Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis)

This is the stable version, checked on 17 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones et homiliae
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132



Sermones et homiliae

Sermones et homiliae (Radbodus Trajectensis), J. P. Migne 132.0556C

SERMO S. RADBODI DE S. SWITBERTO.(Ex Boll. Act. SS. Mart. 1, pag. 85.)

1.

132.0547B| Acturi, fratres charissimi, diem nostrae specialis jucunditatis, in qua patroni nostri beatissimi Switberti sancta admodum commemoratio facienda est, oportet nos paratos esse ad omne opus bonum, promptosque habere animos; primo quidem ad audienda legis divinae mandata, postmodum vero ut, quantum possumus, ea factis exsequi studeamus, et sic demum alios docere possimus. Hoc enim fecit Dominus noster Jesus Christus, de quo ita scriptum est: Coepit Jesus facere et docere (Act. I, 1). Alioquin irrita et inanis nostra erit doctrina, si ea quae diximus, nihil agendo destruamus. Nam quid prodest alicui, si bene audiat, et male agat? aut quid proficit illi, si alii viam pedum ostendat, ipse autem in via morum errare non desinat? Nos igitur vestigia 132.0547C| Redemptoris nostri sequentes, quaelibet bona libentissime audiamus; audita vero dignis actibus compleamus, et sic per ordinem ad instruendos proximos accedentes, consulamus eis rerum bonarum doctrinis pariter et exemplis. Hoc ergo ut sive dilatione fieri possit, revocanda sunt nobis ad memoriam Patris nostri, de quo supra diximus, opera: qui in omnibus quae docuit, prius a semetipso auditoribus suis exemplum dedit, neque unquam in Ecclesia 132.0547D| aliud faciendum dixit quam in quo ipse faciendo praecessit. Verum ut se imitari volentibus hoc quoque manifestum fiat, facta ejus Deo placita, omnique audienti satis necessaria in publico recitentur, quatenus ex eisdem plebs Christi aedificationem accipiat, ac de tanti viri gloriosis precibus semper gratulabunda existat.

Sed quia nobis quaedam sunt occulta quae eum fecisse 132.0548B| post Deum sola novit antiquitas: quippe qui ab Anglorum provincia in nostros fines venisse probatur, scripta venerabilis Bedae presbyteri proferantur in medium, qui in Regestis Anglorum, inter caetera sic de hoc sanctissimo viro scriptum relinquit.

2.

Tempore B. Willibrodi Trajectensis episcopi, fratres, qui erant in Fresia verbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero virum modestum moribus et mansuetum corde, Switbertum, qui eis ordinaretur antistes. Quem ad Britanniam destinatum, ad petitionem eorum ordinavit reverendissimus Wilfrid episcopus qui, tum forte patria pulsus, in Merciorum regionibus exsulabat. Non enim eo tempore habebat episcopum Cantia, defuncto quidem Theodoro, sed necdum Berthwaldo successore 132.0548C| ejus, qui trans mare ordinandus ierat, ad sedem episcopatus sui reverso. Qui videlicet Switbrecht, accepto episcopatu, de Britannia regressus, non multo post ad gentem Boructuariorum secessit, ac multos eorum praedicando ad viam veritatis perduxit. Sed expugnatis non longo post tempore Boructuariis, a gente antiquorum Saxonum dispersi sunt quolibet hi qui verbum receperant. Ipse antistes cum quibusdam Pippinum petiit qui, interpellante 132.0548D| Blithrude conjuge sua, dedit ei locum mansionis in insula Rheni, quae lingua illorum vocatur in littore. In qua ipse constructo monasterio, quod hactenus haeredes possident ejus, aliquandiu continentissimam gessit vitam, ibique clausit ultimum diem.

3.

Haec igitur, quae superius de hoc sanctissimo viro digesta sunt, Bedam commemorasse neminem ambigere credimus, nisi forte quempiam talem, 132.0549A| qui aliis vacans negotiis librum illum, ubi ea scripta sunt, aut non legit, aut certe legendo neglexit. Caeterum nos nequaquam dubitare debemus, virum istum in omnibus Christianae religionis studiis fuisse exercitatum, utpote qui inter tam pretiosas Ecclesiae Dei lucernas, quae his diebus sive in Anglorum, sive in Galliarum gente mirifice coruscabant, ovium Christi pastor a sacratissimis ipsis ordinari promeruit. Nam nisi esset pastorali exercitio pleniter instructus, nullo modo ejus custodiae, tantae gregis Christi copiae crederentur. Porro nisi esset miles quodammodo veteranus, et in agone martyrii fortis et imperterritus, nequaquam in acie Christi summus tribunus, nequaquam primipilus legis divinae constitueretur exercitus. Verum his allegorice praelibatis, 132.0549B| moraliter quoque nos aperire oportet quae sint exercitia, quibus inexpugnabilem istum militem praeclarum fuisse non dubitamus. Quod quidem in Pastoralibus primo est demonstrandum, in quibus sive leo saeviens, sive lupus insidians, non modicum Christi ovibus detrimentum important: ubi si pastor pervigil aut insidias caverit, aut rapinam fortiter resistendo excusserit, salvo grege ad caulas Dominicas remeabit. Si autem in quotidiano praecinctu positus arma nunquam deposuerit, sed vel de castris hostem repulerit, vel in campo aperte dimicans rite triumphaverit, intra sanctae civitatis moenia post haec tutissime imperabit.

4.

Quae nimirum utroque beatissimum Switbertum fecisse non ignoramus. Nam dum in Ecclesia 132.0549C| praesulatus officium gerens, fratres suos sive a deceptoriis persuasionibus retraheret, sive a contentionibus publicis revocaret, quasi leonem ferocissimum, et quasi lupum callidissimum, a grege Dominico excludebat. Cum vero aut regum potentia pressos, aut qualibet principum crudelitate vexatos gladio verbi Dei scutoque fidei a tyrannica persecutione defenderet, profecto tanquam dux egregius milites suos ad castra incolumes reducebat. Itaque si nosse desideras 132.0550A| quae fuerint nostri hujus ducis in quotidianis congressibus arma, non ea fabrefacta, sed plane spiritualia cognosce. Neque enim erat ille oneratus ferro, sed potius fide, spe et charitate praecinctus; fundam David cum suo lapide tenens, et terribilem Philistaeum in fronte percutiens, omnemque Israelem a periculo mortis eripiens. Porro autem ne existimes illum hujusmodi arma unquam deponere esse solitum, isdem erat in pace ornatus quibus in bello stabat armatus. Semper erat humilis, semper mansuetus, et mitis, patiens in adversis, modestus in prosperis.

5.

Erat quoque in pudicitia splendidus, in abstinentia strenuus, in vigiliis sobrius, in oratione stabilissimus. In judicio perorabat aequaliter, non personaliter; 132.0550B| in compassione miserabatur humaniter, non tenaciter; alienorum non erat appetitor, sed propriorum largissimus erogator; vitium in homine acriter persequebatur, hominem vero familiariter amplectebatur. Sermo ejus ut mel dulcis, praedicatio ejus admodum delectabilis, convivium ejus spiritualibus ferculis plenum, contubernium ejus angelicum; mala omnia tanquam venena mortifera respuebat; bona omnia tanquam paradisi aromata diligebat. Postremo si velut quemdam epilogum facere volueris; totus ille erat perfectus, et totus erat Deo plenus. Haec erant, fratres, patroni nostri beatissimi Switberti in adversis et prosperis arma: cum his in omni agone dimicabat, ac semper et ubique vincebat. 132.0550C| Non enim erat illi colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus.

6.

Agamus ergo gratias omnipotenti Deo in die solemnitatis hujus sacrosancti antistitis, orantes simul et postulantes ut, cujus vitam gloriosam praedicamus in terris, ejus patrocinio perfrui mereamur in coelis. Amen. SERMO RADBODI DE VITA S. VIRGINIS CHRISTI AMELBERGAE.(Ex Boll. Act. SS. 10 Jul., p. 88.) 132.0549|

1.

132.0549D| Quotiescunque, dilectissimi fratres, sanctorum Dei memoriam ad laudem et gloriam nominis ipsius agimus, toties a peccatorum nostrorum sepulcris resurgimus. Reviviscit enim tunc quodammodo fides nostra, et rediviva innovatur dulcedine vox nostra per officia labiorum nostrorum, ac per hoc sit in nobis quod dicit Apostolus: Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem (Ephes. IV, 23). Quid namque est aliud male mori, in sepulcro, 132.0550D| ac jacendo fetere, nisi peccatorum sordibus inquinari? Et quid aliud est ab hoc tumulo resurgere, nisi per confessionem et poenitentiam ad vitam, qui Christus est, redire? Habemus sane hujusmodi mortis plurima in Scripturis exempla, quae illos solet mortuos appellare, qui nunquam volunt a peccatis resipiscere; sicut est illud in Evangelio: Sinite mortuos sepelire mortuos suos (Luc. IX, 6). Neque enim ii qui corpora sepeliebant corporaliter 132.0551A| mortui erant; sed cum essent scelerati, ac propterea mortui, sepeliebant eos quos mors corporis a vita subtraxit. Quocirca nos quoque mortis hujus detrimenta caveamus; quinimo de sepulcris vitiorum cito per gratiam Christi resurgere festinemus, ut cum ipso in aeterna beatitudine vivere mereamur.

2.

Itaque laudemus Dominum Deum nostrum in sanctis suis, eosdemque vicissim collaudemus et honoremus in ipso, quando quidem Deo et sanctis ejus servire, vere est vivere, atque in hoc omni tempore permanere, prudenter est laqueos delictorum devitare. Ecce autem occurrit nobis hodierna die hujus rei aptissimum tempus, in quo paradoxae virginis Amalbergae memorabilem vitam annua festivitate recolimus, quae in hac peregrinatione Deo et 132.0551B| hominibus gratissima exstitit, tum splendore geminae pulchritudinis, tum etiam merito pudicitiae virginalis. Haec, cum esset primis orta natalibus et propter nimium corporis decorem omnibus amabilis, elegit se ornare virtutum gemmis potius quam vestibus pretiosis, vilemque se et despicabilem statuit humanis ostendere oculis, quo pretiosa atque honestissima conspectibus appareret divinis. Non auro utebatur aut margaritis, quia sciebat Christum sponsum suum non iis fuisse usum in terris; non purpuram diligebat aut byssum, quoniam non ignorabat propter hujusmodi multos demergi in abyssum. Non delectabatur rumusculis frequentiae popularis, quia secretum locum noverat esse opportunum [amicum] moeroris. 132.0551C|

3.

Porro autem, iis contemptis, longe aliter factitabat; nam, pro cognatis et amicis saeculi, diligebat pauperes Christi; pro auro atque margaritis, ornabatur sententiis doctrinae spiritualis; pro byssinis purpureisque vestibus, cinere et silicio utebatur; pro frequentia populari, quam penitus respuebat, in excubiis templorum Domini, circa sacra altaria orando et vigilando jugiter morabatur. Verum quomodo et quali ordine ad tantam disciplinae coelestis pervenerit summam non est silentio transeundum propter exemplum bonum, et propter meritorum ejus dignum narratione praeconium. Erat quippe haec pudicissima puella in haereditate patrum suorum temporibus Francorum principum, quos quidem a Carolo Magno Carolidas possumus appellare, 132.0551D| qui, ob multiplices victorias et admittenda in Christiana religione studia, hic solus inter caeteros vocabulum promeruit, ut merito magnus et optimus diceretur.

4.

Horum, ut dictum est, in diebus sancta et Deo placita virgo Amelberga, defunctis jam parentibus, in possessione, quae ei secus Scaldam fluvium latissima ex progenitorum successione provenerat, cum unico fratre suo religiosissime commanebat, jejuniis 132.0552A| et orationibus serviens die ac nocte, eleemosynasque plurimas et largissimas faciens cum maxima hilaritate, habens semper in memoria illud apostolicum: Hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Cumque esset speciosissima usque adeo ut reliquas omnes sua pulchritudine superaret, propter honestissimi corporis praerogativam pene incurrit pudicitiae detrimentum. Nam cum ejus opinio ad regem provinciae, Carolum videlicet, tunc temporis pervenisset, is, ejus amore continuo captus, coepit cum illa indesinenter de nuptiis per internuntios agere. Postquam vero sensit voluntatem suam a beata virgine, quae se meliori sponso, id est Christo, devoverat, omnimodis reprobari, quod blandimentis et potestate regia non valuit per insidias et quaedam 132.0552B| latrocinia clanculo nisus est attentare. At illa contra haec omnia orationum clypeos et coelestis armaturae frameas ostendebat.

5.

Quadam vero die, cum beatissima puella inter domesticos parietes sola resideret, psalmosque more solito caneret, puer familiaris repente per posticum irruit, proclamans et annuntians regem cum satellitibus suis adesse prae foribus. Tunc ipsa, nihil sui oblita, oratorium, quod domui adhaerebat, celeri cursu ingressa est, ubi se illico cum gemitu et lacrymis ad orationem prostravit, flebili voce obsecrans, ut eam Dominus de imminenti periculo liberaret. Tum vero rex, nimium temerarius, post eam in oratorium intrans, coepit illi multis adulationibus blandiri, honoresque promittere temporales, quo 132.0552C| vel suis eam persuasionibus acquiescere faceret. Verum illa sponsum quem elegerat nullo modo derelinquere volens, jacebat immobilis, et ita solo defixa ac si quibuslibet radicibus implicita teneretur. Postquam autem rex cuncta blandimenta (vaniloquia) adhibuit, nihilque se proficere vidit, regiam auctoritatem vertit in saevissimam tyrannidem, arreptaque ejus manu violenter illam foras trahere conabatur. Sed cum etiam ita nullus eum sequeretur effectus, tandem puellae brachium fortiter excutiens, summaque vi torquens, fracto virginalis humeri osse quasi qui se vindicasset, abscessit.

6.

Tunc illa, ut erat tenerrima, ob vulneris sui gravissimum dolorem, coram Domino aliquantulum quidem flevit; tandiu autem oravit, donec sponsus 132.0552D| suus Christus adesset, eamque sanitate integra restauraret. Ex illa autem die nullum saecularem passa est amplius amatorem, sed libere in sponsi sui Domini nostri Jesu Christi dilectione permansit. O felix commercium! O nimium prudens electio, ubi rex terrae pro Creatore coeli et terrae contemnitur, ubi Deus pro homine adamatur, ubi pro luto isto coelestes divitiae conquiruntur! O beatissima virgo, si multum tibi sublimitas generis obfuit, aut multo 132.0553A| magis tua spontanea dejectio, et carnis propter Deum contritio posuit? Si splendor tuae pulchritudinis periculum incurrit, et contemptus regiae majestatis perenni te gloria coronavit. Si ad horam passio contristavit, at tibi inde contubernium martyrum et requies sempiterna provenit. Ecce nunc omnibus quae in hac vita desiderasti perfrueris, quoniam rex regum et Dominus dominantium concupivit speciem tuam, tuque, o augustissima regina, assistis a dextris ejus in vestitu deaurato circumdata varietate.

7.

Nunc igitur in te fides, spes, charitas fulgent, humilitas regnat, patientia triumphat, virginitas candet, pudicitia nitet, prudentia discernit, temperantia moderatur, fortitudo superat, justitia judicat, atque, ut epilogum faciamus, virtutum omnium 132.0553B| in te et a te militia continetur. Quamobrem in aeterna beatitudine bona ineffabilia, non solum beatissimis oculis vides, et felicissimis manibus tenes, verum etiam reliqui sensus eadem felicitate fruuntur. Nam et beatis auribus coeleste organum audis, et laeto ore novum canticum canis, et venerandis naribus perennes modo delicias odoras. Itaque non erit ulterius quod tibi sollicitudinem pariat, vel quod anxietatem importet. Habes quippe gaudium absque tristitia, delectationem absque fastidio, securitatem 132.0554A| absque formidine, pacem absque dissensione, dulcedinem absque amaritudine, satietatem absque defectione. Lux tibi sine tenebris lucet, munditia sine inquinamento resplendet; totam habes requiem, totam possides vitam, quae nec lassitudinem pateris, nec morti succumbis.

8.

Quid ergo melius? quid jucundius? Opes terrenas aut fortunae rota subtrahit, aut conditio mortalitatis extorquet; thesauros vero coelestes ipsa sui perpetuitas oppido concupiscibiles facit. Hos tu, o beatissima virgo, cum angelis, propter caelibem tuam vitam: cum apostolis, propter fidem catholicam; cum martyribus, propter passionis constantiam; cum confessoribus, propter innocentiam sanctam; cum virginibus, propter specialem corporis et animae 132.0554B| pudicitiam, vere nunc, patriam tuam post limina, repetens, haereditario jure participas, et gloriaris in sponso tuo Jesu Christo Domino nostro: per quem te oramus ac suppliciter petimus, ut pro nobis apud ipsum intercedere non desistas, qui te in hac mortalitate ita roboravit, ut regem terrenum castitatis gloria vinceres, et infernorum principem diabolum sanctitate praecipua superares, auxiliante ipso, qui cum Patre et Spiritu sancto gloriatur Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA S. RADBODI DE SANCTO LEBWINO.(Ex Sur. Vitae SS. Suppl. 12 Nov.) 132.0553|

132.0553B| Saepe contingit, fratres charissimi, ut inter epulas grata sit convivantibus fabulosa narratio, et oppressum 132.0553C| cibis carnalibus animum quaelibet figmentorum persequatur esuries, dumque sui oblita mens, ad tempus ob repletionem corporis obsonium spirituale fastidit, magis appetat species vanitatum, quibus aures carnis oblectet quam doctrinae coelestis dulcedinem, qua nauseantem animam vera et perpetua suavitate reficiat. Verum nobis in praesenti lectione multo aliter evenire, laetamur, qui quanto hanc solemnius aure carnis percipimus, tanto eam avidius in eo edamus, atque idipsum quod sumimus post venerandam esuriem satietatis opulentiam, post felicem satietatem, redivivam esuriem in nobis creare non dubitamus. Itaque, ut manifestius eluceat, quae (ut dicitur) cupedia spiritualibus famelicis hoc narrationis genere promittantur, ponantur jam super coelestem mensam fercula deliciis omnibus hujus saeculi gratiora, ex quibus suavissimas vitae perennis 132.0553D| epulas capientes, tam jucundae refectionis auctori Deo gratias referamus, qui per singulos annos dulcissimi convivii participatione nos clementer exhilarat, dum beatissimi nobis Lebuini memoriam, annua natalis sui festivitate, tanquam panem angelorum 132.0554B| ex ipso pietatis suae cophino prolatum repraesentat. Quod dum devote vescimur, salubriter esurimus, copiosissime pascimur, hilariter exultamus. 132.0554C| His consequenter adjungitur habitudo mentis pulcherrima, fortitudo invicta, salus continua, contemptus mundi, appetitus coelestium, desiderium futurorum. Quocirca oportet nos perpendere, fratres quantae sint deliciae quae porriguntur, ut easdem sumere avido corde non differamus: quibus repleti nulla formidemus machinamenta hostium, nullo terreamur grandine saeculorum tempestatum. Atque, ut hoc divina miseratione assequi valeamus, hujus nobis sanctissimi viri exemplum sufficere posse credimus, qui inter adversa mundi et prospera, saevientis fortunae impetum, quemadmodum turris Sion, et porta Jerusalem praesidio angelico defensa, recussit, cassatisque ictibus machinarum in sempiternae fidei soliditate persistere meruit. Ad tantam vero perfectionem quibusdam bonorum naturalium 132.0554D| gradibus ascendit, quibus quasi scalis evectus, terrena transiliens, coelorum alta feliciter penetravit. Denique in infantia sua Deo et hominibus charus exstitit; cumque esset ingenio docilis, animo mitis pauper spiritu, meritis dives, viris probatis certatim 132.0555A| adnitentibus habitum religionis assumpsit, in quo ita Christo et Ecclesiae suae devotus effectus ut coaevos suos litterali sagacitate praecederet, majoribus officiosissime pareret, perfectorum imperiis tanquam a Deo datis vera humilitate praeditus acquiesceret. Porro in pueritiae annis, morum honestate sectatus est venerandam senum canitiem, innocentis vitae simplicitatem, doctrinae coelestis eruditione componens. Pubertatis autem spatia, non lascivientis animi voluptatibus effeminavit, sed potius rigore frugalitatis, et jugi laborum exercitio, rebellionem juventutis edomuit, castigans corpus suum et in servitutem redigens, ne forte, cum aliis praedicaret, ipse reprobus efficereretur. Hujus siquidem philosophiae nobilissimos professores, multos in sancta 132.0555B| Ecclesia esse sciebat; inter quos felicis memoriae Willibrodum atque Bonifacium pontifices in vineae cultura Dominicae apprime laborasse audierat, ideoque animum Deo placitis operibus exercebat, ut quos habuerat in Christianitatis provectibus sociasset Patres, eosdem haberet in aeterna felicitate consortes. Enimvero quia tantorum familiae Christi luminarium sacra mentio nostris relationibus, ac si quidam venerandae lucis radius, illapsa est intermisso paululum superiore stylo, viros non sine mentis alacritate memorandos, dignis laudum praeconiis ad honorem Dei, prout possumus, extollamus; ut Lebuino nostro tanto crescat altior gloria, quanto se praecedentium probabilior fuisse dicitur vita: quando quidem nullis diverticulis ab eorum tramite 132.0555C| declinavit, qui tantorum vestigia ducum summis nisibus fuerit exsecutus. Quapropter, cum illorum religiositas exprimitur, iste laudatur; cum horum studia praenotantur, iste totus depingitur; cum illorum praeliandi adversus potestates aereas certamina referunt, hujus triumphus evidenter exponitur. Atque ex hujusmodi conjecturis facile colligitur memoria priorum vitam illustrari sequentium: et augeri filiis honestatem, cum eosdem Patrum gloriose viventium fulcit auctoritas. Viros igitur, quos praemisimus, sanctos admodum fuisse non dubitamus, quorum alter confessione, alter martyrio in comitatum Agni suscipi meruit, habentque nunc haereditatem cum Christo, qui in hac vita nunquam passi sunt separari 132.0555D| a Christo. Hos certe nobis imitabiles divina pietas condonavit, ut quem deterret a gladio manus violentae carnificis, magnum Willibrodum in divinae pacis quietudine Domino laudabiliter servientem, si possit, se aequiparet; qui autem se agonistis comparabilem existimat, sanctum Bonifacium fuso pro Christi amore sanguine subsequi non formidet. Quod si defuerit peremptoris atrocitas, ipse sibi manum divina rumphaea perarmet, ipse sibi spiritualiter, et persecutor efficiatur, et martyr, dummodo aut unius n pace munditiam, aut alterius in carnificio adipisci non negligat palmam. Sed his summotenus memoratis, repetenda est nobis historia, quam paulo ante nos omisisse perscripsimus: quae tamen penitus omissa non est, quia subinde se inter caetera animo 132.0556A| huic semper inhaerente opposuit affectus distantis, nescio qua dulcedine delibutus dum superiora componeret reliquorum quidem digitis, Libuini autem jugiter corde conterunt. Sane quia de illo imprimis scriptitare decreverat, licet viros pretiosissimos repente in medium proferret, ab hujus tamen intuitu cogitantis intentio submoveri non potuit; quoniam bona quae de ipso dici queant ultro se offerunt, quae si quis omnia exponenda praesumeret, Tullianae, Plautinaeve eloquentiae floribus indigeret. Beatus igitur Lebuinus inter feros et semibarbaros hominum mores constitutus, agni innocentiam retinebat, memor Dominicae vocis quae dixerat se apostolos sicut agnos inter lupos missurum. Nec viro sancto defuit serpentina prudentia, dum si quis capiti 132.0556B| suo, id est Christo, injuriam facere pertentaret, ille pro eo totum corpus indubitanter objiceret. Unde factum est ut in virtute Altissimi, ad divinum caput membra connecteret, utpote ut qui se inter ista medium quasi charitatis viscarium inserebat, infimoque summis copulans, infirmitatem humanam dignitati angelicae coaequare studebat. Sapiens plane architectus, qui coelestem aedificans domum, petram in fundamento locaverat, ne furentibus ventis, ne procellis aestuantibus, postremo ne impugnata totius adversitatis machinis virtutum consignatio laederetur. Petra autem erat Christus. Age ergo quisquis haec audire desideras, num tibi quidpiam videtur aut illa connexione salubrius, aut ista firmitate solidius, dum quod ibi copulatum est, nulla resolutione 132.0556C| laxatur: quod hic fundatum est, nulla tempestate subvertitur. Quod si forte cuilibet monstruosis fabulis aurem accommodare vacat aut placet, invisum se veris relationibus hujusmodi vanitate demonstrans, poetarum deliramentis incumbere poterit, qui usque adeo praestigiosis figmentorum imaginationibus dementati sunt, ut ne ipsa quidem, quae interdum esse falsissima asserebant, falsa esse cognoscerent. Nos de sancto Dei Lebuino nihil mentitos esse testem habemus Ecclesiam, quae hujus beneficiis cumulata quam grandis apud Divinitatem meriti fuerit, crebris remediorum proventibus confitetur. Cui quidem ea quae de illo dicimus grata fore judicio est, quod legenti tantus assistat populus auditorum, ut compressum multitudinis etiam hi 132.0556D| pertimescant, qui in tuto loco stare videntur, vixque in digressu aliquis inveniatur, qui non Deo gratias referat pro eo quod se patrocinium Lebuini audisse pariter et sensisse commemorat. Unde nobis adhuc vel pauca locuturis arbitramur neminem succensurum, quippe cum Spiritum Dei in ipso templum aedificasse, atque id sibi habitabile fecisse procedens sermo declamet. Idipsum vero inter matutinas laudes (ut credo) cantabitur, sed in lectione omitti non debuit, quo utriusque vocis ministerio quanti apud suos habeatur vir in Christo amabilis accipiat commendatum. Quod autem praemittitur tale est. Spiritus Sanctus (ut ait Scriptura) in corde viri justi habitat. Nam templum ipsius est anima ab 132.0557A| omni iniquitate aliena, in quo non carnalis victima caeditur, sed spirituales hostiae offeruntur: nec fit ibi sola emundatio corporis, sed et remissio vera peccati et abolitio perpetuae mortis. Hoc templum 132.0558A| dici et esse meruit beatus Lebuinus, cum praestante Domino a criminum fieret contagio mundus, per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

(no apparatus)