Sermones dominicales

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones dominicales
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13


AucInc.SerDom 13 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

SERMO I. IN SEPTUAGESIMA.

1. Ad cursum spiritalis stadii hodierna lectione provocati, qualiter currendum et a quibus abstinendum sit, fratres dilectissimi, mente persollicita considerare debemus. Stadium namque juxta litteram quarta pars dicitur milliarii, quod primum Hercules uno anhelitu cucurrisse fertur, in cujus fine ponebatur antiquitus palus, superposita corona de floribus texta: ibique propter hanc capiendam expedita juvenum cohors currere solebat, ut aliquis horum primus si posset velocius currens, bravium, quod nos coronam vocamus, raperet: ac per hoc regis et intuentium laudem, deinde multa donorum munera specialiter haberet. Multi enim ad hoc communi animo tendebant, sed ab uno cuncti superati erant; qui quod erat cursu velocior, rerum collectione caeteris videbatur dignior; et quanto gaudebat victor regiis muneribus ditatus, tanto victi dolebant, non solum donis privati, sed etiam tarditatis suae verecundia dehonestati. Abstinebant quidem se a cibis, qui cursui nocent, sed non aequaliter; qua illius abstinentia fuerat major, qui in cursu erat caeteris velocior. Non miremini, fratres, quod ex paganica superstitione pro tuendis animabus apostolus imitabile dedit exemplum, ut putet aliquis vestrum in nullo gentilium cultus esse sequendos, a quibus christiana religio Christo cogente nos fecit extraneos. Primum deinde cognoscat charitas vestra, quoniam ex eorum ritu quaedam sibi sancta usurpavit ecclesia, quae non carnaliter, sed spiritualiter sunt sequenda; ex quibus istud est exemplum, quod hodierna lectio nobis protulit utillimum. Stadii siquidem finis, qui illis ad currendum metitus erat, praesentis vitae terminum significat, qui ad cursum salvationis nostrae nobis datus est, dicente et monente Domino: Curre, miser, curre; festina, dum tempus habes, ne incidas in mortem. Currebant etenim illi pro temporali et corruptibili bravio capiendo, ut a rege mortali terrena munera caperent; curramus nos melius pro spiritali et incorruptibili bravio post carnis finem capiendo, ut a Rege regum, qui aeternus et immortalis est, aeterna et indeficientia munera capiamus; audientes exoptabilem vocem illius dicentis: Venite qui laboratis, etc. Illi quidem abstinebant se a pinguibus cibis, ut expeditiores in cursu redderentur; abstineamus et nos melius non tantum a cibis, quantum a vitiis, ut ad currendum veloces existamus. Quod autem ex magna juvenum frequentia unus bravium capiebat, caeteris incassum currentibus; quantum ad nos pertinet, fratres charissimi, valde timendum est; scilicet ne ab uno omnes superemur, qui pro corona currere disposuimus. Unde monet Apostolus: Sic currite, ut comprehendatis. Et quomodo illam comprehendere poterimus, quoniam currere nolumus; et si aliquando currere inchoamus, heu! crassitudine vitiorum fatigati, turpiter in cursu deficimus! Nam cum omnis ecclesia in clericali et laicali sit ordine divisa, nemo eorum est, qui pro corona gloriae currat; sed quidam insaturata cupiditate persolliciti, quidam ineffrenata voluptate polluti, quidam elatione saecularis pompae tumidi, non solum currere nolunt, sed etiam ipsos oculos ad capiendam coronam aperire nesciunt. Unde Psalmista: Omnes declinaverunt simul inutiles facti. Et Propheta: Sicut populus, sic sacerdos. Adeo enim caecati, et in quodam oblivionis puteo detrusi sumus, ut nihil de futuro cogitantes, praeter hanc vitam, in qua voluptates nostras exsequimur, aliam non putemus. Et ut amplius dicam, insanientes, dum cupidos animos voluptuosis desideriis pascunt et in sibi subjectis more luporum saeviunt, aliam gloriam sonumque habere velle dicunt. Hi enim tales, naturam hominis perdunt, et naturam quadrupedum sortiuntur, qui irrationabiliter et inverecunde ventri et libidini semper insistunt. Hominem namque ita conditor rerum terrenis praeposuit creaturis, ut bene utens temporalibus, post mortem frueretur aeternis. Quid ex hoc agendum est, fratres charissimi? Omnes enim sumus perditi, nisi cito fuerimus divina misericordia sublevati. Ipsa namque ad currendum nos provocat dicens: ambulate ne tenebrae vos comprehendant. Qua vocante, si cursum iterum voluerimus repetere, non uni tantum, sed plurimis fas erit coronam contingere. Et sicut non semper in omni cursu vincebat, sed qui modo victus erat, modo renovatis viribus victor existebat; ita nos, si hucusque victi fuimus, amodo victores esse curemus. Via enim currendi nobis ante oculos posita est, in qua quanto fuimus tardiores, tanto possumus esse, si volumus, velociores. 2. Quomodo enim torpentes et pigri a cursu cessare possumus, qui non solum apostolum ad coronam, sed etiam ipsum Salvatorem nostrum ad denarium capiendum monitorem habemus? Ipse namque summus paterfamilias, qui plantavit vineam, id est sanctam ecclesiam, nobis qui sero, id est in fine mundi, in vineam laboraturi intravimus, coelestis remunerationis denarium se daturum promittit: assimilans nos primis colonis, qui a mane usque ad vesperam portavere pondus diei et aestus. Audistis siquidem illum proposita vera et congruenti similitudine evangelii, mane, hora tertia, sexta, nona et undecima, ad vineae suae culturam operarios invitantem, et aequalem denarium cunctis finito opere reddentem. Et si horarum, quas audistis, significationes cupitis; discite, quia mane fuit ab Adam usque ad Noe; hora tertia a Noe usque ad Abraham; sexta vero ab Abraham usque ad Moysen; nona siquidem a Moyse usque ad Domini et Salvatoris nostri adventum; undecima fuit, ab adventu Domini usque ad finem mundi; in qua nos ultimi operarii in vineam intravimus. Sed quia desides at tardi in opere sumus, certi de denario esse non possumus. Studeamus igitur velocius operari, ut de denario possimus esse securi: et quia hodie a summo patrefamilias vocamur, vocationem ejus non despicientes, in vineam laboraturi intrare studeamus. Ipse namque praesens jejunium ad hoc instituit, ut peccata innumera, quae carnis delectatione caeteris anni diebus commissimus, in hoc tempore per poenitentiam et carnis mortificationem tergere studeamus. 3. Insuper etiam dies ista, quae veluti janua jejuniorum existit, et canticum laetitiae, id est alleluia, nobis subtrahit, per omnem continuationem sui officii vocem poenitentis plangentis exprimit: docens nos ab immoderata laetitia debere cessare, et in fletu et lacrymis poenitentiae manere. Hac igitur nocte, saepius repetito nomine, ipsum alleluia affati sumus; quodammodo illud quasi hospitem retinere cupientes, dicendo illi: Mane apud nos hodie, et caetera. Cui etiam ultimum vale fecimus dicentes: Angelus bonus comitetur tecum, ut iterum cum gaudio revertaris ad nos, ut sciamus non antea nos perfecte gavisuros, quousque corpore et sanguine Redemptoris nostri renovati ipsum canticum gaudendo recipiamus. Antiphona siquidem missae, quae vulgo introitus dicitur, cum poenitentibus plangit dicens: Circumdederunt me dolores mortis et in tribulatione mea. Collecta siquidem cum responso afflictionem poenitentiae sonant. Ille denique cantus, quem pro alleluia commutavimus (qui tractus ideo dicitur quod longos cantus habeat) poenitentes profundo gemitu ad Deum clamare docet. Et sic caetera verba officii ordinatim digesta, non laetitiam gaudentium, sed luctum et moerorem videntur exprimere peccatorum. 4. De nomine nempe diei, quae septuagesima vocatur, si quaeritis, sciatis quia non a numero dierum, ut aestimant, qui ab ea usque ad paschalem festivitatem tot dies putant, sed a numeri perfectione nomen accepit, a qua idem numerus initium sumpsit. Constat autem idem numerus ex denario septies ducto: quorum septenarium ad septem Spiritus sancti dona, denarius vero pertinet ad decem legis praecepta: quae ita invicem junguntur, ut neque dona Spiritus sancti sine legis praecepto; neque praecepta legis sine sancti Spiritus dono custodiri ab aliquo possint: et qui alterum servaverit, alterum sine dubio habebit. Qui numerus recte poenitentibus congruit, ut gratiam Spiritus sancti, quam peccando perdidere, decem legis praecepta maxime in hoc tempore custodiendo, recuperare valeant. Aliter secundum quosdam ad litteram septuagesima dicitur, eo quod israeliticus populus in Babylonia tot annis fuerit captivatus, a qua longo post tempore rediens, eodem numero in commemoratione ejusdem liberationis jejunium Deo consecraverit. Sed quia et secundum historiam et secundum allegoriam poenitentibus congruit, studeamus nos hoc in tempore peccata nostra deflere, ut animae nostrae post hanc vitam, quae septem diebus volvitur, a Babylonia, id est infernali captivitate, liberatae et donis sancti Spiritus ditatae, et coronam immarcescibilem pro cursu, et denarium pro diurno labore vineae, a Rege regum possint gaudentes recipere. Amen.

SERMO II. IN QUADRAGESIMA. 1. Studete, charissimi, qui vestras animas a peccato mundare cupitis, ne ab hac via jejuniorum et emendationis, quam tenendam sumpsistis, aliquo turpitudinis diverticulo recedatis. Est enim quibusdam vestrum ex deceptionibus antiqui hostis in hac die quaedam injecta consuetudo, non tantum sequenda quantum despicienda; quod pro solo carnis cibo, qui nobis hodie non tollitur, putatis vos omnem corporis delectationem et quaeque turpia posse licenter operari, hac inventa in vobis occasione, ut quia licitum est vobis carnibus vesci, licitum sit etiam carnis voluptatibus uti. Haec enim opera non Christianorum sunt, sed paganorum. Pagani enim, qui et gentiles vocantur, deorum suorum, id est Jovis, Saturni, Minervae et Veneris festivitatem colentes, post immensam cibi et potus voracitatem turpesque comessationes, ad theatrum, quod et lupanar vocatur, foras civitatem conveniebant: ibique primum jocis diversi generis, ad ultimum cum meretricibus, quae in cavernis ejusdem theatri latebant, luxuriando corpora fatigabant. Ad hanc igitur turpitudinis immunditiam, ut Orosius Paulus narrat, idem diabolus, quem colebant, illos provocabat; ut cui solvebant sacrificium de victimis animalium, solverent etiam sacrificium de viribus propriorum corporum. Diabolus enim pollutus et immundus est, pollutum et immundum sacrificium sibi requirit: unde pelliceus, id est pellis gratia interpretatur, quia multum luxuria delectatur, quae pellis pulchritudine excitatur. Sed quantum distat inter servitutem Dei et diaboli, tantum inter vitam illorum qui a Christo Christiani dicuntur, et illorum qui diabolo subditi in omnibus famulantur. Propter hoc cessandum est, fratres, ab hac et ab omni mala consuetudine praesenti die, quoniam haec dies non solum caput est jejuniorum, sed etiam saeculorum. Est itaque magno cultu et religione veneranda, et non libidinosis voluptatibus polluenda, quia nomine et mysterio prae caeteris videtur esse sacrata. Vocatur autem a Domino dies dominica, quod eam in ordine dierum primam posuit, et quod superata morte, quam pro nobis indignis suscepit, victoque inimico, de cujus nos potestate rapuit, in ea potenter a mortuis resurrexit, et in honore suae resurrectionis nobis illam colendam constituit. Quomodo igitur cupimus a morte animae resurgere, si diem resurrectionis dominicae nolumus honorare? Et qua ratione putamus mentes nostras per jejunia purgare, si per portam jejuniorum polluti volumus intrare? 2. Fortasse mihi talia castiganti et mea peccata cum aliorum iniquitatibus reprehendenti respondebit aliquis effrenatus, plus voluptatibus corporis quam legibus Dei obediens: Tu, qui naturalem masculi et feminae conjunctionem et amoris vinculum a principio constitutum disjungendum praedicas, omni modo impossibilia et inutilia rogas, ut aliquo jejunio ita a muliere, quae mea caro est, tamquam a cibis, abstineam. Cui ego, quamvis peccator, facili dictu respondebo: Quia Deus bona saeculi non dedit ut abutamur, sed ut juste utamur. Conjugium etenim, sicut et caeterae divitiae mundi, dum juste tenetur, bonum est; dum injuste, vertitur in peccatum. Unde Gregorius: quicquid ad usum vitae accipimus, ad usum vitiorum reflectimus. Nec ego praedico tam sacratae societatis separationem, sed ad breve tempus XXXVI dierum indico abstinentiam. Nam quid prodest abstinere a carnibus, et carnalia opera non deponere? Qui enim toto anno in his et aliis deliciis positus vixisti, saltem in hoc parvo spatio pro Deo cessare debes. Cur enim vir a virtute corporis vocaris, si hanc virtutem in animo non habueris, ut pro Deo, qui tibi cuncta dedit, et a quo quotidie majora petis, decima parte anni jejunare non possis? 3. Nam quisquis subtiliter intuetur, non amplius quam XXXVI dies, qui sunt decimae anni, in eadem abstinentia reperiuntur. Cum enim annus integer CCCLXVI diebus constet, si subtrahuntur CCCXXX, totidem quot dixi dies, jejunio consecrant. Horum ergo sex dierum, qui etiam cum suis noctibus CL horis constant, decima pars XV horae sunt. Sed quia ex ipsis integram diem cum sequenti nocte colligere non valemus, quam praefato numero addentes jejunio mancipemus, usus ecclesiasticus statuit, ut quod in illa non redditur, in dominicis diebus ejusdem temporis, a carne et a carnalibus voluptatibus jejunando, adimpleatur. In his etenim, quia in ipso Dei nomine sacrati sunt, refrigerium cibi impenditur et licentia peccandi subtrahitur. Datur nobis, quod vitam affert et melius est; subtrahitur nobis, quod mortem affert et pejus est. Quod si hos vitiis et carnali inquinamento non polluerimus, profecto ex his plenas integri anni decimas restauramus. Sed quoniam nobis sacro fonte regeneratis, et non jam figurativi, sed veri agni carnes degustantibus, dictum ab ipso Domino, nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum; statuit christiana religio, ut non solum hos triginta sex propter anni decimas, sed etiam cum his, quatuor qui a capite jejunii inchoant, propter tanti mysterii perfectionem, XL dies in jejunium mutaret. Hoc etenim quadragesimale jejunium magnam auctoritatem habet et a Lege et a Prophetis et ab Evangelio. Nam legislator Moyses, ut legem acciperet, XL diebus jejunavit. Similiter Helias maximus Prophetarum, qui curru igneo rapi meruit in coelum, cum persequebatur a Jezabel, angelico primum cibo pastus, postea totidem ab omni esca abstinuit.

SERMO III. IN DOMINICA PASSIONIS. 1. Decedente jam Quadragesimae tempore, et appropinquantibus sacratissimae Resurrectionis gaudiis, mentio Dominicae passionis nobis, dilectissimi fratres, annuatim occurrit, quae universalem Ecclesiam hodie lacrymoso relatu percellit. Et quamvis plurimi dies supersint ab hac usque ad illam, quae auctorem suum crucifixum specialiter videre meruit; tamen a sanctis patribus per hos dies, qui sequuntur, recitanda nobis eadem passio committitur, maxime a beato Gregorio, qui in omnibus ecclesiasticis officiis, diurnis scilicet et nocturnalibus, hinc usque ad Paschale festum, verba et luctum passionis inducit: insinuans nos pro illo debere flere, sine quo nullam laetitiam perfecte possumus habere. Quicumque ergo Redemptoris nostri membra fore confidimus, dolorem et injuriam tanti capitis sentiamus. Unde propheta: Omne caput languidum, et omne cor moerens; a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Et Apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Quia vero altius et honorabilius membrum, Christum videlicet, qui caput et vertex noster est, passum fuisse cognoscimus, nos membra inferiora cum eo patiamur: maxime cum non pro qualibet sui commissi culpa, sed pro redemptione nostra pati voluerit, ut nos ab antiqua diaboli servitute redimeret, et patriae coelestis, a qua captivi excludebamur, perpetuos incolas faceret. Ipse namque ineffabiliter misericors, non auro seu cujuslibet genere metalli, vel pulchrae varietatis palliis, nec etiam caeterorum animalium victimis, sed proprio corpore in ara crucis Deo Patri immolato, et pretiosissimo sanguine fuso, peccata nostra atque antiquas iniquitates nostras purgare voluit. Unde propheta: Vere languores ipse tulit, infirmitates nostras ipse portavit. Et ipse mediator noster ad Patrem dixit: Holocaustum et pro peccato non postulasti: tunc dixi, ecce venio. Et est sensus: Oh! Deus Pater, quia pro humani generis redemptione non vidi te holocaustum animalium captare, statim dixi, ecce venio ut immoler pro populi mei salute. Ecce, fratres charissimi, Christum pro nobis immolatum audivimus: unde admodum gaudere et tristari possumus: gaudere, quia felix culpa quae talem ac tantum habuit Redemptorem: tristari quia nullum videmus tantae passionis imitatorem. Ipse namque corporaliter mortuus, non solum de corporis nostri morte, si necesse est, sed de vitae emendatione et spiritus humiliatione sacrificium requirit. Scilicet ut spiritus noster ex tam magna et ineffabili sui conditoris humilitate admirans contremescat, et carnis illecebras superans, cum ipso passo quamdam compassionem habeat. Unde est: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Et licet impossibile sit corpoream fragilitatem nostram sequi illius immensam deitatem, bene tamen eum pro modulo humanitatis sequimur, si vitia corporis per jejunium et orationes atque vigilias mactamus: si mundi et nitidi coram ejus oculis manere gaudemus. Unde propheta: Lavamini, mundi estote, et reliqua. 2. Sed quomodo imminente rabie persecutoris, vitam pro eo posituri sumus, qui pro ejus amore, saltem pauco tempore a vitiis et a quibuslibet cibis jejunare non possumus? In quo igitur passionem illius imitamur, qui a nullis spurcitiis corpora prohibemus? Insuper etenim, quod pejus est, praeceptis illius fortiter repugnantes, quasi inimico contrarii sumus. Nam clamante eo in Veteri Testamento: Non occides, non furtum facies, et caetera legis praecepta; veluti iram illius contra nos provocantes, insani et amentes et moechamur, et occidimus, et furtum facimus: insuper omnia vitia, quo amplius nobis prohibita sunt, eo magis sequi et amare curamus. Similiter minante eo in novo Evangelii Testamento: omnis, qui dixerit fratri suo racha, et qui dixerit fatue, reus erit gehennae ignis; nos e contra zelo invidiae tacti, omnia improperiorum convicia fratribus nostris superbe et contumaciter ingerimus. Unde a talibus et ab his similibus mentem cohibere debemus, si redemptionis illius participes esse speramus. Ipse est enim verus sacerdos et pontifex futurorum bonorum, qui Deo Patri suo non sanguinem hircorum et taurorum, sed semetipsum, agnum videlicet immaculatum, obtulit mundans conscientiam nostram ab operibus mortuis, id est a peccatis: ac per hoc semel introivit in sancta, ut appareat nunc vultui Dei Patris pro nobis. Alii namque sacerdotes mactatis animalium carnibus juxta morem veteris legis, singulis annis semel introibant in sancta: iste sacerdos in aeternum, qui non venit legem solvere, sed adimplere, non singulis, sed ultimo vitae suae anno, mactato se ipso in ara crucis, semel introivit in sancta, id est in coelum, ut famulis se per fidem sequentibus, arcana Patris reseret, quae post finem ipsis possidenda conferat. Alii sacerdotes expleto sacrificii tempore, ad templum sequenti anno reversuri, ad propria reverti curabant: ille peracto passionis et resurrectionis suae mysterio, ad propria coeli palatia reversus est, non sequenti anno, sed in fine saeculi venturus, ut bonorum et malorum merita recto examine discutiat, et bonis praemia, malis supplicia reddat. Quid in illa die acturi sumus, fratres, in qua non solum de operibus malis, sed insuper etiam de otiosis locutionibus rationem reddituri sumus? Et si omnes linguae culpas, quae a nobis pro nihilo ducuntur, senserimus; quid de caeteris membris timendum est, manibus scilicet et pedibus aliisque, quae sine dubio multa illicita fecisse cognoscimus? Nam si ex omnibus culpis, quae fecimus, poenas solverimus, aeternaliter damnati et perditi sumus. Ergo unusquisque nostrum quanto animam suam diligit, tanto peccata praeterita per poenitentiam deleat, et caveat ne ipsa reiteret, et quod semel per gratiam Dei extinxit, amplius ne accendat. Qui enim peccatum quod jam ingemuit reiterat, Deum sibi ad iram provocat, ut eum vocatus non audiat. Unde per Salomonem dicit: Vocavi, et renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit. Quam formidanda vox, fratres dilectissimi, qua Redemptor noster de nostro interitu se risurum minatur! Quamobrem aures nostrae mentis praeceptis illius assidue pandamus, ut eum in judicio non terribilem, sed blandum videamus. Et quomodo illum terribilem et iratum contra nos sufferre poterimus, qui in praesenti vita coruscationem aut tonitruum illius vix prae pavore tolerare possumus? Et si motu creaturae unius ad tempus terremur, qua fortitudine Creatorem cum igne ad judicandum venientem, et non solum terras, sed etiam coelos concutientem, exspectare poterimus? Nam ut Psalmista dicit: Ignis in conspectu ejus ardebit. et in circuitu ejus tempestas valida. Et ipse judex per prophetam dicit: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum. Pertimescite, fratres, adventum illius judicis, in cujus determinato judicio non erit spatium redemptionis. A pravis moribus et a mala consuetudine turpis vitae cessate, et compati cum Redemptore vestro studete, ut et cum illo de tumulis vitiorum possitis resurgere, et ad coelestia regna post judicium feliciter ascendere. Amen.

SERMO IV. IN DOMINICA PALMARUM. 1. Delectatione praesentis diei, fratres charissimi, laetati mysteria quibus fulget debetis agnoscere solliciti, ut laetitiae gaudia quae celebramus exterius, unde oriuntur, docta mens discutiat interius. Sed ne superfluitas verborum animis vestris gignat taedium; maxime cum hujus diei officium in longissimis protrabatur cantibus et gratissimis de Deo nostro jubilationibus; de ejusdem nomine, quod diversis vocabulis distinguitur, pauca vobis primum praelibare studebo. Dicitur enim dies Palmarum, sive Florum, atque Ramorum, nec non et Hosanna, Pascha petitum etiam seu competentium, et capita lavantium. Quae licet vulgari more ita nominentur, omnia tamen certam et convenientem retinent significationem. Dies igitur Palmarum ideo vocatur, quia in eo Dominus noster asello sedens, pro salute generis humani passurus, Hierosolymam perrexit; cui occurrit plurima turba gaudentis populi cum ramis palmarum et diversarum arborum clamando: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini. Dies etiam Florum idcirco dicitur, eo quod sancta mater Ecclesia, in commemoratione tanti gaudii, hac die prae caeteris annua revolutione flores benedictos et consecratos cantando portare voluerit, ut Redemptori suo gaudens occurrere possit. Nec non etiam dies Ramorum dicitur, quia ob eamdem causam non solum palmae, sed etiam virentes rami ab Ecclesiae filiis hodie portantur. Hosanna siquidem ideo vocatur, quia plebs Hebraeorum Dominum praecedentium et sequentium, Hosanna, quod Latine interpretatur Salvifica, eidem Domino cantare videbatur. Pascha petitum sive competentium dicitur, quia hoc die symbolum, id est fidei sanctae credulitas competentibus neophytis tradebatur, ut qui ad Dei gratiam percipiendam in Paschali solemnitate festinabant, fidem quam confiteri deberent agnoscerent. Competentes enim dicuntur, quasi simul petentes, id est gratiam Dei petentes. Capita lavantium hunc diem appellat vulgus, quia eo die mos erat lavandi capita infantium, qui ungendi erant sancto sabbato, ne forte Quadragesimae observatione sordidati accederent ad unctionem. Haec autem hebdomada ideo major dicitur, vel quia major sobrietas in ea servatur, vel quia majus quam in caeteris hebdomadibus officium in ea celebratur. 2. Haec de nominibus hujusce diei breviter dicta sufficiant: quorum quaedam ut ad litteram intellecta sunt, ita permanent; quaedam aliud allegorice significant. In omni enim Scriptura veteris et novi Testamenti, palma semper victoriam significavit. Per ramos igitur palmarum illa victoria designatur, qua Dominus noster per mortem suam, mortem nostram destruxit, et per tropaeum crucis principem mortis diabolum superavit. Per flores odor virtutis exprimitur, quo captae fideles animae regem suum ad Hierusalem, id est ad sanctam Ecclesiam tendentem comitantur; ut cum eo Pascha, id est transitum celebrantes, cum eo ad coelestia resurgere mereantur. Per arborum ramos dicta significantur veterum prophetarum, quos ille collectos in via sternit qui simplicia corda fratrum et minus erudita exemplis instruit, ne in via veritatis oberrent. Illud autem hosanna totiens a plebe repetitum et ingeminatum, unitatem fidei nostrae qua vivere debemus significat; quia licet sit in plebe fidelium tam ordinis quam sexus et aetatis diversitas, uno tamen ore et una confessionis laude Salvatorem nostrum clamare debemus dicendo: Hosanna, id est salvifica sive salvum fac: est enim Hebraeum verbum, quod Latine expressum sonat, salvifica, sive salvum fac populum tuum, sive totum mundum. 3. Quia vero huic diei talia nomina ex convenientibus mysteriorum significationibus aptantur, quolibet breviloquio demonstrandum, charissimi, vobis est, quibus operibus nostri Salvatoris illustratur. Etenim sicut sanctus evangelista refert, ante sex dies veteris paschae, qui ab hesterna die computantur, venit Jesus Bethaniam in domo Simonis leprosi, ubi Lazarum suscitaverat, et fecerunt ei coenam ibi: quo etiam Maria accipiens libram unguenti, unxit pedes Domini, et capillis suis tersit: pro qua re indignante Juda proditore, Jesus in laude mulieris respondit: Opus bonum operata est in me, et caetera quae in passione de hujusmodi causa prosequuntur. Quam boni operis consuetudinem sequens vir sanctus Gregorius hac ipsa die, hesterna videlicet, se totum dandis eleemosynis pedibusque pauperum lavandis occupabat, ut quod devotissima mulier capiti fecit, id est Christo, iste membris ejus, id est pauperibus faceret. Unde dies eadem absque officio proprio manens, ita praetitulatur in Sacramentario: sabbato vacat a statione publica, quando dominus papa eleemosynam dat. De quo facto, si florem allegoricum carpere vultis, scitote quia unguentum significat justitiam, ideoque libra fuisse perhibetur. Qui enim justitiam perfecte servat, pedes Domini sine dubio lavat: et qui bene vivendo misericordiam diligit, pedes illius unguento perungit. Et qui abundanter pauperibus tribuit, capillis suis pedes Domini tergit. Domus ergo repleta ex odore unguenti, id est omnis mundus, et fama tam devotissimae mulieris, et virtute fidelium illam in talibus imitantium. Nam quod ante sex dies Paschae passurus Dei Filius Bethaniam adiit, significat quod hominem, quem sexta feria conditum, serpentina fraude perdiderat, per Bethaniam, id est per domum obedientiae transiens, eadem sexta feria proprio sanguine redimere properabat. A qua praedicta civitate Bethania crastina die exiens, quinto videlicet die ante Pascha, quod est hodie, misit duos discipulos suos Hierusalem dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et invenietis asinam et pullum: solvite et adducite mihi. Qui solventes adduxerunt ad Jesum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Cum audisset turba, quae venerat ad diem festum, quod Jesus pergeret ad Hierusalem, acceperunt ramos palmarum, veneruntque ei obviam, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini. 4. Sed quia haec facta Domini verbis evangelistae commemorata ad litteram satis patent, quoniam ita fuere ut sonant; mysticus sensus nobis pro brevitate pandendus est, qui cunctis nisi sapientibus occultatur. Duo namque discipuli duos ordines praedicatorum, unum in circumcisione, alterum in gentibus, significant, vel Petrum et Philippum, quos misit Christus ad Hierusalem, id est sanctam Ecclesiam; quorum alter, id est Philippus, Samariam quasi asinam; alter, id est Petrus, Cornelium ex gentibus quasi pullum ad fidem Christi perduxit. Item per duo animalia duo populi, Judaicus scilicet et Gentilis figurantur; quae in adventu discipulorum ligata erant, quia uterque populus vinculis peccatorum suorum constrictus erat. Vestimenta Apostolorum vel doctrinae sunt virtutum, vel opera justitiae. Unde psalmista: Sacerdotes tui induantur justitiam. Turba autem plurima, quae vestimenta sua in via stravit, innumerabilem multitudinem martyrum significat, qui se proprio exuentes indumento, simplicioribus viam faciunt, qua ad visionem pacis pervenire valeant. Per asellum enim, in quo sedebat, simplicia gentilitatis corda figurantur; quae velut indomita nullis disciplinae retinaculis ligata manebat; ad simulacra muta, prout ducebatur, incedens: quam Dominus praesidendo et regendo perducebat ad visionem pacis aeternae. Denique non absque magni causa sacramenti factum esse creditur, quod Dominus hac die specialiter Hierosolymam tendens ministeria jumentorum sibi adhibuerit; palmarum quoque et ramorum seu florum varia ornamenta circa se portari, regemque et Dominum se appellari voluerit: quae omnia saepe Hierusalem veniens antea fieri recusabat. Ideo namque cum tanta gloria est ingressus, ut quia tempus passionis suae jam instare sciebat, Judaeorum animos excitari cogeret contra se, ut per mortem corporis sui, mortem animarum nostrarum destrueret. Ergo, ter beatissimi, qui passionem illius recolimus, etsi pro illo omnes mori non possumus, et pacificatis Ecclesiae calumniatoribus, bellum eum eis non habemus, vitia tamen membrorum nostrorum mortificare curemus, ut post luctum passionis, gaudia resurrectionis capientes, cum eo de vitiis ad virtutum celsitudinem resurgere queamus. Amen.