SERMO X. De tribus unguentis spiritualibus, scilicet contritionis, devotionis et pietatis.
1. Non sum ego profundi sensus, neque adeo perspicacis ingenii, ut novi quidpiam ex me adinvenire possim; sed est fons magnus et indeficiens os Pauli, quod patet ad nos. (0819D) De ipso haurio mihi etiam nunc in ostensione uberum sponsae, sicut et frequenter soleo. Gaudere, inquit, cum gaudentibus, flere cum flentibus (Rom. XII, 15) . Materni breviter exprimuntur affectus, quia nec dolere parvuli, nec valere queunt absque illa quae genuit: utrobique necesse est suis eam conformari visceribus. Igitur, iuxta Pauli sententiam [alias, sapientiam], duas illas affectiones duobus sponsae uberibus assignabo; compassionem uni, et congratulationem alteri. Alioquin parvula est, et nondum nubilis, si nondum ubera misit, si se videlicet neque ad congaudendum sentiat promptam, neque pronam ad condolendum. (0820A) Talis si forte ad regimen animarum, seu ad officium praedicationis assumitur, aliis quidem non prodest, sibi vero obest plurimum. Porro sese ingerere, quantae impudentiae est?
2. Sed redeamus ad ubera sponsae, ac pro diversitate uberum, diversas et lactis species proponamus. Nam congratulatio quidem exhortationis, compassio vero consolationis lac fundit. Porro utramque speciem ubertim coelitus irrorari pio pectori suo spiritualis mater toties sentit, quoties osculum sumit. Videas eam mox plenis uberibus parvulis incubare lactandis; et ex uno quidem consolatoria, ex altero vero exhortatoria uberius ministrare, prout singulis convenire videbit. (0820B) Verbi causa, si quem forte ex his quos genuit in Evangelio, deprehenderit forti aliqua tentatione concussum, et inde turbatum ac tristem, pusillanimemque factum, non posse iam ferre vim tentationis; quomodo condolet, quomodo mulcet? quomodo plangit, quomodo consolatur? quot argumenta pietatis mox reperit, quibus erigat desolatum? Econtra si promptum, si alacrem, si bene proficientem cognoverit; exsultat, aggreditur salutaribus monitis, accendit amplius, instruit de quibus potest ut perseveret, utque in melius semper proficiat exhortatur. Omnibus se conformat, omnium in se transfert affectus, matrem se denique probat non minus deficientium quam proficientium.
3. Quanti hodie secus affectos se ostendunt? de his dico, qui animas regere susceperunt. (0820C) Quod enim sine miserabili gemitu dicendum non est, Christi opprobria, sputa, flagella, clavos, lanceam, crucem et mortem, haec omnia in fornace avaritiae conflant, et profligant in acquisitionem turpis quaestus, et pretium universitatis suis marsupiis includere festinant: hoc solo sane a Iuda Iscariotis differentes, quod ille horum omne emolumentum paucorum denariorum numero compensavit; isti voraciori ingluvie lucrorum infinitas exigunt pecunias. His insatiabili desiderio inhiant, pro his ne amittant, timent; et cum amittunt, dolent; harum in amore quiescunt, quantum duntaxat liberum eis est a servandi, vel augmentandi cura. Animarum nec casus reputatur, nec salus. (0820D) Non sunt profecto matres, qui cum sint de Crucifixi patrimonio nimium incrassati, impinguati, dilatati, non compatiuntur super contritione Ioseph. Quae mater est, non dissimulat: habet ubera, et non vacua. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus novit, nec cessat exprimere de ubere quidem congratulationis lac exhortationis; de ubere vero compassionis lac consolationis. Et de sponsae uberibus vel uberum lacte ista sufficiant.
4. Iam qualibus etiam unguentis eadem ubera redoleant, indicabo, si tamen vestris orationibus iuver, ut quod inde mihi sentire datum est, detur et eloqui digne ad audientium utilitatem. Alia sponsi, atque alia sponsae unguenta sunt, quemadmodum et sua cuique ubera. (0821A) Sed de sponsi quo in loco tractandum sit, superius praefixum est: nunc sponsae unguentis intendamus, idque attentius, tanquam his quae Scriptura non mediocriter commendavit, ita ut ea pronuntiaverit non simpliciter bona, sed optima. Et pono diversas species unguentorum, quo ex pluribus ea, quae potissimum sponsae uberibus congruant, eligamus. Est unguentum contritionis, et est unguentum devotionis, est et pietatis. Primum pungitivum, dolorem faciens; secundum temperativum, dolorem leniens; tertium sanativum, etiam morbum expellens. Nunc de singulis latius disseramus. (0821B)
5. Est ergo unguentum, quod sibi conficit anima multis irretita criminibus, si, cum incipit cogitare vias suas, colligat, congerat, conteratque in mortariolo conscientiae multas ac varias species peccatorum suorum, et intra aestuantis pectoris ollam simul omnia coquat igne quodam poenitentiae et doloris, ut possit dicere cum Propheta: Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis (Psal. XXXVIII, 4.) Ecce hoc est unum unguentum, quo anima peccatrix suae conversionis primordia condire debet, plagisque suis recentibus adhibere. Primum namque sacrificium Deo, spiritus contribulatus. Quandiu ergo non habet, tanquam pauper et inops, unde sibi melius ac pretiosius componat unguentum; non negligat parare interim istud, licet de vilibus speciebus; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Psal. L, 19.) Tanto autem minus vile divinis apparebit conspectibus, quanto plus sibi illa viluerit in recordatione peccatorum suorum. (0821C)
6. Tamen si illo visibili, quo visibiliter uncti a Peccatrice corporei pedes Dei referuntur in Evangelio, invisibile hoc et spirituale fuisse dicimus figuratum, non omnino vile reputare poterimus. Quid enim de illo legitur? Et domus, inquit, impleta est ex odore unguenti (Ioan. XII, 3.) Peccatricis manibus distillabatur, et extremis membris corporis, id est pedibus, fundebatur: et tamen non usque adeo contemptibile aut vile fuit, quin totam domum vis aromatum et suavitas repleret odoris. Quod si attendamus quanta in unius peccatoris conversione fragrantia respergatur Ecclesia, et quantis fiat odor vitae ad vitam quivis poenitens, si publice perfecteque poeniteat, profecto et de hoc aeque indubitanter pronuntiabimus, quia domus impleta est ex odore unguenti. (0821D) Denique et supernas beatorum mansiones attingit poenitentiae odor, ita ut, teste ipsa Veritate, magnum gaudium sit inter angelos Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 10) . Gaudete, poenitentes; pusillanimes, confortamini. Vobis dico, quos nuper conversos de saeculo, et a viis vestris pravis recedentes, excepit mox amaritudo et confusio animi poenitentis, ac velut recentium adhuc vulnerum dolor nimius excruciat et perturbat. (0822A) Securae manus vestrae distillent myrrhae amaritudinem in salubrem hanc unctionem; quia cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. Non est omnino spernenda, nec vilis aestimanda huiuscemodi unctio, cuius odor non solum homines provocat ad correctionem, sed et angelos ad exsultationem invitat.
7. Sed est unguentum tanto isto profecto pretiosius, quanto de melioribus compositum speciebus. Huius siquidem species ne longe quaerantur, penes nos et absque difficultate reperimus, ac de nostris hortulis talium perfacile copiam tollimus, quotiescunque necessitas poscit. Quis enim non satis de proprio, cum vult, ad manum habet iniquitates et peccata, si non dissimulat? (0822B) Hae autem sunt, sicut recognoscitis, species unguenti primi, quod iam descripsimus. At vero secundi huius aromata terra nostra nequaquam profert, sed procul et de ultimis finibus ea nobis conquirimus. Nempe omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Iac. I, 17) . Fit enim unguentum istud de divinis collatis humano generi beneficiis. Felix qui ipsa sibi studiose colligere, et ante mentis suae oculos digna cum gratiarum actione reducere curat. Profecto cum fuerint in vasculo pectoris pistillo crebrae meditationis contusa atque contrita, deinde igne sancti desiderii simul decocta omnia, et demum impinguata oleo laetitiae, erit unctio longe pretiosior excellentiorque priore. (0822C) Sufficit ad probandum eius testimonium qui ait: Sacrificium laudis honorificabit me (Psal. XLIX, 23) . Nec dubium quin excitet ad laudandum beneficiorum recordatio.
8. Porro cum Scriptura hoc solum testetur de illo alio, quia nequaquam despicitur, liquet amplius esse commendatum, quod et honorificat. Denique illud pedibus apponitur, hoc capiti. Si enim in Christo caput ad divinitatem referendum est, dicente Paulo: Caput Christi Deus (I Cor. XI, 3) ; procul dubio caput ungit, qui gratias agit, quoniam Deum tangit, non hominem. Non quia non sit homo qui Deus est, siquidem Deus et homo unus est Christus; sed quia omne bonum a Deo, non ab homine est, etiam ipsum quod per hominem ministratur. (0822D) Profecto enim spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam (Ioan. VI, 64) . Propterea et maledictus qui spem suam ponit in homine (Ierem. XVII, 5) ; quoniam etsi spes nostra tota merito pendet ex homine Deo, non tamen quia homo, sed quia Deus est. Itaque illud pedibus, hoc capiti exhibetur; quoniam et humiliatio contriti cordis humilitati congruit carnis, et maiestatem decet glorificatio. (0823A) En quale unguentum proposui vobis, quo se nimirum tangi caput illud tremendum principatibus non ducit indignum, imo et honoris insigne iudicat, dicens: Sacrificium laudis honorificabit me.
9. Quamobrem non est pauperis et inopis, seu pusilli cordis animae, conficere istiusmodi unctionem, nempe cuius aromata et species sola confidentia possidet, quae tamen de libertate spiritus et cordis puritate descendat. Quae enim pusillanimis est et modicae fidei mens, rei suae familiaris tenuitate constringitur, nec valet prae inopia otiari ad vacandum divinis laudibus, seu his, quae laudes pariunt, intuendis beneficiis. Et si quando certe conatur assurgere, confestim domesticarum necessitatum curis urgentibus revocatur ad sua, et in se comprimi propria egestate compellitur. (0823B) Quod si huius miseriae quaeritur a mo causa, dicam quod ipsi in vobis, nisi fallor, aut esse, aut fuisse recognoscetis. Duabus de causis videtur mihi huiuscemodi animi aegritudo et diffidentia solere contingere, aut de novitate videlicet conversionis, aut certe de conversationis tepore, etiamsi in conversione longum tempus habuerit. Utrumque profecto humiliat et deiicit conscientiam, et inquietam facit, dum sive pro tempore, sive pro tepore antiquas animi passiones necdum in se emortuas sentit: et necesse proinde habens resecandis intendere de cordis hortulo spinis iniquitatum et urticis cupiditatum, longius a semetipsa evagari non sinitur. Quid enim? qui laborat in gemitu suo, poteritne simul et in Dei laudibus exsultare? (0823C) Quonam modo in ore gementis et plangentis sonabit pariter illud Isaiae, gratiarum scilicet actio, et vox laudis (Isai. LI, 3) ? Nam sicut a Sapiente accipimus: Musica in luctu, importuna narratio est (Eccli. XXII, 6) . Denique gratiarum actio beneficium sequitur, non praecedit. Quae autem adhuc in tristitia est anima, beneficio non gaudet, sed indiget. Habet ergo unde preces offerat, non autem unde referat grates. Quomodo enim recolet beneficium, quod non accepit? Merito proinde dixi, non esse animae pauperis conficere hoc unguentum, quod de recolendis divinis beneficiis componi debet; quoniam non potest videre lucem, donec tenebras intuetur. Nempe in amaritudine est, occupatque memoriam tristis recordatio peccatorum, nec libet laetum quidpiam simul admittere. (0823D) Idcirco talibus denuntiat spiritus propheticus, dicens: Vanum est vobis ante lucem surgere (Psal. CXXVI, 2) ; quod est: Frustra surgitis ad intuenda beneficia quae delectant, nisi prius recepto lumine consolationis de reatibus qui conturbant. Non est ergo pauperum hoc unguentum.
10. Sed videte quinam de eius copia non immerito glorientur. Ibant gaudentes apostoli a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati (Act. V, 41) . Multum sibi profecto instillaverant de pinguedine spiritus, quorum lenitas non dico verbis, sed nec verberibus cessit. Erant enim divites in charitate, quae nullis exhauritur expensis, et de ipsa facile holocausta medullata offerre sufficiebant. (0824A) Fundebant passim sudantia pectora liquorem sanctum, quo imbuta plenius erant, quando loquebantur variis linguis magnalia Dei, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 11, 4) . Nec dubium quin et illi abundarent iisdem unguentis, quibus Apostolus testimonium perhibebat, dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu; quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia (I Cor. I, 4-7) . Utinam et pro vobis ego has ipsas gratias referre possim, ut videam vos divites in virtutibus, alacres in laudibus Dei, spirituali hac pinguedine abundantius redundantes in Christo Iesu Domino nostro.