsequi rectissimae voluntati suae cursus temporum, motus corporum, nutus mentium, ordine utique pulcherrimo cogat; idque cura tam vigili, ut ne puncto quidem aut iota, uni, ut dicitur, horum omnium debitum subtrahere famulatum ullatenus liceat; opera tamen tam facili, ut turbationem seu anxietatem ullam omnino gubernator non sentiat. Intuentes ergo Dominum sabaoth tanta cum tranquillitate omnia iudicantem, intentissimae suavissimaeque contemplationis stupore nimio, sed sensato rapti in illud divinae claritatis tam ingens pelagus, recipiunt sese in secretiori quodam mirae tranquillitatis recessu, ubi tanta pace ac securitate fruuntur, ut quiescentibus ipsis, pro reverentia praerogativae, tanquam vere dominationibus ministrare et militare videatur caetera multitudo.
4. In thronis sedet Deus. Et puto quod his spiritibus supra omnes qui memorati sunt, et iustior causa, et copiosior sit materia diligendi. (0864D) Etenim si intres hominis regis cuiuscunque palatium, nonne cum plenum sic sellis, scamnis, cathedrisque, regia sedes in eminenti posita cernitur? Et non est necesse quaerere ubi rex sedere solitus sit: nimirum mox occurrit manifesta sedes eius, caeteris altior ornatiorque sedilibus. Sic quoque omni decoris ornatu cunctis aliis praeeminere spiritibus istos intellige, in quibus speciali quodam stupendae dignationis munere divina elegit residere maiestas. (0865A) Quod si sessio significat magisterium; puto illam, qui unus est nobis magister in coelo et in terra, Dei Sapientiam Christum, cum alias quidem ubique attingat propter munditiam suam, specialius tamen istos, atque principalius tanquam propriam sedem suam illustrare praesentia, et inde tanquam de solemni auditorio docere angelum, docere hominem scientiam. Inde angelis divinorum notitia iudiciorum, inde consiliorum archangelis; ibi virtutes audiunt, quando, et ubi, et qualia proferant signa. Ibi denique universi, sive sint potestates, sive principatus, sive dominationes, discunt profecto quid ex officio debeant, quid pro dignitate praesumant, et, quod praecipue cautum est omnibus, accepta potestate ad propriam voluntatem seu gloriam non abuti. (0865B)
5. Illa tamen coeli agmina, quae cherubin nuncupantur, si eis sui vocabuli servetur interpretatio, arbitror nihil habere quod ab ipsis, aut per ipsos accipiant: cum de ipso fonte ad plenum haurire liceat, ipso ea per se Domino Iesu dignanter introducente in omnem plenitudinem veritatis, thesauros sapientiae scientiaeque, qui in eo omnes absconditi sunt, largissime revelante. Sed nec ea quae appellata sunt seraphin, quippe quae ipsa charitas Deus in se adeo traxit et absorbuit, atque in eumdem rapuit sanctae affectionis ardorem, ut unus cum Deo esse spiritus videantur; instar profecto ignis, qui aerem, quem inflammat, dum suum ei totum calorem imprimit, induitque colorem, non ignitum, sed ignem fecisse cernitur. Amant itaque praecipue contemplari in Deo illi quidem spiritus scientiam cuius non est numerus; hi vero charitatem, quae nequaquam excidit. Unde et nomina ista sortiti sunt ex eo quique, in quo praeeminere videntur: nam cherubin quidem plenitudo scientiae; seraphin vero incendentia vel incensa dicuntur. (0865C)
6. Diligitur ergo ab angelis Deus ob iudiciorum suorum summam aequitatem; ab archangelis, ob consiliorum summam moderationem; porro a virtutibus, ob benignissimam exhibitionem miraculorum, per quae incredulos dignantissime trahit ad fidem; a potestatibus vero, ob illam iustissimae potentiae vim, qua solet a piis malignantium propulsare et arcere crudelitatem; verum a principatibus, ob aeternam et originalem illam virtutem, qua dat esse et essendi principium omni creaturae superiori et inferiori, spirituali et corporali, attingens a fine usque ad finem fortiter; a dominationibus quoque, ob placidissimam voluntatem, qua licet ubique dominetur in fortitudine brachii sui, virtute tamen potentiori pro sua ingenita lenitate et imperturbabili tranquillitate disponit omnia suaviter. Diligitur et a thronis ob benevolentiam magistrae sapientiae sine invidia sese communicantis, et unctionem, quae gratis docet de omnibus. Caeterum a cherubin propterea diligitur, quia Deus scientiarum dominus est; et sciens quid cuique opus sit ad salutem, discrete provideque dona sua digne poscentibus, prout novit expedire, distribuit; a seraphin quoque, quia charitas est, et nihil odit eorum quae fecit, et vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
7. Hi ergo omnes, prout capiunt, diligunt. (0866A) Sed enim adolescentulae, quoniam minus sapiunt, minus et capiunt, nec omnino sufficiunt ad tam sublimia: parvulae quippe in Christo sunt, lacte et oleo nutriendae. Ergo ex uberibus sponsae opus sumere habent unde diligant. Habet oleum effusum sponsa, ad cuius illae excitantur odorem, gustare et sentire quam suavis est Dominus. Cumque amore flagrantes persenserit, convertens se ad sponsum: Oleum, ait, effusum nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te nimis? Quid est nimis? Valde, vehementer, ardenter. Vel certe magis ex obliquo vos, qui nuper venistis, tangit spiritualis sermo; vestram illam, quam et nos frequenter reprimere conati sumus, minus discretam vehementiam, imo intemperantiam prorsus nimium obstinatam redarguens. Non vultis esse communi contenti vita. (0866B) Non sufficit vobis regulare ieiunium, non solemnes vigiliae, non imposita disciplina, non mensura, quam vobis partimur in vestimentis et alimentis; privata praefertis communibus. Qui vestri curam semel nobis credidistis, quid rursum de vobis vos intromittitis? Nam illam, qua toties Deum, conscientiis vestris testibus, offendistis, propriam scilicet voluntatem vestram, ecce nunc iterum magistram habetis, non me. Illa vos naturae docet non parcere, rationi non acquiescere, non obtemperare seniorum consilio vel exemplo, non obedire nobis. (0866C) An ignoratis quia melior est obedientia quam victimae? (I Reg. XV, 22,) Non legistis in Regula vestra, quod quidquid sine voluntate vel consensu patris spiritualis fit, vanae gloriae deputabitur, non mercedi? (Regul. S. Benedicti, cap. 49.) Non legistis in Evangelio, quam formam obediendi puer Iesus pueris sanctis tradiderit? Nam, cum remansisset in Ierusalem, et dixisset in his quae Patris sui erant oportere se esse, non acquiescentibus parentibus eius, sequi illos in Nazareth non despexit, Magister discipulos, Deus homines, Verbum et Sapientia fabrum et feminam. Quid? Etiam addit sacra historia: Et erat, inquit, subditus illis (Luc. II, 43-51) . Quousque vos sapientes estis in oculis vestris? Deus se mortalibus credit et subdit; et vos in viis vestris adhuc ambulatis? Bonum receperatis spiritum; sed non bene utimini eo. Vereor ne alium pro isto recipiatis, qui sub specie boni supplantet vos: et qui spiritu coepistis, carne consummemini. (0866D) An nescitis quia angelus Satanae multoties transfigurat se in angelum lucis? (II Cor. XI, 14.) Sapientia est Deus, et vult se amari non solum dulciter, sed et sapienter. Unde Apostolus: Rationabile, inquit, obsequium vestrum (Rom. XII, 1) . Alioquin facillime zelo tuo spiritus illudet erroris, si scientiam negligas; nec habet callidus hostis machinamentum efficacius ad tollendam de corde dilectionem, quam si efficere possit, ut in ea incaute, et non cum ratione ambuletur. Quamobrem ego cogito modos quosdam tradere vobis, quos operae pretium est Deum diligentibus observare. Sed quia hic sermo finem desiderat, cras eos, si Deus vitam mihi et otium, quod nunc habemus ad disserendum, servaverit, explicare conabor. (0867A) Tunc enim recreatis nocturna quiete sensibus, et, quod est praecipuum; oratione praemissa alacriores, ut iustum est, ad sermonem de dilectione conveniemus, praestante Domino nostro Iesu Christo, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.