Sermo 2 |
De ipso titulo libri: «Cantica canticorum Salomonis.»
1. Vobis, fratres, alia quam aliis de saeculo, aut certe aliter dicenda sunt. Illis siquidem lac potum dat, et non escam (I Cor. III, 2), qui Apostoli formam tenet in docendo. Nam spiritualibus solidiora apponenda esse, itidem ipse suo docet exemplo, Loquimur, inquiens, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes; item, Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. II, 13, 6), quales vos nimirum esse confido; nisi frustra forte jam ex longo studiis estis coelestibus occupati, exercitati sensibus, et in lege Dei meditati die ac nocte. Itaque parate fauces, non lacti, sed pani. Est panis apud Salomonem, isque admodum splendidus sapidusque; librum dico, qui Cantica canticorum inscribitur: proferatur, si placet, et frangatur.
2. Nam de verbis Ecclesiastes satis, ni fallor, per Dei gratiam instructi estis mundi hujus cognoscere et contemnere vanitatem. Quid et Parabolas? An non vita et mores vestri juxta eam quae in ipsis invenitur doctrinam sufficienter emendati sunt et informati? Proinde illis ambobus praelibatis, quos nihilominus de amici arca praestitos accepistis, accedite et ad tertium hunc panem, ut probetis forsitan potiora. Cum enim duo sint mala, quae vel sola, vel maxime militant adversus animam, vanus scilicet amor mundi et superfluus sui, pesti utrique duo illi libri obviare noscuntur; alter sarculo disciplinae prava quaeque in moribus, et carnis superflua resecans; alter luce rationis in omni gloria mundi fucum vanitatis sagaciter deprehendens, veraciterque distinguens a solido veritatis. Denique universis humanis studiis, ac mundanis desideriis praetulit Deum timere, ejusque observare mandata. Merito quidem. Verae etenim sapientiae primum illud, initium; secundum, consummatio est: si tamen constat vobis non aliud veram et consummatam esse sapientiam, quam declinare a malo, et facere bonum; itemque recedere a malo neminem posse perfecte absque timore Dei, nec bonum opus omnino esse praeter observantiam mandatorum.
3. Depulsis ergo duobus malis duorum lectione librorum, competenter jam acceditur ad hunc sacrum theoricumque sermonem: qui cum sit amborum fructus, nonnisi sobriis mentibus et auribus omnino credendus est. Alioquin ante carnem disciplinae studiis edomitam et mancipatam spiritui, ante spretam et abjectam saeculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta praesumitur. Quomodo nempe lux incassum circumfundit oculos caecos vel clausos, ita animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei (ibid., 14). Quippe Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5), quod est vita incontinens; sed nec erit ei unquam pars cum mundi vanitate, cum veritatis sit Spiritus (Joan. XIV, 17). Quae enim societas ei quae desursum est sapientiae, et sapientiae mundi, quae stultitia est apud Deum (I Cor. III, 19); aut sapientiae carnis, quae et ipsa inimica est Deo? (Rom. VIII, 7.) Puto autem quod jam non habebit unde adversum nos murmuret is, qui nobis de via venit amicus, cum et tertium istum insumpserit panem.
4. Sed quis franget? Adest paterfamilias; cognoscite Dominum in fractione panis. Quis enim alter idoneus? Non equidem ego mihi istud temere arrogaverim. Sic spectetis ad me, ut ex me non exspectetis. Nam et ego unus sum de exspectantibus, mendicans et ipse vobiscum cibum animae meae, alimoniam spiritus. Revera pauper et inops pulso ad eum, qui aperit et nemo claudit, super sermonis hujus profundissimo sacramento. Oculi omnium in te sperant, Domine. Parvuli petierunt panem; non est qui frangat eis; speratur id a benignitate tua. O piissime, frange esurientibus panem tuum, meis quidem, si dignaris, manibus, sed tuis viribus.
5. Dic, quaeso, nobis, a quo, de quo, ad quemve dicitur: Osculetur me osculo oris sui? (Cant. I, 1.) aut quale est istud ita subitaneum, et factum repente de medio sermonis exordium? Sic quippe in verba prorumpit, quasi quempiam loquentem praemiserit, cui consequenter respondentem et hanc introducat personam, quaecunque est ipsa quae osculum flagitat. Deinde si se osculari a nescio quo vel petit, vel praecipit; cur signanter et nominatim ore, et ore suo; quasi aliud quam os, aut alienum, et non potius suum, exhibere sibi soleant osculantes? Quanquam ne hoc quidem dicit: Osculetur me ore suo: sed aliud profecto inusitatius: Osculo, inquit, oris sui. Et quidem jucundum eloquium, quod ab osculo principium sumit, et blanda ipsa quaedam Scripturae facies facile afficit et allicit ad legendum, ita ut quod in ea latet, delectet etiam cum labore investigare, nec fatiget inquirendi forte difficultas, ubi eloquii suavitas mulcet. Verum quem non valde attentum faciat istiusmodi principium sine principio. et novitas locutionis in veteri libro? Unde constat hoc opus non humano ingenio, sed Spiritus arte ita compositum, ut quamvis difficile intellectu, sit tamen inquisitu delectabile.
6. Sed quid? titulum praeterimus? Non oportet ne unum quidem iota (Matth. V, 18), quando et minutias jubemur colligere fragmentorum, ne pereant (Joan. VI, 12). Titulus talis est: Incipiunt Cantica canticorum Salomonis. Observa in primis Pacifici nomen, quod est Salomon, convenire principio libri, qui incipit a signo pacis, id est ab osculo; simulque adverte hujuscemodi principiis solas ad hanc intelligendam scripturam mentes invitari pacificas, quae sese jam a vitiorum vindicare perturbationibus et curarum tumultibus praevalent.
7. Dehinc ne hoc quoque otiosum putes, quod non simpliciter Cantica, sed Cantica canticorum habet inscriptio. Multa quippe legi cantica in Scripturis, et nullum illorum memini taliter appellari. Cecinit Israel carmen Domino, quod gladium pariter et jugum evaserit Pharaonis, gemino maris mirabiliter liberatus simul et vindicatus obsequio. Non tamen quod cecinit, dictum est Canticum canticorum; sed, si bene recolo: Cecinit, ait Scriptura, Israel carmen hoc Domino (Exod. XV, 1). Cecinit etiam Debbora (Judic. V, 1), cecinit et Judith (Judith XVI, 1), cecinit et mater Samuelis (I Reg. II, 1); prophetae quoque aliqui cecinerunt, et nemo eorum legitur appellasse canticum suum Cantica canticorum. Sane omnes, ni fallor, cecinisse reperies pro quocunque suo, suorumve percepto commodo: verbi gratia, pro obtentu victoriae, pro evasione periculi, aut pro concupitae rei qualiscunque adepto beneficio. Ita ergo plerique cecinerunt, singuli pro singulis causis, ne ingrati divinis beneficiis invenirentur, juxta illud: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19). At vero rex iste Salomon, sapientia singularis, sublimis gloria, rebus affluens, pace securus, nullius talium eguisse cognoscitur, pro quo accepto ista decantare libuerit. Sed nec Scriptura ipsa sui uspiam tale aliquid significare videtur.
8. Itaque divinitus inspiratus, Christi et Ecclesiae laudes, et sacri amoris gratiam, et aeterni connubii cecinit sacramenta; simulque expressit sanctae desiderium animae, et epithalamii carmen, exsultans in spiritu, jucundo composuit eulogio, figurato tamen. Nimirum velabat et ipse instar Moysi faciem suam (Exod. III, 6), non minus forsitan in hac parte fulgentem, eo quod illo adhuc in tempore nemo, aut rarus erat, qui revelata facie gloriam istam speculari sufficeret. Igitur pro sui excellentia reor nuptiale hoc carmen hujusmodi titulo praesignitum [alias praesignatum], ut merito Cantica canticorum singulariter appelletur, sicut is quoque cui canitur, singulariter est dictus: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15).
9. Caeterum vos, si vestram experientiam advertatis[1], nonne in victoria, qua vicit mundum fides vestra, et in exitu vestro de lacu miseriae et de luto faecis, cantastis et ipsi Domino canticum novum, quia mirabilia fecit? Rursus cum adjecit primum supra petram statuere pedes vestros, et dirigere gressus vestros; puto quod et tunc nihilominus pro indulta novitate vitae immissum sit in os vestrum canticum novum, carmen Deo nostro. Quid cum poenitentibus vobis non solum peccata dimisit, sed insuper promisit et praemia; non multo magis spe gaudentes futurorum bonorum, cantastis in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini? At si cui forte vestrum clausum vel obscurum aliquid de Scripturis interdum eluxerit, tunc prorsus necesse est pro percepta coelestis panis alimonia divinas mulceat aures in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis. Sed et in quotidianis exercitiis et bellis, quae nulla hora pie in Christo viventibus desunt a carne, a mundo, a diabolo, sicut militiam esse vitam hominis super terram (Job VII, 1) incessanter experimini in vobismetipsis, quotidiana necesse est cantica pro assecutis victoriis innovari. Quoties tentatio superatur, aut vitium subjugatur, aut imminens periculum declinatur, aut laqueus insidiantis deprehenditur, aut annosa et inveterata quaecunque animae passio semel perfecteque sanatur, aut multum diuque cupita et saepius petita virtus tandem aliquando Dei munere obtinetur, quid nisi toties, juxta prophetam, personat gratiarum actio et vox laudis (Isai. LI, 3), et ad singula quaeque beneficia benedicitur Deus in donis suis? Alioquin ingratus reputabitur, cum discussio venerit, qui non poterit dicere Deo: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae (Psal. CXVIII, 54).
10. Arbitror vos in vobis ipsis illa jam recognoscere, quae in psalterio, non Cantica canticorum, sed Cantica Graduum appellantur, eo quod ad singulos profectus vestros, juxta ascensiones quas quisque in corde suo disposuit, singula sint cantica depromenda ad laudem et gloriam promoventis. Quonam modo impleatur aliter ille versiculus non video: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII, 15); aut certe Apostoli iila pulcherrima saluberrimaque exhortatio: In psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19).
11. Sed est canticum, quod sui singulari dignitate et suavitate cunctis merito quae memoravimus, et si qua sunt alia, antecellit: et jure hoc appellaverim Canticum canticorum, quia caeterorum omnium ipsum est fructus. Istiusmodi canticum sola unctio docet, sola addiscit experientia. Experti recognoscant, inexperti inardescant desiderio, non tam cognoscendi, quam experiendi. Non est enim strepitus oris, sed jubilus cordis; non sonus labiorum, sed motus gaudiorum; voluntatum, non vocum consonantia. Non auditur foris, nec enim in publico personat: sola quae cantat audit, et cui cantatur, id est sponsa et sponsus. Est quippe nuptiale carmen, exprimens castos jucundosque complexus animorum, morum concordiam, affectuumque consentaneam ad alterutrum charitatem.
12. Caeterum non est illud cantare seu audire animae puerilis et neophytae adhuc, et recens conversae de saeculo, sed provectae jam et eruditae mentis; quae suis nimirum profectibus. Deo promovente, in tantum jam creverit, quatenus ad perfectam aetatem, et ad nubiles quodam modo pervenerit annos, annos dico meritorum, non temporum; facta nuptiis coelestis sponsi idonea, qualis denique suo loco plenius describetur. Sed praeterit hora, qua nos exire urget ad opera manuum et paupertas et institutio regularis. Cras in nomine Domini quod coeperamus prosequemur de osculo, quia de titulo hodiernus sermo nos expedivit.
- ↑ Adit codex Cisterciensis, quæ cantica per singulos profectas cantare debeamus: quod lemma esse videtur.
Sermo 2 |