Sermones de Scripturis (ed. Migne)/1
Quapropter si homo non importune dicit aliquid suum, non quod iniqua et stulta cupiditate occupaverit, sed quod prudentissima potestate et justissima moderatione tractaverit; quanto magis Deus vere ac proprie suum esse dicit aurum et argentum, quod et largissima bonitate condidit, et justissimo administrat imperio; ut sine ipsius nutu atque dominatu, nec mali ad avaritiae supplicium, nec boni ad usum misericordiae possint habere aurum et argentum? Quod tamen et instituere ut sit, et ut alteri adsit, alteri desit, distribuere atque ordinare, non possunt.
5. Aurum bonis et malis cur datur. Si autem solis malis in potestatem daretur aurum et argentum, recte putaretur malum; si solis bonis, recte putaretur magnum aliquod bonum. Rursus si solis malis deesset, videretur magna poena paupertas: si autem solis bonis deesset, videretur summa beatitudo paupertas. Nunc vero si scire vis aurum posse bene haberi, habent et boni: si scire vis non eos per aurum bonos esse, habent et mali. Item si scire vis quam non sit miseria paupertas, sunt quidam pauperes beati: si scire vis quam non sit beatitudo paupertas, sunt quidam pauperes miseri. Ita ergo aurum et argentum distribuit hominibus conditor rerum et administrator Deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit, quamvis non summum et magnum bonum, et pro gradu sui ordinis laudabilem Conditorem universitatis ostendat; copia vero ejus non extollat bonos, nec elidat inopia; malos autem et cum offertur excaecet, et cum aufertur excruciet. CAPUT IV. 6. Aurum non recte vituperari posse. Mammona iniquitatis. Divitiae aliae verae, aliae falsae. Res ergo condita et ad Conditoris laudem, et ad bonorum probationem, malorumque supplicium, recte vituperari nullo modo potest: et eam verissime Deus dicit suam, quam non solum condidit affluentissima bonitate, sed etiam providentissima moderatione dispensat. Cum autem hoc genus rerum Dominus in Evangelio mammona iniquitatis appellat, significat esse alterum mammona, id est, alias divitias, quas nisi justi et boni possidere non possunt, ut ideo mammona iniquitatis vocetur, quia iniquitas eas vocat divitias. Justitia vero novit esse alias divitias, quibus homo adornatur interior: sicut beatus Petrus dicit, Qui est ante Deum dives (I Petr. III, 4). Illae justae dicuntur divitiae, quia bonis meritis justisque tribuuntur. Illae verae dicuntur divitiae, quia quisquis eas habuerit non egebit. Istae vero injustae divitiae, non quia injustum est aurum et argentum; sed quia injustum est eas putare divitias, quae non auferunt egestatem. Tanto enim magis quisque ardebit egestate, quanto magis eas diligens majores habuerit. Quomodo ergo sunt divitiae, quibus crescentibus crescit inopia: quae amatoribus suis quanto fuerint ampliores, non afferunt satietatem, sed inflammant cupiditatem? Divitem tu putas, qui minus egeret, si minus haberet? Nam videmus quosdam, cum haberent parvam pecuniam, parvis lucris fuisse laetatos: sed posteaquam coepit eis abundare, verum quidem corpus auri et argenti, sed tamen falsae divitiae, cum parva obtuleris, jam recusant. Credis eos jam esse satiatos: sed falsum est. Nam major pecunia fauces avaritiae non claudit, sed extendit; non irrigat, sed accendit. Poculum respuunt, quia fluvium sitiunt. Utrum ergo ditior, an egentior dicendus est, qui cum ideo voluit habere aliquid ne indigeret, ideo plus habet ne minus indigeat? CAPUT V. 7. Divitiarum pius usus. Dementia est crimen male utentium in res ipsas transferre. Sed non est haec auri culpa et argenti. Fac enim misericordem aliquem invenisse thesaurum: nonne operante misericordia praebetur hospitalitas peregrinis, aluntur famelici, nudi vestiuntur, inopes adjuvantur, captivi redimuntur, construuntur ecclesiae, reficiuntur lassi, pacantur litigiosi, reparantur naufragi, curantur aegroti, corporales opes dispertiuntur in terra, spirituales reconduntur in coelo? Quis haec facit? Misericors et bonus. Unde facit? De auro et argento. Cui serviens haec facit? Ei qui dixit, Meum est aurum, et meum est argentum. Videtis jam, ut arbitror, fratres, quam magno errore magnaque dementia in res ipsas quibus homines male utuntur, crimen male utentium transferatur. Nam si propterea vituperatur aurum et argentum, quia homines avaritia depravati, neglectis praeceptis omnipotentissimi Creatoris, in ea quae condidit detestabili cupiditate rapiuntur; vituperetur etiam omnis Dei creatura, quia, sicut Apostolus dicit, perversi quidam homines coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. 1, 25). Vituperetur etiam iste sol: quem certe iidem Manichaei, quoniam non intelligunt esse creaturam, tanquam ipsum Creatorem, vel tanquam ejus aliquam partem colere atque adorare non desinunt. Cur ergo ipsum non vituperant, cum plerumque homines de usu solis et luminis in aedificiis suis lites injustissimas concitant; et ut fenestris suis radii liberiores aliquanto largius infundantur, domos alienas dejicere saepe moliuntur; et eos qui contradixerint, etiamsi jure certissimo contradicant, inimicitiis acerbissimis insectantur? Si quem igitur infirmorum potentior aliquis injuste ac nefarie propter usum solis oppresserit, diripuerit, in exsilium etiam mortemve compulerit, solis est crimen, quo ille abundantius uti desiderat, an potius male utentis iniquitas, qui dum cupit corporis oculis temporale lumen largius acquirere, cubiculum cordis luci non aperit aequitatis? CAPUT VI. 8. Aurum a Manichaeis injuria accusari. Auri cupiditas damnatur, rectus usus a Domino commendatur. Ex quo isti, si possunt, intelligant, aut aurum et argentum se accusare non oportere, quamvis de auro et argento saepe homines cupidissimi dimicent; aut accusationes suas de terra in coelum, et de metallis fulgentibus in sidera, atque in ipsum solem se debere transferre; quando iniqui homines inexpiabili saepe discordia de possidenda solis luce confligunt. Simul etiam discant quid intersit inter hanc lucem visibilem, lucemque justitiae. Siquidem fieri potest ut quanto majori aviditate frui quisque hac luce voluerit, tanto majori caecitate a justitiae luce deficiat. Nulla enim creatura homo justificari potest: sed ut creaturis omnibus juste uti possit, a Creatore justificandus est. Itaque ipse Dominus, quamvis avaritiam sicut justus judex ubique condemnet; usum tamen copiarum terrenarum tanquam verus magister ostendit, in eo ipso loco, quem isti tanquam contrarium Prophetae objicere voluerunt. Ait enim, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis: hoc est dicere, Quae mammona iniquitatis est, vestra mammona esse non debet. Tunc enim juste poteritis uti rerum copia terrenarum, et amicos inde facere, qui vos recipiant in tabernacula aeterna, si mammona vobis ista non fuerit, id est, si non ex ea vos divites fieri putaveritis. Quoniam divitiae vestrae, quae sunt verae divitiae, quae ab omni vos indigentia liberabunt, non sunt terrenis facultatibus comparandae. Sed ut illis frui merito possitis, prius istis bene utendum est, quae non sunt divitiae verae, nec vestrae: quia injuste dicuntur divitiae; non enim auferunt egestatem, et eas divitias iniqui putant. Istis enim se ab indigentia liberari arbitrantur: vos autem alias, id est veras et vestras debetis desiderare divitias. Sed si in injusto mammona fideles non fuistis, verum quis dabit vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis (Luc. XVI, 9-12)? 9. Manichaei Prophetarum calumniatores. Quanquam Manichaeos proprio more propheticis dictis calumniari manifestum sit. Quisquis enim ejusdem Scripturae circumstantiam vel mediocriter inspexerit, inveniet non de hoc argento vel auro, quo avaritia imprudenter insanit, dixisse Prophetam; sed de illo potius, cujus etiam Apostolus meminit, dicens, Si quis autem aedificat supra fundamentum, aurum et argentum, lapides pretiosos (I Cor. III, 12). Quo auro et argento dives est ille thesaurus, quem in agro ipse Dominus inventum, et a quodam mirabiliter laudabiliterque avaro venditis omnibus suis emptum esse testatur (Matth. XIII, 44). Nam ipsum Dominum praenuntians, et novi saeculi, hoc est, Ecclesiae tempora figurate, ut solet, designans Propheta, sic dicit: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes: et veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est aurum, et meum est argentum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum; et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum (Aggaei II, 710). CAPUT VII. 10. Aggaei locus vindicatur. Si vellent isti non esse canes et porci, quibus sanctum dare et margaritas projicere prohibemur; sed petentes accipere, et quaerentes invenire, et pulsantes aperiri sibi desiderarent (Matth. VII, 6-8); quam possent fortasse etiam sine ullo interprete, duce ipso sancto Spiritu sentire quae dicta sunt, ad novi populi, hoc est, ad christiani populi, cujus sacerdos magnus est Jesus Filius Dei; sine ulla caligine pertinere: certe vel eo loco ubi dictum est, Adhuc unum modicum est, et ego commovebo coelum et terram, et mare et aridam, et movebo omnes gentes; et veniet Desideratus cunctis gentibus. De novissimo enim Domini, id est, secundo adventu, quo in claritate venturus est, versus iste prolatus est, cum ait Propheta, Et veniet Desideratus cunctis gentibus. Quando enim primo in carne mortali per Mariam virginem venit, nondum desiderabatur a cunctis gentibus; quia nondum crediderant. Disseminato autem Evangelio per omnes gentes, in omnibus gentibus desiderium ejus accenditur. Per omnes enim gentes et sunt, et erunt electi ejus, qui toto corde in oratione dicant, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10). Sed primus adventus misericordiam praeseminavit judicio: in quo judicio secundi adventus claritas eminebit. Prius ergo oportebat moveri coelum, cum eum Angelus concepturae Virgini nuntiavit, cum Magos ad eum adorandum stella perduxit, cum rursus Angeli natum pastoribus indicarunt: moveri terram, cum ejus miraculis turbaretur: moveri mare, cum iste mundus persecutionibus fremeret: moveri aridam, cum in eum credentes esurirent sitirentque justitiam: moveri denique omnes gentes, cum Evangelium ejus usquequaque discurreret. Tunc deinde veniret Desideratus omnibus gentibus, sicut Propheta pronuntiante, venturus est. Et implebitur domus ista gloria, id est, Ecclesia. CAPUT VIII. 11. Aurum et argentum allegorice. Consequenter itaque subjecit, Meum est aurum, et meum est argentum. Omnis enim sapientia quae nomine auri figurate significatur, et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7): omne ergo tale argentum et aurum non est hominum, sed Domini; ut quoniam implebitur domus gloria, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X, 17). Quia enim sacerdos ille magnus, domus hujus inhabitator, Dominus noster Jesus Christus, propter reditum hominis, qui per superbiam de paradiso exierat, se ipsum exemplum humilitatis praebere dignatus est; quod testatur in Evangelio clamans, Discite a me quoniam mitis sum, et humilis corde (Matth. XI, 29): ne quis forte in domo ejus, id est, in Ecclesia, si quid sapienter potuerit vel sentire vel dicere, quasi sua propria videri volens extollatur; videte quanta medicina ei dicitur a Domino Deo, Meum est aurum, et meum est argentum. Sic enim fiet quod sequitur, ut magna sit gloria domus istius novissimae plus quam primae. Prima enim domus, id est, cives terrenae Jerusalem, sicut Apostolus dicit, ignorantes Dei justitiam, et suam justitiam quaerentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Videte si non isti dum suum esse dicunt aurum et argentum, non potuerunt ad aeternam gloriam domus novissimae pervenire. Tamen cum dicit Propheta, Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, nec ipsam primam sine aliqua gloria fuisse demonstrat. Nam de illa loquebatur etiam Apostolus, cum diceret: Si enim quod evacuatur, per gloriam est; multo magis quod manet, in gloria erit (II Cor. III, 11). CAPUT IX. 12. Pax promissa post resurrectionem. Versus autem ultimus, quo iste Prophetae sermo concluditur, Et in loco isto, inquit, dabo pacem, dicit Dominus exercituum. Quid est, in loco isto, nisi terrenum forte aliquid tanquam digito ostendit? Quid enim potest contineri loco, nisi corpus? Non absurde ergo ultimam resurrectionem corporis intelligimus, qua beatitudo perfectissima terminatur, quando jam non concupiscit caro adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem. Hoc enim corruptibile induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem (I Cor. XV, 53). Non erit alia lex in membris repugnans legi mentis: quia in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. 13. Auri contemptus in propheticis litteris commendatus. Nam de contemptu terreni auri et argenti quae Prophetae dicant, quis adversus divinas voces tam surdus est, ut ignoret? Sic enim illi ad decipiendos homines de Apostolo proferunt quod ait, Radix est autem omnium malorum avaritia: quam quidam sectantes, a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10), quasi facile invenias aliquem librum veterum Scripturarum, ubi non culpetur avaritia, et digna exsecratione damnetur. Sed quia de auro et argento nunc quaestio est, cur non audiunt prophetam dicentem, Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini (Ezech. VII, 19)? Hoc solum si quisquam sitiens audiat, et animae suae medullis infundat, nonne se totum a blandimentis falsae felicitatis alienans, in amplexum Dei, vetere homine exutus ut se immortalitate cooperiat, advocabit? Sed quid jam diutius de hac quaestione tractemus? Credo esse manifestum Charitati vestrae, Manichaeorum sectam non veritate, sed fraude agere, cum imperitis, ut Scripturas non totas totis, novas veteribus praeferant; sed sententias excerpendo, quas velut adversas sibi esse conantur ostendere, ut decipiant imperitos. Nulla est autem de ipso Novo Testamento vel Apostoli Epistola, vel etiam liber Evangelii, de quo non possint ista fieri; ut quibusdam sententiis ipse unus liber sibi videatur esse contrarius, nisi ejus tota contextio diligentissima lectoris intentione tractetur. SERMO LI . De concordia Evangelistarum Matthaei et Lucae in generationibus Domini. CAPUT PRIMUM. 1. Tractanda quaestio proposita in die natali Christi. Spectaculorum dies. Exspectationem Charitatis vestrae ille impleat, qui excitavit. Etsi enim quae dicenda sunt vobis, non nostra, sed Dei esse praesumimus; tamen multo magis nos dicimus, quod humiliter dicit Apostolus: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis Dei sit, et non ex nobis (II Cor. IV, 7). Non dubitamus itaque meminisse vos pollicitationis nostrae. In ipso promisimus, per quem nunc reddimus. Nam et cum promitteremus, ab ipso petebamus: et cum reddimus, ab ipso accipimus. Meminit autem Charitas vestra nos matutina Natalis Domini distulisse quam solvendam proposuimus quaestionem; quia multi nobiscum, etiam quibus solet esse onerosus sermo Dei, solemnitatem illam diei debitam celebrabant. Nunc vero puto neminem convenisse, nisi qui audire desiderat. Non itaque loquimur cordibus surdis, non fastidientibus animis. Haec autem vestra exspectatio, pro me oratio est. Accessit aliquid; quia et dies Muneris multos hinc ventilavit, pro quorum quidem salute quantum satagimus, tantum fratres ut satagatis hortamur; et pro his qui nondum intenti sunt spectaculis veritatis, sed dediti sunt spectaculis carnis, intenta mente deprecemini Deum. Novi enim, et certe scio esse modo in numero vestro eos qui hodie contempserunt: sed rumpunt ea quae consuerunt. Mutantur enim homines, et in melius et in deterius. Quotidianis hujuscemodi experimentis vicissim et laetamur et contristamur; laetamur correctis, contristamur depravatis. Ideoque Dominus non ait salvum futurum esse qui coeperit; sed, Qui perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). 2. Spectacula Christianorum. Martyrum mortem aliter spectant carnales, aliter spirituales. Quid autem potuit admirabilius nobis concedere Dominus Jesus Christus Filius Dei, qui est et filius hominis, quia et hoc esse dignatus est; quid potuit magnificentius, quam ut non solum spectatores nugacium munerum aggregaret ovili suo, sed etiam nonnullos qui illic spectari solent? Non enim tantum amatores venatorum, sed etiam ipsos venatores venatus est ad salutem: quia et ipse spectatus est. Audi quomodo. Ipse dixit, ipse antequam spectaretur praedixit, et tanquam factum esset quod futurum erat prophetico eloquio praenuntiavit, dicens in Psalmo: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ecce quomodo spectatus est, ut ossa ejus dinumerarentur. Et dicit apertius ipsum spectaculum: Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me (Psal. XXI, 17 et 18.) Spectabatur illudendus, spectabatur ab eis qui non ei saltem faverent in illo spectaculo, sed saevirent: quomodo spectari fecit martyres suos primitus, dicente Apostolo, Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis et hominibus (I Cor. IV, 9). Sed duo genera hominum talia spectacula spectant; unum carnalium, alterum spiritualium. Carnales spectant, miseros putantes eos martyres, qui bestiis subjecti sunt, qui capite caesi, qui ignibus concremati, detestantes eos et exhorrentes. Alii vero sicut et sancti Angeli spectant, non attendentes corporum laniatus, sed mirantes fidei integritatem. Magnum spectaculum praebet oculis cordis integer animus, corpore dissipato. Haec vos cum in ecclesia leguntur, libenter spectatis oculis cordis. Si enim nihil spectaretis, nihil audiretis. Videtis ergo quod hodie spectacula non contempsistis, sed elegistis. Adsit itaque Deus, dans ut amicis vestris quos doletis hodie ad amphitheatrum cucurrisse, et ad ecclesiam venire noluisse, referatis dulciter vestra spectacula: ut et illis incipiant vilescere illa, quae amando ipsi viluerunt; et ament vobiscum Deum, de quo nemo potest amator erubescere, quia illum amat qui non potest vinci. Ament vobiscum Christum, qui eo ipso quo videbatur victus, vicit orbem terrarum. Vicit enim orbem terrarum sicut videmus, fratres: subjecit omnes potestates, subjugavit reges, non superbo milite, sed irrisa cruce; non saeviens ferro, sed pendens ligno; patiendo corporaliter, faciendo spiritualiter. Illius corpus erigebatur in cruce: ille mentes cruci subdebat. Denique quae gemma pretiosior in diademate, quam crux Christi regnantium in fronte? Hunc vos amando, nunquam erubescitis. Quam multi enim de amphitheatro victi revertuntur, victis eis pro quibus insaniunt? Qui magis vincerentur, si vincerent. Subderentur enim vanae laetitiae, subderentur exsultationi pravae cupiditatis: qui hoc ipso quo illuc currunt, victi sunt. Quam multos enim putatis, fratres, dubitasse hodie, utrum huc irent, an illuc? Et qui in ipsa dubitatione considerantes Christum, ad ecclesiam cucurrerunt, vicerunt non quemlibet hominem, sed diabolum ipsum, totius mundi pessimum venatorem. Qui autem in illa dubitatione elegerunt potius ad amphitheatrum currere, ab illo utique victi sunt, quem isti vicerunt. Vicerunt autem in illo qui ait: Gaudete, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Quia propterea tentari se passus est Imperator, ut doceret militem dimicare. CAPUT II. 3. Christus de femina nasci cur voluerit. Per feminam venenum, per feminam salus. Hoc ergo ut faceret Dominus noster Jesus Christus, utique nascendo de femina, filius hominis factus est. At enim si non nasceretur de Maria virgine, quid esset minus? Dicit aliquis: Homo esse voluit: esset homo, non tamen de femina nasceretur: non enim et primum hominem quem fecit, ex femina fecit. Ad hoc vide quid respondeatur. Tu dicis, ad nascendum utquid elegerit feminam. Respondetur tibi: Imo ad nascendum cur fugeret feminam? Puta me non posse ostendere quid elegerit, ut de femina nasceretur: tu ostende quid fugere in femina debuit. Sed aliquando jam dicta sunt, quia utique si fugeret feminae uterum, velut significaret se ex illa contaminari potuisse. Quanto autem erat per substantiam suam immaculabilior, tanto non debuit formidare uterum carnis, quasi posset inde maculari: sed natus de femina, ostendere nobis debuit magni aliquid sacramenti. Nam revera, fratres, et nos fatemur, quod si vellet Dominus sic fieri homo, ut non ex femina nasceretur, erat utique facile Majestati. Quomodo enim potuit ex femina sine viro; sic posset nec per feminam nasci. Sed hoc nobis ostendit, ut scilicet in nullo sexu de se desperaret humana creatura. Sexus enim humanus marium est et feminarum. Si ergo vir existens, quod utique esse deberet, non nasceretur ex femina; desperarent de se feminae, memores primi peccati sui, quia per feminam deceptus est primus homo; et omnino nullam se spem habere in Christo arbitrarentur. Venit ergo vir sexum praeeligere virilem, et natus ex femina sexum consolari femineum, tanquam alloquens et dicens: Ut noveritis quod non Dei creatura mala est, sed voluptas prava pervertit eam, in principio cum feci hominem, masculum et feminam feci. Non creaturam damno, quam feci. Ecce natus sum vir, ecce natus ex femina. Non ergo creaturam damno, quam feci; sed peccata, quae non feci. Uterque sexus videat honorem suum, et uterque confiteatur iniquitatem suam, et uterque speret salutem. Decipiendo homini propinatum est venenum per feminam: reparando homini propinetur salus per feminam. Compenset femina decepti per se hominis peccatum, generando Christum. Inde et resurgentem Deum priores feminae Apostolis nuntiarunt. Nuntiavit viro suo mortem femina in paradiso: nuntiaverunt et feminae salutem viris in Ecclesia. Resurrectionem Christi Apostoli erant gentibus nuntiaturi: Apostolis feminae nuntiarunt. Nemo ergo calumnietur Christo nato ex femina, de quo sexu Liberator maculari non posset, et quem sexum Creator commendare deberet. CAPUT III. 4. Evangelii fides toto orbe recepta. Sed, inquiunt, quomodo credituri sumus natum ex femina Christum? Respondeam: Ex Evangelio quod praedicatum est et praedicatur universo orbi terrarum. Sed rei jam creditae per omnem terram quaestionem conantur ingerere caeci, excaecare alios affectantes, et non videntes quod videndum est, dum convellere conantur quod credendum est. Respondent enim, et dicunt: Noli nos auctoritate orbis terrarum premere; ipsam Scripturam consideremus. Noli populariter agere: multitudo tibi seducta favet. Primo hic respondeo: Multitudo seducta mihi favet? Haec multitudo, paucitas fuit. Unde crevit haec multitudo quae in istis incrementis tanto ante nuntiata est? Non enim crescere visa est, quae non est praevisa. Non dico, Paucitas erat: unus erat Abraham. Considerate, fratres, unus erat Abraham per totum mundum illo tempore, per totum orbem terrarum inter omnes homines, inter omnes gentes, cui homini dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Quod credidit unus de sua singularitate, exhibitum est multis de seminis multitudine. Tunc non videbatur, et credebatur; nunc videtur, et impugnatur: et quod uni tunc dicebatur et ab uno credebatur; nunc oppugnatur a paucis, quando exhibetur in multis. Ille qui discipulos suos fecit piscatores hominum, intra retia sua omne genus auctoritatis inclusit. Si multitudini credendum est; quid copiosius Ecclesia toto orbe diffusa? Si divitibus credendum est; attendant quot divites cepit: si pauperibus credendum est, attendant pauperum millia: si nobilibus; intus est jam pene tota nobilitas: si regibus; videant omnes subditos Christo: si eloquentioribus, doctioribus, prudentioribus; intueantur quanti oratores; quanti periti, quanti philosophi hujus mundi ab illis piscatoribus irretiti sint, ut ad salutem de profundo attraherentur; cogitantes eum qui magnum malum animae humanae, id est, superbiam, suae humilitatis exemplo sanare descendens, infirma mundi elegit, ut confunderet fortia; et stulta hujus mundi elegit, ut confunderet sapientes; non qui essent, sed qui esse viderentur: et ignobilia hujus mundi elegit, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuaret (I Cor. I, 27). CAPUT IV. 5. Dissonantia Evangeliorum nulla esse secure creditur, donec intelligatur. Utilitas secreti. Vela appensa in domo. Quidquid velis dicas, inquiunt, nos deprehendimus ubi legitis natum Christum, dissonare inter se Evangelia, et non posse utrumque verum esse quod dissonat. Cum enim ostendero, inquit, dissonantiam, recte improbo fidem, aut tu qui accipis fidem, ostende concordiam. Quam quaeso dissonantiam demonstrabis? Apertam, inquit, cui nemo potest contradicere. Quam securi auditis, quia fideles estis. Attendite, dilectissimi, et videte quam salubriter Apostolus moneat, dicens: Sicut ergo accepistis Christum Jesum Dominum nostrum, in ipso ambulate, radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide. Ipsa enim simplici et certa fide, in illo firmiter permanere debemus, ut ipse aperiat fidelibus quod in se absconditum est: quia sicut idem dicit apostolus, In illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 6, 7, 3). Quos non propterea abscondit, ut neget, sed ut absconditis excitet desiderium. Haec est utilitas secreti. Honora in eo quod nondum intelligis; et tanto magis honora, quanto plura vela cernis. Quanto enim quisque honoratior est, tanto plura vela pendent in domo ejus. Vela faciunt honorem secreti: sed honorantibus levantur vela. Irridentes autem vela, et a velorum vicinitate pelluntur. Quia ergo transimus ad Christum, aufertur velamen (II Cor. III, 16). CAPUT V. 6. Pia fides Scripturarum. Augustinus ad divinas Scripturas non piam mentem afferens aliquando, decipitur. Proferunt calumnias suas quidam, et dicunt: Matthaeus certe evangelista est? Respondemus, ita, pio ore, corde devoto, in nullo omnino dubitantes: respondemus plane, Evangelista est Matthaeus. Credis ei, inquiunt? Quis non respondeat, Credo? Quomodo de murmure vestro pio insonuit? Ita, fratres, si secure creditis, non est unde erubescatis. Loquor vobis, aliquando deceptus, cum primo puer ad divinas Scripturas ante vellem afferre acumen discutiendi, quam pietatem quaerendi: ego ipse contra me perversis moribus claudebam januam Domini mei: cum pulsare deberem, ut aperiretur; addebam, ut clauderetur. Superbus enim audebam quaerere, quod nisi humilis non potest invenire. Quanto vos beatiores estis modo! quam securi discitis, quam tuti, quicumque adhuc parvuli estis in nido fidei, et spiritualem escam accipitis! Ego autem miser, cum me ad volandum idoneum putarem, reliqui nidum; et prius cecidi, quam volarem. Sed Dominus misericors me, a transeuntibus ne conculcarer et morerer, levavit, et in nido reposuit. Haec enim me perturbaverunt, quae modo vobis securus in nomine Domini et propono, et expono. 7. Christus quomodo filius Abraham et David. Ut ergo dicere coeperam, ita illi calumniantur: Matthaeus, inquiunt, evangelista est, et creditis ei? Consequenter utique quem fatemur evangelistam, huic necessario credimus. Attendite generationes Christi, quas posuit Matthaeus: Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Quomodo filii David, quomodo filii Abraham? Nisi enim per successionem generis, ostendi non potest. Constat quippe cum Dominus nasceretur de virgine Maria, neque Abraham, neque David in rebus humanis fuisse. Et tu eumdem dicis filium David, eumdemque dicis filium Abraham? Tanquam dicamus Matthaeo, Proba ergo quod dicis. Exspecto enim successionem generis Christi. Abraham, inquit, genuit Isaac, Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. Judas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz ex Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. Jam hinc attendite quemadmodum a David perveniatur ad Christum, qui dictus est filius Abraham et filius David. David autem, inquit, genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. Josias autem genuit Jechoniam et fratres ejus, in transmigratione Babylonis. Et post transmigrationem Babylonis, Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Joseph, virum Mariae: de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. Sic ergo per ordinem successionemque parentum et progenitorum invenitur Christus filius David, filius Abraham. 8. Generationes ab Abraham usque ad Christum. Cui rei fideliter enarratae, istam calumniam primam movent, quia sequitur idem Matthaeus, et dicit: Omnes generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. Deinde subjecit, ut narraret quomodo natus est Christus de Maria virgine, subjungens, et dicens: Christi autem generatio sic erat. Etenim ordine parentum enumeravit quare dicatur Christus filius David, filius Abraham. CAPUT VI. Quomodo autem natus sit, et inter homines apparuerit, narrari jam debet; et consequens est ipsa narratio, per quam credimus Dominum nostrum Jesum Christum non solum natum de Deo sempiterno, coaeternum ei qui genuit ante omnia tempora, ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia; sed etiam jam natum de Spiritu sancto ex virgine Maria, quod pariter confitemur. Reminiscimini enim et nostis (Catholicis quippe loquor fratribus meis) hanc esse fidem nostram, hoc nos profiteri et confiteri. Pro ista fide interfecta sunt millia martyrum, toto orbe terrarum.
9. Conceptio Christi de Spiritu sancto. Justitia Joseph sincera, non saeva. Hoc enim quod sequitur volunt illi ridere, qui volunt fidem derogare Libris evangelicis: ut nos veluti ostendant temere credidisse quod dicitur: Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit eam occulte dimittere. Quia enim de se gravidam non esse sciebat, jam velut consequenter adulteram existimabat. Cum esset justus, sicut Scriptura dicit, et nollet eam traducere, id est divulgare, nam hoc etiam multi codices habent; voluit eam occulte dimittere. Turbatur quidem maritus, sed non saevit justus. Tanta enim justitia tribuitur huic viro, ut nec vellet habere adulteram, nec auderet punire vulgatam. Voluit eam, inquit, occulte dimittere: quia non solum eam punire noluit, sed nec prodere. Attendite sinceram justitiam. Non enim propterea parcere volebat, quod habere cupiebat. Multi enim amore carnali adulteris uxoribus parcunt, volentes eas et adulteras habere, ut eis per carnalem concupiscentiam perfruantur. Hic autem vir justus habere eam non vult: ergo non carnaliter diligit. Et tamen punire non vult: ergo misericorditer parcit. Qualis hic justus est? Nec tenet adulteram, nec propterea parcere videtur, quia libidinose diligeret: et tamen nec punit, nec prodit. Merito plane testis electus est virginitatis uxoris. Qui ergo humana infirmitate turbabatur, divina auctoritate firmatus est. CAPUT VII. 10. Interpretatio nominis Jesu. Sequitur enim, et dicit Evangelista: Haec eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Joseph, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Quare Jesum? Ipse enim, inquit, salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 1-21). Intelligitur ergo Jesum hebraea lingua, latine interpretari Salvatorem, quod ex ipsa nominis expositione advertimus. Tanquam enim quaereretur, quare Jesum? continuo subjecit, rationem vocabuli aperiens, Ipse enim, inquit, salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc pie credimus, hoc firmissime retinemus, natum Christum de Spiritu sancto ex virgine Maria. 11. Utilitas haereticorum. Utilitas per Judam proditorem. Illi ergo quid dicunt? Si invenero, inquit, mendacium, totum certe non credis. Inveni, videamus. Numero generationes. Illi enim per calumnias suas ad id nos invitant, et adducunt. Si pie vivamus, si Christum credamus, si non de nido ante tempus cupiamus volare, ad id nos adducunt, ut mysteria cognoscamus. Intendat itaque Sanctitas vestra utilitatem haereticorum; et utilitatem quidem secundum Deum, etiam malis bene utentem. Secundum ipsos vero hoc redditur, quod voluerunt; non hoc quod de ipsis Deus bene facit. Sicut de Juda quantum boni fecit? Passione Domini salvae factae sunt gentes. Sed ut pateretur Dominus, Judas eum tradidit. Deus ergo et gentes liberat passo Filio, et Judam punit pro scelere suo. Sacramenta enim quae illic latent, nemo discuteret, simpliciore contentus fide; et ideo nemo inveniret, quia nemo discuteret, nisi pulsantibus calumniatoribus. Cum enim haeretici calumniantur, parvuli perturbantur: cum perturbantur, inquirunt: inquisitio eorum, quasi percussio est de capite in ubera matris, ut tantum manent, quantum parvulis sat est. Illi turbati quaerunt; qui autem norunt et didicerunt, quia scrutati sunt, et aperuit illis pulsantibus Deus, aperiunt et ipsi turbatis. Et sic fit ut illi sint utiles ad inveniendam veritatem, dum calumniantur ad seducendum in errorem. Negligentius enim veritas quaereretur, si mendaces adversarios non haberet. Oportet enim, inquit, et haereses esse. Et quasi quaereremus causam, subjecit statim, Ut probati manifesti fiant inter vos (I Cor. XI, 19). CAPUT VIII. 12. Generationes ter quatuordecim apud Matthaeum inveniuntur, Jechonia bis numerato. Quid ergo illi dicunt? Ecce Matthaeus numerat generationes, et dicit ab Abraham usque ad David esse quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis quatuordecim, et a transmigratione in Babyloniam usque ad Christum quatuordecim. Duc in se ter quatuordecim, fiunt quadraginta duo. Numerant autem, et inveniunt quadraginta et unam generationem, et movent calumniam, et irridentes insultant. Quid sibi ergo vult, cum dicatur in Evangelio ter esse quatuordecim, tamen omnes numeratae inveniuntur non quadraginta duae, sed quadraginta et una? Sine dubio magnum sacramentum est. Et gaudemus gratias agentes Domino, quia et per occasionem calumniantium invenimus aliquid quod quanto magis tegebatur quaerendum, tanto magis delectet inventum. Sicut enim praelocuti sumus, edimus spectaculum mentium. Ab Abraham igitur usque ad David, quatuordecim sunt. Inde incipit numerus a Salomone: David enim genuit Salomonem. Incipit autem numerus a Salomone, et pervenit ad Jechoniam, qui cum viveret facta est transmigratio in Babyloniam; et sunt aliae quatuordecim generationes, annumerato Salomone a capite alterius intervalli, annumerato etiam Jechonia, ad quem clauditur ipse numerus, ut impleantur quatuordecim. Tertium vero intervallum ab ipso Jechonia incipit. 13. Cur Jechonias bis numeretur. Intendat Sanctitas vestra rem mysticam et dulcem: fateor vobis gustatum cordis mei; unde credo quia cum protulero, et gustaveritis, idipsum renuntiabitis. Intendite ergo. A Jechonia ipso incipiente numero tertii intervalli, usque ad Dominum Jesum Christum fiunt quatuordecim: quia Jechonias ille et finalis superioris intervalli, et initialis sequentis intervalli bis numeratur. Sed dixerit aliquis: Quare Jechonias bis numeratur? Nihil gestum est antea in populo Israel, quod non esset mysterium futurorum. Jechonias quidem non irrationabiliter bis numeratur: quia et si sit terminus inter duos agros, vel lapis, vel discretio aliqua maceriae, et ille qui est ex hac parte, usque ad ipsam maceriam metitur, et ille qui ex altera parte est, ab ipsa iterum sumit exordium metiendi. Sed quare hoc non factum est in prima connexione intervalli, ubi ab Abraham numeramus quatuordecim generationes usque ad David, et alias quatuordecim non repetito David, sed a Salomone incipimus numerare, reddenda causa est, quae magnum continet sacramentum. Intendat Sanctitas vestra. Tunc facta est transmigratio in Babyloniam, quando in locum patris sui defuncti Jechonias rex constitutus est. Ablatum est ei regnum, et alius constitutus est in locum ejus. Sed tamen vivente Jechonia facta est transmigratio ad Gentes. Nulla enim culpa Jechoniae dicitur, quare sit regno privatus: sed magis illorum peccata inducuntur, qui ei successerunt. Sequitur ergo captivitas, itur in Babyloniam. Non eunt soli mali; sed cum his pergunt etiam sancti. In illa captivitate erat Ezechiel propheta, in illa erat Daniel; ibi erant tres pueri inter flammas nobilitati. Ierunt autem secundum prophetiam Jeremiae prophetae. CAPUT IX. 14. Transitus Evangelii ad Gentes figuratus in transmigratione Babylonis. Mementote Jechoniam sine ulla culpa improbatum, inde destitisse regnare, et fecisse transitum ad Gentes, cum transmigratum est in Babyloniam: et attendite praemonstratam imaginem rerum futurarum in Domino Jesu Christo. Noluerunt enim Judaei sibi regnare Dominum nostrum Jesum Christum, in quo nullam culpam invenerunt. Reprobatus est in se, reprobatus etiam in servis suis; et transitum est in Gentes, tanquam in Babyloniam. Hoc enim et Jeremias prophetabat, jubere Dominum ut irent in Babyloniam. Et quicumque alii Prophetae dicebant populo ut non irent in Babyloniam, Jeremias pseudoprophetas arguebat. Qui Scripturas legunt, recordentur nobiscum: qui non legunt, credant nobis. Minabatur ergo Jeremias ex persona Domini eis qui nolebant ire in Babyloniam: eis autem qui irent, promittebat ibi quietem, et quamdam felicitatem in novellandis vineis et plantandis hortis et ubertate fructuum (Jerem. XXVII). Quomodo ergo jam non in figura, sed in veritate populus Israel transit in Babyloniam? Unde erant Apostoli? Nonne de gente Judaeorum? Unde ipse Paulus? Nam et ego, inquit, Israelita sum, ex semine Abrahae, ex tribu Benjamin (Rom. XI, 1). Crediderunt ergo in Dominum multi de Judaeis. Inde electi sunt Apostoli: inde erant plus quam quingenti fratres, qui Dominum post resurrectionem videre meruerunt (I Cor. XV, 6): inde erant centum viginti in domo, quando Spiritus sanctus advenit (Act. I, 15, et II, 1-4). Quid autem dicit Apostolus in Actibus Apostolorum, cum respuerent verbum veritatis Judaei? Ad vos, inquit, missi eramus; sed quoniam respuistis verbum Dei, ecce convertimus nos ad Gentes (Act. XIII, 46). Facta est ergo transmigratio in Babyloniam secundum spiritualem dispensationem temporis Incarnationis Domini, quae tunc praesignata est tempore Jeremiae. Sed quid dicit Jeremias transmigrantibus de his Babyloniis? Quia in pace ipsorum erit, inquit, pax vestra (Jerem. XXIX, 7). Cum ergo transmigraret etiam per Christum et Apostolos Israel in Babyloniam, hoc est Evangelium veniret ad Gentes, quid dicit Apostolus quasi ex voce tunc Jeremiae? Obsecro ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt constituti; ut quietam et tranquillam vitam agamus, cum omni pietate et castitate (I Tim. II, 1 et 2). Nondum erant reges christiani, et orabat pro eis. Orans ergo Israel in Babylonia, exauditus est. Exauditae sunt voces Ecclesiae, facti sunt christiani: et videtis impleri quod figuraliter dictum est, In eorum pace, erit pax vestra. Acceperunt enim pacem Christi, et destiterunt persequi Christianos; ut jam in securitate pacis aedificarentur ecclesiae, et plantarentur populi in agricultura Dei, et fructificarent omnes gentes fide, spe et charitate quae est in Christo. 15. Christus inter Judaeos et Gentes lapis angularis in Jechonia adumbratus. Facta est transmigratio in Babyloniam tunc per Jechoniam, qui non est permissus regnare in Judaeorum gente, typo Christi, quem Judaei sibi regnare noluerunt. Transitum fecit Israel ad Gentes, id est praedicatores Evangelii transierunt ad populos Gentium. Quid ergo miraris quod bis numeratur Jechonias? Etenim si Christi figuram gerebat a Judaeis transeuntis ad Gentes; attende quid est Christus inter Judaeos et Gentes. Nonne ipse est ille lapis angularis? Attende in angulo terminum parietis unius, et initium parietis alterius. Usque ad ipsum lapidem metiris unum parietem, et ab ipso alterum. Bis ergo numeratur lapis angularis, qui connectit utrumque parietem. Jechonias ergo gestans figuram Domini, tanquam lapis angularis typum praeferebat. Et sicut Jechonias regnare non est permissus Judaeis, sed itum est in Babyloniam; sic Christus lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22), ut Evangelium perveniret ad Gentes. Noli ergo dubitare bis numerare caput anguli, et occurrit tibi numerus scriptus; atque ita quatuordecim sunt, et quatuordecim, et quatuordecim: et non sunt tamen quadraginta duae generationes, sed quadraginta et una. Quia sicut ordo lapidum cum per lineam rectam dirigitur, omnes singillatim numerantur; cum autem detorquetur ordo, ut angulum faciat, illum lapidem indetorquetur oportet bis numerari; quia et ad illum ordinem pertinet, qui usque ad ipsum finitur, et ad illum qui ab ipso incipit: sic ordo generationum quamdiu in illo populo mansit, in bis septeno, id est, intervallo non fecit angulum; cum autem detortus ordo est, ut transmigraretur in Babyloniam, velut a Jechonia quidam factus est angulus; ut eum in typo illius venerandi lapidis angularis bis numerare oporteret. CAPUT X. 16. Cur genealogia Christi deducitur per Joseph. Joseph verus maritus Mariae. Altera illorum calumniatio est. Per Joseph, inquiunt, generationes Christi, et non per Mariam numerantur. Attendat paulisper Sanctitas vestra. Non, inquiunt, per Joseph debuit. Quare non debuit per Joseph? Numquid non erat maritus Mariae Joseph? Non, inquiunt. Quis hoc dicit? Scriptura enim dicit angelica auctoritate quod maritus erat. Noli timere, inquit, accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in illa natum est, de Spiritu sancto est. Ei quoque jubetur ut puero nomen imponat, quamvis non de semine suo nato. Pariet, inquit, filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Sed hoc intendit Scriptura, quod non sit natus de semine Joseph, cum sollicito unde esset illa gravis utero, dicitur, De Spiritu sancto est. Et tamen paterna ei non aufertur auctoritas; cum jubetur puero nomen imponere. Denique et ipsa virgo Maria bene sibi conscia quod non ex ejus complexu et concubitu conceperit Christum, tamen eum patrem Christi dicit. 17. Joseph pater Christi a Maria dictus, quomodo. Christus non se negat filium Joseph. Attendite quemadmodum. Cum esset duodecim annorum Dominus Jesus Christus secundum hominem, qui secundum Deum est ante tempora et sine tempore, remansit ab eis in templo, et disputabat cum senioribus, et admirabantur super doctrina ejus. Illi autem redeuntes de Jerosolymis quaesierunt illum in comitatu suo, inter eos scilicet qui secum ambulabant; et non eum invenientes, turbati redierunt Jerosolymam, eumque disputantem in templo cum senioribus invenerunt, cum esset, ut dixi, annorum duodecim. Sed quid mirum? Verbum Dei nunquam tacet: sed non semper auditur. Invenitur ergo in templo, et dicit ei mater ejus: Quid nobis fecisti sic? Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ille: Non sciebatis quia oportet me in his esse quae Patris mei sunt (Luc. II, 42-49)? Hoc propterea dixit, quia Filius Dei erat in templo Dei. Templum enim illud non erat Joseph, sed Dei. Ecce, inquit aliquis, non se concessit esse filium Joseph. Attendite aliquanto patientius, fratres, propter angustias temporis, ut sermoni sufficiant. Cum dixisset Maria, Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te; ille respondit, Non sciebatis quia in his oportet me esse quae Patris mei sunt? Non enim sic se volebat esse filium illorum, ut non intelligeretur Filius Dei. Filius enim Dei, semper Filius Dei, creans illos ipsos. Filius autem hominis ex tempore, natus de virgine sine semine maritali, parentem tamen habebat utrumque. Unde hoc probamus? Jam dixit Maria, Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. CAPUT XI. 18. Mariae modestia et humilitas imitanda feminis. Maria virgo et mulier dicta. Symbolum fidei. Primo non est praetermittenda, fratres, maxime propter disciplinam feminarum, sororum nostrarum, tam sancta modestia virginis Mariae. Christum pepererat, angelus ad eam venerat, et dixerat ei, Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur (Luc. I, 31, 32). Meruerat parere Filium Altissimi, et erat humillima: nec se marito, nec in ordine nominis praeferebat, ut diceret, Ego et pater tuus; sed, Pater tuus, inquit, et ego. Non attendit sui uteri dignitatem: sed attendit ordinem conjugalem. Non enim humilis Christus matrem suam superbire docuisset. Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Pater tuus, inquit, et ego: quia caput mulieris vir (Ephes. V, 23). Quanto minus debent superbire caeterae feminae? Nam et ipsa Maria mulier dicta est, non corrupta virginitate, sed appellatione propria gentis suae. Dixit enim de Domino Jesu Christo et Apostolus, Factum ex muliere (Galat. IV, 4): non tamen interrupit ordinem et textum fidei nostrae, qua confitemur natum de Spiritu sancto, et virgine Maria. Illa enim virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit. Sed mulieres omnes feminas illi appellaverunt, proprietate linguae hebraeae. Audi evidentissimum exemplum. Prima femina, quam fecit Deus sumptam de latere viri, antequam cum viro concumberet, quod posteaquam de paradiso exierunt scribitur factum, tamen mulier jam vocabatur, dicente Scriptura, Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22). 19. Christus patrem Joseph non negat. Obedientia pueri Jesu imitanda pueris. Quod ergo respondet Dominus Jesus Christus, Oportebat me esse in his quae Patris mei sunt; non sic indicat Patrem Deum, ut neget patrem Joseph. Unde hoc probamus? secundum Scripturam, quae sic ait: Et dixit ad illos: Non sciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse. Illi autem non intellexerunt quid illis locutus est. Et cum descendisset cum illis, venit Nazareth, et erat subditus illis (Luc. II, 49-51). Non dixit, Erat subditus matri; aut, erat subditus ei: sed, erat, inquit, subditus illis. Quibus subditus erat? Nonne parentibus? Ambo parentes erant, quibus ille subditus erat, ea dignatione qua filius hominis erat. CAPUT XII. Jamdudum praecepta feminae accipiebant: nunc pueri accipiant, ut obsequantur parentibus, eisque sint subditi. Christo mundus subditus, Christus parentibus subditus.
20. Christus et filius et Dominus David. Videtis ergo, fratres, quod non ita dixerit, Oportet me in his quae Patris mei sunt esse, ut intelligeremus quasi dictum, Vos non estis parentes mei. Sed parentes illi temporaliter, Pater ille sempiterne. Parentes illi filii hominis, Pater ille Verbi et Sapientiae suae, Pater Virtutis suae, per quam cuncta formavit. Si per illam formantur universa, quae attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1), per Filium Dei et illi formati sunt, quibus idem ipse postea filius hominis subderetur. Et Apostolus dicit eum filium David: Qui factus est ei, inquit, ex semine David, secundum carnem (Rom. I, 3). Sed tamen ipse Dominus quaestionem proponit Judaeis, quam in his ipsis verbis solvit Apostolus. Cum enim diceret, Qui factus est ei ex semine David; ad hoc addidit, secundum carnem, ut intelligeretur secundum divinitatem non esse filius David, sed Filius Dei, Dominus David. Nam et alio loco sic dicit Apostolus, cum commendaret stirpem Judaeorum: Quorum patres, inquit, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Id. IX, 5). Quod secundum carnem, inde filius David: quod autem super omnia Deus benedictus in saecula, inde Dominus David. Dominus ergo Judaeis hoc dicit: Cujus esse filium dicitis Christum? Responderunt: David. Hoc enim noverant, quod facile capiebant ex praedicatione Prophetarum. Et vere ipse erat ex semine David, sed secundum carnem per virginem Mariam desponsatam Joseph. Cum ergo responderent Christum filium esse David, ait illis Jesus: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, quousque ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et non potuerunt respondere Judaei (Matth. XXII, 42-46). Sic habemus in Evangelio. Non se negavit filium esse David; ut nescirent Dominum esse David. Etenim tenebant in Christo quod factus est ex tempore: non in eo intelligebant quod est in aeternitate. Quapropter docere illos volens divinitatem suam, quaestionem fecit de humanitate sua: tanquam diceret, Scitis Christum esse filium David; respondete mihi quomodo sit et Dominus David. Sed ne illi dicerent, Non est Dominus David; ipsum David testem interposuit. Et quid dicit? Verum utique dicit. Nam et illud habes in Psalmis ad David dicentem, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11). Ecce filius David. Quomodo et Dominus David, qui filius David? Dixit, inquit, Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam (Psal. (CIX, 1). Miramini David filium suum Dominum habere, cum videatis Mariam suum Dominum peperisse? Dominus David, quia Deus; Dominus David, quia omnium: filius autem David, quia filius hominis. Idem Dominus, idem filius: Dominus David, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: filius autem David, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7). CAPUT XIII. 21. Conjugium facit, non commixtio carnalis, sed charitas conjugalis. Conjugati abstinentes ex consensu. Non itaque propterea non fuit pater Joseph, quia cum matre Domini non concubuit; quasi uxorem libido faciat, et non charitas conjugalis. Intendat Sanctitas vestra. Dicturus erat post aliquantum temporis, Apostolus Christi in Ecclesia, Reliquum est ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint (I Cor. VII, 29). Et multos novimus fratres nostros fructificantes in gratia, in nomine Christi ex consensu ab invicem continere concupiscentiam carnis, non autem continere ab invicem charitatem conjugalem. Quanto illa reprimitur, tanto ista fortius confirmatur. Nonne sunt conjuges qui sic vivunt, non quaerentes ab invicem fructum carnis, non exigentes ab invicem debitum concupiscentiae corporalis? Et tamen illa subjecta est viro, quia sic decet; et tanto subjectior, quanto castior: et ille uxorem diligit vere, ut scriptum est, in honore et sanctificatione (I Thess. IV, 4), tanquam cohaeredem gratiae, sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam (Ephes. V, 25). Ergo si copula est, si conjugium est, si non ideo non est conjugium, quia non fit illud quod etiam in non conjuge fieri potest, sed illicite potest: utinam possent omnes; sed multi non possunt. Non ergo ideo disjungant eos qui possunt, et propterea negent esse vel illum maritum, vel illam uxorem, quia non sibi carnaliter miscentur, sed cordibus connectuntur. 22. Carnalis commixtio nonnisi procreationis causa. Tabulae matrimoniales. Adulterium unde. Veniale peccatum quando in usu matrimonii. Hinc intelligite, fratres mei, quid senserit Scriptura de illis parentibus nostris, qui sic erant conjugati, ut solam prolem de conjugibus quaererent. Tam caste enim habebant illi, qui pro tempore et pro more gentis suae etiam plures habebant, ut non accederent ad carnalem commixtionem, nisi procreationis causa, vere habentes eas in honore. Caeterum qui uxoris carnem amplius appetit, quam praescribit limes ille, liberorum procreandorum causa, contra ipsas tabulas facit, quibus eam duxit uxorem. Recitantur tabulae, et recitantur in conspectu omnium attestantium, et recitatur, Liberorum procreandorum causa; et vocantur tabulae matrimoniales. Nisi ad hoc dentur, ad hoc accipiantur uxores, quis sana fronte dat filiam suam libidini alienae? Sed ut non erubescant parentes, cum dant, recitantur tabulae; ut sint soceri, non lenones. Quid ergo de tabulis recitatur? Liberorum procreandorum causa. Tergitur frons patris atque serenatur, audita voce tabularum. Videamus frontem viri accipientis uxorem. Erubescat et maritus aliter accipere, si erubescit pater aliter dare. Sed si non possunt (aliquando jam ista diximus), exigant debitum; non progrediantur ultra debitores suos. Et femina et vir infirmitatem suam in se consolentur. Non eat ille ad alteram, et illa ad alterum: unde appellatum est adulterium, quasi ad alterum. Et si egrediuntur metas matrimonialis pacti, non egrediantur metas conjugalis tori. Numquid hoc non est peccatum, amplius quam liberorum procreandorum necessitas cogit, exigere a conjuge debitum? Est quidem peccatum, sed veniale. Apostolus dicit, Hoc autem dico secundum veniam: cum inde loqueretur, Nolite, inquit, fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas, propter intemperantiam vestram. Quid est hoc? Ne ultra vires aliquid vobis imponatis; ne continendo a vobis invicem, in adulteria corruatis. Ne vos tentet Satanas, propter intemperantiam vestram. Et ne forte quod permittebat jubere videretur (aliud est enim jubere virtuti, aliud permittere infirmitati), statim subjunxit, Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium. Nam vellem omnes homines esse sicut me ipsum (I Cor. VII, 5-7). Tanquam diceret: Non impero ut faciatis; sed ignosco si feceritis. CAPUT XIV. 23. Duobus sustentaculis constat genus humanum. Ergo, fratres mei, intendite. Qui liberorum procreandorum causa habent uxores magni viri, quales fuisse Patres legimus, et multis documentis invenimus, clamantibus omnino sine dubitatione paginis sanctis: si qui ergo viri propter creationem tantummodo liberorum uxores habent, si eis posset praestari ut haberent filios sine concubitu; nonne ineffabili gaudio tantum beneficium amplecterentur? nonne cum ingenti laetitia susciperent? Duo sunt enim opera carnalia, quibus constat genus humanum: in quae duo opera prudentes et sancti ex officio descendunt; imprudentes autem in ea per cupiditatem ruunt. Aliud est enim ad aliquid officio descendere, aliud in aliquid per cupiditatem cadere. Quae sunt ista, quibus constat genus humanum? In nobis ipsis primum est, quod pertinet ad sumenda alimenta (quae utique non possunt sine aliqua per carnem delectatione sumi), manducare et bibere: si non feceris, morieris. Hoc ergo uno sustentaculo stat genus humanum, pro modo naturae suae, manducandi et bibendi. Sed per hoc sustentaculum sustentantur homines quod ad se ipsos attinet: successioni autem non consulunt manducando et bibendo; sed uxores ducendo. Sic enim constat genus humanum, primo ut vivant homines: sed quia diligentia quantalibet corpori adhibita non possunt utique semper vivere; consequens provisio est, ut nascentes succedant morientibus. Quia ita est genus humanum, sicut scriptum est, quomodo folia in arbore: sed in arbore olea, vel lauro, vel aliqua hujusmodi, quae nunquam sine coma est; sed tamen non eadem semper habet folia. Nam quomodo scriptum est, alia generat, et alia dejicit (Eccli. XIV, 18-19): quia ea quae suboriuntur, succedunt ruentibus aliis. Semper enim dejicit folia, semper foliis vestita est. Sic et genus humanum quotidie morientium detrimenta non sentit, per supplementa nascentium: et sic pro modo suo stat universa species generis humani; et sicut folia in arbore semper videntur, ita plena hominibus terra conspicitur. Si autem morerentur tantum, et non nascerentur; velut arbores quaedam omnibus foliis, ita terra omnibus hominibus nudaretur. 24. Ad vitae necessaria alii libidine, alii ratione ducuntur. Cum ergo sic subsistat genus humanum, ut necessaria sint duo sustentacula, de quibus satis dictum est; ad utrumque sapiens et prudens et fidelis officio descendit, non libidine cadit. Ad manducandum et bibendum quam multi voraciter irruunt, ibi ponentes totam vitam, quasi ipsam causam vivendi? Nam cum ideo manducent, ut vivant; ideo se putant vivere, ut manducent. Istos omnis sapiens reprehendit, et maxime divina Scriptura, edaces, ebriosos, helluones, quorum Deus venter est (Philipp. III, 19). Illos ad mensam non ducit, nisi concupiscentia carnis, non indigentia refectionis. Itaque isti cadunt in escam et potum. Illi autem qui descendunt ex officio vivendi, non ideo vivunt, ut comedant; sed ideo comedunt, ut vivant. Itaque istis prudentibus et temperantibus si offerretur ut sine cibo et potu viverent; quanto gaudio amplecterentur hoc beneficium, ut quo cadere non consueverunt, nec descendere cogerentur; sed semper suspenderentur in Domino, non deponeret eorum intentiones necessitas fulciendarum corporis ruinarum? Quomodo putatis Eliam sanctum accepisse, quando accepit calicem aquae et collyridam panis, ut satis ei esset in alimentum quadraginta dierum (III Reg. XIX, 6-8)? Cum magna utique laetitia: quia propter officium vitae, non propter servitutem concupiscentiae, manducabat et bibebat. Tenta hoc praestare, si possis, homini qui beatitudinem totam et felicitatem in epulis, tanquam pecus in praesepi, constituit. Odit beneficium tuum, repellit a se, poenam putat. Sic et in illo officio conjugali, libidinosi homines uxores non propter aliud quaerunt: et ideo vix tandem ipsis uxoribus contenti sunt. Atque utinam si auferre non possunt aut nolunt libidinem, non ultra eam progredi sinant, quam praescribit debitum uxorium, etiam quod infirmitati conceditur. Sed plane tali homini si diceres, Quare ducis uxorem? responderet tibi fortasse verecundatus, Propter filios. Si quis ei diceret, cui sine ulla dubitatione crederet, Potens est dare tibi, et omnino dabit tibi Deus filios, etiam non operanti opus illud cum uxore: ibi certe concluderetur atque fateretur quod non propter filios quaerebat uxorem. Confiteatur ergo infirmitatem: accipiat quod officio se accipere praetendebat. CAPUT XV. 25. Patribus concessum habere multas uxores ad hoc tantum ut filios procrearent. Sic illi priores sancti, homines Dei, filios quaerebant, filios suscipere volebant. Ad hoc unum jungebantur feminis; ad hoc feminis miscebantur, ut filios procrearent. Ideo illis permissum est ut plures haberent. Nam si libido immoderata placeret Deo, sic permitteretur illo tempore, ut una femina haberet plures viros, quomodo unus vir plures feminas. Quare omnes feminae castae non habebant amplius uno viro, vir autem plures feminas: nisi quia plures habere feminas unum virum, pertinet ad prolis numerositatem; una autem femina non quo plures habuerit viros, plures poterit parere filios? Quapropter, fratres, si Patres nostri non ob aliud quam ad liberos procreandos jungebantur et miscebantur feminis; magnum illis esset gaudium, si praeter opus illud carnale possent habere filios, propter quos habendos ad illud non libidine ruebant, sed officio descendebant. Propter hoc Joseph non erat pater, quia sine concupiscentia carnis susceperat filium? Absit ut hoc sentiat castitas Christiana, quod nec Judaica sentiebat. Diligite uxores vestras, sed caste diligite. Usque ad eum modum carnale opus expetite, ut filios procreetis. Et quia non aliter potestis habere filios, ad illud cum dolore descendite. Poena est enim illius Adam, de quo exorti sumus. Non extollamur de poena nostra. Poena est illius qui meruit mortaliter gignere; quia peccato mortalis effectus est. Ipsam poenam non subtraxit Deus; ut meminisset homo unde revocatur, et quo vocatur; et quaereret illum amplexum, ubi nulla potest esse corruptio. 26. Dignitas virginalis coepit a matre Domini. Joseph quomodo vere pater Christi. Adoptio filiorum. Filii naturales et filii conjugales. In illo ergo populo quia oportebat fieri abundantem propagationem usque ad Christum, per numerositatem plebis in qua praefigurarentur omnia quae praefiguranda erant Ecclesiae documenta, habebant officium ducendarum uxorum per quas populus cresceret, in quo populo praesignaretur Ecclesia. CAPUT XVI. At ubi natus est ipse Rex omnium gentium, coepit dignitas virginalis a Matre Domini, quae et filium habere meruit, et corrumpi non meruit. Sicut ergo erat illud conjugium, et sine ulla corruptione conjugium: sic quod caste uxor peperit, cur non caste maritus acciperet? Sicut enim caste conjux illa, sic ille caste maritus: et sicut illa caste mater, sic ille caste pater. Qui ergo dicit, Non debuit dici pater, quia non sic genuerat filium; libidinem quaerit in procreandis filiis, non charitatis affectum. Melius ille, quod alius carne implere desiderat, animo implebat. Nam et qui adoptant filios, castius eos corde gignunt, quos carne non possunt. Videte, fratres, videte jura adoptionis, quomodo fit homo filius cujus semine natus non est; ut plus in eo juris habeat voluntas adoptantis, quam natura gignentis. Ita ergo non solum debuit esse pater Joseph, sed maxime debuit. Nam et de feminis quae uxores non sunt, generant homines filios, et dicuntur filii naturales; et praeponuntur eis filii conjugales. Quantum pertinet ad opus carnis, aequaliter nati sunt: unde isti praeponuntur, nisi quia castior est uxoris charitas, de qua liberi procreantur? Non illic attenditui commixtio carnis, quae in utraque femina par est. Ubi vincit uxor, nisi affectu fidei, affectu conjugii, affectu sincerioris castiorisque charitatis? Si ergo posset de uxore quisquam sine concubitu suscipere filios, non tanto debuit laetius, quanto est illa castior, quam diligit amplius?
CAPUT XVII. 27. Duo patres Joseph ad conciliandos Matthaeum et Lucam recte admittuntur. Hinc jam etiam illud videte posse fieri ut unus homo non solum duos filios habeat, sed et duos patres. Nominata enim adoptione, occurrat cogitationibus vestris posse fieri. Dicitur enim, Duos filios potest habere homo, duos autem patres non potest. Imo invenitur posse habere etiam duos patres; si unus semine genuit, alius dilectione adoptavit. Si ergo possunt uni homini esse duo patres; potuit et Joseph duos patres habere, ab altero generari, ab altero adoptari. Quod si potuit, quid calumniantur illi, qui dicunt alias generationes secutum esse Matthaeum, alias Lucam? Et revera invenimus, quod alias secutus est ille, alias ille. Nam Matthaeus Jacob patrem dixit Joseph. Lucas autem Heli. Et potest quidem videri unus homo, cujus filius erat Joseph, habuisse duo nomina. Sed quod avos et proavos et alios superius progeneratores diversos enumerant, inque ipso numero plures alius, alius pauciores; manifeste ostenditur habuisse duos patres Joseph. Jam remota quaestionis calumnia, quia fieri posse manifesta ratio demonstravit, alium patrem esse qui genuit, alium qui adoptavit; duobus patribus constitutis, non est mirum si avi et proavi et caeteri parentes sursum versus a diversis patribus diversi numerentur. CAPUT XVIII. 28. Adoptio in sacris Litteris. Antiquorum cum ancillis concubitus quomodo sine adulterio. Nec vobis videatur jus adoptionis a Scripturis nostris alienum, et quasi in consuetudine humanarum legum animadversum, illi auctoritati divinorum Librorum non posse congruere. Antiqua enim res est, et in ipsis eloquiis ecclesiasticis usitata, ut non sola origo seminis generet filium, sed et gratia voluntatis. Nam et mulieres de semine virorum suorum ex ancillis natos, si ipsae non pepererant, filios adoptabant; quin etiam ut eis gignerentur, maritis imperabant: sicut Sara (Gen. XVI, 1-4), sicut Rachel, sicut Lia (Id. XXX, 1-9). In quo officio viri adulterium non committebant: quia uxoribus in ea re, quae ad conjugale debitum pertinet, obediebant; secundum id quod dicit Apostolus, Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 4). Moyses etiam natus ex Hebraea matre, et expositus, a filia Pharaonis est adoptatus (Exod. II). Non erant quidem ipsae juris formulae quae sunt modo: sed arbitrium voluntatis pro norma legis habebatur; sicut et alio loco dicit Apostolus, Quia gentes legem non habentes, naturaliter quae legis sunt faciunt (Rom. II, 14). Si autem feminis licebat eos filios facere, quos non ipsae pepererant; cur non et viris, quos non ipsi genuerant ex semine carnali, sed ex dilectione adoptandi? Nam et ipsum Jacob patriarcham tantorum filiorum patrem, legimus tamen sibi filios fecisse nepotes suos, filios Joseph, ita dicentem: Isti duo mihi erunt, et accipient terram cum fratribus suis; quos alios genueris tibi sint (Gen. XLVIII, 5, 6). Nisi forte quis dixerit ipsum adoptionis verbum, non inveniri in Scripturis sanctis. Quasi vero quidquam interest quo vocabulo appelletur, cum res ipsa sit, ut habeat filium mulier, quem carne non peperit; aut aliquem vir, quem carne non genuit. Et me quidem non repugnante non vocet adoptatum Joseph, dummodo concedat eum filium esse potuisse etiam ejus de cujus carne non erat natus. Quanquam Paulus apostolus etiam adoptionis nomen assidue commemoret, et in magno sacramento. Nam cum Dominum nostrum Jesum Christum unicum Dei Filium Scriptura testetur, fratres et cohaeredes quos habere dignatus est, adoptione quadam divinae gratiae fieri dicit. Cum autem venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege; ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4 et 5). Et alio loco: In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23). Rursus et de Judaeis cum diceret: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae: quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamentum, et Legis constitutio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Id. IX, 3-5). Ubi ostendit vetustum apud Judaeos fuisse vel nomen adoptionis, vel ipsam rem; sicut Testamentum et Legis constitutio, quae simul commemorat. CAPUT XIX. 29. Filii proprio quodam modo apud Judaeos. Generationes Domini varie ab Evangelistis sine mendacio numeratae. Huc accedit, quia erat alius modus proprius Judaeorum, quo fieret aliquis filius ejus de quo non esset carnaliter natus. Propinqui enim propinquorum suorum sine liberis defunctorum ducebant uxores, ut semen defuncti suscitarent (Deut. XXV, 5, 6; Matth. XXII, 24). Ita ille qui nascebatur, et illius erat filius de quo nascebatur, et illius in cujus successione nascebatur. Haec dicta sunt, ne quisquam existimans fieri non posse, ut recte unius hominis duo patres commemorentur, quemlibet Evangelistarum qui generationes Domini narraverunt, sacrilega calumnia quasi de mendacio criminandum putet: praesertim cum ipsis eorum verbis nos videamus admonitos. Matthaeus quippe, qui eum patrem commemorare intelligitur, a quo genitus est Joseph, ita generationes enumerat, Ille genuit illum, ut ad hoc pervenire possit quod ait in fine, Jacob genuit Joseph. Lucas vero, quia non proprie dicitur genitus, qui vel adoptione efficitur filius, vel in successione mortui ex illa quae uxor ejus fuit nascitur, non dixit, Heli genuit Joseph; aut, Joseph quem genuit Heli: sed, qui fuit, inquit, filius Heli (Luc. III, 23); sive adoptando, sive a propinquo genitus in mortui successione nascendo. CAPUT XX. 30. Quare per Joseph numerantur, non per Mariam. Jam vero illud quia movere non debet, quare per Joseph, et non per Mariam generationes numerentur, satis dictum est: quia sicut illa sine carnali concupiscentia mater, sic ille sine carnali commixtione pater. Per illum ergo descendant, et per illum ascendant generationes. Nec eum propterea separemus, quia defuit carnalis concupiscentia. Major puritas confirmet paternitatem: ne ipsa sancta Maria nos reprehendat. Illa enim nomen suum praeponere noluit marito suo; sed dixit, Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te (Luc. II, 48). Non ergo faciant perversi murmuratores, quod conjux casta non fecit. Numeremus ergo per Joseph: quia sicut caste maritus, sic caste pater est. Sed praeponamus virum feminae ordine naturae et legis Dei. Nam si remoto illo illam constituamus; dicit ille, et recte dicit, Quare me separastis? Quare non per me generationes vel ascendunt, vel descendunt? An dicitur ei, Quia non tu genuisti opere carnis tuae? Sed respondebit, Numquid et illa opere carnis suae peperit? Quod Spiritus sanctus operatus est, utrisque operatus est. Cum esset, inquit, homo justus. Justus ergo vir, justa femina. Spiritus sanctus in amborum justitia requiescens, ambobus filium dedit. Sed in eo sexu quem parere decebat, operatus est hoc, quod etiam marito nasceretur. Itaque ambobus dicit angelus ut puero nomen imponant; ubi parentum declaratur auctoritas. Nam et Zacharias cum adhuc mutus esset, filio nato mater nomen imponebat. Et cum illi qui aderant innuerent patri quid eum vellet vocari, acceptis pugillaribus hoc scripsit, quod illa jam dixerat (Id. I, 60-63). Dicitur et Mariae, Ecce concipies filium, et vocabis nomen ejus Jesum (Ibid., 31): dicitur etiam ad Joseph, Joseph fili David, ne metueris accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum: hic salvabit populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 20, 21). Dicitur etiam, Et peperit ei filium (Luc. II, 7): ubi omnino pater non carne, sed charitate firmatur. Sic ergo pater sicuti est. Cautissime enim Evangelistae et prudentissime per illum numerant, sive Matthaeus descendens ab Abraham usque ad Christum, sive Lucas ascendens a Christo per Abraham usque ad Deum. Ille descendens numerat, ille ascendens, ambo per Joseph. Quare? Quia pater. Quare pater? Quia tanto firmius pater, quanto castius pater. Aliter quidem putabatur esse pater Domini nostri Jesu Christi, scilicet sicut caeteri patres carne generantes, non solo spirituali affectu liberos suscipientes. Nam dixit et Lucas, Qui putabatur esse pater Jesu (Id. III, 23). Quare putabatur? Quia humana putatio et existimatio illuc ferebatur, quod solet ab hominibus fieri. Non ergo de semine Joseph Dominus, quamvis hoc putaretur: et tamen pietati et charitati Joseph natus est de Maria virgine filius, idemque Filius Dei. CAPUT XXI. 31. Cur Matthaeus descendens numerat, Lucas vero ascendens. Sed quare ille descendens numerat, quare iste ascendens? Quod, quaeso, intente, quantum Dominus adjuverit, audiatis, jam securo animo, et ab omni molestia calumniarum nodosarum libero. Matthaeus descendit per generationes, ut significet descendentem Dominum nostrum Jesum Christum ad portanda nostra peccata, ut in semine Abraham benedicerentur omnes gentes. Propterea non incipit ab Adam: totum enim genus humanum ab illo. Neque a Noe: quia et ab ipsa familia post diluvium omne genus humanum exortum est. Neque ad prophetiae adimpletionem poterat pertinere homo Christus Jesus ex Adam, ex quo sunt omnes homines; aut ex Noe, ex quo rursus omnes homines: sed ex Abraham, qui tunc electus est in cujus semine benedicerentur omnes gentes, cum jam gentibus plena erat terra. Ascendit autem Lucas, non incipiens ab ipso nati Domini exordio generationes enumerare sed ab eo loco, ubi eum narrat a Joanne baptizatum. Sicut autem in Domini incarnatione suscipiuntur ab eo generis humani portanda peccata, sic in Baptismi consecratione purganda. Itaque ille descendentem significans ad peccata portanda, generationes descendens enumerat: iste autem ascendens, significans purgationem peccatorum, non utique suorum, sed nostrorum, ascendens generationes enumerat. Sed ille descendit per Salomonem, in cujus matre peccavit David: iste ascendit per Nathan, alterum filium ejusdem David, per quem a peccato purgatus est. Legimus enim quod Nathan ad eum missus est, ut eum redargueret, et per poenitentiam sanaretur (II Reg. XII). Occurrerunt ambo sibi in David; ille descendens, iste ascendens: et inde usque ad Abraham, vel ab Abraham usque ad David in nulla generatione diversi sunt. Ita Christus et filius David, et filius Abraham, transit ad Deum. Ad Deum quippe nos oportet in Baptismo renovatos a peccatorum abolitione reduci. CAPUT XXII. 32. De quadragenario numero in generationibus Domini. Quadragenarii numeri significatus. In generationibus sane quas enumerat Matthaeus, quadragenarius numerus eminet. Habent enim istum morem divinae Scripturae, ut quod excesserit certos articulos numerorum aliquando non computent. Sic etiam quadringenti anni dicuntur post quos egressus est populus Israel ex Aegypto (Gen. XV, 13, et Act. VII, 6); cum sint quadringenti triginta. Sic et una generatio quae quadragenarium numerum excedit, non aufert huic numero principatum. Hic autem numerus vitam significat, qua in hac terra laboratur, quamdiu peregrinamur a Domino, in qua necessaria est dispensatio temporaliter praedicandae veritatis. Denarius enim numerus, quo significatur perfectio beatitudinis, quater multiplicatus, propter tempus quadripartitum, et mundum quadripartitum, quadragenarium numerum facit. Propterea quadraginta diebus jejunatum est, et a Moyse (Deut. IX, 9), et ab Elia (III Reg. XIX, 8), et ab ipso Mediatore Domino nostro Jesu Christo (Matth. IV, 2): quia in hoc tempore necessaria est a corporalibus illecebris continentia. Quadraginta quoque annos in eremo populus peregrinatus est (Num. XXXII, 13): quadraginta diebus diluvium factum est (Gen. VII, 4). Quadraginta dies post resurrectionem Dominus cum discipulis conversatus est, persuadens eis resuscitati corporis veritatem (Act. I, 3): ubi significavit in hac vita, qua peregrinamur a Domino, quod numerus quadragenarius, sicut dictum est, mystice insinuat necessariam nobis memoriam Dominici Corporis, quam in Ecclesia facimus, donec veniat (I Cor. XI, 26). Ad hanc ergo vitam quoniam descendit Dominus noster, et Verbum caro factum est, ut traderetur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram (Rom. IV, 25); quadragenarium numerum Matthaeus secutus est: ut una generatio quae ibi excedit quadragenarium numerum, vel non impediat, sicuti triginta illi anni non impediunt quadringentorum perfectionem; vel hoc etiam ipsa significet, quia ipse Dominus quo juncto fiunt quadraginta unum, ita descendit ad hanc vitam portaturus peccata nostra, ut tamen ab hac vita, propria et singulari excellentia, qua ita homo est ut etiam Deus sit, inveniatur exceptus. De hoc enim solo dicitur, quod de nullo homine sancto, quantalibet sapientia justitiaque perfecto, dici potuit aut poterit: Verbum caro factum est (Joan. I, 14). CAPUT XXIII. 33. Cur generationes septuaginta septem numerat Lucas. Lucas autem qui ex baptismo Domini per generationes ascendit, septuagenarium et septimum numerum complet, incipiens ab ipso Domino nostro Jesu Christo per Joseph ascendere, et perveniens ad Deum per Adam: id est, quia in hoc numero abolitio significatur omnium peccatorum, quae fit in Baptismo, non quia ipsi Domino erat quod in baptismo dimitteretur; sed quia sua humilitate quid nobis esset utile commendavit. Et quamvis esset illud baptismum Joannis; in eo tamen sensibiliter apparuit Trinitas Patris et Filii et Spiritus sancti, qua consecratus est ipsius Christi baptismus, quo baptizandi erant futuri Christiani: Pater, in voce quae facta est de coelo; Filius, in ipso homine Mediatore; Spiritus sanctus, in columba (Matth. III, 16, 17). 34. Numeri septuaginta septem significatus. Quare autem septuagenarius et septimus numerus omnia peccata contineat quae dimittuntur in Baptismo, haec probabilis ratio videtur occurrere; quia denarius numerus perfectionem habet justitiae et beatitudinis, cum septenaria creatura Creatoris inhaeret Trinitati: unde etiam decalogus Legis in decem praeceptis consecratus est. Transgressio autem denarii undenario numero significatur: et intelligitur peccatum esse transgressio, cum aliquid amplius homo appetens, justitiae regulam excedit. Unde et avaritiam radicem omnium malorum dicit Apostolus (I Tim. VI, 10). Et animae a Deo fornicanti, ex ejusdem Domini persona dicitur: Sperabas si a me discessisses, aliquid amplius te habituram. Quia ergo transgressionem, id est peccatum ad se ipsum refert qui peccat, quia privato quodam suo laetari vult; unde reprehenduntur etiam qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21), et laudatur charitas non quaerens quae sua sunt (I Cor. XIII, 5): propterea ipse undenarius numerus quo significatur transgressio, non decies multiplicatur, sed septies, et fiunt septuaginta septem. Non enim ad Conditoris Trinitatem, sed ad ipsam creaturam, id est, ad ipsum hominem pertinet transgressio, quam creaturam septenarius numerus ostendit. Tria propter animum, ubi est quaedam imago Trinitatis Creatoris; ibi enim homo ad imaginem Dei factus est: et quatuor propter corpus. Notissima enim sunt quatuor primordia quibus corpus constat. Et cui nota non sunt, potest facile advertere ipsum corpus mundi, in quo corpus nostrum per loca movetur, quatuor habere quasi principales partes, quas etiam Scriptura divina assidue commemorat, Orientem et Occidentem, Meridianum et Aquilonem. CAPUT XXIV. Et quoniam peccata vel animo fiunt, sicut in sola voluntate; vel etiam operibus corporis, jam visibiliter: propterea Amos propheta assidue commemorat Deum minantem ac dicentem, In tribus et quatuor impietatibus non aversabor (Amos I et II), id est, non dissimulabo. Tribus, propter animi; quatuor, propter corporis naturam: quibus duobus homo constat.
35. Scripturae quomodo legendae. Itaque undecim septies, sicut dictum est, transgressio justitiae relata ad hominem peccatorem facit numerum septuaginta septem; quo peccata omnia contineri significantur, quae per Baptismum dimittuntur. Unde Lucas per septuaginta septem generationes ascendit ad Deum; ostendens reconciliari hominem Deo per abolitionem omnium peccatorum. Inde ipse Dominus Petro interroganti quoties fratri debeat ignoscere: Dico tibi, inquit, non septies, sed usque septuagies septies (Matth. XVIII, 22). Et si quid aliud de his secretis et thesauris mysteriorum Dei, a diligentioribus et dignioribus erui potest. Nos tamen pro nostro captu, quantum adjuvit et quantum dedit Dominus, pro angustia quoque temporis, quae potuimus, diximus. Si quis vestrum amplius capit, ad illum pulset, a quo et nos quod capere, quod dicere possumus, sumimus. Illud ante omnia retinete, ut Scripturis sanctis nondum intellectis non perturbemini; intelligentes autem non inflemini: sed et quod non intelligitis, cum honore differatis; et quod intelligitis, cum charitate teneatis. SERMO LII . De verbis Evangelii Matthaei, cap. III, 13-17, Venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo, etc., de Trinitate. CAPUT PRIMUM. 1. Deus Trinitas in baptismo Christi commendatur. Evangelica lectio proposuit nobis unde loquamur ad Charitatem vestram, tanquam Domini imperio, et vere Domini imperio. Ab illo enim exspectavit cor meum tanquam jussionem proferendi sermonis, ut hinc eum intelligerem loqui me velle, quod recitari ipse voluisset. Audiat ergo studium et devotio vestra, et adjuvet apud ipsum Dominum Deum nostrum laborem meum. Videmus enim et tanquam proposito divino spectaculo contuemur, apud flumen Jordanis commendari nobis Deum nostrum in Trinitate. Cum enim veniret Jesus, et baptizatus esset a Joanne, Dominus a servo (quod fecit ad humilitatis exemplum; in ipsa quippe humilitate ostendit impleri justitiam, quando dicente sibi Joanne, Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me; respondit, Sine modo, ut impleatur omnis justitia ): cum ergo baptizatus esset, aperti sunt coeli, et descendit super eum Spiritus sanctus in specie columbae; deinde vox desuper consecuta est, Hic est Filius meus dilectus, in quo bene sensi. Habemus ergo distinctam quodam modo Trinitatem: in voce Patrem, in homine Filium, in columba Spiritum sanctum. Hoc quidem commemorare opus erat; nam videre facillimum est. Evidenter enim, nec ullo dubitationis scrupulo commendatur haec Trinitas. Nam ipse Dominus Christus in forma servi veniens ad Joannem, utique Filius est: non enim dici potest quod Pater est, aut dici potest quod Spiritus sanctus est. Venit, inquit, Jesus: utique Filius Dei. De columba quis dubitet; aut quis dicat, Quid est columba cum ipsum Evangelium testetur apertissime, Descendit super eum Spiritus sanctus in specie columbae? De voce autem illa similiter nulla dubitatio quod Patris sit, cum dicit, Tu es Filius meus (Marc. I, 11). Habemus ergo distinctam Trinitatem. CAPUT II. 2. De Trinitate inseparabili difficultas. Et si consideremus loca, audeo dicere (quamvis timide id dicam, tamen audeo) quasi separabilem Trinitatem. Cum Jesus venit ad fluvium, ex alio loco in alium locum; columba de coelo descendit ad terram, de alio loco ad alium locum; vox ipsa Patris, nec de terra, nec de aqua sonuit, sed de coelo: tria haec quasi separantur locis, separantur officiis, separantur operibus. Dicat mihi aliquis: Ostende inseparabilem Trinitatem. Memento catholicum te loqui, catholicis loqui. Fides enim nostra, id est, fides vera, fides recta, fides catholica, non opinione praesumptionis, sed testimonio lectionis collecta, nec haeretica temeritate incerta, sed apostolica veritate fundata, hoc insinuat; hoc novimus, hoc credimus. Hoc etsi non videmus oculis, nec adhuc corde quamdiu fide mundamur; ipsa tamen fide rectissime, ac robustissime retinemus Patrem, Filium, Spiritum sanctum, inseparabilem esse Trinitatem, unum Deum, non tres deos. Ita tamen unum Deum, ut Filius non sit Pater, ut Pater non sit Filius, ut Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed Patris et Filii Spiritus. Hanc ineffabilem divinitatem apud se ipsam manentem, omnia innovantem, creantem, recreantem, mittentem, revocantem, judicantem, liberantem; hanc ergo Trinitatem ineffabilem simul novimus et inseparabilem. 3. Auxilii divini necessitas ad solvendum nodum difficultatis. Quid ergo agimus? Ecce seorsum venit Filius in homine, seorsum Spiritus sanctus de coelo descendit in specie columbae, seorsum vox Patris de coelo sonuit, Hic est Filius meus. Ubi est inseparabilis Trinitas? Fecit vos per me Deus intentos. Orate pro nobis, et quasi aperientes sinum: donet ipse unde quod aperuistis impleatur. Collaborate nobis. Videtis enim quid susceperimus; non solum quid, verum etiam qui; unde volumus dicere, ubi positi, quomodo positi in corpore quod corrumpitur et aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Quando ergo istum sensum a multis extraho, et ad unum Deum Trinitatem inseparabilem colligo, ut aliquid videam quod dicam; putasne in hoc corpore quod aggravat animam, ut aliquid vobis digne loquar, potero dicere, Quoniam ad te, Domine, animam meam levavi (Psalm. LXXXV, 4)? Adjuvet me, levet eam mecum. Nam infirmus sum illi, et gravis est mihi. CAPUT III. 4. Opera Patris et Filii inseparabilia. Solet haec quaestio ab studiosissimis fratribus proponi, solet in amatorum verbi Dei sermone versari, solet pro hac multum pulsari ad Deum, dicentibus hominibus: Facit aliquid Pater, quod non facit Filius; aut facit aliquid Filius quod non facit Pater? Interim de Patre et Filio dicamus. Cum autem hinc expedierit conatum nostrum, cui dicimus, Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9); intelligitur etiam Spiritus sanctus ab operatione Patris et Filii nequaquam discedere. De Patre ergo et Filio, fratres, audite. Facit aliquid Pater sine Filio? Respondemus, Non. An dubitatis? Quid enim facit sine illo, per quem facta sunt omnia? Omnia, inquit, per ipsum facta sunt. Et satiate inculcans tardis, duris, litigiosis, addidit, Et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). 5. Pater omnia per Filium et fecit et regit. Quid igitur, fratres? Omnia per ipsum facta sunt; intelligimus utique universam creaturam factam per Filium, fecisse Patrem per Verbum suum, Deum per Virtutem et Sapientiam suam: numquid dicturi sumus, Omnia quidem, quando creata sunt, per ipsum facta sunt, sed nunc non omnia per ipsum facit Pater? Absit. Recedat haec cogitatio a fidelium cordibus, abigatur a sensu devotorum, ab intellectu piorum. Fieri non potest ut per ipsum creaverit, et non per ipsum gubernet. Absit ut sine ipso regatur quod est, quando per ipsum factum est ut esset. Sed et hoc testimonio Scripturae doceamus, non solum per ipsum facta et creata omnia, sicut ex Evangelio commemoravimus, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: sed per ipsum etiam regi et disponi quae facta sunt. Agnoscitis ergo Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam: agnoscite dictum et de Sapientia, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Non ergo dubitemus per ipsum regi omnia, per quem facta sunt omnia. Nihil itaque Pater sine Filio, nihil Filius sine Patre facit. 6. Difficultas: an Filii nativitas et passio sit etiam Patris. Patripassianorum haeresis. Occurrit itaque quaestio, quam in nomine Domini et ejus voluntate solvendam suscepimus. Si nihil facit Pater sine Filio, et nihil Filius sine Patre; nonne quasi consequens erit ut et Patrem dicamus natum de virgine Maria, Patrem passum sub Pontio Pilato, Patrem resurrexisse et in coelum ascendisse? Absit. Non hoc dicimus, quia non hoc credimus. Credidi enim propter quod locutus sum: et nos credimus propter quod et loquimur (Psal. CXV, 10, et II Cor. IV, 13). Quid est in fide? Quia Filius de Virgine natus est, non Pater. Quid est in fide? Quia Filius passus est sub Pontio Pilato, et mortuus, non Pater. Excidit nobis, quosdam male intelligentes vocari Patripassianos, qui dicunt ipsum Patrem natum ex femina, ipsum Patrem passum, ipsum esse Patrem qui est Filius, duo esse nomina, non res duas. Et removit istos Ecclesia catholica a communione sanctorum, ne aliquem deciperent, ut separati litigarent. 7. Difficultatis nodus. Revocemus ergo difficultatem quaestionis sensibus vestris. Dicat aliquis mihi: Tu dixisti, nihil Patrem facere sine Filio, neque Filium sine Patre; et testimonia de Scripturis adhibuisti, nihil facere Patrem sine Filio, quia omnia per ipsum facta sunt; nec quod factum est regi sine Filio, quia ipse est Sapientia Patris, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter. Modo mihi dicis quasi contra te ipsum loquens: Filius natus est de virgine, non Pater; Filius passus est, non Pater; Filius resurrexit, non Pater. Ecce teneo aliquid facere Filium, quod non facit Pater. Aut ergo confitere, facere aliquid Filium sine Patre; aut confitere etiam Patrem natum, passum, mortuum, resurrexisse. Aut illud, aut illud dic: elige unum de duobus. Ego neutrum eligo, nec hoc, nec illud dico. Nec aliquid facere Filium sine Patre dico; quia mentior, si hoc dixero: nec Patrem natum, passum, mortuum, resurrexisse dico; quia nihilominus mentior, si hoc dixero. Quomodo, inquit, explicaberis ab his angustiis? CAPUT IV. 8. Filii solius est nativitas ex virgine, sed facta est a Patre et Filio. Placet vobis quaestio proposita: Deus adjuvet, ut placeat et soluta. Ecce quod dico, ut liberet et me et vos. In una enim fide stamus in nomine Christi, et in una domo sub uno Domino vivimus, et in uno corpore membra sub uno capite sumus, et uno spiritu vegetamur. Ut ergo Dominus ab his angustiis molestissimae quaestionis liberet, et me qui loquor, et vos qui auditis, hoc dico: Filius quidem, non Pater, natus est de virgine Maria; sed ipsam nativitatem Filii, non Patris, de virgine Maria, et Pater et Filius operatus est. Non est quidem passus Pater, sed Filius: passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Non resurrexit Pater, sed Filius: resurrectionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. De quaestione ista videmur jam expediti; sed forte verbis meis, videamus etiam utrum verbis divinis. Pertinet ergo ad me sanctorum Librorum testimoniis demonstrare, nativitatem Filii et Patrem operatum et Filium; ita passionem; ita resurrectionem: ut cum Filii tantum sit et nativitas et passio et resurrectio; haec tamen tria quae ad Filium solum pertinent, nec a Patre solo facta sint, nec a solo Filio, sed a Patre utique et Filio. Probemus singula, judices auditis, causa proposita est, testes procedant. Dicat mihi judicium vestrum, quod solet causas agentibus dici: Doce quod promittis. Doceo plane adjuvante Domino, et coelestis juris recito lectionem. Intente audistis proponentem, audite intentius jam probantem. 9. Filii nativitatem esse factam a Patre. Paulus juris divini consultus. De Christi nativitate mihi primo docendum est, quomodo eam et Pater fecerit, et Filius fecerit, quamvis nonnisi ad Filium pertineat quod fecit Pater et Filius. Paulum recito, idoneum juris divini consultum. Nam et causidici habent hodie Paulum dictantem jura litigatorum, non Christianorum. Recito, inquam, Paulum dictantem pacis jura, non litis. Ostendat nobis sanctus Apostolus, quomodo nativitatem Filii Pater operatus sit. Cum autem venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret (Galat. IV, 4 et 5). Audistis, et quia planum et apertum est, intellexistis. Ecce Pater fecit Filium nasci de virgine. Cum enim venisset plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, utique Pater Christum. Quomodo eum misit? Factum ex muliere, factum sub Lege. Fecit ergo eum Pater ex muliere sub Lege. 10. Locus Apostoli quo dicitur Christus de muliere natus. An forte hoc movet, quia de virgine dixi, et Paulus dicit ex muliere? Non moveat, non immoremur: neque enim rudibus loquor. Utrumque Scriptura dicit, et ex virgine, et ex muliere. Ex virgine quomodo? Ecce virgo in utero accipet, et pariet Filium (Isai. VII, 14). Ex muliere autem, sicut audistis: non est contrarium. Proprietas enim locutionis hebraeae mulieres, non corruptas virginitate, sed feminas appellat. Habes evidentem Scripturam Geneseos, quando ipsa primo Eva facta est: Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22). Dicit etiam alio loco Scriptura, jubere Deum separari mulieres, quae non cognoverunt cubile viri (Num. XXXI, 17, 18, et Judicum XXI, 11). Hoc ergo jam notum esse debet; nec teneat nos, ut alia, quae merito tenebunt, Domino adjuvante, explicare possimus. 11. Factam a Filio quoque nativitatem Filii. Probavimus ergo nativitatem Filii a Patre factam, probemus et a Filio factam. Quid est nativitas Filii de virgine Maria? Certe assumptio formae servi in virginis utero. Numquidnam est aliud nasci Filio, nisi accipere formam servi in virginis utero? Audi quia hoc et Filius fecit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6 et 7). Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere; qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3): videmus ergo nativitatem Filii a Patre factam; sed quia ipse Filius semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, videmus nativitatem Filii et ab ipso Filio factam. Probatum est hoc; transeamus hinc: intenti aliud accipite, quod ex ordine sequitur. 12. Passio etiam Filii a Patre et Filio. Probemus et passionem Filii, et a Patre factam, et a Filio factam. Faciat Pater passionem Filii: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Id. VIII, 32). Faciat et Filius passionem suam: Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me (Galat. VIII 2, 20). Tradidit Pater Filium, tradidit Filius se ipsum. Passio haec uni facta est, sed ab utroque facta est. Sicut ergo nativitatem, ita passionem Christi nec Pater sine Filio fecit, nec Filius sine Patre. Tradidit Pater Filium, tradidit Filius se ipsum. Quid hic fecit Judas, nisi peccatum? Transeamus, et hinc veniamus ad resurrectionem. 13. Idem de Christi resurrectione probatur. Videamus Filium quidem, non Patrem, resurgentem, sed resurrectionem Filii et Patrem et Filium facientem. Operetur Pater resurrectionem Filii. Propter hoc enim exaltavit eum, et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Philipp. II, 9). Resuscitavit ergo Pater Filium, exaltando eum et excitando eum a mortuis. Numquid et Filius resuscitavit semetipsum? Resuscitavit plane. In figura sui corporis de templo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). Postremo sicut ad passionem pertinet animam ponere, sic ad resurrectionem animam iterum sumere: videamus si Filius quidem animam suam posuit, et ei animam suam Pater reddidit, non ipse sibi. Pater enim quia reddidit, manifestum est. Inde enim Psalmus dicit, Et resuscita me, et reddam illis (Psal. XL, 11). Sed quia et Filius animam suam sibi reddidit, quid a nobis exspectatis? Ipse dicat: Potestatem habeo ponendi animam meam. Nondum dixi quod promisi. Ponendi dixi: sed jam clamatis, quia praevolatis. Eruditi quippe in schola magistri coelestis, tanquam lectiones intente audientes, pie reddentes, quid sequatur non ignoratis. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 18). CAPUT V. 14. Replicatio doctrinae explicatae. Exsolvimus quae promisimus: propositiones nostras firmissimis, ut arbitror, testimoniorum documentis probavimus. Tenete quod audistis. Breviter replico, et rem utilissimam, quantum existimo, mentibus vestris collocandam commendo. Pater non est natus de virgine: nativitatem tamen istam Filii et Pater et Filius operatus est ex virgine. Pater non est passus in cruce: passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Non resurrexit Pater a mortuis: resurrectionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Habetis personarum distinctionem, et operationis inseparabilitatem. Non ergo dicamus aliquid Patrem operari sine Filio, aliquid Filium sine Patre. An forte miracula quae fecit Jesus, movent vos, ne forte aliqua ipse fecerit, quae non fecit Pater? Et ubi est, Pater autem in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10)? Haec quae diximus plana erant, tantum dicenda erant: non laborandum ut intelligerentur, sed curandum ut commemorarentur. 15. Deus ad modum corporis in spatio non cogitandus. Aliquid adhuc volo dicere, ubi vere et acriorem intentionem vestram requiro, et devotionem apud Deum. Etenim locis corporalibus non tenentur nec occupantur nisi corpora. Ultra locos corporales est divinitas: nemo eam tanquam in spatio requirat. Ubique invisibilis et inseparabiliter adest: non in parte major, in parte minor; sed ubique tota, nusquam divisa. Quis videt hoc? quis capit hoc? Compescamus nos: meminerimus qui, unde loquamur. Illud et illud, quidquid est quod Deus est, pie credatur, sancte cogitetur; et quantum datur, quantum potest, ineffabiliter intelligatur. Quiescant verba, cesset lingua; cor excitetur, cor illuc levetur. Non enim est illud tale, quod in cor hominis ascendat, sed quo cor hominis ascendat. Attendamus creaturam: Invisibilia enim ejus, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20): ne forte in his quae fecit Deus, in quibus habemus quamdam consuetudinis familiaritatem, inveniamus aliquam similitudinem, unde probemus esse aliqua tria, quae tria separabiliter proferantur, inseparabiliter operentur. CAPUT VI. 16. Deus incomprehensibilis. Eia, fratres, adestote toto animo. Videte prius quid promittam; ne forte in creatura inveniam, quia Creator a nobis excelsus est. Et forte verba quisquam nostrum, cui fulgor veritatis aliqua mentem quasi coruscatione perstringit, potest dicere verba illa: Ego dixi in ecstasi mea. In ecstasi tua quid dixisti? Projectus sum a facie oculorum tuorum (Psal. XXX, 23). Etenim videtur mihi iste qui hoc dixit, levasse ad Deum animam suam, et effudisse super se animam suam, cum ei diceretur quotidie, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4, 11)? pervenisse spirituali quodam contactu ad illam incommutabilem lucem, eamque infirmitate conspectus ferre non valuisse; et in suam quasi aegritudinem atque languorem iterum recidisse, et comparasse se illi, et sensisse adhuc contemperari non posse aciem mentis suae luci sapientiae Dei. Et quia hoc in ecstasi fecerat, abreptus a sensibus corporis et subreptus in Deum; ubi quodam modo a Deo ad hominem revocatus est, ait, Ego dixi in ecstasi mea. Vidi enim nescio quid in ecstasi, quod diu ferre non potui; et redditus mortalibus membris, et multis mortalium cogitationibus a corpore quod aggravat animam, dixi. Quid? Projectus sum a facie oculorum tuorum. Longe sursum es, longe deorsum sum. Quid ergo dicamus, fratres, de Deo? Si enim quod vis dicere, si cepisti, non est Deus: si comprehendere potuisti, aliud pro Deo comprehendisti. Si quasi comprehendere potuisti, cogitatione tua te decepisti. Hoc ergo non est, si comprehendisti: si autem hoc est, non comprehendisti. Quid ergo vis loqui, quod comprehendere non potuisti? 17. In nobis quaerenda Dei similitudo. Videamus ergo, ne forte in creatura inveniamus aliquid, ubi probemus aliqua tria et separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. Quo ibimus? Ad coelum ut de sole et luna et sideribus disputemus? Ad terram, ut forte de frutetis, de arboribus, de animalibus terram implentibus? An de ipso coelo, an de ipsa terra, quae continent omnia quae sunt in coelo et in terra? Quamdiu homo circuis creaturam? Ad te redi, te vide, te inspice, te discute. In creatura quaeris aliqua tria et separatim demonstranda, et inseparabiliter operantia: si in creatura quaeris, in te prius quaere. Non enim tu non es creatura. Similitudinem quaeris. Quaesiturus es in pecore? De Deo enim loquebaris, cum quaereres quamdam similitudinem. De Trinitate ineffabilis Majestatis loquebaris; et quia defecisti in divinis, tuamque infirmitatem debita humilitate confessus es, ad humana venisti; ibi discute. Quaeris in pecore, quaeris in sole, in stella? Quid enim horum factum est ad imaginem et similitudinem Dei? Prorsus familiarius et melius aliquid horum quaeris in te. Hominem enim Deus fecit ad imaginem et similitudinem suam. In te quaere, ne forte imago Trinitatis habeat aliquod vestigium Trinitatis. Et quae? Imago facta longe distans: similitudo tamen et imago longe distans, non quomodo imago Filius hoc quod Pater. Aliter enim imago in filio, aliter in speculo. Multum distat. In filio imago tua, tu ipse es. Hoc est enim filius quod tu natura. Substantia hoc quod tu, persona alius quam tu. Non ergo homo imago tanquam unigenitus Filius, sed ad imaginem quamdam et quamdam similitudinem factus. Quaerat in se aliquid, si possit invenire, et tria quaedam quae separabiliter pronuntientur, inseparabiliter operentur. Quaeram, quaerite mecum. Non ego in vobis, sed vos in vobis, et ego in me. Quaeramus communiter, et communem naturam atque substantiam communiter pertractemus. CAPUT VII. 18. Anima nostra ad imaginem Dei facta. Vide, o homo, adverte si verum est quod dico. Habesne corpus, habes carnem? Habeo, inquis. Nam unde est, unde in loco sum, unde de loco in locum moveor? Unde verba loquentis audio, nisi per aurem carnis? Unde os loquentis video, nisi per oculos carnis? Habes, constat, nec diu satagendum est de re manifesta. Vide aliquid aliud, vide quod operatur per carnem. Audis enim aure, sed non ab aure audis. Alius est intus qui audit per aurem. Vides per oculum, ipsum intuere. An domum agnovisti, habitatorem neglexisti? Numquidnam videt oculus per se ipsum? Nonne alius est qui videt per oculum? Non dico, Non videt oculus mortui, de quo constat corpore habitatorem abscessisse: sed oculus de re alia cogitantis, non videt faciem praesentis. Respice ergo interiorem hominem tuum. Ibi enim magis aliqua similitudo quaerenda est quorumdam trium separatim demonstratorum, inseparabiliter operantium. Quid habet mens tua? Forte si quaeram, multa invenio: sed aliquid proximum est, quod facilius intelligitur. Quid habet anima tua? Intus commemora, recole. Non enim quod dicturus sum, id posco ut credatur mihi: noli acceptare, si in te non inveneris. Intuere ergo, sed primo quod exciderat, videamus, si homo non Filii tantum imago est, aut Patris tantum imago est, sed Patris et Filii; et utique jam consequenter et Spiritus sancti. Genesis loquitur: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Non ergo facit Pater sine Filio, nec Filius sine Patre. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Faciamus; non, Faciam; aut, fac; aut, faciat ille: sed, faciamus aa imaginem; non, Tuam; aut, meam; sed, ad nostram. 19. Trinitatis similitudo in homine. Ergo interrogo, dissimilem rem dico. Nemo dicat: Ecce quod comparavit Deo. Jam locutus sum, et praelocutus, et cautos reddidi, et cautus fui. Longe ista distant, a summis ima, ab incommutabilibus mutabilia, a creantibus creata, a divinis humana. Ecce primo hoc commendo, quia quod dicturus sum longe distat, nemo mihi calumnietur. Ne forte ergo et ego aures quaeram, et ille dentes paret, hoc me promisi exhibiturum, aliqua tria demonstrata separatim, operata inseparabiliter. Quam sint ista similia vel dissimilia Trinitati omnipotenti, non nunc ago: sed in ipsa creatura ima et mutabili invenimus aliqua tria, quae possint separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. O carnalis cogitatio, et conscientia pertinax atque infidelis! Quid de illa Majestate ineffabili in ea re dubitas, quam in te invenire potuisti? Ecce dico, ecce interrogo: Homo, habes memoriam? Si non habes, quod dixi quomodo tenuisti? Sed forte jam, quod paulo ante dixi, oblitus es. Hoc ipsum quod dico, Dixi; duas istas syllabas non teneres, nisi per memoriam. Unde enim scires duas esse, si sonante secunda oblitus esses primam? Quid ergo diutius immoror? quare sic urgeor? quare sic cogor convincere? Manifestum est, habes memoriam. Quaero aliud: Habes intellectum? Habeo, inquis. Si enim non haberes memoriam, non teneres quod dixi: si non haberes intellectum, non agnosceres quod tenuisti. Habes et hoc. Intellectum tuum ad id quod intus tenes, revocas, et vides, et videndo formaris, ut sciens dicaris. Tertium quaero: Habes memoriam, qua teneas quod dicitur; habes intellectum, quo intelligas quod tenetur; de his duobus requiro abs te, volens tenuisti et intellexisti? Volens plane, inquis. Habes ergo voluntatem. Haec sunt tria, quae me dicturum esse promiseram auribus et mentibus vestris. Tria haec sunt in te, quae potes numerare, et non potes separare. Haec ergo tria, memoriam, intellectum, et voluntatem; haec, inquam, tria animadverte separatim pronuntiari, inseparabiliter operari. CAPUT VIII. 20. Memoria, intellectus et voluntas, et separabiliter demonstrantur, et inseparabiliter operantur. Aderit Dominus, et video quod adsit: ex intellectu vestro intelligo eum adesse. Ex his enim vocibus vestris, quemadmodum intellexeritis, adverto; praesumo eum adjuturum, ut omnia intelligatis. Tria promisi separabiliter demonstrari, inseparabiliter operari. Ecce nesciebam quid esset in animo tuo, demonstrasti mihi dicendo, Memoria. Hoc verbum, sonus iste, vox ista processit ad aures meas ab animo tuo. Hoc enim quod est memoria, tacite cogitabas, et non dicebas. Erat in te, et nondum venerat ad me. Ut autem quod erat in te proferretur ad me, dixisti ipsum nomen, id est, Memoria. Audivi: quatuor has syllabas in nomine memoriae audivi. Quatuor syllabarum nomen est, vox est, sonuit, ad aurem meam processit, menti aliquid insinuavit. Quod sonuit transiit, unde insinuatum et quod insinuatum est manet. Sed hoc quaero, quando dixisti hoc nomen Memoria, vides certe quia hoc nomen non pertinet nisi ad memoriam. Caetera enim duo habent nomina sua. Namque aliud vocatur intellectus, aliud voluntas, non memoria: illud autem unum vocatur memoria. Sed ut hoc diceres, ut quatuor istas syllabas operareris, unde operatus es? Hoc nomen quod pertinet ad solam memoriam, operata est in te et memoria, ut teneres quod dicebas; et intellectus, ut scires quod tenebas; et voluntas, ut proferres quod sciebas. Gratias Domino Deo nostro. Adjuvit nos, et in vobis et in nobis. Vere dico Charitati vestrae, hoc discutiendum et insinuandum trepidissime aggressus eram. Metuebam enim ne forte laetificarem capacium ingenium, et facerem grave tardioribus taedium. Nunc autem video vos et attentione audiendi, et celeritate intelligendi, non solum percepisse dictum, sed praevolasse dicturum: Gratias Domino. CAPUT IX. 21. Ex his tribus illustratur Trinitatis mysterium. Videte ergo, jam securus commendo quod intellexistis; non inculco incognitum, sed repetens commendo perceptum. Ecce de tribus illis una res nominata est, unius rei nomen dictum est: Memoria nomen est unius ex illis tribus, et tamen nomen unius ex illis tribus tria ipsa operata sunt. Non potuit dici sola memoria, nisi operante voluntate, intellectu et memoria. Non potest dici solus intellectus, nisi operante memoria, voluntate et intellectu: nec potest dici sola voluntas, nisi operante memoria et intellectu et voluntate. Explicata sunt, ut arbitror, quae promissa sunt: quod separatim pronuntiavi, inseparabiliter cogitavi. Unum horum omnium tria fecerunt: sed tamen hoc unum quod tria fecerunt, non ad tria pertinet, sed ad unum. Tria fecerunt nomen memoriae: sed hoc non pertinet nisi ad solam memoriam. Tria fecerunt nomen intellectus: sed non pertinet nisi ad solum intellectum. Tria fecerunt nomen voluntatis: sed non pertinet nisi ad solam voluntatem. Ita Trinitas fecit carnem Christi: sed non pertinet nisi ad solum Christum. Trinitas fecit de coelo columbam: sed non pertinet nisi ad solum Spiritum sanctum. Trinitas fecit de coelo vocem: sed non pertinet vox nisi ad solum Patrem. 22. Quid ex illis ad Patrem, quid ad Filium et Spiritum sanctum pertineat, cogitandum relinquitur. Nemo ergo dicat mihi, nemo calumniosus me infirmum urgere conetur: Quid ergo in his tribus quae in mente nostra vel in anima esse ostendisti, quid ex his tribus pertinet ad Patrem, id est, quasi ad similitudinem Patris, quid horum ad Filii, quid horum ad Spiritus sancti? Non possum dicere. non possum explicare. Aliquid cogitantibus relinquamus, aliquid et silentio largiamur. Redi ad te, et ab omni strepitu tolle te. Intra te vide, si habes illic aliquod secretarium dulce conscientiae tuae, ubi non perstrepas, ubi non litiges, aut lites pares, ubi non dissensiones et pervicaciam mediteris. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas. Forte dicturus es, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa, sed humiliata (Psal. L, 10), non elata. CAPUT X. 23. Hinc satis intelligitur Trinitatis personas posse et separabiliter demonstrari et inseparabiliter operari. Sufficit ergo quia ostendimus tria quaedam separabiliter demonstrari, inseparabiliter operari. Si hoc in te invenisti, si hoc in homine, si hoc in quadam persona in terra ambulante, corpus fragile, quod aggravat animam, portante; crede Patrem et Filium et Spiritum sanctum per singula quaedam visibilia, per species quasdam assumptae creaturae posse et separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. Sufficit hoc. Non dico, Pater memoria est, Filius intellectus est, Spiritus voluntas est: non dico, quomodo libet intelligatur, non audeo. Servemus majora capientibus, infirmis infirmi quod possumus. Non dico ista illi Trinitati velut aequanda, quasi ad analogiam, id est, ad rationem quamdam comparationis dirigenda: non hoc dico. Sed quid dico? Ecce in te inveni tria separabiliter demonstrata, inseparabiliter operata; et eorum trium unumquodque nomen a tribus factum, quod tamen non ad tria, sed ad trium horum unum aliquid pertineret. Crede jam ibi quod non potes videre, si hic audisti et vidisti et tenuisti. In te enim quod est, potes nosse: in eo qui te fecit quod est, quidquid est, quando potes nosse? Et si poteris, nondum potes. Et tamen cum poteris, numquid sic poteris nosse Deum tu, quomodo se novit Deus? Sufficiat ergo Charitati vestrae: quod potuimus, diximus; exigentibus promissa reddidimus: caetera quae addenda sunt, ut proficiant sensus vestri, a Domino quaerite. SERMO LIII . De verbis Evangelii Matthaei, Beati pauperes spiritu, etc. sed de hoc maxime quod dictum est, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Cap. V, V\. 3-8. CAPUT PRIMUM. 1. Omnes volunt esse beati Pauper spiritu quis. Solemnitate sanctae virginis, quae testimonium dixit de Christo, et testimoniummeruit a Christo, palam occisae, occulte coronatae, admonemur Charitati vestrae de illa exhortatione loqui, quam modo Dominus ex Evangelio proferebat, dicens multas causas beatae vitae, quam nemo est qui non velit. Nemo quippe inveniri potest, qui beatus esse nolit. Sed o si homines quomodo desiderant mercedem, sic opus mercedis non recusarent! Quis non alacriter currat, cum ei dicitur, Beatus eris? Libenter audiat et cum dicitur, Si hoc feceris. Non recusetur certamen, si diligitur praemium; et accendatur animus ad alacritatem operis commendatione mercedis. Quod volumus, quod desideramus, quod petimus, post erit: quod autem jubemur ut faciamus, propter illud quod post erit, modo sit. Ecce incipe divina dicta recolere, et ipsa evangelica praecepta vel munera. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Postea erit tuum regnum coelorum, modo esto pauper spiritu. Vis ut postea regnum coelorum tuum sit? Vide modo tu ipse cujus sis. Esto pauper spiritu. Quaeris a me fortasse quid sit esse pauperem spiritu. Omnis inflatus non est pauper spiritu: ergo humilis pauper est spiritu. Altum est regnum coelorum: sed, Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). CAPUT II. 2. Mitis quis. Attende quod sequitur: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Jam vis possidere terram: vide ne possidearis a terra. Possidebis mitis, possideberis immitis. Nec cum audis praemium propositum, ut possideas terram, extendas avaritiae sinum, qua vis possidere modo terram, excluso etiam utcumque vicino tuo: non te ista fallat opinio. Tunc vere possidebis terram, quando inhaeseris ei qui fecit coelum et terram. Hoc enim est esse mitem, non resistere Deo tuo: ut in eo quod bene facis, ipse tibi placeat, non tu tibi; in eo quod mala juste pateris, ipse tibi non displiceat, sed tu tibi. Neque enim parum est quia placebis ei, displicens tibi; displicebis autem ei, placens tibi. CAPUT III. 3. Lugentes. Attende tertium: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. In luctu opus est, in consolatione merces est. Nam qui lugent carnaliter, quas consolationes habent? Molestas, metuendas. Ibi consolatur lugens, ubi timet rursus ne lugeat. Verbi gratia, contristat filius elatus, laetificat natus: illum extulit, hunc suscepit; in illo tristitia, in isto timor: in nullo ergo consolatio. Ergo illa erit vera consolatio, qua dabitur quod non amittatur; ut illi se postea gaudeant consolari, qui modo se lugent peregrinari. CAPUT IV. 4. Esurientes. Accedat quartum et opus et munus: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Saturari vis. Unde? Si caro saturitatem concupiscit, digesta saturitate, famem iterum patieris. Et qui biberit, inquit, ex hac aqua, sitiet iterum (Joan. IV, 13). Medicamentum quod ad vulnus ponitur, si sanaverit, jam non dolet: quod autem ponitur contra famem, hoc est, esca, ita ponitur ut ad modicum relevet. Transacta enim saturitate, redit fames. Accedit quidem quotidie remedium saturitatis, sed non est sanatum vulnus infirmitatis. Esuriamus ergo sitiamusque justitiam, ut ipsa justitia saturemur, quam nunc esurimus et sitimus. Inde enim saturabimur, quod esurimus et sitimus. Interior homo noster esuriat et sitiat: habet enim cibum suum, habet potum suum. Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi (Joan. VI, 41). Habes panem esurientis, desidera et potum sitientis: Quoniam apud te est fons vitae (Psal. XXXV, 10). CAPUT V. 5. Misericordes. Attende quod sequitur: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus. Fac, et fiet: fac cum altero, ut fiat tecum. Quia abundas et eges: abundas temporalibus, eges aeternis. Mendicum hominem audis, mendicus ipse Dei es. Petitur a te, et petis. Quod egeris cum petitore tuo, hoc aget Deus cum suo. Et plenus et inanis es: imple inanem de plenitudine tua, ut de Dei plenitudine impleatur inanitas tua. CAPUT VI. 6. Mundicordes. Attende quod sequitur: Beati mundicordes, hoc est, qui mundi corde sunt; quoniam ipsi Deum videbunt. Hic est finis amoris nostri; finis quo perficiamur, non quo consumamur. Finitur cibus, finitur vestis: cibus, quia consumitur edendo; vestis, quia perficitur texendo. Et illud finitur, et illud: sed finis iste pertinet ad consumptionem, ille ad perfectionem. Quidquid agimus, quidquid bene agimus, quidquid nitimur quidquid laudabiliter aestuamus, quidquid inculpabiliter desideramus, ad Dei visionem cum venerit, plus non requiremus. Quid enim quaerat, cui adest Deus? aut quid sufficiat ei, cui non sufficit Deus? Videre Deum volumus, videre Deum quaerimus, videre Deum inardescimus. Quis non? Sed vide quid dictum est: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Hoc para, unde videas. Ut enim secundum carnem loquar, quid desideras ortum solis cum oculis lippis? Sani sint oculi, et erit lux illa gaudium: non sint oculi sani, erit lux illa tormentum. Non enim corde non mundo videre permitteris, quod non videtur nisi corde mundo. Repelleris, aufereris, non videbis. Beati enim mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Quoties beatos jam numeravit? quas beatitudinis causas, quae opera, quae munera, quae merita, quae praemia? Nusquam dictum est, Ipsi Deum videbunt. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites: ipsi haereditate possidebunt terram. Beati lugentes: ipsi consolabuntur. Beati esurientes et sitientes justitiam: ipsi saturabuntur. Beati misericordes: ipsi misericordiam consequentur. Nusquam dictum est, Ipsi Deum videbunt. Ventum est ad mundicordes, ibi visio Dei promissa est. Non sine causa, nisi quia ibi sunt oculi, unde videtur Deus. De his oculis Paulus apostolus loquens ait: Illuminatos oculos cordis vestri (Ephes. I, 18). Modo ergo oculi isti pro sua infirmitate illuminantur fide: postea pro sua firmitate illuminabuntur specie. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6 et 7). Quamdiu autem in hac fide sumus, quid de nobis dicitur? Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). 7. Dei facies et manus et pedes quid. Non hic corporea facies cogitetur. Nam si accensus desiderio videndi Deum, faciem tuam praeparaveris corporalem ad videndum; talem faciem desiderabis et Dei. Si autem jam saltem spiritualiter de Deo sapis, ut Deum non cogites esse corporeum (unde diutius heri egimus, si tamen aliquid peregimus); si in corde vestro, tanquam in templo Dei, formae humanae fregimus simulacrum; si jam vobis bene venit in mentem, et viscera vestra interiora possedit, ubi detestatur Apostolus eos qui dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt; et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei et similitudinem imaginis corruptibilis hominis (Rom. I, 22, 23). CAPUT VII. Si jam tale malum detestamini, si adversamini, si Creatori mundatis templum suum, si vultis ut veniat et mansionem apud vos faciat: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Videte cui dicatis, si tamen dicitis, si vere dicitis: Tibi dixit cor meum, Quaeram faciem tuam. Dicat et cor tuum, et adde, Vultum tuum, Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Bene enim requiris, quia corde requiris. Dicitur Dei vultus, dicitur Dei brachium, dicitur Dei manus, dicuntur Dei pedes, dicitur Dei sedes, dicitur scabellum pedum ejus: sed noli membra humana cogitare. Si vis esse templum veritatis, frange idolum falsitatis. Manus Dei, potentia Dei. Facies Dei, notitia Dei. Pedes Dei, praesentia Dei. Sedes Dei, si vis, tu es. An forte negare audebis Deum esse Christum? Non, inquis. Concedis et hoc, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. I, 24)? Concedo, inquis. Audi: Anima justi sedes est sapientiae (Sap. I). Ubi enim sedem habet Deus, nisi ubi habitat? Ubi autem habitat, nisi in templo suo? Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Vide ergo quomodo excipias Deum. Spiritus est Deus; in spiritu et veritate oportet adorare Deum (Joan. IV, 24). Jam in cor tuum, si placet, intret arca testamenti, et ruat Dagon (I Reg. V, 3). Audi ergo nunc, et disce Deum desiderare, disce unde Deum videre possis praeparare. Beati, inquit, Mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt.
CAPUT VIII. Quid praeparas oculos corporis? Si sic videbitur, in loco erit quod videbitur. Non est in loco qui ubique totus est. Munda unde videatur.
8. Praemia operibus congrua in sententiis beatitudinum. Audi, et intellige, si ipso juvante potero explicare: adjuvet nos ad intelligendum omnia supradicta opera et munera, quemadmodum congruentibus apposita sint. Ubi enim dictum est de praemio, quod non congrueret operi, quod non consonaret? Quia humiles quasi a regno videntur alieni: Beati, inquit, pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum. Quia mites homines facile excluduntur de terra sua: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Jam caetera aperta sunt, clara, sua sponte cognoscuntur: disputatore non egent, commemoratore opus habent. Beati qui lugent. Quis lugens non consolationem desiderat? Ipsi, inquit, consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Quis esuriens et sitiens non satietatem requirit? Et ipsi, inquit, saturabuntur. Beati misericordes. Quis misericors, nisi qui optat ex ipso opere reddi sibi a Deo vicem, ut circa se fiat, quod circa pauperem facit? Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus Quomodo per ipsa singula singulis propria apposita sunt, et nihil adhibitum est in praemio, quod non congrueret praecepto? praeceptum est enim ut sis pauper spiritu: praemium est ut habeas regnum coelorum. Praeceptum est ut sis mitis: praemium est ut possideas terram. Praeceptum est ut sis lugens: praemium, ut consoleris. Praeceptum est ut esurias et sitias justitiam: praemium, ut satureris. Praeceptum est ut sis misericors: praemium, ut misericordiam consequaris. Sic praeceptum est ut mundes cor: praemium, ut videas Deum. CAPUT IX. 9. Visio Dei quomodo mundicordibus speciatim promissa. Non ergo ita sapias in his praeceptis et praemiis, ut cum audis, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt, putes pauperes spiritu non visuros, aut non visuros mites, non visuros lugentes, non visuros esurientes et sitientes justitiam, non visuros misericordes. Non arbitreris eos tantum quasi visuros qui mundo sunt corde, illis a visione separatis. Omnia enim haec iidem ipsi sunt. Ipsi videbunt, et non ideo videbunt, quia pauperes spiritu sunt, quia mites sunt, quia lugentes, quia esurientes sitientesque justitiam, quia misericordes: sed quia mundi sunt corde. Quemadmodum si corporalia opera membris corporalibus coaptarentur, ac diceret, verbi gratia, quisquam: Beati qui pedes habent, quia ipsi ambulabunt: beati qui manus habent, quia ipsi operabuntur: beati qui vocem habent, quoniam ipsi clamabunt: beati qui os et linguam habent, quoniam ipsi loquentur: beati qui oculos habent, ipsi enim videbunt. Sic tanquam spiritualia membra componens, docuit quid ad quid pertineat. Apta est humilitas ad habendum regnum coelorum; apta mansuetudo ad possidendam terram; aptus luctus ad consolationem; apta fames et sitis justitiae ad saturitatem; apta misericordia ad impetrandam misericordiam; aptum mundum cor ad videndum Deum. CAPUT X. 10. Fide cor mundatur ad videndum Deum. Si ergo desideramus videre Deum, oculus iste unde mundabitur? Quis enim non curet, quis non quaerat unde mundet, quo videre possit quem toto affectu desiderat? Expressit hoc divina testatio: Fide, inquit, mundans corda eorum (Act. XV, 9). Mundat cor fides Dei, mundum cor videt Deum. Sed quia ipsa fides aliquando ab hominibus, qui se ipsos fallunt, talis determinatur, quasi sufficiat tantummodo credere (promittunt enim sibi quidam etiam conspectum Dei regnumque coelorum credentes et male viventes); contra hos succensus et spirituali charitate quodammodo stomachans Jacobus apostolus in Epistola sua dicit, Tu credis quoniam unus est Deus. Plaudis tibi de fide: attendis enim multos impios aestimare multos esse deos, et tu tibi gaudes credendo quia unus est Deus. Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Numquid et ii Deum videbunt? Videbunt qui mundo sunt corde. Quis antem mundicordes dicat spiritus immundos? Et tamen credunt, et contremiscunt. 11. Fides Christianorum discernenda a fide daemonum. Fidei comites spes et charitas. Discernenda est fides nostra a fide daemonum. Fides enim nostra mundat cor: fides autem illorum reos facit. Male quippe operantur, et ideo Domino dicunt: Quid nobis et tibi est? Cum audis hoc daemones dicere, putas eos non agnoscere? Scimus, inquiunt, qui sis. Tu es Filius Dei (Luc. IV, 34). Dicit hoc Petrus, et laudatur (Matth. XVI, 16, 17): dicit hoc daemon, et damnatur. Unde hoc, nisi quia vox par, et cor impar? Discernamus ergo fidem nostram, nec credere sufficiat. Non est talis fides quae mundat cor. Fide, inquit, mundans corda eorum. Sed qua fide, quali fide, nisi quam definit Paulus apostolus, ubi ait: Fides quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6)? Ista fides discernit a fide daemonum, discernit ab hominum flagitiosis ac perditis moribus. Fides, inquit. Quae fides? Quae per dilectionem operatur, sperat quod Deus pollicetur. Nihil ista definitione perpensius, nihil perfectius. Ergo tria sunt illa. Necesse est ut in quo est fides, quae per dilectionem operatur, speret quod Deus pollicetur. Comes est ergo fidei spes. Necessaria quippe spes est, quamdiu non videmus quod credimus; ne forte non videndo et desperando deficiamus. Contristat nos, quia non videmus: sed consolatur nos, quia visuros nos speramus. Adest ergo spes, et est comes fidei. Deinde et charitas, qua desideramus, qua pertingere conamur, qua inardescimus, qua esurimus et sitimus. Adhibetur ergo et haec: et erit fides, spes et charitas. Quomodo enim non erit ibi charitas, cum nihil sit aliud charitas quam dilectio? Ipsa autem fides definita est, quae per dilectionem operatur. Tolle fidem, perit quod credis; tolle charitatem, perit quod agis. Fidei enim pertinet ut credas; charitati, ut agas. Si enim credis, et non amas, non te moves ad bonum opus: et si moves, ut servus moves, non ut filius: timendo poenam, non amando justitiam. Illa ergo, inquam, fides mundat cor, quae per dilectionem operatur. CAPUT XI. 12. Deus non cogitandus ut corpus. Et modo ipsa fides quid agit? Tantis testimoniis Scripturarum, tam multiplici lectione, tam varia copiosaque exhortatione quid agit, nisi ut videamus nunc per speculum in aenigmate, postea facie ad faciem? Sed non iterum tu redeas ad istam faciem tuam. Faciem cordis cogita. Coge cor tuum cogitare divina, compelle, urge. Quidquid simile corporis cogitanti occurrerit, abjice. Nondum potes dicere, Hoc est: saltem dic, Non est hoc. Quando enim dices, Hoc est Deus? Nec cum videbis: quia ineffabile est quod videbis. Raptum se dicit Apostolus in tertium coelum, et audisse ineffabilia verba (II Cor. XII, 2 et 4). Si sunt ineffabilia verba, quid est cujus sunt verba? Cogitanti ergo tibi de Deo, occurrit aliqua fortasse in humana specie mira et amplissima magnitudo: constituisti eam in conspectu cogitationis tuae, tanquam magnum aliquid, amplissimum, grande, ingentissima mole diffusum. Finisti alicubi. Si finisti, Deus non est. Si non finisti, facies ubi est? Cogitas molem, et ut membra distinguas, definis molem. Aliter enim membra distinguere non potes, nisi moli dederis finem. Quid agis, stulta et carnalis cogitatio? Grandem molem fecisti, et tanto grandiorem, quanto te putasti Deum amplius honorare. Addit alius unum cubitum, et facit majorem. CAPUT XII. 13. Locus Isaiae in speciem contrarius. Sed legi, inquis. Quid legisti, qui nihil intellexisti? Et tamen dic, quid legisti? Non repellamus parvulum corde ludentem. Dic quid legisti? Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 6). Aio, Legi et ego: sed tu forte potiorem te putas, quia legisti et credidisti. Credo et ego quod dixisti. Simul credamus. Quid dico? Simul quaeramus. Ecce tene quod legisti, et credidisti: Coelum mihi thronus est, id est, sedes; thronus enim graece, latine sedes est: terra autem scabellum pedum meorum. Non legisti et illud: Quis palmo mensus est coelum (Isai. XL, 12)? Puto te legisse: cognoscis, et te credere confiteris. Ibi enim utrumque legimus, utrumque credimus. Modo jam cogita, et doce me: adhibeo te doctorem, et me parvulum facio. Doce me, obsecro te. Quis est qui sedet in palmo suo? CAPUT XIII. 14. Excutitur locus allatus. Coelum, sancti. Terra, terreni. Sursum cor. Ecce figuras et lineamenta membrorum Dei a corpore humano duxisti. Sed forte subrepsit tibi, ut secundum corpus putares nos factos ad imaginem Dei. Interim accipio considerandum, discutiendum, requirendum, disputando excutiendum. Si placet, audi me: quia in eo quod tibi placuit, audivi te. Sedet Deus in coelo, et palmo metitur coelum. Idem coelum fit latum, cum sedet; et angustum, cum metitur? An ipse Deus tantus est in sedendo, quantus in palmo? Si hoc ita est, non ad similitudinem suam nos fecit Deus: nos enim palmum angustiorem valde habemus, quam partem corporis qua sedemus. Ille autem si tam latus est in palmo suo, quam latus in sessione sua, disparia membra nobis fecit. Non est ista similitudo. Erubescat ergo tale idolum in corde christiano. Proinde coelum accipe pro omnibus sanctis. Quia et terra dicitur pro omnibus qui sunt in terra: Omnis terra adoret te (Psal. LXV, 4). Si bene dicimus secundum eos qui habitant in terra, Omnis terra adoret te: bene dicimus etiam secundum eos qui habitant in coelo, Omne coelum portet te. Nam et sancti ipsi qui in terra habitant, carne terram calcant, corde in coelo habitant. Non enim frustra admonentur sursum habere cor, et cum admoniti fuerint, ita esse respondent: aut frustra sursum versus ad caput eminet: et ea significatur dicitur, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). In quantum ergo ibi conversantur, et ipsi Deum portant, et coelum sunt; quia Dei sedes sunt; et cum annuntiant verba Dei, Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). CAPUT XIV. 15. Latitudo, longitudo, altitudo et profundum. Redi ergo mecum ad faciem cordis: ipsam praepara. Intus est cui loquitur Deus. Aures, oculi, caetera membra visibilia, interioris cujusdam vel habitaculum vel organum sunt. Interior est homo ubi habitat Christus interim per fidem: ibi habitaturus praesentia divinitatis suae, cum cognoverimus quae sit latitudo, longitudo, altitudo, profundum; cognoverimus etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 17-19). Nunc ergo si tibi intellectus hic non displicet, advoca te comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem, profundum. Non discurras imaginatione cogitationis per spatia mundana, et per molis hujus tam magnae comprehensibilem granditatem. In te attende quod dico. Latitudo est in bonis operibus; longitudo est in longanimitate et perseverantia bonorum operum; altitudo est in supernorum exspectatione praemiorum; propter quam altitudinem tibi dicitur ut sursum cor habeas. Bene operare, et in bonis operibus persevera, propter beneficia Dei. Terrena pro nihilo aestimes, ne cum tibi aliquo sapientis illius flagello terra ista fuerit perturbata, dicas te sine causa Deum coluisse, sine causa bona opera fecisse, sine causa in bonis operibus perseverasse. Faciendo enim bona opera, quasi habuisti latitudinem: perseverando in eis, quasi habuisti longitudinem: sed terrena conquirendo, non habuisti altitudinem. Attende profundum: gratia Dei est in occulto voluntatis ejus. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Et, Judicia tua sicut multa abyssus (Psal. XXXV, 7). CAPUT XV. 16. Crucis quatuor dimensiones. Hanc conversationem bene operandi, in ea perseverandi, superna exspectandi, gratiam Dei occulte dandi, sapientia, non stultitia; nec reprehendendi quare alius sic, alius autem sic; non enim est iniquitas apud Deum (II Par. XIX, 7, et Rom. IX, 14): hanc ergo conversationem, si placet, coapta etiam cruci Domini tui. Non enim frustra talem mortem elegit, in cujus potestate erat vel mori vel non mori. Si in potestate erat mori et non mori, quare non in potestate sic vel sic mori? Non frustra ergo crucem elegit, ubi te huic mundo crucifigeret. Nam latitudo est in cruce transversum lignum, ubi figuntur manus: propter bonorum operum significationem. Longitudo est in ea parte ligni, quae ab ipso transverso ad terram tendit. Ibi enim corpus crucifigitur, et quodam modo stat: et ipsa statio perseverantiam significat. Altitudo autem in illo ligno est, quod ab eodem transverso supernorum exspectatio. Ubi profundum, nisi in ea parte quae terrae defixa est? Occulta est enim gratia, et in abdito latet. Non videtur, sed inde eminet quod videtur. Post haec si comprehenderis haec omnia, non solum intelligendo, verum etiam agendo ( intellectus enim bonus omnibus qui faciunt eum [Psal. CX, 10] ); tunc jam extende te, si potes, ad agnoscendam agnitionem charitatis Christi supereminentem scientiae. Cum perveneris, impleberis in omnem plenitudinem Dei. Tunc erit illud facie ad faciem. Impleberis autem in omnem plenitudinem Dei, non ut tui plenus sit Deus, sed ut tu sis plenus Deo. Quaere ibi, si potes, faciem corporalem. Jam tollantur nugae a mentis aspectu. Abjiciat puer parvulus ludicra, discat tractare majora. Et nos in multis parvuli sumus: et cum plus quam sumus essemus, a majoribus tolerati sumus. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum (Hebr. XII, 14). Hac enim et cor mundatur: quia ibi est fides quae per dilectionem operatur. Hinc, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. SERMO LIV . De eo quod scriptum est in Evangelio Matthaei, cap. V, 16. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est: et contra, cap. VI, 1, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram homibus, ut videamini ab eis. CAPUT PRIMUM. 1. Praecepta in speciem contraria. Solet multos movere, charissimi, quod Dominus noster Jesus Christus in Sermone evangelico, eum prius dixisset, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est, postea dixit, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Turbatur enim mens parum intelligentis, et praecepto utique obaudire cupientis, et per diversa et adversa distenditur. Tam enim nemo potest quamvis uni domino obtemperare repugnantia jubenti, quam nemo potest etiam duobus dominis servire: quod eodem Sermone Salvator ipse testatus est (Matth. VI, 24). Quid ergo faciet animus nutans, cum se obtemperare non posse existimat, et non obtemperare formidat? Si enim bona opera sua in luce posuerit hominibus intuenda, ut faciat quod praeceptum est, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est; reum se teneri arbitrabitur, quia contra praeceptum fecit, ubi dicitur, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Rursusque si hoc timens et cavens, ea quae bene facit absconderit, non se putabit servire imperanti et dicenti, Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra. CAPUT II. 2. Utrumque praeceptum implet Apostolus. Qui recte autem intelligit, utrumque implet, et serviet universissimo Domino, qui servum pigrum non damnaret, si ea quae fieri nullo modo poterant, imperaret. Audite enim Paulum servum Christi Jesu, vocatum Apostolum, segregatum in Evangelium Dei, utrumque et facientem et docentem. Videte quemadmodum luceat lumen ejus coram hominibus, ut videant bona opera ejus. Commendamus, inquit, nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum in conspectu Dei (II Cor. IV, 2): et iterum, Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Id. VIII, 21): et iterum, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo (I Cor. X, 33). Videte rursus quemadmodum attendat, ne faciat justitiam suam coram hominibus, ut videatur ab eis. Opus autem suum probet, inquit, unusquisque; et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero (Galat. VI, 4): et iterum, Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12): et illud quod nihil est manifestius, Si adhuc, inquit, hominibus placerem, Christi servus non essent (Galat. I, 10). Sed ne quisquam eorum qui de praeceptis quasi repugnantibus ipsius Domini moventur, multo magis Apostolo ejus ingerat quaestionem, et dicat, Quomodo tu dicis, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo: et tu idem dicis, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem? Adsit ipse Dominus, qui etiam in servo suo et Apostolo loquebatur, et aperiat nobis voluntatem suam, et tribuat obediendi facultatem. 3. Conciliantur duo illa praecepta. Ipsa quippe verba evangelica secum portant expositiones suas; nec intercludunt ora esurientium, quia pascunt corda pulsantium. Intentio quippe cordis humani quo dirigatur, et quo spectet, intuendum est. Si enim qui vult videri ab hominibus bona opera sua, gloriam et utilitatem suam ponit ante homines, et hanc in conspectu hominum quaerit; nihil eorum, quae de hac re Dominus praecepit, implevit: quia et attendit facere justitiam suam coram hominibus, ut videretur ab eis; et non sic eluxit lumen ejus coram hominibus, ut ad hoc viderent bona opera ejus, ut glorificarent Patrem qui in coelis est. Se quippe voluit glorificari, non Deum; et suam quaesivit utilitatem, non dilexit Domini voluntatem. De qualibus dicit Apostolus: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Itaque non illic sententia terminata est, ubi ait, Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra: sed continuo subjunxit cur faciendum sit, ut glorificent, inquit, Patrem vestrum, qui in coelis est: ut homo cum bene faciens videtur ab hominibus, intentionem boni facti habeat in conscientia sua, intentionem vero innotescendi non habeat nisi in laudibus Dei, propter eorum quibus innotescit utilitatem; quibus hoc prodest, ut Deus placeat, qui hoc praestitit homini; atque ita non desperent, etiam sibi si voluerint hoc posse praestari. Itaque aliam sententiam, ubi ait, Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, non alibi terminavit, quam ubi dixit, ut videamini ab eis: nec addidit, Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est; sed potius addidit, Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est. Hinc enim ostendit eos qui tales sunt, quales fideles suos esse non vult, in eo ipso mercedem quaerere, quod videntur ab hominibus, ibi constituere bonum suum; ibi oblectare vanitatem cordis sui, ibi exinaniri et inflari, ibi tumescere et contabescere. Cur enim non sufficit, ut diceret, Attendite ne faciatis justitiam vestram coram hominibus; sed addidit, ut videamini ab eis: nisi quia sunt quidam, qui sic faciunt justitiam suam coram hominibus, non ut videantur ab eis, sed ut ipsa opera videantur, et glorificetur Pater qui est in coelis, qui ea justificatis impiis donare dignatus est? CAPUT III. 4. Quisnam vere praeceptum utrumque implevit. Qui tales sunt, nec suam justitiam deputant, sed ejus ex cujus fide vivunt. Unde et Apostolus dicit, Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam justitiam, quae ex Lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo, justitia ex fide (Philipp. III, 8 et 9): et in alio loco, Ut nos simus justitia Dei in illo (II Cor. V, 21). Unde et Judaeos ita reprehendit: Ignorantes, inquit, Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Quisquis ergo ita vult videri hominibus opera sua, ut ille glorificetur, a quo ea quae in illo videntur accepit, et sic ad imitandum bonum iidem ipsi qui vident pietate fidei provocentur, vere lumen ejus lucet coram hominibus: quia lux de illo charitatis radiatur, non superbiae fumus evomitur: et in eo ipso cavet, ne justitiam suam faciat coram hominibus, ut videatur ab eis; quia nec suam deputat illam justitiam, nec ideo facit ut ipse videatur; sed ut ille intelligatur, qui laudatur in homine justificato, ut faciat et in laudante quod laudatur in altero, id est, ut laudantem faciat esse laudabilem. Attendite et Apostolum, cum dixisset, Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; quomodo non ibi remansit, quasi ibi constituerit finem intentionis suae, ut placeret hominibus; alioquin falsum dixisset, Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem: sed statim subjunxit quare hominibus placeret. Non quaerens, inquit, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant (I Cor. X, 33). Ita et non placebat hominibus propter suam utilitatem, ne Christi servus non esset; et placebat hominibus propter illorum salutem, ut Christi esset dispensator idoneus: quia et illi coram Deo conscientia sufficiebat, et de illo coram hominibus quod imitarentur, elucebat. SERMO LV *. De verbis Evangelii Matthaei, cap. V, 22, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis, etc.,. CAPUT PRIMUM. 1. Timor utilis. Sancti Evangelii capitulum, quod modo cum legeretur audivimus, valde nos terruit, si fidem habemus: eos autem non terruit, qui fidem non habent. Et quia non terret eos, volunt esse perverse securi, nescientes distribuere et distinguere tempora timoris et securitatis. Timeat ergo qui ducit modo vitam cum fine, quo possit in illa vita habere securitatem sine fine. Ergo timuimus. Quis enim non timeat loquentem Veritatem et dicentem, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis? Linguam autem nullus hominum domare potest. Et homo domat feram, non domat linguam: domat leonem, et non refrenat sermonem: domat ipse, et non domat se ipsum: domat quod timebat; et ut se domet, non timet quod timere debebat. Sed quid fit? Sententia vera, et ista processit de oraculo veritatis: Linguam autem nullus hominum domare potest (Jacobi III, 7, 8). CAPUT II. 2. Divini auxilii necessitas ad domandam linguam. Quid ergo faciemus, fratres mei? Video me quidem ad multitudinem loqui: sed quia unum sumus omnes in Christo, tanquam in secreto consilium capiamus. Nullus nos audit extraneus, unum sumus, quia in unum sumus. Quid faciemus? Qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis: Linguam autem nullus hominum domare potest. Ibunt ergo omnes in gehennam ignis? Absit. Domine, refugium factus es nobis, a generatione in generationem (Psal. LXXXIX, 1). Ira tua justa est: neminem in gehennam mittis injuste. Quo ibo a spiritu tuo, et a te quo fugiam (Psal. CXXXVIII, 7), nisi ad te? Ergo intelligamus, charissimi, quia si linguam nullus hominum domare potest, ad Deum confugiendum est, qui domet linguam nostram. Si enim tu eam domare volueris, non potes, quia homo es? Linguam nullus hominum domare potest. Attendite similitudinem ab ipsis bestiis quas domamus. Equus non se domat; camelus non se domat; elephantus non se domat; aspis non se domat; leo non se domat: sic et homo non se domat. Sed ut dometur equus, bos, camelus, elephantus, leo, aspis, quaeritur homo. Ergo Deus quaeratur, ut dometur homo. CAPUT III. 3. Deus linguae domitor. Ergo, Domine, refugium factus es nobis. Conferimus nos ad te, et bene nobis erit de te. Malum est enim nobis de nobis. Quia dimisimus te, dimisisti nos nobis. Inveniamur ergo in te, quia perieramus in nobis. Domine, refugium factus es nobis. Quid ergo, fratres mei, dubitare debemus, quia mansuetos nos faciet Dominus, si nos domandos ei praebeamus? Domuisti leonem, quem non fecisti; non domat te, qui fecit te? Unde enim bestias tam immanes domare potuisti? Numquid eis aequaris viribus corporis? Qua ergo virtute ingentes bestias domare potuisti? Ipsa jumenta quae dicuntur, bestiae sunt. Non enim indomita tolerantur. Sed quia non eas novit consuetudo, nisi in manibus hominum et sub frenis hominum et sub potestate hominum, putas eas mansuetas nasci potuisse? Certe feras immanes attende. Fremit leo, quis non timeat? Et tamen unde te intelligis fortiorem? Non corporis virtute, sed mentis ratione interiore. Fortior es leone, unde factus es ad imaginem Dei. Imago Dei domat feram; et non domat Deus imaginem suam? CAPUT IV. 4. Ferendum flagellum Dei domitoris. In illo spes est, ei nos subdamus, et misericordiam precemur. In illo spem nostram ponamus, et donec domemur et perdomemur, id est, perficiamur, domitorem feramus. Plerumque enim profert domitor noster etiam flagella. Si enim tu ad domanda jumenta tua profers virgam, profers flagellum; Deus non profert ad domanda jumenta sua, quod sumus nos, qui de jumentis suis faciet filios suos? Domas equum tuum: quid daturus es equo tuo, cum te coeperit portare mansuetus, ferre disciplinam tuam, obedire imperio tuo, esse jumentum, hoc est, adjumentum infirmitatis tuae? Quid ei retribuis, quem nec saltem sepelis cum mortuus fuerit, sed discerpendum volatilibus projicis? Domito tibi Deus haereditatem servat, quod est ipse Deus: et ad tempus mortuum, resuscitat te. Carnem tuam usque ad numerum capillorum reddet tibi: et constituet te cum Angelis in aeternum, ubi jam non indigeas domari, sed tantummodo a piissimo possideri. Erit enim tunc Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28): nec erit ulla infelicitas quae nos exerceat, sed felicitas sola quae pascat. Ipse autem pastor noster, Deus noster: ipse potus noster, Deus noster; honor noster, Deus noster; divitiae nostrae, Deus noster. Quaecumque hic varia qnaeris, ipse tibi unus omnia erit. CAPUT V. 5. Quam in spem hic domamur. Ad hanc spem homo domatur, et domitor intolerabilis habetur? Ad hanc spem homo domatur, et contra istum utilem domitorem, si forte flagellum proferat, murmuratur? Audistis exhortantem Apostolum: Si separetis vos a disciplina, ergo nothi, et non estis filii. Nothi sunt adulteri. Quis enim est filius, cui non det disciplinam pater ejus? Et carnis quidem nostrae, inquit, patres habebamus correptores, et reverebamur; non multo magis subjiciemur Patri spirituum, et vivemus (Hebr. XII, 7-9)? Quid enim tibi potuit praestare pater tuus, quia corripuit te, quia verberavit te, quia flagellum protulit et cecidit te? Numquid praestare potuit ut viveres in aeternum? Quod non potuit praestare sibi, quando praestaret tibi? Propter pecuniam suam quantulamcumque, quam de usuris et labore collegit, erudiebat te flagellis, ne tibi dimissus labor ejus te male vivente disperderetur. Et cecidit filium, timens perire labores suos: quoniam reliquit tibi, quod nec tenere hic poterat, nec auferre. Non enim hic aliquid tibi dimisit quod ipsius esse possit: cessit, ut sic accederes. Deus autem tuus, redemptor tuus, domitor tuus, castigator tuus, pater tuus, erudit te. Quo? Ut accipias haereditatem, ubi non efferas patrem, sed haereditatem habeas ipsum patrem. Ad hanc spem erudiris, et murmuras? et si quid triste acciderit, fortasse blasphemas? Quo ibis a spiritu ejus? Ecce dimittit te, et non flagellat: deserit blasphemantem, non senties judicantem? Nonne melius est ut flagellet te, et recipiat te, quam parcat tibi, et deserat te? CAPUT VI. 6. Refugium nostrum Deus. Dicamus ergo Domino Deo nostro, Domine, refugium factus es nobis, in generatione et generatione. In prima generatione et altera generatione, refugium factus es nobis. Tu refugium ut nasceremur, qui non eramus: tu refugium ut renasceremur, qui mali eramus: tu refugium ut pasceres desertores tuos: tu refugium ut erigas et dirigas filios tuos: tu refugium factus es nobis. A te non recedemus, cum liberaveris nos ab omnibus malis nostris, et impleveris nos bonis tuis. Bona das, blandiris, ne fatigemur in via: corripis, caedis, percutis, dirigis, ne aberremus a via. Sive ergo blandiris, ne fatigemur in via; sive castigas, ne aberremus a via; Domine, refugium factus es nobis. SERMO LVI . De Evangelio Matthaei, cap. VI, 7-13, de oratione Dominica, ad Competentes. CAPUT PRIMUM. 1. Symbolum et Oratio christianis traditur. Beatus Apostolus tempora ista, quando futurum erat ut omnes gentes in Deum crederent, praenuntiata ostendens fuisse a Prophetis, hoc testimonium posuit quod scriptum est, Et erit: omnis homo qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32). Antea enim apud solos Israelitas invocabatur nomen Domini, qui fecit coelum et terram: caeterae gentes idola muta et surda invocabant, a quibus non audiebantur; aut daemones, a quibus malo suo audiebantur. At ubi venit plenitudo temporis, impletur quod praedictum est, Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Deinde quia invidebant ipsi Judaei Gentibus Evangelium, etiam illi qui crediderunt in Christum, et dicebant non debere annuntiari Evangelium Christi eis qui circumcisi non fuissent; quia contra istos posuit hoc testimonium apostolus Paulus, Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit: subjunxit statim ad illos convincendos, qui nolebant evangelizari Gentibus, et ait, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur (Rom. X, 13-15)? Quia ergo dixit, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt: ideo non accepistis prius Orationem, et postea symbolum; sed prius symbolum ubi sciretis quid crederetis, et postea Orationem, ubi nossetis quem invocaretis. Symbolum ergo pertinet ad fidem, Oratio ad precem: quia qui credit, ipse exauditur invocans. CAPUT II. 2. Duo cavenda invocanti. Multi autem petunt quod petere non deberent, ignorantes quid eis expediat. Duas ergo res, qui invocat, cavere debet: ne petat quod non debet, et ne ab illo petat a quo non debet. A diabolo, ab idolis, a daemonibus non est petendum aliquid: a Domino Deo nostro Jesu Christo, Deo Patre Prophetarum, Apostolorum et martyrum, a Patre Domini nostri Jesu Christi, a Deo qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, ab illo petendum est, si quid petendum est. Sed cavendum est, ne et ab illo petatur quod petere non debemus. Vitam humanam quia petere debemus, si petas ab idolis surdis et mutis, quid tibi prodest? Item a Deo Patre, qui est in coelis, si optas mortem inimicorum tuorum, quid tibi prodest? Non audisti vel legisti in Psalmo, in quo praedictus est damnabilis traditor Judas, quomodo prophetia dixit de illo, Oratio ejus fiat illi in peccatum (Psal. CVIII, 7)? Si ergo surgis et oras mala inimicis tuis, oratio tua fiet in peccatum. CAPUT III. 3. Non optanda mala malis, sed ut boni fiant orandum. In Psalmis sanctis legistis, veluti multa imprecari mala inimicis suis, eum qui loquitur in Psalmis. Et utique, ait aliquis, qui loquitur in Psalmis, justus est: quare tam mala optat inimicis suis? Non optat, sed praevidet: prophetia est praenuntiantis, non votum male dicentis. In spiritu enim illi noverant quibus habebat evenire male, quibus bene: et per prophetiam dicebant, tanquam optarent quod praevidebant. Tu autem unde scis, ne melior te futurus sit, cui hodie male petis? Sed scio illum malignum, dicis. Et te scis malignum. Quamvis forte audeas et de corde alterius judicare quod nescis: sed et te scis malignum. Non audis Apostolum dicentem, Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate (I Tim. I, 13)? Quando Paulus apostolus persequebatur Christianos, ligans ubi inveniebat, audiendos ad sacerdotes et puniendos attrahebat; quid putatis, fratres, Ecclesia contra illum orabat, an pro illo? Utique Ecclesia Dei, quae didicerat a Domino suo, qui pendens in cruce dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34), talia precabatur pro Paulo, imo adhuc pro Saulo, ut hoc in illo fieret, quod et factum est. Nam quia dicit, Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae quae sunt in Christo; tantum autem audiebant quia ille qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat, et in me magnificabant Deum (Galat. I, 22 24): quare magnificabant Deum, nisi quia antequam esset factum, rogabant Deum? 4. Multiloquium in oratione vitandum. Ad quid oratio nostra. Desideriorum forma in Dominica oratione. Dominus ergo noster primo amputavit multiloquium, ne multa verba afferas ad Deum, quasi velis multis verbis docere Deum. Quando ergo rogas, pietate opus est, non verbositate. Scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Nolite ergo multum loqui: quia novit quid vobis necessarium sit. Sed ne forte hic aliquis dicat: Si novit quid nobis sit necessarium, utquid vel pauca verba dicimus? utquid oramus? Ipse scit: det quod scit nobis necessarium. Sed ideo voluit ut ores, ut desideranti det, ne vilescat quod dederit: quia et ipsum desiderium ipse insinuavit. Verba ergo quae Dominus noster Jesus Christus in Oratione docuit, forma est desideriorum. Non tibi licet petere aliud, quam quod ibi scriptum est. CAPUT IV. 5. Prima petitio.--Vos ergo, inquit, dicite: Pater noster, qui es in coelis. Ubi vos (videtis) Deum Patrem habere coepistis. Sed habebitis, cum nati fueritis. Quanquam et modo antequam nascamini, illius semine concepti estis, tanquam utero Ecclesiae in fonte pariendi. Pater noster, qui es in coelis. Mementote, vos Patrem habere in coelis. Mementote, vos de patre Adam natos in mortem, de Patre Deo regenerandos ad vitam. Quae et dicitis, in cordibus vestris dicite. Sit orantis affectus, et erit exaudientis effectus. Sanctificetur nomen tuum. Quid rogas ut sanctificetur nomen Dei? Sanctum est. Quid rogas, quod jam sanctum est? Deinde cum rogas ut sanctificetur nomen ipsius, nonne quasi pro illo illum rogas, et non pro te? Intellige, et pro te rogas. Hoc enim rogas, ut quod semper sanctum est in se, sanctificetur in te. Quid est, sanctificetur? Sanctum habeatur, non contemnatur. Ergo vides quia cum optas, tibi bonum optas. Tibi enim malum est si contempseris nomen Dei, non Deo. 6. Secunda petitio. Veniat regnum tuum. Cui dicimus? Et si non petamus, non est venturum regnum Dei? De illo enim regno dicitur quod erit post finem saeculi. Nam regnum semper habet Deus; et nunquam est sine regno, cui servit universa creatura. Sed quod regnum optas? De quo scriptum est in Evangelio, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio saeculi. Ecce de quo dicimus, Veniat regnum tuum. Ut in nobis veniat, optamus; ut in illo inveniamur, optamus. Nam ecce veniet: sed quid tibi prodest, si ad sinistram te inveniet? Ergo et hic tibi bene optas, pro te oras. Hoc desideras, hoc cupis orando, ut sic vivas, quomodo ad regnum Dei, quod est omnibus sanctis dandum, pertineas. Ergo, ut bene vivas, tibi oras cum dicis, Veniat regnum tuum. Pertineamus ad regnum tuum: veniat et nobis quod venturum est sanctis et justis tuis. CAPUT V. 7. Tertia petitio.--Fiat voluntas tua. Si non illud tu dicas, non faciet Deus voluntatem suam? Memento quod in symbolo reddidisti: Credo in Deum Patrem omnipotentem. Si omnipotens est, cur oras ut fiat voluntas ejus? Quid est ergo, Fiat voluntas tua? Fiat in me, ut non resistam voluntati tuae. Ergo et hic pro te oras, et non pro Deo. Fiet enim voluntas Dei in te, etsi non fit a te. Nam et quibus dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, fiet in illis voluntas Dei, ut justi et sancti accipiant regnum: et quibus dicturus est, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41); fiet in illis voluntas Dei, ut mali damnentur in ignem sempiternum. Aliud est, ut fiat a te. Ut ergo fiat in te, non sine causa oras, nisi ut bene sit tibi. Sive ergo bene sit tibi, sive male sit tibi, fiet in te: sed fiat et a te. Quare ergo dico, Fiat voluntas tua in coelo et in terra: et non dico, Fiat voluntas tua a coelo et a terra? Quia quod fit a te, ipse facit in te. Nunquam fit a te, quod non ipse facit in te. Sed aliquando facit in te, quod non fit a te: nunquam autem aliquid fit a te, si non facit in te. 8. De eadem petitione. Quid est autem, in coelo et in terra, vel, sicut in coelo et in terra? Faciunt Angeli voluntatem tuam, faciamus et nos. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Mens coelum est, caro terra est. Quando dicis, si tamen dicis, quod ait Apostolus, Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati (Rom. VII, 25); fit voluntas Dei in coelo, sed nondum in terra. Cum vero caro menti consenserit, et absorpta fuerit mors in victoriam (I Cor. XV, 54), ut nulla desideria carnalia remaneant cum quibus mens confligat; cum transierit rixa in terra, cum transierit bellum cordis, cum transierit quod dictum est, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 17): cum ergo hoc bellum transierit, omnisque concupiscentia in charitatem fuerit commutata, nihil in corpore remanebit quod spiritui resistat, nihil quod dometur, nihil quod frenetur, nihil quod calcetur; sed totum per concordiam perget ad justitiam; fiet voluntas Dei in coelo et in terra. Fiat voluntas tua in coelo et in terra. Perfectionem optamus, quando hoc oramus. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. In Ecclesia spirituales coelum sunt, carnales terra sunt. Fiat ergo voluntas tua, sicut in coelo et in terra: ut quomodo tibi serviunt spirituales, sic tibi mutati in melius serviant et carnales. Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Est et alius sensus pius valde. Moniti enim sumus orare pro inimicis nostris. Ecclesia, coelum est: inimici Ecclesiae, terra sunt. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra? Credant inimici nostri, quomodo et nos in te credimus: fiant amici, finiant inimicitias. Terra sunt, ideo nobis adversantur: coelum fiant, et nobiscum erunt. CAPUT VI. 9. Quarta petitio. Omnes sumus mendici Dei.--Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et hic jam manifestum est quod pro nobis oramus. Quando dicis, Sanctificetur nomen tuum; exponendum est tibi quia pro te oras, non pro Deo. Quando dicis, Fiat voluntas tua, et hoc exponendum tibi est, ne putes quod Deo bene optas, ut fiat voluntas ipsius, et non potius pro te oras. Quando dicis, Veniat regnum tuum; et hoc exponendum est, ne putes quia Deo bene optas, ut regnet. Ab isto autem loco et deinceps usque in finem Orationis, apparet quia pro nobis rogamus Deum. Quando dicis, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, profiteris te mendicum Dei. Sed noli erubescere: quantumlibet quis sit dives in terra, mendicus Dei est. Stat mendicus ante domum divitis: sed et ipse dives stat ante domum magni divitis. Petitur ab illo, et petit. Si non egeret, aures Dei oratione non pulsaret. Et quid eget dives? Audeo dicere, ipso pane quotidiano eget dives. Quare enim abundant illi omnia? unde, nisi quia Deus dedit? Quid habebit, si Deus subtrahat manum suam? Nonne multi dormierunt divites, et surrexerunt pauperes? Et quod illi non deest, misericordiae Dei est, non potentiae ipsius. 10. Panis quotidianus, sermo Dei. Eucharistia. Sed istum panem, charissimi, quo venter impletur, quo caro quotidie reficitur; istum ergo panem videtis Deum dare, non solum laudatoribus suis, sed etiam blasphematoribus: qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Laudas, pascit te: blasphemas, pascit te. Ut poenitentiam agas, exspectat te: sed si non te mutaveris, damnat te. Quia ergo panem istum accipiunt a Deo et boni et mali, putas non est aliquis panis quem petunt filii, de quo dicebat Dominus in Evangelio, Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus (Matth. XV, 26)? Est plane. Quis est iste panis? et quare dicitur quotidianus? Et iste necessarius est: etenim sine illo vivere non possumus; sine pane non possumus. Impudentia est ut a Deo petas divitias: non est impudentia ut petas panem quotidianum. Aliud est unde superbias, aliud est unde vivas. Tamen quia iste panis visibilis et tractabilis datur et bonis et malis; est panis quotidianus quem petunt filii. Ipse est sermo Dei, qui nobis quotidie erogatur. Panis noster quotidianus est: inde vivunt non ventres, sed mentes. Necessarius est nobis etiam nunc operariis in vinea; cibus est, non merces. Operario enim duas res debet, qui illum conducit ad vineam, cibum, ne deficiat; et mercedem, unde gaudeat. Cibus noster quotidianus in hac terra, sermo Dei est, qui semper erogatur Ecclesiis: merces nostra post laborem vita aeterna nominatur. Iterum in isto pane nostro quotidiano si intelligas quod fideles accipiunt, quod accepturi estis baptizati; bene rogamus et dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: ut sic vivamus, ne ab illo altari separemur. CAPUT VII. 11. Quinta petitio. Omnes hic sumus debitores. Peccata quotidiana baptizatorum.--Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ista petitio non est exponenda quia pro nobis petimus. Nobis enim debita demitti postulamus. Debitores enim sumus, non pecuniarum, sed peccatorum. Dicis modo forte: Et vos? Respondemus: Et nos. Et vos, episcopi sancti, debitores estis? Et nos debitores sumus. Et vos? Absit, domine, noli tibi facere injuriam. Non injuriam mihi facio, sed verum dico: debitores sumus. Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Et baptizati sumus, et debitores sumus. Non quia aliquid remansit quod nobis in Baptismo non dimissum fuerit: sed quia vivendo contrahimus quod quotidie dimittatur. Qui baptizantur et exeunt, sine debito ascendunt, sine debito pergunt. Qui autem baptizantur et tenentur in hac vita, de fragilitate mortali contrahunt aliquid, unde et si non naufragatur, tamen oportet ut sentinetur. Quia si non sentinatur, paulatim ingreditur unde tota navis mergatur. Et hoc orare, sentinare est. Non tantum autem debemus orare, sed et eleemosynam facere: quia quando sentinatur ne navis mergatur, et vocibus agitur et manibus. Vocibus agimus, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Manibus autem agimus, cum facimus, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam (Isai. LVIII, 29). Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ad Dominum (Eccli. XXIX, 15). CAPUT VIII. 12. Peccatorum quotidianorum mundatio. Minuta peccata non contemnenda, quia plura. Dimissis ergo peccatis omnibus per lavacrum regenerationis, in magnas angustias contrusi fuerimus, si non nobis daretur quotidiana mundatio sanctae orationis. Eleemosynae et orationes mundant peccata; tantum ne talia committantur, unde necesse sit separari nos a pane quotidiano; vitantes debita, quibus debetur certa et severa damnatio. Nolite vos justos dicere, quasi non habeatis unde dicatis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Abstinentes ab idololatria, a constellationibus mathematicorum, a remediis incantatorum; abstinentes a deceptionibus haereticorum, a conscissionibus schismaticorum; abstinentes ab homicidiis, ab adulteriis et fornicationibus, a furtis et rapinis, a falsis testimoniis; et si qua forte alia, non dico quae exiriales exitus habent, unde necesse sit praecidi ab altari, et ligari in terra ut ligetur in coelo, valde periculose et mortifere, nisi solvatur in terra quod solvatur in coelo: istis ergo exceptis, non deest unde homo peccet. Quod non oportet videndo libenter, peccat. Et quis teneat oculi velocitatem? Quandoquidem dicitur oculus inde accepisse nomen, a velocitate. Quis teneat aurem vel oculum? Oculi, cum volueris, claudi possunt, et cito clauduntur: aures cum conatu claudis, manum levas, pervenis ad illas: et si tibi aliquis manus teneat, patent; nec potes eas claudere adversus verba maledica, impura, blandientia et decipientia. Cum aliquid, quod non oportet, audieris, etsi non feceris, nonne aure peccas? Audis mali aliquid libenter. Lingua mortifera quanta peccata committit? Aliquando talia, quibus homo ab altari separetur. Ad illam pertinet materies blasphemiarum: et multa etiam inania dicuntur, quae ad rem non pertinent. Nihil mali faciat manus; non currat pes ad aliquid mali; non dirigatur oculus in lasciviam; non auris libenter pateat turpitudini; non moveatur lingua ad id quod non decet: dic, cogitationes quis tenet? CAPUT IX. Fratres mei, plerumque oramus, et aliunde cogitamus, quasi obliti ante quem stemus, aut ante quem proni jaceamus. Ista omnia si colligantur contra nos, num ideo non premunt, quia minuta sunt? Quid interest, utrum te plumbum premat, an arena? Plumbum una massa est, arena minuta grana sunt, sed copia te premunt. Minuta sunt peccata: non vides de guttis minutis flumina impleri, et fundos trahi? Minuta sunt, sed multa sunt.
13. Pactum donandi debita. Quotidie ergo dicamus; et corde vero dicamus, et quod dicimus faciamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sponsionem facimus cum Deo, pactum et placitum. Hoc tibi dicit Dominus Deus tuus: Dimitte, et dimitto. Non dimisisti: tu contra te tenes, non ego. Sane, charissimi filii mei, quoniam scio quid vobis expediat in oratione dominica, et maxime in tota oratione ista sententia, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: audite me. Baptizandi estis, omnia dimittite: quisque quod habet adversus aliquem in corde suo, dimittat ex corde. Sic intrate, et certi estote omnia prorsus vobis dimitti quae contraxistis, et ex parentibus nascendo secundum Adam cum originali peccato, propter quod peccatum cum parvulis curritis ad gratiam Salvatoris, et quidquid vivendo addidistis, dictis, factis, cogitationibus, omnia dimittuntur: et exibitis inde tanquam a conspectu Domini vestri, cum securitate omnium debitorum. CAPUT X. 14. Hortatur ad dilectionem inimicorum. Jam propter illa quotidiana peccata, de quibus locutus sum, quia necessarium est vobis dicere, velut quotidiana mundatione ista, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; quid facietis? Habetis inimicos: Quis enim vivat in hac terra non habens inimicum? Intendite vobis, diligire illos. Nullo modo tibi potest nocere saeviens inimicus, quantum tibi noces, si non diligis inimicum. Ille enim nocere potest aut villae tuae, aut pecori tuo, aut domui tuae, aut servo tuo, aut ancillae tuae, aut filio tuo, aut conjugi tuae; aut, ut multum, si illi data fuerit potestas, carni tuae? Numquid, quomodo tu, animae tuae? Extendite vos ad istam perfectionem, charissimi, exhortor vos. Sed numquid ego illud donavi vobis? Ille vobis donavit, cui dicitis, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Tamen non vobis videatur impossibile: ego scio, ego novi, ego probavi esse homines christianos, qui diligunt inimicos suos. Si vobis impossibile visum fuerit, non faciatis. Primo credite posse fieri: et orate, ut fiat in vobis voluntas Dei. Quid enim tibi prodest malum inimici tui? Si malum nullum haberet, nec inimicus tuus esset. Bonum illi opta, finiat mala, et non erit tibi inimicus. Non enim inimica est tibi in illo natura humana, sed culpa. Numquid ideo tibi est inimicus, quod habet animam et carnem? Hoc est quod tu: animam habes, animam habet; carnem habes, carnem habet. Consubstantialis tuus est: simili de terra facti estis; a Domino animati estis. Hoc est ille quod tu: respice fratrem tuum. Primi duo parentes nostri erant, Adam et Eva; ille pater, illa mater: ergo nos fratres. Omittamus originem primam: Deus pater, Ecclesia mater: ergo nos fratres. Sed inimicus meus Paganus est, Judaeus est, haereticus est; et unde jamdudum dixi, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. O Ecclesia, inimicus tuus est Paganus, Judaeus, haereticus: terra est. Si coelum es, invoca Patrem qui est in coelis, et pro inimicis tuis ora: quia et Saulus inimicus erat Ecclesiae; sic oratum est pro illo, factus est amicus. Non solum destitit esse persecutor, sed laboravit ut esset adjutor. Et si verum quaeras, oratum est contra illum: sed contra ejus malitiam, non naturam. Ora et tu contra malitiam inimici tui: illa moriatur, et ille vivat. Si enim mortuus fuerit inimicus tuus, quasi inimico caruisti, sed nec amicum invenisti. Si autem mortua fuerit malitia ejus: et inimicum amisisti, et amicum invenisti. CAPUT XI. 15. Inimicos diligere paucorum est, sed tamen ab omnibus id praestandum. Adhuc dicitis: Quis potest? quis illud fecit? Deus illud faciat in cordibus vestris. Et ego scio, pauci illud faciunt, magni sunt qui faciunt, spirituales faciunt. Numquid tales sunt omnes in Ecclesia fideles ad altare accedentes, corpus et sanguinem Christi sumentes? numquid tales sunt omnes? Et tamen omnes dicunt, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si respondeat illis Deus: Quid a me petitis ut faciam quod promisi, quando vos non facitis quod praecepi? Quid promisi? Dimittere debita vestra. Quid praecepi? Ut et vos dimittatis debitoribus vestris. Quomodo potestis hoc facere, si non diligatis inimicos? Quid ergo facturi sumus, fratres? Ad tantam paucitatem redigitur grex Christi? Si soli illi debent dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, qui diligunt inimicos; nescio quid faciam, nescio quid dicam. Dicturus enim vobis sum: Si non diligitis inimicos vestros, nolite orare? Non audeo: imo ut diligatis, orate. Sed numquid vobis dicturus sum: Si non diligitis inimicos vestros, nolite in oratione dominica dicere, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Puta quia dico, Nolite dicere. Si non dixeritis, non dimittuntur: si dixeritis, et non feceritis, non dimittuntur. Ergo dicendum est et faciendum, ut dimittantur. CAPUT XII. 16. Inimico saltem petenti detur venia. Video aliquid unde possum, non paucitatem christianam, sed multitudinem consolari: et scio quia hoc desideratis audire. Dimittite, ut dimittatur vobis, Christus dixit (Luc. VI, 37). Et vos in oratione quid dicitis? unde modo tractamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Sic dimitte, Domine, quomodo dimittimus. Hoc dicis: Sic dimitte, Pater, qui es in coelis, debita nostra, quomodo et nos dimittimus debitoribus nostris. Hoc enim facere debetis: quod si non feceritis, peribitis. Quando inimicus veniam petit, continuo dimittatis. Et hoc multum ad vos? Multum ad te erat, inimicum diligere saevientem: multum est ad te, hominem diligere supplicantem? Quid dicis? Saeviebat, et oderas. Mallem nec tunc odisses: mallem tunc, cum saevientem patereris, Dominum recordareris dicentem, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Hoc ergo magnopere vellem, ut etiam eo tempore, cum in te saeviebat inimicus, respiceres Dominum Deum tuum ista dicentem. Sed forte dicturus es: Fecit ille, sed ut Dominus, quia Christus, quia Dei Filius, quia Unigenitus, quia Verbum caro factum. Quid ego malus et invalidus homo? Si multum est ad te Dominus tuus, cogitetur a te conservus tuus. Stephanus sanctus lapidabatur: et inter lapides genu fixo pro inimicis orabat, et ait, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59). Illi lapides mittebant, non veniam postulabant: et ille pro eis orabat. Talem te esse volo: extende te. Quid trahis semper cor in terra? Audi, Sursum cor: extende, dilige inimicos. Si non potes diligere saevientem, dilige vel petentem. Dilige hominem qui tibi dicit: Frater, peccavi, ignosce mihi. Tunc si non ignoveris, non dico, deles orationem de corde tuo; sed deleberis de libro Dei. CAPUT XIII. 17. Disciplina sine odio. Inimico veniam negans nihil ipsi nocet, sed sibi. Si autem vel tunc ignoveris, vel tunc ex corde dimiseris odium: odium dico dimittas ex corde, non disciplinam. Quid si ille qui petit veniam, castigandus est a me? Fac quod vis: puto enim quod filium tuum diligis et quando caedis. Lacrymas vapulantis non curas; quia ei haereditatem servas. Ego hoc dico, ut de corde dimittas odium, quando a te veniam petit inimicus. Sed forte dicis: Mentitur, fingit. O judex cordis alieni, dic mihi cogitationes patris tui, dic mihi hesternas tuas. Rogat, veniam petit: dimitte, prorsus dimitte. Si non dimiseris, non illi noces, sed tibi. Nam ille scit quid est facturus. Non vis tu dimittere conservus conservo tuo: ibit ad Dominum vestrum, et dicet ei, Domine, rogavi conservum meum, ut dimitteret mihi, et noluit dimittere; tu mihi dimitte. Numquid non licet Domino debita relaxare servi sui? Ille accepta venia a Domino recedit absolutus, tu remanes obligatus. Quomodo obligatus? Venturum est tempus orationis, venturum est ut dicas, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: respondebit tibi Dominus, Serve nequam, cum tanta mihi deberes, rogasti me, et dimisi tibi; nonne oportebat et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum (Matth. XVIII, 32, 33). De Evangelio sunt verba ista, non de corde meo. Si autem rogatus dimiseris veniam postulanti, jam potes dicere orationem istam. Et si nondum idoneus es diligere saevientem, tamen orationem istam potes dicere, Dimitte nobis debita nostri, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Transeamus ad reliqua. 18. Sexta petitio.--Et ne nos inferas in tentationem. Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, propter praeterita peccata dicimus, quae non possumus facere, ut facta non sint. Potes agere, ut non facias quod fecisti: quid agis, ut non sit factum quod fecisti? Propter illa quae jam facta sunt, ista tibi sententia orationis subvenit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Propter illa in quae potes incidere, quid facies? Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo; hoc est, ab ipsa tentatione. CAPUT XIV. 19. Petitiones tres aeternam vitam, et tres hujus vitae necessitates respiciunt. Et erunt petitiones illae tres, Sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra: tres istae petitiones sunt propter vitam humanam. Semper enim sanctificatum in nobis debet esse nomen Dei, semper in regno ejus esse debemus, semper voluntatem ejus facere debemus. Hoc in aeternum erit. Panis quotidianus modo est necessarius. Jam ab hoc articulo caetera quae oramus, ad praesentis vitae necessitatem pertinent. Panis quotidianus in hac vita necessarius est; dimitti debita nostra in hac vita necessarium est. Nam cum ad illam veniemus, debita finimus. In hac terra tentatio est, in hac terra periculose navigatur, in hac terra per rimas fragilitatum subintrat aliquid, quod debeat sentinari. Cum autem facti fuerimus aequales Angelis Dei, absit ut dicamus, absit ut rogemus Deum, ut dimittat debita nostra, quae nulla erunt. Hic ergo panis quotidianus, hic ut debita dimittantur, hic ut non intremus in tentationem; quia in illa vita tentatio non intrat: hic ut liberemur a malo; quia in illa vita malum nullum, sed bonum sempiternum permanebit. SERMO LVII . Rursum in Matthaei caput VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes. CAPUT PRIMUM. 1. Symbolum prius, tum Oratio tradenda. Ordo est aedificationis vestrae, ut discatis prius quid credatis, et postea quid petatis. Sic enim dicit Apostolus, Erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Hoc testimonium beatus Paulus posuit de propheta: quia praedicta sunt per prophetam ista tempora, quando omnes invocaturi erant Deum: Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Et adjunxit: Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo autem audient, sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur (Joel. II, 32; Rom. X, 13-15)? Missi sunt ergo praedicatores, praedicaverunt Christum. Illis praedicantibus populi audierunt, audiendo crediderunt, credendo invocaverunt. Quia ergo rectissime et verissime dictum est, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt? ideo prius didicistis quod crederetis: hodie didicistis cum invocare, in quem credidistis. CAPUT II. 2. Filius Dei fratres suos nos esse voluit. Filius Dei Dominus noster Jesus Christus docuit nos orationem: et cum sit ipse Dominus, sicut in Symbolo accepistis et reddidistis, Filius Dei unicus, tamen noluit esse unus. Unicus est, et unus esse noluit: fratres habere dignatus est. Quibus enim dicit, Dicite, Pater noster, qui es in coelis? Quem voluit a nobis appellari Patrem nostrum, nisi Patrem suum? Numquid invidit nobis? Parentes aliquando cum genuerint unum filium, duos, tres; jam timent generare, ne faciant alios mendicare. Sed quia talis est haereditas quam nobis promittit, quam multi obtineant, et angustias nemo patiatur; ideo in suam fraternitatem vocavit populos gentium, et habet Unicus innumerabiles fratres qui dicant, Pater noster qui es in coelis. Dixerunt ista qui fuerunt ante nos: dicturi sunt qui erunt post nos. Videte quantos fratres habeat Unicus in sua gratia, communicans cum illis hereditatem, pro quibus pertulit mortem. Habebamus patrem et matrem in terra, ut nasceremur ad labores et mortem: invenimus alios parentes, Deum Patrem et matrem Ecclesiam, a quibus nascamur ad vitam aeternam. Cogitemus, charissimi, cujus filii esse coepimus: et sic vivamus, quomodo decet eos qui talem habent Patrem. Videte, quia Creator noster dignatus est esse Pater noster. CAPUT III. 3. Quid a Patre petendum. Audivimus quem invocare debeamus, qua spe haereditatis aeternae Patrem in coelis habere coepimus: audiamus quid ab illo petamus. A tali Patre quid petituri sumus? Numquid non ab illo et hodie et heri et nudiustertius pluviam petimus? Nihil magnum est quod a tali Patre quaesivimus: et tamen videtis cum quanto gemitu, cum quanto desiderio pluviam petamus, cum mors timetur, et hoc timetur quod evadere nullus potest. Omnis enim homo citius serius moriturus est: et gemimus, rogamus, parturimus, clamamus ad Deum, ut paulo serius moriamur. Quanto magis ad illum debemus clamare, ut veniamus ubi nunquam moriamur? CAPUT IV. 4. Prima petitio. Ideo, Sanctificetur nomen tuum, dictum est. Hoc etiam ab illo petimus, ut sanctificetur nomen ejus in nobis: nam semper est sanctum. Quomodo autem sanctificatur nomen ejus in nobis, nisi dum nos efficit sanctos? Nos enim fuimus non sancti, et per nomen ejus efficimur sancti: ipse autem semper sanctus, et nomen ipsius semper sanctum. Pro nobis rogamus, non pro Deo. Non enim bene optamus Deo, cui nihil mali potest aliquando evenire. Sed optamus nobis bonum, ut sanctificetur sanctum nomen ejus: quod semper sanctum est, sanctificetur in nobis. CAPUT V. 5. Secunda petitio. Veniat regnum tuum. Petamus, non petamus, venire habet. Habet quidem regnum Deus sempiternum. Quando enim non regnavit? Quando regnare coepit? Quando regnum ejus initium non habet, nec finem habebit. Sed ut sciatis quia et hoc pro nobis oramus, non pro Deo (non enim sic dicimus, Veniat regnum tuum, quasi optantes, ut regnet Deus); regnum ipsius nos erimus, si in illum credentes in eo profecerimus. Omnes fideles redempti sanguine Unici ipsius, erunt regnum ipsius. Venturum est autem ipsum regnum, cum facta fuerit resurrectio mortuorum: tunc enim veniet ipse. Et cum resurrexerint mortui, dividet eos, sicut ipse dicit, et ponet alios ad dexteram, alios ad sinistram. Dicet eis qui ad dexteram erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Hoc est quod optamus et rogamus, quando dicimus, Veniat regnum tuum, ut nobis veniat. Nam si nos reprobi fuerimus, illud regnum aliis venturum est, non nobis. Si autem in eo numero fuerimus, qui pertinent ad membra unigeniti Filii ejus, nobis veniet regnum ejus: et non tardabit. Numquid enim saecula tanta restant, quanta transierunt? Apostolus Joannes dixit: Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). Sed pro ipso die magno longa est hora: et ipsa hora novissima videte quot annos ducat. Tamen sic vobis sit quasi qui vigilet, dormiat, surgat et regnet. Modo vigilemus, morte dormiemus, in fine resurgemus, sine fine regnabimus. CAPUT VI. 6. Tertia petitio. Hujus petitionis interpretatio multiplex.--Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Tertio petimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Et hoc nobis bene optamus. Nam voluntas Dei necesse est ut fiat. Voluntas Dei est ut regnent boni, damnentur mali. Numquid potest ista voluntas non fieri? Sed quid nobis bene optamus, quando dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra? Audite. Multis enim modis haec petitio intelligi potest, et multa sunt cogitanda in ista petitione; quando rogamus Deum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Quomodo te non offendunt Angeli tui, sic te non offendamus et nos. Iterum quomodo intelligitur, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra? Sancti omnes Patriarchae, omnes Prophetae, omnes Apostoli, spirituales omnes tanquam coelum sunt Deo: nos autem in comparatione ipsorum terra sumus. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra: sicut in illis, ita et in nobis. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Ecclesia Dei coelum est, inimici ejus terra sunt. Bene optamus inimicis nostris, ut credant et ipsi, et fiant christiani: et fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Item, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Spiritus noster coelum est, caro terra, quomodo innovatur spiritus noster credendo, sic caro innovetur resurgendo: et fiat voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Item, mens nostra qua videmus veritatem, et condelectamur ipsi veritati, coelum est. Ecce coelum: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Quid est terra? Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 22, 23). Quando ista pugna transierit, et concordia plena carnis et spiritus facta fuerit, fiet voluntas Dei, sicut in coelo, ita et in terra. Quando petitionem istam dicimus, omnia ista cogitemus, et omnia ista a Patre petamus. Omnia autem ista, charissimi, tria quae diximus, tres petitiones istae ad vitam aeternam pertinent. Quod enim sanctificatur in nobis nomen Dei nostri, aeternum erit. Quod regnum ipsius veniet, ubi semper vivemus, aeternum erit. Quod voluntas ejus fit, sicut in coelo, ita et in terra, omnibus modis, quos exposui, aeternum erit. CAPUT VII. 7. Quarta petitio. Panis quotidianus duplex est, corporalis et spiritualis. Eucharistia. Sermones, lectiones et hymni sacri, quotidianus panis. Restant petitiones pro ista vita peregrinationis nostrae: ideo sequitur, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Da aeterna, da temporalia. Promisisti regnum, noli negare subsidium. Dabis apud te sempiternum ornamentum, da in terra temporale alimentum. Ideo quotidie, ideo hodie, id est, hoc tempore. Cum transierit vita ista, numquid petemus panem quotidianum? Tunc enim non vocabitur quotidie; sed hodie. Nunc vocatur quotidie, quando transit dies, et venit alius dies. Numquid vocabitur quotidie, quando erit aeternus unus dies? Sane duobus modis intelligenda est ista petitio de pane quotidiano: sive pro necessitate carnalis victus, sive etiam pro necessitate spiritualis alimoniae. Carnalis cibi necessitas, propter quotidianum victum, sine quo vivere non possumus. Victus est et tegumentum, sed a parte totum intelligitur. Quando panem petimus, ibi omnia accipimus. Norunt etiam spiritualem alimoniam fideles, quam et vos scituri estis, accepturi de altare Dei. Panis erit et ipse quotidianus, huic vitae necessarius. Numquid enim Eucharistiam accepturi sumus, cum ad ipsum Christum venerimus, et cum illo in aeternum regnare coeperimus? Ergo Eucharistia panis noster quotidianus est: sed sic accipiamus illum, ut non solum ventre, sed et mente reficiamur. Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus ejus, effecti membra ejus, simus quod accipimus. Tunc erit vere panis noster quotidianus. Et quod vobis tracto, panis quotidianus est: et quod in Ecclesia lectiones quotidie auditis, panis quotidianus est: et quod hymnos auditis et dicitis, panis quotidianus est. Haec enim sunt necessaria peregrinationi nostrae. Numquid illuc quando venerimus, codicem sumus audituri? Ipsum Verbum visuri, ipsum Verbum audituri, ipsum manducaturi, ipsum bibituri, quomodo Angeli modo. Numquid Angelis codices sunt necessarii, aut disputatores, aut lectores? Absit. Videndo legunt: vident enim ipsam Veritatem, et illo fonte satiantur, unde nos irroramur. Dictum est ergo de pane quotidiano; quia in ista vita nobis est necessaria haec petitio. CAPUT VIII. 8. Quinta petitio.--Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Numquid necessaria est nisi hic? Ibi enim debita non habebimus. Debita enim quid sunt, nisi peccata? Ecce baptizabimini, omnia ibi vestra peccata delebuntur: nullum omnino ibi remanebit. Si quid mali aliquando gessistis, fecistis, dixistis, concupistis, cogitastis, totum delebitur. Et tamen si in ista vita posteriori securitas esset, talem orationem non disceremus, ubi diceremus, Dimitte nobis debita nostra. Sed plane faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Maxime ergo vos qui intraturi estis ad accipiendam plenam indulgentiam debitorum vestrorum, videte ne aliquid in cordibus vestris adversus alterum teneatis, ut procedatis inde securi, quasi liberi et ab omnibus debitis absoluti; et incipiatis vos velle vindicare de inimicis vestris, qui vobis ante injurias fecerunt. Dimittite, quomodo vobis dimittitur. Deus nulli fecit injuriam, et tamen dimittit qui nihil debet. Quomodo debet dimittere cui dimittitur, quando ille omnia dimittit, qui non debet quod ei dimittatur? CAPUT IX. 9. Sexta petitio. Tentatio duplex. Deserente Deo continuo possidet tentator. Concupiscentiae remanent post Baptismum.--Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Numquid et hoc necessarium erit in illa vita? Non dicitur, Ne nos inferas in tentationem, nisi ubi potest esse tentatio. In sancti Job libro legimus, Numquid non tentatio est vita humana super terram (Job. VII, 1)? Quid ergo rogamus? Quid, audite. Apostolus Jacobus dicit, Nemo cum tentatur dicat quod a Deo tentatur (Jacobi I, 13). Tentationem istam malam dixit, qua quisque decipitur, et diabolo subjugatur; ipsam dixit tentationem. Est enim alia tentatio, quae appellatur probatio: de ipsa tentatione scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat: nam ipse novit. In illa tentatione qua quisque decipitur et seducitur, neminem tentat Deus: sed plane judicio suo alto et occulto quosdam deserit. Cum ille deseruerit, invenit quid faciat tentator. Non enim invenit adversus se luctatorem, sed continuo illi se exhibet possessorem, si deserat Deus. Ne deserat ergo nos, ideo dicimus, Ne nos inferas in tentationem. Unusquisque enim tentatur, ait idem apostolus Jacobus, a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi, I, 14 et 15). Quid nos docuit? Ut pugnemus contra concupiscentias nostras. Etenim in Baptismo sancto peccata dimissuri estis: concupiscentiae remanebunt, cum quibus regenerati pugnetis. Restat enim conflictus in vobis ipsis. Nullus hostis metuatur extrinsecus: te vince, et mundus est victus. Quid tibi facturus est tentator extraneus, sive diabolus, sive minister diaboli? Quicumque homo proponit lucrum, ut seducat, avaritiam in te non inveniat: quid facit propositor lucri? Si autem avaritia in te inventa fuerit, viso lucro inardescis, vitiosae escae caperis laqueo. Si autem non in te invenerit avaritiam, remansit frustra extenta muscipula. Proponit tibi tentator pulcherrimam feminam: adsit intus castitas, victa est foris iniquitas. Ut ergo non te capiat proposita pulchritudine mulieris alienae, cum tua libidine intus pugna. Non sentis hostem tuum, sed sentis concupiscentiam tuam. Diabolum non vides, sed quid te delectet, vides. Vince intus quod tu sentis. Pugna, pugna; quia qui te regeneravit, judex est: proposuit luctam, parat coronam. Sed quia sine dubio vinceris, si illum adjutorem non habueris, si te deseruerit; ideo proponis in Oratione, Ne nos inferas in tentationem. Ira judicis donavit quosdam concupiscentiis suis: et dicit illud Apostolus, Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis illorum (Rom. I, 24). Quomodo tradidit? Non cogendo, sed deserendo. CAPUT X. 10. Liberatio a malo.--Libera nos a malo: potest ad eamdem ipsam sententiam pertinere. Ideo sic est, ut intelligas unam sententiam, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Ideo addidit sed: ut ostenderet hoc totum ad unam sententiam pertinere, ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Quomodo? Singula illa proponam: Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Liberando nos a malo, non nos infert in tentationem: non nos inferendo in tentationem, liberat nos a malo. CAPUT XI. 11. Magna tentatio, horrenda tentatio, velle vindicari. Magna vero tentatio est, charissimi, magna tentatio est in hac vita, quando illud nostrum tentatur, quo meremur veniam, sicubi tentati lapsi fuerimus. Horrenda tentatio est, quando nobis tollitur, unde ab aliarum tentationum vulneribus sanari possimus. Scio nondum vos intellexisse: adeste animo, ut intelligatis. Puta, tentat avaritia, victus est quisquam (quia et luctator aliquando et bonus praeliator vulneratur) in aliqua una tentatione: vicit hominem avaritia, etiam bonum luctatorem; et fecit nescio quid avarum. Transiit libido, non adduxit ad stuprum, non pervenit ad adulterium. Illud enim quando fuerit, et ab adulterio homo prohibendus est. Sed vidit mulierem ad concupiscendum, cogitavit aliquid delectabilius quam debuit; accepit pugnam, etiam optimus praeliator percussus est: sed non consensit, repercussit motum lascivum, doloris amaritudine castigavit, repercussit et vicit. Tamen eo ipso quod lapsus erat, habet unde dicat, Dimitte nobis debita nostra. Sic de caeteris omnibus tentationibus, difficile est ut non sit unde dicamus, Dimitte nobis debita nostra. Quae est ergo illa, quam posui, horrenda tentatio, molesta, tremenda, omnibus viribus, omni virtute vitanda? quae est ista? Quando nobiscum agitur, ut vindicemus nos. Ira exasperatur; et frendet homo vindicari: horrenda tentatio. Unde accepturus enim veniam fueras pro caeteris delictis, hoc perdis. Si quid aliis sensibus, aliis cupiditatibus peccaveras, hinc erat sanandum, quia dicturus eras, Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui te instigat ut vindiceris, perdet tibi quod dicturus eras, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Illo perdito, cuncta tenebuntur: omnino nihil dimittitur. CAPUT XII. 12. Commendatio charitatis erga inimicos. Debita quotidiana. Hanc periculosam tentationem in ista vita sciens Dominus, Magister et Salvator noster cum doceret nos in hac Oratione sex vel septem petitiones, nullam sibi assumpsit unde tractaret, et quam nobis vehementius commendaret, nisi hanc unam. Numquid non diximus, Pater noster, qui es in coelis, et caetera subsequentia? Quare post finitam Orationem non aliquid nobis inde tractavit, vel quod a capite posuit, vel quod in fine conclusit, vel quod in medio collocavit? Si enim non in vobis sanctificatum fuerit nomen Dei, aut si non pertinueritis ad regnum Dei, aut si non in vobis facta fuerit voluntas Dei sicut in coelo, aut si non vos Deus custodierit ne intretis in tentationem: quare nihil horum? Sed quid? Amen dico vobis, quia si dimiseritis peccata hominibus (Matth. VI, 14): propter illud, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Praetermissis omnibus petitionibus quas nos docuit, illam maxime docuit. Non multum fuerant illa commendanda, in quibus si peccator est, unde curetur agnocat: commendandum, in quo si peccaveris, caetera non est unde sanari. Hoc enim debes dicere, Dimitte nobis debita nostra. Quae debita? Non deest: homines sumus. Paulo plus locutus sum quam debui, dixi aliquid quod non debui, risi plus quam debui, bibi amplius quam debui, comedi amplius quam debui, audivi libenter quod non debui, vidi libenter quod non debui, cogitavi libenter quod non debui: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Peristi, si hoc perdidisti. CAPUT XIII. 13. Hortatio. Videte, fratres mei; videte, filii mei; videte filii Dei; videte, quia dico vobis. Pugnate cum corde vestro, quantum potestis. Et si videritis iram vestram stare adversus vos, rogate contra illam Deum: faciat te Deus victorem tui; faciat te Deus victorem, non inimici forinsecus tui, sed intrinsecus animi tui. Aderit enim et faciet. Plus vult ut hoc ab illo petamus, quam pluviam. Videtis enim, charissimi, quot petitiones docuit nos Dominus Christus, et vix illic invenitur una quae sonet de pane quotidiano: ut omnia quae cogitamus, propter vitam futuram cogitemus. Quid enim timemus ne non nobis exhibeat ille qui promisit, et dixit: Quaerite primum regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis? Novit enim Pater vester, quia ista necessaria sunt vobis, priusquam petatis ab eo. Quaerite primum regnum et justitiam Dei, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33, 32, 8). Nam multi etiam fame tentati sunt, et aurum inventi, et a Deo non deserti. Perirent fame, si desereret cor eorum panis interior quotidianus. Ipsum maxime esuriamus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Id. V, 6). Potest autem infirmitatem nostram misericorditer intueri, et videre nos, quomodo dictum est: Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14). Qui de pulvere hominem fecit et animavit, pro isto figmento Unicum ad mortem dedit. Quantum nos amet, quis potest explicare, quis potest saltem digne cogitare? SERMO LVIII . Item in Matthaei caput VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes. CAPUT PRIMUM. 1. Symbolum et Dominica oratio. Symbolum reddidistis, quo breviter comprehensa continetur fides. Jam et antea dixi vobis, quod ait apostolus Paulus, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? Quia ergo quomodo credatur in Deum, et accepistis, et tenuistis, et reddidistis: accipite hodie quomodo invocetur Deus. Ipse Filius sicut audistis, cum Evangilium legeretur, docuit discipulos suos et fideles suos hanc Orationem. Spem habemus obtinendae causae nostrae, quando talis jurisperitus nobis Preces dictavit. Assessor Patris, sicut confessi estis, qui sedet ad dexteram Patris: ipse est advocatus noster, qui futurus est judex noster. Inde enim venturus est judicare vivos et mortuos. Tenete ergo et hanc Orationem, quam reddituri estis ad octo dies. Quicumque autem vestrum non bene Symbolum reddiderunt, habent spatium, teneant: quia die sabbati audientibus omnibus qui aderunt reddituri estis, die sabbati novissimo, quo die baptizandi estis. Ad octo autem dies ab hodierno die reddituri estis hanc Orationem, quam hodie accepistis. CAPUT II. 2. Omnium unus pater. Cujus caput est, Pater noster, qui es in coelis. Invenimus Patrem in coelis: attendamus quemadmodum vivamus in terris. Sic enim debet vivere, qui invenit talem Patrem, ut dignus sit venire ad ejus haereditatem. Dicimus autem communiter, Pater noster. Quanta dignatio? Hoc dicit imperator, hoc dicit mendicus; hoc dicit servus, hoc dicit dominus ejus. Simul dicunt, Pater noster, qui es in coelis. Intelligunt ergo se esse fratres, quando unum habent Patrem. Sed non dedignetur fratrem habere servum suum dominus ejus, quem fratrem voluit habere Dominus Christus. 3. Prima et secunda petitio.--Sanctificetur nomen tuum, dicimus, Veniat regnum tuum. Sanctificatio nominis Dei est, qua efficimur nos sancti. Nam nomen ejus semper est sanctum. Optamus etiam venire regnum ejus: veniet, et si nolumus; sed optare et orare ut veniat regnum ejus, nihil est aliud quam optare ab illo, ut dignos nos faciat regno suo, ne forte, quod absit, veniat, et non nobis veniat. Multis enim non est venturum, quod tamen venturum est. Eis enim venturum est, quibus dicetur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Illis non veniet quibus dicetur. Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV, 34, 41). Cum ergo dicimus, Veniat regnum tuum, oramus ut nobis veniat. Quid est, ut nobis veniat? Ut bonos nos inveniat. Hoc ergo oramus, ut bonos nos faciat: tunc enim nobis veniet regnum ejus. CAPUT III. 4. Tertia petitio. Hujus petitionis interpretatio triplex. Addimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Serviunt tibi Angeli in coelo, nos serviamus tibi in terra. Non te offendunt Angeli in coelo, non te offendamus in terra. Quomodo illi faciunt voluntatem tuam, sic faciamus et nos. Et hic quid oramus, nisi ut boni simus? Quando enim facimus voluntatem Dei (nam ipse sine dubio facit suam), tunc fit voluntas ejus in nobis. Et aliter bene intelligimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Accipimus praeceptum Dei, et placet nobis, placet menti nostrae. Condelectamur enim legi Dei secundum interiorem hominem (Rom. VII, 22). Tunc fit voluntas ejus in coelo. Coelo enim comparatur spiritus noster, terrae autem caro nostra. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Ut quomodo menti nostrae placet tua jussio, sic ei consentiat caro nostra; et tollatur rixa illa de medio, quae describitur ab Apostolo: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Galat. V, 17). Quando contra carnem concupiscit spiritus, jam facta est voluntas ejus in coelo: quando contra spiritum non concupiscit caro, jam facta est voluntas ejus in terra. Erit autem plena concordia, quando ipse voluerit: sit mundo pugna, ut possit esse victoria. Etiam sic bene intelligi potest, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra: ut coelum ponamus Ecclesiam, quia portat Deum; terram autem infideles, quibus dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Quando ergo oramus pro inimicis nostris, inimicis Ecclesiae, inimicis nomini Christiano, hoc oramus, ut fiat voluntas ejus, sicut in coelo, ita et in terra, id est, sicut in tuis fidelibus, sic et in tuis blasphematoribus; ut omnes coelum fiant. CAPUT IV. 5. Quarta petitio. Quotidianus panis, victus, Eucharistia. Verbum Dei. Sequitur, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Potest simpliciter accipi orationem istam nos fundere pro victu quotidiano, ut abundet nobis; et si non abundat, non desit nobis. Quotidianum autem dixit, quamdiu hodie vocatur (Hebr. III, 13). Quotidie vivimus, quotidie surgimus, quotidie saturamur, quotidie esurimus. Det nobis panem quotidianum. Quare non dixit et tegumentum? Victus enim noster in cibo est et potu, tegumentum in vestitu et tecto. Nihil homo plus desideret. Quandoquidem dicit Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum; sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus (I Tim. VI, 7 et 8). Pereat avaritia, et dives est natura. Ergo si ad quotidianum victum pertinet, quia et hoc bene intelligitur, quod dicimus, Panem notrum quotidianum da nobis hodie; non miremur, si nominato pane et caetera necessaria intelligantur. Quomodo quando Joseph invitavit fratres suos: Homines illi, inquit, hodie mecum manducabunt panem (Gen. XLIII, 16). Quare panem solum manducari erant? Sed a solo pane intellecta sunt caetera. Sic quando rogamus panem quotidianum, quidquid nobis propter carnem nostram in terra necessarium est, postulamus. Sed quid ait Dominus Jesus? Quaerite primum regnum Dei et justitiam, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI, 33). Intelligitur etiam hoc valde bene, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Eucharistiam tuam, quotidianum cibum. Norunt enim fideles quid accipiant, et bonum est eis accipere panem quotidianum huic tempori necessarium. Pro se rogant, ut boni fiant, ut in bonitate et fide et vita bona perseverent. Hoc optant, hoc orant: quia si non perseveraverintin vita bona, separabuntur ab illo pane. Ergo, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, quid est? Sic vivamus, ut ab altari tuo non separemur. Et verbum Dei quod quotidie vobis aperitur, et quodam modo frangitur, panis quotidianus est. Et quomodo illum panem ventres, sic istum esuriunt mentes. Et hunc ergo petimus simpliciter, et quidquid animae nostrae et carni nostrae in hac vita necessarium est, quotidiano pane concluditur. CAPUT V. 6. Quinta petitio.--Dimitte nobis debita nostra, dicimus, et dicamus; quia verum dicimus. Quis enim hic vivit in carne, et non habet debita? Quis est homo sic vivens, ut ei non sit ista Oratio necessaria? Inflare se potest, justificare non potest. Bonum est illi ut imitetur Publicanum, nec tumescat sicut Pharisaeus, qui ascendit in templum, et jactavit merita sua, texit vulnera sua. Ille autem scivit quare ascenderit, qui dicebat, Domine, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 10-13). Hoc Dominus Jesus: considerate, fratres mei: hoc Dominus Jesus orare docuit discipulos suos, illos magnos primos Apostolos suos, arietes nostros. Si ergo pro peccatis suis dimittendis arietes orant, agni quid debent facere, de quibus dictum est, Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII, 1)? Hoc ergo scitis vos in Symbolo reddidisse, quia inter caetera nominastis remissionem peccatorum. Remissio peccatorum una est, quae semel datur; alia, quae quotidie datur. Remissio peccatorum una est, quae semel datur in sancto Baptismate; alia, quae quamdiu vivimus hic, datur in Dominica oratione. Propter quod dicimus, Dimitte nobis debita nostra. CAPUT VI. 7. De eadem petitione. Et induxit nobiscum Deus pactum et placitum, firmumque chirographum, ut dicamus, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui vult dicere efficaciter, Dimitte nobis debita nostra; dicat veraciter, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si hoc quod est posterius, aut non dicit, aut fallaciter dicit; illud quod prius est, inaniter dicit. Maxime vobis dicimus, Dimittite omnia de cordibus vestris, qui ad sanctum Baptisma acceditis. Et vos, fideles, qui per hanc occasionem auditis hanc Orationem et nostram expositionem, dimittite totum quidquid adversus aliquem habetis de cordibus vestris: ibi dimittite, ubi Deus videt. Aliquando enim homo dimittit ore, et tenet corde: dimittit ore propter homines, et tenet corde, non timens oculos Dei. Prorsus dimittite; quidquid est quod usque ad istos dies tenuistis, saltem his diebus dimittite. Non debuit occidere sol super iracundiam vestram, et multi soles transierunt. Transeat aliquando et iracundia vestra, dies magni solis modo celebramus: illius solis de quo dicit Scriptura, Orietur vobis sol justitiae, et sanitas in pennis ejus (Malach. IV, 2). Quid est, in pennis ejus? In protectione ejus. Unde in Psalmo dicitur, Sub umbra alarum tuarum protege me (Psal. XVI, 8). Alii autem, qui in die judicii futuri sunt sero poenitentes, et infructuose dolentes, praedicti a Sapientia, quid tunc dicturi sunt poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes? Quid nobis profuit superbia? et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt illa omnia tanquam umbra. Et inter caetera: Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis (Sap. V, 3, 9). Ille sol justis oritur: istum autem solem visibilem facit Deus quotidie oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). Ad illum videndum solem justi pertinent: modo in cordibus nostris habitat sol iste per fidem. Si ergo irasceris; ne occidat sol iste in corde tuo super iracundiam tuam: Non occidat sol super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26); ne forte irascaris, et occidat tibi sol justitiae, et in tenebris remaneas. CAPUT VII. 8. Contra iram et odium. Ne putetis autem quia nihil sit iracundia. Turbatus est, inquit propheta, prae ira oculus meus. Utique cui turbatur oculus, solem videre non potest: et si conatus fuerit videre, poena illi est, non voluptas. Quid est ira? Libido vindictae. Libet hominem vindicari; et nondum est Christus vindicatus, nondum sunt sancti martyres vindicati! Adhuc exspectat patientia Dei. ut convertantur inimici Christi, convertantur martyrum inimici: nos qui sumus, ut vindictam quaeramus? Si quaereret illam Deus de nobis, ubi remaneremus? Ille qui nihil nos laesit, non vult se vindicare de nobis: et nos quaerimus vindicari, qni pene quotidie Deum offendimus! Ergo dimittite: dimittite ex corde. Iratus es, noli peccare: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Irascimini quasi homines, si vincimini; et nolite peccare, ut iram in corde teneatis (quia si tenetis, contra vos tenetis), ne in illud lumen intretis. Ergo dimittite. Quid est ira? Libido vindictae. Quid est odium? Ira inveterata. Ira inveterata si facta est, jam odium dicitur. Quod videtur confiteri ille, qui cum dixisset, Turbatus est prae ira oculus meus; addidit, Inveteravi in omnibus inimicis meis (Psal. VI, 8). Quod erat ira, cum esset nova, odium factum est; quia in vetustatem conversum est. Ira festuca est, odium trabes est. Aliquando reprehendimus irascentem, et odium tenemus in corde; et dicit nobis Christus, Festucam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides (Matth. VII, 3). Unde crevit festuca, ut trabem faceret? Quia non statim evulsa est. Quia passus es exire et intrare solem toties super iracundiam tuam, fecisti illam veterem; attraxisti malas suspiciones, et rigasti festucam, rigando nutristi, nutriendo trabem fecisti. Expavesce vel quando dicitur, Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Gladium non eduxisti, non vulnus in carne fecisti, non corpus plaga aliqua trucidasti: cogitatio sola odii in corde tuo est, et teneris homicida; reus es ante oculos Dei. Ille vivit, et tu occidisti. Quantum ad te pertinet, occidisti quem odisti. Emenda te, corrige te. Si in domibus vestris scorpiones essent aut aspides, quantum laboraretis, ut domus vestras purgaretis, et securi habitare possetis? Irascimini, et inveterantur irae in cordibus vestris, fiunt tot odia, tot trabes, tot scorpii, tot serpentes; et domum Dei, cor vestrum, purgare non vultis? Ergo facite quod dictum est, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et securi dicite, Dimitte nobis debita nostra. Quia sine debitis in hac terra vivere non potestis. Sed alia sunt illa magna crimina, quae vobis bonum est in Baptismo dimitti, et a quibus semper alieni esse debetis: alia quotidiana peccata, sine quibus hic homo vivere non potest, propter quae necessaria est quotidiana oratio, cum suo pacto, cum suo placito: ut quomodo hilariter dicitur, Dimitte nobis debita nostra; sic veraciter dicatur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Deinde ista diximus de peccatis praeteritis, quid de caetero? CAPUT VIII. 9. Concupiscentiae resistendum.-- Ne nos inferas in tentationem: dimitte quae fecimus, et da ut alia non committamus. Quicumque enim tentatione vincitur, peccatum ipse committit. Etenim, inquit apostolus Jacobus, Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jacobi I, 13-15). Ergo ne abstraharis a concupiscentia: noli consentire concupiscentiae tuae. Non est unde concipiat, nisi de te. Consensisti: quasi concubuisti in corde tuo. Surrexit concupiscentia: nega te illi, noli eam sequi. Illicita est, lasciva est, turpis est, alienat te a Deo. Noli dare consensionis amplexum, ne plangas partum: quia si consenseris, id est, cum amplexatus fueris, concipit. Cum concupiscentia conceperit, parit peccatum. Nondum times? Peccatum generat mortem: vel mortem time. Si peccatum non times, time quo perducit peccatum. Dulce est peccatum: sed amara est mors. Ipsa est infelicitas hominum: propter quod peccant, morientes hic dimittunt, et ipsa peccata secum portant. Peccas propter pecuniam, hic dimittenda est: peccas propter villam, hic dimittenda est: peccas propter mulierem, hic dimittenda est: et quidquid est propter quod peccas, quando oculos in mortem clauseris, hic dimittis, et ipsum peccatum quod committis tecum portas. CAPUT IX. 10. Peccata minuta non contemnenda. Alae duae orationis geminae eleemosynae. Dimittantur peccata: dimittantur praeterita, cessent futura. Sed non potes hic vivere sine ipsis: vel minora vel minuta sint, vel levia sint. Sed ipsa levia et minuta non contemnantur. De minutis guttis flumina implentur. Non contemnantur vel minora. Per angustas rimulas navis insudat aqua, impletur sentina, et si contemnatur sentina, mergitur navis. Sed non cessatur a nautis ambulant manus: ambulant, ut quotidie sentinae exhauriantur. Sic et tuae manus ambulent, ut quotidie sentines. Quid est, ambulent manus? Dent, fac opera bona, ambulent manus tuae. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam: si videris nudum, vesti (Isai. LVIII, 7). Fac quantum potes, fac unde potes, fac hilariter, et securus mitte orationem. Habebit alas duas, geminas eleemosynas. Quid est, geminas eleemosynas? Dimittile, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Una eleemosyna est, quae fit de corde, quando fratri tuo dimittis peccatum. Altera eleemosyna est, quae fit de substantia, quando pauperi panem porrigis. Ambas fac, ne sine una ala remaneat oratio tua. 11. Liberatio a malo. Ergo cum dixerimus. Ne nos inferas in tentationem; sequitur, Sed libera nos a malo. Qui vult liberari a malo, testatur quia in malo est. Ideo dicit Apostolus, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 16). Sed quis est qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quando omnis homo in hac carne non habet nisi dies malos; quis non vult? Fac quod sequitur, Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam (Psal. XXXIII, 13, 14, 15): et caruisti diebus malis, et impletur quod orasti, Libera nos a malo. CAPUT X. 12. Petitionum discrimen. Oratio Dominica quotidie dicitur ad altare. Tres ergo petitiones superiores Sanctificetur nomen tuum, Veniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra, aeternae sunt. Quatuor autem sequentes ad istam vitam pertinent. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: numquid quotidie petituri sumus panem quotidianum, quando ad illam satietatem venerimus? Dimitte nobis debita nostra: numquid in illo regno dicemus, quando debita non habebimus? Ne nos inferas in tentationem: numquid tunc dicere poterimus, quando nulla erit tentatio? Libera nos a malo: numquid dicemus, quando nullum erit unde liberemur? Quatuor ergo ista propter vitam nostram quotidianam nobis necessaria sunt, tria vero illa propter aeternam. Sed omnia petamus, ut ad illam perveniamus; et hic rogemus ne ab illa separemur. Oratio quotidie dicenda est vobis, cum baptizati fueritis. In ecclesia enim ad altare Dei quotidie dicitur ista Dominica oratio, et audiunt illam fideles. Non ergo timemus, ne minus diligenter eam teneatis: quia et si quis vestrum non poterit tenere perfecte, audiendo quotidie tenebit. CAPUT XI. 13. Symbolum memoria tenendum. Tanquam speculum quotidie inspiciatur. Ideo die sabbati, quando vigilaturi sumus in Dei misericordia, reddituri estis, non Orationem, sed Symbolum. Modo enim nisi teneatis Symbolum, in ecclesia, in populo Symbolum quotidie non auditis. Cum autem tenueritis, ut non obliviscamini, quotidie dicite; quando surgitis, quando vos ad somnum collocatis, reddite Symbolum vestrum, reddite Domino, commemorate vos ipsos, non pigeat repetere. Bona est enim repetitio, ne subrepat oblivio. Ne dicatis: Dixi heri, dixi hodie, quotidie dico, teneo illud bene. Commemora fidem tuam, inspice te: sit tanquam speculum tibi Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quae te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua. Sint divitiae tuae, sint quotidiana ista quodam modo indumenta mentis tuae. Numquid non quando surgis vestis te? Sic et commemorando Symbolum tuum vesti animam tuam, ne forte eam nudet oblivio, et remaneas nudus, et fiat quod ait Apostolus, quod absit a te: Si tamen exspoliati, non nudi inveniamur (II Cor. V, 3). Vestiti enim erimus fide nostra; et ipsa fides et tunica est et lorica: tunica, contra confusionem; lorica, contra adversitatem. Cum autem venerimus ad illum locum ubi regnabimus, non opus est ut dicamus Symbolum: Deum videbimus, ipse Deus nobis visio erit; visio Dei fidei hujus merces erit. SERMO LIX . Item in Matthaei cap. VI, 9-13, de oratione Dominica, ad Competentes. CAPUT PRIMUM. 1. Symbolum regula fidei. Reddidistis quod creditis, audite quid oretis. Quoniam invocare non possetis, in quem non credidissetis, Apostolo dicente, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt (Rom. X, 14)? ideo prius Symbolum didicistis, ubi est regula fidei vestrae brevis et grandis: brevis, numero verborum; grandis pondere sententiarum. Oratio autem quam hodie accipitis tenendam, et ad octo dies reddendam, sicut audistis cum Evangelium legeretur, ab ipso Domino dicta est discipulis ipsius, et ab ipsis pervenit ad nos; quoniam in omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5). 2. Omnium unus pater. Ergo nolite inhaerere terrenis, qui Patrem invenistis in coelis. Dicturi enim estis, Pater noster, qui es in coelis. Ad magnum genus pertinere coepistis. Sub isto Patre fratres sunt dominus et servus: sub isto Patre fratres sunt imperator et miles: sub isto Patre fratres sunt dives et pauper. Omnes Christiani fideles diversos in terra habent patres, alii nobiles, alii ignobiles: unum vero Patrem invocant, qui est in coelis. Si ibi est Pater noster, ibi nobis praeparatur haereditas. Talis est autem iste Pater, cum quo possideamus quod donat. Dat enim haereditatem, sed non moriens illam nobis derelinquit. Non enim ipse discedit, sed ille permanet, ut nos accedamus. Quia ergo audivimus a quo petamus, sciamus et quid petamus, ne forte talem Patrem male petendo offendamus. CAPUT II. 3. Prima petitio. Quid ergo nos docuit Dominus Jesus Christus petere a Patre, qui est in coelis? Sanctificetur nomen tuum. Quale beneficium est, quod petimus a Deo, ut sanctificetur nomen ejus? Nomen Dei semper est sanctum: quare ergo petimus ut sanctificetur, nisi ut nos per ipsum sanctificemur? Quod ergo semper sanctum est, ut in nobis sanctificetur oramus. Sanctificetur in vobis nomen Dei, quando baptizamini. Utquid hoc orabitis, cum baptizati fueritis, nisi ut quod accipietis perseveret in vobis? 4. Secunda petitio. Sequitur alia petitio: Veniat regnum tuum. Sive petamus, sive non petamus, venturum est regnum Dei. Quare ergo petimus, nisi ut veniat et nobis, quod venturum est omnibus sanctis; ut et nos Deus in numero sanctorum suorum habeat, quibus venturum est regnum ejus? 5. Tertia petitio. Dicimus tertia petitione, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Quid est hoc? Ut quomodo tibi serviunt Angeli in coelo, et nos tibi serviamus in terra. Angeli autem ipsius sancti obediunt illi, non illum offendunt; faciunt jussa amando eum. Hoc ergo oramus, ut et nos praecepta Dei charitate faciamus. Iterum verba ista aliter intelliguntur. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Coelum in nobis anima est, terra in nobis corpus est. Quid est ergo, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra? Sicut et nos audimus praecepta tua, sic nobis consentiat caro nostra; ne dum contendunt caro et spiritus, praecepta Dei minus implere possimus. CAPUT III. 6. Quarta petitio. Sequitur in Oratione: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sive exhibitionem corpori necessariam petamus a Patre, in pane significantes quidquid nobis est necessarium, sive quotidianum panem illum intelligamus, quem accepturi estis de altari, bene petimus ut det nobis eum. Quid est enim quod oramus, nisi ne mali aliquid admittamus, unde a tali pane separemur? Et verbum Dei quod quotidie praedicatur, panis est. Non enim quia non est panis ventris, ideo non est panis mentis. Cum autem vita ista transierit, nec panem illum quaeremus quem quaerit fames; nec Sacramentum altaris habemus accipere, quia ibi erimus cum Christo, cujus corpus accipimus; nec verba nobis ista dici habent, quae dicimus vobis, nec codex legendus est, quando ipsum videbimus quod est Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quo pascuntur Angeli, quo illuminantur Angeli, quo sapientes fiunt Angeli, non quaerentes verba locutionis anfractuosae; sed bibentes unicum Verbum, unde impleti ructuant laudes, et non deficiunt in laudibus. Beati enim, ait Paslmus, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII., 5). CAPUT IV. 7. Quinta petitio. Ergo in hac vita petimus quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In Baptismo omnia debita, id est, peccata prorsus dimittuntur nobis. Sed quia nemo hic potest vivere sine peccato, et si non magno crimine unde separetur ab illo pane, tamen nemo potest sine peccatis esse in hac terra, et non possumus accipere nisi unum Baptismum semel; in Oratione accipimus, unde quotidie lavemur, ut nobis peccata nostra quotidie dimittantur: sed si faciamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Itaque, fratres mei, moneo vos, in Dei gratia filios meos, et sub illo Patre fratres meos, moneo vos, ut quando aliquis offendit et peccat in vos, et venit et confitetur, et petit a vobis veniam, ignoscatis illi, et continuo ex corde dimittatis; ne vobis a Deo veniam venientem prohibeatis. Si enim non dimittitis vos, nec ille dimittet vobis. Ergo et hoc in ista vita petimus: quia et hic possunt dimitti, ubi possunt haberi peccata. In illa autem vita non dimittuntur, quia nec habentur. CAPUT V. 8. Sexta petitio. Deinde petimus dicentes, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Et hoc in ista vita nobis necessarium est petere, ne inferamur in tentationem, quia hic sunt tentationes; et liberemur a malo, quia hic est malum. Ac per hoc omnes istae petitiones septem, tres ad vitam aeternam pertinent, quatuor ad vitam praesentem. Sanctificetur nomen tuum: semper erit. Veniat regnum tuum: hoc regnum semper erit. Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra: semper erit. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: non semper erit. Dimitte nobis debita nostra: non semper erit. Ne nos inferas in tentationem: non semper erit. Sed libera nos a malo: non semper erit; sed ubi est tentatio, et ub est malum, ibi necessarium est ut petamus. SERMO LX . De verbis Evangelii, Matthaei, cap. VI, 19-21, Nolite vobis condere thesauros in terra, etc., exhortatorius ad faciendas eleemosynas. CAPUT PRIMUM. 1. In hujus mundi tribulatione consilium a Christo capiendum. Omnis homo in tribulatione aliqua constitutus, et in sua causa deficiens, prudentem aliquem quaerit, a quo consilium accipiat, et norit quid agat. Existimemus ergo, universum mundum quasi esse hominem unum. Evadere mala quaerit, et facere bona piget: ac per hoc crebrescentibus tribulationibus suis in sua causa deficiens, quem potest ad accipiendum consilium prudentiorem invenire, quam Christum? Certe meliorem inveniat, et quod vult agat. Si autem non habet ubi meliorem inveniat, ad hunc veniat, quem ubicumque inveniat, consulat, accipiat consilium, servet mandatum bonum, evadat magnum malum. Praesentia enim mala temporalia, quae multum homines exhorrent, sub quibus plurimum murmurant, et murmurando offendunt emendatorem, ne inveniant Salvatorem: praesentia ergo mala sine dubio transitoria sunt; aut illa per nos transeunt, aut nos per illa transimus; aut transeunt nobis viventibus, aut dimittuntur nobis morientibus. Non est in tribulatione magnum, quod tempore breve est. Quisquis cogitas crastinum diem, non revocas hesternum diem. Minente die perendino, hesternus erit et crastinus. Verumtamen si curis tantis homines aestuant ad evadendas temporales et transcurrentes, vel potius transvolantes tribulationes; quid est cogitandum ut homo evadat manentes et sine fine durantes? CAPUT II. 2. Vita hic laboriosa. Consilium vanitatis, quo hic thesaurizatur. Dura causa est vita mortalis. Quid est aliud hic nasci, nisi ingredi laboriosam vitam? De labore futuro nostro, testis est ipse fletus infantis. Ab isto molesto convivio nemo est excusatus. Bibendum fuit quod propinavit Adam. Facti quidem sumus manibus veritatis: sed propter peccatum projecti in dies vanitatis. Facti sumus ad imaginem Dei (Gen. I, 27): sed detrivimus eam transgressione peccati. Ideo Psalmus nos admonet, quomodo facti fuerimus, et quo pervenerimus. Ait enim: Quanquam in imagine Dei ambulet homo. Ecce quod factus est. Quo pervenit? Audi quod sequitur: Tamen vane conturbabitur. In imagine ambulat veritatis, et conturbatur in consilio vanitatis. Denique vide conturbationem ejus; vide, et tanquam in speculo displice tibi. Quanquam, inquit, in imagine Dei ambulet homo; et ideo magna res sit homo: tamen vane conturbabitur. Et quasi quaereremus, Unde, rogo te, unde vane conturbabitur? Thesaurizat, inquit, et ignorat cui congreget ea (Psal. XXXVIII, 7). Ecce ille homo, id est, universum genus humanum, quasi unus homo, qui in causa sua defecit, consilium perdidit, de via sanae mentis erravit: Thesaurizat, et nescit cui congreget ea. Quid dementius? quid infelicius? Certe enim sibi? Non. Quare sibi non? Quia moriturus est, quia brevis vita hominis est; quia thesaurus durat, et cito transit qui cengregat. Ideo miseratus hominem in imagine Dei ambulantem, vera fatentem, vana sectantem: Vane, inquit, conturbabitur. Doleo: thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Sibi ea? Non: quia moritur homo, perdurante thesauro. Cui ergo? Consilium habes; da et mihi. Non habes consilium quod mihi des; nec tu ergo tenes. Proinde si ambo non habemus, ambo quaeramus, ambo accipiamus, ambo tractemus. Conturbatur, thesaurizat, cogitat, laborat, curis invigilat. Per diem vexaris laboribus, per noctem agitaris timoribus. Ut saccellus tuus impleatur nummis, anima tua febrit curis. CAPUT III. 3. Varie conturbatur qui thesaurizat. Cui colligat, nescit. Video, doleo: conturbaris, et sicut dicit qui fallere nescit, vane conturbaris. Thesaurizas enim: ut bene proveniat quidquid agis, ut damna taceamus, ut tanta pericula et in singulis lucris singulas mortes: mortes dico non corporum, sed malarum cogitationum; ut accedat aurum, perit fides; ut foris vestiaris, intus exspoliaris: ut ista omittamus, ut alia taceamus, ut adversa praetereamus, prospera sola cogitemus; ecce thesaurizas, ecce undique lucra confluunt, et more fontium nummi currunt; ubique ardet inopia, undique fluit copia. Non audisti, Divitiae si affluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11)? Ecce acquiris, non infructuose conturbaris, tamen vane conturbaris. Quare, inquis, vane conturbor? Ecce saccos impleo, parietes mei vix capiunt quod acquiro: quare ego vane conturbor? Thesaurizas, et ignoras cui congreges ea. Aut si scis cui; obsecro te, dic et mihi. Audiam te; cui? Si non vane conturbaris, dic cui thesaurizas. Mihi, inquis. Hoc audes dicere moriturus? Filiis meis, inquis. Hoc audes dicere de morituris? Magna pietas, quod thesaurizat pater filiis: imo magna vanitas; thesaurizat moriturus morituris. Si propter te, quia moriturus dimittis, quid colligis? Haec causa et filiorum; successuri sunt, non permansuri. Omitto dicere qualibus filiis, ne forte quod congregavit avaritia, perdat luxuria. Alius fluendo perdit, quod tu laborando congregasti. Sed omitto hoc. Forte boni erunt filii, luxuriosi non erunt; servabunt quod dimisisti, augebunt quod servasti, non perdent quod congregasti. Filii tui tecum sunt pariter vani, si hoc faciunt, si te patrem in hoc imitantur. Illis dico quod tibi dicebam. Filio tuo dico cui servas, illi dico, Thesaurizas, et ignoras cui congreges ea. Sicut enim tu nescisti, sic et ille nescit. Si in illo permansit vanitas, numquid ad ipsum defecit veritas? CAPUT IV. 4. Furi forte thesaurizat. Omitto dicere, quia forte dum vivis, thesaurizas furi. Una nocte venit, et tot diebus ac noctibus congregatum paratum invenit. Thesaurizas forte latroni, forte praedoni. Nolo amplius dicere, ne commemorem et refricem perpessorum dolorem. Quam multa quae congregavit inanis vanitas, parata invenit hostilis crudelitas? Non est enim meum optare, sed omnium est timere. Avertat hoc Deus. Sufficiant flagella ipsius. Omnes oremus, avertat hoc Deus. Parcat nobis, quem rogamus. Sed si dicat quibus, quid respondemus? Tu ergo, o homo, o omnis homo, tu qui vane thesaurizas, unde mihi respondes tractanti tecum, et tecum quaerenti consilium in causa communi? Dicebas enim et respondebas: Thesaurizo mihi, filiis meis, posteris meis. Dixi quanta sint et in ipsis filiis metuenda. Sed omitto poenaliter victuros filios, sicut optat inimicus: sic vivant sicut optat pater. Quam multi in hos casus inciderunt, dixi, commemoravi: horruisti, et non correxisti. Quid enim responsurus es, nisi hoc dicas: Forte non? Et ego sic sum locutus: Forte, inquam, furi, forte latroni, forte praedoni. Non dixi, Certe; sed, Forte. Inter forte fiet, forte non fiet: nescis ergo quid fiet; vane conturbaris. Vides quam verum dixerit veritas, quam inaniter conturbetur vanitas. Audisti, tandem aliquando sapuisti, quia hoc ipsum cum dicis, Forte filiis meis; non autem audes dicere, Certus sum quia filiis meis; nescis cui congreges ea. Ecce ergo ut video, et ut ante dicebam, defecisti in causa tua; non invenis quod mihi respondeas: sed nec ego quid tibi. CAPUT V. 5. Consilium a Christo petendum. Ambo itaque quaeramus, ambo consilium petamus. Habemus copiam, non sapientis, sed ipsius Sapientiae. Audiamus ambo Christum: Judaeis scandalum, Gentibus stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 23, 24). Quid paras munimenta divitiis tuis? Audi Virtutem Dei: nihil fortius. Quid paras argumenta divitiis tuis? Audi Sapientiam Dei: nihil prudentius. Forte enim cum dixero, scandalizaberis, Judaeus eris; quia Christus Judaeis scandalum. Forte cum dixero, stultum tibi videbitur, Gentilis eris; quia Christus Gentibus stultitia. Christianus es, vocatus es: vocatis autem Judaeis et Graecis Christus Dei Virtus est et Dei Sapientia. Nolite contristari, cum dixero; nolite scandalazari, nolite velut insipientiae meae ore torto insultare. Audiamus. Quod enim dicturus sum, Christus dixit. Contemnis praeconem: time judicem. Quid ergo ego dicam? Jam me propemodum Evangelii lector paulo ante hac cura liberavit. Non ego lego, sed lecta recolo. Consilium quaerebas in causa tua deficiens: vide quid dicat fons recti consilii, fons unde quidquid imples, venenum non times. CAPUT VI. 6. Thesaurus in coelo condendus.-- Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesauros in coelo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit. Ubi est enim thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Quid exspectas amplius? Res aperta est. Consilium patet, sed cupiditas latet: imo non latet, sed etiam ipsa, quod pejus est, patet. Non enim cessat rapina grassari: non enim cessat fraudare avaritia: non enim cessat perjurare malitia. Totum ut quid? Ut thesaurizetur. Et ubi ponatur? In terra. Recte quidem a terra in terram. Homini enim, a quo nobis dixi laborem fuisse propinatum, peccanti dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Merito thesaurus in terra, quia cor in terra. Ubi est ergo quod habemus ad Deum? Dolete qui intellexistis: corrigimini, si doluistis. Quamdiu laudare, et non facere? Verum est, nihil verius. Fiat ergo quod verum est. Unum Deum laudamus, et non mutamur, ut non etiam in hoc vane conturbemur. 7. Migrandae e terra in coelum divitiae. Ergo, Nolite vobis condere thesaurum in terra; sive experti quomodo pereat quod in terra reconditur, sive non experti, sed et vos saltem metuentes experiri. Quem non corrigunt verba, corrigant experimenta. Non surgitur, non proceditur, nisi ut una voce dicatur ab omnibus: Vae nobis, ruit mundus. Si ruit, quare non migras? Si tibi architectus diceret, ruituram domum tuam; nonne prius migrares, quam murmurares? Structor mundi dicit tibi ruiturum mundum, et non credis? CAPUT VII. Audi vocem praedicentis, audi consilium commonentis. Vox praedicentis est, Et coelum et terra transibunt (Matth. XXIV, 35). Vox commonentis est, Nolite vobis condere thesaurum in terra. Ergo si creditis Deo praedicenti, si non contemnitis commonentem, fiat quod dicit. Non enim ille te fallit, qui tale consilium dedit. Non perdes quod dedisti, sed sequeris quo misisti. Consilium ergo do: Da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo. Non sine thesauro remanebis: sed quod habes in terra sollicitus, habebis in coelo securus. Migra ergo. Consilium do servandi, non perdendi. Habebis, inquit, thesaurum in coelo: et veni, sequere me (Id. XIX, 21); ut ducam te ad thesaurum tuum. Non est hoc dispendium, sed compendium. Evigilent homines. Audiant vel experti quod timeant, faciant unde non timeant, migrent in coelum. Frumentum ponis in terra; venit amicus tuus, qui novit frumenti et terrae naturam, docet tuam imperitiam, dicit tibi: Quid fecisti? Frumentum in terra in inferioribus posuisti: humidus locus est, putrescit quod posuisti, perdes laborem tuum. Respondes: Quid ergo faciam? migra inquit, in superiora. Audis ergo amicum consilium dantem de frumento tuo, et contemnis Deum consilium dantem de corde tuo? Frumentum tuum times ponere in terra, et cor tuum perdis in terra? Ecce Dominus Deus tuus, cum dat tibi consilium de corde tuo, Ubi enim, inquit, fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Leva, inquit, cor in coelum, ne computrescat in terra. Consilium est ejus qui vult servare, non perdere.
CAPUT VIII. 8. Laturarii nostri pauperes sunt. Si ergo ita est, quomodo poenitet eos qui non fecerunt? Modo quid sibi dicunt? In coelo haberemus quod in terra perdidimus. Invasit hostis domum, numquid invaderet coelum? Occidit servum custodem, numquid occideret Dominum servatorem? Quo fur non accedit, neque tinea corrumpit? Quam multi dicunt: Ibi haberemus, ibi nostros thesauros reconderemus, quo eos securi post paululum sequeremur? Quare non audivimus Dominum nostrum? Quare contempsimus Patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? Ergo si consilium est hoc, non simus pigri in tam bono consilio: et si migranda sunt quae habemus, in eum locum transferamus, unde non ea perdamus. Quid sunt pauperes quibus damus, nisi laturarii nostri, per quos in coelum de terra migramus? Da: laturario tuo das, ad coelum portat quod das. Quomodo, inquis, ad coelum portat? En video quia manducando consumit. Prorsus, non tenendo, sed manducando transportat. An excidit tibi, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; et, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? Si ante te mendicantem non contempsisti, attende ad quem pervenerit quod dedisti. Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Christus accepit quod dedisti. Ille accepit, qui tibi unde dares dedit: ille accepit, qui in fine tibi se ipsum dabit. CAPUT IX. 9. Opera misericordiae sola commemoranda sunt in judicio. Nam et hoc aliquando, fratres, commonui Charitatem vestram, quod me, fateor, in Scriptura Dei plurimum movet, et saepius debeo commonere. Rogo vos ut cogitetis, quod ait ipse Dominus noster Jesus Christus, in fine saeculi, cum venerit ad judicium, congregaturum se omnes gentes in conspectu suo, et divisurum homines in duas partes, ad dexteram alios, et ad sinistram alios positurum, dextrisque dicturum, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sinistris autem, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Quaere causas vel tantae mercedis, vel tanti supplicii, percipite regnum; et, Ite in ignem aeternum. Quare isti percepturi regnum? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Quare isti ituri in ignem aeternum? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare (Matth XXV, 31-42). Quid est hoc, rogo? Video de his qui percepturi sunt regnum, quia dederunt tanquam boni et fideles Christiani, verba Domini non contemnentes, et cum fiducia promissa sperantes, fecerunt hoc; quia si non fecissent, vitae ipsorum bonae sterilitas ista non utique convenisset. Forte enim casti erant, non fraudatores, non ebriosi, abstinentes se ab operibus malis. Si hoc non adderent, steriles remanerent. Fecissent enim, Declina a malo: non fecissent, Et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Verumtamen etiam ipsis non ait: Venite, percipite regnum; caste enim vixistis, nulli fraudem fecistis, neminem pauperem oppressistis, limitem nullius invasistis, neminem jurando fefellistis. Non dixit haec: sed, Percipite regnum, quia esurivi, et dedistiss mihi manducare. Quantum hoc excellit, quando caetera tacuit, et hoc solum Dominus nominavit? CAPUT X. Rursus ad illos: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus. Quam multa posset in impios dicere, si quaererent, Quare imus in ignem aeternum? Quare, quaeris, adulter, homicida, fraudator, sacrilege, blasphemator, infidelis? Nihil horum: sed, Quia esurivi, et non dedistis mihi manducare.
10. Ratio cur de eleemosynis tantum agatur in judicio. Video vos moveri sicut moveor. Et vere mira res. Hujus autem admirabilis rei rationem colligo ut possum, quam vos non celabo. Scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Item scriptum est: Include eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te deprecabitur Dominum (Id. XXIX, 15). Item scriptum est: Consilium meum audi, Rex, et peccata tua eleemosynis redime (Dan. IV, 24). Et alia multa sunt divini eloquii documenta, quibus ostenditur multum valere eleemosynam ad exstinguenda et delenda peccata. Proinde illis quos damnaturus est, imo plus illis quos coronaturus est, solas eleemosynas imputabit, tanquam dicens: Difficile est, ut si examinem vos et appendam vos, scruter diligentissime facta vestra, non inveniam unde vos damnem: sed ite in regnum, esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Non ergo itis in regnum, quia non peccastis: sed quia vestra peccata eleemosynis redemistis. Rursus et illis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Et illi tanquam noxii, olim rei, sero trementes, attendentes peccata sua, quando auderent dicere, immerito se damnari, immerito in se hanc depromi a judice tam justo sententiam? Considerando conscientias suas, considerando omnia vulnera animae suae, quando auderent dicere, Injuste damnamur? De quibus ante in Sapientia dictum est: Traducent eos ex adverso iniquitates eorum (Sap. IV, 20). Sine dubio videbunt se juste damnari pro sceleribus et criminibus suis: et quasi eis diceret, Non, non inde unde putatis; sed quia esurivi, et non dedistis mihi manducare. Si enim ab illis omnibus vestris factis aversi, et ad me conversi, illa omnia crimina atque peccata eleemosynis redemissetis, ipsae eleemosynae modo liberarent vos, et a reatu tantorum criminum absolverent. Beati enim misericordes, quoniam ipsis misericordia praestabitur (Matth. V, 7). Modo autem ite in ignem aeternum. Judicium sine misericordia, ei qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13) CAPUT XI. 11. Deus egere voluit in pauperibus. Commendaverim vobis, fratres mei: date panem terrenum, et pulsate ad coelestem. Dominus panis est: Ego sum panis, inquit, vitae (Joan. VI, 35). Quomodo dabit tibi, qui non das egenti? Eget ad te alter, eges ad alterum: et cum eges ad alterum et eget ad te alter, ille ad egentem eget. Nam ad quem tu eges, nullius eget. Fac quod circa te fiat. Non enim quomodo inter se solent improperare quodam modo beneficia amici: Ego tibi praestiti hoc; respondetur, Et ego tibi hoc: vult ut praestemus ei, quia et ipse praestitit nobis. Nullius indiget, ideo verus est Dominus. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV, 2). Cum ergo sit Dominus et verus Dominus, et bonorum nostrorum non egeat; tamen ut aliquid etiam erga illum faceremus, esurire dignatus est in pauperibus suis. Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Domine, quando te vidimus esurientem? Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Breviter ergo audiant homines, digneque considerent quantum sit meritum, Christum pavisse esurientem; et quale sit crimen, Christum contempsisse esurientem. 12. Poenitentia sterilis nihil prodest. Mutat quidem homines in melius poenitentia peccatorum: sed nec ipsa videtur aliquid profutura, si ab operibus misericordiae sterilis fuerit. Testatur hoc Veritas per Joannem, qui venientibus ad se dicebat: Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo dignos fructus poenitentiae. Et ne dicatis, Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Ahrahae. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. De hoc utique fructu superius ait. Facite fructus dignos poenitentiae. CAPUT XII. Quisquis itaque istos fructus non fecerit, sine causa putat per sterilem poenitentiam se mereri veniam peccatorum. Qui sint autem isti fructus, ipse consequenter ostendit. Nam post haec ejus verba interrogabant eum turbae, dicentes: Quid ergo faciemus? id est, qui sunt isti fructus, quos ut faciamus hortaris, et terres? Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat (Luc. III, 7-11). Quid manifestius, fratres mei? quid certius? quid expressius? Quid ergo aliud sonat, quod superius ait, Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur: nisi quod sinistri audituri sunt, Ite in ignem aeternum; esurivi enim, et non dedistis mihi manducare? Parum est itaque recedere a peccatis, si praeterita curare neglexeris: sicut scriptum est, Fili, peccasti, ne adjicias iterum. Et ne hoc solo securum se esse putaret: Et de pristinis, inquit, deprecare, ut tibi dimittantur (Eccli. XXI, 1). Sed quid proderit deprecari, si te non dignum feceris exaudiri, non faciendo frutus dignos poenitentiae; ut tanquam sterilis arbor excidaris, et in ignem mittaris? Si ergo vultis exaudiri, cum deprecamini pro peccatis vestris, Dimittite, et dimittetur vobis, date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38).
SERMO LXI . De verbis Evangelii Matthaei VII, 7-11, Petite, et dabitur vobis, etc. Exhortatorius ad faciendas eleemosynas. CAPUT PRIMUM. 1. Pater noster Deus est. In lectione sancti Evangelii hortatus est nos Dominus ad orandum. Petite, inquit, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et quaerens invenit, et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, a quo petit filius ejus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? Aut cum petit ovum, numquid scorpionem porriget ei? Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Cum sitis, inquit, mali, nostis bona data dare filiis vestris. Miranda res, fratres: mali sumus, et bonum Patrem habemus. Quid evidentius? Audivimus nomen nostrum: Cum sitis, inquit, mali bona data nostis dare filiis vestris. Et quos dixit malos, videte qualem Patrem illis ostendit: Quanto magis Pater vester? Quorum Pater? Certe malorum. Et qualis Pater? Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc. XVIII, 19). CAPUT II. 2. Homo de malo bonus non fit nisi a Deo. Pelagianos redarguit. Ergo, fratres, ideo mali bonum Patrem habemus, ne semper mali remaneamus. Nemo malus facit bonum. Si nemo malus facit bonum, homo malus quomodo se facit bonum? Facit de malo bonum, qui semper est bonus. Sana me, Domine, inquit, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero (Jerem. XVII, 14). Quid mihi dicunt vani vana: Tu te salvum facis, si volueris? Sana me, Domine, et sanabor. Nos boni conditi sumus a bono: fecit enim Deus hominem rectum (Eccle. VII, 30); arbitrio autem nostro facti sumus mali. Potuimus esse ex bonis mali, et poterimus esse ex malis boni. Sed qui semper est bonus, ipse facit ex malo bonum: quia ipse homo voluntate sua se sanare non potuit. Non quaeris medicum, ut vulneres te: sed cum vulneraveris te, quaeris qui sanet te. Bona ergo secundum tempus, bona temporalia, corporalia, carnalia novimus dare filiis nostris, etiam cum simus mali. Bona enim sunt et ista, quis dubitet? Piscis, ovum, panis, pomum, frumentum, lux ista, aer iste quem ducimus, bona sunt haec: ipsae divitiae in quibus homines extolluntur, et pares suos homines alios non agnoscunt: in quibus, inquam, homines extolluntur, magis amantes vestem fulgentem, quam cogitantes communem cutem; ipsae ergo divitiae bonae sunt: sed ista omnia bona quae commemoravi, a bonis et malis haberi possunt; et cum bona sint, bonos tamen facere non possunt. CAPUT III. 3. Bonum duplex. Est ergo bonum, quod faciat bonum: et est bonum, unde facias bonum. Bonum quod facit bonum, Deus est. Non enim facit hominem bonum, nisi ille qui semper est bonus. Ergo ut sis bonus, Deum invoca. Aliud autem bonum est unde facias bonum: id est, quidquid habueris. Aurum est, argentum est; bonum est, non quod te faciat bonum, sed unde facias bonum. Habes aurum, habes argentum; et concupiscis aurum et concupiscis argentum. Et habes, et concupiscis; et plenus es, et sitis. Morbus est, et non opulentia. Sunt homines in morbo, humore pleni sunt, et semper sitiunt. Humore pleni sunt, et humorem sitiunt. Quomodo ergo delectas opulentiam, qui habes hydropem concupiscentiam? Habes ergo aurum, bonum est: habes, non unde sis bonus, sed unde facias bonum. Quod bonum, inquis, facturus sum de auro? Non audisti Psalmum? Dispersit, inquit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CX, 9). Hoc est bonum, hoc est bonum unde bonus es, justitia. Si habes bonum unde sis bonus; fac bonum de bono unde non es bonus. Habes pecuniam, eroga. Erogando pecuniam, auges justitiam. Dispersit enim, distribuit, dedit pauperibus; justitia ejus manet in saeculum saeculi. Vide quid minuatur, et quid augeatur. Minuitur pecunia, augetur justitia. Illud minuitur quod eras dimissurus, illud minuitur quod eras relicturus: illud augetur quod in aeternum es possessurus. CAPUT IV. 4. Eroganda pecunia, ut habeatur justitia. Mendicus Dei. Ad petendum similitudinibus Deus hortatur. Consilium do lucrorum, disce mercari. Laudas enim mercatorem, qui vendit plumbum, et acquirit aurum; et non laudas mercatorem qui erogat pecuniam, et acquirit justitiam? Sed ego, inquis, non erogo pecuniam, quia non habeo justitiam. Eroget pecuniam, qui habet justitiam: ego non habeo justitiam, habeam vel pecuniam. Ergo quia non habes justitiam, ideo non vis erogare pecuniam? Magis eroga pecuniam, ut habeas justitiam. A quo enim habebis justitiam, nisi a Deo fonte justitiae? Ergo si vis habere justitiam, esto mendicus Dei, qui te paulo ante ex Evangelio ut peteres, quaereres, pulsares, monebat. Mendicum suum sciebat, et ecce paterfamilias et magnus dives, divitiarum scilicet spiritualium et aeternarum, hortatur, et dicit tibi: Pete, quaere, pulsa. Qui petit accipit: quaerens invenit: pulsanti aperietur. Hortatur ut petas: negabit quod petis? 5. Vidua ad judicem. Attende a contrario similitudinem vel comparationem, sicut de illo divite ini quo, hortantem nos ad orationem, quando ait Dominus: Erat quidam judex in civitate, qui nec Deum timebat, nec hominem reverebatur. Quaedam vidua interpellabat eum quotidie, et dicebat, Vindica me. Nolebat ille per tempus: illa interpellare non desinebat; et fecit taedio, quod nolebat beneficio (Luc. XVIII, 1-8). Sic enim a contrario nos admonuit ut petamus. CAPUT V. 6. Amicus ad amicum. Venit, inquit, ad amicum suum, cui hospes venerat; et coepit pulsare, et dicere: Hospes mihi venit, commoda mihi tres panes. Respondit ille: Jam requiesco, et mecum servi mei requiescunt. Ille non cessat, astat, instat, pulsat; et tanquam amicus ab amico mendicat. Et quid ait, Dico vobis, quia surgit, et non propter amicitiam ejus, sed propter improbitatem dat illi quantos voluerit (Id. XI, 5-15). Non propter amicitiam, quamvis amicus sit, sed propter improbitatem. Quid est, propter improbitatem? Quia pulsare non destitit: quia et cum esset negatum, non se avertit. Ille qui nolebat dare, quod petebatur fecit, quia ille in petendo non defecit. Quanto magis dabit bonus, qui nos hortatur ut petamus; cui displicet, si non petamus? Sed cum aliquando tardius dat, commendat dona, non negat. Diu desiderata, dulcius obtinentur: cito autem data, vilescunt. Pete, quaere, insta. Petendo et quaerendo crescis, ut capias. Servat tibi Deus, quod non vult cito dare; ut et tu discas magna magne desiderare. Inde oportet semper orare, et non deficere (Id. XVIII, 1). CAPUT VI. 7. Qui, a quo, quid petamus. Si ergo, fratres mei, mendicos suos nos fecit Deus, monendo nos, et hortando et jubendo ut petamus, quaeramus, pulsemus; attendamus et nos qui a nobis petunt. Petimus nos. A quo petimus? qui petimus? quid petimus? A quo, vel qui, vel quid petimus? Petimus a Deo bono: petimus homines mali: petimus autem justitiam, unde simus boni. Hoc ergo petimus quod in aeternum habeamus: quo cum saturati fuerimus, ulterius non egeamus. Sed ut saturemur, esuriamus et sitiamus; esuriendo et sitiendo petamus, quaeramus, pulsemus. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam. Quare beati? Esuriunt et sitiunt, et beati sunt? Aliquando enim egestas beata est? Non inde beati sunt, quia esuriunt et sitiunt; sed quia ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Ibi erit beatitudo in saturitate, non in fame. Sed praecedat saturitatem fames, ne fastidium non perveniat ad panes. CAPUT VII. 8. Qui, a quibus, quidve petunt hic mendici nostri. Ergo diximus, a quo petamus, qui petamus, quid petamus. Sed petitur et a nobis. Mendici enim Dei sumus: ut agnoscat ille mendicos suos, agnoscamus et nos nostros. Sed et ibi etiam cogitemus, quando petitur a nobis, qui petunt, a quibus petunt, quid petunt. Qui petunt? Homines. A quibus petunt? Ab hominibus. Qui petunt? Mortales. A quibus petunt? A mortalibus. Qui petunt? Fragiles. A quibus petunt? A fragilibus. Qui petunt? Miseri. A quibus petunt? A miseris. Excepta substantia facultatum, tales sunt qui petunt, quales sunt a quibus petunt. Quam frontem habes petendo ad Dominum tuum, qui non agnoscis parem tuum? Non sum, inquit, talis: absit a me, ut talis sim. Inflatus obsericatus ista loquitur de pannoso. Sed ego nudos interrogo. Non interrogo in vestibus, quales sitis, sed quales nati fueritis. Ambo nudi, ambo infirmi, miseram vitam inchoantes, ideo ambo plorantes. CAPUT VIII. 9. Dives et pauper in nativitate et morte aequales. Ecce recole, dives, primordia tua: vide utrum huc aliquid attuleris. Jam venisti, et tanta invenisti. Dic, rogo te, quid attulisti? Dic quid attuleris. Aut si dicere erubescis, Apostolum audi: Nihil intulimus in hunc mundum. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum. Sed forte quia nihil attulisti, et hic multa invenisti, aliquid hinc tecum ablaturus es? Et hoc fortasse amore divitiarum trepidas confiteri: audi et hoc. Et hoc Apostolus dicat, qui te non palpat. Nihil intulimus in hunc mundum, utique quando nati sumus; sed nec auferre aliquid possumus, utique quando de mundo exiemus. Nihil attulisti, nihil hinc auferes: quid te inflas contra pauperem? Quando nascuntur infantes, recedant de medio parentes, servi, clientes; recedant de medio turbae obsequentes, et agnoscantur pueri divites flentes. Pariant simul dives et pauper, pariant simul mulier dives et mulier pauper: non attendant quod pariunt, discedant paululum, redeant et agnoscant. Ecce, dives, nihil attulisti in hunc mundum: sed nec auferre hinc aliquid potes. Quod dixi de natis, hoc dico de mortuis. Certe quando aliquo casu vetera sepulcra franguntur, ossa divitis agnoscantur. Ergo dives audi Apostolum: Nihil intulimus in hunc mundum. Agnosce, verum est. Sed nec auferre aliquid possumus. Agnosce, et hoc verum est. CAPUT IX. 10. Aliud est esse divitem, aliud velle divitem fieri. Vermis divitiarum, superbia. Quid ergo sequitur: Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Radix est enim omnium malorum avaritia: quam quidam sequentes, a fide pererraverunt. Attende quid dimiserunt. Doles quia hoc dimiserunt: vide quo se inseruerunt. Audi: A fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis. Sed qui? Qui volunt divites fieri. Aliud est, esse divitem; aliud, velle fieri divitem. Dives est, qui a divitibus natus est: non quia voluit, dives est, sed quia multi haereditates dimiserunt. Video facultates, non interrogo voluptates. Hic cupiditas accusatur, non aurum, non argentum, non divitiae, sed cupiditas. Nam qui nolunt divites fieri, vel qui non curant, vel non ardent cupiditatibus, non avaritiae facibus accenduntur, sed divites sunt, audiant Apostolum. Hodie lectum est, Praecipe divitibus hujus mundi. Praecipe. Quid? Praecipe ante omnia, non superbe sapere. Nihil enim est quod sic generent divitiae, quomodo superbiam. Omne pomum, omne granum, omne frumentum, omne lignum habet vermem suum. Et alius est vermis mali, alius pyri, alius fabae, alius tritici. Vermis divitiarum superbia. CAPUT X. 11. Divitiarum usus ad comparandam aeternam vitam. Ergo praecipe divitibus hujus mundi, non superbe sapere. Exclusit vitium, doceat usum. Non superbe sapere. Unde autem non superbe sapere? De eo quod sequitur, Neque sperare in incerto divitiarum. Qui non sperant in incerto divitiarum, non superbe sapiunt. Si non altum sapiunt, timeant. Si timent, non altum sapiunt. Quam multi heri divites, hodie pauperes? Quam multi dormiunt divites, et venientibus latronibus et cuncta auferentibus, evigilant pauperes? Ergo non sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: temporalia, et aeterna. Sed magis ad fruendum, aeterna; ad utendum temporalia. Temporalia, tanquam viatoribus; aeterna, tanquam habitatoribus. Temporalia, unde bona faciamus; aeterna, unde boni efficiamur. Ergo hoc faciant divites: non superbe sapiant, neque sperent in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: hoc faciant. Ex eo autem quod habent quid faciant? Audi quid: Divites sint in operibus bonis, facile tribuant. Habent enim unde. Quare non faciunt? Paupertas difficultas est. Facile tribuant, habent unde. Communicent, id est, pares suos mortales agnoscant. Communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum. Non enim quia dico, inquit, Facile tribuant, communicent, exspoliare illos volo, nudare illos volo, inanes relinquere volo. Doceo lucrum, cum ostendo, Thesaurizent sibi. Non enim volo ut pauperes remaneant. Thesaurizent sibi. Non ut perdant, dico: sed quo migrent, ostendo. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 7-10, 17-19). Haec ergo falsa vita est: apprehendant veram vitam. Vanitas enim vanitantium, et omnia vanitas. Quae abundantia tanta hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole (Eccle. I, 2, 3)? Apprehendenda est ergo vera vita, migrandae sunt facultates nostrae ad locum verae vitae; ut hoc ibi inveniamus, quod hic damus. Mutat illa, qui mutat et nos. CAPUT XI. 12. Divites sic utantur superfluis suis, ut tribuant pauperibus necessaria. Date ergo pauperibus, fratres mei. Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nihil dives habet de divitiis suis, nisi quod ab illo postulat pauper, victum et tegumentum. Hinc tu quid plus habes ex omnibus quae habes? Accepisti victum, accepisti necessarium tegumentum. Necessarium dico, non inane, non superfluum. Quid plus de divitiis tuis capis? Dic mihi. Certe omnia tua superflua erunt. Quae sunt tua superflua, sint pauperibus necessaria. Sed ego, inquis, pretiosas epulas accipio, pretiosis cibis vescor. Pauper quid? Vilibus. Vilibus cibis vescitur pauper; ego, inquit, pretiosis. Interrogo vos, quando fueritis ambo satiati: Pretiosus cibus ad te intrat; quid fit, cum intraverit? Nonne si specularia in ventre haberemus, de omnibus cibis pretiosis erubesceremus, quibus saturatus es? Esurit pauper, esurit dives: saturari quaerit pauper, saturari quaerit dives. Saturatur pauper de vilibus cibis, saturatur dives de pretiosis cibis. Saturitas aequalis est: possessio una est, quo ambo volunt pervenire; sed ille per compendium, ille per circuitum. Sed melius, inquis, mihi sapiunt apparata pretiosa. Vix fastidiosus satiaris. Nescis quomodo sapit, quod fames accendit. Neque ita hoc dixi, ut divites cogam epulis et cibis pauperum vesci. Utantur divites consuetudine infirmitatis suae: sed doleant, aliter se non posse. Melius enim possent, si aliter possent. Si ergo non extollitur pauper de mendicitate, tu quare extolleris de infirmitate? Utere cibis electis, pretiosis, quia sic consuesti, quia non aliter potes; quia si consuetudinem mutes, aegrotas. Conceditur tibi: utere superfluis, da pauperibus necessaria; utere pretiosis, da pauperibus vilia. Exspectat a te, exspectas a Deo: exspectat ille manum quae facta est secum, exspectas tu manum quae fecit te. Sed non solum te fecit, sed et pauperem tecum. Dedit vobis unam viam istam vitam; invenistis vos comites, unam viam ambulatis: ille nihil portat, tu nimium oneratus es: ille nihil secum portat, tu tecum plus portas quam opus est. Oneratus es: da illi de eo quod habes; et illum pascis, et onus minuis. CAPUT XII. 13. Ad eleemosynas urget. Date ergo pauperibus: rogo, moneo, praecipio, jubeo. Quidquid vultis date pauperibus. Non enim occultabo Charitati vestrae, quare hunc sermonem necesse habui vobis promere. Ex quo hic sumus euntes ad ecclesiam, et redeuntes, pauperes interpellant nos, et dicunt ut dicamus vobis, ut aliquid accipiant a vobis. Nos monuerunt loqui vobis: et cum se vident non accipere a vobis, inaniter nos arbitrantur laborare in vobis. Exspectant aliquid et a nobis. Damus quantum habemus, damus sicut possumus: numquid tamen ad eorum necessitatem implendam idonei sumus? Quia ergo ad eorum necessitatem implendam idonei non sumus, vel ad vos legati ipsorum sumus, Audistis, laudastis: Deo gratias. Semen accepistis, verba reddidistis. Laudes istae vestrae gravant nos potius, et in periculum mittunt: toleramus illas, et tremimus inter illas. Tamen, fratres mei, istae laudes vestrae folia sunt arborum: fructus quaeritur. SERMO LXII . De verbis Evangelii Matthaei, cap. VIII, 8-12, Non sum dignus ut sub tectum meum intres, etc. Necnon de verbis Apostoli, I Cor. VIII, 10-12, Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, etc.. CAPUT PRIMUM. 1. Centurionis humilitas. Audivimus, cum Evangelium legeretur, fidem nostram in humilitate laudari. Ad domum quippe Centurionis cum se promitteret Dominus Jesus iturum, ut puerum ejus sanaret, ille respondit: Non sum dignus ut sub tectum meum intres: sed tantum dic verbum, et sanabitur. Dicendo se indignum, praestitit dignum; non in cujus parietes, sed in cujus cor Christus intraret. Neque hoc diceret cum tanta fide et humilitate, nisi illum, quem timebat intrare in domum suam, corde gestaret. Nam non erat magna felicitas, si Dominus Jesus intraret in parietes ejus, et non esset in pectore ejus. Magister quippe humilitatis et verbo et exemplo, discubuit et in domo cujusdam pharisaei superbi, nomine Simonis (Luc. VII, 36). Et cum in domo ejus recumberet, non erat in corde ejus ubi caput Filius hominis reclinaret. 2. Superbus a discipulatu Christi repulsus. Vita animae, Deus. Ita enim quemdam superbum, quantum intelligitur ex verbis ipsius Domini, ultro secum ire cupientem, a suo discipulatu revocavit. Sequar te, Domine, ait, quocumque ieris. Et Dominus in ejus corde invisibilia videns: Vulpes, inquit, foveas habent, et volatilia coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Hoc est, Habitant in te insidiae sicut vulpes, habitat superbia sicut coeli volatilia: Filius autem hominis simplex contra insidias, humilis contra superbiam, non habet ubi caput suum reclinet. Et ipsa reclinatio capitis, non erectio, humilitatis magistra est. Revocat ergo istum ire cupientem, trahit alium recusantem. Eodem quippe loco ait cuidam: Sequere me. Et ille: Sequar te, Domine: sed sine me primo ire et sepelire patrem meum. Pie quidem excusavit: et ideo dignior cujus excusatio removeretur, vocatio firmaretur. Pium erat quod volebat facere: sed docuit magister quid deberet praeponere. Volebat enim eum esse vivi verbi praedicatorem, ad faciendos victuros. Erant autem alii, per quos illa necessitas impleretur. Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos (Id. IX, 57-60). Infideles cadaver quando sepeliunt, mortui mortuum sepeliunt. Illius corpus animam perdidit: illorum anima Deum. Sicut enim vita corporis anima est: sic vita animae Deus. Sicut exspirat corpus, cum animam emittit: ita exspirat anima, cum Deum amittit. Deus amissus, mors animae: anima emissa, mors corporis. Mors corporis necessaria: mors animae voluntaria. 3. Centurionis fides in humilitate. Discumbebat ergo Dominus in domo pharisaei cujusdam superbi. In domo ejus erat, ut dixi; et in pectore ejus non erat. In hujus vero Centurionis domum non intravit, et pectus possedit. Zacchaeus vero Dominum et domo suscepit, et animo (Id. XIX, 6). Hujus tamen fides in humilitate laudatur. Dixit enim, Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Et Dominus, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: secundum carnem. Nam et iste jam Israelites erat secundum spiritum. Venerat Dominus ad Israelem carnalem, id est, ad Judaeos, ibi primum quaerere oves perditas, in quo populo, et de quo populo etiam corpus assumpserat: Non ibi inveni tantam fidem, ipse dicit. Possumus nos metiri fidem hominum, sicut homines: ille qui interiora cernebat, ille quem nemo fallebat, perhibuit testimonium cordi hominis, audiens verba humilitatis, pronuntians sententiam sanitatis. CAPUT II. 4. In centurione Gentes figuratae. Unde autem hoc praesumpsit? Et ego, inquit, homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Potestas sum quibusdam sub me positis, positus sub potestate quadam super me. Si ergo ego, inquit, homo sub potestate, jubendi habeo potestatem; quid tu possis, cui omnes serviunt potestates? Erat autem iste de Gentibus: erat quippe centurio. Jam Judaea gens habebat militem Romani imperii. Ibi iste militem agebat, quantum agere centurio poterat; et sub potestate, et habens potestatem; subditus obediens, subditos regens. Dominus autem (quod intendat praecipue necessario Charitas vestra), quamvis in populo Judaico esset, jam pronuntiabat Ecclesiam toto orbe terrarum futuram, in quam erat missurus Apostolos: ipse a Gentibus non visus et creditus, a Judaeis visus et occisus. Quomodo enim domum hujus Dominus corpore non intravit, et ejus tamen fidem atque ipsam domum absens corpore, praesens majestate sanavit: sic et idem Dominus in solo Judaeo populo corpore fuit; apud alias gentes nec de virgine natus est, nec passus est, nec pedibus ambulavit, nec humana pertulit, nec divina mirabilia fecit. Nihil horum in caeteris gentibus: et tamen de illo impletum est, quod dictum erat, Populus quem non cognovi, servivit mihi. Quomodo, si non cognovit? In auditu auris obedivit mihi (Psal. XVII, 45). Judaea gens cognovit, et crucifixit: orbis terrarum audivit, et credidit. CAPUT III. 5. Mulier tangens fimbriam Christi, cum eum turba premit. Hanc quodam modo absentiam corporis sui et praesentiam virtutis suae in omnibus Gentibus, et in illa muliere significavit, quae fimbriam vestimenti ejus tetigerat, cum requirit dicens: Quis me tetigit? Tanquam absens, requirit: tanquam praesens, sanat. Turbae te, inquiunt discipuli, comprimunt, et dicis: Quis me tetigit (Luc. VIII, 43-48)? Quasi enim sic ambularet, ut a nullo prorsus corpore tangeretur, ita dixit, Quis me tetigit? Et illi, Turbae te comprimunt. Et tanquam diceret Dominus, Tangentem quaero, non prementem. Sic etiam nunc est corpus ejus, id est, Ecclesia ejus. Tangit eam fides paucorum, premit turba multorum. Corpus enim Christi esse Ecclesiam, tanquam filii ejus, audistis: et si vultis, ipsi estis. Apostolus multis locis hoc dicit: Pro corpore, inquit, ejus quae est Ecclesia (Coloss. I, 24). Et iterum: Vos autem estis corpus Christi et membra (I Cor. XII, 27). Si ergo corpus ejus sumus, quod tunc corpus ipsius in turba patiebatur, hoc patitur Ecclesia ipsius. A turbis premitur: a paucis tangitur. Caro eam premit, fides tangit. Erigite igitur oculos, obsecro vos, qui habetis unde videatis. Habetis enim quod videatis. Erigite oculos fidei, tangite extremam fimbriam vestimenti, sufficiet ad salutem. 6. Impletum nunc quod in Evangelio praedicebatur. Judaei quare filii regni. Videte quod audistis ex Evangelio tunc futurum, tunc praesens est. Ideo, inquit, dico vobis: propter laudatam Centurionis fidem, tanquam alienigenae carne, domestici corde Propterea, inquit, multi ab oriente et occidente venient. Non omnes, sed multi: tamen ipsi ab oriente et occidente: istis duabus partibus totus orbis designatur. Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob, in regno coelorum: filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores. Filii autem regni, Judaei scilicet. Unde filii regni? Quia Legem acceperunt, ad quos Prophetae missi sunt, apud quos templum et sacerdotium fuit, qui celebrabant figuras omnium futurorum. Quarum enim rerum figuras celebraverunt, praesentiam non agnoverunt. Filii ergo regni ibunt, inquit, in tenebras exteriores; ibi erit ploratus et stridor dentium. Videmus Judaeos reprobatos, videmus Christianos ab oriente et occidente vocatos ad quoddam convivium coeleste, ut recumbant cum Abraham et Isaac et Jacob; ubi panis justitia, ubi potus sapientia. CAPUT IV. 7. Reprehenduntur in idolio convivantes cum Paganis. Attendite ergo, fratres: hoc enim estis, ex hoc populo estis, jam tunc praedicto, nunc praesentato. De his utique estis, qui vocati sunt ab oriente et occidente recumbere in regno coelorum, non in templo idolorum. Estote ergo corpus Christi, non pressura corporis Christi. Habetis vestimenti fimbriam, quam tangatis, ut a profluvio sanguinis, id est, carnalium voluptatum fluxu sanemini. Habetis, inquam, vestimenti fimbriam, quam tangatis. Vestem putate Apostolos, sub textura unitatis adhaerentes lateribus Christi. In his Apostolis erat tanquam fimbria minimus et novissimus Paulus: ipso dicente, Ego sum minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9). In veste novissimum et minimum, fimbria est. Fimbria cum contemptu aspicitur: sed cum salute tangitur. Usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphizamur (Id. IV, 11). Quid tam extremum, quid tam contemptibile? Tange, si fluxum sanguinis pateris: exiet virtus de illo cujus vestis est, et sanabit te. Fimbria modo tangenda proponebatur, quando ex eodem apostolo legebatur: Si enim quis viderit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem; nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? Quomodo putatis decipi posse simulacris homines, quae a Christianis honorari putant? Novit, inquit, Deus cor meum. Sed frater tuus non novit cor tuum. Si infirmus es, cave majorem aegritudinem: si firmus es, cura fratris infirmitatem. Qui vident ista, aedificantur ad alia, ut non tantum ibi manducare, sed et sacrificare desiderent. Ecce perit infirmus in tua scientia frater. Audi, frater: si contemnebas infirmum, etiam fratrem contemnis? Expergiscere. Quid, si in ipsum Christum peccas? Attende enim quod nullo pacto possis contemnere. Sic autem, inquit, peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Eant nunc, qui ista contemnunt, et recumbant in idolio: nonne erunt prementes, non tangentes? et cum recubuerint in idolio, veniant et impleant ecclesiam; non salutem accepturi, sed pressuram facturi. CAPUT V. 8. Majoris alicujus metu recumbentes in idolio. Observantia in majorem quemque sit ordinata. Sed timeo, inquies, ne offendam majorem. Time prorsus, ne offendas majorem; et non offendis Deum. Qui enim times, ne offendas majorem, vide ne forte sit major isto, quem times offendere. Majorem certe noli offendere. Haec tibi regula proponitur. Nonne manifestum est, eum minime offendendum, qui major est caeteris? Discute nunc majores tuos. Primi tibi sunt pater et mater: si recte educantes, si in Christum nutrientes; audiendi in omnibus, obtemperandum eis in omni jussione; contra majorem nihil jubeant, et serviatur illis. Quis est, inquis, major eo qui me generavit? Ille qui te ipsum creavit. Generat enim homo, creat Deus. Unde generat homo, nescit: quid generaturus sit, nescit. Ille qui te vidit ut faceret, antequam esset quem fecit, certe major est patre tuo. Major sit patria et ipsis parentibus tuis; ut quidquid jusserint parentes contra patriam, non audiantur. Et quidquid jusserit patria contra Deum, non audiatur. Si enim sanari vis, si post fluxum sanguinis, si post duodecim annos in illo morbo, si post consumpta omnia in medicis, et non recepta sanitate aliquando vis sana fieri, o mulier, quam alloquor in typo Ecclesiae, jubet illud pater tuus, et illud jubet populus tuus. Sed dicit tibi Dominus tuus, Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Quo bono? quo fructu? qua mercede? Quoniam concupivit, inquit, rex decorem tuum (Psal. XLIV, 11, 12). Concupivit quod fecit: quoniam ut pulchram faceret, foedam amavit. Pro infideli et foeda sanguinem fudit, fidelem ac pulchram reddidit, dona sua in te amavit. Quid enim sponso tuo contulisti? Quid in dotem a priore patre et priore populo accepisti? Nonne luxurias et pannos peccatorum? Abjecit pannos tuos, discidit cilicium tuum: misertus est, ut ornaret; ornavit, ut amaret. CAPUT VI. 9. Scandalum fratri, peccatum est in Christum. Quid plura, fratres? Christiani audistis, quia peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Nolite contemnere, si non vultis deleri de libro vitae. Quamdiu conamur luculenter et delectabiliter vobis dicere, quod dolor noster cogit quomodocumque dicere, et tacere non permittit? Quicumque voluerint ista contemnere, in Christum peccant, videant quid agant. Paganos reliquos colligi volumus, lapides estis in via; venire volentes offendunt, et redeunt. Dicunt enim in cordibus suis: Quare nos relinquamus deos, quos Christiani ipsi nobiscum colunt? Absit, a me, inquit, ut ego deos Gentium colam. Novi, intelligo, credo. Quid facis de conscientia infirmi, quam percutis? Quid facis de pretio, si contemnis quod emptum est? Vide quanti emptum est, Peribit, inquit, infirmus in tua scientia: quam te dicis habere, ut scias quia nihil est idolum, et animo cogites Deum, et sic recumbas in idolio. In hac scientia perit infirmus. Et ne contemnas infirmum, addidit, propter quem Christus mortuus est. Quem vis contemnere, pretium ipsius attende, et cum morte Christi totum mundum appende. Et ne adhuc putares te in infirmum peccare, et leve duceres peccatum ac parvi penderes, In Christum, inquit, peccatis. Solent enim homines dicere: In hominem pecco, numquid in Deum? Nega Christum Deum. Audes negare Christum Deum? An aliud, in idolio cum recumberes, didicisti? Non admittit istam doctrinam Christi doctrina. Quaero ubi didiceris non esse Christum Deum. Pagani hoc solent dicere. Vides quid faciunt mensae malae? Vides quoniam corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor XV, 33)? Tu ibi de Evangelio loqui non potes, et de idolis loquentes audis. Amittis ibi quod Christus Deus est: et quod ibi bibis, in Ecclesia vomis. Forte hic audes loqui, forte inter turbas audes murmurare: Numquid Christus non homo fuit? nonne crucifixus est? A Paganis hoc didicisti, salutem perdidisti, fimbriam non tetigisti. Tange et in hoc fimbriam, recipe salutem. Sicut eam te tangere docuimus in eo quod scriptum est, Qui viderit fratrem in idolio recumbentem: tange illam et de divinitate Christi. De Judaeis dicebat eadem fimbria, Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5). Ecce in quem verum Deum peccas, dum discumbis apud deos falsos. 10. Inepta excusatio recumbentium in idolio. Non est, inquit, Deus; quia genium est Carthaginis. Quasi si Mars aut Mercurius esset, Deus esset. Sed quomodo ab ipsis habeatur, attende; non quid sit. Nam et ego tecum scio quia lapis est. Si genium ornamentum est aliquod; cives Carthaginis bene vivant, et ipsi erunt genium Carthaginis. Si autem genium daemonium est, audisti et ibi: Quae immolant Gentes, daemonibus immolant, et non Deo: nolo vos socios fieri daemoniorum (I Cor. X, 20). Novimus quia non est Deus; utinam et ipsi sic norint: sed propter eos qui hoc non norunt infirmos, non debet percuti conscientia ipsorum. Hoc monet Apostolus. Nam et illi quod numen habeant et pro numine accipiant illam statuam, ara testatur. Quid illic facit ara, si illud non habetur pro numine? Nemo mihi dicat. Non est numen, non est Deus. Jam dixi, Utinam sic ipsi norint hoc, quomodo novimus omnes nos. Sed quid habeant, pro qua re habeant, quid ibi faciant, ara illa testatur. Convicit omnium colentium mentes, non convincat recumbentes. CAPUT VII. 11. Corpus Christi premere et tangere. Sed non premant Christiani, si premunt Pagani. Corpus Christi est. Nonne hoc dicebamus, quia corpus Christi premebatur, et non tangebatur,? Tolerabat ille prementes, quaerebat tangentes. Atque utinam, fratres, a Paganis prematur corpus Christi, a quibus premi solet; Christiani non premant corpus Christi. Fratres, ad nos pertinet vobis dicere, ad nos pertinet Christianis loqui. Quid enim mihi de his qui foris sunt judicare? ipse Apostolus ait (I Cor. V, 12). Illos aliter alloquimur, tanquam infirmos, Blandiendum est illis, ut audiant veritatem: in vobis secanda putredo est. Si quaeritis unde vincantur Pagani, unde illuminentur, unde ad salutem vocentur: deserite solemnitates eorum, deserite nugas ipsorum; et si non consentiunt veritati nostrae, erubescant paucitati suae. 12. Praelatus seu bonus seu malus, piis nocere non valet. Bonus si fuerit qui tibi praeest, nutritor tuus est: malus si fuerit, tentator tuus est. Et nutrimenta libenter accipe, et in tentatione approbare. Esto aurum. Attende mundum istum tanquam fornacem aurificis: in uno angusto loco tria sunt, aurum, palea, ignis. Ad illa duo ignis apponitur, palea uritur, aurum purgatur. Cessit nescio quis minis, et adductus est ad idolium: vae mihi, quia paleam plango, cinerem video. Alius non cessit minis, non cessit terroribus ; adductus ad judicem, stetit in confessione sua, non est flexus ad idolium: quid facit flamma? Nonne aurum purgat? State in Domino, fratres: potentior est qui vocavit vos. Minas impiorum ne timueritis. Inimicos patimini; habetis pro quibus oretis; prorsus non vos terreant. Haec est sanitas, haurite hinc in isto convivio: hic bibite, unde satiemini, non illic, unde insaniatis. State in Domino. Argentei estis, aurum eritis. Ista similitudo non a nobis est, de divina Scriptura est. Legistis, audistis: Sicut aurum in fornace probavit illos; et sicut holocausti nostiam accepit illos (Sap. III, 6). Ecce quid eritis ad thesauros Dei. Estote divites de Deo: non eum facturi divitem, sed de illo futuri divites. Impleat vos, aliud non admittatis ad cor vestrum. CAPUT VIII. 13. Observantia potestatum ordinata. Numquid in superbiam vos erigimus, aut dicimus vobis ut adversus potestates ordinatas contemptores sitis? Non hoc dicimus. Qui et hinc aegrotatis, tangite et hinc fimbriam illam vestimenti. Ipse dicit Apostolus: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Qui autem resistit potestati, Dei ordinationi resistit (Rom. XIII, 1, 2). Sed quid, si illud jubeat, quod non debes facere? Hic sane contemne potestatem, timendo potestatem. Ipsos humanarum rerum gradus advertite. Si aliquid jusserit curator, nonne faciendum est? Tamen si contra proconsulem jubeat, non utique contemnis potestatem, sed eligis majori servire. Nec hinc debet minor irasci, si major praelatus est. Rursum si aliquid ipse proconsul jubeat, et aliud jubeat imperator, numquid dubitatur isto contempto illi esse serviendum? Ergo si aliud imperator, et aliud Deus, quid judicatis? Solve tributum, esto mihi in obsequium. Recte, sed non in idolio. In idolio prohibet. Quis prohibet? Major potestas. Da veniam: tu carcerem, ille gehennam minatur. Hinc jam tibi assumenda est fides tua tanquam scutum, in quo possis omnia ignita jacula inimici exstinguere (Ephes. VI, 16). CAPUT IX. 14. Dolus potentis mali novaculae comparatur. Sed insidiatur contra te potens, et molitur contra te potens: acuit novaculam unde capillos radat, non unde caput incidat. Quod dixi, modo audistis in Psalmo: Sicut novacula acuta fecisti dolum (Psal. LI, 4). Quare dolum potentis mali novaculae comparavit? Quia non admittitur, nisi ad superflua nostra. Sicut capilli in corpore nostro tanquam superflui videntur, et sine detrimento carnis raduntur; sic quidquid potest tibi facere iratus potens, inter superflua tua numera. Tollit paupertatem tuam: numquid tollit divitias tuas? Paupertas tua, divitiae tuae in corde tuo. Superflua tua potuit tollere, damno potuit afficere, permissus et usque ad laedendum corpus. Etiam ista vita, cogitantibus aliam vitam; ista, inquam, vita inter superflua deputanda est. Nam et martyres contempserunt illam. Non vitam perdiderunt, sed vitam acquisierunt. CAPUT X. 15. Securitas piorum sub Dei praesidio. Certi estote, fratres, inimicos non admitti adversus fideles, nisi quantum prodest tentandis et probandis fidelibus. Certi estote, fratres, nemo aliud dicat. Omnem curam vestram super Dominum mittite, prorsus vos ipsos totos projicite in illum. Non se subducit, ut cadatis. Ille qui nos creavit, et de ipsis capillis nostris securitatem nobis dedit. Amen dico vobis, inquit, et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Matth. X, 30). Capilli nostri numerati sunt Deo: quanto magis mores nostri, cui sic noti sunt capilli nostri? Videte, quia minima nostra non contemnit Deus. Nam si contemneret, nec crearet. Nam et capillos nostros ipse utique creavit, et numeratos habet. Sed modo cum sint, inquis, forte peribunt. Et hinc audi vocem ejus: Amen dico vobis, capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18). Quid times hominem, o homo in sinu Dei positus? Tu de illius sinu noli cadere: quidquid ibi passus fueris, ad salutem valebit, non ad perniciem. Laniatus membrorum martyres pertulerunt, et timent Christiani injurias temporum Christianorum? Qui tibi facit injuriam modo, timens facit. Non dicit aperte, Veni ad idolum: non dicit aperte, Veni ad aras meas, ibi convivare. Et si dixerit, et nolueris, hoc conqueratur, hoc in postulationem, hoc in querimoniam deponat: Noluit venire ad aras meas, noluit venire ad templum quod veneror. Hoc dicat. Non audet dicere: sed alia machinatur dolose. Para capillos, novaculam acuit: ablaturus est superflua tua, rasurus quidquid relicturus es. Tollat quidquid permanebit, si potest. Quid tulit potens nocens? quid magnum tulit? Quod fur, quod effractor; ut multum saeviat, quod latro. Si et ad ipsum corpus occidendum permissus fuerit, quid tollit nisi quod latro? Honoravi, cum dixi, Latro. Nam qualiscumque latro, homo est. Quod febris, quod scorpius, quod fungus malus. Ista tota potentia saevientium est, facere quod fungus. Manducant homines fungum malum, et moriuntur. Ecce in qua fragilitate est vita humana: quam quandoque relicturus es, noli pro illa sic pugnare, ut tu relinquaris. CAPUT XI. 16. Vita aeterna laboris merces. Vita nostra Christus est: Christum attende. Pati venit, sed et glorificari; contemni, sed etiam exaltari; mori, sed etiam resurgere. Opus te terret, mercedem vide. Quare vis pervenire delicatus ad eam rem, ad quam non perducit nisi labor? Sed times ne perdas argentum tuum; quia ad argentum tuum cum magno labore pervenisti. Si ad argentum quod quandoque vel moriens amissurus es, non pervenisti sine labore; ad vitam aeternam sine labore vis pervenire? Charior sit tibi illa, ad quam post omnes labores sic pervenies, ut nunquam amittas. Si hoc tibi charum est, ad quod post omnes labores sic pervenisti, ut aliquando amissurus sis; quanto magis illa perpetua desiderare debemus? 17. Idola nisi legitima potestas detur, non frangenda. Verbis ipsorum ne credatis, nec timeatis. Hostes nos dicunt idolorum suorum. Sic praestet Deus, et det omnia in potestate, quomodo dedit quod fractum est. Hoc enim dicimus Charitati vestrae, ne faciatis ista, quando in potestate vestra non est, ut faciatis illud. Pravorum hominum est, furiosorum Circumcellionum, et ubi potestatem non habent saevire, et velle mori properant sine causa. Audistis quae vobis legimus, omnes qui nuper in Mappalibus adfuistis. Cum data vobis fuerit terra in potestatem (prius ait, in potestatem, et sic dixit quae facienda sunt), aras eorum, inquit, destruetis, lucos eorum comminuetis, et omnes titulos eorum confringetis (Deut. VII, 1, 5). Cum acceperitis potestatem, hoc facite. Ubi nobis non est data potestas, non facimus; ubi data est, non praetermittimus. Multi pagani habent istas abminationes in fundis suis: numquid accedimus, et confringimus? Prius enim agimus, ut idola in eorum corde frangamus. Quando christiani et ipsi facti fuerint, aut invitant nos ad tam bonum opus, aut praeveniunt nos. Modo orandum est pro illis, non irascendum illis. Si movet dolor magnus, adversum Christianos movet, adversum fratres nostros movet, qui sic volunt intrare in ecclesiam, ut hic corpus habeant, alibi cor. Totum intus esse debet. Si intus est quod videt homo, quare foris est quod videt Deus? CAPUT XII. 18. Idololatrarum injustae querimoniae. Sciatis autem, charissimi, murmura illorum conjungere se cum haereticis, cum Judaeis. Haeretici, Judaei et Pagani unitatem fecerunt contra unitatem. Quia contigit ut in aliquibus locis disciplinam acciperent Judaei propter improbitates suas; criminantur, et suspicantur, aut fingunt, quia talia de illis semper quaeramus. Quia contigit ut alicubi haeretici poenas darent legibus pro impietate et furore violentiarum suarum; jam dicunt nos per omnia quaerere aliquam incommoditatem ipsorum ad perniciem. Rursus quia contra Paganos placuit ut leges ferrentur, imo pro Paganis, si sapiant (Sicut enim pueris insensatis ad lutum ludentibus, et manus inquinantibus, paedagogus cum venit severus, lutum de manu excutit, codicem porrigit: ita voluit Deus per principes subditos sibi terrere corda insensata puerilia, ut abjiciant lutum de manibus, et aliquid utile faciant. Quid est utile de manibus? Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam (Isai. LVIII, 7). Et tamen pueri evadunt ab oculis paedagogi, et redeunt ad lutum furtim; et quando inveniuntur, abscondunt manus, ne videantur): quia ergo voluit Deus, putant nos ubicumque quaerere idola; quae cum invenerimus, in omnibus locis frangere. Quare? Non ante nos sunt loca, in quibus sunt? Aut vere ignoramus ubi sint ista? Et tamen non facimus: quia non dedit in potestatem Deus. Quando dat Deus in potestatem? Quando christianus erit cujus res est. Modo factum voluit cujus res est. Si nollet ipsum locum dare Ecclesiae, et tantum juberet in re sua non esse idola; puto quia debuit summa devotione fieri, ut a Christianis adjuvaretur absens christiana anima, quae in terra vult Deo gratias agere, non vult ibi aliquid esse in contumeliam Dei. Huc accedit, quia Ecclesiae dedit ipsa loca. Et in re Ecclesiae idola futura erant? Fratres, ecce quid displicet Paganis. Parum est illis quia de villis ipsorum non illa tollimus, non illa frangimus: et in nostris volunt ea servari. Contra idola praedicamus, de cordibus illa tollimus: sumus persecutores idolorum: profitemur. Numquid servatores? Non facio ubi non possum; non facio ubi conqueritur dominus rei: ubi autem vult fieri, et gratias agit; reus ero; si non fecero. SERMO LXIII . De verbis Evangelii Matthaei, cap. VIII, 23-27, Et ascendente eo in naviculam, etc. 1. Navigantes in saeculo. De lectione recentissima sancti Evangelii, donante Domino, alloquor vos, et in illo exhortor, ut contra tempestates et fluctus saeculi hujus non dormiat fides in cordibus vestris. Non enim revera Dominus Christus mortem habuit in potestate, somnum non habuit in potestate; et forte Omnipotentem navigantem somnus pressit invitum. Hoc si credideritis, dormit in vobis: si autem in vobis vigilat Christus, vigilat fides vestra. Apostolus dicit, Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Ergo et somnus Christi signum est sacramenti. Navigantes sunt animae in ligno saeculum transeuntes. Etiam navis illa Ecclesiam figurabat. Et singuli quippe templa sunt Dei, et unusquisque in corde suo navigat: nec facit naufragium, si bona cogitat. 2. Excitandus Christus inter irae tempestates. Audisti convicium, ventus est: iratus es, fluctus est. Vento igitur flante, fluctu surgente, periclitatur navis, periclitatur cor tuum, fluctuat cor tuum. Audito convicio vindicari desideras: et ecce vindicatus es, et malo alieno cedens, fecisti naufragium. Et quare hoc? Quia dormit in te Christus. Quid est, dormit in te Christus? Oblitus es Christum. Excita ergo Christum, recordare Christum, evigilet in te Christus: considera illum. Quid volebas? Vindicari. Excidit tibi, quia ipse cum crucifigeretur dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)? Qui dormiebat in corde tuo, noluit vindicari. Excita illum, recole illum. Memoria ipsius, verbum ipsius: memoria ipsius, jussio ipsius. Et dices apud te, si vigilat in te Christus: Qualis ego homo, qui volo vindicari? Qui sum ego, qui in hominem exsero comminationes? Morior forte antequam vindicer. Et cum anhelans, ira inflammatus, et sitiens vindictam, exiero de corpore, non me suscipit ille qui noluit vindicari: non me suscipit ille qui dixit, Date, et dabitur vobis; dimittite, et dimittetur vobis (Luc. VI, 37, 38). Ergo compescam me ab iracundia mea, et redibo ad quietem cordis mei. Imperavit Christus mari, facta est tranquillitas. 3. Imperante Christo fit tranquillitas. Quod autem dixi ad iracundiam, hoc tenete regulariter in omnibus tentationibus vestris. Nata est tentatio, ventus est: turbatus es, fluctus est. Excita Christum, loquatur tecum. Quis est hic, quando et venti et mare obediunt ei? Quis est hic, cui obaudit mare? Ipsius est mare, et ipse fecit illud (Psal. XCIV, 5). Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Magis imitare ventos et mare: obtempera Creatori. Sub jussione Christi mare audit, et tu surdus es? Mare audit, et ventus cessat, et tu sufflas? Quid? Dico, facio, fingo: quid est aliud nisi sufflare, et sub verbo Christi nolle cessare? Non vos vincat fluctus in perturbatione cordis vestri. Sed tamen quia homines sumus, si ventus impulerit, si affectum animae nostrae moverit, non desperemus: Christum excitemus, ut in tranquillo navigemus, et ad patriam veniamus. Conversi ad Dominum, etc. SERMO LXIV . De verbis Evangelii Matthaei, cap. X, 16, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, etc.. Habitus in solemnitate Martyrum. CAPUT PRIMUM. 1. Lupi oves facti. Audistis, fratres, cum sanctum Evangelium legeretur, quemadmodum Dominus noster Jesus Christus disciplina sua martyres suos corroboraverit dicens: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Considerate, fratres mei, quid faciat. Si unus lupus inter multas oves veniat, quantacumque sint ovium millia, uno lupo in medio turbabuntur: et si non omnes laniantur, omnes tamen terrentur. Qualis ergo erat ista ratio, quale consilium, qualis potestas, nec lupum ad oves admittere, sed in lupos oves mittere? Mitto, inquit, vos sicut oves in medio luporum: non ad limites luporum, sed in medio luporum. Erat ergo luporum agmen, oves paucae. Cum enim multi lupi occiderent paucas oves, conversi sunt lupi, et facti sunt oves. 2. Unde fiducia christiano inter lupos. Audiamus ergo quid monuit, qui coronas promisit, et agonem praemisit; et qui exspectat certantes, adjuvat laborantes. Cujusmodi certamen indixit? Estote, inquit, astuti ut serpentes, et simplices sicut columbae. Hoc qui intellexerit et tenuerit, securus moritur, quia non morietur. Nemo enim debet securus mori, nisi qui se noverit sic moriturum, ut mors in illo moriatur, vita coronetur. CAPUT II 3. Serpentis astutia quomodo imitanda. Quapropter, charissimi, exponendum est vobis, quamvis hinc jam saepius dixerimus, quid sit esse simplices ut columbae, astuti ut serpentes. Si jam simplicitas columbarum indicta est nobis, astutia serpentis quid facit in columbae simplicitate? Amo in columba quod fel non habet: timeo in serpente quod venenum habet. Noli ex omni parte horrere serpentem: habet quod oderis, habet quod imiteris. Serpens enim cum fuerit senectute praegravatus, et senserit pondus vetustatis, coarctat se per cavernam, et deponit tunicam veterem, ut novus exultet. Imitare illum, christiane, qui audis Christum dicentem, Intrate per angustam portam (Matth. VII, 13). Et Paulus apostolus tibi dicit: Exuite vos veterem hominem cum actibus suis, et induite novum (Coloss. III, 9, 10, et Ephes. IV, 22, 24). Habes ergo quod imiteris in serpente. Noli mori pro vetustate, sed pro veritate. Qui moritur pro commodo temporali, pro vetustate moritur. Cum autem exutus fueris omni ista vetustate, imitatus es astutiam serpentis. Imitare illum et in hoc: serva caput tuum. Quid est, serva caput tuum? Tene apud te Christum. Si forte aliquis vestrum advertit aliquando, cum voluerit colubrum occidere, quomodo pro capite suo totum corpus objicit ictibus ferientis. Illud in se feriri non vult, ubi se novit vitam habere. Et Christus vita nostra est. Ipse enim dixit: Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Audi et Apostolum: Caput viri Christus est (I Cor. XI, 3). Qui ergo Christum servat in se, caput suum servat pro se. CAPUT III. 4. Columbae simplicitas imitanda. Jam vero quid opus est commendare multis verbis simplicitatem columbarum? Cavenda enim erant venena serpentis; ibi imitatio periclitabatur, ibi erat quod timeretur: columbam vero securus imitare. Attende columbas in societate gaudere: ubique simul volant, simul pascuntur, nolunt esse solae, communione gaudent, charitatem servant, gemitibus amoris murmurant; osculis filios generant. Nam quando columbae, quod plerumque advertimus, inter se rixantur de cellulis suis, quodam modo pacata contentio est. Numquid quia rixantur, separantur? Simul volant, simul pascuntur, et ipsa inter se pacata est rixa. Videte rixam columbarum. Apostolus dicit: Si quis verbo nostro non obaudit per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo. Ecce rixa: sed attende quoniam columbarum rixa est, non luporum. Continuo subjecit: Et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem (II Thess. III, 14, 15). Columba amat et quando rixatur: lupus odit et quando blanditur. Columbarum ergo simplicitatem habentes, et astutiam serpentum, solemnia martyrum celebrate in sobrietate mentis, non in ebrietate ventris, Deo laudes dicite. Ipse est enim Dominus Deus noster, qui martyrum Deus; ipse coronator noster. Si bene luctati fuerimus, coronamur ad eo, qui coronavit eos quos imitari concupiscimus. SERMO LXV . De verbis Evangelii Matthaei, cap. X, 28, Nolite timere eos qui corpus occidunt, etc. Habitus in solemnitate Martyrum. CAPUT PRIMUM. 1. Timore timor pellendus. Admonent nos eloquia divina, quae lecta sunt, timendo non timere, et non timendo timere. Advertistis, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominum Deum nostrum antequam pro nobis moreretur, firmos nos esse voluisse: sed admonendo ne timeremus, et admonendo ut timeremus. Ait enim: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Ecce ubi monuit ne timeremus. Videte ubi monuerit ut timeremus. Sed eum, inquit, timete, qui potestatem habet et corpus et animam occidere in gehenna. Ergo timeamus, ut non timeamus. Timor videtur ad ignaviam pertinere: timor infirmorum videtur esse, non fortium. Sed videte quid ait Scriptura: Timor Domini spes fortitudinis (Prov. XIV, 26). Timeamus, ne timeamus: hoc est, prudenter timeamus, ne inaniter timeamus. Martyres sancti, propter quorum solemnitatem hoc ex Evangelio recitatum est, timendo non timuerunt: quia Deum timendo, homines contempserunt. 2. Homini ab homine nil metuendum. Quid enim ab hominibus homini metuendum est? Et quid est unde alterum terreat, homo hominem? Terret, et dicit, Occido te: et non timet, ne cum minatur, prius moriatur. Occido, inquit. Quis dicit? cui dicit? Duos audio: unum terrentem, alterum metuentem; quorum unus est potens, alter infirmus, sed ambo mortales. Quid se ergo extendit in honore inflatior potestas, in carne aequalis infirmitas? Securus minetur mortem, qui non timet mortem. Si vero unde terret, timet; attendat se, et ei cui minatur comparet se. Inveniat in eo cui minatur, parem conditionem; et a Domino simul cum illo petat miserationem. Homo est enim, et homini minatur, creatura creaturae: sed una inflata sub Creatore, altera fugiens ad Creatorem. CAPUT II. 3. Dei martyrem cur non terreat persecutor. Dicat ergo fortissimus martyr, stans homo ante hominem: Non timeo, quia timeo. Tu quod minaris, si ille nolit, non facis: quod autem ille minatur, ut faciat a nullo impeditur. Deinde tu quod minaris, et si permitteris, quid facis? Usque ad carnem saevis, anima tuta est. Non occides quod non vides: visibilis visibilem terres. Habemus ambo invisibilem Creatorem, quem simul timere debeamus; qui hominem ipsum ex visibili et invisibili creavit: visibilem de terra fecit, invisibilem flatu suo animavit. Substantia ergo invisibilis, hoc est, anima quae jacentem terram erexit de terra, non timet cum percutis terram. Potes ferire habitaculum, numquid habitatorem? Fugit percusso vinculo colligatus, et erit in occulto coronatus. Quid ergo minaris, qui animae nihil facere potes? Per meritum ejus cui facere nihil potes, resurget cui facere aliquid potes. Per meritum enim animae resurget et caro: et habitatori reddetur, jam non ruitura, sed mansura. Ecce, verba martyris dico, ecce nec propter ipsam carnem meam timeo comminantem. Caro mea subjacet potestati: sed etiam capilli capitis numerati sunt Creatori (Matth. X, 30). Quid timeo ne carnem perdam, qui nec capillum perdo? Quomodo non attendit carnem meam, cui sic nota sunt vilia mea? Ipsum corpus quod percuti et occidi potest, ad tempus cinis erit, in aeternum immortale erit. Sed cui hoc? Cui reddetur corpus ad vitam aeternam etiam occisum, peremptum, dissipatum? cui reddetur? Ei qui non timuit ponere animam suam, cum non timet ne occidatur caro sua. CAPUT III. 4. Anima modo suo immortalis. Etenim, fratres, anima immortalis perhibetur, et est immortalis secundum quemdam modum suum: quia est quaedam vita, quae potest praesentia sua carnem vivificare. Per animam quippe caro vivit. Haec vita mori non potest: et ideo anima immortalis est. Quare ergo dixi, Secundum suum modum? Audite quare. Quoniam est quaedam immortalitas vera, immortalitas quae est omnimoda incommutabilitas: de qua dicit Apostolus loquens de Deo, Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, sed nec videre potest: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen (I Tim. VI, 16). Si ergo Deus solus habet immortalitatem, certe anima mortalis est. Ecce quare dixi immortalem esse animam secundum modum suum. Nam potest et mori. Intelligat Charitas vestra, et nulla quaestio remanebit. Audeo dicere, anima potest mori, potest occidi. Certe immortalis est. Ecce audeo dicere, et immortalis est, et potest occidi: et ideo dixi quoniam est quaedam immortalitas, hoc est, omnimoda incommutabilitas, quam solus Deus habet, de quo dictum est, Qui solus habet immortalitatem. Nam si anima non potest occidi, quomodo dixit ipse Dominus cum terreret nos, Eum timete, qui potestatem habet et corpus et animam occidere in gehenna? CAPUT IV. 5. Quomodo mori anima potest. Vita animae, Deus. Adhuc confirmavi, non solvi quaestionem. Probavi quia potest anima occidi. Contradici Evangelio non potest, nisi ab anima impia. Ecce mihi occurrit et hic, et venit in mentem quod dicam. Contradici non potest vitae, nisi ab anima mortua. Evangelium vita est, impietas et infidelitas mors animae est. Ecce potest mori, et immortalis est. Quomodo ergo immortalis est? Quia semper aliqua vita est, quae in illa nunquam exstinguitur. Quomodo moritur? Non ut non sit vita, sed amittendo vitam. Etenim anima et vita est alicui rei, et habet etiam ipsa vitam suam. Ordinem attende creaturarum. Vita corporis anima est: vita animae Deus est. Sicut adest vita corpori, id est, anima, ne moriatur corpus: sic debet adesse vita animae, hoc est, Deus, ne moriatur anima. Corpus quomodo moritur? Anima deserente. Anima, inquam, deserente moritur corpus: et jacet cadaver paulo ante appetibile, modo aspernabile. Insunt membra, oculi, aures: sed hae fenestrae sunt domus, habitator abscessit. Qui plangit mortuum, ad fenestras habitaculi frustra clamat: non est intus qui audiat. Quanta dicit plangentis affectus, quanta enumerat, quanta commemorat; et per quantam, ut ita dixerim, doloris insaniam quasi cum sentiente loquitur, cum loquatur cum absente? Enumerat mores, enumerat indicia benevolentiae circa se. Tu es qui mihi illud dedisti; illud et illud praestitisti: tu es qui sic et sic me dilexisti. Si attendas, si intelligas, si insaniam doloris premas, qui te dilexit abscessit: frustra te domus patitur pulsatorem, in qua non potes invenire mansorem. CAPUT V. 6. Mors tum corporis, tum animae quibus indiciis cognoscitur. Redeamus ad causam quam paulo ante dicebam. Mortuum est corpus. Quare? Quia discessit vita ejus, hoc est, anima. Vivit corpus, et impius est, infidelis est, ad credendum durus, ad corrigendos mores ferreus: vivente corpore mortua est anima, per quam corpus vivit. Tanta enim res est anima, ut idonea sit vitam praestare corpori etiam mortua. Tanta, inquam, res est anima, tam excellens creatura, ut idonea sit etiam mortua carnem vivificare. Nam ipsa anima impii, anima infidelis, anima perversi, duri, mortua est: et tamen per ipsam mortuam vivit corpus. Ideo ibi est: movet ad operandum manus, ad ambulandum pedes, ad videndum intendit obtutum, ad audiendum auribus inclinatur; sapores dijudicat, dolores refugit, appetit voluptates. Omnia haec corporis viventis indicia, sed ex animae praesentia. Interrogo corpus, an vivat. Respondet mihi: Vides ambulantem, vides operantem, audis loquentem, cernis appetentem et fugientem, et non intelligis corpus vivere? Per haec opera animae intus constitutae, intelligo corpus vivere. Et interrogo ipsam animam, an vivat. Habet et ipsa opera sua, per quae ostendat vitam suam. Pedes ambulant, intelligo corpus vivere, sed animae praesentia. Quaero, utrum vivat anima. Pedes isti ambulant. Ecce de uno motu. De vita interrogo corpus et animam. Ambulant pedes, intelligo corpus vivere. Sed quo ambulant? Ad adulterium, inquit. Ergo mortua est anima. Sic enim veracissima Scriptura dixit: Mortua est vidua quae in deliciis vivit (I Tim. V, 6). Cum multum intersit inter delicias et adulterium, quomodo potest anima, quae in deliciis mortua dicitur, in adulterio vivere? Mortua est. Sed nec sic quidem agens mortua est. Loquentem audio, vivit corpus. Non enim lingua in ore moveretur, et percuteret quibusque locis articulares sonos, nisi intus habitator esset; et quasi ad hoc organum musicus, qui lingua sua uteretur. Prorsus intelligo. Hoc modo corpus loquitur, corpus vivit. Sed interrogo, utrum et anima vivat. Ecce loquitur corpus, vivit. Quid loquitur? Quomodo dicebam de pedibus, Ambulant, ecce vivit corpus; et quaerebam, Quo ambulant? ut intelligerem utrum et anima viveret: sic etiam cum audio loquentem, intelligo quia corpus vivit; quaero quid loquatur, utrum et anima vivat. Mendacium loquitur. Si mendacium loquitur, ergo mortua est. Unde hoc probamus? Ipsam veritatem interrogemus, quae ait: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Quaero, Quare mortua est anima? Quod paulo ante dicebam, quaero, Quare mortuum est corpus? Quia discessit vita ejus anima. Quare mortua est anima? Quia deseruit eam vita ejus Deus. CAPUT VI. 7. Mors animae lugenda et timenda magis quam mors corporis. Breviter ergo his cognitis, scitote certumque tenete, corpus mortuum esse sine anima: animam mortuam esse sine Deo. Omnis homo sine Deo mortuam habet animam. Plangis mortuum: plange peccatorem magis, plange impium, plange infidelem. Scriptum est: Luctus mortui, septem dies; fatui autem et impii, omnes dies vitae illorum (Eccli. XXII, 13). An vero non in te sunt viscera miserationis christianae, ut plangas corpus a quo recessit anima, et non plangas animam a qua recessit Deus? Hoc tenens martyr respondeat comminatori Quid me cogis, ut negem Christum? Cogis ergo ut negem veritatem? Si noluero, quid facis? Percutis corpus meum, ut recedat inde anima mea: sed ipsa anima mea ad se habet corpus. Non est imprudens, non est insipiens. Tu vis ferire corpus meum: vis ut, cum timeo ne ferias corpus meum, et recedat inde anima mea, ego feriam animam meam, et recedat inde Deus meus? Non ergo timeas, martyr, gladium percussoris: linguam tuam time, ne tu te percutias, et occidas non carnem, sed animam. Animam time, ne moriatur in gehenna ignis. CAPUT VII. 8. Corporis et animae mors aeterna, quae sit. Inde ergo Dominus, Qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna ignis. Quomodo? quando mittetur in gehennam impius, ardebit ibi corpus, ibi anima? Mors corporis, sempiterna poena: mors animae, Dei absentia. Vis nosse quae sit mors animae? Intellige prophetam dicentem, Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini (Isa. XXVI, 10). Timeat ergo anima mortem suam, et non timeat mortem corporis sui. Quia si timuerit mortem suam, et vixerit in Deo suo, non eum offendendo et a se repellendo, merebitur in fine recipere corpus suum; non ad poenam aeternam, sicut impii; sed ad vitam aeternam, sicut justi. Illam mortem timentes, et illam vitam martyres diligentes, promissa Dei exspectantes, minas persecutorum contemnentes, et ipsi apud Deum coronari meruerunt, et nobis celebranda illa solemnia reliquerunt. SERMO LXVI. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 2-11, Cum audisset Joannes in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? etc. 1. Joannis de Christo testimonium. Lectio sancti Evangelii quaestionem nobis proposuit de Joanne Baptista. Adjuvet nos Dominus ut solvamus eam vobis, quomodo eam solvit nobis. Joannes Christi testimonio laudatus est, ut audistis; et sic laudatus, ut in natis mulierum non surrexisset major. Sed major illo erat natus ex Virgine. Quantum major? Ipse praeco dicat, quantum intersit inter se et judicem suum, cujus praeco est. Antecessit enim Christum Joannes, et nascendo, et praedicando: sed antecessit obsequendo, non se praeferendo. Nam et Officium totum ante judicem ambulat; et qui ambulant priores, ipsi sunt posteriores. Quantum ergo testimonium perhibuit Joannes Christo? Ita ut diceret non se dignum esse, qui solveret corrigiam calceamenti ejus. Adhuc quid? Nos, inquit, de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 27, 16). Lucernam se confessus est de illo accensam, et ideo ad pedes ejus confugit, ne ad alta petens vento superbiae exstingueretur. Tam quippe magnus erat, ut Christus putaretur: et si non ipse testis suus esset quia non erat ipse, remaneret error, et putaretur ipse. Qualis humilis? Deferebatur illi honor a populo, et ipse respuebat. Errabant homines in ejus magnitudine, et ipse se humiliabat. Nolebat crescere hominum verbis, quia comprehenderat Dei Verbum. 2. Christi testimonium de Joanne. Ergo hoc Joannes de Christo: Christus de Joanne quid? Modo audivimus: Coepit dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento moveri? Utique non; quia Joannes non circumflabatur omni vento doctrinae. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Non; quia Joannes aspera erat veste vestitus: habebat enim vestem de pilis camelorum, non de plumis. Sed quid existis videre? prophetam? Ita: et major quam propheta. Quare major quam propheta? Venturum Dominum praenuntiaverunt, quem videre desideraverunt: et non viderunt: huic autem praestitum est quod illi quaesierunt. Vidit Dominum Joannes, vidit; digitum in eum intendit, et ait, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid. 29): ecce est. Jam venerat, et non agnoscebatur: et ideo et in ipso Joanne errabatur. Ecce est hic quem desideraverunt videre Patriarchae, quem praenuntiaverunt Prophetae, quem praesignavit Lex. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Et ille bonum testimonium perhibuit Domino, et Dominus illi: In natis mulierum, inquit Dominus, nemo surrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo; minor tempore, major majestate. Se ipsum volens intelligi hoc dixit. Valde inter homines Joannes est magnus, quo solus inter homines major est Christus. Potest et sic distingui et solvi: In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno coelorum, major est illo. Non sic quomodo paulo ante dixi. Qui autem minor est in regno coelorum, major est: regnum coelorum dixit, ubi Angeli sunt; qui ergo inter Angelos minor est, Joanne major est. Commendavit regnum quod desideremus: proposuit civitatem, cujus cives esse cupiamus. Quales ibi cives? quam magni cives! Quisquis ibi minor est, Joanne major est. Quo Joanne? Quo nemo major surrexit in naris mulierum. 3. Difficultas, an Joannes dubitaverit de Christo. Audivimus verum et bonum testimonium et Joannis de Christo, et Christi de Joanne. Quid sibi ergo vult, quod misit ad eum discipulos suos Joannes, cum inclusus esset in carcere jam occidendus, et ait discipulis suis: Ite, dicite illi: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Ipsa est tota laudatio? Illa laudatio facta est dubitatio? Quid dicis, Joannes? cui dicis? quid dicis? Judici dicis, praeco dicis. Tu digitum intendisti, tu eum ostendisti: tu dixisti, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Tu dixisti, Nos omnes de plenitudine ejus accepimus: tu dixisti, Non sum dignus corrigiam calceamenti ejus solvere. Et modo tu dicis, Tu es qui venis, an alium exspetamus? Ille ipse non est? Tu quis es? Nonne tu es praecursor ipsius? Nonne tu es de quo praedictum est, Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, et praeparabit viam tuam? Quomodo viam praeparas, et tu erras? Venerunt ergo discipuli Joannis: et Dominus ad illos, Ite, dicite Joanni: Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, pauperes evangelizantur: et beatus qui in me non fuerit scandalizatus. Nolite suspicari Joannem scandalizatum esse in Christo. Et tamen verba quasi sic sonant: Tu es qui venis? Opera interroga: Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: et quaeris an ego sum? Opera, inquit, mea, verba mea sunt. Ite, recnuntiate. Illis autem abeuntibus, Ne forte aliquis dicat, Bonus erat primo Joannes, et Spiritus Dei deseruit illum: ideo ista dixit post eorum discessum; post discessum ipsorum quos miserat Joannes, Christus laudavit Joannem. 4. Solvitur difficultas. Quid sibi ergo vult obscura quaestio? Luceat sol, unde illa lucerna accensa est. Prorsus ita solutio evidens solutio est. Joannes seorsum habebat discipulos: non separatus, sed testis paratus. Oportebat enim ut talis perhiberet testimonium Christo, qui et ipse discipulos colligebat, qui ei poterat invidere, si non possit videre. Ergo quia pro magno habebant discipuli Joannis, magistrum suum Joannem; audiebant a Joanne testimonium de Christo, et mirabantur: moriturus, ab illo eos voluit confirmari. Sine dubio enim illi dicebant apud se ipsos: Iste de illo tanta dicit, ipse de se ista non dicit. Ite, dicite illi: non quia ego dubito, sed ut vos instruamini. Ite, dicite illi: quod ego soleo dicere, ab ipso audite; audistis praeconem, confirmamini a judice. Ite, dicite illi: Tu es qui venis, an alium exspectamus? lerunt, et dixerunt; propter se, non propter Joannem. Et propter illos dixit Christus, Caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur. Videtis me, agnoscite me: videtis facta, factorem agnoscite. Et beatus qui in me non fuerit scandalizatus. Sed de vobis dico, non de Joanne. Nam ut sciremus quia non de Joanne dixit: Illis abeuntibus coepit dicere ad turbas de Joanne: dixit laudes ejus veras verax, veritas. 5. Pauperum cura. Puto satis istam solutam esse quaestionem. Sufficiat ergo usque ad ejus solutionem perduxisse sermonem. In mente habete pauperes: facite qui nondum fecistis: credite, non perditis; imo hoc solum perditis, quod non fertis ad quadrigam. Jam reddendum est pauperibus quod obtulistis, qui obtulistis: et multum minus habemus ad summam quam soletis offerre: excutite pigritiam. Ego factus sum mendicus mendicorum: quid ad me? Ego sim mendicus mendicorum, ut vos numeremini in numero filiorum. SERMO LXVII . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 25, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, etc.. CAPUT PRIMUM. 1. Confessio duplex est, peccatoris et laudatoris. Tundere pectus quid. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus exsultasse Dominum Jesum in Spiritu, et dixisse: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Hucusque interim verba Domini, si digne, si diligenter, si quod primum est, pie consideremus; invenimus primitus, non semper cum in Scripturis legimus confessionem, debere nos intelligere vocem peccatoris. Maxime autem hoc dicendum fuit, et hinc admonenda Charitas vestra: quia mox ut hoc verbum sonuit in ore Lectoris, secutus est etiam sonus tunsionis pectoris vestri, audito scilicet quod Dominus ait, Confiteor tibi, Pater. In hoc ipso quod sonuit, Confiteor, pectora tutudistis. Tundere autem pectus quid est, nisi arguere quod latet in pectore, et evidenti pulsu occultum castigare peccatum? Quare hoc fecistis, nisi quia audistis, Confiteor tibi, Pater? Confiteor, audistis: qui confitetur, non attendistis. Nunc ergo advertite. Si, Confiteor, Christus dixit, a quo longe est omne peccatum; non solius est peccatoris, sed etiam aliquando laudatoris. Confitemur ergo, sive laudantes Deum, sive accusantes nos ipsos. Pia est utraque confessio, sive cum te reprehendis, qui non es sine peccato; sive cum illum laudas, qui non potest habere peccatum. 2. Peccatoris confessio etiam ipsa est Dei laudatio. Lazari suscitatio, peccatoris resurgentis figura. Si autem bene cogitemus, reprehensio tua, laus ipsius est. Quare enim jam confiteris in accusatione peccati tui? in accusatione tui ipsius quare confiteris, nisi quia ex mortuo vivus factus es? Scriptura quippe ait: A mortuo, quasi qui non sit, perit confessio (Eccli. XVII, 26). Si perit a mortuo confessio, qui confitetur vivit: et si peccatum confitetur, utique a morte revixit. Si peccati confessor revixit a morte, quis eum suscitavit? Nullus mortuus est sui ipsius suscitator. Ille se potuit suscitare, qui mortua carne non mortuus est. Etenim hoc suscitavit quod mortuum fuerat. Ille se suscitavit, qui vivebat in se, in carne autem sua suscitanda mortuus erat. Non enim Pater solus Filium suscitavit, de quo dictum est ab Apostolo, Propter quod et Deus eum exaltavit (Philipp. II, 9): sed etiam Dominus se ipsum, id est, corpus suum; unde dicit, Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19). Mortuus est autem peccator, maxime ille quem moles consuetudinis premit, quasi sepultus est Lazarus. Parum enim erat, quia mortuus; etiam sepultus. Quisquis igitur malae consuetudinis, malae vitae, terrenarum scilicet cupiditatum mole premitur, ita ut in illo jam factum sit, quod in quodam psalmo miserabiliter dicitur, Dixit stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1); fit talis, de quali dictum est, A mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Quis eum suscitabit, nisi qui remoto lapide clamavit, dicens: Lazare, prodi foras? Quid est autem foras prodire, nisi quod occultum erat foras prodere? Qui confitetur, foras prodit. Foras prodire non posset, nisi viveret: vivere non posset, nisi resuscitatus esset. Ergo in confessione sui accusatio, Dei laudatio est. CAPUT II. 3. Ecclesia peccatores solvendo quid eis prosit. Dicit ergo aliquis, Quid prodest Ecclesia, si jam confessor voce dominica resuscitatus prodit? Quid prodest Ecclesia confitenti, cui Dominus ait: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. XVI, 19)? Ipsum Lazarum attende: cum vinculis prodit. Jam vivebat confitendo; sed nondum liber ambulabat, vinculis irretitus. Quid ergo facit Ecclesia, cui dictum est, Quae solveritis, soluta erunt; nisi quod ait Dominus continuo ad discipulos, Solvite illum, et sinite abire (Joan. XI, 14, 17, 43, 44)? 4. Laudare Deum. Accusare nos ipsos. Sive ergo nos accusemus, sive Deum laudemus, bis Deum laudamus. Si pie nos accusamus, Deum utique laudamus. Quando Deum laudamus, tanquam eum qui sine peccato est praedicamus: quando autem nos ipsos accusamus, ei per quem resurreximus, gloriam damus. Hoc si feceris, nullam occasionem invenit inimicus, qua te circumveniat ante judicem. Cum enim tu ipse fueris accusator, et Dominus liberator; quid erit ille, nisi calumniator? Merito ille hinc sibi tutelam providit adversus inimicos, non conspicuos, carnem et sanguinem, miserandam potius, quam cavendam; sed adversus illos inimicos contra quos Apostolus nos hortatur ut armemur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem: id est, adversus homines quos videtis saevire in vos. Vasa sunt, alius utitur: organa sunt, alius tangit. Immisit se, inquit, diabolus in cor Judae, ut traderet Dominum (Id. XIII, 2). Ait aliquis: Quid ergo ego feci? Audi Apostolum: Neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 27). Tu mala voluntate locum dedisti: intravit, possedit, utitur. Si locum non dares, non possideret. CAPUT III. 5. Inimici nostri invisibiles. Ergo nos admonens ait, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. Possit quisque putare adversus reges terrae, adversus potestates saeculi. Quare? ipsi non caro et sanguis? Semel dictum est, non adversus carnem et sanguinem. Avertere ab omni homine. Qui ergo restant inimici? Adversus principes et potestates spiritualis nequitiae, rectores mundi. Quasi plus dedit diabolo et angelis ejus. Plus dedit, rectores mundi appellavit. Sed ne male intelligas, exponit quid sit mundus, cujus sunt illi rectores. Rectores mundi, tenebrarum harum (Ephes. VI, 12) Quid est, mundi tenebrarum harum? Quibus est rector, dilectoribus suis et infidelibus, plenus est mundus. Has Apostolus appellat tenebras. Harum rectores, diabolus et angeli ejus. Hae tenebrae non naturales sunt, non incommutabiles sunt: mutantur, et lux efficiuntur; credunt, et credendo illuminantur. Quod cum in eis factum fuerit, audient, Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Id. V, 8). Nam quando tenebrae, non in Domino: iterum quando lux, non in te, sed in Domino. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Quia ergo sunt invisibiles inimici, invisibiliter sunt expugnandi. Quippe hostem visibilem vincis feriendo: invisibilem vincis credendo. Visibilis est hostis homo; visibile est et ferire: invisibilis est hostis diabolus; invisibile est et credere. Est ergo pugna invisibilis adversus invisibiles inimicos. CAPUT IV. 6. Unde praesidium contra inimicos. Ab his inimicis quomodo se tutum dicit quidam? Hoc enim coeperam dicere, et necesse habui de istis inimicis aliquanta cum mora tractare. Jam ergo cognitis inimicis, videamus tutelam. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero (Psal. XVII, 4). Habes quid agas. Laudans invoca: sed Dominum laudans invoca. Si enim te laudaveris, ab inimicis tuis salvus non eris. Laudans invoca Dominum, et ab inimicis tuis salvus eris. Quia quid ait ipse Dominus? Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est, ubi ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 23). Ubi via? In sacrificio laudis. Noli pedem extra hanc viam mittere. In via esto: a via noli recedere; a laude Domini nec unguem, nedum pedem. Si enim volueris ab hac via deviare, et pro Domino te laudare, non eris salvus ab illis inimicis: quia de ipsis dictum est, Juxta semitam scandala posuerunt mihi (Psal. CXXXIX, 6). Quidquid ergo putaveris boni te habere abs te, deviasti a laude Dei. Quid jam miraris, si te seducit inimicus, quando tui ipsius seductor es? Audi Apostolum: Qui enim putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit (Galat. VI, 3). 7. Gratia in Christo maxime elucet, et in latrone. Dominum ergo attende confitentem: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Confiteor tibi, laudo te. Laudo te, non accuso me. Quantum autem pertinet ad ipsius hominis susceptionem, tota gratia, singularis gratia, perfecta gratia. Quid meruit homo ille qui Christus est, si tollas gratiam, et tantam gratiam, qua unum oportebat esse Christum, et ipsum esse quem novimus? Tolle gratiam istam, quid Christus, nisi homo? quid nisi quod tu? Suscepit animam, suscepit corpus, suscepit plenum hominem: coaptat sibi, unam facit Dominus cum servo personam. Quanta ista gratia? Christus in coelo, Christus in terra: simul Christus et in coelo et in terra: nec duo Christi, sed idem Christus et in coelo et in terra. Christus apud Patrem, Christus in utero virginis: Christus in cruce, Christus apud inferos subveniens quibusdam: ea autem ipsa die Christus in paradiso cum latrone confitente. Et ibi latro quid meruit, nisi quia illam viam tenuit, ubi ostendit salutare suum? A qua tibi pes non exeat. In eo enim quod se accusavit, Deum laudavit, et vitam suam beatam fecit. Praesumpsit quidem a Domino, et ait illi, Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Considerabat enim facinora sua, et pro magno habebat, si ei vel in fine parceretur. Dominus autem continuo, cum ille diceret, Memento mei; sed quando? Cum veneris in regnum tuum: Amen, inquit, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43). Misericordia obtulit quod miseria distulit. CAPUT V. 8. Fides denegata superbis. Sapientes et prudentes. Parvuli. Stultus tenebrosus in corde. Audi ergo Dominum confitentem: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid confiteor? in quo te laudo? Haec enim confessio, ut dixi, laudem habet. Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quid est hoc, fratres? A contrario sensu intelligite. Abscondisti haec, inquit, a sapientibus et prudentibus: et non dixit, Revelasti ea stultis et imprudentibus: sed ait, Abscondisti quidem a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Sapientibus et prudentibus irridendis, arrogantibus falso grandibus, vere autem tumentibus, opposuit non insipientes, non imprudentes, sed parvulos. Qui sunt parvuli? Humiles. Ergo, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus. Nomine sapientium et prudentium, superbos intelligi ipse exposuit, cum ait, Revelasti ea parvulis. Ergo Abscondisti non parvulis. Quid est, non parvulis? Non humilibus. Quid est, non humilibus, nisi superbis? O via Domini! aut non erat, aut latebat, ut revelaretur nobis. Unde Dominus exsultavit? Quia revelatum est parvulis. Debemus esse parvuli; nam si voluerimus esse magni, quasi sapientes et prudentes, non nobis illud revelatur. Qui sunt magni? Sapientes et prudentes. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Habes remedium a contrario. Si dicendo te esse sapientem stultus factus es; dic te stultum, et sapiens eris. Sed dic: dic, et intus dic; quia sic est ut dicis. Si dicis, noli coram hominibus dicere, et coram Deo non dicere. Prorsus quod ad te ipsum pertinet, quod ad tua, tenebrosus es. Quid est enim aliud esse stultum, nisi esse tenebrosum in corde? Denique de illis sic ait, Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Antequam hoc dicerent, quid rursum? Et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 22, 21). Dic quia tu tibi lumen non es. Ut multum, oculus es; lumen non es. Quid prodest patens et sanus oculus, si lumen desit? Ergo dic, a te tibi lumen non esse; et clama quod scriptum est, Tu illuminabis lucernam meam, Domine: lumine tuo, Domine, illuminabis tenebras meas (Psal. XVII, 29). Meae enim nihil nisi tenebrae: tu autem lumen fugans tenebras, illuminans me: non a me mihi lumen existens; sed lumen non participans, nisi in te. 9. Joannes non lumen, sed lucerna. Sic et Joannes amicus sponsi, Christus putabatur, lumen putabatur. Non erat ille lumen; sed ut testimonium perhiberet de lumine. Quod autem erat lumen? Erat lumen verum. Quid est verum? Quod illuminat omnem hominem. Si verum lumen quod illuminat omnem hominem; ergo et Joannem recte dicentem, recte confitentem, Nos autem de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 8, 9, 16). Vide si aliud dixit, quam, Tu illuminabis lucernam meam, Domine. Denique jam illuminatus, testimonium perhibebat. Propter caecos, lucerna diei testimonium perhibebat. Vide quia lucerna est: Vos, inquit, misistis ad Joannem, et voluistis exsultare ad horam in lumine ejus: ille erat lucerna ardens et lucens (Id. V, 33, 35). Ille lucerna, hoc est, res illuminata, accensa ut luceret. Quae accendi potest, potest et exstingui. Sed ut non exstinguatur, ventum superbiae non patiatur. Ergo, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, lumen se putantibus, et tenebrae erant; et eo quod tenebrae erant, et lumen se putabant, nec illuminari potuerunt. Illi autem qui tenebrae erant, et tenebras se esse confitebantur, parvuli erant, non magni; humiles erant, non superbi. Recte ergo dicebant, Tu illuminabis lucernam meam, Domine. Se agnoscebant, Dominum laudabant, a via salutari non recedebant. Laudantes Dominum invocabant, et ab inimicis suis salvi erant. 10. Oratio ad Dominum. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque uberes gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem ejus, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur, inimicum a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, gubernet mentem, spirituales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat, per Jesum Christum Filium ejus, Amen. SERMO LXVIII . Item de verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 25, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, etc.. CAPUT PRIMUM. 1. Sapientes et prudentes, quibus abscondita sunt mysteria. Audivimus Filium Dei Cicentem, Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid ei confitetur? In quo eum laudat? Quia abscondisti, inquit, haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Qui sunt sapientes et prudentes? Qui parvuli? Quae ille occultavit sapientibus et prudentibus, et revelavit parvulis? Sapientes et prudentes illos significat, de quibus Paulus dicit: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 20)? Etiam nunc adhuc fortasse quaeris, qui sunt isti. Forte illi sunt, qui multum de Deo disputantes, falsa dixerunt; inflati doctrinis suis, Deum invenire et cognoscere minime potuerunt, et pro Deo, cujus est incomprehensibilis invisibilisque substantia, putaverunt Deum esse aerem, aetherem, Deum esse solem, Deum esse aliquid quod sublimiter eminet in creatura. Attendentes enim magnitudines et pulchritudines et fortitudines creaturarum, ibi remanserunt, Creatorem non invenerunt. 2. Non prodest quantalibet scientia si desit scientia Dei. Arguit illos liber Sapientiae, ubi dicitur: Si enim tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum, quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt (Sap. XIII, 9)? Accusati sunt, consumentes tempora sua et occupationes disputationum suarum in perscrutanda et quodam modo metienda creatura: quaesierunt meatus siderum, intervalla stellarum, itinera coelestium corporum, ita ut computationibus quibusdam ad eam scientiam pervenirent, ut praedicerent defectum solis, defectum lunae; et quando praedicerent eveniret, eo die, et ea hora, tantum et tanta parte, ex quanta parte illi praedixerant. Magna industria, magna solertia. Sed ibi Creatorem scrutati sunt positum non longe a se, et non invenerunt. Quem si invenissent, haberent apud se. Optime itaque et rectissime accusati sunt, qui potuerunt investigare numeros siderum, intervalla temporum, defectum luminum cognoscere et praedicere: recte accusati sunt, quoniam a quo ista facta atque ordinata sunt, non invenerunt, quia quaerere neglexerunt. Tu autem non valde cura, si gyros siderum et coelestium terrenorumve corporum numeros ignores. Vide pulchritudinem mundi, et lauda consilium Creatoris. Vide quod fecit, ama qui fecit: tene hoc maxime. Ama qui fecit: quia et te ipsum amatorem suum ad imaginem suam fecit. CAPUT II. 3. Non detinenda veritas in iniquitate. Ergo quia est mirum, qui talibus sapientibus occupatis circa creaturas, qui Creatorem negligenter quaerere voluerunt, nec invenire potuerunt, abscondita sunt illa, de quibus dixit Christus, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus: mirabilius est sapientes et prudentes deprehensos etiam qui cognoscere potuerunt. Revelatur enim, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent. Quaeris fortasse quam veritatem detineant in iniquitate? Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Unde manifestum est? Sequitur, et dicit: Deus enim illis manifestavit. Adhuc quaeris quomodo manifestaverit eis, quibus legem non dedit? Quomodo ergo? Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Fuerunt ergo quidam, non sicut Moyses famulus Dei, non sicut multi prophetae ista intuentes et intelligentes, adjuti Spiritu Dei, quem Spiritum fide hauserunt, faucibus pietatis biberunt, ore interioris hominis ructuaverunt. Non ergo tales: sed fuerunt alii dissimiles, qui per istam creaturam potuerunt pervenire ad intelligendum Creatorem, et dicere de his quae fecit Deus: Ecce quae fecit, gubernat et continet; ille ipse qui fecit, implet sua praesentia ista quae fecit. Potuerunt hoc dicere. Nam ipsos et in Actibus Apostolorum commemoravit Paulus: ubi cum dixisset de Deo, In illo enim vivimus et movemur et sumus; quoniam apud Athenienses loquebatur, ubi isti doctissimi exstiterant, adjunxit continuo, Sicut et quidam secundum vos dixerunt (Act. XVII, 28). Non est leve quod dixerunt: Quoniam in Deo vivimus et movemur et sumus. CAPUT III. 4. Unde inexcusabiles sapientes saeculi. Unde ergo dissimiles? unde vituperati? unde recte accusati? Audi Apostoli verba, quae dicere coeperam: Revelatur, inquit, ira Dei de coelo super omnem impietatem, et eorum scilicet qui legem non acceperunt: super omnem impietatem et injustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent. Quam veritatem? Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Quo manifestante? Deus enim eis manifestavit. Quomodo manifestavit? Invisibilia enim ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas. Quare manifestavit? Ut sint inexcusabiles. Si manifestavit ut sint inexcusabiles, unde ergo culpabiles? Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt. CAPUT IV. 5. Glorificare Deum et gratias agere, idem. Quid est quod dicis, Non sicut Deum glorificaverunt? Nec gratias egerunt. Hoc est ergo glorificare Deum, gratias agere Deo? Hoc sane. Quid enim pejus, si ad imaginem creatus, cognito Deo eris ingratus? Hoc est prorsus, hoc est, glorificare Deum, gratias agere Deo. Norunt fideles ubi et quando dicatur, Gratias agamus Domino Deo nostro. Quis autem gratias agit Deo, nisi qui sursum cor habet ad Dominum? Ergo illi culpabiles qui sunt inexcusabiles, quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt. Sed quid? Sed evanuerunt in cogitationibus suis. Unde evanuerunt, nisi quia superbi fuerunt? Evanescit et fumus in altum surgendo, et magis ignis lucet et roboratur humilius apprehendendo. Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Etiam fumus, cum sit igne altior, obscurus est. CAPUT V. 6. Superbis absconduntur mysteria, parvulis autem revelantur. Denique attende quod sequitur, et vide unde tota causa pendeat: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 18-22). Sibi arrogando quod praestiterat Deus, tulit quod dederat Deus. Ergo superbis ipse abscondit se, qui per creaturam diligenter scrutantibus Creatorem insinuaverat nonnisi se. Bene ergo Dominus, Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus: sive ab illis qui multiplicibus disputationibus et solertissima inquisitione ad investigationem creaturae pervenerunt, sed Creatorem minime cognoverunt; sive ab illis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt et gratias egerunt, et videre perfecte aut salubriter non potuerunt, quia superbi fuerunt. Abscondisti ergo haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quibus parvulis? Humilibus. Dic super quem requiescit Spiritus meus? Super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Haec verba Petrus tremuit; Plato non tremuit. Teneat piscator, quod perdidit nobilissimus disputator. Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Abscondisti superbis, et revelasti humilibus. Quae sunt ipsa? Non enim cum hoc diceret, coelum et terram attendebat, et quasi manu demonstrabat, cum diceret haec. Quis enim non videt haec? Vident boni, vident mali: quia facit solem suum oriri super bonos et malos (Matth. V, 45). Quae sunt ergo ista? Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Id. XI, 27). SERMO LXIX . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XI, 28, 29, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, etc.. CAPUT PRIMUM. 1. Unde hic labor. Audivimus in Evangelio Dominum exhilaratum spiritu dixisse Deo Patri: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo agnoscit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis agnoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. In clamando laboramus, in audiendo laboratis. Audiamus ergo eum qui sequitur, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis. Quare enim omnes laboramus, nisi quia sumus homines mortales, fragiles, infirmi, lutea vasa portantes, quae faciunt invicem angustias? Sed si angustantur vasa carnis, dilatentur spatia charitatis. Quid ergo dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis, nisi ut non laboretis? Denique promissio ejus in promptu est: quoniam laborantes vocavit, quaererent forte qua mercede vocati sunt: Et ego vos, inquit, reficiam. 2. Humilitas fundamentum aedificii spiritualis.--Tollite jugam meum super vos, et discite a me: non mundum fabricare, non cuncta visibilia et invisibilia creare, non in ipso mundo miracula facere, et mortuos suscitare; sed quoniam mitis sum et humilis corde. Magnus esse vis, a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam construere celsitudinis, de fundamento prius cogita humilitatis. Et quantam quisque vult et disponit superimponere molem aedificii, quanto erit majus aedificium, tanto altius fodit fundamentum. Et fabrica quidem cum construitur, in superna consurgit: qui autem fodit fundamentum, ad ima deprimitur. Ergo et fabrica ante celsitudinem humiliatur, et fastigium post humiliationem erigitur. CAPUT II. 3. Visio nobis promissa Dei videntis. Quod est fastigium construendae fabricae, quam molimur? Quo perventurum est cacumen aedificii? Cito dico, usque ad conspectum Dei. Videtis quam excelsum est, quanta res est, conspicere Deum. Qui desiderat, et quod dico, et quod audit intelligit. Promittitur nobis conspectus Dei, veri Dei, summi Dei. Hoc enim bonum est, videntem videre. Nam qui colunt falsos deos, facile illos vident: sed eos vident, qui oculos habent et non vident. Nobis autem promittitur visio Dei viventis et videntis, ut illum Deum videre concupiscamus, de quo dicit Scriptura: Qui plantavit aurem, nonne audiet? qui finxit oculum, nonne considerat? Non ergo audit, qui tibi fecit unde audias? et non videt, qui creavit unde videas? Bene in ipso Psalmo praeloquitur et dicit, Intelligite ergo, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite (Psal. XCIII, 9, 8). Multi enim propterea mala faciunt, dum putant quod non videantur a Deo. Et difficile est quidem ut eum credant videre non posse: sed putant nolle. Pauci inveniuntur tantae impietatis, ut impleatur in eis quod scriptum est, Dixit stultus in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1). Insania ista paucorum est. Sicut enim magna pietas, paucorum est; ita et magna impietas, nihilominus paucorum est. Hoc autem quod dico, turba dicit: Ecce modo inde cogitat Deus, ut sciat quid facio in domo mea, et curat Deus quid velim agere in lecto meo? Quis dicit? Intelligite, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Tu homo cum sis, quia laboras si omnia domus tuae noveris et pertineant ad te omnia verba, omnia facta servorum tuorum, putas et Deum sic laborare ut attendat ad te, qui non laboravit ut crearet te? Oculum in te non intendit suum, qui fecit tuum? Non eras, et creavit te ut esses: non te curat, cum jam sis, qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint (Rom. IV, 17)? Non ergo tibi hoc promittas. Velis, nolis, videt te; et ab ejus oculis non est ubi abscondas te. Si enim ascenderis in coelum, ibi est; si descenderis in infernum, adest (Psal. CXXXVIII, 8). Laboras, nolens recedere a factis malis, et volens non videri a Deo. Magnus labor. Facere vis mala quotidie, suspicaris te non videri? Audi Scripturam dicentem, Qui plantavit aurem, nonne audiat? qui finxit oculum, nonne considerat? Ubi mala facta tua abscondis ab oculis Dei? Si non vis recedere ab ipsis, multum laboras. CAPUT III. 4. Peccatori fugiendum ad Deum. Audi dicentem, Venite ad me, omnes qui laboratis. Non finis laborem fugiendo. Ab illo eligis fugere, non ad illum? Inveni quo, et fuge. Si autem propterea non potes ab illo fugere, quia ubique praesens est; de proximo fuge ad Deum, qui praesens est, ubi stas. Fuge. Ecce fugiendo excessisti coelos, ibi est: descendisti ad inferos, ibi est: quascumque terrarum solitudines elegeris, ibi est qui dixit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Ergo si coelum et terram ipse implet, et quo fugere ab illo non est; noli laborare: fuge ad praesentem, ne sentias venientem. Praesume te visurum bene vivendo, a quo videris et male vivendo. Male enim vivendo videri potes, videre non potes: bene autem vivendo et videris, et vides. Quanto enim te familiarius videbit qui coronat dignum, qui misericorditer vidit ut vocaret indignum? Nathanael ait Domino, quem nondum sciebat: Unde me nosti? Ait ei Dominus: Cum esses sub arbore fici, vidi te (Joan. I, 48). Videt te Christus in umbra tua: non te videbit in luce sua? Quid est enim, Cum esse sub arbore fici, vidi te? Quid sibi hoc vult? quid significat? Recordare originale peccatum Adae, in quo omnes morimur. Quando primo peccavit, de foliis ficulneis succinctoria sibi fecit (Gen. III, 7), significans in illis foliis pruritum libidinis, quo peccando pervenit. Inde nascimur, sic nascimur, in carne peccati nascimur, quam sola sanat similitudo carnis peccati. Ideo misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3). Inde venit, sed sic non venit. Non enim eum virgo libidine, sed fide concepit. Venit in virginem, qui erat ante virginem. Quam creavit elegit, quam eligeret creavit. Attulit virgini fecunditatem, non abstulit integritatem. Qui ergo sine pruritu foliorum ficus venit ad te, cum esses sub arbore fici, vidit te. Para te videre sublimiter, a quo visus es misericorditer. Sed quia magnum fastigium est, de fundamento cogita. Quo, inquis, fundamento? Disce ab illo, quoniam mitis est, et humilis corde. Hoc in te fodi fundamentum humilitatis, et pervenies ad fastigium charitatis. Conversi ad Dominum, etc. SERMO LXX . Rursum de verbis Evangelii Matthaei, XI, 28-30, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, etc.. CAPUT PRIMUM. 1. Jugum Christi in speciem durum. Mirum quibusdam videtur, fratres mei, cum audiunt Dominum dicentem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est: et considerant eos qui jugum ipsum intrepida cervice subierunt et illam sarcinam mansuetissimis humeris acceperunt, tantis agitari et exerceri difficultatibus hujus saeculi, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocati videantur; cum et Apostolus dicat, Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Ait ergo aliquis: Quomodo jugum lene est, et sarcina levis, quandoquidem illud jugum et sarcinam ferre, nihil est aliud, quam pie vivere in Christo? Et quomodo dicitur, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: ac non potius dicitur, Venite, qui vacatis, ut laboretis? Nam et vacantes invenit, quos conduxit in vineam, ut ferrent aestum diei (Matth. XX, 3-7). Et sub illo jugo leni et sarcina levi, audimus Apostolum dicere: In omnibus commendantes nosmetipsos, tanquam Dei ministros, in multa patienta, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis etc., (II Cor. VI, 4). Et alio loco in eadem Epistola: A Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui (Id. XI, 24, 25): et caetera pericula quae numerari quidem possunt, sed tolerari, nisi Spiritu sancto juvante, non possunt. CAPUT II. 2. Unde lene fit jugum Christi. Omnia ergo illa quae commemoravit aspera et gravia, frequentius et abundantius sustinebat: sed profecto aderat ei Spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione, interiorem renovaret de die in diem, et gustata requie spirituali in affluentia deliciarum Dei, in spe beatitudinis futurae omnia praesentia deliniret aspera, et omnia gravia relevaret. Ecce quam suave jugum Christi portabat, et quam levem sarcinam: ut omnia illa, quae superius enumerata dura et immania omnis auditor horrescit, levem tribulationem diceret; intuens interioribus et fidelibus oculis, quanto pretio temporalium emenda sit futura vita, non pati aeternos labores impiorum, et sine ulla sollicitudine perfrui aeterna felicitate justorum. Secari et uri se homines patiuntur, ut dolores non aeterni, sed aliquanto diuturnioris ulceris, acriorum dolorum pretio redimantur. In languida et incerta vacationis brevissimae atque ultima vita, immanissimis bellis miles atteritur; pluribus fortasse annis in laboribus inquietus, quam in otio quieturus. Quibus tempestatibus et procellis, quam horribili et tremenda saevitia coeli et maris importuni sunt mercatores, ut divitias ventosas acquirant, majoribus quam quibus acquisitae sunt, periculis et tempestatibus plenas? Quos aestus, quae frigora, quae pericula ab equis, a fossis, a praecipitiis, a fluminibus, a feris perferunt venatores? quem laborem esuriendi et sitiendi, quantas vilissimi et sordidissimi cibi et potus angustias, ut bestiam capiant? et interdum nec ipsius bestiae carnes, propter quam haec tanta sustinent, sunt epulis necessariae. Quanquam etsi aper cervusque capiatur, magis suave sit venantis animo quia captus est, quam comedentis palato quia coctus est. Quantis cruciatibus prope quotidianarum plagarum tenera puerorum aetas subditur? Quantis etiam in scholis vigiliarum et abstinentiae molestiis exercentur, non propter discendam sapientiam, sed propter opes honoresque vanitatis, ut numeros, et litteras, et disertas fallacias eloqui discant? CAPUT III. 3. Amore dura quaeque mitescunt. Sed in his omnibus qui haec non amant, eadem gravia patiuntur: qui vero amant, eadem quidem, sed non gravia pati videntur. Omnia enim saeva et immania, prorsus facilia et prope nulla efficit amor. Quanto ergo certius ac facilius ad veram beatitudinem charitas facit, quod ad miseriam, quantum potuit, cupiditas fecit? Quam facile toleratur quaelibet adversitas temporalis, ut aeterna poena vitetur, et aeterna requies comparetur? Non immerito ille vas electionis cum ingenti laetitia dixit: Non sunt condignae passiones hujus temporis, ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Ecce unde illud jugum suave est, et sarcina levis. Et si angusta est paucis eligentibus, facilis tamen omnibus diligentibus. Dicit Psalmista: Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Sed quae dura sunt laborantibus, eisdem ipsis mitescunt amantibus. Propter quod ita divinae pietatis dispensatione actum est, ut interior homo, qui renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16), non adhuc sub Lege positus, sed jam sub gratia exoneratus sarcinis innumerabilium observationum, quod erat revera grave jugum, sed durae cervici convenienter impositum, facilitate simplicis fidei, et bonae spei, et sanctae charitatis, quidquid molestiarum exteriori homini forinsecus intulisset ille princeps qui missus est foras, interiori gaudio leve fieret. Nihil enim tam facile est bonae voluntati, quam ipsa sibi: et haec sufficit Deo. Quantumlibet ergo saeviat iste mundus, verissime Angeli nato in carne Domino clamaverunt, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14): quia ejus qui natus erat, suave jugum est, et sarcina levis. Et sicut dicit Apostolus, Fidelis Deus qui nos non sinit tentari supra id quod possumus ferre; sed facit cum tentatione etiam exitum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13). Sermo LXXI . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XII, 32, Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Sive de blasphemia in Spiritum sanctum. CAPUT PRIMUM. 1. Praevia observatio ad quaestionem tractandam. Pharisaei de regno diaboli recedere ex suis ipsorum verbis admonentur. Magna quaestio est de recenti evangelica lectione proposita, cui solvendae, quantum ad nos attinet, impares sumus: sed sufficientia nostra ex Deo est, quantum ejus adjutorium vel accipere vel capere possumus. Prius ergo magnitudinem advertite quaestionis; ut cum ejus molem humeris nostris impositam videritis, oretis pro laboribus nostris, atque in auxilio quod nobis praebetur, inveniatis aedificationem mentibus vestris. Cum Domino fuisset oblatus daemonium habens, caecus et mutus, et curasset eum ita ut loqueretur et videret, et stuperent omnes turbae, dicentes, Numquid hic est filius David? Pharisaei audientes dixerunt: Hic non ejicit daemones, nisi in Beelzebub, principe daemoniorum. Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur; et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. Et si satanas satanam ejicit, adversum se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus? Hoc dicens, ex ipsorum confessione volebat intelligi quod in eum non credendo, in regno diaboli esse delegissent, quod utique adversum se divisum stare non posset. Eligant ergo Pharisaei quod voluerint. Si satanas satanam non potest ejicere, nihil contra Dominum quod dicerent, invenire potuerunt: si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno ejus, quod adversum se divisum stare non potest. 2. Diaboli ejectio per virtutem Christi. In quo autem Dominus Christus ejiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur. Et si ego, inquit, in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices vestri erunt. Dixit hoc utique de discipulis suis, illius populi filiis: qui certe discipuli Domini nostri Jesu Christi bene sibi conscii fuerant, nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in principe daemoniorum ejicerent daemones Ideo, inquit, ipsi judices vestri erunt. Ipsi, inquit, ipsi ignobilia et contemptibilia hujus mundi, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas meae virtutis apparet, ipsi testes mei, judices erunt vestri. Deinde subjungit: Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Quid est hoc? Si ego, inquit, in Spiritu Dei daemones ejicio, nec aliter possunt et filii vestri ejicere, quibus non malignam doctrinam, sed fidem simplicem dedi; procul dubio pervenit in vos regnum Dei, quo subvertitur regnum diaboli, cum quo et vos subvertimini. 3. Liberatio a diabolo per gratiam. Discretio ex massa perditionis. Et quoniam dixerat, Filii vestri in quo ejiciunt? ut ostenderet gratiam in eis suam, non meritum illorum: Aut quomodo potest quisquam, inquit, intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et sic domum ejus diripiet? Filii, inquit, vestri, qui vel crediderunt in me, vel adhuc credituri sunt, et ejecturi daemones, non in daemonum principe, sed in simplici sanctitate; qui certe vel fuerunt, vel hoc sunt quod etiam vos estis, id est, peccatores atque impii; et ideo in domo diaboli, et vasa diaboli: quomodo ab illo possent erui, quos praevalente iniquitate fortiter obtinebat, nisi alligaretur justitiae meae vinculis, et vasa ejus eriperem, quae fuerant vasa irae, et ea facerem vasa misericordiae? Hoc est quod etiam beatus Apostolus superbis, et quasi de suis meritis gloriantibus increpans dicit: Quis enim te discernit? Hoc est, A massa perditionis ex Adam et a vasis irae quis te discernit? Et ne quisquam diceret, Justitia mea: Quid enim habes, inquit, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Unde et de se ipso dicit, Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Ergo et ipse vas erat in domo illius male fortis, cum esset Ecclesiae persecutor, blasphemus, injuriosus, in malitia et invidia, sicut fatetur, agens (I Tim. I, 13). Sed ille qui alligavit fortem, ab eo vas perditionis eripuit, et vas electionis effecit. CAPUT II. 4. Regnum Christi haeresibus et schismatibus etiam excitatis indivisum. Deinde ne putarent increduli et impii adversantes nomini christiano, propter diversas haereses et schismata eorum qui sub nomine christiano greges colligunt perditorum, etiam Christi regnum adversum se esse divisum, consequenter adjungit: Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit. Non ait, Qui non est sub voce nominis mei, aut sub specie sacramenti mei: sed, Qui non est mecum, contra me est. Nec ait, Qui non congregat sub voce nominis mei: sed, Qui non congregat mecum, spargit. Non ergo est adversum se divisum regnum Christi: sed homines conantur dividere, quod emptum est pretio sanguinis Christi. Novit enim Dominus qui sunt ejus: Et recedat, inquit, ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (II Tim. II, 19). Nam si ab iniquitate non recedit, non pertinet ad regnum Christi, etiam nominans nomen Christi. Ut ergo aliqua, exempli gratia, commemorem: spiritus avaritiae et spiritus luxuriae, quia ille contrahit, ille profundit, divisi sunt adversum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. Apud idolorum cultores, spiritus Junonis et spiritus Herculis divisi sunt adversum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. Paganus hostis Christi et Judaeus hostis Christi, divisi sunt adversum se; et ambo pertinent ad regnum diaboli. Arianus et Photinianus, ambo haeretici, et adversum se ambo divisi. Donatista et Maximianista ambo haeretici, et adversum se ambo divisi. Omnia vitia erroresque mortalium inter se contrarii, divisi sunt adversum se, et omnes pertinent ad regnum diaboli: ideo non stabit regnum ejus. Justus autem et impius, fidelis et incredulus, catholicus et haereticus, divisi quidem sunt adversum se, sed non ambo pertinent ad regnum Christi. Novit Dominus qui sunt ejus. Nemo sibi de vocabulo blandiatur. Si vult sibi prodesse nomen Domini, recedat ab iniquitate, qui invocat nomen Domini. CAPUT III. 5. Difficultas quaestionis tractandae. Sed ista verba evangelica etsi habebant aliquid obscuritatis, quod, adjuvante Domino, arbitror explanatum; non erant tamen tantae difficultatis, quantae apparet esse quod sequitur. Ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus: Spiritus autem blasphemia non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 22-32). Quid ergo fiet de his quos lucrari cupit Ecclesia? Numquidnam correctis et ad eam ex quocumque errore venientibus spes falsa promittitur in remissione omnium peccatorum? Quis enim non convincitur dixisse verbum contra Spiritum sanctum, antequam Christianus vel Catholicus fieret? Primo ipsi qui Pagani appellantur, multorum deorum falsorumque cultores et idolorum adoratores, cum dicunt Dominum Christum magicis artibus fecisse miracula; nonne istis sunt similes, qui eum dixerunt in principe daemoniorum ejecisse daemonia? Deinde cum quotidie nostram sanctificationem blasphemant, quid aliud blasphemant quam Spiritum sanctum? Quid Judaei, qui dixerunt de Domino unde iste exortus est sermo? nonne usque adhuc verbum contra Spiritum sanctum loquuntur, sic eum negantes esse in Christianis, sicut illi in Christo esse negaverunt? Neque enim et illi Spiritui sancto maledixerunt, aut non eum esse dicentes, aut esse quidem, sed Deum non esse, sed esse creaturam; aut ad daemones ejiciendos nihil valere: non ista indigna, non aliquid simile de Spiritu sancto locuti sunt. Sadducaei enim Spiritum sanctum negabant: Pharisaei vero eum esse, contra Sadducaeorum haeresim defendebant (Act. XXIII, 8); sed esse in Domino Jesu Christo negabant, quem daemones ejicere in principe daemoniorum putabant, cum ejiceret ille in Spiritu sancto. Ac per hoc et Judaei et quicumque haeretici Spiritum sanctum confitentur, sed eum negant esse in Christi corpore, quod est unica ejus Ecclesia, non utique nisi una catholica; procul dubio similes sunt Pharisaeis, qui tunc etiamsi esse Spiritum sanctum fatebantur, negabant tamen eum esse in Christo, cujus opera in daemonibus ejiciendis daemoniorum principi tribuebant. Omitto quod quidam haeretici ipsum omnino Spiritum sanctum vel non creatorem, sed creaturam esse contendunt; sicut Ariani et Eunomiani et Macedoniani: vel eum prorsus ita negant, ut ipsum Deum negent esse Trinitatem, sed tantummodo esse Deum Patrem asseverant, et ipsum aliquando vocari Filium, aliquando vocari Spiritum sanctum; sicut Sabelliani, quos quidam Patripassianos vocant, ideo quia Patrem perhibent passum: cujus cum negant esse aliquem Filium, sine dubio negant esse Spiritum sanctum. Photiniani quoque Patrem solum esse dicentes Deum, Filium vero nonnisi hominem, negant omnino esse tertiam personam Spiritum sanctum. 6. Peccatum in Spiritum sanctum, quale in Paganis, Judaeis et haereticis, non irremissibile. Manifestum est igitur, et a Paganis, et a Judaeis, et ab haereticis blasphemari Spiritum sanctum. Numquidnam ergo deserendi sunt, et sine ulla spe deputandi, quoniam fixa sententia est, Qui verbum dixerit contra Spiritum sanctum, non ei dimitti, neque in hoc saeculo, neque in futuro; et illi soli existimandi sunt ab hujus gravissimi peccati reatu liberi, qui ex infantia sunt Catholici? Nam quicumque verbo Dei crediderunt, ut Catholici fierent, utique aut ex Paganis, aut ex Judaeis, aut ex haereticis in gratiam Christi pacemque venerunt: quibus si non est dimissum quod dixerunt verbum contra Spiritum sanctum, inaniter promittitur et praedicatur hominibus, ut convertantur ad Deum, et sive in Baptismo sive in Ecclesia pacem remissionemque accipiant peccatorum. Neque enim dictum est, Non remittetur ei, nisi in Baptismo; sed, Non remittetur, inquit, neque in hoc saeculo, neque in futuro. CAPUT IV. 7. De peccato in Spiritum sanctum quod in baptizatis, opinio quorumdam improbatur. Nonnullis videtur eos tantummodo peccare in Spiritum sanctum, qui lavacro regenerationis abluti in Ecclesia, et accepto Spiritu sancto, velut tanto postea dono Salvatoris ingrati, mortifero aliquo peccato se immerserint: qualia sunt vel adulteria, vel homicidia, vel ipsa discessio, sive omni modo a nomine christiano, sive a catholica Ecclesia. Sed iste sensus unde probari possit, ignoro: cum et poenitentiae quorumque criminum locus in Ecclesia non negetur; et ipsos haereticos ad hoc utique corripiendos dicat Apostolus, Ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem (II Tim. II, 25, 26). Quis enim est fructus correctionis sine ulla spe remissionis? Postremo non ait Dominus, Qui fidelis catholicus dixerit verbum contra Spiritum sanctum; sed, Qui dixerit, hoc est, quilibet dixerit, quicumque dixerit, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Sive ergo sit ille Paganus, sive Judaeus, sive Christianus, sive ex Judaeis vel Christianis haereticus, sive quodlibet aliud habeat nomen erroris, non dictum est, Ille aut ille; sed, Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, id est, blasphemaverit Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Porro autem si omnis error contrarius veritati et inimicus catholicae paci, sicut supra ostendimus, dicit verbum contra Spiritum sanctum, nec tamen cessat Ecclesia ex omni errore corrigere atque colligere, qui remissionem peccatorum et ipsum quem blasphemaverant accipiant Spiritum sanctum; puto quod grande secretum tam magnae hujus quaestionis ostendimus. Lumen ergo expositionis a Domino requiramus. CAPUT V. 8. Quaestio omnium difficillima. Erigite itaque, fratres, erigite ad me aures, ad Dominum mentes. Dico Charitati vestrae: forte in omnibus sanctis Scripturis nulla major quaestio, nulla difficilior invenitur. Unde ut vobis aliquid de me ipso fatear, semper in sermonibus quos ad populum habui, hujus quaestionis difficultatem molestiamque vitavi: non quia nihil haberem quod inde utcumque cogitarem; neque enim in re tanta petere, quaerere, pulsare negligerem: sed quia ipsi intelligentiae, quae mihi aliquantum aperiebatur, verbis ad horam occurrentibus me posse sufficere non putarem. Hodie autem lectiones audiens, de quibus vobis esset sermo reddendus, cum Evangelium legeretur, ita pulsatum est cor meum, ut Deum crederem velle aliquid hinc per meum ministerium vos audire. 9. Non omnem Spiritus blasphemiam irremissibilem esse. Prius ergo ut advertatis et intelligatis, admoneo non dixisse Dominum, Omnis blasphemia Spiritus non remittetur; neque dixisse, Quid dixerit quodcumque verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei: sed, Qui dixerit verbum. Illud enim si dixissset, nihil nobis omnino remaneret unde disputare possemus. Quoniam si omnis blasphemia et omne verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum, non remitteretur hominibus; ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et sanctificationi Ecclesiae contradicunt, vel Paganorum, vel Judaeorum, vel quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa Catholica imperitorum, quemquam Ecclesia lucraretur. Sed absit ut hoc Dominus diceret: absit, inquam, ut Veritas diceret, omnem blasphemiam vel omne verbum quod contra Spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro. CAPUT VI. 10. Certam quamdam esse blasphemiam irremissibilem. Exercere quippe nos voluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae falsitate. Quapropter non est necesse ut omnem blasphemiam vel omne verbum quod dicitur contra Spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere: sed necesse est plane ut sit aliqua blasphemia et aliquod verbum, quod si dicatur contra Spiritum sanctum, nullam unquam veniam remissionemque mereatur. Quia si omne acceperimus, quisnam poterit salvari? Si autem rursus nullum putaverimus, contradicimus Salvatori. Est ergo sine dubio aliqua blasphemia et aliquod verbum, quod si dictum fuerit contra Spiritum sanctum, non remittetur. Quod sit autem hoc verbum, quaeri a nobis Dominus voluit; ideo non expressit. Quaeri, inquam, voluit, non negari. Solent enim Scripturae ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum finiatur, non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut et ex parte non intelligatur. Ista ergo sententia ex toto, id est, universaliter pronuntiaretur, si diceretur, Omnis blasphemia Spiritus non remittetur; aut, Qui dixerit qualecumque verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro. Ex parte autem, id est, particulariter pronuntiaretur, si diceretur, Quaedam blasphemia Spiritus non remittetur. Quia ergo nec universaliter nec particulariter enuntiata sententia est (non enim dictum est, Omnis blasphemia Spiritus; aut, quaedam blasphemia; sed tantummodo indefinite dictum est, Spiritus blasphemia non remittetur: nec dictum est, Qui dixerit quodcumque verbum; aut, qui dixerit quoddam verbum; sed indefinite, Qui dixerit verbum ); non est necesse ut omnem blasphemiam vel omne verbum intelligamus: sed necesse est plane ut quamdam blasphemiam et quoddam verbum voluerit intelligi Dominus; quamvis id exprimere noluerit, ut petendo, quaerendo, pulsando, si quid recti intellectus acceperimus, non viliter habeamus. CAPUT VII. 11. Locus Joannis de certo quodam Judaeorum peccato. Hoc ut manifestius videatis, illud attendite quod ait idem ipse de Judaeis: Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent (Joan. XV, 22). Neque enim ita dictum est, ut sine ullo peccato omnino vellet intelligi futuros fuisse Judaeos, si non venisset et locutus eis fuisset. Plenos quippe invenit, oneratosque peccatis. Propter quod dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI, 28). Unde, nisi sarcinis peccatorum et transgressionibus Legis? Quoniam Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. V, 20). Cum ergo ipse etiam alibi dicat, Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13); quomodo, si non venisset, peccatum non haberent, nisi quia sententia ista nec universaliter nec particulariter, sed indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intelligi? Sed plane nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus venisset et locutus eis fuisset, falsam, quod absit, sententiam esse diceremus. Non ergo ait, Si non venissem et locutus fuissem eis, nullum peccatum haberent: ne Veritas mentiretur. Nec rursus definite dixit, Si non venissem et locutus fuissem eis, quoddam peccatum non haberent: ne pium studium parum exerceretur. In omni quippe copia Scripturarum sanctarum pascimur apertis, exercemur obscuris: illic fames pellitur, hic fastidium. Quia ergo non est dictum, Peccatum nullum haberent; non perturbemur, cum peccatores Judaeos, etiamsi Dominus non venisset, agnoscimus. Sed tamen quia dictum est, Si non venissem, peccatum non haberent; inde necesse est, etiamsi non omne, aliquod tamen eos ex adventu Domini, quod non habebant, contraxisse peccatum. Illud ipsum profecto est, quod in praesentem sibique loquentem non crediderunt, eumque inimicum deputantes, quoniam vera dicebat, insuper occiderunt. Hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non venisset et locutus eis fuisset, utique non haberent. Sicut ergo ibi cum audimus, Peccatum non haberent; non omne, sed aliquod peccatum intelligimus: ita in hodierna lectione cum audimus, Spiritus blasphemia non remittetur; non omnem blasphemiam, sed quamdam; et cum audimus, Qui dicit verbum contra Spiritum sanctum, non remittetur ei; non omne verbum, sed quoddam intelligere debemus. 12. De Spiritu sancto hic dictum esse. Nam et hoc ipsum quod ait, Spiritus autem blasphemia non remittetur; utique non omnis spiritus, sed Spiritus sancti blasphemiam necesse est intelligamus. Quod etsi planius alibi non diceret, quis tam vecors esset, ut aliud intelligeret? Secundum hanc regulam locutionis, et illud accipitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu (Joan. III, 5). Non enim ait ibi, Et Spiritu sancto: et tamen hoc intelligitur. Nec quoniam dixit, ex aqua et Spiritu, omnem spiritum quisquam intelligere cogitur. Quocirca cum audis, Spiritus autem blasphemia non remittetur; sicut non omnem spiritum, ita non omnis spiritus blasphemiam oportet accipias. CAPUT VIII. 13. Evangelistae alii de hac re consentientes cum Matthaeo. Audire jam velle vos video, quoniam non est omnis, quaenam sit illa blasphemia Spiritus, quae non remittetur; et quod sit verbum, quoniam non est omne, quod si dictum fuerit contra Spiritum sanctum, non remittetur, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Jam et ego vellem dicere, quod intentissime exspectatis audire: sed tolerate aliquantas majoris diligentiae moras, donec, adjuvante Domino, totum quod occurrit expediam. Alii quippe duo evangelistae, Marcus et Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixerunt, blasphemiam, seu verbum: ut intelligeremus non omnem blasphemiam, sed quamdam; nec verbum omne, sed quoddam. Quid ergo dixerunt? Apud Marcum ita scriptum est: Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti (Marc. III, 28, 29). Apud Lucam ita: Omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur ei: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur (Luc. XII, 10). Numquid propter nonnullam verborum diversitatem receditur ab ejusdem veritate sententiae? Nam neque alia causa est cur Evangelistae eadem non eodem modo dicant, nisi ut inde discamus res verbis, non rebus verba praeponere, nihilque aliud in loquente quaerere, nisi voluntatem, propter quam insinuandam verba promuntur. Quid enim ad rem interest, utrum dicatur, Spiritus blasphemia non remittetur; an dicatur, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non ei remittetur? Nisi forte quod eadem res apertius isto modo quam illo dicitur, et alium evangelistam non destruit alius, sed exponit. Spiritus autem blasphemia, clause dictum est; quia non expressum est, cujus spiritus. Non enim quicumque spiritus, Spiritus sanctus est. Item potest dici spiritus blasphemia, cum spiritu quisque blasphemat: quomodo potest dici spiritus oratio, cum spiritu quisque orat. Unde dicit Apostolus: Orabo spiritu, orabo et mente (I Cor. XIV, 15). Cum vero dictum est, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, illae ambiguitates solutae sunt. Item quod scriptum est, Non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti; quid est aliud, quam id quod secundum Matthaeum legitur, Non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro? Aliis quippe verbis et alio loquendi modo eadem ipsa est expressa sententia. Et quod est apud Matthaeum, Qui dixerit verbum contra Spiritum sanctum, ne aliud aliquid quam blasphemiam intelligeremus planius alii dixerunt: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum. Eadem tamen res ab omnibus dicta est: nec aliquis eorum a loquentis voluntate discessit, propter quam intelligendam verba dicuntur, scribuntur, leguntur, audiuntur. CAPUT IX. 14. Difficultas in verbis Marci. Sed ait aliquis: Ecce accepi et intellexi, quia cum dicitur blasphemia, nec exprimitur omnis aut quaedam, potest quaedam intelligi, aut omnis; sed non est necesse ut omnis; nisi autem quaedam intelligatur, falsum est quod dicitur: ita et verbum si non dicatur omne, seu quoddam, non est necesse ut omne intelligatur; sed nisi vel quoddam fuerit intellectum, nullo modo potest verum esse quod dicitur. Sed ubi legitur, Qui blasphemaverit, quomodo intelligo quamdam blasphemiam, ubi non legitur blasphemia; vel quoddam verbum, ubi non legitur verbum, sed tanquam generaliter dici videtur, Qui blasphemaverit? Huic contradictioni sic respondemus: Quia etiam hic si diceretur, Qui blasphemaverit quamcumque blasphemiam in Spiritum sanctum, nihil esset cur aliquam blasphemiam quaerendam putaremus, quando omnem intelligere deberemus: sed quia omnis non potest intelligi, ne Paganis, Judaeis, haereticis, omnique hominum generi, qui diversis erroribus et contradictionibus suis blasphemant in Spiritum sanctum, spes remissionis, si se correxerint, auferatur; restat utique ut in eo quod scriptum est, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, ille intelligatur qui, non omni modo, sed eo modo blasphemaverit, ut ei nunquam possit ignosci. CAPUT X. 15. Tentatio duplex. Sicut enim in eo quod dictum est, Deus neminem tentat (Jacobi I, 13), non omni, sed quodam tentationis modo Deus neminem tentare intelligendus est: ne falsum sit illud quod scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3); et ne Christum negemus Deum, vel dicamus falsum Evangelium, ubi legimus quia interrogabat discipulum tentans eum, ipse autem sciebat quid esset facturus (Joan. VI, 5, 6). Est enim tentatio adducens peccatum, qua Deus neminem tentat: et est tentatio probans fidem, qua et Deus tentare dignatur. Ita cum audimus, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi omne tentandi. 16. Salus credenti et baptizato promissa. Item cum audimus, Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16): non utique intelligimus eo modo credentem, quo et daemones credunt et contremiscunt (Jacobi II, 19), nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon baptizari potuit (Act. VIII, 13), sed salvus esse non potuit. Sicut ergo cum diceret, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, non omnes credentes et baptizatos, sed quosdam intuebatur; in ea scilicet constitutos fide, quae Apostolo distinguente, per dilectionem operatur (Galat. V, 6): ita cum dixit, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum; non omnem, sed quemdam blasphemantis in Spiritum sanctum intendebat reatum, quo quisquis fuerit obligatus, nulla unquam remissione solvetur. CAPUT XI. 17. Modus quidam manducandi carnem Christi proprius piorum. Illud etiam quod ait, Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in illo (Joan. VI, 57); quomodo intellecturi sumus? Numquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus dicit Apostolus quod judicium sibi manducent et bibant (I Cor. XI, 29); cum ipsam carnem manducent, et ipsum sanguinem bibant? Numquid et Judas magistri venditor et traditor impius, quamvis primum ipsum manibus ejus confectum Sacramentum carnis et sanguinis ejus cum caeteris discipulis, sicut apertius Lucas evangelista declarat, manducaret et biberet (Luc. XXII, 21), mansit in Christo, aut Christus in eo? Tam multi denique, qui vel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt, vel cum manducaverint et biberint, apostatae fiunt, numquid manent in Christo; aut Christus in eis? Sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem, et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducaverit et biberit, in Christo manet, et Christus in eo. Non ergo quocumque modo quisquam manducaverit carnem Christi, et biberit sanguinem Christi, manet in Christo, et in illo Christus; sed certo quodam modo, quem modum utique ipse videbat, quando ista dicebat. Sic igitur et in eo quod ait, Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, non quocumque modo blasphemaverit, reus est hujus irremissibilis delicti; sed modo quodam, quem nos quaerere atque intelligere voluit, qui hanc sententiam veram terribilemque deprompsit. CAPUT XII. 18. Aggreditur solutionem quaestionis. Trinitas Deus. Quisnam sit autem iste blasphemandi modus, vel potius immoderatio, quaenam sit ista blasphemia, et quod sit verbum contra Spiritum sanctum; jam, quantum existimo, ipse ordo postulat ut dicamus, vestramque exspectationem tamdiu, sed necessario detentam, non ulterius differamus. Nostis, charissimi, in illa invisibili et incorruptibili Trinitate, quam fides nostra et catholica Ecclesia tenet et praedicat, Deum Patrem non Spiritus sancti Patrem esse, sed Filii; et Deum Filium non Spiritus sancti Filium esse, sed Patris; Deum autem Spiritum sanctum non solius Patris, aut solius esse Filii Spiritum, sed Patris et Filii. Et hanc Trinitatem, quamvis servata singularum proprietate et substantia personarum; tamen propter ipsam individuam et inseparabilem aeternitatis, veritatis, bonitatis essentiam vel naturam, non esse tres deos, sed unum Deum. Ac per hoc pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim talibus, quales adhuc sumus, videre conceditur; insinuatur nobis in Patre auctoritas, in Filio nativitas, in Spiritu sancto Patris Filiique communitas, in tribus aequalitas. Quod ergo commune est Patri et Filio, per hoc nos voluerunt habere communionem et inter nos et secum, et per illud donum nos colligere in unum quod ambo habent unum, hoc est, per Spiritum sanctum Deum et donum Dei. In hoc enim reconciliamur divinitati, eaque delectamur. Nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? Sicut autem veritate discimus, ita charitate diligimus; ut et plenius cognoscamus, et beati cognito perfruamur. Charitas porro diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Et quia peccatis alienabamur a possessione verorum honorum, charitas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Est ergo Pater Filio veritati origo verax, et Filius de veraci Patre orta veritas, et Spiritus sanctus a Patre bono et Filio bono effusa bonitas: omnium est autem non impar divinitas, nec separabilis unitas. 19. Peccatorum remissio datur per Spiritum sanctum. Ignis, tribulatio. Ignis, Spiritus sanctus. Primum ergo in nos, ad accipiendam vitam aeternam, quae in novissimo dabitur, de bonitate Dei munus venit ab initio fidei, remissio peccatorum. Illis enim manentibus, manent quodam modo inimicitiae adversus Deum, et ab illo alienatio, quae a nostro malo est: quoniam non mentitur Scriptura, dicens, Peccata vestra separant inter vos et Deum (Isai. LIX, 2). Non itaque nobis infert bona sua, nisi auferat mala nostra. Et in tantum illa crescunt, in quantum ista minuuntur: nec illa perficientur, nisi ista finiantur. Jam vero quod Dominus Jesus sic in Spiritu sancto peccata dimittit, quemadmodum in Spiritu sancto daemones ejicit, hinc intelligi potest, quod posteaquam resurrexit a mortuis, cum dixisset discipulis suis, Accipite Spiritum sanctum; continuo subjecit, Si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX, 22, 23). Nam et illa regeneratio, ubi fit omnium praeteritorum remissio peccatorum, in Spiritu sancto fit, dicente Domino, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Id. III, 5). Sed aliud est, nasci de Spiritu; aliud, pasci de Spiritu: sicut aliud est, nasci de carne, quod fit cum parit mater; aliud est, pasci de carne, quod fit cum lactat infantem, ad hoc conversum ut cum voluptate biberet, unde natus est ut viveret; ut inde accipiat vivendi alimentum, unde accepit nascendi initium. Primum itaque credendum beneficium est benignitatis Dei in Spiritu sancto remissio peccatorum. Unde ita coepit et praedicatio Joannis Baptistae, qui praecursor Domini missus est. Sic enim scriptum est: In diebus autem illis venit Joannes Baptista, praedicans in deserto Judaeae, et dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 1, 2). Hinc et ipsius Domini, quod ita legitur: Exinde coepit Jesus praedicare et dicere: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Id. IV, 17). Ait autem Joannes inter caetera, quae locutus est ad eos qui venerunt, ut ab illo baptizarentur: Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam: qui autem venturus est post me, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Id. III, 11). Ait et Dominus: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, quem accepturi estis non post multos hos dies, usque ad Pentecosten (Act. I, 5). Quod autem dixit Joannes, Et igni, quamvis possit intelligi et tribulatio, quam pro nomine Christi credentes fuerant perpessuri; tamen non ab re est, eumdem Spiritum sanctum etiam nomine ignis significatum videri. Propter quod et in adventu ejus dictum est: Visae sunt illis linguae divisae, velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum (Id. II, 3). Hinc et ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in mundum (Luc. XII, 49). Hinc et Apostolus ait: Spiritu ferventes (Rom. XII, 11): quoniam hinc fervet charitas. Diffunditur quippe in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Cui fervori contrarium est, quod Dominus ait, Refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). Sed perfecta charitas perfectum donum est Spiritus sancti. Prius est autem illud quod ad remissionem pertinet peccatorum: per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum (Coloss. I, 13), et princeps hujus mundi mittitur foras fide nostra (Joan. XII, 31), qui operatur in filiis infidelitatis (Ephes. II, 2), nulla vi alia nisi societate et obligatione peccati. In Spiritu enim sancto, quo in unum Dei populus congregatur, ejicitur spiritus immundus, qui in se ipsum dividitur. 20. Impoenitentia, peccatum in Spiritum sanctum. Contra hoc donum gratuitum, contra istam Dei gratiam loquitur cor impoenitens. Ipsa ergo impoenitentia est Spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc soeculo, neque in futuro. Contra Spiritum enim sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur, et quem accepit Ecclesia, ut cui dimiserit peccata, dimittantur ei, verbum valde malum et nimis impium, sive cogitatione, sive etiam lingua sua dicit, quem patientia Dei cum ad poenitentiam adducat, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 4-6). Haec ergo impoenitentia; sic enim uno aliquo nomine possumus utcumque appellare et blasphemiam, et verbum contra Spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum: haec, inquam, impoenitentiam, contra quam clamabant et praeco et judex, dicentes, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum; contra quam Dominus os evangelicae praedicationis aperuit, et contra quam ipsum Evangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit; ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis, Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47): haec omnino impoenitentia non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro; quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae valeat in futuro. CAPUT XIII. 21. De nullo desperandum est inpraesenti vita. Sed ista impoenitentia vel cor impoenitens quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest judicari. De nullo enim desperandum est, quamdiu patientia Dei ad poenitentiam adducit, nec de hac vita rapit impium, qui non mortem vult impii, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23). Paganus est hodie: unde scis, utrum sit futurus crastino Christianus? Judaeus infidelis est hodie: quid si cras credat in Christum? Haereticus est hodie: quid si cras sequatur catholicam veritatem? Schismaticus est hodie: quid si cras amplectatur catholicam pacem? Quid si isti, quos in quocumque genere erroris notas, et tanquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam vitam, agant poenitentiam, et inveniant veram vitam in futuro? Proinde, fratres, etiam ad hoc vos admoneat, quod ait Apostolus: Nolite ante tempus quidquam judicare (I Cor. IV, 5). Haec enim blasphemia Spiritus, cui nunquam est ulla remissio (quam non omnem, sed quamdam intelleximus, eamque perseverantem duritiam cordis impoenitentis vel diximus vel invenimus, vel etiam quantum existimamus, ostendimus), non potest in quoquam, ut diximus, dum in hac adhuc vita est, deprehendi. 22. Objectio diluitur. --Quod non ideo videatur absurdum, quia cum homo usque in finem hujus vitae in dura impoenitentia perseverans, diu multumque loquatur adversus hanc gratiam Spiritus sancti; Evangelium tamen tam longam contradictionem cordis impoenitentis, quasi breve aliquid, verbum appellavit, dicens: Quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Haec enim quamvis prolixa sit, et plurimis verbis contexta et producta blasphemia; solet tamen Scriptura etiam multa verba verbum appellare. Neque enim unum verbum locutus est quicumque propheta, et tamen sic legitur: Verbum quod factum est ad illum vel illum prophetam. Et Apostolus: Presbyteri, inquit, duplici honore honorentur; maxime qui laborant in verbo et doctrina (I Tim. V, 17). Non ait, In verbis; sed, in verbo. Et sanctus Jacobus: Estote, inquit, factores verbi, et non auditores tantum (Jacobi I, 22). Non ait et ipse, Verborum; sed, verbi: quamvis tam multa verba de Scripturis sanctis in ecclesia celebriter et solemniter legantur, dicantur, audiantur. Sicut ergo quantocumque tempore quisquis nostrum in praedicando Evangelio laboraverit, non verborum, sed verbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisquis vestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non verborum, sed verbi audiendi studiosissimus nuncupatur: ita eo more quo Scripturae loquuntur, et quem novit ecclesiastica consuetudo, quisquis universa sua vita, qua istam gerit carnem, quantalibet longitudine protendatur, quaecumque verba vel ore vel sola cogitatione locutus fuerit corde impoenitenti, contra remissionem peccatorum quae fit in Ecclesia, verbum dicit contra Spiritum sanctum. 23. Omnis alia blasphemia, dimisso peccato in Spiritum sanctum, dimittitur, quare. Ideo autem non solum verbum quod dictum fuerit contra Filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impoenitentis contra Spiritum sanctum, quo in Ecclesia peccata solvuntur, cuncta alia dimittuntur. Quomodo autem hoc dimittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum? Omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod nunquam dimittetur: in quibus est autem, quoniam hoc nunquam dimittitur, nec alia dimittuntur; quia omnium remissio vinculo istius impeditur. Non ergo propterea quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur; quia in Trinitate major est Filio Spiritus sanctus, quod nullus unquam vel haereticus dixit: sed quoniam quisquis restiterit veritati, et blasphemaverit veritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem apud homines, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis, quod est Filius hominis, idem ipse Christus, si non dixerit verbum illud cordis impoenitentis contra Spiritum sanctum, de quo dictum est, Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu (Joan. III, 5); et de quo item dictum est, Accipite Spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei (Id. XX, 22): id est, si poenituerit eum, accipiet per hoc donum remissionem omnium peccatorum, simul et hujus, quod verbum dixit contra Filium hominis; quia peccato ignorantiae sive contumaciae vel cujuscumque blasphemiae, non addidit peccatum impoenitentiae contra donum Dei et gratiam regenerationis vel reconciliationis, quae fit in Ecclesia in Spiritu sancto. CAPUT XIV. 24. Non ideo Filii blasphemiam facilius quam Spiritus remitti, quia ille minor est in quantum homo. Proinde nec illud sentiendum est, quod quidam putant, ideo remitti verbum quod dicitur contra Filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra Spiritum sanctum, quia propter susceptam carnem factus est Filius hominis Christus; qua carne utique major est Spiritus sanctus, qui substantia propria aequalis est Patri et unigenito Filio secundum ejus divinitatem, secundum quam et ipse unigenitus Filius aequalis est Patri et Spiritui sancto. Nam si hoc propterea dictum esset, profecto de omni caetera blasphemia taceretur, ut haec sola remissibilis videretur, quae contra Filium hominis dicitur, quasi cum homo solus putatur. Cum vero praemissum sit, Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus; quod etiam apud alium evangelistam ita positum est, Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint: procul dubio et illa blasphemia quae contra Patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola irremissibilis definitur, quae dicitur contra Spiritum sanctum. Numquidnam et Pater formam servi accepit, qua sit major Spiritus sanctus? Non utique: sed ideo post universalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae, eminentius voluit exprimere blasphemiam, quae dicitur contra Filium hominis; quia etiamsi in illo peccato fuerint homines obligati, quod commemoravit, ubi ait, Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent (Joan. XV, 22): quod etiam in Evangelio secundum Joannem valde grave ostendit esse peccatum, ubi ait de ipso Spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret, Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et judicio; de peccato quidem, quia non crediderunt in me (Id. XVI, 8, 9): tamen si non dixerit illa cordis impoenitentis duritia verbum contra Spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra Filium hominis remittetur. CAPUT XV. 25. Peccata dimittere totius est Trinitatis. Hic fortassis aliquis quaerat, utrum tantummodo Spiritus sanctus peccata dimittat, an et Pater et Filius. Respondemus, quod et Pater et Filius. Ipse enim Filius de Patre dicit: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra. Cui nos quoque dicimus in oratione dominica, Pater noster qui es in coelis: atque inter caetera et hoc petimus, dicentes, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 14, 9, 12). De se autem ipse ait: Ut sciatis quod habeat Filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata (Id. IX, 6). Si ergo, inquis, et Pater et Filius et Spiritus sanctus dimittunt peccata, cur illa impoenitentia quae nunquam dimittetur, tantummodo ad Spiritus blasphemiam dicitur pertinere; tanquam ille qui hoc impoenitentiae peccato fuerit obligatus, dono Spiritus sancti resistere videatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum? Ubi et ego quaero, utrum Christus ejecerit daemonia, an et Pater et Spiritus sanctus? Si enim tantummodo Christus, quid est quod ipse dicit, Pater autem in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10)? Ita enim dictum est, Ipse facit opera; tanquam Filius non faciat, sed Pater manens in Filio. Cur ergo alio loco dicit, Pater meus usquemodo operatur, et ego operor? et paulo post, Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit (Joan. V, 17, 19). Quod autem alio loco dicit, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit (Id. XV, 24), ita dicit quasi solus faciat. Si autem haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilia sint opera Patris et Filii; quid credendum est de Spiritu sancto, nisi quia et ipse pariter operatur? Nam in eo ipso loco, unde exorta est ista quaestio quam discutimus, cum Filius ejiceret daemonia, ipse tamen ait, Si ego in Spiritu sancto ejicio daemonia, igitur pervenit in vos regnum Dei. CAPUT XVI. 26. Trinitatis potestas et operatio individua. Hic forte quis dicat, Spiritum sanctum dari potius a Patre et Filio, quam sua voluntate aliquid operari; et ad hoc pertinere quod dictum est, In Spiritu sancto ejicio daemonia, quod non ipse Spiritus, sed Christus id faceret Spiritu: ut sic intelligatur quod dictum est, In Spiritu sancto ejicio, tanquam diceretur, Spiritu sancto ejicio. Solent quippe ita loqui Scripturae, Interfecerunt in gladio: id est, gladio. Succenderunt in igni (Psal. LXXIII, 7): id est, igni. Et accepit Jesus cultros petrinos, in quibus circumcideret filios Israel (Josue V, 2, 3): id est, quibus circumcideret filios Israel. Sed qui propterea demunt Spiritui sancto propriam potestatem, illud attendant quod dictum a Domino legitur: Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8). Illud vero quod Apostolus ait, Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus; verendum est ne quisquam arbitretur, quod ea non operetur Pater et Filius, cum in eis operibus commemoraverit et donationes curationum, et operationes virtutum, ubi est utique et expulsio daemoniorum. Cum vero adjungit et dicit, Dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11); nonne manifestat etiam sancti Spiritus potestatem, sed a Patre et Filio plane individuam? Si ergo haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intelligatur operatio Trinitatis; ita ut cum operatio Patris dicitur, non eam sine Filio et Spiritu sancto intelligatur operari; et cum operatio Filii, non sine Patre et Spiritu sancto; et cum operatio Spiritus sancti, non sine Patre et Filio: satis notum est recte credentibus, vel etiam ut possunt intelligentibus, et illud ideo dictum esse de Patre, Ipse facit opera, quod ab illo sit etiam origo operum, a quo est existentia cooperantium personarum; quia et Filius de illo natus est, et Spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est Filius, et cum quo illi communis est idem Spiritus: et illud quod ait Dominus, Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, non ad Patrem vel Spiritum retulisse, quod ei non sint in illis operibus cooperati; sed ad homines, a quibus leguntur multa facta miracula, et tamen a nullo quae Filius fecit: et quod ait Apostolus de Spiritu sancto, Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, non ideo dictum, quia non ei cooperatur Pater et Filius; sed quia in his operibus non sint multi sed unus Spiritus, et in diversis suis operationibus non est a se ipse diversus. 27. Idem tractatur argumentum. Nec tamen inaniter, sed rationabiliter et veraciter dicitur Patrem dixisse, non Filium et Spiritum sanctum, Tu es Filius meus dilectus, in quo complacui (Luc. III, 22). Sed hoc miraculum de coelo sonabilis verbi, quamvis ad personam Patris tantummodo noscamus pertinere, cooperatos esse tamen Filium et Spiritum sanctum, non negamus. Neque enim quia tunc Filius carnem portans cum hominibus conversabatur in terra, ideo non erat etiam in sinu Patris tanquam unigenitum Verbum, quando illa de nube vox facta est; aut sapienter et spiritualiter credi potest, Deum Patrem operationem verborum suorum sonantium atque transeuntium a suae Sapientiae suique Spiritus cooperatione separasse. Eodem modo cum rectissime dicamus, non Patrem, nec Spiritum sanctum, sed Filium super mare ambulasse (Matth. XIV, 25), cujus unius caro erat illa et plantae fluctibus innitentes; illud tamen opus tanti miraculi Patrem et Spiritum sanctum cooperatos esse quis abnuat? Sic enim et solum Filium verissime dicimus ipsam suscepisse carnem, non Patrem aut Spiritum sanctum; et tamen hanc incarnationem ad solum Filium pertinentem, quisquis negat cooperatum Patrem aut Spiritum sanctum, non recte sapit. Item dicimus, nec Patrem, nec Filium, sed solum Spiritum sanctum, et in columbae specie, et in linguis velut igneis apparuisse, et dedisse pronuntiare illis in quos venerat, multis et variis linguis magnalia Dei (Id. III, 16, et Act. II, 3, 4): a quo tamen miraculo ad solum Spiritum sanctum pertinente, cooperationem Patris et Verbi unigeniti separare non possumus. Ita singulorum quoque in Trinitate opera Trinitas operatur, unicuique operanti cooperantibus duobus, conveniente in tribus agendi concordia, non in uno deficiente efficacia peragendi. Quae cum ita sint, hinc est quod Dominus Jesus in Spiritu sancto daemones ejicit. Neque enim et solus hoc implere non poterat, atque illud adjutorium tanquam huic operi non sufficiens assumebat; sed spiritum divisum in semetipsum, eo Spiritu congruebat expelli, quem Pater et Filius non divisi in semetipsis communiter habent. CAPUT XVII. 28. Peccata non remittuntur extra Ecclesiam. Sic et peccata, quia praeter Ecclesiam non dimittuntur, in eo Spiritu dimitti oportebat, quo in unum Ecclesia congregatur. Denique si quemquam extra Ecclesiam suorum poeniteat peccatorum, et hujus tanti peccati quo alienus est ab Ecclesia Dei cor impoenitens habeat, quid ei prodest illa poenitentia; cum isto solo verbum dicat contra Spiritum sanctum, quo extraneus est ab Ecclesia, quae accepit hoc donum, ut in ea in Spiritu sancto fiat remissio peccatorum? Quam remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum sanctum intelligitur pertinere. Ipse enim est Spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): ut ei possimus dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Et in hoc cognoscimus, sicut dicit Apostolus Joannes, quoniam Christus manet in nobis, de Spiritu suo, quem dedit nobis (I Joan. III, 24). Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16). Ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici Filii Dei. Unde scriptum est: Si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas Spiritus (Philipp. II, 1). Propter hanc societatem illi in quos primitus venit, linguis omnium gentium sunt locuti. Quia sicut per linguas consociatior est societas generis humani; sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societatem filiorum Dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus: ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse Spiritum sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium; ita se nunc ille agnoscat accepisse Spiritum sanctum, qui tenetur vinculo pacis Ecclesiae, quae diffunditur in omnibus gentibus. Unde dicit Apostolus: Studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). CAPUT XVIII. 29. Spiritus sanctus et Patris et Filii Spiritus est. Quod autem sit ipse Spiritus Patris, ipse Filius dicit, De Patre procedit (Joan. XV, 26): et alio loco, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). Quod vero ipse sit et Spiritus Filii, Apostolus dicit, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba, Pater (Galat. IV, 6): hoc est, clamare facientem. Nos enim clamamus; sed in illo, id est, ipso diffundente charitatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. Unde item dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Ad quem ergo in Trinitate proprie pertineret hujus communio societatis, nisi ad eum Spiritum qui est Patri Filioque communis? 30. Extra Ecclesiam non habetur Spiritus sanctus. Hunc Spiritum quod illi non habeant, qui sunt ab Ecclesia segregati, Judas apostolus apertissime declaravit, dicens: Qui se ipsos segregant, animales, Spiritum non habentes (Judae 19). Unde in ipsa Ecclesia etiam illos qui per nomina hominum, quamvis in unitate ejus constitutorum, quaedam schismata moliebantur, Paulus Apostolus arguens, inter caetera ait: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia enim est illi, et non potest scire, quoniam spiritualiter dijudicatur (I Cor. II, 14). Ostendit quid dixerit, non percipit, id est, scientiae non capit verbum. Hos in Ecclesia constitutos parvulos, dicit nondum spirituales, sed adhuc carnales, et lacte alendos, non esca. Quasi parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis. Ubi dicitur, nondum, vel, non adhuc, profecto non desperatur; si eo tenditur, ut sit aliquando quod nondum est. Adhuc enim estis, inquit, carnales. Et ostendens unde sint carnales: Cum enim sit, inquit, inter vos aemulatio, et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Atque idipsum planius aperiens: Cum enim quis dicat, Ego quidem, inquit, sum Pauli; alius autem, ego Apollo; nonne homines estis? Quid ergo Apollo? quid autem Paulus? Ministri, per quos credidistis (I Cor. III, 1-5). Hi ergo, id est, Paulus et Apollo, concordes erant in unitate Spiritus et vinculo pacis; et tamen quia eos isti inter se dividere, et pro altero inflari adversus alterum coeperant, dicuntur homines et carnales et animales, non valentes percipere quae sunt Spiritus Dei: et tamen quia non sunt ab Ecclesia segregati, parvuli appellantur in Christo; quos utique vel angelos vel deos esse cupiebat, quos arguebat quia homines erant, id est, in his contentionibus non quae Dei sunt, sed quae hominum sapiebant. De illis vero qui sunt ab Ecclesia segregati, non dictum est, Ea quae sunt Spiritus non percipientes; ne ad scientiae perceptionem referretur: sed dictum est, Spiritum non habentes. Non est autem consequens ut qui habet, etiam sciendo percipiat quod habet. 31. Homines et carnales, et animales, parvuli in Christo. Habent ergo istum Spiritum in Ecclesia constituti parvuli in Christo, adhuc animales atque carnales, quid habeant percipere non valentes, id est, intelligere et nosse. Nam quomodo essent parvuli in Christo, nisi renati ex Spiritu sancto? Nec mirum videri debet, quod quisque aliquid habet, et quod habet ignorat. Ut enim taceam de omnipotentis divinitate atque incommutabilis Trinitatis unitate; quis facile scientia percipiat quid sit anima? et quis non habet animam? Postremo ut certissime noverimus quod parvuli in Christo non percipientes quae sunt Spiritus Dei, habent tamen Spiritum Dei; paulo post Paulum apostolum intueamur, quemadmodum eos ipsos increpans ait: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (Ibid, 16)? Hoc utique nullo modo diceret ab Ecclesia segregatis, qui dicti sunt Spiritum non habentes. CAPUT XIX. 32. Ficti catholici, haeretici et schismatici Spiritum sanctum non habent. Sed nec ille dicendus est esse in Ecclesia, et ad istam societatem Spiritus pertinere, qui ovibus Christi corporali tantum commixtione ficto corde miscetur. Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum (Sap. I, 5). Quapropter quicumque in schismaticis vel haereticis congregationibus, vel potius segregationibus baptizantur, quamvis non sint renati Spiritu, tanquam Ismaeli similes, qui secundum carnem natus est Abrahae, non sicut Isaac, qui secundum spiritum, quia per repromissionem (Galat. IV, 28, 29); tamen cum ad Catholicam veniunt, et societati Spiritus aggregantur, quem foris procul dubio non habebant, non eis repetitur lavacrum carnis. Non enim defuit etiam foris positis ista forma pietatis: sed accedit eis, quae nisi intus non potest dari, unitas Spiritus in vinculo pacis. Tales quippe erant, antequam catholici essent, de qualibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Potest enim esse visibilis forma palmitis etiam praeter vitem; sed invisibilis vita radicis haberi non potest, nisi in vite. Proinde corporalia Sacramenta, quae portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis Christi, formam possunt exhibere pietatis; virtus vero pietatis invisibilis et spiritualis ita in eis non potest esse, quemadmodum sensus non sequitur hominis membrum, quando amputatur a corpore. CAPUT XX. 33. Remissio peccatorum non extra Ecclesiam. Quae cum ita sint, remissio peccatorum, quoniam non datur nisi in Spiritu sancto, in illa Ecclesia tantummodo dari potest, quae habet Spiritum sanctum. Hoc enim fit remissione peccatorum, ne princeps peccati, spiritus qui in se ipsum divisus est, regnet in nobis, ut eruti a potestate spiritus immundi, templum deinceps efficiamur Spiritus sancti; et a quo mundamur accipiendo indulgentiam, ipsum accipiamus habitatorem ad faciendam, augendam, perficiendamque justitiam. Nam et in primo ejus adventu, cum hi qui eum acceperant, linguis omnium gentium loquerentur, et stupentes eos qui aderant, alloqueretur apostolus Petrus; compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad Apostolos: Quid ergo faciemus, fratres? monstrate nobis. Et dixit Petrus ad eos: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum; et accipietis donum Spiritus sancti (Act. II, 37, 38). Utique in Ecclesia utrumque factum est; id est, et peccatorum remissio, et doni hujus acceptio, in qua erat Spiritus sanctus. Ideo autem in nomine Jesu Christi, quia cum eumdem Spiritum sanctum promitteret: Quem mittet, inquit, Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Neque enim habitat in quoquam Spiritus sanctus sine Patre et Filio: sicut nec Filius sine Patre et Spiritu sancto, nec sine illis Pater. Inseparabilis quippe est habitatio, quorum est inseparabilis operatio: sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per suam substantiam demonstrantur; sicut sua temporum spatia syllabis occupantibus separatim voce pronuntiantur: nec tamen a se ipsis ullis intervallis momentisque temporum separantur. Non enim unquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. Sed ut jam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se divisi spiritus evertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis Ecclesiae Dei, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tanquam proprium est opus Spiritus sancti, Patre sane et Filio cooperantibus, quia societas est quodam modo Patris et Filii ipse Spiritus sanctus. Nam Pater non communiter habetur Pater a Filio et Spiritu sancto: quia non est Pater amborum. Et Filius non communiter habetur Filius a Patre et Spiritu sancto - quia non est Filius amborum. Spiritus autem sanctus communiter habetur a Patre et Filio: quia Spiritus est unus amborum. CAPUT XXI. 34. Impoenitentiam irremissibilis blasphemiae nomine intelligendam esse suadetur ex Luca. Quisquis igitur reus fuerit impoenitentiae contra Spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur Ecclesiae, nunquam illi remittetur; quia hoc sibi clausit, ubi remittitur: et merito damnabitur cum spiritu qui in se ipsum divisus est, divisus et ipse contra Spiritum sanctum qui in se ipsum divisus non est. Hoc et ipsa evangelica testimonia nos admonent, si ea perscrutemur attentius. Nam secundum Lucam quidem non ibi hoc dicit Dominus, ubi respondet eis qui dixerunt quod in principe daemoniorum ejicit daemones, non ei remitti qui blasphemaverit in Spiritum sanctum. Unde apparet, non semel hoc a Domino dictum: sed ibi quoque non negligenter praetereundum quo loco dictum sit. Loquebatur enim de his qui eum confessi essent, vel negassent coram hominibus, ubi ait, Dico autem vobis, Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram Angelis Dei: qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram Angelis Dei Et ne ex hoc apostoli Petri desperaretur salus, qui eum coram hominibus ter negavit, continuo subjecit: Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur (Luc. XII, 8-10): illa scilicet blasphemia cordis impoenitentis, qua resistitur remissioni peccatorum, quae fit in Ecclesia per Spiritum sanctum. Quam blasphemiam Petrus non habuit, quem mox poenituit quando amare flevit (Matth. XXVI, 69-75); victoque spiritu qui in se ipsum divisus est, et qui eum vexandum poposcerat, contra quem pro illo Dominus rogavit ne deficeret fides ejus (Luc. XXII, 31, 32); accepit etiam ipsum cui non restitit, Spiritum sanctum, ut non solum ei remitteretur peccatum, sed per eum praedicaretur et daretur remissio peccatorum. 35. Ex aliis duobus evangelistis idem insinuatur. Apud duos autem alios evangelistas quod narratur, ut de blasphemia Spiritus haec sententia diceretur, causa exstitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in se ipsum divisus est. Dictum enim erat de Domino, quod in principe daemonum ejiceret daemones: ibi se Dominus ait in Spiritu sancto ejicere daemones, ut Spiritus qui non est in se divisus, eum qui in se divisus est vincat atque ejiciat; ille autem homo in ejus perditione remaneat, qui in hujus qui in se divisus non est, pacem per impoenitentiam transire detrectat. Hoc enim Marcus ita narrat: Amen dico vobis, quia omnia dimittentur hominibus peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint: qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. Haec verba Domini cum dixisset, sua deinde conjunxit dicens, Quoniam dicebant, Spiritum immundum habet (Marc. III, 28-30): ut ostenderet, hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret, eo quod dixerant eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones pellere. Non quia esset blasphemia quae non remittitur, cum et haec remittatur, si recta poenitentia consequatur: sed quod hinc, ut dixi, causa exstitit ut a Domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quem adversum se ipsum divisum Dominus ostendit, propter Spiritum sanctum, qui non solum adversum se divisus non est, sed etiam quos colligit efficit indivisos, peccata quae adversum se divisa sunt dimittendo, eosque mundatos inhabitando; ut sit, quemadmodum scriptum est in Actibus Apostolorum, Multitudinis credentium erat cor unum et anima una (Act. IV, 32). Cui dono remissionis non resistit, nisi qui duritiam cordis impoenitentis habuerit. Nam et alio loco dixerunt Judaei de Domino, quod daemonium haberet (Joan. VII, 20, et VIII, 48), nec tamen ibi aliquid dixit de blasphemia Spiritus sancti: quoniam non ita objecerunt spiritum immundum, ut in se divisus ex ore ipsorum possit ostendi, sicut Beelzebub a quo ejici daemones posse dixerunt. CAPUT XXII. 36. Unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistere, blasphemia est irremissibilis. In hac vero lectione secundum Matthaeum, multo manifestius aperuit Dominus quid hic vellet intelligi: id est, quod ipse dicat verbum contra Spiritum sanctum, qui unitati Ecclesiae corde impoenitenti resistit, ubi in Spiritu sancto fit remissio peccatorum. Hunc enim Spiritum non habent, ut jam dictum est, qui etiam Christi sacramenta portantes atque tractantes, ab ejus congregatione sejuncti sunt. Nam ubi dixit de divisione satanae adversus satanam, et quod ipse in Spiritu sancto ejiceret daemones, utique in spiritu qui non est adversus se ipsum, sicut ille, divisus; ibi continuo, ne per illos qui sub nomine Christi extra ejus ovile conventicula sua congregant, quisquam putaret etiam regnum Christi adversum se esse divisum, Qui non est mecum, inquit, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit: ut illos ostenderet ad se non pertinere, qui extra congregando nollent congregare, sed spargere. Deinde subjunxit, Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur. Quid est hoc? Ideo sola Spiritus blasphemia non remittetur, quoniam qui non est cum Christo, contra ipsum est; et qui non cum illo congregat, spargit? Ideo utique. Qui enim non cum illo congregat, quomodolibet sub ejus nomine congreget, non habet Spiritum sanctum. CAPUT XXIII. 37. Congregationes praeter Ecclesiam non habent Spiritum sanctum quo fit remissio peccatorum. Peccatum irremissibile. Suffugium contra irremissibilem blasphemiam. Hic omnino, hic nos com pulit non alibi intelligere fieri posse remissionem omnis peccati omnisque blasphemiae, nisi in Christi congregatione, quae non spargit. Congregatur quippe in Spiritu sancto, qui non est contra se ipsum divisus, sicut ille immundus spiritus. Et propterea omnes congregationes, vel potius dispersiones, quae se Christi Ecclesias appellant, et sunt inter se divisae atque contrariae, et unitatis congregationi, quae vera est Ecclesia ejus, inimicae; non quia videntur ejus habere nomen, idcirco pertinent ad ejus congregationem. Pertinerent autem, si Spiritus sanctus, in quo consociatur haec congregatio, adversum se ipsum divisus esset. Hoc autem quia non est (qui enim non est cum Christo, contra ipsum est; et qui cum illo non congregat, spargit), ideo peccatum omne atque omnis blasphemia dimittetur hominibus in hac congregatione, quam in Spiritu sancto, et non adversus se ipsum diviso, congregat Christus. Ipsius autem Spiritus blasphemia illa, qua fit ut corde impoenitenti huic tanto Dei dono usque in finem vitae istius resistatur, non remittetur. Nam etsi quisquam ita sit contrarius veritati, ut Deo loquenti, non in Prophetis, sed in unico Filio, cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur, Filium hominis esse voluit, reluctetur; remittetur ei, cum poenitendo conversus fuerit ad Dei benignitatem; qui cum mortem impii nollet, quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11), dedit Ecclesiae suae Spiritum sanctum, ut quicumque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. Qui vero huic dono exstiterit inimicus, ut non illud per poenitentiam petat, sed ei per impoenitentiam contradicat, fit irremissibile; non quodcumque peccatum, sed contempta vel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. Atque ita dicitur verbum contra Spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem nunquam venitur, quae ad remittenda peccata accepit Spiritum sanctum. Ad quam congregationem etiamsi per malum clericum, sed tamen catholicum ministrum, reprobum et fictum aliquis accesserit corde non ficto; in ipso sancto Spiritu remissionem accipit peccatorum. Qui spiritus in sancta Ecclesia, etiam isto tempore, quo velut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius veram confessionem aspernetur, nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. Unum ergo suffugium est, ne sit irremissibilis blasphemia, ut cor impoenitens caveatur; nec aliter poenitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur Ecclesia, ubi remissio peccatorum datur, et societas Spiritus in pacis vinculo custoditur. CAPUT XXIV. 38. Tractatoris humilitas. Ut potui, difficillimam quaestionem, si tamen aliquatenus potui, Domino miserante atque adjuvante, tractavi. Quidquid tamen in ejus difficultate apprehendere non valui, non imputetur ipsi veritati, quae salubriter pios, etiam cum occultatur, exercet; sed infirmitati meae, qui vel intelligenda conspicere, vel intellecta explicare non potui. De his autem quae forte potuimus et cogitando vestigare, et dicendo expedire, illi sunt agendae gratiae, a quo quaesivimus, a quo petivimus, ad quem pulsavimus, ut haberemus unde et nos meditando aleremur, et vobis loquendo ministraremus. SERMO LXXII . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XII, 33, Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum, etc.. CAPUT PRIMUM. 1. Bona opera habere malus homo non potest. Admonuit nos Dominus Jesus Christus, ut bonae arbores simus, et fructus bonos habere possimus. Ait enim: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. De fructu enim arbor cognoscitur. Ubi ait, Facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: hoc utique non est admonitio, sed praeceptum salubre, cui obedientia necessaria est. Quod autem dicit, Facite arborem malam, et fructum ejus malum: non praeceptum est, ut facias; sed monitio, ut caveas. Contra hos enim dixit, qui putabant se, cum mali essent, loqui bona posse, vel bona opera habere. Hoc Dominus Jesus dicit non posse. Prius est enim mutandus homo, ut opera mutentur. Si enim manet homo in eo quod malus est, bona opera habere non potest: si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest. 2. Mali nos omnes inventi. Quis autem a Domino bonus inventus est, cum Christus pro impiis mortuus sit (Rom. V, 6)? Omnes ergo malas arbores invenit, sed dedit potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus (Joan. I, 12). Quisquis igitur homo hodie bonus est, id est, arbor bona, mala inventa est et bona facta est. Et si quando venit, malas arbores eradicare vellet; quae remaneret, quae non digna esset eradicari? Sed venit praerogare misericordiam, ut postea exerceret judicium, cui dicitur: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Dedit ergo credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de praeteritis chartis habere rationem. Dedit remissionem peccatorum, fecit arbores bonas. Distulit securim, dedit securitatem. CAPUT II. 3. Patientia Dei erga nos. De hac securi Joannes loquitur, dicens: Jam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10). De hac securi comminatur paterfamilias in Evangelio, dicens: Ecce triennium est quod venio ad hanc arborem, et fructum in ea non invenio. Nunc debeo locum evacuare: proinde amputetur. Et intercedit colonus, dicens: Domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodiam illam, et adhibebo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin minus, venies et amputabis eam (Luc. XIII, 7, 9). Tanquam per triennium Dominus visitavit genus humanum, hoc est, tribus quibusdam temporibus. Primum tempus, ante Legem; secundum, in Lege; tertium modo est, quod tempus est gratiae. Nam si non visitavit genus humanum ante Legem, unde Abel? unde Enoch? unde Noe? unde Abraham? unde Isaac? unde Jacob? quorum se Dominum dici voluit; et cujus omnes gentes erant, quasi trium hominum Deus esset: Ego sum, inquit, Deus Abraham, et Isaac, et Jacob (Exod. III, 14). In Lege autem si non visitaret, ipsam Legem non daret. Post Legem venit et ipse paterfamilias: passus est, mortuus est, resurrexit, Spiritum sanctum dedit, Evangelium per totum orbem praedicari fecit, et adhuc quaedam arbor infructuosa permansit. Est quaedam adhuc pars generis humani, quae adhuc se non corrigit. Intercedit colonus; pro plebe orat Apostolus: Flecto, inquit, genua mea pro vobis ad Patrem, ut in charitate radicati et fundati, valeatis apprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 14-19). Flectendo genua, pro nobis intercedit apud patremfamilias, ne eradicemur. Ergo quia necesse est ut veniat, agamus ut fructuosos nos inveniat. Circumfossio arboris, est humilitas poenitentis. Omnis enim fossa humilis. Cophinus stercoris, sordes poenitentiae. Quid enim stercore sordidius? et tamen, si bene utaris, quid fructuosius? CAPUT III. 4. Duae radices charitas et cupiditas. Quid est bonum. Sit ergo unusquisque arbor bona: non se arbitretur habere fructus bonos, si manet arbor mala. Non erit fructus bonus, nisi arboris bonae. Muta cor, et mutabitur opus. Exstirpa cupiditatem, planta charitatem. Sicut enim radix est omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10); sic et radix omnium bonorum charitas. Quid ergo mussitant homines inter se, vel contendunt, dicentes: Quid est bonum? O si scires quid est bonum! Quod habere vis, non est valde bonum: quod esse non vis, hoc est bonum. Vis enim habere sanitatem corporis; hoc est bonum: nec tamen putes magnum bonum esse, quod habet et malus. Aurum et argentum habere vis; ecce et hoc dico, bonum est; sed si bene usus fueris: bene autem non uteris, si malus fueris. Ac per hoc aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est: non quia eos bonos aurum et argentum facit; sed quia bonos invenit, in usum bonum convertitur. Honorem habere vis, bonum est: sed et hoc si bene utaris. Quam multis honor occasio exitii fuit? Quam multis honor ministerium boni operis fuit? CAPUT IV. 5. Homo bona omnia vult habere praeter seipsum. Discernamus ergo ista bona, si possumus, quia de bonis arboribus loquimur. Et hic nihil est, quod sic quisque cogitare debeat, nisi ut in semetipsum oculos convertat, in se discat, se discutiat, se inspiciat, se quaerat, et se inveniat: et quod displicet, necet; quod placet, optet et plantet. Cum enim se homo inanem invenerit meliorum bonorum, utquid est avidus externorum bonorum? Et quid prodest plena bonis arca, inani conscientia? Bona vis habere, et bonus non vis esse? Non vides te erubescere debere de bonis tuis, si domus tua plena est bonis, et te habet malum? Quid enim est quod velis habere malum? Dic mihi. Nihil omnino; non uxorem, non filium, non filiam, non servum, non ancillam, non villam, non tunicam, postremo non caligam: et tamen vis habere malam vitam. Rogo te, praepone vitam tuam caligae tuae. Omnia quae circumjacent oculis tuis, elegantia et pulchra tibi chara sunt; et tibi ipse vilis es ac foedus? Si tibi possent respondere bona quibus est plena domus tua, quae habere optasti, perdere timuisti; nonne et tibi clamarent, Sicut tu nos bona vis habere, sic et nos volumus bonum habere Dominum? Tacita voce interpellant contra te Dominum tuum: Ecce bona tanta dedisti huic, et ipse malus est! Quid ei prodest quod habet, quando eum qui omnia dedit, non habet. CAPUT V. 6. Verum bonum quid. Quaerit ergo aliquis admonitus his verbis meis, et forte compunctus, quaerit quid sit bonum, quale bonum, unde bonum. Bene intellexisti hoc te quaerere debere. Respondebo quaerenti, et dicam: Hoc est bonum, quod non potes invitus amittere. Potes enim aurum perdere, et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem: bonum vero quo vere bonus es, nec invitus accipis, nec invitus amittis. Quaero ergo quale sit hoc bonum. Psalmus quidam admonet nos rem magnam, forte quam quaerimus. Ait enim: Filii hominum, quousque graves corde? Quousque arbor illa in triennio? Filii hominum, quousque graves corde? Quid est, graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Et ad haec ergo ait quod quaerendum est: Scitote, quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum (Psal. IV, 3, 4). Jam et Christus venit, jam magnificatus est, jam surrexit et ascendit in coelum, jam nomen ejus per totum mundum praedicatur: quousque graves corde? Sufficiant praeterita tempora: jam magnificato illo Sancto, quousque graves corde? Post triennium quid restat, nisi securis? Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Adhuc vana, adhuc inutilia, adhuc pompatica et volatica, ita Christo sancto magnificato, adhuc ista requiruntur? Jam clamat veritas, et adhuc quaeritur vanitas? Quousque graves corde? CAPUT VI. 7. Cur mundus tam acriter flagellatur. Merito fortiter flagellatur hic mundus: cognovit enim jam verba Domini mundus. Et servus, inquit, nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis. Quare? Ut quaerat voluntatem domini sui. Servus ergo nesciens voluntatem, hoc erat mundus, antequam magnificaret Sanctum suum; servus erat nesciens voluntatem domini sui, et ideo vapulabat paucis. Servus autem jam voluntatem sciens domini sui, hoc est modo, ex quo magnificavit Deitas Sanctum suum; et non faciens voluntatem ejus, vapulabit multis. Quid ergo mirum, si mundus multum vapulat? Servus est sciens voluntatem domini et faciens digna plagis. Non ergo recuset vapulare multis (Luc. XII, 48, 47): quoniam si non vult audire praeceptorem injuste, juste patietur ultorem. Vel non murmuret contra castigatorem, cum videat se plagis dignum, ut misericordiam mereatur: per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. SERMO LXXIII . De verbis Evangelii Matthaei, ubi Dominus Jesus parabolas seminantis exponit. Cap. XIII, V\. 24-30, 36-43. CAPUT PRIMUM. 1. Mali inter bonos. Et hesterno die et hodie, loquente Domino nostro Jesu Christo, parabolas seminantis audivimus. Qui adfuistis heri, recordamini hodie. Heri lectum est de illo seminante qui cum semina spargeret, aliud cecidit in viam, quod aves collegerunt; aliud in petrosis locis, quod aestu exaruit; aliud inter spinas, quod suffocatum est, et fecundari non potuit; aliud in terram bonam, et attulit fructum centenum, sexagenum, tricenum (Matth. XIII, 3-23). Hodie autem aliam parabolam rursus Dominus de seminante narravit, qui seminavit bonum semen in agro suo. Dormientibus hominibus venit inimicus, et superseminavit zizania. Quando herba erat, nondum apparebat: ubi coepit fructus boni seminis apparere, ibi etiam zizania claruerunt. Offensi sunt servi patrisfamilias, videntes in bona segete multa zizania, et voluerunt eradicare, et permissi non sunt: sed dictum est eis, Sinite utraque crescere usque ad messem. Exposuit autem etiam Dominus Jesus Christus istam parabolam: et boni seminis seminatorem se esse dixit, seminatorem zizaniorum inimicum hominem diabolum ostendit; tempus messis, finem saeculi; agrum suum, totum mundum. Sed quid ait? In tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania ad comburendum ea, triticum autem meum recondite in horreo. Quid festinatis, inquit, servi zelo pleni? Videtis zizania inter frumentum, videtis malos christianos inter bonos; eradicare vultis malos: quiescite, non est tempus messis. Veniat, et frumentum vos inveniat. Quid stomachamini? quid aegre toleratis malos permixtos bonis? In agro vobiscum esse possunt, in horreo non erunt. CAPUT II. 2. Una res multa nomina, et duae res unum interdum nomen sortiuntur in figuris Scripturae. Nostis autem illa tria hesterno die commemorata, ubi semen non profecit, viam, loca saxosa, loca spinosa; ipsa sunt zizania. Aliud nomen in alia similitudine acceperunt. Quia quando similitudines dantur, vel proprietas non exprimitur, per eas non veritas, sed similitudo veritatis exprimitur. Quod dico, scio paucos intellexisse: sed propter omnes loquimur. In rebus visibilibus via via est, saxosa loca loca saxosa sunt, spinosa loca loca spinosa sunt: quod sunt, hoc sunt; quia proprie nominantur. In parabolis autem et similitudinibus potest una res multis nominibus appellari: ideo non est incongruum ut dicerem vobis, Via illa, loca illa saxosa, illa spinosa christiani mali sunt, ipsi sunt et zizania. Nonne agnus Christus? nonne et leo Christus? Inter feras et pecora, qui agnus agnus, qui leo leo: utrumque Christus. Illa singula per proprietatem: ista utrumque per similitudinem. Plus etiam est quod accidit, ut per similitudinem multum a se res distantes, vocentur uno nomine. Quod enim tam distat ab invicem, quam Christus et diabolus? Tamen leo et Christus est appellatus, et diabolus. Christus leo: Vicit leo, de tribu Juda (Apoc. V, 5). Diabolus leo: Nescitis quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8)? Ergo et ille leo et ille leo: ille leo propter fortitudinem; ille leo propter feritatem: ille leo ad vincendum; ille leo ad nocendum. Ipse coluber diabolus est, serpens antiquus (Apoc. XII, 9): numquid jussi sumus diabolum imitari, quando nobis dixit Pastor noster, Estote simplices ut columbae, astuti ut serpentes (Matth. X, 16)? CAPUT III. 3. Ad Christianos malos, ut mutentur. Ergo heri allocutus sum viam, allocutus sum loca saxosa, allocutus sum loca spinosa: et dixi, Mutamini, cum potestis; dura aratro versate, de agro lapides projicite, de agro spinas evellite. Nolite habere durum cor, unde cito verbum Dei pereat. Nolite habere tenuem terram, ubi radix charitatis alta non sedeat. Nolite curis et cupiditatibus saecularibus offocare bonum semen, quod vobis spargitur laboribus nostris. Etenim Dominus seminat: sed nos operarii ejus sumus. Sed estote terra bona. Heri diximus, et hodie omnibus dicimus: Ferat alius centenum, alius sexagenum, alius tricenum. In alio major, in alio minor est fructus: sed omnes ad horreum pertinebunt. Heri ista diximus, hodie zizania alloquor: sed ipsi sunt oves zizania. O christiani mali! o qui implendo premitis Ecclesiam male vivendo! corrigite vos antequam messis adveniat! Non dicatis, Peccavi, et quid accidit mihi (Eccli. V, 4)? Non perdidit Deus potentiam: sed a te exigit poenitentiam. Hoc dico malis, et tamen christianis; hoc dico zizaniis. In agro enim sunt: et fieri potest ut qui hodie sunt zizania, cras sint frumentum. Ideo et triticum alloquor. CAPUT IV. 4. Ad bonos Christianos, ut malos tolerent. O vos, christiani, qui bene vivitis, pauci inter multos suspiratis, pauci inter plurimos gemitis. Transiet hiems, veniet aestas, ecce aderit messis. Venient Angeli, qui possunt separare, et nesciunt errare. Nos in hoc tempore similes sumus servis illis, de quibus dictum est: Vis, imus et colligimus ea? Volebamus enim, si fieri possit, nullum malum remanere inter bonos. Sed dictum est nobis: Sinite utraque crescere usque ad messem. Quare? Tales enim estis, ut falli possitis. Denique audi: Ne forte, dum vultis eradicare zizania, eradicetis simul et triticum. Quid boni facitis? Nonne messem meam vestra diligentia vastabitis? Venient messores: et exposuit qui sunt messores: Messores autem Angeli sunt. Nos homines sumus, Angeli messores sunt. Erimus quidem et nos, si cursum perfecerimus, aequales Angelis Dei: sed modo quando stomachamur contra malos, adhuc homines sumus. Et nos modo audire debemus: Quapropter qui se putat stare, caveat ne cadat (I Cor. X, 12). Putatis enim, fratres mei, quia ista zizania non ascendunt apsidas? Putatis quia deorsum sunt, et sursum non sunt? Utinam hoc non simus. Mihi autem minimum est ut a vobis judicer (Id. IV, 3). Dico sane Charitati vestrae, et in apsidis sunt frumenta, sunt zizania; et in populis sunt frumenta, sunt zizania. Boni tolerent malos: mali mutentur, et imitentur bonos. Omnes, si fieri potest, ad Deum pertineamus: omnes malitiam saeculi hujus in illius misericordia evadamus. Quaeramus dies bonos, quia in diebus malis sumus: sed in diebus malis non blasphememus, ut ad bonos dies pervenire possimus. SERMO LXXIV. De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIII, 52, Ideo omnis Scriba eruditus in regno Dei, etc. 1. Scribae Judaeis quinam. Evangelica lectio admonet nos quaerere et explicare, quantum Dominus dederit, Charitati vestrae, quis est Scriba eruditus in regno Dei, similis patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera. In hoc enim lectio ipsa conclusit: quae sunt nova et vetera eruditi Scribae. Quos autem veteres secundum consuetudinem Scripturarum nostrarum Scribas appellaverint, notum est, videlicet qui Legis scientiam profiterentur. Tales enim in illo populo Scribae appellabantur; non quales appellantur in officiis judicum, vel in consuetudine civitatum. Debemus enim non frustra intrare scholam, sed nosse in qua significatione Scripturarum verba teneamus: ne cum aliquid de Scripturis sonuerit, quod in alio saeculari usu intelligi solet, aberret auditor, et cogitando quod consuevit, non intelligat quod audivit. Scribae ergo erant qui Legis scientiam profitebantur, ad quos libri Legis pertinebant vel custodiendi, vel pertractandi, vel etiam scribendi et intelligendi. 2. Scribae non eruditi in regno Dei. Tales Dominus noster Jesus Christus increpat, quod habeant claves regni coelorum, neque ipsi intrent, neque alios intrare permittant; reprehendens scilicet Pharisaeos et Scribas, doctores Legis Judaeorum. De quibus alio loco ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Quare vobis dictum est, Dicunt enim, et non faciunt, nisi quia sunt quidam de quibus ostenditur quod ait Apostolus, Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus (Rom. XI, 21-23)? Certe de his manifestum est dicere Dominum, Dicunt enim, et non faciunt. Sunt ergo Scribae illi, sed non eruditi in regno Dei, 3. Praefecti mali quomodo bona loquantur, et a subditis audiendi. Fortassis dicat aliquis vestrum: Et quomodo potest malus homo bona loqui; cum scriptum sit, ipso Domino dicente, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth XII, 35, 34)? Hac dicit, Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Hac dicit, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Si dicunt, et non faciunt, mali sunt: si mali sunt, bona loqui non possunt: quomodo facimus quod ab ipsis audimus, cum ab ipsis bona audire non possimus? Hoc quomodo solvatur, advertat Sanctitas vestra. Quidquid homo malus a se profert malum est; quidquid homo malus de corde suo profert, malum est: ibi est enim thesaurus malus. Quidquid autem homo bonus de corde suo profert, bonum est: ibi enim est thesaurus bonus. Unde ergo illi mali bona proferebant? Quia in cathedra Moysi sedebant. Nisi praedixisset, Cathedram Moysi sedent (Id. XXIII, 2); nunquam malos audiri jussisset. Aliud enim erat, quod de malo sui cordis thesauro proferebant; aliud quod de cathedra Moysi, tanquam praecones judicis personabant. Quod dicit praeco, nunquam praeconi tribuetur, si ante judicem dicat. Aliud est quod praeco loquitur in domo sua, aliud quod praeco loquitur audiens a judice. Nam, velit nolit, praeco sonat vocem punitionis et amici sui. Item, velit nolit, sonat vocem absolutionis et inimici sui. Da vocem de corde ejus: absolvit amicum, punit inimicum. Da vocem de sella judicis: punit amicum, absolvit inimicum. Da vocem Scribarum de corde eorum: audies, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (Isai XXII, 13). Da vocem de cathedra Moysi: audies, Non occides: Non adulterabis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem et matrem (Exod. XX, 12-16): Diliges proximum tuum sicut te ipsum (Levit. XIX, 18). Hoc tu fac, quod per os Scribarum cathedra sonat: non quod per cor Scribarum. Ita enim Domini sententiam utramque complectens, nec eris in una obediens, in altera reus; sed intelligis ambas concordare, et illud verum respicis, quia bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo profert mala: et illud, quia illi Scribae bona non loquerentur de thesauro malo cordis sui, sed bona loqui possent de thesauro cathedrae Moysi. 4. Botrus in spinis. Non te ergo et illa turbabunt verba Domini dicentis, Unaquaeque arbor ex fructu cognoscitur. Numquid colligunt de spinis uvas, et de tribulis ficus (Luc. VI, 44)? Ergo Scribae et Pharisaei Judaeorum spinae et tribuli: et tamen, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Colligitur ergo de spinis uva, et de tribulis ficus, sicut dedit tibi secundum superiorem tractatum intellectum. Nam et aliquando in spinosa sepe vineae implicant se vites, et de rubo pendent botri. Audito nomine spinarum contempturus es uvam. Require radicem spinarum, et vide ubi invenias. Sequere radicem botri pendentis, et vide ubi invenias. Sic intellige aliud pertinere ad cor Pharisaei, et aliud ad cathedram Moysi. 5. Veteres figurae per Christum evacuatae. Sed quare illi tales? Quia velamen, inquit, positum est super cor eorum. Et non vident quia vetera transierunt et facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). Hinc illi tales, et quicumque etiam nunc tales. Unde vetera? Quia jamdiu praedicantur. Unde nova? Quia ad regnum Dei pertinent. Quomodo ergo tollitur velamen, dicit ipse Apostolus: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen. Judaeus ergo non transiens ad Dominum, non pertendit aciem mentis in finem. Quomodo illo tempore in hac figura filii Israel non pertendebant aciem oculorum suorum in finem, id est, in faciem Moysi. Facies enim Moysi splendida figuram habebat veritatis: interpositum est velamen, quia non poterant intendere adhuc splendorem vultus ejus filii Israel. Quae figura evacuatur. Sic enim dixit Apostolus: Quae evacuantur (Id. III, 13-16). Quare evacuantur? Quia veniente imperatore imagines tolluntur de medio. Ibi spectatur imago, ubi imperator praesens non est: ubi est autem ille cujus est imago, imago removetur. Imagines ergo praeferebantur, antequam veniret imperator noster Dominus Jesus Christus. Imaginibus sublatis fulget praesentia imperatoris. Ergo cum transierit quisque ad Dominum, auferetur velamen. Sonabat enim vox Moysi per velum, et facies Moysi non apparebat. Sic et modo Judaeis sonat vox Christi per vocem Scripturarum veterum: vocem earum audiunt, faciem sonantis non vident. Volunt ergo ut auferatur velamen? Transeant ad Dominum. Tunc enim non auferuntur vetera, sed conduntur in thesauro, ut jam sit Scriba eruditus in regno Dei, profereus de thesauro suo, nec nova sola, nec vetera sola. Nam si nova sola, aut vetera sola protulerit; non est Scriba eruditus in regno Dei proferens de thesauro suo nova et vetera. Si dicit ea, et non facit ea; de cathedra profert, non de thesauro cordis sui. Et verum dicimus Sanctitati vestrae; quae de veteri proferuntur, per novum illustrantur. Ideo transitur ad Dominum, ut auferatur velamen. SERMO LXXV . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIV, 24-33, Navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus, etc. . CAPUT PRIMUM. 1. Altior significatio latet in re gesta. Evangelii lectio quam modo audivimus, admonet humilitatem omnium nostrum, videre et cognoscere ubi simus, et quo nobis tendendum et festinandum sit. Non enim nihil significat navis illa portans discipulos, quae contrario vento laborabat in fluctibus. Neque sine causa Dominus relictis turbis ascendit in montem, ut solus oraret; deinde veniens ad discipulos suos, periclitantes invenit, ambulans super mare, et confirmavit eos ascendens in navem, fluctusque placavit. Quid autem mirum, si omnia placare potest, qui condidit omnia? Tamen posteaquam ascendit in navem, venerunt qui portabantur, dicentes: Vere Filius Dei es tu. Sed ante istam evidentiam turbati sunt, videntes eum super mare. Dixerunt enim: Phantasma est. Ille autem ascendens in navem, abstulit fluctuationem mentis de cordibus ipsorum, ubi jam amplius dubitatione periclitabantur mente, quam corpore in fluctibus. CAPUT II. 2. Quid significet transitus maris in navi. In omnibus tamen quae fecit Dominus, admonet nos quemadmodum hic vivamus. Nemo quippe in hoc saeculo non peregrinus est: quamvis non omnes ad patriam redire desiderent. Ex ipso autem itinere fluctus tempestatesque patimur: sed opus est vel in navi simus. Nam si in navi pericula sunt, sine navi certus interitus. Quantasvis enim vires habeat lacertorum qui natat in pelago, aliquando magnitudine maris victus absorbetur et mergitur. Opus est ergo ut in navi simus, hoc est, ut in ligno portemur, ut mare hoc transire valeamus. Hoc autem lignum, quo infirmitas nostra portatur, crux est Domini, in qua signamur, et ab hujus mundi submersionibus vindicamur. Patimur fluctus: sed ille Deus est, qui opituletur nobis. 3. Christi in monte oratio. Quod enim ascendit relictis turbis solus Dominus orare in montem, mons ille alta coelorum significat. Relictis enim turbis, solus Dominus post resurrectionem ascendit in coelum, et ibi interpellat pro nobis, sicut Apostolus dicit (Rom. VIII, 34). Est ergo quod significat, relictis turbis, ascendit in montem ut solus oraret. Solus enim est adhuc primogenitus a mortuis, post resurrectionem corporis ad dexteram Patris, pontifex et advocatus precum nostrarum. Caput Ecclesiae sursum est, ut caetera membra sequantur in finem. Si ergo interpellat pro nobis, quasi in montis verticem, super celsitudinem omnium creaturarum, solus orat. CAPUT III. 4. Navis jactata tempestate. Interea navis portans discipulos, id est, Ecclesia, fluctuat et quatitur tempestatibus tentationum: et non quiescit ventus contrarius, id est, adversans ei diabolus, et impedire nititur ne perveniat ad quietem. Sed major est qui interpellat pro nobis. Nam in ista nostra fluctuatione in qua laboramus, dat nobis fiduciam, veniens ad nos, et confortans nos: tantum ne turbati in navi excutiamus nos, et projiciamus in mare. Quia etsi turbatur navis, navis est tamen. Sola portat discipulos, et recipit Christum. Periclitatur quidem in mari: sed sine illa statim peritur. Tene te itaque in navi, et roga Deum. Deficientibus enim omnibus consiliis, cum neque gubernacula suffecerint, et ipsa velorum extensio majori periculo quam utilitati fuerit; dimissis humanis omnibus adjutoriis et viribus, sola restat nautis intentio deprecandi et voces ad Deum fundendi. Qui ergo praestat navigantibus, ut perveniant ad portum, numquid Ecclesiam suam dimissurus est, ut eam non perducat ad requiem? CAPUT IV. 5. Tempestas absente Domino. Tamen, fratres, maxima perturbatio in ista navi non est, nisi in absentia Domini. In Ecclesia constitutus, absentem habet Dominum? Quando habet absentem Dominum? Quando vincitur aliqua cupiditate. Quomodo enim quodam loco in sacramento dictum accipitur, Sol non occidat super iracundiam vestram; neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 26, 27): intelligitur autem, non de isto sole qui habet quamdam sublimitatem inter coelestia visibilia, qui communiter videri potest et a nobis et a bestiis; sed de illa luce, quam non vident nisi pura corda fidelium sicut dictum est, Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Hoc enim lumen visibilis solis etiam pecora minutissima et brevissima illuminat. Est ergo lumen verum justitia atque sapientia, quod desinit mens videre, cum perturbatione iracundiae fuerit tanquam nubilo superata: et tunc quasi occidit sol super iracundiam hominis. Sic et in ista navi, cum absens est Christus, suis quisque tempestatibus quatitur et iniquitatibus et cupiditatibus suis. Dicit enim tibi Lex, verbi gratia, Ne falsum testimonium dicas (Exod. XX, 16). Si intelligas testimonii veritatem, lucem habes in mente: si autem turpis lucri cupiditate superatus, statueris animo falsum dicere testimonium, jam incipies absente Christo tempestate turbari; fluctuabis fluctibus avaritiae tuae, periclitaberis tempestate concupiscentiarum tuarum, et quasi absente Christo pene submergeris. CAPUT V. 6. Retro respicere, quid. Quam metuendum est, ne avertatur navis, et retro respiciat? quod fit, cum relicta spe coelestium praemiorum, ad ea quae videntur et transeunt, detorquente cupiditate quisque convertitur. Nam et tentationibus libidinum qui perturbatur, et tamen in ea quae intus sunt conspicit, non est usque adeo desperatus, veniam delictis suis deprecans, et intentus evincere atque transmeare rabiem saevientis maris. Qui vero ita detorquetur ab se, ut dicat in corde suo, Non videt Deus; non enim de me cogitat, aut curat an peccem: vertit proram, fertur procella, et unde veniebat impellitur. Sunt enim multae cogitationes in cordibus hominum: et fluctibus hujus saeculi, et multis tempestatibus navis Christo absente turbatur. CAPUT VI. 7. Vigilia noctis quarta. Fides crucis. Quarta vero vigilia noctis, finis est noctis: una enim vigilia tribus horis constat. Significat ergo, quod jam in fine saeculi subvenit Dominus, et videtur ambulare super aquas. Quanquam enim turbetur tentationum procellis haec navis, videt tamen glorificatum Deum ambulare super omnes tumores maris; hoc est, super omnes hujus saeculi principatus. Antea enim dictum est ex voce passionis ejus, quia secundum carnem cum demonstraret humilitatis exemplum, evanuerunt adversus eum fluctus maris, quibus cessit voluntate pro nobis, ut impleretur illa prophetia: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me (Psal. LXVIII, 3). Non enim repulit falsos testes, nec saevientem clamorem dicentium, Crucifigatur (Matth. XXVII, 23). Rabida corda et ora furentium non potestate compressit, sed patientia toleravit. Fecerunt ei quanta voluerunt: quia factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Postea vero quam resurrexit a mortuis, ut pro discipulis in Ecclesia tanquam in navi constitutis, et fide crucis suae tanquam ligno portatis, et tentationibus hujus saeculi tanquam fluctibus maris periclitantibus, solus oraret; coepit nomen ejus honorari et in hoc saeculo, in quo contemptus, accusatus, occisus est: ut qui venerat secundum passionem carnis in altitudinem maris, et tempestas demerserat eum, jam superborum cervices tanquam spumam undarum sui nominis honore calcaret. Sicut nunc Dominum videmus tanquam ambulantem super mare, sub cujus pedibus totam hujus saeculi rabiem subjectam esse conspicimus. CAPUT VII. 8. Error discipulorum errores figurat haereticorum. Sed accedunt periculis tempestatum etiam errores haereticorum; et non desunt qui sic tentent animos eorum qui sunt in navi, ut dicant Christum non fuisse natum de virgine, nec verum corpus habuisse, sed oculis visum esse quod non erat. Et istae opiniones haereticorum nunc natae sunt, quando jam nomen Christi per omnes gentes clarificatur, tanquam Christo jam ambulante super mare. Tentati discipuli dixerunt, Quia phantasma est. Sed ille nos adversus istas pestes sua voce confirmat, dicens, Fidite, ego sum; nolite timere. Vano enim timore homines de Christo ista senserunt, attendentes honorem ejus et majestatem: et non putant quod sic potuerit nasci, qui sic meruit clarificari, tanquam expavescentes super mare ambulantem. Quo facto, honoris ejus excellentia figuratur: atque ita quod phantasma esset, existimant. Sed cum ille dicit, Ego sum; quid aliud dicit, nisi non in se esse quod non est? Itaque si carnem ostendit, caro erat; si ossa, ossa erant; si cicatrices, cicatrices erant. Non enim erat in illo, Est, et Non; sed, Est in illo erat, sicut Apostolus dicit (II Cor. 1, 19). Inde est vox illa, Fidite, ego sum; nolite timere. Hoc est, Nolite sic expavescere meam dignitatem, ut mihi velitis auferre veritatem. Etsi super mare ambulo, etsi elationes et fastus saeculares tanquam rabidos fluctus sub pedibus habeo, tamen verus homo apparui, tamen verum de me Evangelium meum praedicat, quod ex virgine natus sim, quod Verbum caro factus sim; quod verum dixi, Palpate, et videte, quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39): quod manus dubitantis vera vulnerum meorum vestigia tractaverunt. Itaque, Ego sum; nolite timere. CAPUT VIII. 9. Error alius itidem figuratus. Non autem illos solos significat ista res, quod putaverunt discipuli quia phantasma est; non illos solos designat, qui humanam carnem habuisse Dominum negant, et aliquando etiam eos qui in navi sunt caeca pravitate perturbant: sed etiam illos qui Dominum putant in aliquo fuisse mentitum, et ea quae minatus est impiis, eventura esse non credunt. Quasi in parte sit verax et in parte mendax, veluti phantasma apparens in verbis, quasi quod est et non est. Sed qui bene intelligunt vocem dicentis, Ego sum; nolite timere: jam credunt omnia verba Domini, ut quemadmodum sperant praemia quae promittit, ita poenas timeant quas minatur. Sicut enim verum est quod dicturus est ad dexteram positis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi: ita verum est quod audituri sunt ad sinistram constituti, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41). Nam et ista opinio, qua putant homines Christum non vera fuisse iniquis et perditis comminatum, ex hoc nata est, quia vident populos multos et innumerabiles turbas nomini ejus esse subjectas: ut ex eo illis videatur Christus phantasma esse, quia super mare ambulabat; id est, ideo videatur mentiri in comminatione poenarum, quia quasi non potest perdere tam innumerabiles populos, qui nomini ejus et honori subjecti sunt. Sed audiant dicentem, Ego sum. Illi ergo non timeant, qui veracem in omnibus Christum credentes, non solum id quod promisit appetunt, sed etiam fugiunt quod minatus est: quia etiamsi super mare ambulat, id est, omnia genera hominum in isto saeculo constituta illi subjecta sunt; tamen non est phantasma, et ideo non mentitur cum dicit, Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Id. VII, 21). CAPUT IX. 10. Petrus ambulans super mare. Quid ergo significat etiam quod Petrus ausus est ad illum venire super aquas? Gestat enim Petrus Ecclesiae plerumque personam. Quid ergo aliud dictum putamus, Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas: nisi, Domine, si tu verax es, et in nullo mentiris, clarificetur etiam Ecclesia tua in isto saeculo, quia hoc de te prophetia praedicavit? Ambulet ergo super aquas, et sic ad te veniat illa cui dictum est, Vultum tuum deprecabuntur divites plebis (Psal. XLIV, 13). Sed quoniam Dominum laus humana non tentat, homines autem saepe in Ecclesia humanis laudibus et honoribus perturbantur, et prope merguntur; ideo Petrus trepidavit in mari, magnam vim tempestatis exhorrens. Quis enim non timet illam vocem: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum (Isai. III, 12)? Et quia luctatur animus adversus concupiscentiam laudis humanae, bonum est in tali periculo ad orationem et deprecationem convertatur: ne forte qui laude mulcetur vituperatione subruatur atque mergatur. In unda exclamet titubans Petrus, et dicat, Domine, salva me. Porrigit enim Dominus manum: et quamvis increpet, dicens, Modicae fidei, utquid dubitasti? quare non recto itinere illum intuens ad quem tendebas, nonnisi in Domino gloriatus es? tamen a fluctibus rapit, et confitentem infirmitatem suam atque illius auxilium postulantem, perire non sinit. Recepto autem Domino in navi, confirmata fide atque omni dubitatione sublata, sedatisque tempestatibus maris, ut jam ad terrae stabilitatem securitatemque veniatur, adorant omnes dicentes, Vere Filius Dei es tu. Hoc est enim gaudium sempiternum, quo perspicua veritas, et Verbum Dei, et Sapientia per quam facta sunt omnia, et eminentia misericordiae ejus, et cognoscitur et amatur. SERMO LXXVI . Rursus in Matthaei cap. XIV, 24-33, de Domino ambulante super aquas maris, et de Petro titubante. CAPUT PRIMUM. 1. Mare, saeculum. Petrus Ecclesiae typus. Evangelium quod recentissime recitatum est de Domino Christo, qui super aquas maris ambulavit; et de apostolo Petro, qui ambulans timendo titubavit, et diffidendo mersus, confitendo rursus emersit; admonet nos intelligere mare praesens saeculum esse, Petrum vero apostolum Ecclesiae unicae typum. Ipse enim Petrus in Apostolorum ordine primus, in Christi amore promptissimus, saepe unus respondet pro omnibus. Ipse denique Domino Jesu Christo requirente, quemnam homines dicerent eum esse, et opiniones varias hominum discipulis respondentibus, rursusque Domino interrogante et dicente, Vos autem quem me esse dicitis? respondit Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi. Unus pro multis dedit responsum, unitas in multis. Tunc ei Dominus ait: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui est in coelis. Deinde addidit: Et ego dico tibi. Tanquam diceret: Quia tu dixisti mihi, Tu es Christus Filius Dei vivi: et ego dico tibi, Tu es Petrus. Simon quippe antea vocabatur. Hoc autem ei nomen, ut Petrus appellaretur, a Domino impositum est: et hoc in ea figura, ut significaret Ecclesiam. Quia enim Christus petra, Petrus populus christianus. Petra enim principale nomen est. Ideo Petrus a petra, non petra a Petro: quomodo non a christiano Christus, sed a Christo christianus vocatur. Tu es ergo, inquit, Petrus; et super hanc petram quam confessus es, super hanc petram quam cognovisti, dicens, Tu es Christus Filius Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 13-18): id est, Super me ipsum Filium Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam. Super me aedificabo te, non me super te. CAPUT II. 2. Ecclesia non super homines, sed super Christum aedificata. Nam volentes homines aedificari super homines, dicebant: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae, ipse est Petrus. Et alii qui nolebant aedificari super Petrum, sed super petram, Ego autem sum Christi. Apostolus autem Paulus ubi cognovit se eligi, et Christum contemni: Divisus est, inquit, Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12, 13)? Quomodo non in Pauli, sic nec in Petri; sed in nomine Christi: ut Petrus aedificaretur super petram, non petra super Petrum. 3. Petrus primo beatus, et mox satanas dictus. Idem ergo Petrus a petra cognominatus beatus, Ecclesiae figuram portans, apostolatus principatum tenens, continuo post paululum jam audito quod beatus esset, jam audito quod Petrus esset, jam audito quod supra petram aedificandus esset, posteaquam audivit futuram Domini passionem, quia praedixerat eam cito futuram discipulis suis, displicuit ei. Timuit ne perderet morientem, quem confessus fuerat vitae fontem. Turbatus est, dicens: Absit a te, inquit, Domine; non fiet istud. Propitius esto tibi, Deus; nolo te mori. Petrus dicebat Christo, Nolo te mori; sed melius dicebat Christus, Volo pro te mori. Denique continuo reprehendit, quem paulo ante laudaverat; et quem beatum dixerat, satanam appellat. Redi, inquit, post me, satana; scandalum mihi es: non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 22, 23). Quid nos vult facere ex hoc quod sumus, qui sic culpat quod homines sumus? Vultis scire quid nos velit facere? Audite Psalmum: Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sed humana sapiendo: Vos autem sicut homines moriemini (Psal. LXXXI, 6, 7). Idem ipse Petrus paulo ante beatus, postea satanas, in momento uno, infra pauca verba. Miraris differentiam nominum, differentias attende causarum. Quid miraris, quia paulo ante beatus, postea satanas? Attende causam quare beatus. Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Ideo beatus, quia tibi non caro et sanguis revelavit. Si enim caro et sanguis hoc tibi revelaret; de tuo: quia vero non caro et sanguis tibi revelavit, sed Pater meus qui in coelis est; de meo, non de tuo. Quare de meo? Quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Ecce audisti causam, quare beatus, et quare Petrus. Quare autem illud quod horrescimus, et repetere nolumus? Quare, nisi quia de tuo? Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. CAPUT III. 4. In Petro firmi et infirmi figurati. Hoc intuentes nos Ecclesiae membrum, discernamus quid de Dei, quid de nostro. Tunc enim non titubabimus, tunc in petra fundabimur, fixi et stabiles erimus adversus ventos, imbres, flumina, tentationes videlicet praesentis saeculi. Illum tamen videte Petrum, qui tunc erat figura nostra: modo fidit, modo titubat; modo immortalem confitetur, modo timet ne moriatur. Proinde quia Ecclesia Christi habet firmos, habet et infirmos; nec sine firmis potest esse, nec sine infirmis: unde dicit Paulus apostolus, Debemus autem nos firmi, infirmorum onera sustinere (Rom. XV, 1); in eo quod dixit Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi, firmos significat; in eo autem quod trepidat et titubat, et Christum pati non vult, mortem timendo, vitam non agnoscendo, infirmos Ecclesiae significat. In illo ergo uno apostolo, id est, Petro, in ordine Apostolorum primo et praecipuo, in quo figurabatur Ecclesia, utrumque genus significandum fuit, id est, firmi et infirmi: quia sine utroque non est Ecclesia. 5. Homo in se infirmus, potens in Domino. Hinc est ergo et quod modo lectum est, Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas. Si tu es, jube me: non enim possum hoc in me, sed in te. Agnovit quid sibi esset a se, quid ab illo, cujus voluntate credidit se posse, quod nulla infirmitas humana possit. Ergo, Si tu es, jube: quia cum jusseris, fiet. Quod ego non valeo praesumendo, tu potes jubendo. Et Dominus, Veni, inquit. Et sine ulla dubitatione Petrus ad verbum jubentis, ad praesentiam sustentantis, ad praesentiam regentis sine ulla cunctatione desiluit in aquas, et ambulare coepit. Potuit quod Dominus, non in se, sed in Domino. Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux; sed in Domino (Ephes. V, 8). Quod nemo potest in Paulo, nemo in Petro, nemo in alio ullo Apostolorum, hoc potest in Domino. Ideo bene Paulus utiliter se contemnens, illum commendans: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? Non ergo in me, sed mecum; non sub me, sed sub illo. CAPUT IV. 6. Infirmitatis propriae cognitio necessaria ad gratiam obtinendam. Ergo ambulavit Petrus super aquas in jussu Domini, sciens hoc se a se habere non posse. Fide valuit quod humana infirmitas non valeret. Hi sunt firmi Ecclesiae. Attendite, audite, intelligite, agite. Neque enim agendum est cum firmis alibi, ut sint infirmi: sed agendum est cum infirmis, ut sint firmi. Multos autem impedit a firmitate praesumptio firmitatis. Nemo erit a Deo firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum. Pluviam voluntariam segregans Deus haereditati suae. Quid praeceditis, qui quod dicturus sum nostis? Temperetur velocitas, ut sequatur tarditas. Hoc dixi, et hoc dico: audite, capite, facite. Nemo a Deo fit firmus, nisi qui se a se ipso sentit infirmum. Pluviam ergo voluntariam, sicut Psalmus dicit, voluntariam; non meritorum nostrorum, sed voluntariam. Pluviam ergo voluntariam segregans Deus haereditati suae: etenim infirmata est; tu vero perfecisti eam (Psal. LXVII, 10). Quia pluviam voluntariam segregasti, non attendens hominum merita, sed tuam gratiam et misericordiam. Infirmata est ergo ipsa haereditas, et agnovit se infirmam in se, ut firma esset in te. Non firmaretur, si non infirmaretur, ut abs te in te perficeretur. CAPUT V. 7. Paulus infirmitatem suam agnoscens perficitur. Vide hujus haereditatis portiunculam Paulum, vide infirmatum, qui dixit: Non sum idoneus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Quare ergo Apostolus es? Gratia Dei sum quod sum. Non sum idoneus, sed gratia Dei sum quod sum. Infirmatus est Paulus, tu vero perfecisti eum. Jamvero quia gratia Dei est quod est, vide quid sequatur: Et gratia ejus in me non fuit vacua, sed pius omnibus illis laboravi. Vide ne praesumptione perdas, quod infirmitate meruisti. Bene hoc, bene: Non sum idoneus vocari Apostolus; gratia ejus sum quod sum; et gratia ejus in me non fuit vacua: omnia optime. Sed, Plus illis omnibus laboravi: quasi tibi coepisti tribuere, quod paulo ante Deo dederas. Agnosce, et sequere: Non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 9, 10). Bene, infirme: firmissime eris exaltatus, quia non es ingratus. Tu es idem ipse Paulus in te parvus, in Domino magnus. Tu es qui ter Dominum rogasti, ut stimulus carnis, angelus satanae, a quo colaphizabaris, auferretur a te. Quid tibi dictum est? quid audisti quando hoc petisti? Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. (II Cor. XII, 7-9). Etenim infirmatus est, tu vero perfecisti eum. 8. Petrus potens non in se, sed in Domino. Sic et Petrus, Jube me, inquit, venire ad te super aquas. Homo audeo, sed non hominem rogo. Jubeat Deus homo, ut possit quod non potest homo. Veni, inquit. Et descendit, et coepit ambulare super aquas: et potuit Petrus, quia jusserat petra. Ecce quid Petrus in Domino; quid in se? Videns ventum validum, timuit; et cum coepisset mergi, exclamavit: Domine, pereo, libera me. Praesumpsit de Domino, potuit de Domino: titubavit ut homo, rediit ad Dominum. Si dicebam, Motus est pes meus. Psalmus loquitur, sancti cantici vox est; et si agnoscamus, et nostra: imo si velimus, et nostra est. Si dicebam, motus est pes meus, Quare motus, nisi quia meus? Et quid sequitur? Misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). Non virtus mea; sed misericordia tua. Numquid enim Dominus deseruit titubantem, quem audivit invocantem? Ubi est illud, Quis invocavit Deum, et desertus est ab eo (Eccli. II, 12)? Ubi et illud, Et omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel. II, 32)? Continuo porrigens adjutorium dexterae suae, levavit mergentem, increpavit diffidentem: Modicae fidei, quare dubitasti? De me praesumpsisti, de me dubitasti. CAPUT VI. 9. In saeculi adversitate seu felicitate cupiditas tempestas est. Eia, fratres, sermo concludendus est. Attendite saeculum quasi mare, ventus validus, et magna tempestas. Unicuique sua cupiditas, tempestas est. Amas Deum; ambulas super mare, sub pedibus tuis est saeculi tumor. Amas saeculum; absorbebit te. Amatores suos vorare novit, non portare. Sed cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut vincas tuam cupiditatem, invoca Christi divinitatem. Putatis tunc esse ventum contrarium, quando est hujus saeculi adversitas? Quando enim bella, quando tumultus, quando fames, quando pestilentia, quando cuique hominum, etiam singulo evenit privata calamitas, tunc putatur ventus adversus, ibi putatur invocandus Deus. Quando autem temporali felicitate saeculum arridet, quasi non est ventus contrarius. Noli hinc interrogare temporis tranquillitatem: interroga, sed tuam cupiditatem. Vide si tranquillitas est in te; vide si non te subvertit ventus interior: hoc vide. Magnae virtutis est, cum felicitate luctari, ne illiciat, ne corrumpat, ne ipsa subvertat felicitas. Magnae, inquam, virtutis est, cum felicitate luctari; magnae felicitatis est, a felicitate non vinci. Disce calcare saeculum: memento fidere in Christo. Et si motus est pes tuus, si titubas, si aliqua non superas, si mergi incipis, dic: Domine, pereo, libera me. Dic, Pereo; ne pereas. Solus enim a morte carnis liberat te, qui mortuus est in carne pro te. Conversi ad Dominum, etc. SERMO LXXVII . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XV, 21-28, Egressus Jesus de Genezareth, secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier Chananaea, etc.. CAPUT PRIMUM. 1. Chananaea mulier humilitatis exemplum. Chananaea ista mulier, quae modo nobis lectione evangelica commendata est, praebet nobis humilitatis exemplum, et pietatis viam: ab humilitate in alta surgere ostendit. Erat autem, sicuti apparet, non de populo Israel, unde Patriarchae, unde Prophetae, unde parentes Domini nostri Jesu Christi secundum carnem; unde ipsa virgo Maria, quae peperit Christum. Non ergo ex isto populo erat haec mulier: sed erat ex Gentibus. Nam, sicut audivimus, secessit Dominus in partes Tyri et Sidonis, et inde mulier Chananaea de finibus illis egressa, petebat beneficium instantissime curandae filiae suae, quae male a daemonio vexabatur. Tyrus et Sidon non erant civitates populi Israel, sed Gentium; quamvis vicinae illi populo. Clamabat ergo avida impetrandi beneficii, fortiterque pulsabat: et dissimulabatur ab ea, non ut misericordia negaretur, sed ut desiderium accenderetur; nec solum ut desiderium accenderetur, sed, sicut ante dixi, ut humilitas commendaretur. Clamabat ergo tanquam Domino non audiente, sed quod facturus erat in silentio disponente. Discipuli rogaverunt pro illa Dominum, et dixerunt: Dimitte illam, quia clamat post nos. Et ille: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. CAPUT II. 2. Quomodo Christus nonnisi ad Israelitas missus. Solutio quaestionis. Hic verborum istorum oritur quaestio: Unde nos ad ovile Christi de Gentibus venimus, si non est missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel? Quid sibi vult hujus secreti tam alta dispensatio, ut cum Dominus sciret quare veniret, utique ut Ecclesiam haberet in omnibus Gentibus, non se missum dixerit, nisi ad oves quae perierunt domus Israel? Intelligimus ergo praesentiam corporis sui, nativitatem suam, exhibitionem miraculorum, virtutemque resurrectionis in illo populo eum ostendere debuisse; ita fuisse dispositum, sic ab initio commendatum, hoc praedictum, hoc impletum: quia Christus Jesus ad gentem Judaeorum venire debuit videndus, occidendus, et lucraturus eos inde quos ante praescivit. Non enim damnata illa plebs est, sed ventilata. Ibi erat paleae multitudo, ibi granorum occulta dignitas: ibi quod incenderetur, ibi unde horreum repleretur. Nam unde Apostoli nisi inde? unde Petrus? unde caeteri? 3. Saulus in Paulum mutatus. Ratio mutati nominis Sauli in Pauli. Unde ipse Paulus, primo Saulus? hoc est, primo superbus, post humilis. Nam quando Saulus, a Saüle nomen derivatum erat. Saül autem rex superbus: in regno autem David humilem persequebatur (I Reg. XVIII-XXIV). Quando ergo Saulus, qui postea Paulus, tunc utique superbus, tunc persecutor innocentium, tunc vastator Ecclesiae. Acceperat enim litteras (velut zelo Synagogae ardens, et insequens christianum nomen) a sacerdotibus, ut exhiberet quoscumque invenisset christianos ad luenda supplicia. Cum pergit, cum anhelat caedes, cum sitit sanguinem, coelesti Christi voce prostratus est persecutor, erectus est praedicator (Act. IX). Impletum in illo quod scriptum est in propheta: Ego percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39). Hoc enim percutit Deus, quod se in homine extollit adversus Deum. Non est impius medicus, qui tumorem ferit, qui putredinem secat aut urit. Dolorem ingerit: ingerit, sed ut perducat ad sanitatem. Molestus est: sed nisi esset, utilis non esset. Prostravit ergo Christus una voce Saulum, erexit Paulum: hoc est, prostravit superbum, erexit humilem. Nam quae fuit ratio mutandi sibi nominis, ut cum Saulus antea vocaretur, postea se Paulum dici vellet; nisi quia Sauli nomen in se agnovit, cum persequeretur, fuisse superbiae? Elegit ergo humile nomen, ut Paulus, hoc est minimus, vocaretur. Paulum enim, minimum est. Paulum nihil aliud est, quam parvum. De quo nomine jam glorians, humilitatemque commendans: Ego, inquit, sum minimus Apostolorum. Unde ergo, unde iste, nisi ex populo Judaeorum? Inde alii Apostoli, inde Paulus, inde quos commendat idem Paulus, quod viderint Dominum post resurrectionem. Dicit enim eum visum ferme a quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt (I Cor. XV, 9, 6). 4. Judaei audito Petro conversi. Oves ad quas Christus missus est. Ex illo autem populo etiam illi, qui, cum Petrus loqueretur, commendans passionem, resurrectionem divinitatemque Christi, accepto Spiritu sancto, quando illi omnes, in quos venit Spiritus sanctus, linguis omnium gentium sunt locuti, compuncti spiritu, qui audiebant ex populo Judaeorum, quaesierunt consilium salutis suae, intelligentes se reos sanguinis Christi: quod eum ipsi crucifixerint, ipsi occiderint, in cujus nomine occisi a se viderent tanta miracula fieri, viderent Spiritus sancti praesentiam. CAPUT III. Quaerentes ergo consilium, responsum acceperunt: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu Christi; et dimittentur vobis peccata vestra. Quis desperaret sibi donanda peccata, quando crimen occisi Christi reis donabatur? Conversi sunt ex ipso populo Judaeorum: conversi sunt, baptizati sunt. Ad mensam Domini accesserunt, et sanguinem quem saevientes fuderunt, credentes biberunt. Quemadmodum autem sint conversi, quam plane atque perfecte, indicant Actus Apostolorum. Nam omnia quae possidebant, vendiderunt, atque pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum posuerunt; et distribuebatur unicuique sicut opus cuique erat: et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia. Et erat illis, sicut scriptum est, anima una et cor unum in Deum (Act. II, et IV). Ecce sunt oves de quibus dixit, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Illis enim exhibuit praesentiam suam, pro illis in se saevientibus crucifixus oravit, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Intelligebat medicus phreneticos mente perdita medicum occidentes, et occidendo medicum nescientes, sibi medicamentum facientes. De Domino enim occiso omnes curati sumus, illius sanguine redempti, pane illius corporis a fame liberati. Hanc ergo praesentiam Christus Judaeis exhibuit. Hoc ergo ait, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel: ut illis praesentiam sui corporis exhiberet; non ut oves quas habebat in Gentibus, contemneret et praeteriret.
CAPUT IV. 5. Ad gentes Christus non missus est, sed misit. Ad Gentes enim ipse non ivit, sed discipulos misit. Et illic impletum est quod propheta dixit: Populus quem non cognovi, servivit mihi. Videte quam alta, quam evidens, quam expressa prophetia: Populus quem non cognovi, id est, cui praesentiam meam non exhibui, servivit mihi. Quomodo? Sequitur, In auditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45): hoc est, non videndo, sed audiendo crediderunt. Ideo Gentium major laus. Illi enim viderunt, et occiderunt: Gentes audierunt, et crediderunt. Ad Gentes autem vocandas et congregandas, ut impleretur quod modo cantavimus, Congrega nos de Gentibus, ut confiteamur nomini tuo, et gloriemur in laude tua (Psal. CV, 47), ille Paulus apostolus missus est. Minimus ille factus magnus, non per se, sed per eum quem persequebatur, missus est ad Gentes, ex latrone pastor, ex lupo ovis. Missus est ad Gentes ille apostolus minimus, et multum laboravit in Gentibus, et per eum Gentes crediderunt. Testes sunt ejus Epistolae. 6. Filia Archisynagogi, et Haemorrhoissa. Habes hoc et in Evangelio sacratissime figuratum. Filia Archisynagogi quaedam defuncta erat, pater ejus rogabat Dominum, ut iret ad eam: aegram reliquerat et in periculo constitutam. Ibat Dominus ad visitandam et sanandam aegram: interea mortua nuntiata est, et dictum est patri, Puella mortua est, noli jam vexare magistrum. Dominus autem qui sciebat se posse mortuos suscitare, non abstulit spem desperato, et ait patri: Noli timere, tantum crede. Pergebat ad puellam: atque in itinere inter turbas, quomodo potuit, coarctavit se quaedam mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, et diuturno illo languore in medicos frustra omnia quae habebat impenderat. Ubi fimbriam vestimenti ejus tetigit, sana facta est. Et Dominus: Quis me tetigit? Admirantes discipuli qui nesciebant quid esset factum, et videbant eum a turbis comprimi, et de una quae leviter tetigerat fuisse sollicitum, responderunt: Turba te premit, et dicis, Quis me tetigit? Et ille: Tetigit me aliquis. Nam isti premunt, illa tetigit. Corpus ergo Christi multi moleste premunt, pauci salubriter tangunt. Tetigit me, inquit, aliquis. Ego enim sensi de me virtutem exiisse. At ubi vidit illa non se latuisse, provoluta est ante pedes ejus, et confessa est quid esset factum. Post haec perrexit, pervenitque quo tendebat, et puellam filiam Archisynagogi inventam mortuam suscitavit (Luc. VIII 41-56). CAPUT V. 7. Res de illis narrata licet vere gesta, tamen figura est. Factum quidem est, et ita ut narratur, impletum: sed tamen etiam ipsa, quae a Domino facta sunt, aliquid significantia erant, quasi verba, si dici potest, visibilia et aliquid significantia. Quod maxime apparet in eo quod praeter tempus poma quaesivit in arbore, et quia non invenit, arbori maledicens aridam fecit (Marc. XI, 13, 14). Hoc factum nisi figuratum accipiatur, stultum invenitur: primo, quaesisse poma in illa arbore, quando tempus non erat ut essent in ulla arbore; deinde, si pomorum jam tempus esset, non habere poma quae culpa arboris esset? Sed quia significabat, quaerere se non solum folia, sed et fructum, id est, non solum verba, sed et facta hominum; arefaciendo ubi sola folia invenit, significavit eorum poenam qui loqui bona possunt, facere bona nolunt. Sic ergo et hic. Nam utique mysterium est. Praescius omnium dicit, Quis me tetigit? Fit imperito similis Creator, et interrogat non solum qui hoc sciebat, sed etiam qui caetera praesciebat. Aliquid est utique, quod nobis significante mysterio loquitur Christus. 8. Quid illis figuratur. Filia illa Archisynagogi significabat populum Judaeorum, propter quem venerat Christus, qui dixit, Non sum missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Illa vero mulier quae fluxum sanguinis patiebatur, Ecclesiam figurabat ex Gentibus, ad quam Christus per praesentiam corporis non erat missus. Ad illam ibat, illius salutem intendebat: haec intercurrit, tangit fimbriam quasi nescientis, id est, sanatur tanquam ab absente. Dicit ille, Quis me tetigit? quasi diceret, Non novi hunc populum. Populus quem non cognovi, servivit mihi. Tetigit me aliquis. Ego enim sensi virtutem de me exisse, id est, Evangelium emissum totum orbem implesse. Tangitur autem fimbria exigua pars vestimenti et extrema. Fac vestem Christi quasi Apostolos. Ibi fimbria Paulus erat: hoc est, extremus et minimus. Nam utrumque de se dixit: Ego sum minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9). Nam post omnes vocatus est, post omnes credidit, plus omnibus sanavit. Non erat missus Dominus, nisi ad oves quae perierant domus Israel. Sed quia et populus quem non cognoverat, serviturus erat, in obauditu auris obauditurus erat, nec de illo tacuit ibi constitutus. Ait enim quodam loco idem Dominus: Habeo alias oves quae non sunt de hoc ovili; oportet me et has adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). CAPUT VI. 9. Chananaeae perseverantia in petendo. Inde mulier ista erat: ideo non contemnebatur, sed differebatur. Non sum, inquit, missus, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Et illa clamando instabat, perseverabat, pulsabat, tanquam jam audisset, Pete, et accipe; quaere, et invenies; pulsa, et aperietur tibi. Institit, pulsavit. Nam et Dominus quando dixit haec verba, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis; supra dixerat, Nolite sanctum dare canibus, neque projeceritis margaritas vestras ante porcos; ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos (Matth. VII, 7, 6): id est, post contemptum margaritarum vestrarum etiam molesti sint vobis. Nolite ergo illis projicere quae contemnunt. 10. Gentes quare canes. Et unde discernimus (tanquam responderent) qui sint porci, qui sint canes? Hoc in ista muliere demonstratum est. Nam illi mulieri instanti respondit hoc: Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus. Canis es, una es ex Gentibus, idola adoras. Quid autem tam familiare canibus, quam lapides lingere? Non est ergo bonum, panem filiorum tollere, et mittere canibus. Illa si recederet post haec verba, canis accesserat, canis abscesserat: sed pulsando, homo facta est ex cane. Institit enim petendo, et ex ipso veluti convicio humilitatem ostendit, misericordiam impetravit. Neque enim commota est, aut succensuit, quod canis appellata fuerit petens beneficium, rogans misericordiam: sed ait, Ita, Domine: dixisti me canem; plane canis sum, agnosco nomen meum; Veritas loquitur: sed non ideo a beneficio repellenda sum. Prorsus canis: sed et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Modicum quoddam et exiguum beneficium desidero: non mensam invado, sed micas quaero. CAPUT VII. 11. Humilitas commendata in Chananaea. Magna contra superbiam medicina, Deus homo. Videte quemadmodum humilitas commendata est. Canem illam Dominus dixerat; non dixit, Non sum; sed dixit, Sum. Et Dominus continuo, quia se agnovit canem: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut petisti. Tu te agnovisti canem, ego te jam agnosco hominem. O mulier, magna est fides tua! petisti, quaesisti, pulsasti; accipe, inveni, aperiatur tibi. Videte, fratres, quemadmodum in hac muliere quae Chananaea erat, id est, quae de Gentibus veniebat, et typum, hoc est, figuram Ecclesiae gerebat, maxime humilitas commendata est. Etenim gens Judaea, ut ab Evangelio repelleretur, superbia inflata est, quod Legem accipere meruisset, quod de ipsa gente Patriarchae processerint, Prophetae exstiterint, Moyses Dei servus miracula magna, quae audivimus in Psalmo, in Aegypto fecerit, per mare Rubrum aquis recedentibus populum duxerit, Legem acceperit, quam ipso populo dederit (Psal. CV). Erat unde extolleretur gens Judaea, et per ipsam superbiam factum est ut Christo nollet humiliari auctori humilitatis, repressori tumoris, medico Deo, qui propter hoc, cum Deus esset, homo factus est, ut se homo hominem cognosceret. Magna medicina. Haec medicina si superbiam non curat, quid eam curet nescio. Deus est, et fit homo: seponit divinitatem, id est, quodammodo sequestrat, hoc est, occultat quod suum erat, apparet quod acceperat. Fit ille homo, cum sit Deus: et non se agnoscit homo hominem, id est, non se mortalem agnoscit, non se agnoscit fragilem, non se agnoscit peccatorem, non se agnoscit aegrotum, ut quaerat vel aegrotus medicum! sed quod est periculosius, sanus sibi videtur! CAPUT VIII. 12. Judaeis ob superbiam rejectis, Gentes propter humilitatem in eorum locum suffectae. Magna fides, sicut granum sinapis. Ergo propter hoc ille populus non accessit, id est, propter superbiam: et dicti sunt ex arbore oleae, hoc est, de illo populo a Patriarchis creato, fracti rami naturales, id est. Judaei merito steriles spiritu superbiae; et in illa olea insertus est oleaster. Oleaster populus ex Gentibus. Sic dicit Apostolus, quod oleaster insertus sit in olea, rami autem naturales fracti sint. Illi fracti propter superbiam: insertus oleaster propter humilitatem (Rom. XI, 17-21). Hanc humilitatem ostendebat mulier, dicens: Ita, Domine, canis sum, micas desidero. In hac humilitate etiam Centurio ille placuit: qui cum desideraret puerum suum a Domino curari, et Dominus diceret, Ego veniam et curabo eum; respondit ille, Domine, non sum dignus qui sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Non sum dignus qui sub tectum meum intres. Tecto non recipiebat, corde receperat. Quanto humilior, tanto capacior, tanto plenior. Colles enim aquam repellunt, valles implentur. Quid deinde, quid ad hoc Dominus, posteaquam dixit, Non sum dignus qui sub tectum meum intres, ad eos qui sequebantur, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: id est, in illo populo ad quem veni, non inveni tantam fidem. Tantam, quid est? Tam magnam. Unde magnam? De minimo, id est, de humilitate grandem. Non inveni tantam fidem: similem grano sinapis, quanto minutiori, tanto ferventiori. Inserebat ergo jam Dominus oleastrum in oliva. Tunc hoc faciebat, quando dicebat, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. CAPUT IX. 13. Carnalia in regno coelorum non exspectanda. Divitiae hic argumentum indigentiae. Sanitas hujus vitae longa aegritudo. Denique vide quod sequitur. Ideo dico vobis (quia non inveni tantam fidem in Israel, id est, tantam cum fide humilitatem): Ideo dico vobis, quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 5, 11). Recumbent, inquit, requiescent. Non enim debemus illic carnales epulas cogitare, aut aliquid tale in illo regno concupiscere, ut non vitia mutemus virtutibus, sed vitia supponamus. Aliud est enim, desiderare regnum coelorum propter sapientiam et vitam aeternam; aliud, propter felicitatem terrenam, quasi illic habeamus eam opulentiorem atque majorem. Si divitem te in illo regno futurum putas, cupiditatem non amputas, sed mutas: et tamen dives eris, et nonnisi illic dives eris. Nam hic indigentia tua colligit plurima. Quare multum habent divites? Quia multum indigent. Major indigentia quasi majores comparat facultates: illic ipsa indigentia morietur. Tunc vere dives eris, quando nullius indigens eris. Non enim tu dives, et angelus pauper, qui non habet jumenta et rhedas et familias. Quare? Quia non indiget: quia quanto fortior, tanto minus indigus. Ergo ibi divitiae, et verae divitiae. Epulas terrae hujus non ibi cogites. Epulae enim terrae hujus medicamenta quotidiana sunt; aegritudini cuidam nostrae, cum qua nascimur, necessaria sunt. Aegritudinem istam sentit quisquis, cum hora reficiendi transierit. Vis videre quanta aegritudo sit ista, ut tanquam acuta febris, septem diebus necet? Ne te sanum putes. Sanitas immortalitas erit. Nam haec longa aegritudo est. Quia quotidianis medicamentis fulcis morbum tuum; sanus tibi esse videris: detrahe medicamenta, et vide quid potes. CAPUT X. 14. Moriendi necessitas ab ipso exortu. Vera sanitas, immortalitas. Nam ex quo nascimur, necesse est ut moriamur. Morbus hic necesse est ut ad mortem perducat. Certe medici quando aegros inspiciunt, hoc dicunt. Verbi gratia, hydrops est iste, moritur: hic morbus non potest curari. Elephantiosus est; nec morbus iste curari potest. Phthisicus est; quis hoc curat? Necesse est ut pereat, necesse est ut moriatur. Ecce jam dixit medicus, Phthisicus est, non potest nisi moriatur; et tamen aliquando et hydrops non inde moritur, et elephantiosus non inde moritur, et phthisicus non inde moritur: et tamen necesse est ut quisquis natus fuerit, inde moriatur. Moritur inde, non potest aliter. Hoc et medicus et imperitus pronuntiat: sed et si tardius moritur, numquid ideo non moritur? Quando ergo vera sanitas, nisi quando vera immortalitas, si ergo vera immortalitas, nulla corruptio, nulla defectio, quid illic alimentis opus erit? Ergo cum audis, Recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob; non pares ventrem, sed mentem. Impleberis ibi: et ipse interior venter habet cibos suos. Secundum istum ventrem dicitur, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Id. V, 6). Et vere saturabuntur, ut non esuriant. 15. Rami naturales praeciduntur, inseritur oleaster, quare. Inserebat ergo jam oleastrum Dominus, cum dicebat, Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum, id est, inserentur in oliva. Hujus enim olivae radices sunt, Abraham et Isaac et Jacob: filii autem regni, hoc est Judaei increduli, ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 12). Praecidentur rami naturales, ut inseratur oleaster. Sed unde rami naturales praecidi meruerunt, nisi superbia? Unde oleaster inseri, nisi humilitate? Unde et ista mulier dixit, Ita, Domine: nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Et inde audit, O mulier, magna est fides tua! Sic et ille Centurio: Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israel. Discamus, aut teneamus humilitatem. Si nondum habemus, discamus: si habemus, non amittamus. Si nondum habemus, habeamus, ut inseramur: si jam habemus, teneamus, ne praecidamur. SERMO LXXVIII . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVII, 1-8, Post dies sex assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, etc. 1. Regnum Christi. Inspicienda nobis et tractanda est, charissimi, visio ista, quam Dominus demonstravit in monte. Ipsa est enim de qua dixerat: Amen dico vobis, quia sunt hic quidam de circumstantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno suo (Matth. XVI, 28). Inde coepit lectio quae recitata est. Dum hoc dixisset, post dies sex assumpsit tres discipulos, Petrum, Joannem et Jacobum, et ascendit in montem. Ipsi tres erant quidam de quibus dixerat, Sunt hic quidam qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno suo. Non parva quaestio est. Neque enim ille mons, regnum erat comprehensum. Quid est mons ei qui possidet coelum? Quod non solum legimus, sed etiam oculis cordis quodam modo videmus. Regnum suum dicit, quod multis locis appellat regnum coelorum. Regnum autem coelorum est regnum sanctorum. Coeli enim enarrant gloriam Dei. De quibus coelis dictum est continuo in Psalmo, Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4, et 5). Quorum, nisi coelorum? Ergo Apostolorum, et omnium verbi Dei fidelium praedicatorum. Regnabunt coeli cum eo qui fecit coelos. Hoc ut ostenderetur, videte quid factum est. 2. Dominicae transfigurationis allegoria. Vestimenta Christi. Dominus ipse Jesus resplenduit sicut sol; vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix: et loquebantur cum eo Moyses et Elias. Ipse Jesus quidem, ipse splenduit sicut sol, se lumen esse significans quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Quod est iste sol oculis carnis, hoc ille oculis cordis: et quod iste carnibus, hoc ille cordibus. Vestimenta autem ejus, Ecclesia ejus. Vestimenta enim nisi ab induto contineantur, cadunt. Horum vestimentorum quaedam quasi novissima fimbria Paulus fuit. Ipse enim dicit, Ego enim sum minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9): et alio loco, Ego sum novissimus Apostolorum. In vestimento autem fimbria est novissima et minima. Proinde sicut illa mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, tacta Domini fimbria, salva facta est (Luc. VIII, 44): sic Ecclesia quae ex Gentibus venit, Paulo praedicante salvata est. Quid mirum si per candida vestimenta signatur Ecclesia, cum audiatis Isaiam prophetam dicentem, Et si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. I, 18)? Moyses et Elias, id est, Lex et Prophetae quid valent, nisi cum Domino colloquantur? Nisi Domino perhibeant testimonium, quis leget Legem? quis Prophetas? Videte quam breviter hoc Apostolus ait: Per Legem enim cognitio peccati: nunc autem sine Lege, justitia Dei manifestata est; ecce sol: testificata a Lege et Prophetis (Rom. III, 20, 21); ecce splendor. 3. Petri votum. Videt hoc Petrus, et humana sapiens tanquam homo: Domine, bonum est, inquit, nos hic esse. Taedium patiebatur a turba, invenerat solitudinem montis; ibi habebat Christum panem mentis. Utquid inde discederet ad labores et dolores, habens in Deum sanctos amores, et ideo bonos mores? Bene sibi volebat esse: unde et adjunxit, Si vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Ad haec Dominus nihil respondit: sed tamen Petro responsum est. Haec enim eo loquente, nubes lucida venit, et obumbravit eos. Ille quaerebat tria tabernacula: nobis unum esse, quod humanus sensus dividere cupiebat, responsum coeleste monstravit. Verbum Dei Christus, Verbum Dei in Lege, Verbum in Prophetis. Quid, Petre, quaeris dividere? Magis te oportet adjungere. Tria quaeris: intellige et unum. 4. Vox ae nube. Prostratio discipulorum. Nube ergo obumbrante omnes, et quodam modo eis faciente unum tabernaculum, sonuit et vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus. Ibi erat Moyses, ibi Elias: non est dictum, Hi sunt filii mei dilecti. Aliud est enim Unicus, aliud adoptati. Ille commendabatur, unde Lex et prophetae gloriabantur. Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Quia et in Prophetis ipsum audistis, et in Lege ipsum audistis. Et ubi non ipsum audistis? Hoc audito, illi ceciderunt in terram. Jam demonstratur nobis, in Ecclesia regnum Dei. Hic Dominus, hic Lex et Prophetae: sed Dominus tanquam Dominus: Lex in Moyse, Prophetia in Elia; sed ipsi tanquam servi, tanquam ministri. Ipsi tanquam vasa: ipse tanquam fons. Moyses et Prophetae dicebant et scribebant: sed de illo implebantur quando fundebant. 5. Discipulorum erectio. Solus Jesus erectis iis videtur. Praemium nobis promissum ipse Deus. Dominus autem porrexit manum, et excitavit jacentes. Deinde neminem viderunt, nisi solum Jesum. Quid sibi hoc vult? Audistis, cum Apostolus legeretur, quia videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Et linguae evacuabuntur, quando venerit illud quod modo speramus et credimus (I Cor. XIII, 12, 8, 9). Quod illi ergo ad terram ceciderunt, hoc significaverunt, quod morimur: quia dictum est carni, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Quando vero eos Dominus erexit, resurrectionem significavit. Post resurrectionem utquid tibi Lex? utquid tibi Prophetia? Ideo non apparet Elias, non apparet Moyses. Remanet tibi, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Remanet tibi, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28). Ibi erit Moyses; sed jam non Lex. Videbimus ibi et Eliam; sed jam non prophetam. Lex enim et Prophetae testimonium perhibuerunt Christo, quia oporteret eum pati, et die tertia resurgere a mortuis, et intrare in gloriam suam (Luc. XXIV, 44-47). Ubi completur illud quod suis dilectoribus repromisit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quasi diceretur, Quia diliges eum, quid illi dabis? Et ostendam me ipsum illi (Joan. XIV, 21). Magnum donum, magna promissio. Non tibi servat Deus praemium aliquod suum: sed se ipsum. Avare, quare tibi non sufficit quod Christus promittit? Tu dives tibi videris; et si Deum non habes, quid habes? alter pauper; et si Deum habet, quid non habet? 6. Aliorum curanda salus ex charitate. Descende, Petre: requiescere cupiebas in monte, descende, praedica verbum, insta opportune, importune, argue, hortare, increpa, cum omni longanimitate et doctrina (II Tim. IV, 2). Labora, desuda, patere aliqua tormenta: ut quod in candidis vestimentis Domini intelligitur, per candorem et pulchritudinem rectae operationis in charitate possideas. In laude enim charitatis, cum Apostolus legeretur, audivimus, Non quaerit quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Non quaerit quae sua sunt; quoniam donat quae possidet. Alio loco periculosius dictum est, si non intellexeris. Secundum enim ipsam charitatem praecipiens Apostolus fidelibus membris Christi, ait: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius est. Avaritia namque hoc audito, fraudes parat, ut in negotio quasi alienum quaerens, aliquem circumveniat, et quaerat non suum, sed alienum. Compescat se avaritia, procedat justitia: audiamus, et intelligamus. Charitati dictum est, Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Verum tu, avare, si resistas, et magis ad hoc praeceptum redigis, ut alienum concupiscas; perde tuum. Sed quomodo te novi, habere vis et tuum et alienum. Fraudem facis, ut habeas alienum: furtum patere, ut perdas tuum, Non vis quaerere tuum, sed tollis alienum. Quod si facis, non facis bene. Audi, o avare, ausculta: Apostolus tibi alio loco apertius exponit hoc quod dixit, Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Ait de se ipso: Ego autem non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi sint (I Cor. X, 24, 35). Hoc Petrus nondum intelligebat, quando in monte vivere cum Christo desiderabat. Servabat tibi hoc, Petre, post mortem. Nunc autem ipse dicit: Descende laborare in terra, servire in terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit vita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit via, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborare? Noli tua quaerere. Habe charitatem, praedica veritatem: tunc pervenies ad aeternitatem, ubi invenies securitatem. SERMO LXXIX . Rursum de verbis Evangelii Matthaei, ubi se Jesus demonstravit in monte tribus discipulis. Cap. XVII, V\. 1-8. Visionem magnam in monte, ubi se Dominus Jesus tribus discipulis demonstravit, Petro, Jacobo et Joanni, cum sanctum Evangelium legeretur, audivimus. Splenduit vultus ejus sicut sol; hoc significat Evangelii claritatem. Vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix: hoc significat Ecclesiae mundationem, cui dictum est per prophetam, Et si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo (Isai. I, 18). Elias et Moyses colloquebantur ei: quia Evangelii gratia testimonium habet a Lege et Prophetis. In Moyse Lex, in Elia Prophetae: ut breviter loquamur. Sunt enim beneficia Dei per Martyrem sanctum, quae recitabuntur. Audiamus. Placuit Petro tria fieri tabernacula, Moysi unum, Eliae unum, et Christo unum. Delectabat eum montis solitudo: taedium patiebatur a tumultu rerum humanarum. Sed tria tabernacula quare quaerebat, nisi quia unitatem Legis, Prophetiae et Evangelii nondum sciebat? Denique nube emendatus est. Haec eo loquente, inquit, ecce nubes lucida obumbravit eos. Ecce unum tabernaculum nubes fecit: tu tria quare quaerebas? Et vox de nube: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; hunc audite. Loquitur Elias; sed hunc audite. Loquitur Moyses: sed hunc audite. Loquuntur Prophetae, loquitur Lex: sed hunc audite, vocem Legis, et linguam Prophetarum. Ipse in illis sonuit, ipse in se ipso quando est dignatus apparuit. Hunc audite: hunc audiamus. Quando Evangelium loquebatur, putate quia nubes erat: inde nobis vox sonuit. Hunc audiamus: quod dicit faciamus, quod promisit speremus.
SERMO LXXX . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVII, 18-20, Nos quare eum non potuimus ejicere? etc. Ubi de oratione. CAPUT PRIMUM. 1. Apostolorum incredulitas. Dominus noster Jesus Christus etiam in discipulis suis redarguit incredulitatem, sicut modo Evangelium cum legeretur, audivimus. Cum enim dixissent, Nos quare eum non potuimus ejicere? respondit, Propter incredulitatem vestram. Si Apostoli increduli, quis fidelis? Quid faciunt agni, si titubant arietes? Nec tamen eos misericordia Domini despexit incredulos; sed arguit, nutrivit, perfecit, coronavit. Nam et ipsi memores infirmitatis suae, quodam loco in Evangelio, sicut legimus, dixerunt ei: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Prima utilitas erat scientia, scire quod minus habebant: major felicitas, scire unde petebant. Domine, inquiunt, auge nobis fidem. Videte si non corda sua quasi ad fontem portabant, et ut eis unde implerent, aperiretur, pulsabant. Pulsari ad se voluit, non ut repelleret pulsantes, sed ut exerceret desiderantes. 2. Deus etsi nostram inopiam novit, orandus tamen. Putatis enim, rfatres, nescire Deum quid vobis nec essarium sit? Scit praeveniens desideria nostra, qui novit inopiam nostram. Denique cum doceret orationem, et moneret discipulos suos, ne in oratione multiloqui essent: Nolite, inquit, multiloqui esse; novit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 7 et 8). Aliud jam dicit Dominus. Quid est? Nolens ut multum loquamur in oratione, dixit nobis, Nolite multum loqui quando oratis; scit enim Pater vester quid vobis necessarium sit, priusquam petatis ab eo. Si scit Pater noster quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, quare loquimur vel parum? Quae causa est ipsius orationis, si jam novit Pater noster quid nobis necessarium sit? Dicit alicui: Noli me diu petere; novi enim quid tibi necessarium sit. Si nosti, Domine, quare vel petam? Tu non vis me habere diuturnam petitionem, imo jubes ut habeam pene nullam. Et ubi est illud alio loco? Qui dicit, Nolite multum loqui in oratione: alio loco dicit, Petite, et dabitur vobis? Et ne transeunter tibi putares esse praedictum ut peteres, addidit, Quaerite, et invenietis. Et ne hoc transitorium existimares, vide quid adjunxerit, vide ubi conclusit, Pulsate, et aperietur vobis (Id. VII, 7): vide quid adjunxerit. Voluit te, ut accipias, petere; ut invenias, quaerere; ut intres, pulsare. Quomodo ergo, quia jam Pater noster scit quid nobis necessarium sit, quare petimus? quare quaerimus? quare pulsamus? quare in petendo et quaerendo et pulsando nos fatigamus, ut scientem instruamus? Alio loco Domini verba sunt, Oportet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1). Si oportet semper orare, quomodo dicit, Nolite multiloqui esse? Quomodo oro semper, qui cito finio? Hac me jubes cito finire, hac jubes semper orare, et non deficere: quid est hoc? Et ut hoc intelligas pete, quaere, pulsa. Ideo enim clausum est, non ut te spernat, sed ut exerceat. Ergo, fratres, cohortari debemus ad orationem, et nos, et vos. Alia enim spes in nobis non est in multis malis praesentis saeculi, nisi pulsare in ipsa oratione, credere fixumque corde retinere, quia hoc tibi non dat Pater tuus, quod scit tibi non expedire. Quid enim desideres tu nosti; quid tibi prosit ille novit. Puta te esse sub me dico, et esse infirmum, sicut et verum est: omnis enim vita ista nostra, infirmitas; et longa vita nihil aliud quam longa infirmitas: puta ergo te sub medico aegrotare. Delectavit recentem, delectavit potum vini usurpare petere a medico. Non prohiberis petere, ne forte non tibi noceat, et expediat tibi accipere. Noli dubitare petere: pete, noli cunctari; sed si non acceperis, noli contristari. Si hoc sub homine medico carnis tuae; quanto magis sub Deo medico, creatore, reparatore et carnis et animae tuae? 3. Orandus Deus, ut a vitiis sanet. Proinde, quoniam in hoc capitulo Dominus ad orationem hortatus est, ubi dixit, Propter incredulitatem vestram non potuistis hoc daemonium ejicere: ad orationem enim hortatus sic conclusit, Hoc genus non ejicitur, nisi jejuniis et orationibus. Si orat homo, ut ejiciat daemonium alienum; quanto magis ut ejiciat avaritiam suam? quanto magis, ut ejiciat vinolentiam suam? quanto magis, ut ejiciat luxuriam suam? quanto magis, ut ejiciat immunditiam suam? Quanta sunt in homine, quae si perseveraverint, non admittunt ad regnum coelorum? Videte, fratres, quomodo rogatur medicus pro salute temporali, quomodo si quisquam desperate aegrotet, numquid pudet illum, aut piget homini pedes tenere, peritissimo archiatro lacrymis vestigia lavare? Et quid, si dixerit ei medicus: Sanari aliter non potes, nisi te ligavero, adussero, secuero? Respondet: Fac quod vis, tantum sana me. Quanto ardore desiderat paucorum dierum vapoream sanitatem, ut pro illa et ligari velit, et secari, et uri, et custodiri ne manducet quod delectat, ne bibat quod delectat, nec quando delectat? Totum patitur, ut serius moriatur: et non vult pauca pati, ut nunquam moriatur! Si tibi dicat Deus, qui coelestis est super nos medicus: Tu sanari vis? quid dicturus es, nisi, Sanari? Forte non dicis, quia sanum te putas, hoc est quod pejus aegrotas. 4. Aegrotorum duo genera. Christus medicus omnes aegrotos invenit. Nam si duos aegrotos constituas; unum qui flendo medicum roget, alterum qui in aegritudine sua, mente perdita, irrideat medicum; ille spem promittit flenti, plangit ridentem. Quare; nisi quia tanto periculosius aegrotat, quantum se sanum putat? Sic erant et Judaei. Ad aegrotos venit Christus, omnes aegrotos invenit. Nemo sibi de sanitate blandiatur, ne renuntiet ad illum medicus. Omnes aegrotos invenit; apostolica sententia est: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23). Cum ergo omnes invenisset aegrotos, duo genera fuerunt aegrotorum. Alii veniebant ad medicum, inhaerebant Christo, audiebant, honorabant, sequebantur, convertebantur. Ille accipiebat omnes sine ullo fastidio sanaturus, qui gratis sanabat, quia omnipotentia curabat. Cum ergo susciperet eos, et adjungeret sibi sanandos, illi exsultaverunt. Aliud vero genus aegrotorum, qui jam aegritudine iniquitatis mentem perdiderant, et se aegrotare nesciebant; insultaverunt illi, quia suscipiebat aegrotos, et dixerunt discipulis ejus: Ecce qualis est magister vester, qui cum peccatoribus et publicanis manducat. Et ille qui noverat quid essent, et qui essent, respondit illis: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Et ostendit illis qui essent sani, et qui aegrotantes: Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 11-13). Si peccatores, inquit, ad me non accedunt, quare veni? propter quos veni? Si omnes sani sunt, quare tantus medicus de coelo descendit? quare nobis medicamentum non de armario suo, sed de sanguine suo fecit? Ergo illud genus aegrotorum qui mitius aegrotabant, qui se aegrotare sentiebant, ut sanarentur, medico cohaerebant. Illi autem qui periculosius aegrotabant, medico insultabant, aegrotos calumniabantur. Ad extremum quo processit phrenesis ipsorum? Ut medicum tenerent, ligarent, flagellarent, spinis coronarent, ligno suspenderent, cruce necarent. Quid miraris? Medicum occidit aegrotus: sed eum medicus occisus sanavit phreneticum. 5. Quo remedio per Christum sanati aegroti. Mercimonium coeleste. Oratio Christi pro crucifixoribus suis. Primo enim non obliviscens in cruce personam suam, et demonstrans nobis patientiam suam, et exemplum praebens diligendi inimicos nostros; videns eos circumfremere, qui noverat morbum illorum, quia medicus, qui noverat phrenesim in qua mentem perdiderant, continuo ad Patrem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Putatis autem, quia non illi Judaei maligni erant, saevi, cruenti, turbulenti, inimici Filio Dei? Putatis quia vacavit vox illa, et inanis fuit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt? Omnes videbat, sed suos futuros ibi cognoscebat. Denique mortuus est, quia sic expediebat, ut morte sua occideret mortem. Mortuus est Deus, ut compensatio fieret coelestis cujusdam mercimonii, ne mortem videret homo. Deus enim Christus, sed non ibi mortuus ubi Deus. Idem enim Deus, idem homo: unus enim Christus, Deus et homo. Homo assumptus est, ut in melius mutaremur, non Deum ad deteriora detorsit. Assumpsit enim quod non erat, non amisit quod erat. Cum ergo Deus esset et homo, volens nos vivere de suo, mortuus est de nostro. Unde enim ipse moreretur non habebat: sed nec nos unde viveremus. Quid enim ille erat, qui non habebat unde moreretur? In principio erat Verbum; et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quaere de Deo unde moriatur, non invenies. Nos autem morimur, qui sumus caro, peccati carnem portans homo. Peccatum quaere unde vivat, non habet. Nec ille ergo potuit habere mortem de suo, nec nos vitam de nostro: sed nos vitam de ipsius, ille mortem de nostro. Qualia commercia! quid dedit, et quid accepit? Mercantes homines veniunt ad commercia, ad res mutandas. Nam antiqua commercia rerum mutatio fuit. Dabat homo quod habebat, et acciepiebat quod non habebat. Verbi gratia, habebat triticum, sed hordeum non habebat; alter hordeum habebat, et triticum non habebat: dabat ille triticum quod habebat, accipiebat hordeum quod non habebat. Quanti erat ut major copia vilem speciem compensaret? Ecce ergo alius dat hordeum, ut accipiat triticum: postremum alius dat plumbum, ut accipiat argentum; sed multum dat plumbum contra parum argentum: alius dat lanam, ut accipiat vestem. Et quis enumerat omnia? Tamen nemo dat vitam, ut accipiat mortem. Non ergo vox medici pendentis in ligno inanis fuit. Ut enim moreretur pro nobis, quia Verbum mori non poterat, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Pependit in cruce, sed in carne. Ibi vilitas, quam contempserunt Judaei: ibi charitas, per quam liberati sunt Judaei. Pro ipsis enim dictum est, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Et non vacavit vox illa. Mortuus est, sepultus est, resurrexit; factis quadraginta diebus cum discipulis suis, ascendit in coelum, misit Spiritum sanctum in eos qui exspectabant promissum. Illi accepto Spiritu sancto impleti sunt, et coeperunt loqui linguis omnium gentium. Tunc Judaei qui aderant, expavescentes in nomine Christi loqui omnibus linguis homines idiotas, imperitos, quos inter se nutritos noverant in lingua una, expaverunt: unde hoc munus esset Petro loquente didicerunt. Ille hoc donavit, qui in ligno pependit. Ille hoc donavit, qui irrisus est pendens in ligno, ut daret Spiritum sanctum sedens in coelo. Audierunt, crediderunt illi de quibus dixerat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Crediderunt, baptizati sunt, atque est facta conversio. Quae conversio? Sanguinem Christi, quem saevientes fuderunt, credentes biberunt. 6. Oratio in vitae hujus periculis. Ergo ut sermonem nostrum unde coepimus concludamus, oremus, et de Deo praesumamus: vivamus quomodo jubet, et ubi titubamus in ipsa vita, ipsum invocemus, quomodo illum invocaverunt discipuli dicentes, Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII, 5). Et Petrus praesumpsit, et titubavit: nec tamen contemptus mersus est, sed sublevatus et erectus est. Etenim quod praesumpsit, unde erat? Non de suo erat: de Domini erat. Quomodo? Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquam. Ambulabat enim Dominus super aquas. Si tu es, jube me venire ad te super aquam. Scio enim quia si tu es, jubes et fit. Et ille ait, Veni. Descendit in illius jussione, et trepidavit in sua infirmitate. Tamen quando trepidavit, ad illum exclamavit, Domine, inquit, libera me. Tunc Dominus tenuit illi manum, et dixit: Modicae fidei, quare dubitasti? Ipse invitavit, ipse nutantem et titubantem liberavit (Matth. XIV, 25-31): ut impleretur quod dictum est in Psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). 7. Beneficia temporalia et aeterna quomodo petenda. Duo ergo genera beneficiorum sunt, temporalia et aeterna. Temporalia sunt salus, substantia, honor, amici, domus, filii, uxor, et caetera vitae hujus ubi peregrinamur. Ponamus nos ergo in stabulo vitae hujus, quasi peregrini transituri, non quasi possessores mansuri. Aeterna vero beneficia sunt, primum ipsa vita aeterna, incorruptio et immortalitas carnis et animae, societas Angelorum, civitas coelestis, dignitas indeficiens, Pater et patria, ille sine morte, illa sine hoste. Haec beneficia toto ardore desideremus, omni perseverantia petamus, non sermone longo, sed teste gemitu. Desiderium semper orat, etsi lingua taceat. Si semper desideras, semper oras. Quando dormitat oratio? Quando friguerit desiderium. Ergo illa beneficia sempiterna tota aviditate postulemus, illa bona tota intentione quaeramus, illa bona securi petamus. Habenti enim illa bona prosunt, obesse non possunt. Temporalia vero ista aliquando prosunt, aliquando obsunt. Multis profuit paupertas, et nocuerunt divitiae: multis profuit privata vita, et nocuit altus honor. Et iterum aliquibus profuit pecunia, profuit dignitas; bene utentibus profuit: male autem utentibus non ablata plus nocuit. Ac per hoc, fratres, petamus et ista temporalia moderate, securi quia si accipimus, ille dat qui novit quid nobis expediat. Petisti, non est tibi datum quod petebas? Crede Patri, qui si tibi expediret, daret tibi. Ecce de te ipso fac tibi conjecturam. Qualis est enim apud te filius tuus nesciens res humanas, talis es et tu apud Dominum nesciens res divinas. Ecce ante te filius tuus tota die plorans, ut des illi cultrum, id est gladium: negas te dare, non das, contemnis flentem, ne plangas morientem. Ploret, affligat se, collidat se, ut leves eum in equum: non facis, quia non potest eum regere; elidet et occidet illum. Cui negas partem, totum illi servas. Sed ut crescat, et totum possideat secure, non das illi modicum periculosum. 8. Tempora mala unde, et quomodo ferenda. Ideo dicimus, fratres, orate quantum potestis. Abundant mala, et Deus voluit ut abundarent mala. Utinam non abundarent mali, et non abundarent mala. Mala tempora, laboriosa tempora, hoc dicunt homines. Bene vivamus, et bona sunt tempora. Nos sumus tempora: quales sumus, talia sunt tempora. Sed quid facimus? Non possumus ad bonam vitam convertere multitudinem hominum? Pauci qui audiunt bene vivant: pauci bene viventes multos male viventes ferant. Grana sunt, in area sunt: paleas secum in area habere possunt, in horreo non habebunt. Ferant quod nolunt, ut veniant ad quod volunt. Quare contristamur et causamur Deum? Abundant mala in mundo, ut non ametur mundus. Magni viri, fideles sancti, qui contempserunt mundum speciosum: nos non possumus contemnere nec foedum. Malus est mundus, ecce malus est, et sic amatur, quasi bonus esset. Quid est autem malus mundus? Non enim malum est coelum, et terra, et aquae, et ea quae sunt in eis, pisces, volatilia, arbores. Omnia ista bona sunt: sed malum mundum mali homines faciunt. Sed quoniam carere non possumus malis hominibus, quamdiu vivimus, sicut dixi, ad Dominum Deum nostrum gemamus; et mala feramus, ut ad bona perveniamus. Patremfamilias non reprehendamus; charus est enim. Ipse nos portat, non nos illum. Novit quemadmodum gubernet quod fecit: fac quod jussit, et spera quod promisit. SERMO LXXXI . De verbis Evangelii Matthaei, ubi admonemur ab scandalis mundi cavere. Cap. XVIII, V\ 7-9. 1. Contra scandala quomodo munimur. Divinae lectiones, quas modo, cum recitarentur, audivimus, admonent nos adversus scandala, quae futura praedicta sunt, robur percipere virtutum, pectus munire christianum, et hoc a misericordia Domini. Quid est enim homo, ait, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5)? Vae mundo ab scandalis, Dominus dicit, Veritas dicit: terret et monet, non vult esse nos incautos; nam non fecit utique desperatos. Contra hoc Vae, id est contra hoc malum metuendum, tremendum, cavendum, consolatur nos, et hortatur, et instruit illo loco Scriptura, ubi dicitur: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum (Psal. CXVIII, 165). Ostendit hostem cavendum, sed non cessavit ostendere murum munitum. Cogitabas tu audiens, Vae mundo ab scandalis, quo ires extra mundum, ne scandala patereris. Ergo propter cavenda scandala, quo ibis extra mundum, nisi fugias ad eum qui fecit mundum? Quomodo autem ad eum qui fecit mundum, confugere poterimus, nisi legem ejus, quae ubique praedicatur, audiamus? Parum est audiamus, nisi diligamus. Securum te enim faciens Scriptura divina contra scandala non ait, Pax multa audientibus legem tuam. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum. Sed quia factores legis justificabuntur (Rom. II, 13), et fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6): Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum. Concinit huic sententiae etiam quod audiendo et respondendo cantavimus: Mites autem haereditate possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVI, 11). Quia, Pax multa diligentibus legem tuam. Ipsi enim mites, qui diligunt legem Dei. Beatus enim vir, quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum; ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea (Psal. XCIII, 12, 13). Quam diversae videntur Scripturae voces, et in unam sententiam sic confluunt atque concurrunt, ut quidquid audire potueris de fonte illo uberrimo, acquiescas et tu, concordes veritati amicus, pace plenus, charitate fervidus, contra scandala munitus. 2. Mites in pressura, contra scandalum securi. Propositum est ergo videre, vel quaerere, vel discere, quomodo mites esse debemus: et ex hoc quod modo de Scripturis commemoravi, admonemur invenire quod quaerimus. Intenta sit paululum Charitas vestra; magna res agitur, ut mites simus: necessaria res in adversis. Neque enim res adversae saeculi hujus vocantur scandala: scandala quae sint, advertite. Nescio quis, verbi gratia, in necessitate aliqua constitutus urgetur pressura. Non est hoc scandalum, quia pressura urgetur. Pressura et martyres pressi sunt, sed non oppressi. Scandalum cave, non valde pressuram. Pressura premit te, scandalum opprimit te. Quid ergo interest inter pressuram et scandalum? In pressura parabas servare patientiam, tenere constantiam, non relinquere fidem, non consentire peccato. Hoc si servas, aut si servaveris, pressura tibi ruina non erit: sed ad hoc valebit illa pressura, ad quod valet in torculari, non ut oliva opprimatur, sed ut oleum liquetur. Denique si in ista pressura laudes Deo dicas, quam utile prelum, unde a te liquor emanat? Sedebant in pressura Apostoli catenati, atque in illa pressura cantabant hymnum Deo. Quid premebatur? quid eliquabatur? Sedebat sub magna pressura Job in stercore, inops, sine ope, sine substantia, sine filiis; plenus, sed vermibus, quod quidem ad hominem pertinet exteriorem. Sed quia et intus Deo plenus erat, laudabat Deum, et pressura illa non illi erat scandalum. Ubi ergo scandalum? Quando accessit ei uxor, et ait, Dic aliquid in Deum, et morere. Omnibus quippe ablatis a diabolo, exercitato Eva servata est, non ad consolationem, sed ad tentationem viri. Ecce ubi scandalum. Exaggeravit miserias ejus, miserias etiam suas cum illius, et coepit persuadere blasphemiam. Illi autem, qui erat mitis, quia Deus ex lege sua docuerat eum, et mitigaverat a diebus malignis, pax multa erat in corde ejus diligentis legem Dei, et non erat illi scandalum. Illa scandalum erat, sed illi non erat. Denique vide mitem, vide eruditum in lege Dei, lege Dei dico aeterna. Nam lex illa in tabulis data Judaeis nondum erat temporibus Job, sed manebat adhuc lex aeterna in cordibus piorum, unde illa descripta est quae populo data est. Quia ergo mitigatus erat lege Dei a diebus malignis, et pax ei multa erat diligenti legem Dei, vide quam sit mitis, quid respondet. Hic disce quod proposui, qui sint mites. Locuta es, inquit, tanquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinemus (Job II, 9, 10)? 3. Mites quinam sint. Mundus bonus et mundus malus. Audivimus exemplo qui sint mites: definiamus eos verbis, si possumus. Mites sunt, quibus in factis omnibus bonis, in omnibus quae bene faciunt, non placet nisi Deus; in omnibus quae mala patiuntur, non displicet Deus. Eia, fratres, attendite ad hanc regulam, ad hanc normam; extendamus nos ad illam, quaeramus incrementum, ut impleamus illam. Quid enim prodest, quia plantamus et rigamus, nisi Deus incrementum dederit? Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Audi, qui vis mitis esse, qui vis mitigari a diebus malignis, qui diligis legem Dei; ut non sit in te scandalum, et sit tibi pax multa, ut possideas terram, et delecteris in multitudine pacis: audi, qui vis mitis esse. Quidquid boni facis, non tibi placeas. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Ergo quidquid boni facis, non tibi placeat nisi Deus: quidquid mali pateris, non tibi displiceat Deus. Quid plura? Hoc fac, et vives. Non te absorbebunt dies maligni; evades quod dictum est, Vae mundo ab scandalis. Cui mundo enim Vae ab scandalis, nisi de quo dictum est, Et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10)? Non illi mundo, de quo dictum est, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Mundus malus, mundus bonus: mundus malus, omnes in mundo mali; et mundus bonus, omnes in mundo boni. Sicut attendimus plerumque agrum. Plenus est ager iste: quo fructu? Tritico. Itemque dicimus, et verum dicimus, Plenus est ager iste palea. Arbor est, plena est fructu. Alter dicit, Plena est foliis. Et qui dicit, Plena est fructu, verum dicit: et qui dicit, Plena est foliis, verum dicit. Nec plenitudo foliorum abstulit fructui locum, nec plenitudo fructuum turbam expulit foliorum. Utroque plena est: sed aliud quaerit ventus, aliud cultor colligit. Sic ergo, cum audis, Vae mundo ab scandalis, noli terreri; dilige legem Dei, non tibi erit scandalum. 4. Scandalum ab oculo, a manu et a pede. Sed occurrit uxor, nescio quid mali persuadens. Diligis eam, sicut oportet diligi uxorem: membrum tuum est. Sed si oculus tuus scandalizat te, si manus tua scandalizat te, si pes tuus scandalizat te, modo audisti Evangelium, amputa, projice abs te. Quisquis tibi charus est, quisquis tibi pro magno habetur a te, tamdiu magnus sit, tamdiu dilectum membrum tuum sit, quamdiu non coeperit scandalizare, id est, mali aliquid suadere. Audite quia hoc est scandalum. Constituimus exemplum de Job et uxore ejus: sed ibi non est nominatum scandalum. Audi Evangelium: Dominus cum de passione sua praedicaret, Petrus coepit illi suadere ne pateretur. Redi retro, satanas, scandalum mihi es. Prorsus docuit te Dominus, qui tibi vivendi exemplum praebuit, et quid sit scandalum, et quomodo caveatur scandalum. Cui dixerat paulo ante, Beatus es, Simon Bar-Jona (Matth. XVI, 23, 17), ostenderat illum membrum suum esse. At ubi coepit scandalum esse, praecidit membrum: refecit membrum, reposuit membrum. Scandalum ergo tibi ille erit, qui tibi mali aliquid suadere coeperit. Et intendat Charitas vestra: fit hoc plerumque, non malevolentia, sed perversa benevolentia. Videt enim te amicus tuus, qui te diligit, vicissimque a te diligitur, pater tuus, frater tuus, filius tuus, conjux tua, videt te in malo, et vult te facere malum. Quid est, videt te in malo? Videt te in aliqua pressura. Pressuram ipsam propter justitiam forsitan pateris: ideo pateris pressuram, quia non vis dicere falsum testimonium. Verbi gratia dixerim. Abundant exempla, quia Vae mundo ab scandalis. Ecce, verbi gratia, potens aliquis quaerit a te, propter praedam suam, propter rapinam suam, ministerium falsi testimonii. Negas tu: negas falsum, ne neges verum. Ne multis immorer, ille irascitur, potens est, premit. Accedit amicus, qui non vult te esse in pressura, non vult te esse in malo: Rogo te, fac quod tibi dicitur; quid magnum est? Jam forte quomodo et satanas Domino, Scriptum est de te, quia Angelis suis mandavit de te, ne offendas ad lapidem pedem tuum (Matth. IV, 6). Forte et iste amicus tuus, quia videt te christianum, de lege tibi vult persuadere, quod putat te debere facere. Fac quod dicit. Quid? Hoc quod vult ille. Sed mendacium est, falsum est. Non legisti, Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11)? Jam iste scandalum est. Amicus est, quid facturus es? Oculus est, manus est: Amputa, et projice abs te. Quid est, Amputa, et projice abs te? Noli consentire. Hoc significat, Amputa, et projice abs te, noli consentire. Membra enim nostra in corpore nostro consensione faciunt unitatem, consensione vivunt, consensione invicem connectuntur. Ubi dissensio, ibi morbus aut vulnus est. Ergo membrum tuum est: diliges eum. Sed scandalizat te; Amputa eum, et projice abs te. Noli consentire; averte illum ab auribus tuis, forte correctus rediet. 5. Mendacium divina lege vetitum. Quomodo facturus es hoc quod dico, amputaturus, et abjecturus, et eo fortasse correcturus? Quomodo facturus es, responde. De Lege voluit suadere mendacium. Ille enim ait, Dic. Et forte non ausus est dicere, Dic mendacium: sed sic, Dic quod vult. Tu dicis, Sed mendacium est. Et ille, ut excuset, Omnis homo mendax. Et tu contra, frater, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Attende, non est leve quod audisti, Os quod mentitur, occidit animam. Quid mihi facit inimicus iste potens, qui me premit, quia miseraris me, et miseret conditionis in me, et non vis me esse in malo; cum velis me esse malum? Quid mihi facit potens iste? Quid premit? Carnem. Corpus, dicis tu, premit: dico ego, perimit. Quanto mitius mecum agit ille, quam ego si mentitus fuero? Ille occidit carnem meam: ego occido animam meam. Iratus potens occidit corpus: Os quod mentitur, occidit animam. Corpus occidit; moriturum erat, etsi non occideretur: animam vero quam non occidit iniquitas, in aeternum excipit veritas. Serva ergo quod servare potes: pereat quod quandoque periturum est. Respondisti; et tamen Omnis homo mendax non solvisti. Responde illi et ad hoc, ne videatur sibi aliquid dixisse ad suadendum mendacium, testimonium de Lege proferens, urgens te de Lege contra Legem. In Lege enim scriptum est, Falsum Testimonium ne dicas (Deut. V, 20): et in Lege scriptum est, Omnis homo mendax. Respice ad illud quod paulo ante commonui, quando mitem hominem verbis quibus potui, terminavi. Mitis est, cui in omnibus quae bene facit, non placet nisi Deus; in omnibus quae male patitur, non displicet Deus. Hoc ergo ei responde, qui dicit, Mentire, quia scriptum est, Omnis homo mendax: Non mentior, quia scriptum est, Os quod mentitur, occidit animam. Non mentior, quia scriptum est, Perdes omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Non mentior, quia scriptum est, Falsum testimonium non dices. Urgeat licet pressuris carnem meam cui displiceo in veritate: audio Dominum meum, Nolite timere eos qui corpus occidunt (Matth. X, 28). 6. Homines agant, non ut homines, sed ut filii Dei. Quomodo ergo omnis homo mendax? An forte non es homo? Responde cito, et verum, Et homo non sim, ne mendax sim. Videte enim: Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens et requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 2, 3). Quare? Quia filii hominum esse voluerunt. Ut autem eos ab his iniquitatibus tolleret, redimeret, curaret, sanaret, mutaret filios hominum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Quid ergo mirum? Homines eratis, si eratis filii hominum: omnes homines eratis, mendaces eratis; omnis enim homo mendax. Accedit vobis gratia Dei, dedit vobis potestatem filios Dei fieri. Audite vocem Patris mei dicentis, Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6). Quoniam homines filii hominum, si non filii Altissimi, mendaces; quia omnis homo mendax. Si filii Dei, si gratia Salvatoris redempti, si pretioso sanguine comparati, si aqua et Spiritu renati, si ad haereditatem coelorum praedestinati, utique filii Dei. Ergo jam dii. Quid ad te vult mendacium? Adam enim purus homo, Christus homo Deus, creator omnis creaturae Deus. Adam homo, Christus homo mediator Dei, Filius unicus Patris, Deus homo. Ecce tu longe a Deo homo, et Deus sursum longe ab homine: in medio se posuit Deus homo. Agnosce Christum, et per hominem ascende ad Deum. 7. Paganorum scandalum ex pressuris mundi. Jam ergo correcti, et si aliquid egimus, mites, teneamus indeclinabilem confessionem. Diligamus legem Dei, ut evadamus quod dictum est. Vae mundo ab scandalis. Loquamur aliquid de scandalis, quibus mundus plenus est, et quomodo crebrescant scandala, abundent pressurae. Vastatur mundus, calcatur torcular. Eia, christiane, coeleste germen, peregrinis in terra, qui civitatem in coelo quaeritis, qui Angelis sanctis sociari desideratis, intelligite vos sic venisse ut discedatis. Transitis per mundum, conantes ad eum qui creavit mundum. Non vos perturbent amatores mundi, qui volunt in mundo remanere, et velint nolint, coguntur migrare: non vos decipiant, non seducant. Pressurae istae non sunt scandala. Justi estote, et exercitationes erunt. Tribulatio venit: quod volueris erit, aut exercitatio, aut damnatio. Qualem te invenerit, talis erit. Tribulatio ignis est: aurum te invenit? sordes tollit: paleam te invenit? in cinerem vertit. Ergo pressurae quae abundant, non sunt scandala. Sed quae sunt scandala? Locutiones illae, verba illa, quibus nobis dicitur: Ecce quid faciunt tempora christiana, ecce quae sunt scandala. Ad hoc enim tibi dicitur, ut tu, si amas mundum, blasphemes Christum. Et dicit tibi hoc amicus tuus, consiliarius tuus: ergo oculus tuus. Dicit tibi hoc minister tuus, cooperarius tuus: ergo manus tua. Dicit tibi hoc forte qui te sustentat, qui te ab humilitate terrena sublevat: ergo pes tuus. Abjice, amputa, projice abs te, noli consentire. Responde talibus, quomodo respondebat ille, cui suadebatur falsum testimonium. Responde, et tu: dic homini dicenti tibi, Ecce temporibus christianis tantae pressurae sunt, vastatur mundus: responde tu, Hoc mihi antequam eveniret, praedixit Christus. 8. Pressurae deficientis mundi praedictae. Quare enim turbaris? Pressuris mundi turbatur cor tuum, quomodo navis illa, ubi dormiebat Christus. Ecce quae causa est, homo cordate, ut turbetur cor tuum: ecce quae causa est. Navis ista, in qua Christus dormit, cor est ubi fides dormit. Quid enim tibi novi dicitur, christiane? quid enim tibi novi dicitur? Temporibus christianis vastatur mundus, deficit mundus. Non tibi dixit Dominus tuus, Vastabitur mundus? Non tibi dixit Dominus tuus, Deficiet mundus? Quare credebas quando promittebatur, et turbaris quando completur? Ergo tempestas saevit in cor tuum: cave naufragium, excita Christum. Habitare, inquit Apostolus, Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Per fidem habitat in te Christus. Fides praesens, praesens est Christus: fides vigilans, vigilans est Christus: fides oblita, dormiens est Christus. Excitare, commovere, dic: Domine, perimus (Matth. VIII, 24-26)! Ecce quae nobis dicunt Pagani: quae nobis dicunt, quod est gravius, mali Christiani. Exsurge, Domine, perimus. Evigilet fides tua, incipit tibi loqui Christus. Quid perturbaris? Haec omnia praedixi tibi. Ideo praedixi, ut cum venissent mala, sperares bona, ut non deficeres in malis. Miraris quia deficit mundus? mirare quia senuit mundus. Homo est, nascitur, crescit, senescit. Querelae multae in senecta: tussis, pituita, lippitudo, anxietudo, lassitudo inest. Ergo senuit homo; querelis plenus est: senuit mundus; pressuris plenus est. Parum tibi praestitit Deus, quia in senectute mundi misit tibi Christum, ut tunc te reficiat, quando cuncta deficiunt? Nescis hoc significasse in semine Abrahae? Nam semen Abrahae ait Apostolus, quod est Christus. Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Ideo seni Abrahae natus est filius, quia erat utique Christus in ipsius mundi senectute venturus. Venit cum omnia veterascerent, et novum te fecit. Res facta, res condita, res peritura jam vergebat in occasum. Necesse erat ut abundaret laboribus: venit ille et consolari te inter labores, et promittere tibi in sempiternum quietem. Noli adhaerere velle seni mundo, et nolle juvenescere in Christo, qui tibi dicit: Perit mundus, senescit mundus, deficit mundus, laborat anhelitu senectutis. Noli timere, renovabitur juventus tua sicut aquilae (Psal. CII, 5). 9. Paganorum in Christianam religionem querelae ex vastatione Romae Ecce, inquit, christianis temporibus Roma perit. Forte Roma non perit: forte flagellata est, non interempta: forte castigata est, non deleta. Forte Roma non perit, si Romani non pereant. Non enim peribunt, si Deum laudabunt: peribunt, si blasphemabunt. Roma enim quid est, nisi Romani? Non enim de lapidibus et lignis agitur, de excelsis insulis et amplissimis moenibus. Hoc sic erat factum, ut esset aliquando ruiturum. Homo cum aedificaret, posuit lapidem super lapidem; et homo cum destrueret, expulit lapidem a lapide. Homo illud fecit, homo illud destruxit. Injuria fit Romae, quia dicitur, Cadit? Non Romae, sed forte artifici ejus. Conditori ejus facimus injuriam, quia dicimus, Roma ruit, quam condidit Romulus? Mundus arsurus est, quem condidit Deus. Sed nec quod fecit homo, ruit, nisi quando voluerit Deus; nec quod fecit Deus, ruit, nisi quando voluerit Deus. Si enim hominis opus non cadit, sine voluntate Dei, opus Dei quando potest cadere per voluntatem hominis? Tamen et mundum fecit tibi Deus casurum; et ideo te condidit moriturum. Ipse homo ornamentum civitatis, ipse homo inhabitator, rector, gubernator civitatis, sic venit ut eat, sic est natus ut moriatur, sic est ingressus ut transeat. Coelum et terra transibunt (Matth. XXIV, 35): quid ergo mirum, si aliquando finis est civitati? Et forte non modo finis est civitati: tamen aliquando finis erit civitati. Sed quare inter sacrificia Christianorum perit Roma? Quare inter sacrificia Paganorum arsit mater ejus Troja? Dii, in quibus spem suam Romani posuerunt, omnino Romani dii, in quibus spem Pagani Romani posuerunt, ad Romam condendam de Troja incensa migraverunt. Dii Romani ipsi fuerunt primo dii Trojani. Arsit Troja, tulit Aeneas deos fugitivos: imo tulit deos fugiens stolidos. Portari enim a fugiente potuerunt: fugere ipsi non potuerunt. Et cum ipsis diis veniens in Italiam, cum diis falsis condidit Romam. Longum est caetera persequi: breviter tamen quod ipsorum litterae habent commemorem. Auctor ipsorum omnibus notus sic loquitur: « Urbem Romam, sicut ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Aenea duce profugi, sedibus incertis vagabantur » (Sallust. Bell. Catil. cap. 4.) Habebant ergo deos secum, condiderunt Romam in Latio, posuerunt ibi colendos deos, qui colebantur in Troja. Inducitur a poeta ipsorum Juno irascens Aeneae et Trojanis fugientibus, et dicit, Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates: (Virgil., Aeneid., lib. 1, vers. 67, 68.) id est, deos victos portans secum in Italiam. Jam quando dii in Italiam victi portabantur, numen erat, an omen? Diligite ergo legem Dei, et non sit vobis scandalum. Rogamus vos, obsecramus vos, exhortamur vos, estote mites, compatimini patientibus, suscipite infirmos: et in ista occasione multorum peregrinorum, egentium, laborantium, abundet hospitalitas vestra, abundent bona opera vestra. Quod jubet Christus, faciant Christiani, et tantum suo malo blasphemant Pagani. SERMO LXXXII . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVIII, 15-18, Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, etc. Et de verbis Salomonis, Annuens oculis cum dolo, congerit hominibus moestitiam: qui autem arguit palam, pacem facit. Prov. cap. X, V\. 10, sec. LXX. CAPUT PRIMUM. 1. Observatio praevia. Festuca, ira; trabes, odium. Admonet nos Dominus noster non negligere invicem nostra peccata, non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Ejus quippe dixit acutum oculum ad ejiciendam festucam de oculo fratris sui, qui trabem in oculo suo non habet. Quid autem hoc sit, breviter insinuo Charitati vestrae. Festuca in oculo, ira est: trabes in oculo, odium est. Quando ergo qui odit reprehendit irascentem, festucam vult de oculo fratris sui tollere: sed trabe impeditur, quam ipse portat in oculo suo (Matth. VII, 3-5). Festuca initium trabis est. Nam trabes quando nascitur, prius festuca est. Rigando festucam, perducis ad trabem: alendo iram malis suspicionibus, perducis ad odium. CAPUT II. 2. Peccatum irascentis: crudelitas odio habentis. Multum autem interest inter peccatum irascentis, et crudelitatem odio habentis. Nam et filiis nostris irascimur: odisse filios quis invenitur? In ipsis quoque pecoribus mater aliquando bucula sugentem vitulum taedio quodam avertit irascens: sed visceribus amplectitur matris. Quasi taedium facit, cum impingit: quaeritur tamen, si deest. Nec damus aliter filiis disciplinam, nisi aliquantum irascendo et indignando: nec tamen daremus disciplinam, nisi amando. Usque adeo non omnis qui irascitur, odit; ut aliquando magis odisse convincatur, si non irascitur. Fac enim puerum velle in aqua fluminis ludere, cujus impetu pereat: tu si vides, et patienter permittis, odisti; tua patientia, illius mors est. Quanto melius est si irasceris et corrigis, quam non irascendo interire permittis? Odium ergo ante omnia vitandum est, trabes de oculo ejicienda est. Multum quippe aliud est, quando quisque irascens in aliquo verbi modum excedit, quod postea deleat poenitendo; et aliud est, servare insidias inclusas in corde. Multum postremo interest inter haec verba Scripturae, Turbatus est prae ira oculus meus (Psal. VI, 8). De illo autem quid dictum est? Qui odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Multum interest inter turbatum oculum, et exstinctum. Festuca turbat, trabes exstinguit. 3. Odium ei qui odit gravius nocet, quam alteri. Hoc ergo primum nobis persuadeamus, ut quod hodie admoniti sumus, bene facere atque implere possimus, ante omnia non odisse. Tunc enim quando trabes non est in oculo tuo, vides recte quidquid fuerit in oculo fratris tui; et vim pateris, donec ejicias de oculo fratris tui, quod vides nocere oculo fratris tui. Lumen quod in te est, non te permittit negligere lumen fratris tui. Nam si odisti, et vis corripere, quomodo emendas lumen, qui perdidisti lumen? Dixit enim et hoc aperte eadem Scriptura, ubi scriptum est, Qui odit fratrem suum, homicida est. Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (Id. II, 9). Odium, tenebrae sunt. Non potest autem fieri ut qui odit alterum, non sibi prius noceat. Illum enim laedere conatur extrinsecus, se vastat intrinsecus. Quantum autem animus noster corpore major est, tantum ei prospicere debemus, ne ipse laedatur. Laedit autem animum suum, qui odit alterum. Et quid facturus est ei quem odit? quid facturus? Tollit pecuniam, numquid fidem? Laedit famam, numquid conscientiam? Quidquid nocet, forinsecus nocet: sibi attende quid noceat. Intus enim sibi ipse inimicus est, qui odit alterum. Sed quia non sentit quid sibi mali faciat, in alterum saevit, eo periculosius vivens, quo non sentit quid secum mali agit; quia et saeviendo sensum perdidit. Saevisti in inimicum tuum: te saeviente ille nudatus est, tu iniquus es. Multum interest inter nudum et iniquum. Ille perdidit pecuniam, tu innocentiam. Quaere quis gravius damnum perpessus est. Ille perdidit rem perituram, tu factus es periturus. CAPUT III. 4. Quo animo frater corripiendus. Peccatum in hominem non contemnendum. Ideo debemus amando corripere; non nocendi aviditate, sed studio corrigendi. Tales si fuerimus, optime facimus quod hodie admoniti sumus: Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Quare illum corripis? Quia te doles, quod peccaverit in te? Absit. Si amore tui id facis, nihil facis. Si amore illius facis, optime facis. Denique in ipsis verbis attende, cujus amore id facere debeas, utrum tui, an illius. Si te audierit, inquit, lucratus es fratrem tuum. Ergo propter illum fac, ut lucreris illum. Si faciendo lucraris, nisi fecisses perierat. Quid est ergo quod plerique homines ista peccata contemnunt, et dicunt, Quid magnum feci? in hominem peccavi. Noli contemnere. In hominem peccasti: vis nosse quia in hominem peccando peristi? Si te ille in quem peccasti, corripuerit inter te et ipsum solum, et audieris illum, lucratus est te. Quid est, lucratus est te; nisi quia perieras, si non lucraretur te? Nam si non perieras, quomodo te lucratus est? Nemo ergo contemnat, quando peccat in fratrem. Ait enim quodam loco Apostolus, Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis (I Cor. VIII, 12): ideo quia membra Christi omnes facti sumus. Quomodo non peccas in Christum, qui peccas in membrum Christi? 5. Hujus peccati remedium. Nemo ergo dicat, quia non peccavi in Deum, sed peccavi in fratrem, in hominem peccavi: leve peccatum est, vel nullum peccatum est. Forte inde dicis, Leve est, quia cito curatur. Peccasti in fratrem: fac satis, et sanatus es. Cito fecisti mortiferam rem, sed remedium cito invenisti. Quis nostrum speret regnum coelorum, fratres mei, quando dicit Evangelium, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis? Magnus terror; sed vide ibi remedium: Si obtuleris munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante altare. Non irascitur Deus quia differs imponere munus tuum: te quaerit Deus magis quam munus tuum. Nam si malum animum gerens adversus fratrem tuum, adveneris cum munere ad Deum tuum, respondet tibi: Tu peristi, mihi quid attulisti? Offers munus tuum, et tu non es munus Dei. Plus quaerit Christus quem redemit sanguine suo, quam quod tu invenisti in horreo tuo. Ergo relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et sic veniens offeres munus tuum (Matth. V, 22-24). Ecce ille reatus gehennae quam cito solutus est. Nondum reconciliatus, eras gehennae reus: reconciliatus, securus offers munus tuum ad altare. CAPUT IV. 6. Quid agere debeat, qui injuriam passus est. Homines autem faciles sunt ad irrogandas injurias, et difficiles ad concordiam requirendam. Pete, inquit, veniam ab homine quem offendisti, ab homine quem laesisti. Respondet: Non me humiliabo. Vel Deum tuum audi, si fratrem tuum contemnis: Qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV, 11). Non vis te humiliare qui cecidisti? Multum interest inter se humiliantem et inter jacentem. Jam jaces, et humiliare te non vis? Bene diceres, Nolo descendere; si noluisses ruere. 7. Idem tractatur argumentum. Hoc ergo debet facere, qui fecit injuriam. Qui autem passus est, quid debet? Quod audivimus hodie: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si neglexeris, pejor es. Ille injuriam fecit, et injuriam faciendo gravi se ipsum vulnere percussit: tu vulnus fratris tui contemnis? Tu eum vides perire, vel perisse, et negligis? Pejor es tacendo, qaum ille conviciando. Quando ergo in nos aliquis peccat, habeamus magnam curam, non pro nobis; nam gloriosum est injurias oblivisci: sed obliviscere injuriam tuam, non vulnus fratris tui. Ergo corripe eum inter te et ipsum solum, intendens correctioni, parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipit defendere peccatum suum, et quem vis facere correctiorem, facis pejorem. Corripe ergo eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum: quia perierat, nisi faceres. Si autem non te audierit, id est, peccatum suum quasi justitiam defenderit, adhibe tecum duos vel tres; quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Si nec ipsos audierit, refer ad Ecclesiam: si nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Noli illum deputare jam in numero fratrum tuorum. Nec ideo tamen salus ejus negligenda est. Nam et ipsos Ethnicos, id est, Gentiles et Paganos in numero quidem fratrum non deputamus; sed tamen eorum salutem semper inquirimus. Hoc ergo audivimus Dominum ita monentem, et tanta cura praecipientem, ut etiam hoc adderet continuo: Amen dico vobis, quaecumque ligaveritis super terram, ligata erunt et in coelo; et quaecumque solveritis in terra, soluta erunt et in coelo. Coepisti habere fratrem tuum tanquam publicanum, ligas illum in terra: sed ut juste alliges, vide. Nam injusta vincula disrumpit justitia. Cum autem correxeris, et concordaveris cum fratre tuo, solvisti illum in terra. Cum solveris in terra, solutus erit et in coelo. Multum praestas, non tibi, sed illi; quia multum nocuit, non tibi, sed sibi. CAPUT V. 8. Conciliatur Evangelium cum Salomone. Haec cum ita sint, quid est quod ait Salomon, quod hodie ex alia lectione primitus audivimus: Annuens oculis cum dole, congerit hominibus moestitiam: qui autem arguit palam, pacem facit? Si ergo qui arguit palam, pacem facit; quomodo, Corripe illum inter te et ipsum solum? Metuendum est, ne sibi contraria sint praecepta divina. Sed intelligamus esse ibi summam concordiam, non quemadmodum quidam vani sapiamus, qui errantes opinantur contraria sibi esse duo Testamenta in Libris veteribus et novis: ut ideo putemus hoc esse contrarium, quoniam illud est in Salomonis libro, hoc in Evangelio. Si enim aliquis imperitus et calumniator divinarum Scripturarum diceret, Ecce ubi sibi contradicunt duo Testamenta. Dominus dicit, Corripe illum inter te et ipsum solum. Salomon dicit, Qui arguit palam, pacem facit. Ergo nescit Dominus quid praecepit? Salomon vult contundi frontem peccantis: Christus parcit pudori erubescentis. Ibi enim scriptum est, Qui arguit palam, pacem facit: hic autem, Corripe illum inter te et ipsum solum; non palam, sed in secreto et occulte. Vis nosse, quisquis talia cogitas, non sibi repugnare duo Testamenta, quia illud in libro Salomonis, hoc in Evangelio reperitur? Apostolum audi. Certe Apostolus minister est Novi Testamenti. Audi ergo apostolum Paulum Timotheo praecipientem et dicentem, Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20). Jam non Salomonis liber cum Evangelio, sed Pauli apostoli Epistola videtur confligere. Salomonem paululum sine injuria seponamus: Christum Dominum et Paulum servum ejus audiamus. Quid dicis, Domine? Si peccaverit in te frater tuus, corripe illum inter te et ipsum solum. Quid dicis, Apostole? Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. Quid facimus? Controversiam istam velut judices audimus? Absit. Imo sub judice constituti pulsemus, uti nobis aperiri impetremus: fugiamus sub alas Domini Dei nostri. Non enim Apostolo suo contrarium locutus est, quia et in illo ipse locutus est, sicut dicit: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Christus in Evangelio, Christus in Apostolo: Christus ergo utrumque dixit; unum ore suo, alterum ore praeconis sui. Quia quando praeco de tribunali aliquid dicit, non scribitur in Gestis, Praeco dixit: sed ille dixisse scribitur, qui praeconi quod diceret imperavit. CAPUT VI. 9. Correptio alias secreta, alias publica esse debet. Duo ergo ista praecepta, fratres, sic audiamus, ut intelligamus, et inter utraque praecepta pacati constituamur. Cum corde nostro nos concordemus, et Scriptura sancta in nulla parte discordat. Verum est omnino, utrumque verum est: sed discernere debemus, aliquando illud, aliquando illud esse faciendum; aliquando corripiendum fratrem inter te et ipsum solum, aliquando corripiendum fratrem coram omnibus, ut et caeteri timorem habeant. Si aliquando illud, aliquando illud fecerimus; concordiam Scripturarum tenebimus, et in faciendo atque obtemperando non errabimus. Sed dicit mihi aliquis: Quando facio illud, quando illud: ne tunc corripiam inter me et ipsum solum, quando debeo coram omnibus corripere; aut tunc corripiam coram omnibus, quando debeo in secreto corripere? CAPUT VII. 10. Quando secreta esse debet, quando publica. Cito videbit Charitas vestra, quid quando facere debeamus: sed utinam facere pigri non simus. Intendite, et videte: Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? Quia peccavit in te. Quid est, in te peccavit? Tu scis quia peccavit. Quia enim secretum fuit, quando in te peccavit; secretum quaere, cum corrigis quod peccavit. Nam si solus nosti quia peccavit in te, et eum vis coram omnibus arguere; non es correptor, sed proditor. Attende quemadmodum vir justus, Joseph, tanto flagitio quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa conceperat: quia gravidam senserat, et se ad illam non accessisse noverat. Restabat itaque certa adulterii suspicio: et tamen quia ipse solus senserat, ipse solus sciebat, quid de illo ait Evangelium? Joseph autem cum esset vir justus, et nollet eam divulgare. Mariti dolor non vindictam quaesivit: voluit prodesse peccanti, non punire peccantem. Cum, inquit, nollet eam divulgare, voluit eam occulte dimittere. Haec eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit ei in somnis; et indicavit quid esset, quia non violavit viri torum, quia de Spiritu sancto conceperat Dominum amborum (Matth. I, 19, 20). Peccavit ergo in te frater tuus; si tu solus nosti, tunc vere in te solum peccavit. Nam si multis audientibus tibi fecit injuriam, et in illos peccavit, quos testes suae iniquitatis effecit. Dico enim, fratres charissimi, quod et vos ipsi in vobis ipsis potestis agnoscere. Quando me audiente, fratri meo quisque injuriam facit, absit ut a me injuriam illam alienam putem. Prorsus et mihi fecit: imo et mihi plus fecit, cui putavit placere quod fecit. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus, quae peccantur coram omnibus: ipsa corripienda sunt secretius, quae peccantur secretius. Distribuite tempora, et concordat Scriptura. CAPUT VIII. 11. Correptionis modus, curve secreto fiat. Peccata carnis mortifera. Sic agamus et sic agendum est, non solum quando in nos peccatur, sed quando peccatur ab aliquo, ut ab altero nesciatur. In secreto debemus corripere, in secreto arguere; ne volentes publice arguere, prodamus hominem. Nos volumus corripere et corrigere: quid, si inimicus quaerit audire quod puniat? Novit enim nescio quem homicidam episcopus, et alius illum nemo novit. Ego volo publice corripere, at tu quaeris inscribere. Prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in secreto; pono ante oculos Dei judicium; terreo cruentam conscientiam; persuadeo poenitentiam. Hac charitate praediti esse debemus. Unde aliquando homines reprehendunt nos, quod quasi non corripiamus: aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere quod scimus. Sed forte quod scis, et ego scio: sed non coram te corripio; quia curare volo, non accusare. Sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto peccant; aliquando nobis produntur ab uxoribus suis plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem quaerentibus: nos non prodimus palam, sed in secreto arguimus. Ubi contigit malum, ibi moriatur malum. Non tamen vulnus illud negligimus; ante omnia ostendentes homini in tali peccato constituto sauciamque gerenti conscientiam, illud vulnus esse mortiferum: quod aliquando qui committunt, nescio qua perversitate contemnunt; et nescio unde sibi testimonia nulla et vana conquirunt, dicentes, Peccata carnis Deus non curat. Ubi est quod hodie audivimus: Fornicatores et adulteros judicat Deus? Ecce attende, quisquis tali morbo laboras. Quod dicit Deus audi: non quod tibi dicit favens peccatis tuis animus tuus, aut eadem tecum iniquitatis catena ligatus amicus tuus, vel potius inimicus tuus et suus. Audi ergo quod dicit Apostolus: Honorabiles, inquit, nuptiae in omnibus, et torus immaculatus. Fornicatores autem et adulteros judicat Deus (Hebr. XIII, 4). CAPUT IX. 12. Vita cito emendanda. Age ergo, frater, esto correctus. Times ne te inscribat inimicus; et non times ne te judicet Deus? Ubi est fides? Time cum est quando timeas. Longe est quidem dies judicii: sed uniuscujusque hominis dies ultimus longe esse non potest; quia brevis est vita. Et quia ipsa brevitas semper incerta, quando sit dies tuus ultimus, nescis. Corrige te hodie, propter cras. Prosit tibi et modo in secreto correptio. Palam enim loquor, et in secreto arguo. Aures omnium pulso: sed conscientias quorumdam convenio. Si dicerem, Tu, adulter, corrige te: primo forte dicerem quod nescirem; forte quod temere audieram, suspicarer. Non dico, Tu, adulter, corrige te; sed, quisquis in hoc populo adulter es, corrige te. Publica est correptio, sed secreta correctio. Scio quia ille qui timuerit, corrigit se. CAPUT X. 13. Peccata carnis non contemnenda. Non dicat in corde suo, Peccata carnis non curat Deus. Nescitis, inquit Apostolus, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Quisquis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III, 16, 17). Nemo se fallat. Sed forte ait aliquis, Templum Dei animus meus est, non corpus meum: adjecit etiam testimonium, Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni (I Petr. I, 24). Infelix interpretatio! punienda cogitatio! Fenum dicta est caro, quia moritur: sed quod ad tempus moritur, non resurgat cum crimine. Vis nosse apertam etiam inde sententiam? Nescitis, inquit idem apostolus, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? (Jam non contemnatis corporalia peccata: ecce quia et corpora vestra templum in vobis sunt Spiritus sancti, quem habetis a Deo.) Contemnebas corporale peccatum, contemnis quod peccas in templum? Ipsum corpus tuum templum in te est Spiritus Dei. Jam vide quid facias de templo Dei. Si eligeres in ecclesia facere adulterium intra istos parietes, quid te esset sceleratius? Modo autem tu ipse es templum Dei. Templum intras, templum exis, templum in domo tua manes, templum surgis. Vide quid agas, vide ne offendas templi habitatorem, ne deserat te, et in ruinam vertaris. Nescitis, inquit, quia corpora vestra (et hoc de fornicatione loquebatur Apostolus, ne contemnerent corporalia peccata) templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno (I Cor. VI, 19, 20). Si contemnis corpus tuum, considera pretium tuum. CAPUT XI. 14. Correctio non procrastinanda. Vox corvina. Homines bona volunt habere omnia praeter vitam. Scio ego, et mecum omnis homo qui paulo attentius consideraverit, neminem Deum timentem sub verbis ejus non se corrigere, nisi qui putat, quia plus habet vivere. Ipsa res est quae multos occidit, cum dicunt, Cras, cras: et subito ostium clauditur. Remansit foris cum voce corvina, quia non habuit gemitum columbinum. Cras, cras; corvi vox. Geme ut columbus, et tunde pectus: sed plagas tibi dando in pectus, caesus correctus esto; ne non videaris conscientiam caedere, sed malam conscientiam pugnis pavimentare, solidiorem reddere, non correctiorem. Geme non inani gemitu. Forte enim dicis tibi: Promisit mihi Deus indulgentiam, quando me correxero; securus sum: lego divinam Scripturam, Iniquus in qua die conversus fuerit ab iniquitatibus suis, et fecerit justitiam, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech. XVIII, 21 et 22). Securus sum; quando me correxero, dat mihi Deus indulgentiam de malis meis. Et quid ego dicturus sum? Contra Deum reclamaturus? Dicturus sum Deo: Noli illi dare indulgentiam? Dicturus sum hoc scriptum non esse, hoc Deum non promisisse? Si ista dixero, omnia falsa dico. Bene dicis, verum dicis: indulgentiam correctioni tuae promisit Deus, negare non possum: sed dic mihi, rogo te; ecce ego consentio et concedo et cognosco quia indulgentiam Deus promisit tibi; crastinum enim diem quis tibi promisit? Ubi mihi legis indulgentiam te accepturum, si te correxeris; lege ibi mihi quantum victurus sis. Non lego, inquis. Nescis ergo quantum victurus sis. Esto correctus et semper paratus. Noli timere diem ultimum, tanquam furem qui te dormiente effodiat parietem: sed vigila, et corrige te hodie. Quid differs in crastinum? Longa vita erit. Ipsa longa, bona sit. Prandium bonum longum nemo differt, et vitam malam longam vis habere? Utique si longa erit, melius bona erit: si brevis erit, bene factum est, ut bona produceretur. Sic autem homines negligunt vitam suam, ut nolint habere malam, nisi ipsam. Villam emis, bonam quaeris; uxorem vis ducere, bonam eligis; filios tibi vis nasci, bonos optas; caligas locas, et non vis malas: et vitam amas malam! Quid te offendit vita tua, quam solam vis malam, ut inter omnia bona tua tu solus sis malus? CAPUT XII. 15. Pastoris onus non abjiciendum. Ergo, fratres mei, si aliquem vestrum vellem in parte corripere, forte audiret me: multos vestrum publice corripio; omnes me laudant; audiat me aliquis. Non amo in voce laudatorem, et in corde contemptorem. Cum enim laudas, et non te corrigis, contra te testis es. Si malus es, et quod dico placet tibi, displice tibi: quia si malus displicueris tibi, correctus placebis tibi, quod nudiustertius, nisi fallor, dixi. In omnibus verbis meis speculum propono. Nec mea ista sunt verba: sed Domino jubente loquor, quo terrente non taceo. Nam quis non eligeret tacere, et rationem de vobis non reddere? Sed jam suscepimus onus, quod ab humeris nostris excutere non possumus, nec debemus. Audistis, fratres mei, cum Epistola ad Hebraeos legeretur: Obedite praepositis vestris, et subditi estote; quia ipsi vigilant pro animabus vestris, tanquam rationem reddituri pro vobis: ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit vobis (Hebr. XIII, 17). Quando facimus ista cum gaudio? Quando videmus homines proficere in verbis Dei. Quando laborat cum gaudio operarius in agro? Quando attendit arborem, et fructum videt; quando attendit segetem, et frugum in area prospicit ubertatem: non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus et aestum toleravit. Hoc est quod ait, Ut cum gaudio hoc faciant, et non cum tristitia; non enim expedit vobis. Numquid dixit, Non illis expedit. Non; sed dixit, Non expedit vobis. Nam illi praepositi quando contristantur de malis vestris, expedit illis; ipsa tristitia prodest illis: sed non expedit vobis. Nihil autem nobis volumus expedire, quod non expedit vobis. Simul ergo in Dominico agro, fratres, bonum operemur; ut simul de mercede gaudeamus. SERMO LXXXIII . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XVIII, 21, 22, Quoties peccabit in me frater meus, etc. CAPUT PRIMUM. 1. De remittendis injuriis. Hesterna die sanctum Evangelium admonuit nos non negligere peccata fratrum nostrorum: Sed si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si autem contempserit, adhibe tecum duos vel tres: ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Si autem et ipsos contempserit, dic Ecclesiae. Quod si Ecclesiam contempserit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Hodierna etiam die ad ipsam rem pertinet capitulum quod sequitur, quod modo cum legeretur audivimus. Cum enim dixisset hoc Dominus Jesus Petro, subjecit et interrogavit Magistrum, quoties ignosceret fratri qui in illum peccasset; et quaesivit utrum sufficeret septies. Respondit illi Dominus: Non solum septies, sed etiam septuagies septies. Deinde narravit similitudinem valde terribilem: quia simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui posuit rationem cum servis suis; in quibus invenit debitorem decem millium talentorum. Et cum jussisset, ut omnia quae habebat, et omnis ejus familia, et ipse venderetur, et debitum solveretur, advolutus genibus domini sui, rogabat eum dilationem, meruit remissionem. Misertus est enim dominus ejus, sicut audivimus, et omne debitum dimisit illi. At ille debito liber, sed iniquitatis servus, posteaquam egressus est a facie domini sui, invenit etiam ipse debitorem suum, qui debebat, non decem millia talentorum, quantum ipsius debitum fuit, sed centum denarios: coepit eum suffocatum trahere, et dicere, Redde quod debes. At ille rogabat conservum, sicut et ipse rogaverat dominum: sed non talem iste invenit conservum, qualem ille dominum. Non solum remittere illi debitum noluit: sed nec dilationem dedit. Contortum rapiebat ad solutionem, jam debito dominico liber. Displicuit conservis; et renuntiaverunt domino suo quid actum esset: et dominus fecit adesse servum, et dixit ei, Serve nequam, cum mihi tanta deberes, misertus tui, omnia dimisi tibi; nonne ergo et te oportebat misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et jussit omnia, quae illi dimiserat, exigi. CAPUT II. 2. Omnis homo debitor Dei est, et debitorem habet fratrem. Misericordiae opera duo. Mendici Dei sumus. Ergo hanc similitudinem ad nostram instructionem proposuit, et admonendo perire nos noluit. Sic, inquit, et vobis faciet Pater vester coelestis, si non remiseritis unusquisque vestrum fratri suo ex cordibus vestris. Ecce, fratres, res in aperto est, admonitio utilis; et valde salubris obedientia debetur, ut quod jussum est impleatur. Quia omnis homo et debitor est Dei, et debitorem habet fratrem suum. Quis est enim qui non sit debitor Dei, nisi in quo nullum potest inveniri peccatum? Quis est autem qui non habeat debitorem fratrem, nisi in quem nemo peccavit? Putasne, quisquam in genere humano reperiri potest, qui non et ipse aliquo peccato obstrictus sit fratri suo? Debitor est ergo omnis homo, habens tamen et ipse debitorem. Ideo Deus justus constituit tibi regulam in debitore tuo, quod faciet et ipse cum suo. Duo sunt enim opera misericordiae, quae nos liberant, quae breviter ipse Dominus posuit in Evangelio, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Dimittite, et dimittetur vobis, ad ignoscendum pertinet. Date, et dabitur vobis, ad praestandum beneficium pertinet. Quod ait de ignoscendo; et tu vis tibi ignosci quod peccas, et habes alium cui tu possis ignoscere. Rursus quod pertinet ad tribuendum beneficium; petit te mendicus, et tu es Dei mendicus. Omnes enim quando oramus, mendici Dei sumus: ante januam magni patrisfamilias stamus, imo etiam prosternimur, supplices ingemiscimus, aliquid volentes accipere; et ipsum aliquid, ipse Deus est. Quid a te petit mendicus? Panem. Et tu quid petis a Deo, nisi Christum, qui dicit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51)? Ignosci vobis vultis? Ignoscite: Remittite, et remittetur vobis. Accipere vultis? Date, et dabitur vobis. CAPUT III. 3. Quoties ignoscendum fratri. Sed quid in hac aperta praeceptione movere possit, audite. In remissione ubi venia petitur, et ab ignoscente debetur, hoc potest movere, quod et Petrum movit. Quoties debeo, inquit, ignoscere? Sufficit usque septies? Non sufficit, ait Dominus: Non dico tibi, Septies; sed, septuagies septies. Jam tu enumera quoties in te peccaverit frater tuus. Si potueris pervenire usque ad septuagesimam et octavam culpam, ut transeas septuagies septies, tunc molire vindictam. Itane verum est quod dicit, et vere ita se res habet, ut si peccaverit septuagies septies, ignoscas; si autem peccaverit septuagies octies, jam liceat tibi non ignoscere? Audeo, audeo dicere, ut et si septuagies octies peccaverit, ignoscas. Si autem peccaverit, ut dixi, septuagies octies ignosce. Et si centies peccaverit, ignosce. Et quid dicam toties et toties? Omnino quoties peccaverit, ignosce. Ergo ego ausus sum supergredi modum Domini mei? Ille in septuagesimo et septimo numero ignoscendi limitem fixit: hunc ego limitem transilire praesumam? Non est verum, non sum ausus plus aliquid. Ipsum Dominum meum audivi loquentem in Apostolo suo, ubi modus et numerus praefixus non est. Ait enim: Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut Deus in Christo donavit vobis (Coloss. III, 13). Audistis formam. Si septuagies septies peccata tibi donavit Christus, si huc usque ignovit, et ultra negavit; pone et tu limitem, et ulterius noli ignoscere. Si autem Christus millia peccata peccatorum invenit, et tamen omnia donavit; noli subducere misericordiam, sed posce illius numeri solutionem. Non enim sine causa Dominus septuagies septies dixit: cum omnino nulla culpa sit, quam non debeas ignoscere. Ecce ille ipse servus, cujus debentis inventus est debitor, decem millia talentorum debebat. Puto enim, quia decem millia talentorum, ut parum sit, decem millia peccatorum sunt. Nolo enim dicere unum talentum, quod omnia peccata concludat. Servus autem ille quantum ei debebat? Centum denarios debebat. Jam plus non est quam septuagies septies? Et tamen iratus est Dominus, quia ei non dimisit. Non solum enim centum plus sunt quam septuaginta septem; sed centum denarii forte mille asses sunt. Sed quid ad decem millia talentorum? CAPUT IV. 4. Omnia debita dimittenda. Ac per hoc omnes culpas, quae in nos committuntur, parati simus ignoscere, si nobis desideramus ignosci. Si enim consideremus peccata nostra, et numeremus quid facto, quid oculo, quid aure, quid cogitatione, quid innumerabilibus motibus; nescio utrum dormiamus sine talento. Ergo quotidie petimus, quotidie divinas aures orando pulsamus, quotidie nos prosternimus et dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quae debita tua? Omnia, an aliquam partem? Respondebis, Omnia. Sic ergo et tu debitori tuo. Hanc ergo regulam ponis, hanc conditionem loqueris: hoc pacto et placito quando oras, commemoras, ut dicas, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus debitoribis nostris. 5. Insignis hac de re figura. Quid sibi ergo vult septuagies septies? Audite, fratres, magnum mysterium, admirabile sacramentum. Quando Dominus baptizatus est, Lucas evangelista sanctus ibi commemoravit generationes ejus, quo ordine, qua serie, quo stemmate ad illam generationem ventum fuerit, qua natus est Christus (Luc. III, 21-38). Matthaeus coepit ab Abraham, et venit usque ad Joseph descendendo (Matth. I, 1-16): Lucas autem ascendendo coepit numerare. Quare ille descendendo, ille ascendendo? Quia Matthaeus generationem Christi commendabat, qua descendit ad nos; ideo quando natus est Christus, coepit numerare descendendo. Lucas autem quia tunc coepit numerare, quando baptizatus est Christus; ibi est initium ascensionis: iste ascendendo numerare coepit, numerando autem complevit generationes septuaginta septem. A quo numerabat? Intendite a quo. Exorsus est numerare a Christo usque ad ipsum Adam, qui primus peccavit, et nos cum peccati obligatione generavit. Pervenit usque ad Adam, et numerantur generationes septuaginta septem: hoc est, a Christo usque ad Adam, quas diximus septuaginta septem; et ab Adam usque ad Christum septuaginta septem. Si ergo nulla generatio praetermissa est, nulla culpa praeteritur, ubi non debeat ignosci. Nam ideo ipsius septuaginta septem generationes enumeravit, quem numerum Dominus in peccatorum remissione commendavit; quoniam a baptismo coepit enumerare, ubi omnia peccata solvuntur. CAPUT V. 6. Alia figura de eodem. Decalogus. Et in hoc, fratres, adhuc accipite sacramentum majus. In septuagesimo septimo numero mysterium est remissionis peccatorum. Tot generationes inveniuntur a Christo usque ad Adam. Deinde paulo diligentius interroga ipsius numeri secretum, latebrasque ejus inquire: pulsa diligentius, ut aperiatur tibi. Justitia lege Dei constat: verum est. Nam lex in decem praeceptis commendatur. Ideo ille debebat decem millia talentorum. Ipse est ille memorabilis Decalogus scriptus digito Dei, traditus populo per Moysen famulum Dei. Debebat ergo ille decem millia talentorum: omnia peccata significat, propter numerum legis. Debebat et ille centum denarios: non minus ab eodem numero. Nam et centies centum fit decem millia; et decies deni, centum. Et ille decem millia talentorum, et ille decies denos. A legitimo enim numero non recessum est, in quo utroque invenies utraque peccata. Uterque debitor, et uterque veniae deplorator et impetrator: sed ille servus malus, servus ingratus, iniquus, noluit rependere quod accepit, noluit praestare quod illi indigno praestitum fuit. CAPUT VI. 7. Septuagesimo septimo numero peccata omnia esse praesignata. Peccata dimissa replicantur non dimittenti. Videte ergo, fratres: quisque incipit a Baptismo, liber exit, dimissa sunt illi decem millia talentorum; et cum exierit, invenire habet conservum suum debitorem. Observet ergo ipsum peccatum: quia numerus undenarius transgressio legis est. Lex enim denarius, peccatum undenarium. Lex enim per decem, peccatum per undecim. Quare peccatum per undecim? Quia transgressio denarii est, ut eas ad undenarium. In lege autem modus fixus est: transgressio autem peccatum est. Jam ubi transgrederis denarium, ad undenarium venis. Adeo magnum mysterium figuratum est, quando jussum est tabernaculum fabricari. Multa ibi numerosa dicta sunt, in magno sacramento. Inter caetera vela cilicina jussa sunt fieri, non decem, sed undecim (Exod. XXVI, 7): quia per cilicium ostenditur confessio peccatorum. Quid autem amplius quaeris? Vis nosse omnia peccata contineri numero isto septuagesimo septimo? Septuplum solet pro toto computari: quoniam septem diebus volvitur tempus, et finito septenario, rursus ad caput reditur, ut eadem forma volvatur. Per hujusmodi formae revolutiones saecula transeunt: a septenario tamen numero non receditur. Omnia enim peccata dixit, quando septuagies septies dixit: quia illud undecim duc septies, fiunt septuagies septies. Omnia ergo dimitti peccata voluit, qui ea septuagesimo septimo numero praesignavit. Nemo contra se teneat non ignoscendo, ne contra illum teneatur, quando orat. Dicit enim Deus, Dimitte, et dimittetur tibi. Sed ego prior dimisi: dimitte vel postea. Nam si non dimiseris, revocabo te; et quidquid tibi dimiseram, replicabo tibi. Non enim mentitur Veritas; non enim fallit, aut fallitur Christus, qui subjecit, dicens: Sic et vobis faciet Pater vester, qui in coelis est. Invenis Patrem, imitare Patrem. Si enim imitari non vis, exhaeredari disponis, Faciet ergo ita vobis, inquit, Pater vester coelestis, si non remiseritis unusquisque fatribus vestris ex cordibus vestris. Ne dicas in lingua, Ignosco, et corde differas. Supplicium enim ostendit tibi Deus, minando vindictam. Novit Deus ubi dicas. Vocem tuam homo audivit: conscientiam tuam Deus inspicit. Si dicis, Dimitto; dimitte. Melius est cum clamas ore, et dimittis in corde, quam blandus ore, crudelis in corde. CAPUT VII. 8. Ita ignoscendum, ut non negligatur disciplina. Jam ergo obsecrant pueri indisciplinati, et nolunt vapulare, qui sic praescribunt nobis, quando volumus dare disciplinam: Peccavi, ignosce mihi. Ecce ignovi, et iterum peccat. Ignosce: ignovi. Peccat tertio. Ignosce: tertio ignovi. Jam quarto vapulet. Et ille: Numquid septuagies septies te fatigavi? Si hac praescriptione severitas disciplinae dormiat, repressa disciplina saevit impunita nequitia. Quid ergo faciendum est? Corripiamus verbis, et si opus est, et verberibus: sed delictum dimittamus, culpam de corde abjiciamus. Ideo enim Dominus subdidit, de cordibus vestris, ut si per charitatem imponitur disciplina, de corde lenitas non recedat. Quid enim tam pium quam medicus ferens ferramentum? Plorat secandus, et secatur: plorat urendus, et uritur. Non est illa crudelitas; absit ut saevitia medici dicatur. Saevit in vulnus, ut homo sanetur: quia si vulnus palpetur, homo perditur. Sic ergo ista monuerim, fratres mei, ut fratres nostros qui peccaverint omni modo diligamus, de corde nostro charitatem in eos non dimittamus, et disciplinam, cum opus est, demus: ne per solutionem disciplinae crescat nequitia, et incipiamus propter Deum accusari; quia recitatum est nobis, Peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant (I Tim. V, 20). Certe si quis, quod solum verum est, distinguit tempora, et solvit quaestionem, verum est. Si peccatum in secreto est, in secreto corripe. Si peccatum publicum est et apertum - publice corripe: ut ille emendetur, et caeteri timeant. SERMO LXXXIV . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIX, 17, Si vis venire ad vitam, serva mandata. CAPUT PRIMUM. 1. Aeterna vita quantum amanda sit, intelligitur ex amore hujus vitae. Dixit Dominus cuidam adolescenti: Si vis venire ad vitam, serva mandata. Non dixit, Si vis venire ad vitam aeternam: sed, Si vis venire ad vitam; eam definiens vitam, quae fuerit aeterna vita. Hujus ergo vitae amorem nos primitus commendemus. Etenim amatur et qualiscumque vita ista; et ipsam qualemcumque, aerumnosam, miseram, finire homines timent, et pavescunt. Hinc videndum est, hinc considerandum, quemadmodum amanda sit aeterna vita; quando sic amatur misera ista et quandoque finienda vita. Considerate, fratres, quantum amanda sit vita, ubi nunquam finias vitam. Amas ergo istam vitam, ubi tantum laboras, curris, satagis, anhelas; et vix enumerantur quae necessaria sunt in misera vita; seminare, arare, novellare, navigare, molere, coquere, texere: et post haec omnia finire habes vitam. Ecce quae pateris in misera ista quam diligis vita: et putas te semper victurum, et nunquam moriturum? Templa, saxa, marmora, ferro plumboque consolidata, tamen cadunt: et homo nunquam se putat moriturum? Discite ergo, fratres, quaerere aeternam vitam, ubi ista non tolerabitis, sed in aeternum cum Deo regnabitis. Qui enim vult vitam, sicut dicit propheta, diligit videre dies bonos (Psal. XXXIII, 13). Nam in diebus malis mors potius optatur, quam vita. Nonne audimus et videmus homines in aliquibus tribulationibus et angustiis, conflictationibus et aegritudinibus dum sunt constituti, et vident se laborare, nihil aliud dicere nisi, Deus mitte mihi mortem, accelera dies meos? Et aliquando venit aegritudo; curritur, adducuntur medici, solidi et munera promittuntur. Dicit tibi ipsa mors: Ecce adsum, quam paulo ante a Domino petebas; quid me modo fugere vis? Inveni te falsatorem, et miserae vitae amatorem. 2. Mali sunt dies hujus vitae. Vera ac beata vita, aeterna. De his autem diebus quos agimus, ait Apostolus, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt (Ephes. V, 10). Non sunt ergo dies mali quos agimus in corruptela hujus carnis, in tanta vel sub tanta sarcina corruptibilis corporis, inter tantas tentationes, inter tantas difficultates, ubi falsa voluptas, nulla securitas gaudii, timor torquens, cupiditas avida, tristitia arida? Ecce quam malos dies: et nemo vult finire ipsos malos dies, multumque hinc rogant homines Deum, ut diu vivant. Quid est autem diu vivere, nisi diu torqueri? Quid est aliud diu vivere, quam malos dies malis diebus addere? Et cum crescunt pueri, quasi accedunt illis dies; et nesciunt quia minuuntur: et ipsa est falsa computatio. Crescentibus enim decedunt dies potius, quam accedunt. Constitue alicui homini nato, verbi gratia, octoginta annos: quidquid vivit, de summa minuit. Et inepti homines gratulantur plurimis natalitiis, tam suis, quam filiorum suorum. O virum prudentem! Si tibi vinum minuatur in utre, tristaris: dies perdis, et gaudes? Mali ergo sunt dies: et eo pejores, quia diliguntur. Sic blanditur hic mundus, ut nemo velit finire aerumnosam vitam. Vera enim vita vel beata haec est, cum resurgemus et cum Christo regnabimus. Nam et impii resurrecturi sunt, sed in ignem ituri. Vita itaque non est, nisi beata. Et vita beata esse non potest, nisi aeterna, ubi sunt dies boni; nec multi, sed unus. Ex consuetudine hujus vitae appellati sunt dies. Dies ille nescit ortum, nescit occasum. Illi diei non succedit crastinus; quia non praecedit eum hesternus. Hunc diem, vel hos dies, et hanc vitam, et veram vitam in promissis habemus. Alicujus ergo operis merces est. Si enim mercedem amamus, in opere non deficiamus: et in aeternum cum Christo regnabimus. SERMO LXXXV . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIX, 17-25. Si vis venire ad vitam, serva mandata, etc. CAPUT PRIMUM. NUM. 1. Mandatorum observatio ad promerendam vitam. Evangelium, os Christi. Evangelica lectio, quae modo personuit in auribus nostris, fratres, auditorem magis atque factorem, quam expositorem desiderat. Quid hac luce clarius, Si vis venire ad vitam, serva mandata? Quid ergo dicturus sum? Si vis venire ad vitam, serva mandata. Quis est qui nolit vitam? et tamen quis est qui velit servare mandata? Si mandata servare non vis, quare vitam quaeris? Si ad opus piger es, quare ad mercedem festinas? Dixit se ille dives adolescens servasse mandata: audivit praecepta majora, Si vis perfectus esse, unum tibi deest; vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus: nec perdes, sed habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Nam quid tibi prodest, si feceris, et non sequaris me? Abscessit autem tristis ac moestus, sicut audistis: habebat enim multas divitias. Quod audivit ille, audivimus et nos. Os Christi, Evangelium est. In coelo sedet: sed in terra loqui non cessat. Nos non simus surdi: nam ille clamat. Nos non simus mortui: nam ille tonat. Si majora non vis facere, minora fac. Onus majorum ad te multum est, vel minora prende. Quid ad utraque piger es? quid utrisque adversaris? Majora sunt, Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me. Minora sunt, Non homicidium facias, Non adulteres, Non falsum testimonium quaeras, Non fureris. Honora patrem et matrem, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Ista fac. Quid ad te clamo, ut vendas res tuas, cui extorquere non possum ne rapias alienas? Audisti, Non furaberis; tu rapis. Ante conspectum tanti Judicis, jam te non furem teneo, sed raptorem. Parce tibi, miserere tui. Adhuc vita ista dat tibi dilationem, noli abjicere correptionem. Fuisti heri fur; noli et hodie. Jam forte et hodie fuisti; cras noli. Aliquando fini malum, et pro mercede exige bonum. Bona habere vis, et bonus esse non vis: contraria est vita tua votis tuis. Si magnum bonum est habere villam bonam, quantum malum est habere animam malam?
CAPUT II. 2. Divites difficile salvantur. Pauperes quid cavere oportet. Discessit dives contristatus, et ait Dominus: Quam difficile est, ut qui divitias habet, intret in regnum coelorum! Et quam esset difficile, similitudine proposita, ostendit tam esse difficile, ut omnino sit impossibile. Omne enim impossibile difficile est: sed non omne difficile impossibile est. Quale difficile est, similitudinem attende: Amen dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Camelum intrare per foramen acus: si diceret pulicem, impossibile esset. Denique hoc audito, contristati sunt discipuli, et dixerunt: Si ita est, quisnam poterit salvus fieri? Quis divitum? Pauperes, audite Christum, populo Dei loquor. Plures estis pauperes, vel vos apprehendite; et tamen audite. Quicumque de paupertate gloriamini, cavete superbiam, ne vincant vos humiles divites: cavete impietatem, ne vincant vos pii divites: cavete ebrietatem, ne vincant vos sobrii divites. Nolite de paupertate gloriari, si non debent illi de divitiis gloriari. CAPUT III. 3. Divitibus quid praecipi velit Apostolus. Vermis divitiarum, superbia. Audiant divites, si tamen sunt; audiant Apostolum: Praecipe divitibus hujus mundi: quia sunt divites alterius saeculi. Pauperes sunt divites alterius saeculi, Apostoli sunt divites alterius saeculi, qui dicebant, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10). Ut sciatis de quibus loquatur divitibus, addidit, hujus mundi. Audiant ergo Apostolum divites hujus mundi: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi, non superbe sapere. Primus vermis divitiarum superbia. Mala tinea, totum rodit, et ad cinerem usque perducit. Praecipe ergo non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum: ne forte dives dormias, et pauper surgas. Neque sperare in incerto divitiarum (Apostoli verba sunt); sed in Deo, inquit, vivo. Fur tibi tollit aurum, quis tollit tibi Deum? Quid habet dives, si Deum non habet? Quid non habet pauper, si Deum habet? Non ergo sperare in divitiis, ait; sed in Deo vivo, qui praestat nobis abundanter omnia ad fruendum; cum quibus omnibus et se ipsum. 4. De divitiis quid praestandum. Si ergo non debent de divitiis sperare, non in eis fidere, sed in Deo vivo; de divitiis quid facturi sunt? Audi quid: Divites sint in operibus bonis. Quid est hoc? Expone, Apostole. Multi enim quod nolunt facere, nolunt intelligere. Expone, Apostole: noli dare occasionem mali operis per obscuritatem sermonis. Dic quid dixeris, Divites sint in operibus bonis. Audiant, intelligant: non permittantur se excusare, sed se potius incipiant accusare, et dicere quod audivimus modo in Psalmo, Quoniam peccatum meum ego agnosco (Psal. L, 5). Dic tu quid est, Divites sint in operibus bonis. CAPUT IV. Facile tribuant. Quid est, Facile tribuant? Numquid et hoc non intelligitur? Facile tribuant, communicent. Habes tu, non habet alius: communica, ut communicetur tibi. Communica hic, et communicabis ibi. Communica hic panem, et accipies ibi panem. Quem hic panem? Quem colligis cum sudore et labore, ex maledicto primi hominis. Quem ibi panem? Qui dixit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51). Dives es hic, sed pauper es ibi. Habes aurum, sed nondum tenes praesentem Christum. Eroga quod habes, ut accipias quod non habes. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent.
5. Quantum in pauperes erogandum. Ergo perdituri sunt res suas? Communicent, dixit: non, Totum dent. Teneant sibi quantum sufficit, teneant plus quam sufficit. Demus inde quamdam partem. Quam partem? Decimam partem. Decimas dabant Scribae et Pharisaei (Luc. XVIII, 12). Erubescamus, fratres; decimas dabant, pro quibus Christus nondum sanguinem fuderat. Decimas dabant Scribae et Pharisaei: ne forte aliquid magnum facere te putes, quia frangis panem pauperi; et vix est millesima ista facultatum tuarum. Et tamen non reprehendo: vel hoc fac. Sic sitio, sic esurio, ut et ad istas micas gaudeam. Sed tamen quid dixerit vivus, qui pro nobis mortuus est, non tacebo. Nisi abundaverit justitia vestra, inquit, super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Ille nos non palpat: medicus est, usque ad vivum pervenit. Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Scribae et Pharisaei decimas dabant. Quid est? Interrogate vos ipsos. Videte quid faciatis, de quanto faciatis; quid detis, quid vobis relinquatis; quid misericordiae impendatis, quid luxuriae reservetis. Ergo, Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. CAPUT V. 6. Pauperes tenentur frenare cupiditates. Pietas. Admonui divites: audite, pauperes. Vos erogate: vos rapere nolite. Vos tribuite facultates: vos frenate cupiditates. Audite, pauperes, eumdem ipsum apostolum: Est autem quaestus magnus. Quaestus est acquisitio lucri. Est autem quaestus magnus, inquit, pietas cum sufficientia. Communem habetis cum divitibus mundum: non communem habetis cum divitibus domum; sed habetis commune coelum, communem lucem. Sufficientiam quaerite, quod sufficit quaerite, plus nolite. Caetera gravant, non sublevant; onerant, non honorant. Quaestus magnus, pietas cum sufficientia. In primis pietas. Pietas est Dei cultus. Pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum. An attulisti huc aliquid? Sed nec vos, divites, aliquid attulistis. Totum hic invenistis, cum pauperibus nudi nati estis. Communis est in utroque infirmitas corporis; communis vagitus, miseriarum testis. Nihil enim intulimus in hunc mundum (pauperibus loquitur); sed nec auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri. Qui volunt fieri; non, Qui sunt. Nam qui sunt, sint. Quod ad illos pertinet audierunt, ut divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. CAPUT VI. Audierunt ipsi. Vos qui nondum estis, audite. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueos, et desideria multa et noxia. Non timetis? Audite quod sequitur: Quae mergunt homines in interitum et perditionem. Non times? Radix est enim omnium malorum avaritia. Avaritia est, velle esse divitem, non jam esse divitem. Ipsa est avaritia. Mergi non times in interitum et perditionem? Non times radicem omnium malorum avaritiam? De agro tuo exstirpas radicem spinarum, et non exstirpas de corde tuo radicem malarum cupiditatum? Purgas agrum tuum, unde fructum capiat venter tuus; et non purgas cor tuum, ubi habitet Deus tuus? Radix est enim omnium malorum avaritia: quam quidam sequentes, a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 17-19, 6-10).
7. Conclusio. Audistis quid faciatis, audistis quid timeatis, audistis unde ematur regnum coelorum, audistis unde impediatur regnum coelorum. Omnes in verbo Dei concordate. Et divitem et pauperem Deus fecit. Scriptura loquitur: Dives et pauper occurrerunt sibi; fecit autem ambos Dominus (Prov. XXII, 2). Dives et pauper occurrerunt sibi. In qua via, nisi in ista vita? Natus est dives, natus est pauper. Occurristis vobis pariter ambulantes viam. Tu noli premere, tu noli fraudare. Iste eget, ille habet. Fecit autem ambos Dominus. Per eum qui habet, juvat egentem: per eum qui non habet, probat habentem. Audivimus, diximus: timeamus, caveamus, oremus, perveniamus. SERMO LXXXVI . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XIX, 21, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, etc. CAPUT PRIMUM. 1. Thesaurus in coelo reponendus. Sursum cor. Evangelium nos admonuit lectione praesenti, de thesauro coelesti loqui Charitati vestrae. Neque enim, sicut infideles avari putant, Deus noster perdere nos voluit res nostras: si bene intelligatur, et pie credatur, et devote accipiatur quod praeceptum est nobis; non nobis praecepit ut perderemus, sed locum ostendit ubi poneremus. Nemo enim potest nisi cogitare de thesauro suo, et quodam cordis itinere divitias suas sequi. Si ergo in terra obruuntur, ima petit cor: si autem in coelo reservantur, sursum erit cor. Si ergo volunt facer Christiani quod norunt se etiam profiteri: neque enim hoc omnes qui audiunt noverunt; atque utinam non frustra noverint, qui noverunt: qui ergo vult cor sursum habere, ibi, ibi ponat quod amat; et in terra positus carne, cum Christo habitet corde: et sicut Ecclesiam praecessit caput ejus, sic christianum praecedat cor ejus. Quomodo membra itura sunt quo praecessit caput Christus, sic iterum resurgens iturus est quo nunc praecesserit cor hominis. Eamus ergo hinc, ex qua parte possumus: sequetur totum nostrum quo praecesserit aliquid nostrum. Domus terrena ruinosa est: domus coelestis aeterna est. Quo venire disponimus, ante migremus. CAPUT II. 2. Consilium salutis petens, nec lubenter audiens. Deus ipse servat quod pauperi datur. Audivimus divitem quemdam a bono magistro quaerentem consilium adipiscendae vitae aeternae. Magnum erat quod amabat, et vile erat quod contemnere nolebat. Itaque perverso corde audiens quem jam dixerat magistrum bonum, majore amore vilitatis, possessionem perdidit charitatis. Nisi vitam aeternam consequi vellet, consilium de habenda vita aeterna non requireret. Quid ergo est, fratres, ut verba ejus quem magistrum bonum ipse dixerat, de fideli doctrina sibi deprompta respueret? Magister ille bonus est antequam doceat; cum docuerit, malus? Antequam doceret, dictus est bonus. Non audivit quod voluit, sed audivit quod debuit: desiderans venerat, sed tristis abscessit. Quid, si ei diceretur, Perde quod habes? quando tristis abscessit, quia dictum est, Bene serva quod habes. Vade, inquit, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Forte times ne perdas? Vide quid sequitur: Et habebis thesaurum in coelo. Custodem tibi thesaurorum tuorum forte servulum aliquem posuisses: custos auri tui erit Deus tuus. Qui dedit in terra, ipse servat in coelo. Fortassis non dubitasset ille Christo commendare quod habebat, et ideo contristatus est, quia dictum est ei, Da pauperibus: tanquam in corde suo dicens, Si diceres, Da mihi, ego tibi in coelo servabo; non dubitarem dare Domino meo, magistro bono: nunc autem dixisti, Da pauperibus. CAPUT III. 3. Deus in paupere accipit. Fenus pium et fenus iniquum. Nemo timeat erogare pauperibus; nemo putet eum accipere cujus manum videt. Ille accipit qui jussit ut dares. Neque hoc ex nostro corde aut humana conjectura dicimus: ipsum audi et te monentem, et tibi securitatem scribentem. Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Et cum enumeratis officiis eorum respondissent, Quando te vidimus esurientem? ille respondit, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Mendicat pauper, sed accipit dives: das ei qui consumat, accipit ille qui reddat. Neque hoc redditurus quod accipit: fenerari se voluit, plus promittit quam dederis. Exsere nunc avaritiam tuam, te puta feneratorem. Certe si esses, objurgareris ab Ecclesia, confutareris verbo Dei, exsecrarentur te omnes fratres tui, tanquam crudelem feneratorem, de lacrymis alienis acquirere cupientem. Esto fenerator, nemo te prohibet. Pauperi vis dare, qui quando reddiderit planget: da idoneo, qui etiam hortatur ut recipias quod promittit. CAPUT IV. 4. Deus creditores ipse ut recipiant convenit. Da Deo, et conveni Deum. Imo da Deo, et ut recipias conveneris. Certe in terra quaerebas debitorem tuum: quaerebat et ille, sed ubi se absconderet a facie tua. Adieras judicem et dixeras: Jube illum debitorem meum conveniri. Ille audito hoc, discedit, et nec salutare te quaerit: cui forte egenti salutem commodando praestiteras. Habes ergo cui eroges. Da Christo; ipse te convenit ultro, ut recipias, et mirantem quia aliquid a te accepit. Nam illis ad dexteram positis ultro ipse dicet: Venite, benedicti Patris mei. Quo? Venite, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Pro qua re? Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; nudus eram, et vestistis me; hospes, et adduxistis; aeger et in carcere, et visitastis. Et illi: Domine, quando te vidimus? Quid est hoc? Convenit debitor, et creditores excusant. Non vult eos fidelis debitor falli. Recipere dubitatis? Accepi, et ignoratis? Et respondet quemadmodum accepit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 34-40). Non accepi per me: accepi per meos. Quod illis datum est, ad me pervenit: securi estote, non perdidistis. Minus idoneos attendebatis in terra: idoneum habetis in coelo. Ego, inquit, accepi, ego reddam. 5. Quid pro terrenis reddat. Et quid accepi? quid reddo? Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare, et caetera. Terram accepi, coelum dabo: temporalia accepi, aeterna restituam: panem accepi, vitam dabo. Imo etiam hoc dicamus, Panem accepi, panem dabo: potum accepi, potum dabo: hospitium accepi, domum dabo: aeger visitatus sum, salutem dabo: in carcere visus sum, libertatem dabo. Panis quem dedistis pauperibus meis, consumptus est: panis quem ego dabo, et reficit et non deficit. Det ergo nobis panem, panis ille qui de coelo descendit. Cum panem dabit, se ipsum dabit. CAPUT V. Quid enim volebas, quando fenerabas? Nummos dare, et nummos accipere: sed pauciores dare, plures accipere. Ego tibi, inquit Deus, omnia quae dedisti, in melius commutabo. Si enim dares libram argenti et reciperes libram auri, quanto capereris gaudio? Inspice, et interroga avaritiam: Libram argenti dedi, libram auri recipio. Quid simile argentum et aurum? Magis ergo, quid simile terra et coelum? Et aurum et argentum hic erat relicturus: tu autem hic non perpetuo mansurus. Et aliud dabo, et plus dabo, et melius dabo, et aeternum dabo. Sic ergo compescatur avaritia nostra, fratres, ut alia quae sancta est, inflammetur. Omnino quae vos prohibet ne bene faciatis, male vos alloquitur: dominae malae servire vultis, non agnoscentes Dominum bonum. Et aliquando duae dominae occupant cor, et servum malum dignum servire talibus, in diversa discindunt.
CAPUT VI. 6. Dominae duae contraria jubentes, avaritia et luxuria. Aliquando possident hominem duae dominae contrariae, avaritia et luxuria. Avaritia dicit, Serva: luxuria dicit, Eroga. Sub duabus dominis diversa jubentibus, diversa exigentibus, quid facturus es? Habent allocutiones suas ambae. Et quando coeperis nolle obtemperare, et in libertatem tuam ire; quia jubere non possunt, blandiuntur. Et plus sunt cavenda earum blandimenta, quam jussa. Quid dicit avaritia? Serva tibi, serva filiis tuis. Si egebis, nemo tibi dabit. Noli ad tempus vivere: consule tibi in futurum. Contra luxuria: Vive cum vivis, fac bene cum anima tua. Moriturus es, et quandosnescis: cui relicturus es, an sit possessurus ignoras. Tu demis et subtrahis gutturi tuo: ille forte cum mortuus fueris, calicem super te non ponet; aut si forte calicem ponet, ipse inebriabitur, ad te nulla stilla descendet. Fac ergo bene cum anima tua, quando potes, cum potes. Aliud jubebat avaritia: Serva tibi, consule tibi in posterum. Aliud luxuria: Eroga, fac cum anima tua bene. CAPUT VII. 7. Ab earum jugo Christus liberat. Taedeat te, o liber in libertatem vocate; taedeat te talium dominarum servitus. Agnosce Redemptorem tuum, Manumissorem tuum. Illi servi: faciliora jubet, contraria non jubet. Amplius audeo dicere. Contraria jubebant avaritia et luxuria, ita ut ambabus obtemperare non posses: et dicebat una, Serva tibi, et consule in posterum: dicebat alia, Eroga, fac bene cum anima tua. Procedat Dominus tuus eadem dicturus, et contraria non dicturus Redemptor tuus. Si nolueris, domui ejus non est necessarius qui servit invitus. Attende Redemptorem tuum, attende pretium tuum. Venit ut redimat, sanguinem fudit. Charum te habuit, quem tam caro emerat. Agnoscis qui emerit, attende unde redimat. Taceo de caeteris superbe in te dominantibus vitiis: innumerabilibus enim malis dominis serviebas. Has duas dico jubentes contraria, in diversa rapientes, avaritiam et luxuriam. Eripe te ab his, veni ad Deum tuum. Si servus eras iniquitatis, esto servus justitiae. Verba quae tibi dicebant, et contraria jubebant, ipsa audis a Domino tuo, et non contraria jubet. Verba earum non tollit: sed potestatem tollit. Quid tibi dicebat avaritia? Serva tibi, consule in posterum. Verbum non mutatur, homo mutatur., Jam si placet, compara consulentes. Illa avaritia est, ista justitia. 8. Avaritiae consilium imprudens. Ipsa contraria discute. Serva tibi, inquit avaritia. Pone te velle obtemperare: interroga ubi serves. Illa tibi monstratura est munitum locum, muratum cubiculum, arcam ferream. Omnia muni: forte domesticus fur etiam interiora perrumpet; et cum pecuniae tuae consulis, vitae tuae timebis. Forte dum multum servas, qui vult eripere, cogitat et occidere. Postremo adversus fures licet quocumque munimine thesaurum tuum et vestem tuam communias; communi ea adversus rubiginem et tineam. Quid facturus es? Non est foris hostis auferens, sed est intus absumens. CAPUT VIII. 9. Aliud stolidum consilium. Non ergo bonum consilium dedit avaritia. Ecce jussit ut serves, et non invenit dare locum ubi serves. Dicat etiam consequentia, Consule in posterum. In quantum posterum? In dies paucos et incertos. Dicit, Consule in posterum, homini fortassis victuro nec in crastinum. Sed ecce vivat quantum putat avaritia, non quantum ostendit, non quantum docet, non quantum fidit: sed quantum putat vixerit, senuerit, finierit; adhuc senex incurvus, baculo innixus, lucrum quaerit, et audit avaritiam dicentem, Consule in posterum. In quod posterum? Jam exspirans loquitur. Propter filios tuos, inquit. Utinam vel illos senes non avaros haberemus, qui filios non habent. Etiam ipsis, etiam talibus, etiam iniquitatem suam nulla pietatis imagine excusantibus non cessat dicere, Consule in posterum. Sed forte ipsi cito erubescunt: illos videamus qui filios habent, utrum certi sint filios suos possessuros esse quae reliquerint. Intendant cum vivunt, filios aliorum, alios alienis improbitatibus quod habuerant amittentes, alios propria nequitia quod possederant consumentes: et remanent inopes filii divitum. Parcite nasci servi avaritiae. Sed possidebunt hoc, inquit, filii mei. Incertum est: non dico, Falsum est; sed quod feceris, incertum est. Postremo, fac certum: quid eis vis relinquere? Quod acquisisti tibi. Certe quod acquisisti relictum non erat, et habes. Si tu habere potuisti quod tibi relictum non est, poterunt ergo habere et illi quod tu non reliqueris. CAPUT IX. 10. Consilium Dei id jubentis quod avaritia. Refutata sunt consilia avaritiae: sed Dominus eadem dicat, justitia jam loquatur: ipsa erunt verba, non ipsa sententia. Serva tibi, ait Dominus tuus, consule in posterum. Et hunc interroga, Ubi servabo? Habebis thesaurum in coelo: ubi fur non accedet, neque tinea corrumpet. In quantum posterum servabis? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Hoc regnum quantorum dierum est, ostendit finis ipse sententiae. Cum de sinistris diceret, Sic ibunt illi in ambustionem aeternam; ait de dexteris, Justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 46). Hoc est consulere in posterum. Posterum, quod posteriora non habeat. Dies illi sine fine, dicti sunt dies, et dictus est dies. Ait enim quidam, Ut habitem in domo Domini in longitudinem dierum (Psal. XXII, 6), cum de illis diebus diceret. Et dies dictus est, Ego hodie genui te (Psal. II, 7). Et illi dies unus dies; quia jam nec tempus: dies ille nec ab hesterno praeceditur, nec crastino excluditur. Ergo in ipsum posterum consulamus: et non diversa sunt verba, quae tibi dicebat avaritia; et eversa est avaritia. 11. -- Avarorum falsa pietas in filios. Filio mortuo sua pars est transmittenda. Restat ut dicas: Et quid ago de filiis meis? Audi et inde consilium Domini tui. Si tibi dicat Dominus tuus, Melius ego cogito qui creavi, quam tu qui generasti: forte quod dicas non habebis. Sed divitem illum aspecturus es qui tristis abscessit, et in Evangelio reprehensus est; et dices tibi forte: Ille dives ideo male fecit non vendere omnia, et dare pauperibus, quia filios non habebat: ego autem habeo filios; habeo quibus servem. Et in hac infirmitate consistit tibi Dominus tuus. CAPUT X. Audeam dicere per ejus misericordiam: audeam dicere aliquid, non de mea praesumptione, sed de ipsius miseratione. Serva et filiis tuis: sed audi me. Si, ut sunt humana, de filiis quisque suis aliquem amiserit: intendite, fratres, intendite, quia avaritia excusationem non habet, neque hic, neque in futuro saeculo. Ecce et humana sunt: non enim optamus, sed exempla conspicimus. Amissus est aliquis christianus, christianum filium amisisti: non ergo amisisti, sed praemisisti. Neque enim ille decessit, sed praecessit. Interroga fidem tuam: certe et tu illo iturus es, quo ille antecessit. Rem brevem dico, cui puto quod nemo respondeat. Vivit filius tuus? Interroga fidem tuam. Si ergo vivit, quare invaditur pars ejus a fratribus ejus? Sed dices: Numquid rediturus est, et possessurus? Mittatur ergo illi quo praecessit ille: ad rem suam venire non potest, res ejus ad eum ire potest. Vide cum quo sit. Si in palatio militaret filius tuus, et amicus Imperatoris fieret, et diceret tibi, Vende ibi partem meam, et mitte mihi: numquid invenires quid responderes? Modo cum Imperatore omnium imperatorum, et cum Rege omnium regum, et cum Domino omnium dominorum est filius tuus: mitte illi. Non dico, Necessarium habet ipse: Dominus ipsius, apud quem est filius tuus, eget in terra. Hic vult accipere quod dat in coelo. Quod facere nonnulli avari solent, fac trajectitium: da in peregrinos, quod recipias in patria tua.
CAPUT XI. 12. Mortuo debetur, quod vivo servabatur. Postremo jam de te nihil; de filio tuo loquor. Dubitas dare tuum, dubitas et reddere alienum: certe convinceris, quia non filiis tuis servabas. Ecce non das filiis tuis, quia tolles filiis tuis. Huic certe tolles. Quare indignus est accipere, quia cum digniore vivit? Merito si ille cum quo vivit nollet accipere, jam domui tuae, sed domui divinae dives. Absit ergo ut tibi dicam, Da quod habes: sed dico tibi, Redde quod debes. Sed habebunt illud, ais, fratres illius. O mala doctrina, docens filios tuos mortem optare fratribus suis! Si de re fratris sui mortui ditiores erunt, vide quemadmodum se attendant in domo tua. Quid ergo facies? Patrimonium dividis, et parricidia doces? 13. -- Christus filiis annumerandus in patrimonii divisione. Sed nolo dicere de uno amisso, ne casus humanos videar minari. Melius quodam modo prosperiusque loquamur. Non dico, unum minus habebis, computa quia unum plus habes. Fac locum Christo cum filiis tuis, accedat familiae tuae Dominus tuus, accedat ad prolem Creator tuus, accedat ad numerum filiorum tuorum frater tuus. Cum enim tantum intersit, et frater esse dignatus est. Et cum sit Patri Unicus, voluit habere cohaeredes. Ecce ille quam largiter! tu quare tam steriliter? Duos filios habes, tertium illum computa: tres habes, quartus numeretur: quintum habes, sextus dicatur: decem habes, undecimus sit. Nolo amplius dicere: unius filii tui serva locum Domino tuo. Quod enim dabis Domino tuo, et tibi proderit et filiis tuis: quod autem male servas filiis tuis, et tibi oberit et filiis. Dabis autem portionem unam, quam unius filii deputasti. Deputa te unum amplius genuisse. CAPUT XII. 14. Avaritiae excusatio sublata. Quid magnum, fratres mei? Consilium do, numquid guttur ligo? Sicut ait Apostolus: Haec ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam (I Cor. VII, 35). Puto, fratres, quia parva et facilis cogitatio est, putare patrem filiorum habere unum filium amplius, et comparare talia praedia quae possideas in aeternum, et ipse et filii tui. Quid dicat avaritia non habet. Clamastis ad verba ista. Loquimini contra illam, non vos vincat, non plus valeat in cordibus vestris, quam Redemptor vester. Non plus valeat in corde vestro, quam ille qui monet ut sursum corda habeamus. Jam ergo istam dimittamus. 15. -- Christus contra luxuriam idem consulit quod luxuria. Dives imprudens. Luxuria quid dicit? Quid? Fac cum anima tua bene. Ecce dicit et Dominus: Fac cum anima tua bene. Quod tibi dicebat luxuria, hoc tibi dicit justitia. Sed vide et hic quomodo dicatur. Si cum anima tua vis facere bene, attende illum divitem qui ex consilio luxuriae et avaritiae volebat cum anima sua bene facere. Successit ei regio, et non habebat ubi reconderet fructus suos, et ait: Quid fatiam? non habeo quo colligam. Inveni quid faciam: destruam apothecas veteres, et novas aedificabo, et replebo eas, et dicam animae meae: Habes multa bona, jucundare. Audi consilium contra luxuriam: Stulte, anima tua hac nocte auferetur abs te: quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 16-20)? Et quo itura est anima ista, quae auferetur ab illo? Hac nocte auferetur, et nescit quo itura est. CAPUT XIII. 16. Dives alter luxuriosus. Vide alium divitem luxuriosum, superbum. Epulabatur quotidie splendide, et induebatur purpura et bysso: et pauper ulcerosus jacebat ad januam, micas de mensa divitis frustra concupiscebat; canes ulceribus pascebat, et a divite non pascebatur. Uterque mortuus est: unus eorum sepultus est; de altero quid dictum est? Ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae. Videt dives pauperem, imo jam pauper divitem: desiderat de digito stillam aquae in linguam suam, ab illo qui desideravit micam de mensa ejus. Certe vices mutatae sunt. Frustra hoc dicit dives mortuus: non frustra hoc audiamus qui vivimus. Nam et ille voluit ad superos revocari, et non est permissus: voluit aliquem mortuorum mitti ad fratres suos, nec hoc illi concessum est. Sed quid ei dictum est? Habent ibi Moysen et Prophetas. Et ille: Non audient, nisi aliquis a mortuis ierit. Ait illi Abraham: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec, si quis a mortuis ierit, credent (Luc. XVI, 19-31). CAPUT XIV. 17. Consilium Dei de faciendis eleemosynis nunc amplectendum. De faciendis ergo eleemosynis, et comparanda animae requie in posterum, ut faciamus bene cum anima nostra, quod perverse dixit luxuria, dixit et Moyses, dixerunt et Prophetae. Audiamus cum vivimus. Quia ibi frustra concupiscit audire, qui contempsit ista cum audiret. An exspectamus ut aliquis et a mortuis resurgat, et dicat nobis, ut faciamus cum anima nostra bene? Jam et hoc factum est: non resurrexit pater tuus, sed resurrexit Dominus tuus. Ipsum audi, accipe bonum consilium. Noli parcere thesauris tuis, eroga quantum potes. Luxuriae vox orat: Domini vox facta est. Eroga quantum potes, fac bene cum anima tua, ne auferatur hac nocte anima tua. Habetis in nomine Christi, quantum arbitror, sermonem de faciendis eleemosynis. Vox ista vestra laudantium, tunc accepta est Domino, si videat et manus operantium. SERMO LXXXVII . Habitus die dominica, de eo quod scriptum est, Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui misit operarios in vineam suam. Matth. cap. XX, V\. 1-16. CAPUT PRIMUM. 1. Colimus nos Deum, et colit nos Deus. De sancto Evangelio praesenti tempori consonantem similitudinem audistis de his qui operantur in vinea. Est enim modo tempus vindemiae corporalis. Est autem et spiritualis vindemia, ubi Deus gaudet ad fructum vineae suae. Colimus enim Deum, et colis nos Deus. Sed non sic Deum colimus, ut nos eum meliorem colendo faciamus. Colimus enim eum adorando, non arando. Ille autem colit nos tanquam agricola agrum. Quod ergo nos ille colit, meliores nos reddit; quia et agricola agrum colendo facit meliorem: et ipsum fructum in nobis quaerit, ut eum colamus. Cultura ipsius est in nos, quod non cessat verbo suo exstirpare semina mala de cordibus notris, aperire cor nostrum tanquam aratro sermonis, plantare semina praeceptorum, exspectare fructum pietatis. Cum enim istam culturam in cor nostrum sic acceperimus, ut eum bene colamus, non existimus ingrati agricolae nostro, sed fructum reddimus quo gaudeat. Et fructus noster non illum ditiorem facit, sed nos beatiores. 2. Quomodo nos Deus colit. Ecce audite, quia sicut dixi, colit nos Deus. Nam quia nos colimus Deum, non opus est ut probetur vobis. Omnis enim homo hoc habet in ore, quia homines colunt Deum. Quia vero Deus colit homines, quasi expavescit auditor quando audit: quia non est in usu hominum ut dicatur quia Deus colit homines; sed quia Deum colunt homines. Debemus ergo probare vobis quia et Deus colit homines; ne forte putemur verbum indisciplinatum dixisse, et aliquis in corde suo disputet contra nos, et nesciens quid dixerimus reprehendat nos. Hoc ergo constitutum est demonstrare vobis; quia et Deus colit nos; sed jam dixi, sicut agrum, ut meliores nos faciat. Dominus dicit in Evangelio: Ego sum vitis, vos estis sarmenta, Pater meus est agricola (Joan. XV, 5, 1). Quid facit agricola? Interrogo vos, qui agricolae estis; quid facit agricola? Puto quia agrum colit. Si ergo Pater Deus agricola est, habet agrum, et colit agrum suum, et exspectat inde fructum. CAPUT II. 3. Vinea a Deo plantata. Denique plantavit vineam, sicut dicit ipse Dominus Jesus Christus, et locavit eam agricolis, qui redderent ei fructum temporibus propriis. Et misit ad eos servos suos, ut peterent mercedem vineae. Illi autem contumeliis eos affecerunt, aliquos et occiderunt, et fructum reddere contempserunt. Misit alios; talia perpessi sunt. Et dixit ille pater familias, cultor agri sui, et plantator et locator vineae suae: Mittam unicum filium meum; forte vel ipsum verebuntur. Et misit, inquit, etiam filium suum. Dixerunt illi apud se ipsos: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas. Et occiderunt eum; et projecerunt extra vineam. Cum venerit Dominus vineae, quid faciet illis malis colonis? Responsum est: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum in tempore suo (Matth. XXI, 33-41). Plantata est vinea, lege data in cordibus Judaeorum. Missi sunt Prophetae, quaerentes fructum, bonam vitam eorum: Prophetae ab eis contumeliis affecti, et occisi sunt. Missus est et Christus unicus Filius patrisfamilias; et ipsum occiderunt haeredem, et ideo perdiderunt haereditatem. In contrarium eis vertit malum consilium. Ut possiderent, occiderunt: et quia occiderunt, perdiderunt. CAPUT III. 4. Operarii ad vineae culturam conducti. Et modo audistis similitudinem ex Evangelio sancto, quia simile est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit conducere operarios ad vineam suam. Exiit mane, et quos invenit conduxit; et placuit cum eis mercedem denarium. Exiit et hora tertia, invenit alios, et adduxit ad opus vineae. Et sexta hora hoc fecit, et nona hoc fecit. Exiit etiam et hora undecima prope ad finem diei, invenit quosdam vacuos et stantes; et ait illis: Quid hic statis? quare non operamini in vinea? Responderunt: Quia nemo nos conduxit. Venite, inquit, et vos, et quod justum fuerit, dabo vobis. Mercedem denarium placuit. Isti qui una hora erant operaturi, quando sibi auderent sperare denarium? Sed tamen se aliquid accepturos gratulabantur. Adducti sunt et ipsi ad unam horam. Finito die, jussit omnibus reddi mercedem, a novissimis usque ad primos. Inde coepit reddere ab eis qui hora undecima venerant, jussit eis dare denarium. Illi qui prima hora venerant, videntes illos accepisse denarium, quem cum ipsis placuerat, speraverunt se plus aliquid accepturos: ventum est et ad ipsos, et acceperunt denarium. Murmuraverunt adversus patremfamilias, dicentes: Ecce nos qui sustinuimus ardorem diei et aestum, aequasti et pares fecisti illis qui unam horam operati sunt in vinea. Et ait paterfamilias, justissimum responsum reddens uni eorum: Sodalis, non tibi feci injuriam; hoc est, non te fraudavi; quod placui reddidi tibi. Fraudem tibi non feci, quia quod pactus sum reddidi. Huic non volo reddere, sed donare. Non licet mihi facere quod volo de meo? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Si alicui tollerem alienum, recte reprehenderer, quasi fraudator et injustus; si alicui non redderem debitum, recte reprehenderer, quasi fraudator et negator alieni: cum vero debitum reddo, et cui volo etiam dono, nec cui debebam me potest reprehendere, et cui donavi debet amplius gaudere. Non erat quod responderetur: et aequati sunt omnes, et facti sunt novissimi primi et primi novissimi; aequando, non praeposterando. Quid est, Facti sunt novissimi primi et primi novissimi? Quia tantumdem acceperunt et primi et novissimi. CAPUT IV. 5. Merces novissimis prius reddita, quid sit. Vocati hora prima, tertia, etc. Quid est ergo, quod a novissimis coepit reddere? Nonne omnes, sicut legimus, simul accepturi sunt? Legimus enim in alio loco Evangelii, quia dicturus est eis quos ponet ad dexteram: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi (Matth. XXV, 34). Si ergo omnes simul accepturi sunt, quomodo hic intelligimus priores accepisse illos qui undecima operati sunt, et posteriores illos qui prima? Si potuero sic dicere, ut perveniat ad intellectum vestrum, Deo gratias. Illi enim debetis gratias agere, qui vobis per nos erogat: non enim de nostro erogamus. Si interroges de duobus, verbi gratia, quis prior acceperit, qui post unam horam accepit, an qui post duodecimam; omnis homo respondet quia prior accepit, qui post unam horam accepit, quam qui post duodecimam. Sic ergo quamvis una hora acceperint omnes, tamen quia alii acceperunt post unam horam, alii acceperunt post duodecimam horam, illi dicti sunt priores accepisse, qui post modicum temporis acceperunt. Primi justi, sicut Abel, sicut Noe, quasi prima hora vocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. Alii justi post illos, Abraham, Isaac, Jacob, et quicumque erant saeculi ipsorum, quasi tertia hora vocati, felicitatem resurrectionis accepturi sunt nobiscum. Alii justi, Moyses et Aaron, et quicumque cum illis tanquam hora sexta vocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. Post ipsos Prophetae sancti tanquam nona hora vocati, eamdem felicitatem nobiscum accepturi sunt. In fine saeculi omnes Christiani tanquam undecima hora vocati, felicitatem illius resurrectionis cum illis accepturi sunt. Omnes simul accepturi sunt: sed videte illos primos, post quantum tempus accipiunt. Si ergo illi primi post multum tempus, nos post modicum tempus; quamvis simul accipiamus, priores videmur accepisse, quia merces nostra non tardabit. 6. Denarius vita aeterna. Erimus ergo in illa mercede omnes aequales, tanquam primi novissimi, et novissimi primi: quia denarius ille vita aeterna est, et in vita aeterna omnes aequales erunt. Quamvis enim meritorum diversitate fulgebunt, alius magis, alius minus: quod tamen ad vitam aeternam pertinet, aequalis erit omnibus. Non enim alteri erit longius, alteri brevius, quod pariter sempiternum est: quod non habet finem, nec tibi habebit, nec mihi. Alio modo ibi erit castitas conjugalis, alio modo ibi erit integritas virginalis: alio modo ibi erit fructus boni operis, alio modo corona passionis. Illud alio modo: illud alio modo: tamen quantum pertinet ad vivere in aeternum, nec ille plus vivet illo, nec ille plus illo. Pariter enim sine fine vivunt, cum in suis quisque claritatibus vivat: et ille denarius vita aeterna est. Non murmuret ergo qui post multum tempus accepit, contra eum qui post modicum tempus accepit. Illi redditur, illi donatur; utrisque tamen una res donatur. CAPUT V. 7. Quomodo aliter intelliguntur vocati hora prima, tertia, etc. Est et in ista vita simile aliquid, et excepta illa solutione similitudinis hujus, qua intelliguntur prima hora vocati Abel et ipsius saeculi justi, tertia Abraham et ipsius saeculi justi, sexta Moyses et Aaron et ipsius saeculi justi, nona Prophetae et ipsius saeculi justi, undecima tanquam in fine saeculi Christiani omnes; excepta solutione ista similitudinis hujus, et in ista vita nostra potest adverti haec similitudo. Tanquam enim prima hora vocantur, qui recentes ab utero matris incipiunt esse christiani; quasi tertia, pueri; quasi sexta, juvenes; quasi nona, vergentes in senium; quasi undecima, omnino decrepiti: unum tamen vitae aeternae denarium omnes accepturi. CAPUT VI. 8. In eos qui vocati ad vineam venire differunt. Sed attendite et intelligite, fratres mei, ne ideo quisque differat venire ad vineam, quia securus est quoniam quandocumque venerit, ipsum denarium accepturus est. Securus est quidem quod ipse denarius illi promittitur; sed differre non jubetur. Numquid enim et illi qui sunt ad vineam conducti, quando ad illos exibat paterfamilias, ut conduceret quos invenit hora tertia, et conduxit, verbi gratia, dixerunt illi, Exspecta, non illuc imus nisi hora sexta? aut quos invenit hora sexta, dixerunt, Non imus nisi hora nona? aut quos nona invenit, dixerunt, Non imus nisi undecima? Omnibus enim tantumdem daturus est: quare nos amplius fatigamur? Quid ille daturus sit, et quid facturus sit, penes ipsum consilium est: tu quando vocaris, veni. Merces enim cunctis aequalis promittitur: sed de ipsa hora operandi, magna quaestio est. Si enim illi, verbi gratia, qui vocati sunt hora sexta, in hac aetate corporis constituti, ubi juveniles anni fervent, sicut ipsa hora sexta fervet; si dicerent illi juvenes vocati: Exspecta, audivimus enim in Evangelio, quia omnes unam mercedem accepturi sumus; cum senes facti fuerimus, hora undecima veniemus; tantumdem accepturi, quare laboraturi? Responderetur eis et diceretur: Laborare non vis, qui utrum vivas usque ad senectam, nescis? Sexta hora vocaris, veni. Paterfamilias tibi quidem etiam undecima venienti denarium promisit: sed utrum vivas usque ad septimam, nemo tibi promisit. Non dico, usque ad undecimam, sed usque ad septimam. Quare ergo differs vocantem te, certus de mercede, incertus de die? Vide ne forte quod tibi ille daturus est promittendo, tu tibi auferas differendo. Si hoc recte dicitur de infantibus, tanquam ad horam primam pertinentibus; si recte dicitur de pueris, tanquam ad horam tertiam pertinentibus; si recte dicitur de juvenibus, tanquam in horae sextae flagrantia constitutis: quanto magis recte de decrepitis dicitur, Ecce jam hora undecima est, et adhuc stas, venire piger es? CAPUT VII. 9. Quomodo paterfamilias exiit vocare ad vineam suam. Ecclesia loquitur omnium gentium linguis. An forte non exiit ad te vocandum paterfamilias? Si non exiit, quid est quod loquimur? Nempe nos servi de familia ipsius sumus, conducere operarios missi sumus. Quid ergo stas? Finisti jam annorum numerum, festina ad denarium. Hoc est enim exire patremfamilias, innotescere: quoniam qui in domo est, in abdito est, non videtur ab eis qui foris sunt; cum autem exiit de domo, videtur ab eis qui foris sunt. Christus, quando non intelligitur et non agnoscitur, in secreto est: quando autem agnoscitur, exiit conducere. Ex occulto enim processit ad notitiam: notus est Christus, ubique praedicatur Christus; gloriam Christi omnia quaecumque sunt sub coelo clamant. Fuit irrisibilis quodam modo et reprehensibilis inter Judaeos, visus est humilis, contemptus est. Occultabat enim majestatem, promptam habebat infirmitatem. Contemptum est in illo quod promptum erat, nec cognitum quod occultum erat. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Numquid adhuc contemnendus est sedens in coelo, si contemptus est cum penderet in ligno? Agitaverunt caput qui eum crucifixerunt, et ante crucem ejus stantes, et tanquam ad fructum suae saevitiae pervenientes, insultantes dicebant, Si Filius Dei est, descendat de cruce. Alios salvos fecit, se ipsum salvum facere non potest? Descendat de cruce, et credimus in eum (Matth. XXVII, 39-43). Non descendebat, quia latebat. Multo enim facilius poterat de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Ad nostram informationem demonstrabat patientiam, differebat potentiam, et non est agnitus. Non enim tunc exierat conducere operarios, non exierat, non innotuerat. Tertio die resurrexit, demonstravit se discipulis, ascendit in coelum, et misit Spiritum sanctum quinquagesimo die post resurrectionem, decimo post ascensionem. Missus Spiritus sanctus implevit omnes qui fuerunt in uno conclavi, centum viginti homines (Act. I, 15). Impleti illi Spiritu sancto, coeperunt loqui linguis omnium gentium, expressa est vocatio, exiit ille conducere. Coepit enim veritatis potentia omnibus innotescere. Nam tunc etiam unus accepto Spiritu sancto, etiam unus loquebatur omnium gentium linguis. Modo autem in Ecclesia ipsa unitas tanquam unus loquitur omnium gentium linguis. Ad quam linguam religio christiana non pervenit? ad quos fines non pertendit? Jam non est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7): et adhuc fit mora ab eo qui stat in undecima! CAPUT VIII. 10. Desperatio et perversa spes occidunt animas. Manifestum est ergo, fratres mei, omnino manifestum est, tenete, certi estote, quoniam Deus noster Jesus Christus, quando quisque se converterit ad fidem ipsius, a via sua vel superflua vel nequissima, omnia illi praeterita dimittuntur, et omnino, tanquam donatis debitis, fiunt cum illo tabulae novae. Prorsus omnia dimittuntur. Nemo sit sollicitus, quod aliquid ei non dimittatur. Sed iterum nemo perverse sit securus. Ista enim duo occidunt animas, aut desperatio, aut perversa spes. De his duobus malis pauca audite. Nam sicut liberat bona spes, et recta spes; ita decipit perversa spes. Prius attendite quemadmodum decipiat desperatio. Sunt homines qui cum cogitare coeperint mala quae fecerunt, non sibi putant ignosci posse; et dum non putant posse sibi ignosci, dant animam jam perire, desperatione pereunt, dicentes in cogitationibus suis: Jam nulla nobis spes est; neque enim tanta illa quae commisimus donari nobis aut ignosci possunt; quare ergo non satisfacimus cupiditatibus nostris? Impleamus saltem praesentis temporis voluptatem, quia nullam habemus in futuro mercedem. Faciamus quidquid libet, etsi non licet; ut habeamus suavitatem vel temporalem, quia percipere non meremur aeternam. Talia dicentes desperando pereunt, sive antequam omnino credant, sive jam christiani et in aliqua peccata et scelera male vivendo prolapsi. Procedit ad eos Dominus vineae, et tanquam desperantes et vocanti tergum dantes, pulsat et clamat per prophetam Ezechielem: In quacumque die conversus fuerit homo a via sua pessima, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech. XVIII, 21-22). Hac voce audita et credita, a desperatione recreantur, et ab illa altissima et profunda voragine, qua submersi fuerant, emergunt. CAPUT IX. 11. Spes perversa qua differtur conversio. Diem crastinum Deus nemini promisit. Sed his timendum est, ne in aliam voraginem incurrant, et perverse sperando moriantur, qui desperando mori non potuerunt. Mutant enim cogitationes longe quidem diversas, sed non minus perniciosas; et rursus incipiunt dicere in cordibus suis: Si quacumque die conversus fuero a via mea pessima, Deus misericors, sicut veraciter per Prophetam promisit, omnes iniquitates meas obliviscitur, quare hodie convertor, et non cras? Quare hodie, et non cras? Eat hodiernus dies sicut hesternus, sit in nequissima voluptate, sit in flagitiorum gurgite, volutetur in mortifera delectatione: cras convertar, et finis est. Respondetur tibi: Cujus rei finis? Dicis: Iniquitatum mearum. Bene, gaude, quia crastino iniquitatum tuarum erit finis. Quid, si ante crastinum tuus erit finis? Ergo bene quidem gaudes, quia propter iniquitates tuas converso tibi indulgentiam Deus promisit: sed crastinum diem tibi nemo promisit. Aut si forte promisit mathematicus, longe aliud est quam Deus. Multos mathematici fefellerunt, quia et sibi plerumque lucra promiserunt, et damna invenerunt. Ergo etiam propter istos male sperantes, procedit paterfamilias. Quemadmodum processit ad illos qui male desperaverant, et perierant desperando, et revocavit eos in spem: sic procedit etiam ad istos qui male sperando volunt perire; et dicit eis per alium librum, Ne tardes converti ad Dominum. Quomodo illis dixerat, In quacumque die iniquus conversus fuerit a via sua pessima, omnes iniquitates ejus obliviscar; et tulit eis desperationem, qua jam dederant animam suam perditioni, omni modo indulgentiam desperantes: sic procedit etiam ad istos qui sperando et differendo volunt perire; et loquitur ad eos, et increpat eos, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8, 9). Ergo noli differre, noli quod patet contra te claudere. Ecce indulgentiae dator aperit tibi ostium; quid moraris? Gaudere deberes, si aperiret aliquando pulsanti: non pulsasti, et aperit, et foris remanes? Ne ergo differas. De misericordiae operibus quodam loco Scriptura dicit, Ne dixeris, Vade et revertere, cras ego dabo; cum possis continuo bene facere (Prov. III, 28): non enim scis quid contingat sequenti die. Audisti praeceptum non differendi ut in alium sis misericors, et differendo in te es crudelis? Non debes differre panem daturus, et et differs indulgentiam accepturus! Si miserando alterum non differs, miserere et animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Exhibe et animae tuae eleemosynam. Non dicimus ut tu ei des, sed ne repellas manum dantis. CAPUT X. 12. Potentium amicitiam, cum saluti obest, contemnendam docet Christus. Sed aliquando homines inde sibi plurimum nocent, cum alios offendere timent. Multum valent et boni amici ad bonum, et mali amici ad malum. Ideo Dominus, ut pro salute nostra potentium amicitias contemnamus, noluit prius eligere senatores, sed piscatores. Magna artificis misericordia. Sciebat enim quia si eligeret senatorem, diceret senator: Dignitas mea electa est. Si prius eligeret divitem, diceret dives: Opulentia mea electa est. Si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: Potestas mea electa est. Si prius eligeret oratorem, diceret orator: Eloquentia mea electa est. Si eligeret philosophum, diceret philosophus: Sapientia mea electa est. Interim, inquit, differantur superbi isti, multum tument. Distat autem inter magnitudinem et tumorem: utrumque grande est; sed non utrumque sanum est. Differantur ergo, inquit, isti superbi, aliqua soliditate sanandi sunt. Da mihi, inquit, prius istum piscatorem. Veni tu, pauper, sequere me; nihil habes, nihil nosti, sequere me. Idiota pauper, sequere me. Non est quod in te expavescatur, sed multum est quod in te impleatur. Tam largo fonti vas inane admovendum est. Dimisit retia piscator, accepit gratiam peccator, et factus est divinus orator. Ecce quid fecit Dominus, de quo dicit Apostolus: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam quae sint, nt ea quae sunt evacuentur (I Cor. I, 27 et 28). Denique leguntur modo verba piscatorum, et colla subduntur oratorum. Tollantur ergo de medio inanes venti; tollatur de medio fumus, qui crescendo evanescit; prorsus pro salute ista contemnantur. 13. Christo medico obediendum, contemptis potentibus qui ei adversantur. Si quisquam corpore aegrotaret in civitate, et esset ibi aliquis peritissimus medicus, amicis aegroti potentibus inimicus: si quisquam ergo in civitate aliquo periculoso morbo corporis aegrotaret, et esset in eadem civitate peritissimus medicus, amicis, ut dixi, aegrotantis potentibus inimicus, qui dicerent amico suo, Noli eum adhibere, nihil novit: dicerent autem, non judicante animo, sed invidente: nonne ille pro salute sua removeret amicorum potentium fabulas, et ut paucis diebus plus viveret, cum illorum qualibet offensione, pellendo sui corporis morbo medicum illum, quem peritissimum fama commendaverat, adhiberet? CAPUT XI. Aegrotat humanum genus, non morbis corporis, sed peccatis. Jacet toto orbe terrarum ab oriente usque in occidentem grandis aegrotus. Ad sanandum grandem aegrotum descendit omnipotens medicus. Humiliavit se usque ad mortalem carnem, tanquam usque ad lectum aegrotantis. Dat salutis praecepta, contemnitur: qui audiunt, liberantur. Contemnitur, cum dicunt amici potentes, Nihil novit. Si nihil nosset, potentia ejus gentes non impleret. Si nihil nosset, non esset antequam apud nos esset. Si nihil nosset, Prophetas ante se non mitteret. Nonne modo implentur quae ante praedicta sunt? Nonne probat medicus iste artis suae potentiam promissa complendo? Nonne per totum mundum perniciosi evertuntur errores, et tritura mundi domantur cupiditates? Nemo dicat, Antea melior erat mundus quam modo: ex quo coepit iste medicus artem suam exercere, multa hic videmus horrenda. Noli mirari. Antequam aliquis curaretur, munda a sanguine statio medici videbatur: imo jam tu hoc videns excute vanas delicias, veni ad medicum; sanitatis tempus est, non voluptatis.
14. Phrenetici, Lethargici. Curemur ergo, fratres. Si necdum medicum agnoscimus, non in eum tanquam phrenetici saeviamus, non ab eo tanquam lethargici avertamur. Multi enim saeviendo, multi dormiendo perierunt. Phrenetici sunt, qui non dormiendo insaniunt. Lethargici sunt, qui multum dormiendo premuntur. Prorsus tales sunt homines. Contra istum medicum alii saevire in eum volunt; et quoniam ipse jam in coelo sedet, membra ejus fideles in terra persequuntur. Curat et tales. Multi ex eis conversi ex inimicis facti sunt amici, ex persecutoribus facti sunt praedicatores. Tales etiam ipsos Judaeos, in se ipsum, cum hic esset, saevientes, tanquam phreneticos sanavit, pro quibus in ligno pendens oravit. Dixit enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Multi tamen eorum, sedato furore, tanquam phrenesi oppressa, cognoverunt Deum, cognoverunt Christum. Post ascensionem misso Spiritu sancto, conversi sunt ad eum quem crucifixerunt, et in Sacramento credentes sanguinem ejus biberunt, quem saeviendo fuderunt. CAPUT XII. 15. Conclusio. Habemus exempla. Persequebatur membra ejus jam sedentis in coelo Saulus: persequebatur graviter in phrenesi, mente perdita, morbo nimio. At ille una voce de coelo clamans ei, Saule, Saule, quid me persequeris? percussit phreneticum, erexit sanum; occidit persecutorem, vivificavit praedicatorem (Act. IX, 4). Etiam lethargici multi sanantur. Ipsis enim similes sunt, qui non saeviunt in Christum, nec malitiosi sunt adversus Christianos; sed tantum differendo languescunt verbis somnolentis, in lucem oculos extendere pigrescunt, et qui eos excitare volunt, molesti sunt. Recede a me, inquit languidus lethargicus, obsecro te, recede a me. Quare? Dormire volo. Sed morieris inde. Ille amore somni, Mori volo, respondet. Et charitas desuper, Nolo. Plerumque istum charitatis affectum exhibet filius etiam patri seni morituro post paucos dies, jam utique aetate finita. Si lethargicum videt, et lethargico morbo premi suum patrem a medico agnoscit, dicente sibi, Excita patrem tuum, noli eum permittere dormire, si vis ut vivat: adest puer seni, pulsat, vellicat, pungit, pietate molestus est: nec mori cito permittit ipsa senectute cito moriturum; et si vixerit, gaudet filius, ut aliquanto plures dies vivat cum decessuro successurus. Quanto majore charitate nos amicis nostris molesti esse debemus, cum quibus non paucos in hoc mundo dies, sed apud Deum in aeternum vivamus? Ament ergo nos, et faciant quod audiunt per nos, et colant quem colimus et nos, ut recipiant quod speramus et nos. Conversi ad Dominum, etc. SERMO LXXXVIII . De verbis Evangelii Matthaei, ubi de duobus caecis sedentibus secus viam, et clamantibus, Domine miserere nostri, fili David. Cap. XX, V\. 30-34. CAPUT PRIMUM. 1. Medicus noster, Christus. Miraculis corporalibus aedificabat fidem. Bene nobiscum novit Sanctitas vestra, Dominum nostrum et salvatorem Jesum Christum medicum esse nostrae salutis aeternae; et ad hoc eum suscepisse infirmitatem naturae nostrae, ne sempiterna esset infirmitas nostra. Assumpsit enim corpus mortale, in quo occideret mortem. Et quamvis crucifixus est ex infirmitate nostra, sicut ait Apostolus; sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4). Ejusdem Apostoli verba sunt: Et quia jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Haec ergo bene nota sunt fidei vestrae. Simul et hoc consequens est, ut noverimus omnia miracula, quae corporaliter fecit, valere ad admonitionem nostram, ut percipiamus ab eo quod non est transiturum, neque finem habiturum. Oculos reddidit caecis, quos erat utique mors aliquando clausura: resuscitavit Lazarum, iterum moriturum. Et quaecumque ad salutem corporum fecit, non ad hoc fecit, ut sempiterna essent: cum tamen daturus sit etiam ipsi corpori in fine sempiternam salutem. Sed quia illa quae non videbantur, non credebantur; per ista temporalia quae videbantur aedificabat fidem ad illa quae non videbantur. CAPUT II. 2. Ecclesiae postea fides sine miraculis laudabilior Cicatrices corporis sui cur servavit. Nemo itaque, fratres, dicat, non facere ista modo Dominum nostrum Jesum Christum, et propter hoc praesentibus Ecclesiae temporibus priora praeponere. Quodam quippe loco idem Dominus videntibus, et ideo credentibus, praeponit eos qui non vident et credunt. Namque usque eo illo tempore discipulorum ejus nutabat infirmitas, ut quem videbant jam resurrexisse, etiam contrectandum putarent, ut crederent. Non sufficiebat oculis, quod viderent, nisi et manus admoverentur membris, et cicatrices recentium vulnerum tangerentur: ut ille qui dubitabat discipulus, repente tactis et cognitis cicatricibus exclamaret, Dominus meus et Deus meus! Cicatrices ostendebant eum, qui omnia vulnera in aliis sanaverat. Numquid non poterat Dominus sine cicatricibus resurgere? Sed in corde discipulorum vulnera noverat, propter quae sananda cicatrices in corpore suo servaverat. Et quid Dominus illi jam confitenti ac dicenti, Dominus meus et Deus meus? Quia vidisti me, inquit, credidisti: beati qui non vident, et credunt (Joan. XX, 25-29). Quos dixit, fratres nisi nos? Non quia solos nos, sed et post nos. Post parvum enim tempus, posteaquam ab oculis mortalibus recessit ut firmaretur fides in cordibus, quicumque crediderunt, non videntes crediderunt, et magnum meritum habuit fides eorum: cui fidei comparandae, cor tantum admoverunt pium, non et palpantem manum. CAPUT III. 3. Miracula nunc majora Christus operatur. Haec ergo fecit Dominus, ut invitaret ad fidem. Haec fides nunc fervet in Ecclesia, toto orbe diffusa. Et nunc majores sanitates operatur, propter quas non est dedignatus tunc exhibere illas minores. Sicut enim animus melior est corpore; sic et melior salus animi, quam salus corporis. Modo caro caeca non aperit oculos miraculo Domini; et cor caecum aperit oculos sermoni Domini. Modo non resurgit mortale cadaver; resurgit anima, quae mortua jacebat in vivo cadavere. Modo aures corporis surdae non aperiuntur: sed quam multi habent aures clausas cordis, quae tamen verbo Dei penetrante patescunt, ut credant qui non credebant, et bene vivant qui male vivebant, et obediant qui non obediebant? et dicimus, Ille credidit; ac miramur, cum audimus de his quos aliquando duros noveramus. Cur ergo nunc miraris credentem, innocentem, Deo servientem; nisi quia conspicis videntem, quem noveras caecum; conspicis viventem, quem noveras mortuum; conspicis audientem, quem noveras surdum? Nam videte aliter mortuos, de quibus mortuis dicebat Dominus cuidam ideo tardanti, ne Dominum sequeretur, quia sepelire patrem volebat: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Certe mortui sepultores non sunt corpore mortui: quia si hoc essent, mortua corpora sepelire non possent. Tamen mortuos eos vocat: ubi, nisi intus in anima? Sicut enim etiam visibiliter plerumque in domo integra et salva dominus ejusdem domus mortuus jacet; sic in corpore integro multi habent intus animam mortuam: et hos sic excitat Apostolus, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Ipse illuminat excaecatum, qui excitat mortuum. Ejus enim voce per Apostolum clamatur ad mortuum, Surge, qui dormis. Caecus luce illuminabitur, cum surrexerit. Surdos autem quam multos ante oculos suos Dominus intuebatur, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XI, 15). Quis enim ante illum sine corporis auribus stabat? Quas ergo alias aures nisi interioris hominis requirebat? CAPUT IV. 4. Oculus mentis, quo Deus videatur, mundatur per fidem. Item quales oculos quaerebat, cum loqueretur utique videntibus, sed videntibus per oculos carnis? Nam cum ei diceret Philippus, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: bene quidem hoc intelligebat, ut demonstratus Pater posset sufficere; sed cui non sufficiebat aequalis Patri, quomodo sufficeret Pater? Quare autem non sufficiebat? Quia non videbatur. Quare non videbatur? Quia nondum erat sanus oculus, unde posset videri. Hoc enim quod in carne Domini videbatur his oculis, non soli discipuli viderunt qui honoraverunt, sed et Judaei qui crucifixerunt. Qui ergo aliter se videri volebat, alios oculos requirebat. Et ideo sic respondit dicenti, Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: Tanto tempore vobiscum sum, et non me cognovistis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Et ut interim fidei oculos sanaret, prius admonetur secundum fidem, ut possit ad speciem pervenire. Et ne sic putaret Philippus cogitandum Deum, quomodo videbat in corpore Dominum Jesum Christum, statim subjecit: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 8-10)? Jamdudum dixerat, Qui me vidit, vidit et Patrem. Sed nondum habebat Philippus sanum oculum, unde videret Patrem: atque ideo nec unde videret ipsum Filium Patri coaequalem. Itaque aciem mentis adhuc sauciam, et tantam lucem aspicere non valentem, sanandam atque firmandam fidei medicamentis fomentisque suscepit, et ait, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Qui ergo nondum potest videre quod demonstraturus est Dominus, non quaerat prius videre quod credat: sed prius credat, ut possit oculus sanari quo videat. Sola enim forma servi exhibebatur servilibus oculis: quia ille qui non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, si ab eis quos sanari voluit jam videri posset aequalis Deo, non opus haberet semetipsum exinanire, et formam servi accipere (Philipp. II, 6, 7). Sed quia non erat unde videretur Deus, et erat unde videretur homo; qui Deus erat, factus est homo, ut id quod videbatur, sanaret illud unde non videbatur. Ipse enim alio loco ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Poterat utique Philippus respondere, et dicere, Domine, ecce te video: talisne est Pater, quale est hoc quod video; quoniam dixisti, Qui me vidit, vidit et Patrem? Antequam hoc responderet Philippus, vel fortasse antequam cogitaret, cum dixisset Dominus, Qui me vidit, vidit et Patrem; continuo subjunxit, Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Illo enim oculo nondum videre poterat, nec Patrem, nec aequalem Patri Filium: sed ut sanaretur oculus ad videndum, inungendus erat ad credendum. Ideo antequam videas quod videre non potes, crede quod nondum vides. Ambula per fidem, ut pervenias ad speciem. Species non laetificabit in patria, quem fides non consolatur in via. Sic enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Statimque subnectit quare adhuc peregrinamur, quamvis jam crediderimus: Per fidem, inquit, ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7). CAPUT V. 5. Opera nostra nunc tota est sanare oculum cordis. Tota igitur opera nostra, fratres, in hac vita est, sanare oculum cordis, unde videatur Deus. Ad hoc sacrosancta mysteria celebrantur; ad hoc sermo Dei praedicatur; ad hoc exhortationes Ecclesiae morales, id est, pertinentes ad corrigendos mores, ad emendandas carnales concupiscentias, ad renuntiandum non voce tantum, sed mutata vita huic saeculo; ad hoc agunt quidquid agunt divinae sanctaeque Litterae, ut purgetur illud interius ab ea re quae nos impedit ab aspectu Dei. Sicut enim oculus factus ad hanc lucem temporalem videndam, et quamvis coelestem, tamen corpoream atque conspicuam, non solum hominibus, sed etiam vilissimis animantibus (ad hoc enim factus est, ut hanc lucem videat); tamen si aliquid injectum fuerit, vel irruerit, unde turbetur, secluditur ab hac luce; et quamvis eum sua praesentia circumfundant, ille tamen se avertit, atque absens est: non solum autem absens fit perturbatione sua a luce praesenti; sed etiam poenalis illi est lux, ad quam videndam factus est: sic et oculus cordis perturbatus atque sauciatus avertit se a luce justitiae, nec audet eam contemplari, nec valet. CAPUT VI. 6. Studium de mundando cordis oculo. Quid turbat oculum cordis? Cupiditas, avaritia, iniquitas, concupiscentia saecularis turbat, claudit, excaecat oculum cordis. Et tamen quomodo quaeritur medicus, cum oculus carnis turbatus est, quomodo non differtur ut aperiatur atque purgetur, ut sanetur unde lux ista videatur? Curritur, nemo requiescit, nemo differt, si vel stipula in oculum cadat. Solem certe, quem sanis oculis videre volumus, Deus fecit. Multo est utique lucidior ille qui fecit: nec hujus generis lux est, quae pertineat ad oculum mentis. Lux illa est aeterna sapientia. Fecit autem te Deus, o homo, ad imaginem suam. Daretne tibi unde videres solem quem fecit, et non tibi daret unde videres eum qui te fecit, cum te ad imaginem suam fecerit? Dedit et hoc: utrumque dedit tibi. Sed multum hos oculos exteriores diligis, multum illum interiorem negligis: detritum portas atque sauciatum. Poena tibi est, si se voluerit ostendere fabricator tuus: poena est oculo tuo, antequam curetur atque sanetur. Nam et in paradiso peccavit Adam, et abscondit se a facie Dei. Cum haberet ergo cor sanum purae conscientiae, gaudebat ad praesentiam Dei: postquam peccato oculus ille sauciatus est, coepit lucem formidare divinam, refugit in tenebras atque in densa lignorum, veritatem fugiens, umbras appetens. CAPITA VII et VIII. 7. Aegroti ad poculum sumendum exemplo Christi invitamur. Ergo, fratres mei, quoniam et nos inde nati sumus, et sicut dicit Apostolus, In Adam omnes moriuntur (I Cor. XV, 22): omnes enim nos duo homines aliquando fuimus si noluimus obtemperare medico, ut non aegrotaremus; obtemperemus, ut ab aegritudine liberemur. Dedit nobis praecepta medicus, sanis: dedit praecepta medicus, ne medico indigeremus. Non opus est, inquit, sanis medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX, 12). Sani praecepta contempsimus, et experimento sensimus in quantam perniciem nostram praeceptum illud contempserimus. Aegrotare jam coepimus, laboramus, in lecto infirmitatis sumus: sed non desperemus. Quia enim ad medicum venire non poteramus, ipse ad nos venire dignatus est. Non contempsit saucium contemptus a sano. Non destitit dare alia praecepta languenti, qui prima custodire noluit, ne langueret: tanquam diceret, Certe experimento sensisti verum me dixisse, quando dixi, Noli tangere hoc. Sanare ergo tandem, et revivisce. Ecce porto infirmitatem tuam: bibe amarum calicem. Tu enim tibi fecisti praecepta illa mea, quae sano data sunt tam dulcia, tam laboriosa. Contempta sunt, coepisti laborare: sanari non potes, nisi amarum calicem biberis, calicem tentationum, quibus abundat haec vita, calicem tribulationum, angustiarum, passionum. Bibe, inquit, bibe, ut vivas. Et ne responderet ei languidus, Non possum, non fero, non bibo: prior bibit medicus sanus, ut bibere non dubitaret aegrotus. Quid enim amarum est in tali poculo, quod ille non biberit? Si contumelia: prior audivit cum daemones expelleret, Daemonium habet (Luc. VII, 33), et quod in Beelzebub ejicit daemonia (Id. XI, 15). Unde ut ipse consolaretur aegros, ait, Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25)? Si dolores amari sunt: ligatus et flagellatus et crucifixus est. Si mors amara est: etiam mortuus est. Si genus mortis exhorrescit infirmitas: nihil illo tempore fuit ignominiosius quam mors crucis. Non enim frustra commendans ejus obedientiam Apostolus addidit, dicens: Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). CAPUT IX. 8. Crucem suam cur hic honoravit Christus. Sed quia ipse honoraturus erat fideles suos in fine hujus saeculi, prius honoravit crucem in hoc saeculo; ut terrarum principes credentes in eum prohiberent aliquem nocentium crucifigi: et quod cum magna insultatione persecutores Judaei Domino procurarunt, magna fiducia servi ejus, etiam reges in fronte nunc portant. Non tantum apparet modo qualem mortem pro nobis Dominus subire dignatus est: sicut ait Apostolus, Factus pro nobis maledictum (Galat. III, 13). Et cum ei pendenti Judaeorum caecitas insultaret, posset utique descendere de cruce, qui si nollet, non esset in cruce: sed amplius erat de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere. Haec ergo Dominus faciens divina, patiens humana, admonet nos corporalibus miraculis et patientia corporali, ut credamus, et sanemur ad conspicienda illa invisibilia quae carnis oculus nescit. Hoc ergo agens curavit caecos istos, de quibus nunc Evangelium recitatum est. Et in curando videte quid admonuerit aegrotum interiorem. CAPUT X. 9. Duorum caecorum curatio quid significat. Jesum transire quid. Attendite ipsius facti exitum et ordinem rerum. Sedentes illi in via duo caeci, transeunte Domino exclamabant, ut eorum misereretur. A turba vero, quae cum Domino erat, compescebantur ne clamarent. Neque hoc sine mysterio derelictum putetis. Illi autem compescentem se turbam perseverantissimo clamore vincebant, ut perveniret vox eorum ad aures Domini: quasi non jam ille cogitata praevenerit. Clamaverunt ergo duo caeci, ut audirentur a Domino, et a turbis comprimi nequiverunt. Transibat Dominus, et illi clamabant. Stetit Dominus, et sanati sunt. Nam stetit Dominus, Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis vobis faciam? At illi dixerunt: Ut aperiantur oculi nostri. Pro fide ipsorum fecit Dominus, instauravit oculos eorum. Si intelleximus jam interiorem aegrotum, interiorem surdum, interiorem mortuum; ibi quaeramus et interiorem caecum. Clausi sunt oculi cordis: transit Jesus, ut clamemus. Quid est, transit Jesus? Agit temporalia Jesus. Quid est, transit Jesus? Agit transitoria Jesus. Attendite et videte quanta ejus gesta transierint. Natus est de virgine Maria: numquid semper nascitur? Infans lactatus est: numquid semper sugit? Per aetates cucurrit usque ad juventutem: numquid semper corporaliter crescit? Infantiae pueritia, pueritiae adolescentia, adolescentiae juventus transeunti cedentique successit. Ipsa etiam quae fecit miracula, transierunt: leguntur et creduntur. Quia enim talia scripta sunt ut legi possint, transibant cum fierent. Postremo ne in multis moremur, crucifixus est: numquid semper pendet in cruce? Sepultus est, resurrexit, ascendit in coelum: jam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur: et divinitas ejus semper manet, et immortalitas jam corporis ejus nunquam deficiet. Sed tamen illa omnia quae temporaliter ab eo gesta sunt, transierunt; et legenda scripta sunt, et credenda praedicantur. In illis ergo omnibus transiit Jesus. CAPUT XI. 10. Caeci duo, duo populi. Angularis lapis Christus. Quid duo caeci juxta viam sunt, nisi duo populi, ad quos sanandos venit Jesus? Ostendamus hos duos populos in Scripturis sanctis. Est in Evangelio scriptum, Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili; et illas oportet me adducere, ut sit unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Qui sunt ergo duo populi? Unus Judaeorum, et alius Gentium. Non sum missus, ait, nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Quibus hoc dixit? Discipulis: quando illa Chananaea clamabat, quae se esse canem confessa est, ut micas de mensa dominorum mereretur. Et quia meruit, jam duo demonstrati sunt ad quos venerat: Judaicus scilicet populus, de quo ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel: et Gentium populus, cujus typum praetendebat haec mulier, quam primo respuerat, dicens, Non est bonum panem filiorum mittere canibus: et cui dicenti, Ita, Domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum; responderat; O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis (Matth. XV, 22-28). Inde enim erat et ille Centurio, de quo dicit idem Dominus: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Quia ille dixerat: Non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Id. VIII, 10, 8). Ita ergo Dominus ante passionem et clarificationem suam duos jam populos designabat: unum, ad quem venerat propter promissa Patrum; et alterum, quem propter misericordiam non repellebat: ut impleretur quod promissum erat Abrahae, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Propterea et Apostolus jam post resurrectionem Domini et ascensionem, ubi contemptus est a Judaeis, perrexit ad Gentes. Nec tamen Ecclesiis quae de Judaeis crediderant, tacuit: Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae sunt in Christo. Tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat: et in me, inquit, magnificabant Deum (Galat. I, 22-24). Sic et angularis lapis dicitur Christus, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 20, 14). Angulus enim duos parietes copulat de diverso venientes. Quid tam diversum, quam circumcisio et praeputium, habens unum parietem de Judaea, alterum parietem de Gentibus? Sed angulari lapide copulantur, Lapidem enim quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22). Angulus in aedificio non est, nisi cum duo parietes ex diverso venientes in unum conveniunt, et quadam unitate junguntur. Isti ergo duo parietes secundum typum, duo caeci erant clamantes ad Dominum. CAPUT XII. 11. Transiens Jesus interpellatur, et sanat. Attendite nunc, dilectissimi. Dominus transibat, caeci clamabant. Quid est, transibat? Transitoria opera faciebat, sicut jam diximus. Secundum haec transitoria opera fides nostra aedificatur. Credimus enim in Filium Dei, non tantum quia Verbum Dei est, per quem facta sunt omnia: si enim semper in forma Dei manens aequalis Deo, non semetipsum exinaniret formam servi accipiens; nec sentirent caeci, ut possent clamare. Sed cum operaretur transitoria, id est, humiliaret se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, clamaverunt duo caeci, Miserere nostri, fili David. Quia et hoc ipsum quod Dominus et creator David, etiam filius David esse voluit, in tempore hoc egit, transiens hoc fecit. CAPUT XIII. 12. Clamare ad Christum, quid. Quid est autem, clamare ad Christum, fratres, nisi gratiae Christi congruere bonis operibus? Hoc dico, fratres, ne forte simus strepentes vocibus, et muti moribus. Quis est qui clamat ad Christum, ut pellatur interior caecitas transeunte Christo, id est, dispensante nobis temporalia sacramenta, quibus admoneamur ad aeterna capienda? Quis est qui clamat ad Christum? Qui contemnit mundum, clamat ad Christum. Qui spernit saeculi voluptates, clamat ad Christum. Qui dicit non lingua, sed vita, Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14); clamat ad Christum. Quid dispergit, et dat pauperibus, ut justitia ejus maneat in saeculum saeculi (Psal. CXI, 9); clamat ad Christum. Qui enim audit, et non surdus audit, Res vestras vendite, et date pauperibus; facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelo (Luc. XII, 33): tanquam vestigiorum sonitum Christi transeuntis audiens clamet ad haec caecus, id est, faciat ista. Vox ejus in factis sit. Incipiat mundum contemnere, inopi sua distribuere, pro nihilo habere quae homines amant; contemnat injurias, non appetat vindicari, paret maxillam percutienti, oret pro inimicis; si quis ei abstulerit sua, non repetat; si quid alicui abstulerit, reddat quadruplum. CAPUT. XIV. 13. Turba prohibens clamare. Cum ista facere coeperit, omnes sui cognati, affines, amici commoventur. Qui diligunt saeculum, contradicunt. Quid insanis? Nimius es: numquid alii non sunt christiani? Ista stultitia est, ista dementia est. Et caetera talia turba clamat, ne caeci clament. Turba clamantes corripiebat: sed eorum clamores non vincebat. Intelligant quid faciant, qui volunt sanari. Et nunc Jesus transit: qui juxta viam sunt, clament. Hi sunt enim qui labiis honorant, cor autem eorum longe est a Deo (Isai. XXIX, 13). Ipsi sunt juxta viam, quibus praecipit Dominus obtritis corde. Nam cum recitantur ea quae fecit Dominus transeuntia, semper nobis exhibetur transiens Jesus. Quia usque in finem saeculi non desunt caeci sedentes ad viam. Opus ergo est ut clament illi juxta viam sedentes. Turba quae cum Domino erat, compescebat clamorem quaerentium sanitatem. Fratres, videtis quid dicam? Nescio enim quomodo dicam: sed plus nescio quomodo taceam. Hoc dico, et aperte dico. Timeo enim Jesum transeuntem et manentem: et ideo tacere non possum. Bonos Christianos, vere studiosos, volentes facere praecepta Dei, quae in Evangelio scripta sunt, Christiani mali et tepidi prohibent. Turba ipsa quae cum Domino est, prohibet clamantes; id est, prohibet bene operantes, ne perseverando sanentur. Clament illi, non deficiant, neque ducantur quasi auctoritate turbarum; nec eos qui priores christiani facti sunt, male viventes, et bonis operibus invidentes imitentur. Non dicant: Quomodo isti vivunt tam multi, sic vivamus. Quare non potius quomodo dicit Evangelium? Quare vis vivere secundum increpationem turbae prohibentis, et non secundum vestigia Domini transeuntis? Insultabunt, vituperabunt, revocabunt: tu clama quo usque pervenias ad aures Jesu. Nam qui perseveraverint in faciendo talia qualia praecepit Christus, et non attenderint turbas prohibentes, neque magnipenderint quod Christum videntur sequi, id est, quod christiani appellantur; sed plus amaverint lucem quam Christus est redditurus, quam timuerint strepitum prohibentium: nullo modo separabuntur, et stabit Jesus, et sanabit eos. CAPUT XV. 14. Quomodo oculi sanantur. Stare Jesum quid. Quomodo enim sanantur oculi nostri? Quomodo per fidem sentimus Christum transeuntem temporali dispensatione; sic intelligamus Christum stantem incommutabili aeternitate. Ibi enim sanatur oculus, quando intelligitur Christi divinitas. Percipiat hoc Charitas vestra: attendite quod dicam grande sacramentum. Omnia temporaliter gesta a Domino nostro Jesu Christo, fidem nobis inserunt. Credimus in Filium Dei, non solum in Verbum per quod facta sunt omnia; sed in ipsum Verbum factum carnem, ut habitaret in nobis, natum de virgine Maria, et caetera quae fides habet, quae nobis exhibita sunt, ut Christus transiret, et ut caeci vestigia transeuntis audientes, clamarent operibus, vita professionem fidei commemorantes. Jam ut clamantes sanentur, stat Jesus. Etenim jam stantem videt Jesum, qui dicit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam nunc non novimus (II Cor. V, 16). Christi enim divinitatem videbat, quantum in hac vita potest. Est divinitas Christi, est humanitas Christi. Divinitas stat, humanitas transit. Quid est, Divinitas stat? Non mutatur, non convellitur, non recedit. Non enim sic ad nos venit, ut a Patre discederet: nec ita ascendit, ut loco moveretur. Assumpta carne, locum mutavit: Deus autem assumens carnem, quia in loco non est, nec mutat locum. Tangamur stante Christo, sanentur oculi nostri. Sed quorum oculi? Clamantium scilicet, cum transit: id est, bene operantium per eam fidem, quae dispensata est temporaliter ad erudiendos nos parvulos. 15. Sanatis autem oculis, quid pretiosius habere poterimus, fratres? Lumen hoc qui vident quod factum est, quod fulget de coelo, vel quod exhibetur de lucerna, gaudent. Et quomodo miseri videntur, qui hoc videre non possunt? Ego autem quare loquor, quare ista dico, nisi ut horter omnes vos ad clamandum, cum transit Jesus? Lucem commendo Sanctitati vestrae amandam, quam forte non videtis. Credite, dum nondum videtis; et clamate, ut videatis. Quanta putatur infelicitas hominum, qui lucem istam corporalem non vident? Excaecatus est aliquis: continuo dicitur, Iratum Deum habuit, aliquid mali commisit. Hoc uxor Tobiae dicebat viro. Clamabat ille propter haedum, ne de furto esset; nolebat sonum furti audire in domo sua: illa defendens factum suum, opprobrio percutiebat maritum: et cum ille diceret, Reddite, si de furto est; illa respondebat insultans, Ubi sunt justitiae tuae (Tob. II, 21, 22)? Quam caeca erat, quae furtum defendebat: et quam lucem videbat, qui furtum reddi imperabat! Illa erat foris in luce solis: ille erat intus in luce justitiae. Quis eorum erat in luce meliore? CAPUT XVI. 16. Lux interior cum visibili comparatur. Ad hanc lucem, fratres, amandam hortamur Dilectionem vestram; ut clametis operibus, cum Dominus transit: sonet vox fidei; ut stans Jesus, id est, incommutabilis manens Dei Sapientia, et majestas Verbi Dei, per quod facta sunt omnia, aperiat oculos vestros. Idem Tobias monens filium suum, ad hoc monebat ut clamaret: id est, ad bona opera monebat. Dicebat illi ut daret pauperibus, praecipiebat ut eleemosynas faceret indigentibus, et docebat dicens: Fili, eleemosynae non sinunt ire in tenebras (Tob. IV, 11). Consilium percipiendae atque obtinendae lucis caecus dabat. Eleemosynae, inquit, non sinunt ire in tenebras. Si ei filius responderet miratus, Quid ergo, pater, tu eleemosynas non fecisti, ut modo caecus loquaris? tu nunc nonne in tenebris es, qui mihi dicis, Eleemosynae non sinunt ire in tenebras? Noverat ille de qua luce doceret filium, noverat in interiore homine quod videbat. Filius patri porrigebat manum, ut ambularet per terram; et pater filio, ut habitaret in coelo. 17. Clamandum inter turbas clamare prohibentes. Breviter, ut concludam, fratres, sermonem istum, ex eo quod nos plurimum tangit atque angit, videte esse turbas quae corripiant caecos clamantes. Omnes qui in hac turba sanari vultis, non vos deterreant: quia multi sunt nomine christiani, et operibus impii; non vos deterreant a bonis operibus. Clamate inter turbas compescentes, revocantes, insultantes, male viventes. Non enim solis vocibus comprimunt bonos Christianos mali, sed et malis operibus. Non vult bonus Christianus ire spectare. Hoc ipsum quod frenat concupiscentiam suam, ne pergat ad theatrum; clamat post Christum, clamat ut sanetur. Alii concurrunt, sed forte Pagani, forte Judaei. Imo vero tam pauci essent in theatris, ut erubescendo discederent, si Christiani ad theatra non accederent. Currunt ergo et illi, portantes sanctum nomen ad poenam suam. Clama ergo non eundo, premens in corde tuo temporalem concupiscentiam; et tene te in clamore forti et perseveranti ad aures Salvatoris, ut stet Jesus, et curet te. Inter ipsas turbas clama, ne desperes de auribus Domini. Non enim et illi caeci ex illa parte clamaverunt, ubi turba non erat, ut ex ea parte audirentur, ubi non esset impedimentum prohibentium. Inter ipsas turbas clamaverunt: et tamen Dominus audivit. Sic et vos etiam inter peccatores et luxuriantes, inter amatores saecularium vanitatum, ibi clamate, ut sanet vos Dominus. Nolite per aliam partem clamare ad Dominum, nolite ad haereticos ire, et ibi clamare ad Dominum. Attendite, fratres, quia in illa turba quae clamare prohibebat, ibi sanati sunt qui clamabant. CAPUT XVII. 18. Perseverantia contradictores vincuntur. Nam et hoc attendat Sanctitas vestra, quid sit perseverare in clamando. Dicam quod multi mecum experti sunt in nomine Christi: non enim cessat Ecclesia tales parere. Cum quisque Christianus coeperit bene vivere, fervere bonis operibus, mundumque contemnere; in ipsa novitate operum suorum patitur reprehensores et contradictores frigidos Christianos. Si autem perseveraverit, et eos superaverit perdurando, et non defecerit a bonis operibus; iidem ipsi jam obsequentur, qui ante prohibebant. Tamdiu enim corripiunt et perturbant et vetant, quamdiu sibi cedi posse praesumunt. Si autem victi fuerint perseverantia proficientium, convertunt se, et dicere incipiunt: Magnus homo, sanctus homo: felix cui Deus concessit. Honorant, gratulantur, benedicunt, laudant: quomodo illa turba quae cum Domino erat. Ipsa prohibebat ne caeci clamarent: sed postquam illi ita clamaverunt, ut mererentur audiri et impetrare misericordiam Domini, ipsa turba rursum dicit, Vocat vos Jesus. Jam et hortatores fiunt, qui paulo ante corripiebant ut tacerent. Solus autem ille non vocatur a Domino, qui non laborat in hoc saeculo. Sed quis in hac vita non laborat in peccatis et in iniquitatibus suis? Si autem omnes laborant, omnibus dictum est, Venite ad me, omnes qui laboratis (Matth. XI, 28). Si autem omnibus dictum est, quare culpam tuam tribuis invitatori tuo? Veni. Non tibi fit angusta domus ejus: pariter ab omnibus, totum a singulis possidetur regnum Dei; crescente possessorum numero non minuitur, quia non dividitur. Unicuique integrum est, quod concorditer habetur a multis. CAPUT XVIII. 19. Boni et mali in Ecclesia permixti. Malus bonum duobus modis non maculat. Hoc tamen in mysterio lectionis hujus cognovimus, fratres, quod aliis Librorum sanctorum locis apertissime sonat, esse intus in Ecclesia et bonos et malos, quod saepe dicimus frumentum et paleam. Nemo ante tempus deserat aream, toleret paleam in tritura, toleret in area. Quod enim toleret, in horreo non habebit. Veniet ventilator, qui dividet malos a bonis. Erit etiam corporalis separatio, quam modo spiritualis praecedit. A malis corde semper disjungimini; ad tempus caute corpore copulamini. Nec tamen negligentes sitis in corrigendis vestris, ad curam scilicet vestram quoquo modo pertinentibus, monendo, docendo, hortando, terrendo. Quibuscumque modis potestis, agite. Nec, cum invenitis in Scripturis et in exemplis sanctorum, sive qui ante, sive qui post Domini adventum in hac vita fuerunt, quod mali bonos in unitate non maculant, efficiamini pigri ad corrigendos malos. Duobus modis non te maculat malus: si non consentias, et si redarguas: hoc est, non communicare, non consentire. Communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur. Hoc ergo nos admonens Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum. Et quia parum erat, non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae: Magis autem, inquit, et redarguite (Ephes. V, 11). Videte quemadmodum utrumque complexus est, Nolite communicare: magis autem et redarguite. Quid est, Nolite communicare? Nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est, Magis autem et redarguite? Reprehendite, corripite, coercete. 20. Correctio non superbo animo facienda. Deinde in ipsa correctione vel coercitione alienorum peccatorum cavendum est, ne se extollat qui alterum corripit; et apostolica illa cogitanda sententia est: Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X, 12). Foris terribiliter personet increpatio; intus lenitatis teneatur dilectio. Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, sicut dicit idem apostolus; vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 1 et 2). Item alio loco: Servum, inquit, Domini non oportet litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem (II Tim. II, 24-26). Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis; neque negligentes, ut non arguatis; neque superbientes, ut insultanter arguatis. 21. Unitas nunquam deserenda. Donatistarum separatio improbatur ex parabola zizaniorum. Qui autem deseruit unitatem, violat charitatem: et quisquis violat charitatem, quodlibet magnum habeat, ipse nihil est. Si linguis hominum loquatur et Angelorum, si sciat omnia sacramenta, si habeat omnem fidem, ut montes transferat, si distribuat omnia sua pauperibus, si corpus suum tradat, ut ardeat, charitatem autem non habeat; nihil est, nihil ei prodest (I Cor. XIII, 13). Universa inutiliter habet, qui unum illud, quo universis utatur, non habet. CAPUT XIX. Amplectamur itaque charitatem, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3). Non nos seducant qui carnaliter intelligunt et corporalem separationem facientes, ab Ecclesiae frumentis toto orbe diffusis spirituali sacrilegio separantur. Per totum enim mundum seminatum est bonum semen. Bonus ille seminator Filius hominis, non in Africa sola, sed ubique sparsit semen bonum. Inimicus autem superseminavit zizania. Sed tamen quid ait paterfamilias? Sinite utraque crescere usque ad messem. Per quid crescere? Utique per agrum. Quis est ager? Numquidnam Africa? Non. Quis est ergo? Non interpretemur nos, Dominus dicat: neminem sinamus aliquid pro arbitrio suspicari. Dixerunt enim Magistro discipuli: Enarra nobis parabolam zizaniorum. Et enarravit Dominus: Semen bonum, dixit, filii sunt regni; zizania vero, filii mali. Quis ea seminavit? Inimicus autem, inquit, qui ea seminavit, diabolus est. Quis est ager? Ager est, inquit, hic mundus. Quae es messis? Messis est, ait, finis saeculi. Qui sunt messores? Messores, inquit, Angeli sunt (Matth. XIII, 24-30, 36-43). Numquid Africa est mundus? Numquid messis hoc tempus? Numquid messor Donatus? Per totum orbem terrarum exspectate messem, per totum orbem terrarum crescite in messem, per totum orbem terrarum zizania tolerate usque ad messem. Non vos seducant perversi, paleae nimis leves, quae evolant ante adventum ventilatoris ex area: non vos seducant. Tenete eos ad istam vel solam similitudinem zizaniorum, neque illos sinatis loqui amplius. Ille codices tradidit. Non. Sed ille codices tradidit. Quilibet tradiderit, numquid infidelitas traditorum fidem Dei evacuavit? Quae est fides Dei? Quam promisit Abrahae, dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes. (Gen. XXII, 18). Quae est fides Dei? Sinite utraque crescere usque ad messem. Per quid crescere? Per agrum. Quid est, Per agrum? Per mundum.
22. Donatistarum commentum de frumentorum diminutione. Hic illi dicunt: Creverat quidem utrumque per mundum, sed jam frumenta diminuta sunt, et in istam nostram regionem paucitatemque revocata. Non te permittit Dominus interpretari quod vis. Ipse qui exponit hanc parabolam, claudit os tuum, os sacrilegum, os impium, os profanum, os tibi contrarium, qui contradicis testatori, etiam te ad haereditatem vocanti? Quomodo claudit os tuum? Dicendo, Sinite utraque crescere usque ad messem. Si jam fuit messis, credamus esse frumenta diminuta. Quanquam ne tunc quidem minuentur, sed in horreum recondentur. Sic enim ait: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos, ad comburendum ea; frumentum autem recondite in horreum meum. Si ergo usque ad messem crescunt, post messem reconduntur; improbe, impie, quando minuuntur? Concedo in comparatione zizaniorum simul atque palearum frumenta esse pauciora: tamen utraque crescunt usque ad messem. Cum enim abundat iniquitas, refrigescit charitas multorum: crescunt zizania, crescit palea. Sed quia toto agro deesse non potest frumentum, quod perseverando usque ad finem salvum fiat (Matth. XXIV, 12, 13), crescunt utraque usque ad messem. Et si propter abundantiam malorum dictum est, Putas, veniens Filius hominis inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? hocque nomine significantur quicumque legis praevaricatione imitantur eum cui dictum est, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19): tamen et propter abundantiam bonorum, et propter eum cui dictum est, Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris (Id. XV, 5, et XXII, 17), etiam illud non tacitum est, Quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac in regno Dei (Matth. VIII, 11). Utraque ergo crescunt usque ad messem; et suas sententias in Scripturis habent zizania vel paleae, suas autem frumenta. Quas qui non intelligunt, confundunt, et confunduntur; atque ita perstrepunt caeca cupiditate, ut nolint obmutescere vel patefacta veritate. CAPUT XX. 23. Locus male de corporali separatione intellectus a schismaticis. Ecce, inquiunt, dicit propheta, Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis (Isai. LII, 11): quomodo ergo malos pro pace tolerabimus, a quibus exire et recedere jubemur, ne tangamus immundum? Nos istam recessionem spiritualiter intelligimus, illi corporaliter. Nam et ego clamo cum propheta, et qualiacumque simus vasa, utitur nobis Deus in dispensationem vestram: clamamus et nos, et dicimus vobis, Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis; sed contactu cordis, non corporis. Quid est enim tangere immundum, nisi consentire peccatis? Quid est autem exire inde, nisi facere quod pertinet ad correptionem malorum, quantum pro uniuscujusque gradu atque persona salva pace fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccavit; non tetigisti immundum. Redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam, si res exegit, congruam, et quae unitatem non violet, disciplinam; existi inde. Attendite in facta sanctorum, ne forte nostra videatur interpretatio. Quomodo haec verba intellexerunt sancti, sic utique intelligenda sunt. Exite inde, inquit propheta. Prius usitata ipsius verbi consuetudine assero istam sententiam, et postea ostendo non meam. Plerumque accusantur homines; et cum accusati fuerint, defendunt se: cum autem se ille qui accusatur homo, rationabiliter justeque defenderit, qui audiunt, dicunt, Exiit inde. Quo inde exiit? Manens loco, exiit inde. Quomodo inde exiit? Ratione reddita, et defensione justissima. Hoc est quod faciebant sancti, quando excutiebant pulverem de pedibus suis, adversus eos qui sibi pacem nuntiatam non accipiebant (Luc. X, 11). Exiit inde ille speculator, cui dictum est, Speculatorem posui te domui Israel. Illi enim dicitur, Si dixeris iniquo, et non se averterit ab iniquitate et a via sua; iniquus ille in sua iniquitate morietur, et tu animam tuam liberabis (Ezech. III, 17, 19). Hoc si facit, exit inde, non separatione corporis, sed defensione operis sui. Fecit enim iste quod faciendum fuit: etiamsi ille non obtemperavit, cui obtemperandum fuit. Hoc est, Exite inde. CAPUT XXI. 24. Prophetae populi vitia reprehendebant, nec ab illo recedebant. Clamavit ista Moyses, clamavit Isaias, clamavit Jeremias, clamavit Ezechiel. Videamus si hoc ipsi fecerunt, si dimiserunt populum Dei, et se ad gentes alias transtulerunt. Quam multa et quam vehementer Jeremias increpavit in peccatores et sceleratos populi sui! Inter eos tamen erat, unum cum illis templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat: in ea hominum sceleratorum congregatione vivebat, sed clamando exibat inde. Hoc est exire inde, hoc est immundum non tangere, et voluntate non consentire, et ore non parcere. Quid dicam de Jeremia, de Isaia, de Daniele, de Ezechiel, de caeteris Prophetis, qui non recesserunt a populo malo, ne desererent bonos illi populo commixtos, ubi et ipsi tales esse potuerunt? Moyses ipse, fratres, cum acciperet legem in monte, populus deorsum idolum fecit. Populus Dei, populus ductus cedentibus fluctibus Rubri maris, qui sequentes inimicos obruerant, post tanta signa et miracula in Aegyptiorum plagis ad mortem, et in sua protectione ad salutem, tamen idolum poposcit, idolum extorsit, idolum fecit, idolum adoravit, idolo sacrificavit. Indicat Deus famulo suo populi factum, et dicit eos se perditurum a facie sua. Intercedit Moyses ad ipsum populum rediturus: et habuit occasionem recedendi et exeundi ab eis, sicut isti intelligunt, ne immundum tangeret, ne cum talibus viveret; non fecit tamen. Et ne forte hoc necessitate potius quam charitate fecisse videretur, obtulit illi Deus alium populum: Faciam te, inquit, in gentem magnam: ut illos deleret. At ille non accepit, cohaeret peccatoribus, petit pro peccatoribus. Et quomodo petit? Magna probatio dilectionis, fratres. Quomodo petit? Videte illam, de qua saepe locuti sumus, maternam quodam modo charitatem. Cum Deus minaretur sacrilego populo, pia Moysi viscera tremuerunt, opposuit se pro illis iracundiae Dei. Domine, inquit, si dimittis eis peccatum, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII, 31, 32). Quam paternis maternisque visceribus, quam securus hoc dixerit attendens justitiam et misericordiam Dei! ut quia justus est, non perderet justum, quia misericors est, ignosceret peccatoribus. CAPUT XXII. 25. Corde recedendum a malis, non corpore. Certe jam manifestum est prudentiae vestrae, quomodo accipienda sint omnia talia testimonia Scripturarum: ut quando Scriptura sonat, recedere nos debere a malis, non aliud intelligere jubeamur, nisi ut corde recedamus; ne majus malum in separatione bonorum committamus, quam in malorum conjunctione fugiamus, sicut ipsi Donatistae fecerunt. Qui si vere boni malos arguerent, ac non potius ipsi mali bonos infamarent, qualeslibet pro pace tolerarent, qui Maximianistas receperunt tanquam integros, quos tanquam perditos antea damnaverunt. Certe manifeste dixit propheta, Recedite et exite inde, et immundum ne tetigeritis. Ego ut intelligam quod dixit, attendo quod fecit. Facto suo mihi exponit dictum suum. Dixit, Recedite. Quibus dixit? Utique justis. A quibus ut recederent, dixit? Utique a peccatoribus et iniquis. Quaero, a talibus utrum ipse recesserit? Invenio quod non recesserit. Ergo aliter intellexit. Nam utique prior faceret quod praecepit. Recessit corde, objurgavit atque arguit. Continendo se a consensu non tetigit immundum: objurgando autem exiit liber in conspectu Dei; cui neque sua Deus peccata imputat, quia non fecit; neque aliena, quia non approbavit; neque negligentiam, quia non tacuit; neque superbiam, quia in unitate permansit. Sic ergo, fratres mei, quotquot habetis inter vos, qui adhuc amore saeculi praegravantur, avaros, perjuros, adulteros, spectatores nugarum, consultores mathematicorum, fanaticorum, augurum, auspicum, ebriosos, luxuriosos, quidquid inter vos malorum esse nostis; quantum potestis, improbate, ut corde recedatis; ut redarguite, et exeatis inde; et nolite consentire, ut immundum non tangatis. SERMO LXXXIX . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXI, 19-12, ubi Jesus arborem arefecit; et de illis Lucae, cap. XXIV, 28, ubi finxit se longius ire . 1. Maledictio fici quid nos admoneat. Lectio recentissima sancti Evangelii admonuit, terruit nos, ne folia habeamus et fructum non habeamus. Hoc autem breviter exponitur: ne verba adsint, et facta desint. Magnus terror! Quis non timeat, cum in ipsa lectione oculis cordis aridam arborem videt, et sic ut ei dicatur: Nunquam ex te fructus nascatur in aeternum. Terror corrigat, correctio fructus proferat. Sine dubio enim Dominus Christus praevidebat arborem quamdam merito aridam fieri, quod haberet folia, et fructus non haberet. Ea est Synagoga, non vocata, sed reprobata. Nam et inde vocatus populus Dei, qui veraciter et sinceriter in Prophetis exspectabat salutare Dei Jesum Christum. Et quoniam fideliter exspectabat, meruit cognoscere praesentem. Inde enim Apostoli, inde tota turba praecedentium jumentum Domini et dicentium, Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI, 9). Turba erat magna fidelium Judaeorum, ante fusum pro se sanguinem in Christo credentium magna turba erat. Non enim frustra Dominus ipse non venerat, nisi ad oves quae perierant domus Israel (Id. XV, 24). In aliis autem crucifixus, jam in coelo exaltatus, invenit poenitentiae fructum: nec aridos fecit, sed in agro excoluit, et verbo irrigavit. Inde erant illa quatuor millia Judaeorum, qui crediderunt, posteaquam sancto Spiritu impleti discipuli, et qui cum eis erant, linguis omnium gentium loquebantur, et per omnes gentes futuram Ecclesiam illa linguarum diversitate quodam modo praenuntiabant. Crediderunt tunc, et ipsae oves erant quae perierant domus Israel; sed quia venerat Filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10), etiam ipsos invenit. Sed nescio ubi tanquam a lupis depraedati latebant in vepribus; et quia latebant in vepribus, ideo ad eos inveniendos non pervenit, nisi spinis passionis dilaceratus: tamen pervenit, invenit, redemit. Illi occiderant; non magis ipsum, quam se. Salvi facti sunt per occisum pro se. Loquentibus enim Apostolis compuncti sunt qui pupugerant lancea, compuncti sunt conscientia: compuncti autem consilium quaesierunt, datum receperunt, poenitentiam egerunt, gratiam invenerunt, et credentes sanguinem biberunt quem saevientes fuderunt (Act. II). Qui autem remanserunt mala et sterili progenie usque in hodiernum et usque in finem, in illa arbore figurati sunt. Modo venis ad eos, et invenis apud eos omnia eloquia Prophetarum. Sed ista folia sunt: Christus esurit: fructum quaerit; sed ideo in eis fructum non invenit, quia se in eis non invenit. Non enim habet fructum, non habet Christum. Non autem habet Christum, qui Christi non tenet unitatem, qui non habet charitatem. Ergo per hanc connexionem non habet fructum qui non habet charitatem. Audi Apostolum Fructus autem spiritus, charitas: commendaturus quasi botrum, hoc est, fructum. Fructus autem, inquit, spiritus, charitas, gaudium, pax, longanimitas (Galat. V, 22). Noli mirari sequentia, ubi coepit charitas. 2. Mons in mare missus ab Apostolis. Ideo discipulis mirantibus arboris ariditatem, commendavit fidem, et ait illis, Si habueritis fidem, et nihil discriminaveritis, id est in omnibus Deo credideritis: non dixeritis, Hoc potest Deus, hoc non potest; sed de Omnipotentis omnipotentia praesumpseritis: non solum hoc facietis, sed et monti huic si dixeritis, Tollere et mittere in mare, fiet. Et quaecumque oraveritis credentes, accipietis. Legimus miracula facta a discipulis, imo facta a Domino per discipulos: Quia sine me, inquit, nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Potuit Dominus multa sine discipulis, nihil discipuli sine Domino. Qui potuit facere et ipsos discipulos, non utique est adjutus ab ipsis ut faceret ipsos. Legimus Apostolorum miracula, nusquam autem legimus arborem ab his arefactam, aut montem in mare translatum. Quaeramus ergo ubi factum sit. Non enim verba Domini vacare potuerunt. Si attendas istas usitatas et notas arbores et istos montes, non est factum. Si attendas arborem de qua dixit, et montem ipsum Domini de quo propheta dixit, Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini (Isai. II, 2): si haec attendas, si haec intelligas; et factum est, et per ipsos factum est. Arbor gens Judaea, sed iterum dico, reprobata, non vocata: arbor illa, quam commemoravimus, gens Judaea. Mons sicut docuit propheticum testimonium, ipse Dominus. Arida arbor, gens Judaea sine honore Christi: mare, saeculum hoc omnibus Gentibus. Vide jam Apostolos loquentes ad arborem arefaciendam, et mittentes montem in mare. Loquuntur in Actibus Apostolorum ad Judaeos contradicentes et verbo veritatis resistentes, hoc est, folia habentes, et fructum non habentes, et dicunt illis, Vobis primum oportebat annuntiare verbum Dei, sed quoniam repulistis illud: Prophetarum verba loquimini, et non agnoscitis quem praenuntiarunt Prophetae, hoc est, folia habentes: Ecce convertimus nos ad Gentes (Act. XIII, 46). Hoc enim etiam per prophetam praedicatum est: Ecce posui te in lucem Gentium, ut sis salus usque in fines terrae (Isai. XLIX, 6). Ecce aruit arbor; et Christus ad Gentes, mons translatus in mare. Quomodo enim arbor non aresceret posita in vinea, de qua dictum erat, Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem (Id. V, 6) ? 3. Maledictionem arboris futurum aliquid praefigurasse. Hoc ut Dominus commendaret prophetice se fecisse, de hac scilicet arbore non solum voluisse exhibere miraculum, sed futurum aliquid miraculo commendasse; multa sunt quae nos admonent nobisque persuadeant, imo ab invitis extorqueant. Primo, quid arbor peccaverat, quoniam fructus non habebat? quae si suo tempore, hoc est, illorum pomorum, fructus non haberet, nulla esset utique ligni culpa; quia lignum sine sensu non habebat culpam. Huc accedit, quia sicut in alio evangelista hoc ipsum narrante legitur, Tempus pomorum illorum non erat (Marc. XI, 13). Id enim tempus erat, quo ficus folia profert tenera, quae novimus nasci ante fructus: hoc ideo probamus, quia passionis Domini dies propinquabat, et scimus quo tempore passus sit; et si hoc non attenderemus, Evangelistae utique dicenti, Non erat tempus ficorum, credere deberemus. Ergo si miraculum fuerat tantummodo commendandum, et non aliquid prophetice figurandum, multo clementius Dominus, et sua misericordia dignius, si quam arborem aridam inveniret, viridem redderet; sicut languentes sanavit, sicut leprosos mundavit, sicut mortuos suscitavit. Tunc vero a contrario, quasi adversus regulam clementiae suae, invenit arborem virentem, praeter tempus nondum fructum habentem, non tamen fructum agricolae suo negantem, et aridam fecit: tanquam diceret homini. Non me ariditas hujus arboris delectavit, sed tibi volui insinuare non sine causa hoc me facere voluisse, nisi quia tibi quod plus attenderes volui commendare. Non istam arborem maledixi, non arbori non sentienti poenam inflixi; sed te terrui, si quis advertis, ut esurientem Christum non contemneres, et fructu potius opimari quam foliis obumbrari diligeres? 4. Regula ad Scripturas interpretandas. Hoc unum est quod Dominus commendat se aliquid significare voluisse. Quid aliud? Esuriens accedit ad arborem, et quaerit poma. Nesciebat tempus nondum esse? Quod cultor arboris sciebat, Creator arboris nesciebat? Quaerit ergo fructum in arbore, quem nondum habebat. Quaerit, an potius quaerere se fingit? Nam si vere quaesivit, erravit. Sed absit ut erraret. Ergo finxit. Timens ne fingat, confiteris errasse. Aversaris errorem, incurris in fictionem. Aestuamus in medio. Si aestuamus, optemus pluviam, ut virescamus, ne aliquid indignum dicentes de Domino, potius arescamus. Evangelista quidem, Venit, inquit, ad arborem, et fructum in ea non invenit. Utique non invenit, non diceretur de illo, nisi qui vel videre quaesiverat, vel quaerere se finxerat, quem ibi non esse noverat. Unde non dubitamus, errantem Christum nullo modo dicamus. Quid, finxisse dicimus? Anne hoc dicimus? Quomodo hinc exibimus? Dicamus, ne quid Evangelista dixerit de Domino alio loco, non auderemus dicere nos ex nobis ipsis. Quod Evangelista scripsit, dicamus; et cum dixerimus, intelligamus. Sed ut intelligamus, prius credamus. Nisi enim credideritis, non intelligetis, ait propheta (Is. VII, 9, sec. LXX). Post resurrectionem Dominus Christus ambulabat in via cum duobus discipulis suis, a quibus nondum agnoscebatur, quibus velut viator tertius comitabatur. Ventum est ad locum, quo illi tendebant, et ait Evangelista: Ipse autem finxit se longius ire. Illi autem tenebant eum more humanitatis dicentes quod jam vesperasceret, rogantes ut cum eis ibi maneret: susceptus hospitio, frangit panem, benedicto et fracto pane cognoscitur. Non ergo jam timeamus dicere, finxit quaerere, si finxit se longius ire. Sed alia quaestio oboritur. Hesterna die diu commendavimus in Apostolis veritatem; quomodo invenimus in ipso Domino fictionem? Dicendum ergo, fratres, et insinuandum vobis pro mediocribus viribus nostris, quas Dominus pro vobis donat nobis, et commendandum est vobis quod in omnibus Scripturis regulariter teneatis. Omne quod dicitur sive fit, aut per suam proprietatem cognoscitur, aut significat aliquid figurate; aut certe habet utrumque, et propriam cognitionem, et figuratam significationem. Tria proposui, exempla danda sunt, et unde nisi de sanctis Scripturis? Dictum quod proprie accipiamus, quia passus est Dominus, quia resurrexit et ascendit in coelum, quia resurrecturi sumus in fine saeculi, quia cum illo in aeternum, si eum non contemnimus, regnaturi. Hoc dictum proprie accipe, noli figuras inquirere: sicut est dictum, ita et est. Sic etiam facta. Ascendit Apostolus Jerosolymam videre Petrum, fecit hoc Apostolus, factum est, ipsius proprium est (Galat. I, 18). Narrat tibi rem gestam: gestum ipsum secundum proprietatem. Per figuram dictum, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22; Matth. XXI, 42). Si lapidem proprie intelligamus, quem lapidem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli? Si angulum proprie accipiamus, in cujus anguli capite factus est lapis iste? Si figurate dictum admittamus, et capias figurate; lapis angularis Christus; caput anguli, caput Ecclesiae. Quare angulus Ecclesia? Quia hinc Judaeos, hinc Gentes vocavit, et quasi duos parietes de diverso venientes et in se convenientes suae pacis gratia colligavit. Ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes, II, 14). 5. Factum figuratum. Audistis dictum proprium, factum proprium, dictum figuratum: exspectatis factum figuratum. Multa sunt, sed interim quod occurrit ex admonitione lapidis angularis, quando unxit lapidem Jacob, quem ad caput posuerat cum dormiret, in quo somno magnum somnium viderat, scalas a terra in coelum surgentes et homines ascendentes et descendentes, incumbente super scalas Domino, intellexit quid debuerit figurare, unde nobis probaret ab illius visionis et revelationis intellectu se alienum non fuisse, lapidem pro Christo figuravit (Gen. XXVIII, 11-18). Noli ergo mirari quod unxit, quia Christus ab unctione nomen accepit. Dictus autem erat Jacob iste in Scriptura homo sine dolo. Ipse Jacob, nostis, appellatus est Israel. Ideo Dominus in Evangelio quando vidit Nathanael: Ecce, inquit, vere Israelita, in quo dolus non est. Et ille Israelita nesciens adhuc qui cum illo loqueretur, respondit: Unde me nosti? Et Dominus ad eum, Cum esses sub arbore fici, vidi te: tanquam diceret, Cum esses in umbra peccati; praedestinavi te. Et ille, quia meminerat se fuisse sub arbore fici, ubi Dominus non erat, agnovit in illo divinitatem, et respondit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Ille sub arbore fici non factus est arida ficus: agnovit Christum. Et Dominus ad illum: Quia dixi, Cum esses sub arbore fici, vidi te, ideo credis; majora horum videbis. Quae sunt ista majora? Amen dico vobis (Quia Israelita ille, in quo dolus non est; respice ad Jacob in quo dolus non est; et recole, unde loquitur, lapidem ad caput, visionem in somno, scalas a terra in coelum, descendentes et ascendentes; et vide quid Dominus dicat Israelitae sine dolo), videbitis coelum apertum: Audi, Nathanael sine dolo, quid vidit Jacob sine dolo: videbitis coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes; ad quem? ad Filium hominis (Joan. I, 47-51). Ergo ille unctus erat ad caput Filius hominis: quia caput mulieris vir, caput viri Christus (I Cor. XI, 3). Nec tamen dixit, Ascendentes a Filio hominis et descendentes ad Filium hominis, quasi tantummodo sursum esset: sed, ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Audi sursum clamantem Filium hominis: Saule, Saule. Audi deorsum Filium hominis: Quid me persequeris (Act. IX, 4)? 6. Factum vere gestum et nihilominus figuratum. Audisti dictum proprium, quia resurrecturi sumus: factum proprium, quia sicut dictum est, ascendit Paulus Jerosolymam videre Petrum. Dictum est figuratum, Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: factum figuratum, unctus lapis, qui fuit ad caput Jacob. Debetur exspectationi vestrae quod ex utroque sit, et proprie gestum est et significat figuratum. Novimus Abraham duos filios habuisse, unum ex ancilla, alium ex libera; proprie gestum, non solum narratum, sed et factum: figuratum ibi exspectas? Haec sunt duo Testamenta (Galat. IV, 22, 24). Quod ergo figurate dicitur, quodam modo fingitur. Sed quoniam debet exitum significationis, et ipsa significatio teneret fidem veritatis, vitat crimen falsitatis. Ecce exiit seminans seminare; et seminando cecidit in via, cecidit super petrosa loca, cecidit inter spinas, cecidit in terram bonam. Quis exiit seminare, aut quando exiit, aut in quas spinas, aut in quos lapides, aut in quam viam, aut in quem agrum? Si audis fictum, intelligis significative: fictum est. Si enim vere homo seminator exiret, et semina, sicut audivimus, per haec diversa jactaret, non erat fictum, sed nec mendacium. Nondum autem fictum, sed non mendacium. Quare? Quia significat aliquid, quod fictum est, non te decipit. Quaerit intelligentem, non facit errantem. Hoc volens commendare Christus, poma quaesivit, figuratam ibi, non fallacem commendabat fictionem; ac per hoc laudabilem, non criminosam fictionem; non qua discussa ea in facultatem, sed perscrutata si invenias veritatem . 7. Idem tractatur argumentum. Video quod dicturus sit: Expone mihi hoc quod significabat, quod finxit se longius ire. Si enim significabat, fallacia est, mendacium est. Expositionibus nostris et discretissimis regulis debemus hoc dicere, quid significabat affictio quaedam longius eundi: finxit se longius ire, et tenetur, ne longius eat. Quantum igitur ad praesentiam corporalem absens putabatur Dominus Christus; absens putabatur, velut longius ibit. Tene fideliter, tene illum ad fractionem panis. Quid dicam? agnovistis? Si agnovistis, ibi Christum invenistis. Diutius de sacramento loquendum non est. Qui hoc sacramentum nosse differunt, longius ab eis Christus. Id teneant, non dimittant; invitent ad hospitium, et invitantur ad coelum. SERMO XC . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXII, 1-14, ubi de nuptiis filii regis. Contra Donatistas, de charitate. Habitus Carthagine in Restituta. 1. Convivium dominicum duplex: aliud hic, fidelium; aliud in coelis, beatorum. Nuptias filii regis ejusque convivium norunt omnes fideles, et apparatus mensae dominicae omnium est voluntati propositus. Interest autem quomodo quis accedat, cum accedere non vetatur. Scripturae quippe sanctae docent nos dominica duo esse convivia; unum quo veniunt boni et mali, alterum quo non accedunt mali. Ergo convivium Domini, unde modo cum Evangelium legeretur audivimus, habet utique bonos et malos. Omnes qui ab hoc convivio excusaverunt, mali sunt: sed non omnes qui intraverunt, boni sunt. Alloquor ergo vos, qui in hoc convivio boni discumbitis, quicumque attenditis quod dictum est, Qui manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29). Omnes qui tales estis, alloquor vos, ut foris non quaeratis bonos, intus toleretis malos. 2. Justi omnes hac in vita et mali sunt et boni. Non dubito audire velle Charitatem vestram, quinam isti sunt, de quibus alloquens disputavi, ut foris non quaerant bonos, intus tolerent malos. Si omnes mali sunt intus, quos sum allocutus? Si autem omnes boni sunt intus, quos monui ut tolerent malos? Prius ergo adjuvante Domino, de hac quaestione ut possumus, exeamus. Bonum si perfecte liquidoque perpendas, nemo bonus nisi unus Deus. Habes apertissime Dominum dicentem, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX, 17). Quomodo ergo nuptiae illae habent bonos et malos, si nemo bonus nisi unus Deus? Primo scire debetis, secundum quemdam modum omnes nos esse malos. Prorsus secundum quemdam modum omnes mali sumus: secundum autem quemdam modum, non omnes boni sumus. Possumus enim nos Apostolis comparare? quibus ipse Dominus ait, Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. Si consideremus Scripturas, unus ibi erat malus inter duodecim Apostolos, propter quem Dominus ait quodam loco, Et vos mundi estis, sed non omnes (Joan. XIII, 10). Allocutus tamen in commune omnes ait, Si vos cum sitis mali. Audivit hoc Petrus, audivit Joannes, audivit Andraeas, audierunt caeteri omnes undecim Apostoli. Quid audierunt? Vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11)? Audito quod mali essent, desperaverunt: audito quod Deus in coelis esset pater ipsorum, respiraverunt. Cum sitis, inquit, mali: quid ergo debetur malis, nisi supplicium? Quanto magis, inquit, Pater vester, qui in coelis est? quid debetur filiis, nisi praemium? In nomine malorum, metus poenarum: in nomine filiorum, spes haeredum. 3. Mali a convivio exclusi, quinam intelligendi. Secundum quid ergo mali erant iidem ipsi, qui secundum aliquid boni erant. Quibus enim dictum est, Cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; continuo subjectum, Quanto magis Pater vester qui in coelis est? Pater ergo malorum, sed non relinquendorum; quia medicus sanandorum. Secundum ergo quemdam modum mali erant. Et tamen illi convivae patrisfamilias in regis nuptiis, puto quia non erant de illo numero, de quibus dictum est, Invitaverunt bonos et malos; ut in numero malorum deputentur, quos audivimus exclusos in illo, qui inventus est non habere vestem nuptialem. Secundum quid, inquam, mali erant qui boni erant: secundum quid boni erant qui mali erant. Audi Joannem secundum quid mali erant: Si dixerimus quia non habemus peccatum, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ecce secundum quid mali erant: quia habebant peccatum. Secundum quid boni erant? Si confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Si ergo dixerimus, secundum hanc expositionem, quam audistis me de sanctis Scripturis, ut arbitror, protulisse, eosdem homines et bonos esse secundum quemdam modum, et malos secundum quemdam modum; si secundum hunc sensum voluerimus accipere quod dictum est, Invitaverunt bonos et malos, id est eosdem ipsos et bonos et malos; si hoc voluerimus accipere, non permittimur, propter illum qui inventus est non habens vestem nuptialem, et non utcumque projectus, ut tantum illo convivio privaretur, sed ut aeterno in tenebrarum supplicio damnaretur. 4. Uno excluso multos exclusos significari. Sed dicit aliquis: Quid de uno homine? quid mirum? quid magnum, si servis patrisfamilias subrepsit unus in turba non habens vestem nuptialem? Numquid propter illum poterat dici, Invitaverunt bonos et malos? Intendite ergo, et intelligite, fratres mei. Unus ille unum genus erat; nam multi erant. Respondeat hic mihi diligens auditor, et dicat: Nolo mihi narres suspiciones tuas; probari mihi volo quia unus ille multi erant. Aderit Dominus, probabo plane, nec longius requiram ut possim probare. In ipsis suis verbis Deus adjuvabit me, et quod vobis apertum sit ministrabit per me. Ecce ingressus paterfamilias, ut inspiceret discumbentes. Videte, fratres mei, quia non pertinuit ad servos, nisi invitare et adducere bonos et malos: videte quia non dictum est, Consideraverunt servi discumbentes, et ibi invenerunt hominem non habentem vestem nuptialem, et dixerunt ei. Non hoc scriptum est. Paterfamilias inspexit, paterfamilias invenit, paterfamilias distinxit, paterfamilias separavit. Hoc quidem praetereundum non fuit. Aliud autem probare suscepimus, quomodo multi essent ille unus. Intravit ergo paterfamilias inspicere discumbentes, et invenit hominem non habentem vestem nuptialem: et ait illi, Amice, quomodo huc venisti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Talis enim interrogabat, cui ille fingere nihil poterat. Vestis quippe illa in corde, non in carne inspiciebatur: quae si desuper fuisset induta, etiam servis non fuisset occultata. Ubi sit induenda vestis nuptialis, accipite, ubi loquitur, Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXX, 9). De ea veste dicit Apostolus, Si tamen induti, et non nudi inveniamur (II Cor. V, 3). Ergo inventus est a Domino qui servos latebat. Interrogatus obmutescit: ligatur, projicitur, damnatur unus a multis. Domine, dixeram, quia tu admones omnes admonere. Recolite mecum verba quae addistis, et multos fuisse unum illum modo invenietis, modo judicabitis. Unum certe interrogaverat Dominus, uni dixerat, Amice, quomodo huc intrasti? Unus obmutuerat, et de ipso uno dictum fuerat, Ligate illi manus et pedes, et mittite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Quare hoc? Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Quid huic manifestationi veritatis quispiam contradicat? Mittite, inquit, illum in tenebras exteriores. Illum certe unum, de quo dicit Dominus, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Ergo pauci non mittuntur foras. Certe unus erat ille, qui non habebat vestem nuptialem. Projicite eum. Quare projicitur? Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Dimittite paucos, projicite multos. Certe unus erat. Unus omnino iste, non solum multi erant, sed multitudine bonorum numerum superabant. Multi enim et boni: sed in comparatione malorum pauci sunt boni. Multa frumenta nata sunt: compara paleis, et pauca grana sunt. Iidem ipsi in se ipsis multi, in comparatione malorum pauci. Quomodo probamus quia in se ipsis multi? Multi ab oriente et ab occidente venient. Quo venient? Ad illud convivium, in quod boni et mali intrant. De alio convivio locutus adjunxit, Et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Illud est convivium quo non accessuri sunt mali. Hoc quod modo est digne accipiatur, ut ad illud perveniatur. Iidem ergo multi, qui pauci: multi in se ipsis, pauci in malorum comparatione. Ergo quid ait Dominus? Invenit unum, et ait, Projiciantur multi, remaneant pauci. Dicere enim, Multi vocati, pauci vero electi, nihil est aliud, quam aperte ostendere, qui in isto convivio tales habeantur, ut ad aliud convivium perducantur, quo nullus accedet malorum. 5. Quaenam sit vestis nuptialis. Quid ergo est? Omnes qui acceditis ad mensam dominicam, quae hic est, nolo esse cum multis separandis, sed cum paucis conservandis. Unde hoc poteritis? Accipite vestem nuptialem. Expone, inquies, nobis vestem nuptialem. Procul dubio illa vestis est, quam non habent nisi boni, in convivio relinquendi, servandi ad convivium quo nullus malus accedit, per Domini gratiam perducendi: ipsi habent vestem nuptialem. Quaeramus ergo, fratres mei, inter fideles qui sunt qui habent aliquid, quod mali non habent, et ipsa erit vestis nuptialis. Si Sacramenta dixerimus, videtis quemadmodum sint malis bonisque communia. Baptismus est? Sine Baptismo quidem nemo ad Deum pervenit: sed non omnis qui habet Baptismum ad Deum pervenit. Non ergo possum intelligere Baptismum esse vestem nuptialem, id est ipsum sacramentum; quam vestem video in bonis, video in malis. Forte altare est, vel quod accipitur de altari. Videmus quia multi manducant, et judicium sibi manducant et bibunt. Quid ergo est? Jejunatur? Jejunant et mali. Ad Ecclesiam concurritur? Concurrunt et mali. Postremo miracula fiunt? Non solum boni faciunt et mali, sed aliquando non faciunt boni. Ecce in vetere populo magi Pharaonis miracula faciebant (Exod. VII et VIII), Israelitae non faciebant: in Israelitis solus Moyses et Aaron faciebant; caeteri non faciebant, sed videbant, timebant, credebant. Numquid meliores magi Pharaonis miracula facientes, quam populus Israel, qui miracula facere non valebat, et ad Deum tamen populus pertinebat? In ipsa Ecclesia, Apostolum audi, Numquid omnes prophetae? numquid omnes dona habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur (I Cor. XII, 29, 30)? 6. Vestis nuptialis charitas. Bona caetera sine charitate non prosunt. Charitas et cupiditas in homine. Quae est ergo vestis illa nuptialis? Haec est vestis nuptialis: Finis autem praecepti est, Apostolus dicit, charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Haec est vestis nuptialis. Non quaecumque charitas: nam plerumque videntur se diligere etiam homines participes malae conscientiae. Qui simul latrocinia faciunt, qui simul maleficia, qui simul histriones amant, qui simul aurigis et venatoribus clamant, plerumque diligunt se: sed non est in eis charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Talis charitas vestis est nuptialis. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum, inquit, ut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Advenerunt linguae solae, et dicitur eis, Quid huc intrastis non habentes vestem nuptialem? Si habuero, inquit, prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam, et habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Ecce sunt illa miracula hominum plerumque non habentium vestem nuptialem. Si haec, inquit, habeam omnia, et Christum non habeam, nihil sum. Nihil, inquit, sum. Ergo prophetia nihil est? ergo scientia sacramentorum nihil est? Non illa nihil sunt: sed ego, si illa habeam, et charitatem non habeam, nihil sum. Quanta bona nihil prosunt sine uno bono? Si non habeam charitatem, si eleemosynas largior in pauperes, si ad confessionem nominis Christi usque ad sanguinem, usque ad ignes accedo, possunt ista fieri et amore gloriae, inania sunt. Quia ergo possunt fieri etiam amore gloriae inania, non charitate pinguissima pietatis, etiam ipsa commemorat, et ipsa audi: Si distribuero omnia mea in usum pauperum, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Haec est vestis nuptialis. Interrogate vos; si habetis illam, securi estis in convivio dominico. Duae sunt in homine uno, charitas et cupiditas. Charitas nascatur in te, si nondum nata est; et si nata est, alatur, nutriatur, crescat. Illa vero cupiditas, et si in hac vita exstingui penitus non potest; quia si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: in quantum autem est in nobis cupiditas, in tantum sine peccato non sumus: charitas crescat, cupiditas decrescat; ut aliquando illa perficiatur, hoc est charitas, cupiditas consumatur. Induite vos vestem nuptialem: vos alloquor, qui necdum habetis. Jam intus estis, jam ad convivium acceditis, et vestem in honorem sponsi nondum habetis: vestra adhuc quaeritis, non quae Jesu Christi. Vestis enim nuptialis in honore accipitur conjugationis, id est sponsi et sponsae. Nostis sponsum: Christus est. Nostis sponsam: Ecclesia est. Deferte nubenti, deferte ducenti. Si istis bene detuleritis qui nubent, vos filii eritis. Ergo in hoc proficite. Diligite Dominum, et ibi discite diligere vos: ut cum diligendo Dominum dilexeritis vos, securi diligatis proximos sicut vos. Quando enim non invenio se ipsum diligentem, quomodo ei permitto proximum, quem diligat sicut se ipsum? Et quis est, inquit, qui non diligat se ipsum? Ecce quis est: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X, 6). Numquid diligit se, qui amat carnem suam, et odit animam suam, malo suo, malo animae suae et carnis suae? Quis autem diligit animam suam? Qui diligit Deum ex toto corde suo, et ex tota mente sua. Jam tali committo proximum. Diligite proximos, tanquam vos ipsos. 7. Proximus, omnis homo. Quis est, inquit, mihi proximus? Omnis homo proximus tuus est. Nonne duos parentes habuimus omnes? Proxima sunt sibi cujusque generis animalia, columbus columbo, pardus pardo, aspis aspidi, pecus pecori, et non est proximus homo homini? Recolite institutionem creaturae. Dixit Deus, protulerunt aquae; natantia, cetos magnos, pisces, alites, similiaque protulerunt. Numquid de una ave omnes aves? Numquid de uno vulture omnes vultures? Numquid de uno columbo omnes columbi? Numquid de uno colubro omnes colubri? Numquid de una aurata omnes auratae? Numquid de una ove omnes oves? Utique simul terra genera protulit omnia. Ventum est ad hominem, et non protulit terra hominem. Factus est nobis unus pater: nec saltem duo, pater et mater: factus est, inquam, nobis unus pater, nec saltem duo, pater et mater: sed de uno patre una mater; unus de nullo, sed a Deo factus est, et una de illo (Gen. I et II). Attendite genus nostrum: de uno fonte manavimus; et quia ille unus in amaritudinem versus est, omnes ex oliva oleaster facti sumus. Venit et gratia. Generavit unus ad peccatum et ad mortem, tamen unum genus, tamen proximos sibi omnes; tamen non solum similes, sed etiam cognatos. Venit unus contra unum: contra unum qui sparsit, unus qui colligit. Sic contra unum qui occidit, unus qui vivificat. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Sed quomodo de illo omnis qui nascitur, moritur: sic in Christo omnis qui credit, vivificatur. Sed si habeat vestem nuptialem, si invitetur servandus, non separandus. 8. Fides non quaelibet laudatur. Habete itaque charitatem, fratres mei. Exposui vobis vestem nuptialem, exposui vobis vestem. Laudatur fides, constat, laudatur: sed quae fides, distinguit Apostolus. Nam quosdam gloriantes de fide, et non habentes bonos mores, objurgat apostolus Jacobus, et dicit: Tu credis quoniam unus est Deus, et bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Unde laudatus est Petrus, unde dictus est beatus, recolite mecum. Quia dixit, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16, 17)? Ille non sonum verborum, sed affectum cordis intendit, qui beatum pronuntiavit. Nam vultis nosse beatitudinem Petri non in illis verbis fuisse? Haec dixerunt et daemones. Scimus qui sis; tu es Filius Dei (Marc. I, 24). Filium Dei confessus est Petrus: Filium Dei confessi sunt daemones. Distingue, domine, distingue. Distinguo plane. Petrus dixit in amore, daemones a timore. Denique ille dicit, Tecum sum usque ad mortem (Luc. XXII, 33). Illi dicunt, Quid nobis et tibi (Matth. XIII, 29)? Ergo qui venisti ad convivium, noli de sola fide gloriari. Distingue et ipsam fidem, et tunc in te agnoscitur vestis nuptialis. Distinguat Apostolus, doceat nos: Neque circumcisio, inquit, aliquid valet, neque praeputium, sed fides. Dic quae: numquid non et daemones credunt et contremiscunt? Dico, inquit, audi, distinguo, modo distinguo: Sed fides, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6). Quae ergo fides? qualis fides? Quae per dilectionem operatur. Omnem, inquit, scientiam si habeam, et omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Habete fidem cum dilectione: nam dilectionem non potestis habere sine fide. Hoc moneo, hoc exhortor, hoc in nomine Domini doceo Charitatem vestram, ut habeatis fidem cum dilectione: quia potestis habere fidem sine dilectione. Nam non vos exhortor ut habeatis fidem, sed charitatem. Non potestis enim habere charitatem sine fide; charitatem enim dico Dei et proximi: unde potest ista esse sine fide? Quomodo amat Deum, qui non credit in Deum? Quomodo amat Deum stultus, qui dicit in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1)? Potest fieri ut credas venisse Christum, et non diligas Christum. Non potest autem fieri ut diligas Christum, et non dicas venisse Christum. 9. Charitas ad inimicos extendi debet. Oratio contra inimicos quaenam illicita, quaenam licita. Ergo habete fidem cum dilectione. Ista est vestis nuptialis. Amate invicem, qui Christum diligitis: amate amicos, amate inimicos. Non sit vobis durum. Quid ergo perditis, ubi multum acquiritis? Quid pro magno rogas Deum, ut moriatur inimicus tuus? Non est vestis ista nuptialis. Attende ipsum sponsum in cruce pro te pendentem, et pro suis inimicis Patrem rogantem: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Vidisti sponsum ista dicentem, vide et amicum sponsi cum veste nuptiali invitatum. Benedictum Stephanum attendite, quomodo increpat Judaeos, tanquam saevus, tanquam iratus: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos restitistis Spiritui sancto. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? Audisti quomodo lingua saeviat. Adhuc tu paratus es dicere in quemlibet, atque utinam in eum dicas, qui Deum offenderit, non qui te. Offendit Deum et non increpas; offendit te, clamas: ubi est vestis illa nuptialis? Audistis ergo quomodo saevierit Stephanus: audite quomodo dilexerit. Offendit eos quos increpabat, lapidatus est ab eis. Et cum undique furentium manibus, et lapidum ictibus premeretur et tunderetur, prius ait: Domine Jesu Christe, accipe spiritum meum. Deinde posteaquam pro se stans oravit, pro illis qui lapidabant eum, genu fixit, et dixit: Domine, ne statuas eis hoc delictum: ego moriar in carne, non illi in corde. Et hoc dicto obdormivit (Act. VII, 51-59). Post haec verba nihil addidit: dixit, et abiit; novissima ejus oratio pro inimicis fuit. Discite habere vestem nuptialem. Ita et tu fige genua, et collide frontem in terra, et accessurus ad mensam Domini, ad convivium sanctarum Scripturarum, noli dicere, Si moriatur inimicus: Domine, si quid a te merui, occide inimicum meum. Quod si forte dicis, non times ne tibi respondeat: Si occidere vellem inimicum tuum, te prius occiderem? An gloriaris, quia modo invitatus venisti? Cogita, paululum ante quid fuisti. Nonne me blasphemasti? nonne me irrisisti? nonne nomen meum de terra delere voluisti? sed plaudis tibi, quia invitatus venisti. Si te occidissem inimicum, quem facerem amicum? Quid male orando doces me, quod non feci in te? Imo ego, dicit tibi Deus, doceam te, ut imiteris me. In cruce pendens dixi, Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Docui hoc militem meum. Esto tiro meus contra diabolum. Aliter invicte nullo modo pugnabis, nisi pro tuis inimicis oraveris. Dic plane, dic etiam hoc, dic ut inimicum tuum persequaris: sed scienter dic; distingue quod dicis. Ecce homo est inimicus tuus: responde mihi, quid in illo inimicetur tibi; numquid hoc quod homo est, inimicatur tibi? Non. Sed quid? Quod malus est. Quod homo est, quod ego feci, non tibi inimicatur. Dicit tibi: Ego hominem feci non malum: factus est malus per inobedientiam, qui potius zabulo obedivit, quam Deo. Quod ipse fecit, hoc tibi inimicatur: unde malus, tibi inimicus est; non unde homo est. Audio enim hominem, et malum: unum nomen est naturae, alterum culpae: sano culpam, et servo naturam. Hoc tibi dicit Deus tuus: Et ecce vindico te, occido inimicum tuum; de illo tollo quod malus est, servo quod homo est: numquid si fecero illum hominem bonum, non occidi inimicum tuum, et feci amicum tuum? Sic roga quod rogas, ut non homines pereant, sed ipsae inimicitiae pereant. Si autem hoc oras, ut homo moriatur; malus oras contra malum: et cum dicis, Occide malum; respondet tibi, Quem vestrum. 10. Extendenda dilectio, ut omnes rapiat ad Deum. Extendite ergo dilectionem, non usque ad conjuges et filios vestros. Ista dilectio etiam in pecoribus et passeribus invenitur. Scitis istos passeres et hirundines quemadmodum diligant conjuges, simul ova foveant, simul pullos nutriant, grata quadam et naturali bonitate, nulla cogitata mercede. Non enim dicit passer: Nutriam filios meos, ut cum senuero, pascant me. Nihil horum cogitat: gratis amat, gratis pascit; affectum parentis exhibet, retributionem non requirit. Et nos, novi, scio, sic amatis filios vestros. Non enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis (II Cor. XII, 14). Hinc etiam multi excitatis avaritiam vestram, quia filiis vestris acquiritis, eisque servatis. Sed extendite dilectionem, crescat ista dilectio: amare autem filios et conjuges, nondum vestis illa nuptialis est. Habete fidem ad Deum. Prius diligite Deum. Extendite ad Deum; et quos poteritis, rapite ad Deum. Inimicus est: rapiatur ad Deum. Filius est, uxor est, servus est: rapiatur ad Deum. Peregrinus est: rapiatur ad Deum. Inimicus est: rapiatur ad Deum. Rape, rape inimicum: rapiendo non erit inimicus. Sic proficiatur, sic charitas nutriatur, ut nutrita perficiatur: sic vestis nuptialis induatur: sic imago Dei, ad quam creati sumus, proficiendo resculpatur. Peccando enim obsolefacta erat, attrita erat. Unde attrita? unde obsolefacta? Cum fricatur ad terram. Quid est, ad terram fricatur? Terrenis cupiditatibus teritur. Quanquam enim in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur (Psal. XXXVIII, 7). Veritas quaeritur in Dei imagine, non vanitas. Amando enim veritatem imago illa, ad quam creati sumus, resculpatur, et proprius nummus Caesari nostro reddatur. Sic enim ex responsione Domini audistis, tentantibus Judaeis dicentem Dominum, Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census, id est, expressionem imaginis et superscriptionem. Ostendite mihi quid solvitis, quid paratis, quid a vobis exigitur; ostendite mihi. Ostenderunt illi denarium: et quaesivit cujus haberet imaginem et superscriptionem. Responderunt, Caesaris (Matth. XXII, 18-21). Caesar iste et imaginem suam quaerit. Caesar non vult sibi perire quod jussit, et Deus non vult perire quod fecit. Caesar, fratres mei, non fecit nummum: monetarii faciunt; artificibus jubetur, suis ministris imperavit. Imago exprimebatur in nummo: in nummo est imago Caesaris. Et tamen quod alii impresserunt quaeritur: ille thesaurizat, ille non vult sibi negari. Moneta Christi homo est. Ibi imago Christi, ibi nomen Christi, munus Christi, et officia Christi. SERMO XCI . De verbis Evangelii Matthaei, ubi Dominus interrogavit Judaeos, cujus filium dicerent esse Christum. Cap. XXII, V\. 42-46. CAPUT PRIMUM. 1. Christum esse Messiam probatur contra Judaeos. Interrogati Judaei, sicut nunc ex Evangelio, cum recitaretur, audivimus, quomodo esset Dominus noster Jesus Christus filius David, quem Dominum suum dixerit ipse David, respondere non potuerunt. Hoc enim in Domino noverant, quod videbant. Apparebat enim eis filius hominis: occultus autem erat Filius Dei. Hinc est quod eum et superari posse crediderunt, et ligno suspensum irriserunt, dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce, et credimus in eum (Matth. XXVII, 40, 42). Aliud videbant, aliud non cognoscebant. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sciebant tamen Christum filium David. Nam etiam nunc ipsum sperant esse venturum. Latet eos quod venerit, sed volentes latet. Neque enim si pendentem non agnoverunt, et regnantem agnoscere non debuerunt. In cujus enim nomine vocantur et benedicuntur omnes gentes, nisi in ejus quem putant Christum non fuisse? Ipse enim filius David, utique ex semine David secundum carnem, filius est Abraham. Si autem dictum est ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 17), et vident jam in Christo nostro benedici omnes gentes; quid exspectant quod jam venit, et non timent quod venturum est? Lapidem enim se dixit ipse Dominus noster Jesus Christus, prophetico ad se asserendum utens testimonio. Lapidem autem talem, ut si quis in eum offenderit, conquassetur; super quem autem lapis ille venerit, conterat eum (Luc. XX, 17, 18). Quando enim in eum offenditur, humilis jacet: jacendo humilis quassat offendentem, veniendo excelsus conterit superbientem. Jam ergo Judaei illa offensione quassati sunt: restat ut ejus praeclaro adventu etiam conterantur, nisi forte cum vivunt, agnoverint, ne moriantur. Patiens enim est Deus, et illos quotidie invitat ad fidem. CAPUT II. 2. Idem tractatur argumentum. Sed cum Judaei respondere non possent Domino proponenti quaestionem et dicenti, cujus filium dicerent Christum; atque illi responderent, Filium David: addendo et proponendo, Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David, inquit, in spiritu dicit eum Dominum, quomodo est filius ejus? Non dixit, Non est filius ejus; sed, Quomodo est filius ejus? Quomodo cum dicit, verbum quaerentis est, non negantis: tanquam si hoc eis diceret, Bene quidem dicitis Christum filium David, sed ipse David Dominum eum dicit; quem dicit ille Dominum, quomodo est filius? Dicerent Judaei, si intructi essent fide Christiana, quam nos tenemus; si contra Evangelium corda non clauderent, si vitam spiritualem in se habere voluissent, responderent instructi ecclesiastica fide huic quaestioni, et dicerent, Quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ecce quomodo est Dominus David. Sed quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14); ecce quomodo est filius David. Sod nescientes obmutuerunt, nec ore saltem clauso aures aperuerunt, ut quod respondere non potuerunt interrogati, nossent edocti. CAPUT III. 3. Incarnati Verbi mysterium dignis aperitur. Amare Deum gratis pietas est. Sed quia magnum est nosse mysterium, quomodo sit Dominus David et filius David: quomodo sit una persona homo et Deus: quomodo sit in forma hominis minor Patre, in forma Dei aequalis Patri: quomodo iterum dicit, et, Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30): quia magnum est sacramentum, ut capi possit, mores informandi sunt. Indignis enim clausum est, promerentibus aperitur. Nec lapides, nec vectes, nec pugni, nec calces sunt quibus pulsamus ad Dominum. Vita pulsat, vitae aperitur. Corde petitur, corde quaeritur, corde pulsatur, cordi aperitur. Cor autem hoc quod recte petit, recte pulsat et quaerit, pium esse debet. Primo amare Deum gratis; haec est enim pietas: nec sibi extra illum ponere mercedem, quam exspectet ex illo. Illo enim melius est nihil. Et quid carum petit a Deo, cui Deus ipse vilis est? Terram dat, et gaudes, amator terrae, et factus terra. Si gaudes, quando dat terram; quanto amplius gaudere debes, cum se ipsum tibi dat, qui fecit coelum et terram? Gratis ergo amandus est Deus. Nam diabolus hoc sancto Job nesciens quid in illo intus ageretur, magnum crimen objecit, dicens: Numquid gratis colit Job Deum? CAPUT IV. 4. Diabolus calumniosus adversarius. Quare de bonis spargat mala. Ergo si adversarius hoc objecit, timere debemus ne hoc nobis objiciatur. Cum magno enim calumnioso habemus negotium. Si quaerit fingere quod non est, quanto magis objicere quod est? Gaudeamus tamen, quia talis est judex, qui falli ab accusatore nostro non potest. Nam si hominem haberemus judicem, huic quidquid vellet fingeret inimicus. Nemo est diabolo astutior ad fingendum. Nam et nunc omnia falsa crimina de sanctis ipse confingit. Sic suas criminationes valere non posse apud Deum, inter homines illas spargit. Et hoc ei quid prodest, cum dicat Apostolus, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12)? Putatis tamen quia ille falsa crimina nulla astutia confingit? Novit quid inde mali agat, nisi ei resistat vigilantia fidei. Ideo enim et de bonis mala spargit, ut infirmi non putent aliquos esse bonos, et tradant se rapiendos libidinibus et dissipandos, dicentes apud se ipsos: Quis est enim qui servat mandatum Dei? aut quis est qui servat castitatem? Dum putat quia nemo, ipse fit nemo. Hoc ergo agit diabolus. Sed talis erat vir Job, de quo nihil posset confingere: nota enim erat et nimis clara vita ejus. Sed quia multas habebat divitias, hoc objecit, quod et si esset, in corde esse posset, in moribus apparere non posset. Colebat Deum, faciebat eleemosynas; et quo corde faciebat, nemo sciebat, nec ipse diabolus: sed Deus noverat. Perhibet Deus testimonium servo suo: diabolus calumniatur servo Dei. Permittitur ille tentari, probatur Job, confunditur diabolus. Invenitur Job gratis colere Deum, gratis diligere: non quia aliquid dedit, sed quia se ipsum non abstulit. Ait enim: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I). Ignis tentationis accessit; sed aurum, non stipulam invenit: abstulit sordes, non convertit in cinerem. CAPUT V. 5. Post quaestionem de Christo, cur de moribus agitur. Honores ecclesiastici. Quia ergo ad sacramentum Dei intelligendum, quomodo Christus et homo et Deus sit, cor mundandum est; mundatur autem moribus, vita, castitate, sanctitate, dilectione, et fide quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6) (hoc autem quod loquor, totum tanquam arbor est, quae radicem habet in corde: neque enim facta procedunt nisi de cordis radice; ubi si plantaveris cupiditatem, spinae procedunt; si plantaveris charitatem, fructus procedunt): statim Dominus post istam quaestionem propositam Judaeis, illis respondere non valentibus, subjecit de moribus loqui, ut ostenderet quare illi indigni fuerint intelligere quod interrogavit. Miseri enim superbi cum respondere non possent, utique debuerunt dicere: Nescimus nos; Magister, dic nobis. Obmutuerunt in propositione, nec os aperuerunt ad inquisitionem. Et statim Dominus de superbia illorum: Cavete, inquit, ab Scribis, qui amant praesidere in synagogis, et diligunt primum locum in conviviis (Matth. XXIII, 6, et Marc. XII, 38, 39). Non quia accipiunt, sed quia diligunt. Hic enim cor eorum accusavit, Accusator autem cordis esse non posset, nisi cordis inspector. Oportet enim ut servo Dei habenti aliquem honorem in Ecclesia deferatur primus locus: quia si non deferatur, malum est illi qui non defert: non tamen bonum est illi cui defertur. Oportet itaque ut in congregatione Christianorum praepositi plebis eminentius sedeant, ut ipsa sede distinguantur, et eorum officium satis appareat: non tamen ut inflentur de sede; sed ut cogitent sarcinam unde sunt reddituri rationem. Quis autem novit, utrum hoc ament, aut non ament? Res ista cordis est, judicem habere non potest nisi Deum. Ipse autem Dominus admonebat suos, ne inciderent in tale fermentum: quod alio loco dicit, Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. Et cum putarent illi propterea hoc eum dicere, quia panes non intulerant; respondit eis: Excidit vobis, quot millia saturati sunt ex quinque panibus? Tunc intellexerunt, inquit, quia fermentum doctrinam eorum dicebat. (Matth. XVI, 6-12). Amabant enim illi ista temporalia: aeterna vero nec timebant mala, nec diligebant bona. Clauso corde intelligere non poterant quod Dominus interrogavit. CAPUT VI. 6. Unde fit animus capax ad intelligenda mysteria. Quid autem faciat Ecclesia Dei, ut possit intelligere quod prima meruit credere? Faciat capacem animum ad recipiendum quod dabitur. Quod ut fieret, id est, ut capax animus esset, Dominus Deus noster suspendit promissa, non abstulit. Ideo suspendit, ut nos extendamus: ideo nos extendimus, ut crescamus: ideo crescimus, ut attingamus. Vide apostolum Paulum in suspensa extensum. Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 12-14). Ille in terra currebat: palma de coelo pendebat. In terra ergo currebat: sed in Spiritu ascendebat. Vide ergo extentum, vide ad suspensa pendentem. Sequor, inquit, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. 7. Non ascendit in coelum nisi qui inhaeret Christo. Ambulandum ergo est, nec pedes ungendi, nec jumenta quaerenda, nec navis providenda. Affectu curre, amore ambula, charitate ascende. Quid quaeris viam? Inhaere Christo, qui descendendo et ascendendo se ipsum fecit viam. Vis ascendere? Ascendentem tene. Etenim per te ipsum levari non potes. Quia nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Si nemo ascendit, nisi qui descendit, ipse autem est Filius hominis Dominus noster Jesus; vis et tu ascendere? Membrum ipsius esto, qui solus ascendit. Etenim ille caput cum caeteris membris unus homo est. Et cum ascendere nemo potest, nisi qui in ejus corpore membrum ipsius factus fuerit; impletur, Quia nemo ascendit, nisi qui descendit. Non enim potes dicere: Ecce quare ascendit, verbi gratia, Petrus, quare ascendit Paulus, quare ascenderunt Apostoli, si nemo ascendit, nisi qui descendit? Respondetur tibi: Petrus, Paulus et caeteri Apostoli, et omnes fideles, quid audiunt ab Apostolo? Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte (I Cor. XII, 27). Si ergo corpus Christi et membra unius sunt, noli facere duos. Reliquit enim ille patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una (Ephes. V, 31, 32). Reliquit patrem, quia non hic se ostendit aequalem Patri: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7). Reliquit et matrem Synagogam, de qua carnaliter natus est. Adhaesit uxori suae, id est, Ecclesiae suae. Quod testimonium et ipse cum commemoraret, quod separari non liceret conjugium demonstravit: Non legistis, inquit, quia Deus qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? Erunt duo, inquit, in carne una. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. Et quid est, Duo in carne una? Sequitur, et dicit: Igitur jam non duo, sed una caro (Matth. XIX, 4-6). Nemo ascendit, nisi qui descendit. CAPUT VII. 8. Christus et Ecclesia unus homo. Nam ut noveritis, quia unus homo est sponsus et sponsa, secundum carnem Christi, non secundum divinitatem: nam secundum divinitatem quod est ille, nos esse non possumus; quia ille creator, nos creatura; ille effector, nos facti; ille conditor, nos conditi: sed ut essemus cum illo unum in illo, caput nostrum esse voluit, accipiendo carnem ex nobis, in qua moreretur pro nobis: ut noveritis ergo quia hoc totum unus est Christus, per Isaiam dixit: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento (Isai, LXI, 10.) Ipse sponsus, ipse sponsa. Ipse plane sponsus in capite, sponsa in corpore. Erunt enim, inquit, duo in carne una: et non jam duo, sed una caro est. 9. Fide ac bonis operibus ad Dei visionem pervenimus. Itaque ad membra ipsius pertinentes, ut hoc sacramentum intelligamus, ut dixi, fratres, pie vivamus, Deum gratis diligamus. Ipse autem qui ostendit peregrinantibus formam servi, servat pervenientibus formam Dei. De forma servi stravit viam, de forma Dei condidit patriam. Quia ergo multum est ad nos capere hoc, sed non est multum credere hoc: Nisi enim credideritis, ait Isaias, non intelligetis (Id. VII, 9, sec. LXX): ambulemus per fidem quamdiu peregrinamur a Domino, donec perveniamus ad speciem, ubi videbimus facie ad faciem (II Cor. V, 6, 7, et I Cor. XIII, 12). Ambulantes per fidem, bene operemur. In bonis operibus gratuita sit dilectio Dei, benefica sit dilectio proximi. Deo enim quod praestemus non habemus: sed quia proximo habemus quod praestemus, praestando indigenti promerebimur abundantem. Inde unusquisque quod habet, praestet alteri: quidquid plus habet largiatur inopi. Alius habet pecuniam: pascat pauperem, vestiat nudum, aedificet ecclesiam, operetur de pecunia quidquid boni potest. Alius habet consilium: regat proximum, pellat tenebras dubitationis luce pietatis. Alius habet doctrinam: eroget de cellario Domini, ministret conservis cibaria, confortet fideles, revocet errantes, quaerat perditos, quantum potest faciat. Est quod sibi erogent etiam pauperes: alius claudo pedes accommodet, alius caeco suos oculos duces praebeat; alius visitet infirmum, alius sepeliat mortuum. Sunt ista in omnibus, ut prorsus difficile inveniatur aliquis qui non habeat unde aliquid alteri praestet. Et illud extremum et magnum quod ait Apostolus, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat. VI, 2). SERMO XCII . De eisdem verbis Evangelii Matthaei, cap. XXII, V\. 42-46. CAPUT PRIMUM. 1. Quaestio Judaeis facta de Christo. Quaestionem propositam Judaeis debent solvere Christiani. Dominus enim Jesus Christus, qui eam Judaeis proposuit, ipse non solvit, sed Judaeis, nobis autem solvit. Et commemorabo Charitatem vestram, et invenietis quia solvit. Primo nodum videte quaestionis. Quaesivit a Judaeis quid eis videreretur de Christo, cujus esset filius: quia et ipsi sperant Christum. In Prophetis legerunt, venturum exspectaverunt, praesentem occiderunt: quia ubi legebant venturum Christum, ibi legebant quia occisuri erant Christum. Sed illius futurum adventum sperabant in Prophetis: nam futurum suum facinus non videbant. Sic ergo eos interrogavit de Christo, non quasi de incognito, aut cujus nomen nunquam audissent, aut cujus adventum nunquam sperassent. Nam quoniam adhuc eum sperant, ideo errant. Equidem et nos speramus eum; sed venturum judicem, non venturum judicandum. Prophetae autem sancti utrumque prophetaverunt, venturum eum injuste prius judicandum, venturum postea juste judicaturum. Quid ergo, inquit, vobis videtur de Christo? cujus filius est? Responderunt illi: David. Prorsus de Scripturis. At ille: Quomodo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? CAPUT II. 2. Christus se filium David non negat. Hic cavendum est, ne putetur Christus se negasse filium esse David. Non se filium David negavit, sed modum quaesivit. Dixistis filium esse David, non nego: sed ille eum Dominum vocat; dicite mihi quomodo sit filius, qui est et Dominus: dicite quomodo. Illi non dixerunt, sed tacuerunt. Dicamus nos, exponente ipso Christo. Ubi? Per Apostolum suum. Prius unde probamus quia ipse Christus exposuit? Apostolus dicit: An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3). Ergo in Apostolo istam dignatus est solvere quaestionem. Primum per Apostolum loquens Christus, quid dixit ad Timotheum? Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Ecce Christus filius est David. Quomodo est et Dominus David? Dic, Apostole: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Agnosce Dominum David. Si agnoscis Dominum David, Dominum nostrum, Dominum coeli et terrae, Dominum Angelorum, aequalem Deo in forma Dei si agnoscis: unde filius David? Attende quod sequatur. Apostolus Dominum David tibi ostendit dicendo, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Filius David unde? Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit (Philipp. II, 6-9). Resurrexit Christus ex semine David, filius David, quia exinanivit se. Quomodo exinanivit? Sumendo quod non erat, non perdendo quod erat. Exinanivit se, humiliavit se. Cum esset Deus, homo apparuit. Contemptus est in terra ambulans, qui coelum fecit. Contemptus est quasi homo, quasi nullius virtutis. Non solum contemptus, sed insuper et occisus. Lapis erat jacens, offenderunt in eum Judaei, et quassati sunt. Quid autem ait ipse? Qui offenderit in lapidem istum, conquassabitur: super quem venerit autem lapis iste, conteret eum (Matth. XXI, 44). Prius jacuit, et offenderunt: veniet desuper, et conteret quassatos. CAPUT III. 3. Christus Deus et homo. Accepistis et filium David, et Dominum David: Dominum David semper, filium David ex tempore: Dominum David natum de substantia Patris, filium David natum ex Maria virgine conceptum de Spiritu sancto. Utrumque teneamus. Unum horum nobis erit aeterna habitatio; alterum horum nobis est a peregrinatione liberatio. Dominus enim noster Jesus Christus nisi dignatus esset fieri homo, perisset homo. Factus est quem fecit, ne periret quem fecit. Homo verus, Deus verus: Deus et homo totus Christus. Haec est Catholica fides. Qui negat Deum Christum, Photinianus est: qui negat hominem Christum, Manichaeus est. Qui confitetur Deum aequalem Patri Christum et hominem verum, passum vere, sanguinem fudisse verum: non enim veritas nos liberaret, si falsum pretium pro nobis daret: utrumque qui confitetur, Catholicus est. Habet patriam, habet viam. Habet patriam, In principio erat Verbum: habet patriam, Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse aequalis Deo. Habet viam, Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 14): habet viam, Semetipsum, exinanivit formam servi accipiens. Ipse est patria quo imus, ipse via qua imus. Per ipsum adipsum eamus, et non errabimus. SERMO XCIII . De verbis Evangelii Matthaei, cap. XXV, 1-13, Simile erit regnum coelorum decem virginibus, etc. CAPUT PRIMUM. 1. Decem virgines quaenam intelligendae in parabola Evangelii. Hesterno die qui adfuistis, promissionem nostram tenetis: quae hodie non solis vobis, sed pluribus etiam qui convenerunt, Domino adjuvante, reddenda est. Quae sint decem virgines, quarum sint quinque prudentes et quinque stultae, non facile indagari potest. Verumtamen secundum ea quae continet ipsa lectio quam Charitati vestrae etiam hodie volui recitari, quantum mihi Dominus intellectum donare dignatur, non mihi videtur ista parabola vel similitudo ad eas solas pertinere, quae propria et excellentiori sanctitate virgines in Ecclesia nominantur, quas etiam usitatiore vocabulo Sanctimoniales appellare consuevimus: sed, nisi fallor, haec similitudo ad universam Ecclesiam pertinet. Quamvis etsi illas solas intelligeremus, quae Sanctimoniales vocantur, numquid decem sunt? Absit ut tanta virginum multitudo ad tam exiguum numerum revocetur. Forte autem dicat aliquis: Quid si multae sunt nomine, et tam paucae sunt in veritate, ut vix decem inveniantur? Non ita est. Nam si solas decem intelligi vellet bonas, non ibi ostenderet quinque fatuas. Si enim multae sunt virgines quae vocantur, quare contra quinque ostia domus magnae clauduntur? CAPUT II. 2. Virgines decem, animae quaelibet de Ecclesia Dei. Intelligamus ergo, charissimi, ad omnes nos, id est, ad universam omnino Ecclesiam pertinere istam parabolam, non ad solos praepositos, de quibus hesterno die locuti sumus; nec ad solas plebes; sed prorsus ad omnes. Quare ergo quinque et quinque virgines? Istae quinque et quinque virgines, omnes omnino sunt animae Christianorum. Sed ut dicamus vobis, quod Deo inspirante sentimus, non qualescumque animae, sed tales animae quae habent catholicam fidem, et habere videntur bona opera in Ecclesia Dei: et tamen ex ipsis quinque sunt prudentes, et quinque fatuae. Quare ergo appellatae sunt quinque, et quare virgines, prius videamus; et deinde caetera consideremus. Omnis anima in corpore ideo quinario numero censetur, quia quinque sensibus utitur. Nihil est enim quod sentimus ex corpore, nisi janua quinquepartita, aut videndo, aut audiendo, aut odorando, aut gustando, aut tangendo. Qui ergo se abstinet ab illicito visu, ab illicito auditu, ab illicito odoratu, ab illicito gustatu, ab illicito tactu, propter ipsam integritatem, virginis nomen accepit. 3. Nec virginitas sufficit, nec opera bona. Sed si bonum est abstinere ab illicitis sentiendi motibus, et ideo unaquaeque anima christiana virginis nomen accepit; quare quinque admittuntur, et quinque repelluntur? Et virgines sunt, et repelluntur. Parum est quia virgines sunt: et lampades habent. Virgines, propter abstinentiam ab illicitis sensibus; lampades habent, propter opera bona. De quibus operibus Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Item discipulis dicit: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35). In lumbis accinctis, virginitas: in lucernis ardentibus, opera bona. CAPUT III. 4. Virgo anima quaelibet Christiana. Non solet dici virginitas utique in conjugatis: tamen etiam ibi est fidei virginitas, quae exhibet pudicitiam conjugalem. Nam ut noverit Sanctitas vestra, non importune secundum animam et secundum integritatem fidei, qua etiam fide ab illicitis abstinetur, et bona opera fiunt, unumquemque vel unamquamque animam virginem dici; tota Ecclesia quae constat ex virginibus et pueris, et maritatis feminis et uxoratis viris, uno nomine virgo est appellata. Unde hoc probamus? Apostolum audi dicentem, non solis sanctimonialibus, sed universae prorsus Ecclesiae: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et quia hujus virginitatis corruptor, diabolus cavendus est, continuo ipse Apostolus cum dixisset, Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo; adjunxit et ait, Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3). In corpore virginitatem paucae habent: in corde omnes habere debent. Si ergo ab illicitis abstinentia bona est, unde virginitas nomen accepit, et opera bona laudabilia sunt, quae significantur lampadibus; quare quinque admittuntur, et quinque repelluntur? Si et virgo est, et lampades fert, et tamen non admittitur; ubi se videt qui nec virginitatem ab illicitis servat, nec opera bona volens habere in tenebris ambulat? CAPUT IV. 5. Praeter continentiam et opera bona, requiritur charitas. Oleum, charitas. De istis ergo, fratres mei, de istis potius disputemus. Qui non vult videre quod malum est, qui non vult audire quod malum est, qui ab illicitis sacrificiorum nidoribus avertit odoratum, ab illicitis sacrificiorum cibis avertit gustatum, fugit complexum alienae, frangit panem esurienti, hospitem inducit in domum, vestit nudum, concordat litigiosum, visitat aegrotum, sepelit mortuum: ecce virgo, ecce habet lampades. Quid quaerimus amplius? Adhuc quaero. Quid adhuc quaeris, inquit? Adhuc quaero: intentum me fecit Evangelium sanctum. Etiam ipsas virgines et ferentes lampades, alias dixit prudentes, alias stultas. Unde intuemur? unde discernimus? De oleo. Aliquid magnum significat oleum, valde magnum. Putas, non charitas est? Quaerendo dicimus, non sententiam praecipitamus. Unde mihi videatur oleo charitas significari, dicam vobis. Apostolus dicit, Adhuc supereminentiorem vobis viam demonstro. Supereminentiorem viam quam demonstrat? Si linquis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Ipsa est supereminens via, id est, charitas, quae merito oleo significatur. Omnibus enim humoribus oleum supereminet. Mitte aquam, et superinfunde oleum, oleum supereminet. Mitte oleum, superinfunde aquam, oleum supereminet. Si ordinem servaveris, vincit: si ordinem mutaveris, vincit. Charitas nunquam cadit (I Cor. XII, 31, et XIII, 1, 8). CAPUT V. 6. Ire obviam sponso quid. Virginum dormitio. Quid ergo, fratres? Jam disceptemus de quinque virginibus prudentibus et quinque fatuis. Voluerunt ire obviam sponso. Quid est, ire obviam sponso? Corde ire, exspectare ejus adventum. Sed ille tardabat. Dum tardat ille, dormierunt omnes. Quid est; omnes? Et fatuae et sapientes, obdormitaverunt omnes, et dormierunt. Putamus, bonus est somnus iste? Quid est somnus iste? Ne forte tardante sponso, quoniam abundat iniquitas, refrigescit charitas multorum. Siccine intellecturi sumus istum somnum? Non mihi placet: dico quare. Quia sunt ibi prudentes: et utique quando dixit Dominus, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum; subjecit et ait, Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12, 13). Ubi vultis esse istas prudentes? Nonne in his qui perseveraverunt usque in finem? Non ob aliud, fratres, non ob aliud prorsus admitterentur intro, nisi quia perseveraverunt usque in finem. Non ergo eis obrepsit frigus charitatis, non in eis refriguit charitas; sed fervet usque in finem. Quia fervet usque in finem, ideo sponsi januae patuerunt: ideo eis dictum est ut intrarent, sicut illi optimo servo, Intra in gaudium Domini tui (Id. XXV, 21, 23). Quid est ergo, Dormitaverunt omnes? Est alius somnus, quem nemo evadit. Non recordamini Apostolum dicentem, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres (I Thess. IV, 12), id est, de his qui mortui sunt? Quare enim dormientes vocantur, nisi quia suo die resuscitantur? Ergo dormierunt omnes. Putas, quia prudens est, ideo non habet mori? Fatua sit virgo, prudens sit virgo, somnum mortis omnes patiuntur. CAPUT VI. 7. Mortui, quare dormientes. Aliquando autem dicunt sibi homines: Ecce jam dies judicii venit, tanta mala fiunt, tantae tribulationes crebrescunt; ecce omnia quae Prophetae dixerunt, pene completa sunt; jam dies judicii instat. Qui hoc dicunt, et fideliter dicunt, tanquam obviam eunt sponso cogitationibus talibus. Sed ecce bellum super bellum, tribulatio super tribulationem, terrae motus super terrae motum, fames super famem, gens super gentem, et nondum venit sponsus. Cum ergo exspectatur ut veniat, dormiunt omnes illi qui dicunt, Ecce venit, et dies judicii hic nos invenit. Cum dicit, dormit. Ergo observet ad somnum suum, et perseveret in charitate usque ad somnum suum: exspectantem illum inveniat somnus. Puta enim quia dormivit. Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9). Dormierunt ergo omnes: et de illis prudentibus, et de illis fatuis omnes dormierunt. CAPUT VII. 8. Clamor media nocte.--Ecce media nocte clamor factus est. Quid est, media nocte? Quando non speratur, quando omnino non creditur. Noctem posuit pro ignorantia. Aliquis quasi computat sibi: Ecce ab Adam tot anni transierunt, et ecce complentur sex millia annorum, et continuo, quomodo quidam tractatores computaverunt, continuo veniet dies judicii: et veniunt, et transeunt computationes, et adhuc remoratur sponsi adventus, et dormiunt virgines quae obviam ierant. Et ecce dum non speratur, dum dicitur, Sex millia annorum exspectabantur, et ecce transierunt, unde scimus jam quando veniet? media nocte veniet. Quid est, Media nocte veniet? Dum nescis, veniet. Quare dum nescis, veniet? Ipsum Dominum audi: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 17). Dies Domini, ait Apostolus, tanquam fur in nocte, ita veniet (I Thess. V, 2). Ergo vigila nocte, ne furem patiaris. Nam somnus mortis, velis nolis, veniet. 9. Resurrectio virginum. Oleum in vasis. Sed cum factus fuerit clamor media nocte. Quis iste clamor, nisi de quo Apostolus dicit, In ictu oculi, in novissima tuba? Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur (I Cor. XV, 52). Denique clamore facto media nocte, quo clamabitur, Ecce sponsus venit, quid sequitur? Surrexerunt omnes. Quid est, Surrexerunt omnes? Veniet hora, dixit ipse Dominus, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus, et procedent (Joan. V, 28, 29). Ergo ad novissimam tubam surrexerunt omnes. Prudentes autem illae tulerunt oleum secum in vasis suis: stultae vero illae non tulerunt oleum secum. Quid est, non tulerunt oleum secum in vasis suis? Quid est, in vasis suis? in cordibus suis. Unde dicit Apostolus, Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12). Ibi oleum, magnum oleum: de dono Dei est hoc oleum. Denique homines oleum mittere intro possunt, olivam creare non possunt. Ecce habeo oleum: numquid tu creasti oleum? De Dei dono est. Habes oleum, porta tecum. Quid est, porta tecum. Intus habe, ibi place Deo. CAPUT VIII. 10. Oleum portare secum. Oleum alienum. Etenim ecce istae virgines stultae, quae non portaverunt oleum secum, abstinentia sua qua virgines appellantur, et bonis operibus suis, quando lampades ferre videntur, hominibus volunt placere. Et si hominibus volunt placere, et ideo omnia ista laudabilia faciunt, oleum secum non portant. Tu ergo tecum porta, intus porta, ubi videt Deus: ibi porta testimonium conscientiae tuae. Qui autem ambulat ad testimonium alienum, oleum non portat secum. Si ideo abstines ab illicitis, et facis bona opera, ut ab hominibus lauderis; non est intus oleum. Denique cum coeperint homines non laudare, deficiunt lampades. Intendat itaque Charitas vestra. Antequam dormirent illae virgines, non est dictum quia exstinguebantur lampades illarum. Sapientium lampades ardebant de oleo interno, de conscientiae securitate, de interiore gloria, de intima charitate. Ardebant tamen et illarum fatuarum. Quare tunc ardebant? Quia non deerant laudes hominum. Postea vero quam surrexerunt, id est, in resurrectione a mortuis, coeperunt aptare lampades suas, id est praeparare Deo operum suorum reddere rationem. Et quia tunc nemo est qui laudet, omnis homo causae suae vacat, nemo est tunc qui non de se cogitet: non ergo erant qui oleum venderent; coeperunt deficere lampades, et converterunt se fatuae ad quinque prudentes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Hoc quaerebant quod consueverant, id est, alieno oleo lucere, ad alienas laudes ambulare. Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. 11. Fatuae Virgines irridentur a sapientibus. At illae: Ne forte, inquiunt, non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Non consulentium, sed irridentium est ista responsio. Quare irridentium? Quia sapientes erant, quia sapientia erat in illis. Non enim sapientes de suo erant: sed illa in illis erat sapientia, de qua scriptum est in quodam libro, quae dicit contemptoribus suis, cum venerint ad mala, quae illis minata est: Et ego vestrae perditioni superridebo (Prov. I, 26). Quid mirum est, quia sapientes irrident fatuas? Quid est irridere? CAPUT IX. 12. Oleum ementes et vendentes.--Ite ad vendentes, et emite vobis: quae non solebatis bene vivere, nisi quia vos homines laudabant, qui vobis oleum vendebant. Quid est, oleum vendebant? Laudes vendebant. Qui vendunt laudes, nisi adulatores? Quanto magis non acquiesceretis adulatoribus, et intus oleum portaretis, et propter bonam conscientiam omnia bona opera faceretis: tunc diceretis, Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Melius, inquit, emendet me justus, arguat me justus, colaphizet me justus, corrigat me justus, quam impinguet caput meum oleum peccatoris. Quid est oleum peccatoris, nisi blandimenta adulatoris? 13. Prudentium virginum humilitas. Ite ergo ad vendentes; hoc facere consuestis. Nos autem non vobis damus. Quare? Ne forte non sufficiat nobis et vobis, Quid est, non sufficiat? Non desperatione dictum est, sed sobria et pia humilitate. Quamvis enim bonus habeat bonam conscientiam; unde scit quemadmodum judicet ille quia a nemine fallitur? Habet bonam conscientiam, non illum titillant crimina in corde concepta; sed propter quotidiana quaedam vitae humanae peccata, licet bona conscientia sit, tamen dicit Deo, Dimitte nobis debita nostra: quia fecit quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Fregit panem esurienti ex corde, vestivit nudum ex corde: de oleo interiore fecit opera bona, et tamen in illo judicio trepidat ipsa bona conscientia. 14. Pulsantibus ostium cur non aperitur. Vide quid est, Date nobis oleum. Audierunt, Ite potius ad vendentes. Quia laudibus humanis bene vivere consuestis, vobiscum oleum non portatis: non autem nos damus; ne forte non sufficiat nobis et vobis. Vix enim de nobis judicamus, quanto minus possumus judicare de vobis? Quid est, Vix de nobis judicamus? Quia cum rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor (Prov. XX, 8, 9)? Forte tu non invenis aliquid in conscientia tua; et invenit ille qui melius videt, cujus acies divina penetrat altiora: videt forte aliquid, invenit forte aliquid. Quanto melius illi dicis, Ne intres in judicium cum servo tuo (Psal. CXLII, 2)? Etiam quanto melius dicis, Dimitte nobis debita nostra? Quia et dicitur tibi propter illas faces, propter illas lampades: Esurivi, et dedisti mihi manducare (Matth. XXV, 35). Quid ergo? et illae non illud fecerunt? Non fecerunt ante illum. Sed quomodo fecerunt? Quomodo prohibet Dominus, qui dixit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin non habebitis mercedem apud Patrem vestrum qui in coelis est. Et nolite similes esse hypocritis, quando oratis. Amant enim stare in plateis et orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 1, 5). Emerunt oleum, pretium dederunt: emerunt, non sunt fraudati laudibus humanis; quaesierunt laudes humanas, habuerunt. Istae laudes humanae in die judicii non eos adjuvant. Illae autem quomodo fecerunt? Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Id. V, 16). Non ait, Vos. Non enim de tuo habes oleum. Jacta te, et dic, Habeo: sed ab eo. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Ergo illae sic fecerunt, illae sic. 15. Idem tractatur argumentum. Non est autem mirandum, cum eunt emere, cum quaerunt a quibus laudentur, et non inveniunt; cum quaerunt a quibus consolentur, et non inveniunt; aperta est janua, venit sponsus et sponsa, tunc glorificata cum Christo Ecclesia, ut singula membra ad totum se colligant. Et intraverunt cum eo ad nuptias, et clausum est ostium. Et illae fatuae postea venerunt: sed numquid oleum emerunt, aut a quibus emerent invenerunt? Ideo januas clausas invenerunt: pulsare coeperunt, sed sero. CAPUT X. 16. Quomodo prudentes quinque virgines imitandae. Dictum est, verum est, non fallaciter dictum est, Pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7): sed modo quando tempus est misericordiae, non quando tempus est judicii. Non enim possunt confundi ista tempora, cum misericordiam et judicium Domino suo cantet Ecclesia (Psal. C, 1). Tempus est misericordiae; age poenitentiam. Tempore judicii illam habes agere? Eris in virginibus illis, contra quas clausum est ostium. Domine, Domine, aperi nobis. Numquid non poenitentiam egerunt, quia secum oleum non portaverunt? Et quid illis profuit sera poenitentia, quando eas irridebat vera sapientia? Clausum est ergo ostium. Et quid illis dictum est? Non novi vos. Non illas novit, qui omnia novit? Quid ergo est, Non novi vos? Improbo vos, reprobo vos. In arte mea non vos agnosco; ars mea nescit vitia: hoc est autem magnum, et nescit vitia, et judicat vitia. Nescit faciendo, judicat arguendo. Sic ergo non novi vos. 17. Idem tractatur argumentum. Ierunt, intraverunt quinque prudentes. Quam multi estis, fratres mei, in nomine Christi; sint in vobis quinque prudentes, sed nolite quinque homines. Sint in vobis quinque prudentes, ad istam prudentiam quinarii numeri pertinentes. Veniet enim hora, et quando nescimus, veniet. Media nocte veniet, vigilate. Sic clausit Evangelium: Vigilate, quia nescitis diem neque horam. Si ergo dormituri sumus, quomodo vigilamus? Corde vigila, fide vigila, spe vigila, charitate vigila, operibus vigila: et quando corpore dormiveris, veniet tempus ut surgas. Cum autem surrexeris, praepara lampades. Tunc non exstinguantur, tunc interiore conscientiae oleo vegetentur: tunc sponsus ille incorporeis nexibus amplectatur, tunc te introducat in domum, ubi nunquam dormias, ubi nunquam tua lampas possit exstingui. Hodie vero laboramus, et lampades nostrae inter ventos saeculi hujus tentationesque fluctuant: sed ardeat in robore flamma nostra, ut ventus tentationis augeat ignem potius, quam exstinguat. SERMO XCIV . De verbis Evangelii Matthaei, ubi servus piger, qui talentum acceptum noluit erogare, damnatur. Cap. XXV, V\. 24-30. Episcopus unde dictus. Episcopatus officium cuique patrifamilias impositum. Domini fratres et coepiscopi mei praesentia quidem sua nos visitare et exhilarare dignati sunt: sed nescio quare nolunt me fessum adjuvare. Hoc ideo Charitati vestrae dixi ipsis audientibus, ut quodam modo audientia vestra intercedat pro me apud illos, ut quando eos rogo faciant et ipsi sermonem. Erogent quod acceperunt, operari magis quam excusare dignentur. A me autem fatigato et vix loquente, pauca libenter accipite. Habemus enim et libellum de beneficiis Dei per sanctum Martyrem datis, pariter libentius audiamus. Quid ergo est? quid dicam vobis? Audistis in Evangelio et bonorum servorum meritum, et poenam malorum. Et malitia tota servi illius reprobati graviterque damnati ista fuit, quia noluit erogare. Servavit integrum quod accepit: sed Dominus ejus lucra quaerebat. Avarus est Deus ad salutem nostram. Si sic damnatur qui non erogavit, quid debent exspectare qui perdunt? Nos ergo dispensatores sumus, nos erogamus, vos accipitis. Lucra quaerimus: bene vivite. Lucra enim erogationis nostrae ista sunt. Sed etiam ad vos nolite existimare non pertinere erogationem. Non potestis erogare de isto loco superiore, sed potestis ubicumque estis. Ubi reprehenditur Christus, defendite: murmuratoribus respondete, blasphematores corripite, ab eorum vos societate alienate. Sic erogatis, si aliquos lucramini. Agite vicem nostram in domibus vestris. Episcopus inde appellatus est, quia superintendit, quia intendendo curat. Unusquisque ergo in domo sua, si caput est domui suae, debet ad eum pertinere episcopatus officium, quomodo sui credant, ne aliqui ipsorum in haeresim incurrant, ne uxor, ne filius, ne filia, ne ipse servus, quia tanti est emptus. Disciplina apostolica praeposuit dominum servo, et servum subdidit domino (Ephes. VI, 5, et Tit. II, 9): Christus tamen pro ambobus unum pretium dedit. Minimos vestros nolite contemnere, domesticorum vestrorum salutem omni vigilantia procurate. Haec si facitis, erogatis: pigri servi non eritis, damnationem tam detestandam non timebitis.
SERMO XCV. De verbis Evangelii Marci, ubi miraculum septem panum refertur. cap. VIII, V\. 1-9. 1. Epulae in Scripturis sanctis. Scripturas sanctas exponentes vobis, quasi panes frangimus vobis. Vos esurientes accipite, et saginam laudis corde eructuate: et qui estis divites in epulis, nolite macri esse in operibus et factis bonis. Quod ego erogo vobis, non est meum. Quod manducatis, manduco: unde vivitis, vivo. Commune habemus in coelo cellarium: inde enim venit verbum Dei. 2. Miraculum septem panum allegorice. Septem panes significant septiformem operationem Spiritus sancti: quatuor millia hominum, Ecclesiam sub quatuor Evangeliis constitutam: septem sportae fragmentorum, perfectionem Ecclesiae. Hoc enim numero saepissime perfectio figuratur. Unde est enim quod dictum est, Septies in die laudabo te (Psal. CXVIII, 164)? Numquid errat homo, qui toties laudaverit Dominum? Quid est ergo, Septies laudabo; nisi, Nunquam a laude cessabo? Totum enim tempus significat qui dicit, septies. Unde septem dierum volumine saecula provolvuntur. Quid est ergo, Septies in die laudabo te, nisi quod alio loco dicitur, Semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2)? Propter ipsam perfectionem ad septem Ecclesias scribit Joannes. Apocalypsis liber est sancti Joannis evangelistae: scribit ad septem Ecclesias (Apoc. I, 4). Veraces estote, sportas agnoscite. Non enim fragmenta illa perierunt: sed quia et vos ad Ecclesiam pertinetis, vobis utique profecerunt. Quod vobis ista expono, Christo ministro: vos cum tranquille auditis, discumbitis. Ego corpore sedeo, corde consisto, et sollicitus ministro vobis; ne forte aliquem vestrum offendat vasculum, non cibus. Epulas Dei nostis, saepe audistis, mentes quaerunt, non ventres. 3. Mysteria in iis qui saturati sunt de septem panibus. Certe saginata sunt quatuor millia hominum de septem panibus: quid mirabilius? Et tamen parum erat, nisi etiam sportae septem de fragmentis residuis implerentur. O magna mysteria! operabantur, et opera loquebantur. Facta illa si intelligas, verba sunt. Et vos ad quatuor millia pertinetis, quia sub Evangelio quaternario vivitis. Ad numerum non pertinuerunt pueri et mulieres. Sic enim dictum est: Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, exceptis pueris et mulieribus (Matth. XV, 38). Quasi sine numero essent insensati et effeminati. Tamen manducent et ipsi. Manducent: forte pueri crescunt, et non erunt pueri; forte effeminati corriguntur, et castificantur. Manducent: erogamus, impendimus. Qui sint autem isti, Deus inspicit convivium suum, et si se non correxerint, qui novit invitare, novit et separare. 4. Qualis qui ad convivium invitavit. Nostis, charissimi: recolite evangelicam parabolam; quia intravit Dominus inspicere recumbentes in quodam convivio suo. Paterfamilias qui invitaverat, sicut scriptum est, invenit ibi hominem non vestitum vestem nuptialem (Id. XXII, 11). Ad nuptias enim invitaverat sponsus ille speciosus forma prae filiis hominum. Sponsus ille foedus factus propter sponsam foedam, ut eam faceret pulchram. Unde foedus factus est pulcher? Si non probo, blasphemo. Dat mihi pulchritudinis ejus testimonium propheta, dicens: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Dat mihi deformitatis ejus testimonium alius propheta, dicens: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; sed vultus ejus abjectus, deformis positio ejus (Isai. LIII, 2). O propheta qui dixisti, Speciosus forma prae filiis hominum, contradicitur tibi: alius propheta procedit contra te, et dicit, Mentiris: Vidimus eum. Quid est quod dicit, Speciosus forma prae filiis hominum? Vidimus eum non habentem speciem neque decorem. Ergo isti prophetae duo in angulo pacis discordant? De Christo ambo dixerunt, de lapide angulari ambo dixerunt. In angulo concordant parietes. Si non concordaverunt, non est aedificium, sed ruina. Concordant Prophetae, non eos dimittamus in rixa. Imo nos eorum pacem cognoscamus: nam illi litigare non norunt. O Propheta qui dixisti, Speciosus forma prae filiis hominum, ubi vidisti? Responde, responde, ubi vidisti? Cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ibi vidi. An tu dubitas eum qui aequalis est Deo, speciosum esse prae filiis hominum? Respondisti: respondeat ille qui dixit, Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Dixisti: dic ubi vidisti. A verbis ipsius sumit exordium: ubi ille finivit, ibi iste incipit. Ubi ille finivit? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Ecce ubi vidit speciosum forma prae filiis hominum: dic tu, ubi vidisti quia non habebat speciem neque decorem. Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens; in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. De deformitate ipsius adhuc dicit: Humiliavit se ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Ecce ubi vidi. Concordant ergo ambo pacifici, et pacati sunt ambo. Quid est speciosius Deo? Quid deformius Crucifixo? 5. Discumbens sine veste nuptiali reprobatus. Iste ergo sponsus speciosus forma prae filiis hominum, deformis factus ut pulchram faceret sponsam, cui dicitur, O decora inter mulieres (Cant. I, 7)! de qua dicitur, Quae est ista quae ascendit dealbata (Id. III, 6), illuminata, non colore mendacii fuscata? invenit ergo iste qui vocavit ad nuptias, hominem non habentem vestem nuptialem, et ait illi, Amice, quid huc intratsi non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Non enim invenit quod responderet. Et ait paterfamilias qui intraverat: Ligate illi manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. De tam parva culpa tam magna poena? Magna enim. Parva dicitur culpa non habere vestem nuptialem: parva, sed non intelligentibus. Quando ille sic succenseret, quando ille sic judicaret, ut propter vestem nuptialem quam non habebat, mitteret eum ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, nisi culpa esset valde gravis vestem non habere nuptialem? Dico: quia per me invitati estis, et si vos ille invitavit, per nos invitavit. In convivio estis omnes, habetote vestem nuptialem. Expono quae est, ut omnes habeatis, et si aliquis me non audit qui non habet, antequam veniat paterfamilias et convivas suos inspiciat, mutetur in melius, accipiat vestem nuptialem, securus discumbat. 6. Unus projectus multos figurat. Non enim vere, charissimi, ille qui inde projectus est unum hominem significat: absit. Multi sunt. Et ipse Dominus qui hanc parabolam proposuit, Sponsus ipse convivii convocator et convivarum vivificator, ipse nobis exposuit, quia homo ille non unum hominem significat, sed multos, ibi, in ipso loco, in eadem parabola. Non eo longe, ibi expono, ibi frango et manducandum appono. Ait enim, cum inde missus esset ille non habens vestem nuptialem in tenebras exteriores: ait ergo, et secutus adjunxit, Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 11-14). Unum hinc projecisti, et dicis, Multi enim sunt vocati, pauci electi. Sine dubio electi non sunt projecti: et ipsi erant pauci qui discumbentes remanserant; et multi erant in illo uno, quia ille unus unum corpus malorum est, qui non habet vestem nuptialem. 7. Vestis nuptialis, charitas. Quid est vestis nuptialis? Quaeramus illam in Litteris sanctis. Quid est vestis nuptialis? Sine dubio aliquid est quod mali et boni commune non habent: hoc inveniamus, et invenimus vestem nuptialem. In donis Dei quid est quod commune non habent boni et mali? Quod homines sumus et pecora non sumus, Dei donum est: sed commune hoc cum bonis et malis. Quod nobis lux de coelo oritur, de nube pluviae descendunt, fontes manant, agri fructificant, dona sunt, sed bonis malisque communia. Intremus ad nuptias; foris alios relinquamus, qui non venerunt vocati. Ipsos convivas, id est, Christianos consideremus. Baptismus donum Dei est, habent illum boni et mali. Altaris Sacramenta simul accipiunt boni et mali. Prophetavit Saül iniquus, et viro sancto atque justissimo infestus; dum eum persequeretur prophetavit (I Reg. XIX). Numquid dicuntur credere soli boni? Et daemones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Quid facio? Excussi omnia, et ad vestem illam nondum perveni. Involucrum meum explicavi, omnia vel pene omnia consideravi, ad vestem illam nondum perveni. Quodam loco Paulus apostolus attulit mihi magnum involucrum magnarum rerum; exposuit ante me, et dixi ei, Ostende mihi si forte hic illam vestem nuptialem reperisti. Coepit excutere singula, et dicere: Si linguis hominum loquar et Angelorum, si habeam omnem scientiam, et prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam; si distribuero omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam. Magnae vestes: nondum tamen est illa nuptialis. Jam profer nobis nuptialem vestem. Quid nos, Apostole, suspendis? Prophetia forte Dei donum est, quod non habent boni et mali. Si charitatem, inquit, non habeam, nihil sum, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3). Ecce vestis nuptialis: induite vos, o convivae, ut securi discumbatis. Nolite dicere: Ad istam vestem habendam pauperes sumus. Vestite, et vestimini. Hiems est: vestite nudos: nudus est Christus; et quicumque non habetis vestem nuptialem, dabit illam. Ad illum currite, ipsum rogate: novit sanctificare fideles suos, novit vestire nudos suos. Ut possitis vestem habentes nuptialem non timere tenebras exteriores, vincula membrorum et manuum et pedum; non deficiant opera. Si deficiunt, ligatis manibus quid facturus est? ligatis pedibus quo fugiturus est? Illam teneatis vestem nuptialem, induimini ipsam, et securi discumbite, quando venit inspicere. Dies judicii aderit: magnum spatium modo largitur, qui nudus erat aliquando vestiatur. SERMO XCVI . De verbis Evangelii Marci, cap. VIII, 34, Si quis vult me sequi, abneget semetipsum, etc., deque verbis I Joan. II, 15, Qui diligit mundum, non est dilectio Patris in eo. CAPUT PRIMUM. 1. Charitate fiunt praecepta levia. Durum videtur et grave quod Dominus imperavit, ut si quis eum vult sequi, abneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille imperat, qui adjuvat ut fiat quod imperat. Nam et illud verum est quod ei dicitur in Psalmo: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Et illud verum est quod ipse dixit: Jugum meum lene est, et onus meum leve est (Matth. XI, 30). Quidquid enim durum est in praeceptis, ut sit lene, charitas facit. Novimus quanta ipse amor faciat. Plerumque etiam ipse amor reprobus atque lascivus est: quanta homines dura perpessi sunt, quanta indigna et intolerabilia pertulerunt, ut pervenirent ad id quod amaverunt; sive sit amator pecuniae, qui vocatur avarus; sive sit honoris amator, qui vocatur ambitiosus; sive sit corporum pulchrorum amator, qui vocatur lascivus? Et quis posset enumerare omnes amores? Considerate tamen, quantum laborent omnes amatores, nec sentiunt quod laborant: et tunc ab eis plus laboratur, quando a labore quisque prohibetur. Cum ergo tales sint homines plures, quales sunt amores, nihilque aliud curae esse debeat quomodo vivatur, nisi ut quod amandum est eligatur; quid miraris, si ille qui diligit Christum, et qui vult sequi Christum, amando negat se ipsum? Si enim perit homo amando se, profecto invenitur negando se. CAPUT II. 2. Amor sui, prima hominis perditio. Prima hominis perditio, fuit amor sui. Si enim se non amaret, et Deum sibi praeponeret, Deo esse semper subditus vellet: non autem converteretur ad negligendam voluntatem illius, et faciendam voluntatem suam. Hoc est enim amare se, velle facere voluntatem suam. Praepone his voluntatem Dei: disce amare te, non amando te. Nam ut sciatis vitium esse se amare, sic Apostolus dicit: Erunt enim homines se ipsos amantes. Et numquid qui amat se, fidit in se? Incipit enim deserto Deo amare se, et ad ea diligenda quae sunt extra se, pellitur a se: usque adeo ut cum dixisset idem Apostolus, Erunt homines seipsos amantes, continuo subjiceret, amatores pecuniae (II Tim. III, 2). Jam vides quia foris es. Amare te coepisti: sta in te, si potes. Quid is foras? Numquid pecunia dives factus es, amator pecuniae? Coepisti diligere quod est extra te, perdidisti te. Cum ergo pergit amor hominis etiam a se ipso ad ea quae foris sunt, incipit cum vanis evanescere, et vires suas quodam modo prodigus erogare. Exinanitur, effunditur, inops redditur, porcos pascit: et laborans in pastione porcorum, aliquando recordatur et dicit, Quanti mercenarii patris mei panem manducant, et ego fame hic pereo? Sed hoc quando dicit, quid narratum est de ipso filio, qui omnia effudit in meretricibus, qui habere voluit in potestate quae bene illi apud patrem servabantur; habere illa voluit in arbitrio suo, effudit ea, factus est inops? quid de illo dicitur? Et reversus ad semetipsum. Si reversus est ad se, exierat a se. Quia ceciderat a se, et exierat a se, redit prius ad se, ut redeat in illo unde ceciderat a se. Sicut enim cadendo a se, remansit in se: sic redeundo ad se, non debet remanere in se, ne iterum exeat a se. Reversus ad semetipsum, ut non remaneret in semetipso, quid dixit? Surgam, et ibo ad patrem meum (Luc. XV, 12-18). Ecce unde ceciderat a se, ceciderat a patre suo: ceciderat a se, ad ea quae foris sunt exiit a se. Redit ad se, et pergit ad patrem, ubi tutissime servet se. Si ergo exierat a se, et a quo exierat; redeundo ad se, ut eat ad patrem, neget se. Quid est, neget se? Non praesumat de se, sentiat se hominem, et respiciat dictum propheticum: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Subducat se sibi, sed non deorsum versus. Subducat se sibi, ut haereat Deo. Quidquid boni habet, illi tribuat a quo factus est: quidquid mali habet, ipse sibi fecit. Deus quod in illo malum est, non fecit: perdat quod fecit, qui inde defecit. Abneget, inquit, se, et tollat crucem suam, et sequatur me. CAPUT III. 3. Quo sequendus Christus et qua via. Quo sequendus est Dominus? Quo iit, novimus: eamdem solemnitatem ante dies paucissimos celebravimus. Resurrexit enim, et ascendit in coelum: illo sequendus est. Plane desperandum non est, quia ipse promisit, non quia homo aliquid potest. Longe a nobis erat coelum antequam caput nostrum iisset in coelum. Jam quare desperemus, si membra illius capitis sumus? Illo ergo sequendus est. Et quis nolit eum sequi ad talem sedem? Maxime quia multum timoribus et doloribus laboratur in terra. Quis nolit illo sequi Christum, ubi summa est felicitas, summa pax, perpetua securitas? Bonum est illo eum sequi: sed videndum est qua. Etenim verba ista Dominus Jesus non tunc dicebat, quando a mortuis jam resurrexerat. Nondum erat passus, venturus erat ad crucem, venturus ad exhonorationem, ad contumelias, ad flagella, ad spinas, ad vulnera, ad insultationes, opprobria, mortem. Quasi exasperata est via: pigrum te facit: non vis sequi. Sequere. Asperatum est quod sibi homo fecit, sed contritum est quod Christus redeundo calcavit. Nam quis non velit ire ad exaltationem? Omnes delectat celsitudo: sed humilitas gradus est. Quid tendis pedem ultra te? Cadere vis, non ascendere. A gradu incipe, et ascendisti. Istum gradum humilitatis nolebant attendere duo illi discipuli, qui dicebant: Domine, jube ut unus nostrum in regno tuo sedeat ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam. Sublimitatem quaerebant, gradum non videbant. Dominus autem ostendit gradum. Quid enim respondit? Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum (Marc. X, 37-38)? Qui quaeritis apicem sublimitatis, potestis bibere calicem humilitatis? Ideo non utcumque ait, Abneget seipsum, et sequatur me; sed addidit, Tollat crucem suam, et sequatur me. CAPUT IV. 4. Ferenda crux et contemnendus mundus. Quid est, Tollat crucem suam? Ferat quidquid molestum est: sic me sequatur. Cum enim coeperit me moribus et praeceptis meis sequi, multos habebit contradictores, multos habebit prohibitores, multos habebit dissuasores, et hoc de ipsis quasi comitibus Christi. Cum Christo ambulabant, qui caecos clamare prohibebant. Sive ergo minas, sive blandimenta, sive quaslibet prohibitiones, si sequi vis, in crucem verte; tolera, porta, noli succumbere. Videntur his verbis Domini exhortata martyria. Si persecutio est, nonne pro Christo debent cuncta contemni? Amatur mundus: sed praeponatur a quo factus est mundus. Magnus est mundus: sed major est a quo factus est mundus. Pulcher est mundus: sed pulchrior est a quo factus est mundus. Blandus est mundus: sed suavior est a quo factus est mundus. Malus est mundus: et bonus est a quo factus est mundus. Quomodo potero absolvere et explicare quod dixi? Adjuvet Deus. Quid enim dixi? quid laudastis? Ecce quaestio est, et tamen jam laudastis. Quomodo malus est mundus, si bonus est a quo factus est mundus? Nonne Deus fecit omnia, et ecce bona valde? Nonne per singula testatur Scriptura quod bona fecerit Deus, dicendo, Et vidit Deus quia bonum est? Et universa in fine ita conclusit quemadmodum fecit Deus omnia, et ecce bona valde (Gen. I). CAPUT V. 5. Mundus quomodo malus, et a Deo bono factus. Quomodo ergo malus est mundus, et bonus est a quo factus est mundus? quomodo? Quoniam mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). Mundus per eum factus est, coelum et terra, et omnia quae in eis sunt: mundus eum non cognovit, amatores mundi; amatores mundi, et contemptores Dei: iste mundus eum non cognovit. Sic ergo malus est mundus, quia mali sunt qui Deo praeferunt mundum. Et bonus est qui fecit mundum, coelum et terram et mare, et ipsos qui amant mundum. Solum enim quod amant mundum et non amant Deum, in illis non ipse fecit. Ipsos autem, quod ad naturam pertinet, ipse fecit: quod ad culpam pertinet, non ipse fecit. Hoc est quod paulo ante dixi, Deleat homo quod fecit, et placebit ei qui eum fecit. CAPUT VI. 6. Mundus bonus ex malo factus. Nam est et mundus bonus in ipsis hominibus; sed ex malo factus. Totum enim mundum, si homines ponas mundum, excepto quod dicimus mundum coelum et terram, et omnia quae in eis sunt; si homines dicas mundum, totum mundum malum fecit, qui primo peccavit. Omnis massa in radice vitiata est. Bonum hominem fecit Deus: sic habet Scriptura, Fecit Deus hominem rectum, et ipsi homines adinvenerunt cogitationes multas (Eccle. VII, 30). A multis curre ad unum, dispersa collige in unum: conflue, munitus esto, mane apud unum; noli ire in multa. Ibi est beatitudo. Sed defluximus, in perditionem perreximus: omnes cum peccato nati sumus, et ad id quod nati sumus, male vivendo et nos addidimus, et totus mundus factus est malus. Christus autem venit, et elegit quod fecit, non quod invenit: nam omnes malos invenit, et gratia sua bonos fecit. Et factus est alter mundus: et mundum persequitur mundus. CAPUT VII. 7. Mundus persequens mundum. Quis est mundus qui persequitur? De quo nobis dicitur, Nolite diligere mundum, et ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem perficit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15-17). Ecce ambos mundos dixi, et persequentem, et quem persequitur. Quis est mundus persequens? Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est: et mundus transit. Ecce iste est mundus persequens. Quis est mundus quem persequitur? Quisquis fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum. 8. Mundus in Scripturis duplex, redemptus et damnatus. Sed ecce, ille qui persequitur, mundus vocatur: probemus, si et ille qui persecutionem patitur, mundus vocatur. An vero surdus es adversus vocem Christi dicentis, vel potius Scripturae sanctae attestantis, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19)? Si odit vos mundus, ait, scitote quia me prius odio habuit (Joan. XV, 18). Ecce odit mundus. Quem, nisi mundum? Quem mundum? Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Persequitur mundus damnatus: persecutionem patitur mundus reconciliatus. Mundus damnatus, quidquid praeter Ecclesiam: mundus reconciliatus, Ecclesia. Non enim venit Filius hominis, ait, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id. III, 17). 9. Omnibus jussum est ut se abnegent. Sed in hoc mundo sancto, bono, reconciliato, salvato; imo salvando, nunc autem spe salvato, Spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24): in hoc ergo mundo, hoc est Ecclesia, quae tota sequitur Christum, universaliter dixit, Qui vult me sequi, abneget semetipsum. Non enim hoc virgines debent audire, et maritatae non debent; aut viduae debent, et nuptae non debent: aut monachi debent, et conjugati non debent; aut clerici debent, et laici non debent: sed universa Ecclesia, universum corpus, cuncta membra per officia propria distincta et distributa, sequantur Christum. Tota sequatur ipsa unica, sequatur columba, sequatur sponsa, sequatur redempta et dotata sanguine sponsi. Habet ibi locum suum integritas virginalis; habet ibi locum suum continentia vidualis; habet ibi locum suum pudicitia conjugalis: non ibi habet locum suum adulterium; non ibi habet locum suum illicita et punienda lascivia. Ista autem membra quae habent ibi locum suum in genere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequantur Christum; abnegent se, id est non praesumant de se; tollant crucem suam, id est, tolerent in mundo pro Christo quidquid intulerit mundus. Ament eum qui solus non decipit, qui solus non fallitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promittit. Sed quia non modo dat, titubat fides. Dura, persevera, tolera, porta dilationem, et tulisti crucem. CAPUT VIII. 10. Varii gradus sequentium Christum, quidve in illis sit retro respicere. Non dicat virgo: Sola ibi ero. Non enim sola ibi erit Maria, sed erit ibi et Anna vidua. Non dicat nupta: Vidua ibi erit, non ego. Non enim erit ibi Anna, et non ibi erit Susanna. Sed plane inde se probent qui ibi futuri sunt, ut qui habent hic inferiorem locum, non invideant, sed diligant in aliis meliorem locum. Etenim, verbi gratia, fratres mei, ut advertatis: conjugalem vitam quisque elegit, continentem vitam quisque elegit; si ille qui elegit vitam conjugalem, concupiverit adulteria, retro respexit; illud concupivit quod illicitum est. Qui vero a continentia ad nuptias postea redire voluerit, retro respexit: licitum elegit, et retro respexit. Ergo damnandae sunt nuptiae? Non. Non sunt damnandae nuptiae: sed ille qui eas elegit, quo accesserat vide. Jam ante ierat. Quando vivebat lascive adolescens, nuptiae ante illum erant; ad eas se tendebat: cum vero elegit continentiam, nuptiae post illum sunt. Memores estote, ait Dominus, uxoris Lot (Luc. XVII, 32). Uxor Lot retro respiciendo remansit (Gen. XIX, 26). Quisque ergo quo potuit pervenire, inde timeat retro respicere: et ambulet in via, sequatur Christum: quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem intus sequatur ad palmam vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Conjugati praeponant sibi innuptos; fateantur eos esse meliores: in eis diligant quod ipsi non habent; et in illis Christum ament. SERMO XCVII . De verbis Evangelii Marci, cap. XIII, 32, De die autem illo vel hora nemo scit, neque Angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater. CAPUT PRIMUM. 1. Praeparatio ad novissimum diem. Fratres, quod audistis modo monentem Scripturam atque dicentem, ut propter diem novissimum vigilemus, unusquisque de novissimo suo die cogitet: ne forte cum senseritis vel putaveritis longe esse novissimum saeculi diem, dormitetis ad novissimum vestrum diem. De die novissimo saeculi hujus audistis quid dixerit: Quia nesciunt eum, neque Angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater. Ubi quidem magna quaestio est, ne carnaliter sapientes putemus aliquid Patrem scire, quod nesciat Filius. Nam utique cum dixit, Pater scit; ideo hoc dixit, quia in Patre et Filius scit. Quid enim est in die, quod non in Verbo factum est, per quem factus est dies? Nemo ergo quaerat novissimum diem, quando futurus sit: sed vigilemus omnes bene vivendo, ne novissimus dies cujuscumque nostrum nos inveniat imparatos, et qualis quisque hinc exierit suo novissimo die, talis inveniatur in novissimo saeculi die. Nihil te adjuvabit quod hic non feceris. Unumquemque opera sua juvabunt, aut opera sua pressura sunt. CAPUT II. 2. Homini mortalitas ad humilitatem prodesse debet. Et quomodo in Psalmo cantavimus Domino, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo (Psal. LV, 2)? Homo dicitur, qui secundum hominem vivit. Denique illis qui secundum Deum vivunt, dicitur: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Reprobis autem, qui vocati sunt ut essent filii Dei, et esse potius homines voluerunt, id est, secundum hominem vivere: Vos autem, inquit, sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6, 7). Etenim quod mortalis est homo, ad disciplinam illi debet valere, non ad jactantiam. Unde se jactat vermis crastino moriturus? Dico Charitati vestrae, fratres: de diabolo debent erubescere mortales superbi. Ille enim etsi superbus, tamen immortalis est: spiritus est, etsi malignus. Illi dies novissimus poenalis servatur in finem: tamen mortem quam nos patimur, ille non patitur. Audivit autem homo, Morte morieris (Gen. II, 17). Utatur bene poena sua. Quid est quod dixi, Utatur bene poena sua. Non inde eat ad superbiam, unde accepit poenam; agnoscat se mortalem, et frangat elationem. Audiat sibi dici, Quid superbit terra et cinis (Eccli. X, 9)? Etiamsi superbit diabolus, non est terra et cinis. Ideo dictum est, Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Non attenditis quia mortales estis, et sicut diabolus superbi estis. Utatur ergo homo poena sua, fratres: bene utatur malo suo, ut proficiat bono suo. Quis nescit quia poena est, necesse esse ut moriamur; et quod est gravius, quando nescimus? Poena certa est, hora incerta: et de ista poena sola certi sumus in rebus humanis. CAPUT III. 3. Sola mors hic certa. Caetera nostra et bona et mala incerta sunt: sola mors certa est. Quid est quod dico? Conceptus est puer, forte nascitur, forte aborsum facit. Ita incertum est: forte crescit, forte non crescit: forte senescit, forte non senescit: forte dives erit, forte pauper: forte honoratus, forte humiliatus: forte habebit filios, forte non habebit: forte ducet uxorem, forte non ducet: et quidquid aliud nominaveris in bonis. Respice et ad mala: forte aegrotat, forte non aegrotat: forte a serpente percutitur, forte non percutitur: forte a bestia devoratur, forte non devoratur. Et respice omnia mala: ubique est, Forte erit, forte non erit. Numquid potes dicere, Forte moritur, forte non moritur? Quomodo medici quando inspexerint valetudinem, et mortiferam esse cognoverint, hoc pronuntiant: Moritur, inde non evadit. Ex quo nascitur homo, dicendum est, Non evadit. Quando natus est, aegrotare coepit. Quando mortuus fuerit, finit quidem aegritudinem: sed nescit utrum pergat in pejorem. Finierat dives ille aegritudinem deliciosam, venit ad tortuosam. Pauper vero ille finiit aegritudinem, et pervenit ad sanitatem (Luc. XVI, 22). Sed quod postea haberet hic elegit; et quod ibi messuit, hic seminavit. Ideo cum vivimus, vigilare debemus, et eligere debemus quod in futuro teneamus. CAPUT IV. 4. Mundus per Christum nobis victus. Mundum non amemus. Premit amatores suos, non eos ad bonum adducit. Laborandum est in eo potius ne capiat, quam timendum ne cadat. Ecce cadit mundus; stat christianus, quia non cadit Christus. Nam quare dicit Dominus, Gaudete, quia ego vici mundum (Joan. XVI, 33)? Respondeamus ei, si placet: Gaude, sed tu. Si tu vicisti, tu gaude. Quare nos? Quare nobis dicit, Gaudete; nisi quia nobis vicit, nobis pugnavit? Ubi enim pugnavit? Quia hominem suscepit. Tolle quod de virgine natus, tolle quod semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 7): tolle hoc, ubi luctamen? ubi certamen? ubi tentatio? ubi victoria, quam non praecessit pugna? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Numquid hoc Verbum Judaeus crucifigeret? numquid huic Verbo impius insultaret? numquid hoc Verbum colaphis caederetur? numquid hoc Verbum spinis coronaretur? Ut autem ista pateretur, Verbum caro factum est (Joan. I, 1, 2, 3, 14): et ista passus resurgendo vicit. Ergo nobis vicit, quibus securitatem resurrectionis ostendit. Dicis ergo Deo, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Tu te noli conculcare, et non te vincit homo. Ecce enim homo potens terret te. Unde te terret? Spolio, damno, torqueo, occido. Et clamas tu, Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Si verum dicis, te ipsum attendis: quia times minas hominis, mortuus te conculcat; et quia non timeres, nisi esses homo, conculcat te homo. Quod est ergo remedium? O homo, haere Deo, a quo factus es homo: illi adhaere, in ipso praesume, ipsum invoca, virtus tua ipse sit. Dic illi: In te, Domine, virtus mea. Et a comminationibus hominum cantabis; et quod postea cantes, ipse Dominus dicit: In Deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo (Psal. LV, 2, 11). SERMO XCVIII . De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 11-15; et de tribus mortuis quos Dominus suscitavit. CAPUT PRIMUM. 1. Miracula Domini in corporibus et in animis. Miracula Domini nostri et Salvatoris Christi Jesu, omnes quidem audientes et credentes movent: sed alios atque alios aliter et aliter. Quidam enim corporalia ejus miracula stupentes, majora intueri non norunt: quidam vero ea quae gesta audiunt in corporibus, nunc amplius in animis admirantur. Dicit ipse Dominus, Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21). Non utique alios Filius, alios Pater; sed eosdem Pater et Filius: quia omnia Pater per Filium. Nemo ergo dubitet qui christianus est, etiam nunc mortuos suscitari. Sed omnis homo habet oculos, quibus videre potest mortuos resurgere ita, ut resurrexit filius hujus viduae, qui modo ex Evangelio recitatus est: unde autem videant homines resurgere mortuos in corde, non omnes habent, nisi qui jam resurrexerunt in corde. Amplius est resuscitare semper victurum, quam suscitare iterum moriturum. CAPUT II. 2. Mortuorum duo genera. De juvene illo resuscitato gavisa est mater vidua: de hominibus in spiritu quotidie suscitatis gaudet mater Ecclesia. Ille quidem mortuus erat corpore; illi autem mente. Illius mors visibilis visibiliter plangebatur: illorum mors invisibilis nec quaerebatur, nec videbatur. Quaesivit ille qui noverat mortuos: ille solus noverat mortuos, qui poterat facere vivos. Nisi enim ad mortuos suscitandos Dominus venisset, non Apostolus diceret: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Dormientem audis, cum dicit, Surge, qui dormis: sed mortuum intellige, cum audis, Et exsurge a mortuis. Dicti sunt saepe dormientes et mortui visibiliter. Et plane omnes, ei qui potest excitare, dormiunt. Mortuus enim tibi mortuus est, qui quantumlibet pulses, quantumlibet vellices, quantumlibet lanies, non expergiscitur. Christo autem ille dormiebat, cui dictum est, Surge; et continuo surrexit. Nemo tam facile excitat in lecto, quam facile Christus in sepulcro. CAPUT III. 3. Tres mortui a Domino suscitati. Miracula Christi propter significationem facta. Apta similitudo. Tres autem mortuos invenimus a Domino resuscitatos visibiliter, millia invisibiliter. Quot autem mortuos visibiliter suscitaverit, quis novit? Non enim omnia quae fecit scripta sunt: Joannes hoc dicit, Multa alia fecit Jesus, quae si scripta essent, arbitror totum mundum non posse libros capere (Joan. XXI, 25). Multi ergo sunt alii sine dubio suscitati: sed non frustra tres commemorati. Dominus enim noster Jesus Christus ea quae faciebat corporaliter, etiam spiritualiter volebat intelligi. Neque enim tantum miracula propter miracula faciebat: sed ut illa quae faciebat, mira essent videntibus, vera essent intelligentibus. Quemadmodum qui videt litteras in codice optime scripto, et non novit legere, laudat quidem antiquarii manum admirans apicum pulchritudinem; sed quid sibi velint, quid indicent illi apices nescit; et est oculis laudator, mente non cognitor: alius autem et laudat artificium, et capit intellectum; ille utique qui non solum videre quod commune est omnibus potest, sed etiam legere; quod qui non didicit, non potest. Ita qui viderunt Christi miracula, et non intellexerunt quid sibi vellent, et quid intelligentibus quodam modo innuerent, mirati sunt tantum quia facta sunt: alii vero et facta mirati, et intellecta assecuti. Tales nos in schola Christi esse debemus. Qui enim dicit Christum propterea tantum fecisse miracula, ut non essent nisi miracula, potest illum dicere etiam nescire quod non esset tempus pomorum, quando ficus quaesivit in arbore. Non enim erat illius pomi tempus, sicut Evangelista testatur: et tamen esuriens poma quaesivit in arbore. Christus nesciebat, quod rusticus sciebat? Quod noverat arboris cultor, non noverat arboris creator? Cum ergo esuriens poma quaesivit in arbore, significavit se aliquid esurire, et aliquid aliud quaerere: et arborem illam sine fructu foliis plenam reperit, et maledixit; et aruit. Quid arbor fecerat fructum non afferendo (Matth. XXI, 18, 19, et Marc. XI, 13)? Quae culpa arboris infecunditas? Sed sunt qui fructum voluntate dare non possunt. Illorum est culpa sterilitas, quorum fecunditas est voluntas. Erant ergo Judaei habentes verba Legis et facta non habentes, pleni foliis et fructus non ferentes. Hoc dixi, ut persuaderem Dominum nostrum Jesum Christum ideo miracula fecisse, ut aliquid illis miraculis significaret, ut excepto eo quod mira et magna et divina erant, aliquid inde etiam disceremus. CAPUT IV. 4. Trium mortuorum suscitatio. Videamus ergo quid nos discere voluit in tribus mortuis, quos suscitavit. Resuscitavit filiam mortuam Archisynagogi, ad quam aegrotantem petebatur, ut eam de aegritudine liberaret. Et cum pergit, mortua nuntiatur; et quasi jam frustra fatigaretur, renuntiatum est patri ejus: Puella mortua est, quid adhuc fatigas Magistrum? Ille autem perrexit, et ait patri puellae: Noli timere, tantummodo crede. Venit ad domum, et invenit jam obsequia funeri debita praeparata: et dicit illis: Nolite flere, non enim est mortua puella, sed dormit. Verum dixit: dormiebat, sed illi a quo poterat excitari. Hanc excitans, reddidit vivam parentibus (Marc. V, 22-43). Excitavit et hunc juvenem viduae filium, de quo nunc admoniti sumus, ut hinc ista quae ipse largiri dignatur, cum vestra Charitate loqueremur. Modo audistis quomodo excitatus est. Appropinquabat Dominus civitati; et ecce efferebatur mortuus jam extra portam. Misericordia commotus, quod flebat mater vidua et destituta unico filio, fecit quod audistis, dicens: Adolescens, tibi dico, surge. Surrexit ille mortuus, coepit loqui; et reddidit illum matri suae. Excitavit et Lazarum de sepulcro. Et ibi cum aegrotantem scirent discipuli cum quibus loquebatur (diligebat autem illum): Lazarus, inquit, amicus noster dormit. Illi putantes aegri somnum salubrem: Si dormit, inquiunt, Domine, salvus est. Et ille: Dico vobis, apertius jam loquens, Lazarus amicus noster mortuus est (Joan. XI, 11-44). Utrumque verum dicens: Mortuus est vobis, dormit mihi. CAPUT V. 5. Tria peccatorum genera, tribus illis mortuis figurata. Consuetudo mala. Ista tria genera mortuorum, sunt tria genera peccatorum, quos hodieque suscitat Christus. Illa enim mortua filia Archisynagogi intus erat in domo, nondum erat de secretis parietibus elata in publicum. Ibi intus suscitata est, viva parentibus reddita. Iste autem jam quidem non in domo, sed tamen nondum in sepulcro, parietibus elatus erat, terrae mandatus non erat. Qui suscitavit mortuam nondum elatam, suscitavit mortuum jam elatum, nondum sepultum. Tertium restabat, ut et sepultum suscitaret: et hoc fecit in Lazaro. Sunt ergo qui peccatum intus in corde habent, in facto nondum habent. Nescio quis commotus est aliqua concupiscentia. Dicit enim ipse Dominus: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Nondum accessit corpore, consensit in corde: mortuum intus habet, nondum extulit. Et ut fit, ut novimus, ut quotidie homines in se experiuntur, aliquando audito verbo Dei, tanquam Domino dicente, Surge; condemnatur consensus ad iniquitatem, respiratur in salutem atque justitiam. Surgit mortuus in domo, reviviscit cor in cogitationis secreto. Facta est ista resurrectio animae mortuae intus intra latebras conscientiae, tanquam intra domesticos parietes. Alii post consensum eunt in factum, tanquam efferentes mortuum, ut quod latebat in secreto, appareat in publico. Numquid jam isti, qui in factum processerunt, desperati sunt? Nonne et illi juveni dictum est, Tibi dico, surge? Nonne et ille redditus est matri suae? Sic ergo et qui jam fecerit, si forte commonitus et commotus verbo veritatis ad Christi vocem resurgit, vivus redditur. Potuit progredi, in aeternum perire non potuit. Qui autem faciendo quod malum est, etiam mala consuetudine se implicant, ut ipsa consuetudo mali non eos sinat videre quia malum est, fiunt defensores malorum factorum suorum: irascuntur cum reprehenduntur; in tantum ut Sodomitae quondam dicerent viro justo reprehendenti nequissimam voluntatem, Habitare venisti, non leges dare (Gen. XIX, 9). Tanta ibi nefandae turpitudinis consuetudo erat, ut jam nequitia esset justitia, et prohibitor potius reprehenderetur quam factor. Tales consuetudine maligna pressi, tanquam sepulti sunt. Sed quid dicam, fratres? Ita sepulti, ut de Lazaro dictum est, Jam putet. Moles illa imposita sepulcro, ipsa est vis dura consuetudinis, qua premitur anima, nec surgere, nec respirare permittitur. CAPUT VI. 6. Quatuor in peccatis progressus. Dictum est autem, Quatriduanus est. Revera ad istam consuetudinem de qua loquor, quarto quodam progressu pervenit anima. Prima est enim quasi titillatio delectationis in corde; secunda, consensio; tertium, factum; quarta, consuetudo. Sunt enim qui res illicitas obvias cogitationibus suis prorsus ita abjiciunt, ut nec delectentur. Sunt qui delectantur, et non consentiunt: nondum perfecta mors est, sed quodam modo inchoata. Delectationi accedit consensio: jam est illa damnatio. Post consensionem in factum proceditur: factum in consuetudinem vertitur: et fit quaedam desperatio, ut dicatur, Quatriduanus est, jam putet. Venit ergo Dominus, cui utique facilia erant omnia; et difficultatem quamdam ostendit tibi. Infremuit spiritu, ostendit multo clamore objurgationis opus esse ad eos qui consuetudine duruerunt. Tamen ad vocem clamantis Domini, rupta sunt vincula necessitatis. Tremuit inferni dominatio, redditus est Lazarus vivus. Liberat enim et de mala consuetudine Dominus quatriduanos mortuos: nam et ipse quatriduanus Christo volenti resuscitare dormiebat. Sed quid ait? Videte genus resuscitationis. Processit de monumento vivus, et ambulare non poterat. Et Dominus ad discipulos: Solvite eum, et sinite abire. Ille suscitavit mortuum, illi solverunt ligatum. Aliquid pertinere videte ad propriam majestatem Dei suscitantis. Increpatur aliquis in mala consuetudine positus, verbo veritatis. Quam multi increpantur et non audiunt! Quis ergo agit intus cum illo qui audit? Quis vitam inspirat intrinsecus? Quis est qui secretam pellit mortem, secretam dat vitam? Nonne post objurgationes, post increpationes dimittuntur homines cogitationibus suis, et incipiunt secum volvere quam malam vitam gerant, quam pessima consuetudine premantur? Deinde displicentes sibi, mutare vitam instituunt. Resurrexerunt isti; revixerunt quibus displicet quod fuerunt: sed reviviscentes ambulare non possunt. Haec sunt vincula ipsius reatus. Opus est ergo ut qui revixit, solvatur, et ire permittatur. Hoc officium discipulis dedit, quibus ait: Quae solveritis in terra, soluta sunt et in coelo (Matth. XVIII, 18). CAPUT VII. 7. Resurgendum celeriter a peccato. Haec ergo, charissimi, sic audiamus, ut qui vivunt, vivant; qui mortui sunt, reviviscant. Sive adhuc peccatum in corde conceptum est, et non processit in factum; poeniteat, corrigatur cogitatio, surgat mortuus intra domum conscientiae. Sive jam quod cogitavit admisit; nec sic desperetur. Non surrexit mortuus intus, surgat elatus. Poeniteat facti, de proximo reviviscat: non eat in profundum sepulturae, non accipiat desuper consuetudinis molem. Sed forte jam illi loquor, qui jam duro sui moris lapide premitur, qui jam urgetur consuetudinis pondere, qui jam quatriduanus putet. Nec ipse desperet: profundus mortuus est, sed altus est Christus. Novit clamando terrena onera rumpere, novit intrinsecus per se ipsum vivificare, solvendum discipulis tradere. Agant etiam tales poenitentiam. Neque enim Lazaro resuscitato post quatriduum ullus putor in vivente remanserat. Ergo qui vivunt, vivant: quicumque autem mortui sunt, in quacumque harum trium morte se invenerint, agant ut celeriter jam resurgant. SERMO XCIX . De verbis Evangelii Lucae, cap. VII, 36-50, Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, etc. De remissione peccatorum, contra Donatistas. CAPUT PRIMUM. 1. Mulier peccatrix ad pedes Domini recumbentis. Quod admonemur Domini eloquiis de divinis lectionibus, hinc credentes Deum velle nos loqui, proferimus Charitati vestrae, illo adjuvante, sermonem de remissione peccatorum. Evangelium enim cum legeretur, attentissime audistis, et res gesta narrata atque versata est ante oculos cordis vestri. Vidistis enim, non carne, sed mente, Dominum Jesum Christum in domo Pharisaei recumbentem, et ab illo invitatum non fastidientem. Vidistis etiam mulierem in civitate famosam, mala utique fama, quae erat peccatrix, non invitatam irruisse convivio, ubi suus medicus recumbebat, et quaesisse pia impudentia sanitatem. Irruens quasi importuna convivio, opportuna beneficio (noverat enim quanto morbo laboraret, et illi sanando idoneum esse ad quem venerat, sciebat): accessit ergo, non ad caput Domini, sed ad pedes, et quae diu male ambulaverat, vestigia recta quaerebat. Prius fudit lacrymas, sanguinem cordis, et lavit Domini pedes obsequio confessionis. Capillis suis tersit, osculata est, unxit: tacita loquebatur; non sermonem promebat, sed devotionem ostendebat. CAPUT II. 2. Pharisaei superbi cogitatio. Quia ergo tetigit Dominum, rigando, osculando, tergendo, ungendo pedes ejus: Pharisaeus qui invitaverat Dominum Jesum Christum, quia ex illo genere erat hominum superborum, de quibus Isaias propheta dicit, Qui dicunt Longe recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum (Isai. LXV, 5); putavit Dominum nescisse mulierem: Hoc apud se cogitabat, et dicebat in corde suo: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Ideo eum nescire credidit, quia illam non repulit, quia accedentem non prohibuit, quia tangi se a peccatrice permisit. Nam illum nescisse, unde sciebat? Quid enim si sciebat, o Pharisaee, invitator et irrisor Domini? Dominum pascis, et a quo pascendus sis, non intelligis. Unde scis, nescisse Dominum quae fuerat illa mulier, nisi quia permissa est accedere, nisi quia illo patiente osculata est pedes ejus, nisi quia tersit, nisi quia unxit? Haec enim non debuit permitti facere in pedibus mundis mulier immunda? Ad illius ergo pharisaei pedes si talis mulier accessisset, dicturus erat quod Isaias de talibus dicit: Recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum. Accessit autem ad Dominum immunda, ut rediret munda: accessit aegra, ut rediret sana: accessit confessa, ut rediret professa. CAPUT III. 3. Dominus Pharisaei cogitationem castigat. Audivit enim Dominus Pharisaeum cogitantem. Jam hinc intelligat Pharisaeus, si non poterat videre peccantem, qui potuit audire cogitantem. Proposuit ergo homini similitudinem de duobus qui debebant uni feneratori. Etiam ipsum enim sanare cupiebat, ne gratis apud eum panem comederet: ipsum pascentem esuriebat; ipsum emendare, ipsum mactare, ipsum manducare, ipsum in suum corpus trajicere volebat: sicut et illi mulieri Samaritanae dixit, Sitio (Joan. IV, 7). Quid est, Sitio? Desidero fidem tuam. Dicuntur ergo verba Domini in hac similitudine; et agitur utrumque, ut et invitator ille sanetur cum suis condiscumbentibus, Dominum Jesum Christum pariter videntibus, pariter ignorantibus; et ut illa mulier habeat fiduciam confessionis suae, nec pungatur ulterius aculeis conscientiae suae. Debebat unus, inquit, quinquaginta denarios, alius quingentos, donavit ambobus: quis eum plus dilexit? Respondit cui similitudo proposita erat, quod respondere utique ratio compellebat: Credo, Domine, cui plus donavit. Et attendens ad mulierem, dixit ad Simonem: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec lacrymis suis lavit mihi pedes, et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti: illa ex quo ingressa est, non cessavit pedes meos osculari. Oleo caput meum non unxisti: illa autem pedes meos unxit unguento. Ideo dico: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem modicum dimittitur, modicum diligit. CAPUT IV. 4. Ardua quaestio ex Domini verbis nata. Oritur quaestio profecto solvenda, quae attentionem vestrae Charitatis desiderat, ne forte sufficere non possimus verbis ad totam ejus obscuritatem removendam et dilucidandam pro angustia temporis; maxime cum caro ista aestibus fatigata, jam recreari desideret, et debitum suum poscens, animae aviditatem impediens ostendat quod dictum est: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. (Matth. XXVI, 41). Metuendum est, et valde metuendum, ne in his verbis Domini non bene intelligentibus his qui concupiscentiis suis carnalibus favent, et ab eis in libertatem educi pigrescunt, subrepat illa sententia, quae praedicantibus etiam Apostolis nata est in linguis maledicorum, unde dicit apostolus Paulus: Et sicut quidam dicunt nos dicere, Faciamus mala, ut veniant bona (Rom. III, 8). Dicit enim aliquis: Si cui modicum dimittitur, modicum diligit; cui autem plus dimittitur, plus diligit: expedit plus diligere, quam minus diligere; oportet ut multum peccemus, et multum debeamus, quod nobis dimitti cupiamus, ut dimissorem magnorum debitorum amplius diligamus. Peccatrix enim illa mulier quanto plus debebat, tanto dimissorem debitorum suorum amplius diligebat, Domino ipso dicente, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Quare autem dilexit multum, nisi quia debebat multum? Denique addidit et adjunxit, Cui autem modicum dimittitur, modicum diligit. Nonne expedit, inquit, ut multum mihi dimittatur, quam minus, unde amplius diligam Dominum meum? Videtis certe profunditatem quaestionis: scio, videtis. Videtis angustias temporis, et hoc videtis et sentitis. CAPUT V. 5. Exemplis res declaratur. Accipite ergo pauca. Si magnitudini quaestionis satis non fecero, interim praesentem recondite sermonem, in futuro tenete debitorem. Da nunc duos homines, ut sub exemplis evidentioribus quod proposui cogitetis. Unus eorum peccatis plenus est, diu pessime vixit; alter eorum pauca peccavit: accedunt ambo ad gratiam, baptizantur ambo; intrant debitores, exeunt liberi: plus donatum est uni, minus alteri. Interrogo quantum quisque diligat. Si invenero plus diligere eum, cui plura peccata dimissa sunt; utilius multa peccavit, utilior erat multa iniquitas, ne esset tepida charitas. Interrogo alium quantum diligat, invenio minus: nam si invenio tantum et illum diligere, quantum et ille diligit cui multa donata sunt, quomodo respondebo verbis Domini? quomodo verum erit quod Veritas dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ecce ait aliquis, mihi modicum dimissum est, non multa peccavi; et tantum diligo, quantum iste, cui multa dimissa sunt. Tu verum dicis, an Christus? Ad hoc tibi dimissum est mendacium tuum, ut mendacii dimissori crimen imponas? Si modicum tibi dimissum est, modicum diligis. Si enim modicum est tibi dimissum, et plurimum diligis, contradicis ei qui dixit, Cui modicum dimittitur, modicum diligit. Illi ergo plus credo, qui te plus novit. Parum tibi dimissum putas, prorsus parum diligis. Quid ergo, inquit, facere debui? Multa mala committere, ut multa essent, quae posset ille mihi dimittere, ut amplius possem diligere? Angustat nos; sed Dominus qui haec vera proposuit, ab angustiis liberet me. CAPUT VI. 6. Quaestio solvitur. Inter debita dimissa numerari vult quae vitavimus peccata. Dictum est hoc propter pharisaeum illum, qui vel nulla vel pauca se putabat habere peccata. Non enim Dominum invitaret, nisi aliquantum diligeret. Sed quam parum erat? Non osculum dedit, non saltem aquam ad pedes, et si non lacrymas: non illo obsequio prosecutus est, quo illa mulier quae noverat quid sanaretur, et a quo sanaretur. O Pharisaee, ideo parum diligis, quia parum tibi dimitti suspicaris: non quia parum dimittitur, sed quia parum putas esse quod dimittitur. Quid ergo, inquit ille? Ego qui homicidium non feci, homicida deputandus sum? qui adulterium non admisi, pro adulterio puniendus sum? Aut ista mihi dimittenda sunt, quae non commisi? Ecce iterum constitue duos, et loquamur ad eos. Venit unus supplex peccator, coopertus spinis tanquam hericius, et nimis timidus tanquam lepus. Sed petra est refugium hericiis (Psal. CIII, 18) et leporibus. Venit ergo ad petram, invenit refugium, accipit auxilium. Alius non multa commisit: quid ei faciemus, ut multum diligat? quid persuadebimus? Contra Domini verba veniemus, Cui modicum dimittitur, modicum diligit? Ita plane, cui modicum dimittitur. Sed o tu qui dicis te non multa commisisse; quare? quo regente? Deo gratias, quod motu et voce vestra intellexisse vos significastis. Jam, ut video, soluta quaestio est. Hic multa commisit, et multorum debitor factus est: ille gubernante Deo pauca commisit. Cui deputat ille quod dimisit, huic et iste deputat quod non commisit. Adulter non fuisti in illa tua vita praeterita plena ignorantia, nondum illuminatus, nondum bonum malumque discernens, nondum credens in illum, qui te nescientem regebat. Hoc tibi dicit Deus tuus: Regebam te mihi, servabam te mihi. Ut adulterium non committeres, suasor defuit: ut suasor deesset, ego feci. Locus et tempus defuit; et ut haec deessent, ego feci. Adfuit suasor, non defuit locus, non defuit tempus: ut non consentires, ego terrui. Agnosce ergo gratiam ejus, cui debes et quod non admisisti. Mihi debet iste quod factum est, et dimissum vidisti: mihi debes et tu quod non fecisti. Nullum est enim peccatum quod fecit homo, quod non possit facere et alter homo, si desit rector a quo factus est homo. CAPUT VII. 7. Deinceps de remissione peccatorum, quod ab homine dimitti non possint. Jam nunc quia ut potuimus, quaestionem profundam in tantilla temporis brevitate solvimus; aut si nondum solvimus, debitores, ut dixi, teneamur: illud potius breviter videamus de remissione peccatorum. Homo putabatur Christus, et ab illo qui invitavit, et ab eis qui pariter discumbebant. Nescio quid illa peccatrix plus in Domino viderat. Nam quare fecit illa omnia, nisi ut sibi dimitterentur peccata? Noverat ergo illum posse peccata dimittere: illi autem noverant hominem non posse dimittere. Et credendum est quod omnes, id est, et illi discumbentes, et illa mulier accedens ad pedes Domini, omnes hi noverant hominem non posse peccata dimittere. Cum ergo omnes hoc nossent; illa quae credidit eum dimittere posse peccata, plus quam hominem esse intellexit. Denique cum dixisset mulieri, Dimittuntur tibi peccata tua; continuo illi, Quis est iste qui et peccata dimittit? Quis est iste, quem jam mulier peccatrix cognovit? Tu recumbens quasi sanus, medicum ignoras: quia majore forsitan febre mentem etiam perdidisti. Nam et phreneticus ridens ploratur a sanis. Tamen illud bene nostis, bene tenetis: tenete, quia homo non potest peccata dimittere. Illa quae sibi a Christo dimitti credidit, Christum non hominem tantum, sed et Deum credidit. Quis est iste, inquiunt, qui et peccata dimittit? Et Dominus, Quis est iste, dicentibus, non dixit, Filius Dei, Verbum Dei: non hoc dixit, sed in eo quod putabant aliquantum eos manere permittens, solvit quaestionem motus illorum. Qui enim videbat discumbentes, audiebat cogitantes; conversus ad mulierem, Fides tua, inquit, te salvam fecit. Isti qui dicunt, Quis est iste qui et peccata dimittit? qui me putant hominem, hominem putent. Fides tua te salvam fecit. CAPUT VIII. 8. Donatistarum error et arrogantia. Medicus bonus aegros non solum praesentes sanabat, sed et futuros etiam praevidebat. Futuri erant homines qui dicerent: Ego peccata dimitto, ego justifico, ego sanctifico, ego sano quemcumque baptizo. Ex ipso numero et isti sunt, qui dicunt, Noli me tangere. Usque adeo ex ipso numero sunt, ut nuper in collatione nostra, quod etiam in Gestis ipsis legere potestis, cum eis a Cognitore esset consessus oblatus, ut sederent nobiscum, respondendum putarent, Scriptum est nobis, cum talibus non sedere, scilicet ne per contactum subselliorum ad eos velut nostra contagio perveniret. Vide si non est, Noli me tangere, quia mundus sum. Alio autem die, ubi opportunius erat, commemoravimus eos hujus miserrimae vanitatis, cum ageretur de Ecclesia, quia mali in ea non contaminant bonos; respondimus eis, quia ideo nobiscum sedere noluerunt, et dixerunt, se Scriptura Dei fuisse commonitos, quia videlicet scriptum est, Non sedi in concilio vanitatis: diximus, Si ideo nobiscum sedere noluistis, quia scriptum est, Non sedi in concilio vanitatis; quare nobiscum ingressi estis, cum consequenter scriptum sit, Et cum iniqua gerentibus non introibo (Psal. XXV, 4)? Ergo in hoc quod dicunt, Noli me tangere, quia mundus sum, similes sunt illi pharisaeo qui Dominum invitaverat, et propterea putabat eum nescisse mulierem, quia non eam prohibuerat a contactu pedum suorum. Sed in alio melior Pharisaeus, quia cum putaret hominem Christum, non credebat ab homine posse dimitti peccata. Melior ergo Judaeis quam haereticis apparuit intellectus. Judaei quid dixerunt? Quis est hic, qui et peccata dimittit? Audet sibi homo hoc usurpare? Quid contra haereticus? Ego dimitto, ego mundo, ego sanctifico. Respondeat illi, non ego, sed Christus: O homo, quando ego a Judaeis putatus sum homo, dimissionem peccatorum fidei dedi. Non ego, respondet tibi Christus. O haeretice, tu cum sis homo, dicis: Veni, mulier; ego te salvam facio! Ego cum putarer homo, dixi: Vade, mulier; fides tua salvam te fecit. CAPUT IX. 9. Argumentum Donatistarum. Peccata per Ecclesiam Spiritus sanctus dimittit. Respondent, nescientes, sicut ait Apostolus, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7): respondent et dicunt, Si non dimittunt homines peccata, falsum est ergo quod ait Christus, Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. XVIII, 18). Nescis quare hoc dictum sit, quomodo dictum sit. Daturus erat Dominus hominibus Spiritum sanctum, et ab ipso Spiritu sancto fidelibus suis dimitti peccata, non meritis hominum volebat intelligi dimitti peccata. Nam quid es homo, nisi aeger sanandus? Vis mihi esse medicus? Mecum quaere medicum. Nam hoc ut evidentius ostenderet Dominus, ab Spiritu sancto quem donavit fidelibus suis, dimitti peccata, non meritis hominum, quodam loco sic ait resurgens a mortuis, Accipite Spiritum sanctum; et cum dixisset, Accipite Spiritum sanctum, continuo subjecit, Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei (Joan. XX, 22, 23): hoc est, Spiritus dimittit, non vos. Spiritus autem Deus est. Deus ergo dimittit, non vos. Sed ad Spiritum quid estis vos? Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Et iterum: Nescitis, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo (Id. VI, 19)? Deus ergo habitat in templo sancto suo, hoc est, in sanctis suis fidelibus, in Ecclesia sua: per eos dimittit peccata; quia viva templa sunt. CAPUT X. 10. Peccata a Deo dimittuntur et per hominem, et praeter hominem. Spiritus sanctus per ministerium hominum datus. Sed qui dimittit per hominem, potest dimittere et praeter hominem. Neque enim minus idoneus est per se dare, qui potest per alium dare. Per Joannem quibusdam dedit, ipsi Joanni per quem dedit? Merito volens Deus hoc ostendere, et huic veritati attestari, cum quidam in Samaria evangelizati essent, et baptizati essent, et baptizati a Philippo evangelista, uno de septem diaconibus primitus electis, non acceperunt Spiritum sanctum, et baptizati erant. Nuntiatum est discipulis, qui erant Jerosolymis, et venerunt ad Samariam, ut illi qui baptizati erant, per impositionem manus eorum acciperent Spiritum sanctum. Et ita factum est: venerunt et imposuerunt eis manus, et acceperunt Spiritum sanctum. Quia tunc sic dabatur Spiritus sanctus, ut etiam appareret datus. Qui enim eum accipiebant, linguis omnium gentium loquebantur: ut significarent Ecclesiam in gentibus linguis omnium locuturam. Acceperunt ergo Spiritum sanctum, et in eis evidenter apparuit. Quod cum vidisset Simon, putans hoc esse hominum, voluit esse et suum. Quod hominum putavit, ab hominibus emere voluit. Quantam, inquit, vultis a me pecuniam sumere, ut per impositionem manuum mearum detur Spiritus sanctus? Tunc eum detestatus Petrus ait: Non est tibi pars neque sors in hac fide. Donum enim Dei putasti pecunia comparandum? Pecunia tua tecum sit in perditionem: et caetera quae ibi congruenter locutus est (Act. VIII, 5-23). CAPUT XI. 11. Spiritus datus absque hominum ministerio. Exemplum in eunucho Candacis reginae. Quare autem hoc ego commemorare volui, intendat Charitas vestra. Oportebat ut Deus prius ostenderet se per homines operari: sed per se deinde, ne putarent homines, quod putavit Simon, hominum illud esse, non Dei. Quanquam et ipsi discipuli jam hoc noverant. Nam centum viginti homines collecti erant, quando in eos per nullius manus impositionem venit Spiritus sanctus (Id. I, 15, et II, 1-4). Quis enim tunc eis manus imposuerat? Et tamen venit, et primos implevit. Post illud scandalum Simonis, quid egit Deus? Videte doctorem, non sermonibus, sed rebus. Idem ipse Philippus, qui baptizaverat homines, et non in eos venerat Spiritus sanctus, nisi convenissent Apostoli, et eis manus imposuissent, baptizavit eunuchum, id est, spadonem quemdam Candacis reginae, qui adoraverat in Jerusalem, et rediens inde legebat in curru suo Isaiam prophetam, et non intelligebat. Admonitus Philippus accessit ad currum, exposuit lectionem, instruxit fidem, evangelizavit Christum. Credidit Eunuchus in Christum, et ait cum venissent ad quamdam aquam: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari? Ait illi Philippus: Si credis in Jesum Christum? Respondit ille: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. Continuo descendit cum illo in aquam. Impleto Baptismatis mysterio et sacramento, ne hominum putaretur donum Spiritus sancti, non exspectatum est, sicut tunc, ut venirent Apostoli, sed continuo venit Spiritus sanctus (Id. VIII, 26-39). Soluta est Simonis cogitatio, ne in tali cogitatione haberet imitatores. CAPUT XII. 12. Aliud exemplum in Cornelio centurione. Deinde aliud mirabilius exemplum. Petrus venit ad centurionem Cornelium, ad hominem incircumcisum gentilem: coepit praedicare Christum Jesum, et illi, et eis qui cum illo erant. Adhuc loquente Petro, non dico, nondum imponente manum, sed nondum etiam baptizante, et cum dubitarent qui erant cum Petro, utrum incircumcisi baptizandi essent (natum quippe erat inter Judaeos qui crediderant, et eos qui fideles ex Gentibus facti erant, scandalum, id est, Judaeos et Christianos, qui baptizabantur incircumcisi); ut hanc Deus tolleret quaestionem, cum loquitur Petrus, venit Spiritus sanctus, implevit Cornelium, implevit eos qui cum illo erant (Act. X). Et ipsa attestatione rei magnae, quasi clamatum est ad Petrum: Quid de aqua dubitas? jam ego hic sum. CAPUT XIII. 13. Mundatio in Baptismo non ex ministrorum meritis, sed ex Dei gratia. Secura ergo quaelibet anima a multa nequitia per dominicam gratiam liberanda, tanquam immunda prostitutione mundanda in Ecclesia, credat, accedat ad pedes Domini, quaerat vestigia Domini, confiteatur lacrymas fundens, tergat capillis suis. Pedes Domini, praedicatores Evangelii. Capilli mulieris, superfluae possessiones. Tergat capillis, tergat prorsus, operetur misericordiam: et cum terserit, osculetur; accipiat pacem, ut habeat charitatem. Accessit ad talem, baptizata est a tali, qualis erat apostolus Paulus: audiat ab illo, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Baptizata est autem ab alio aliquo sua quaerente, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21): audiat a Domino, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Secura sit et in illo, sive in bonum evangelistam incurrat, sive in eum qui quod dicit non facit. A Domino enim secura audit, Vade, mulier; fides tua te salvam fecit. SERMO C . De verbis Evangelii Lucae, ubi agitur de tribus, quorum unus dixit, Domine, sequar te quocumque ieris, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est; tertius differebat, et culpatus est. Cap. IX, V\ 57-62. CAPUT PRIMUM. 1. Cur reprobatur qui profitetur se secuturum Christum. De capitulo Evangelii, quod Dominus donavit, audite. Lectum est enim, Dominum Jesum differenter egisse, cum obtulit se unus, ut eum sequeretur, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est; tertius differebat, et culpatus est. Quod enim dixit, Domine, sequar te quocumque ieris; quid tam promptum, quid tam impigrum, quid tam paratum, et quid ad tantum bonum aptissimum, sequi Dominum quocumque ierit? Miraris hoc, dicens: Quid est hoc, quod magistro bono Domino Jesu Christo invitanti discipulos, quibus daret regnum coelorum, displicuit tam paratus? Sed quia talis magister erat, qui futura praevideret, intelligimus, fratres, istum hominem, si sequeretur Christum, sua quaesiturum fuisse, non quae Jesu Christi. Ipse enim dixit: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Et iste de ipsis fuit, nec sic se ipso noverat, quomodo medicus inspiciebat. Nam si jam se fictum esse spectabat, si jam dolosum et insidiosum se noverat, cui loqueretur non noverat. Ipse est enim de quo ait evangelista: Non opus habebat ut quisquam ei testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan. II, 25). Quid ergo respondit? Vulpes foveas habent, et volatilia coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Sed ubi non habet? In fide tua. Vulpes enim habent foveas in corde tuo, dolosus es: volatilia coeli habent nidos in corde tuo, elatus es. Dolosus et elatus, non me sequeris. Quomodo sequitur dolosus simplicitatem? 2. Alter a Christo vocatus. Pietate carnali differre volens urgetur. Parentes quomodo honorandi. Mortui mortuos sepelientes. Ordinare charitatem. Et ad alterum continuo tacentem, et nihil dicentem, nihil promittentem dicit, Sequere me. Quantum mali in illo, tantum boni videbat in isto. Sequere me, dicis nolenti. Ecce habes hominem paratum. Sequar te quocumque ieris: et tu dicis nolenti, Sequere me? Istum, inquit, declino; quia video ibi foveas, video nidos. Quid ergo molestus est huic, quem provocas et excusat? Ecce etiam compellis, et non venit; hortaris, et non sequitur. Quid enim dicit? Ibo prius sepelire patrem meum. Fides cordis ejus Domino se ostendebat: sed pietas differebat. Dominus autem Christus quando parat homines Evangelio, nullam excusationem vult interponi carnalis hujus temporalisque pietatis. Haec quidem et lex Dei habet, et ipse Dominus arguit Judaeos, quia destruebant ipsum mandatum Dei. Et Paulus apostolus in Epistola sua posuit, et dixit: Hoc est mandatum primum in repromissione. Quod? Honora patrem tuum, et matrem tuam (Ephes. VI, 2). Deus utique dixit. Volebat ergo iste juvenis obtemperare Deo, et sepelire patrem suum: sed est locus, et est tempus, et est res, quae huic rei, huic tempori, huic loco serviat. Honorandus est pater, sed obediendum est Deo. Amandus est generator, sed praeponendus est Creator. Ego, inquit, ad Evangelium te voco, ad aliud opus mihi necessarius es: majus est hoc, quam quod vis facere. Sine mortuos sepelire mortuos suos. Pater tuus mortuus est: sunt alii mortui qui sepeliant mortuos. Mortui sepelientes mortuos qui sunt? Potestne mortuus a mortuis sepeliri? Quomodo involvunt, si mortui sunt? quomodo portant, si mortui sunt? quomodo plangunt, si mortui sunt? Et involvunt, et portant, et plangunt, et mortui sunt: quia infideles sunt. CAPUT II. Docuit nos quod scriptum est in Cantico canticorum, dicente Ecclesia, Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Quid est, Ordinate in me charitatem? Facite gradus, et cuique quod debetur, restituite. Nolite anteriora posterioribus subdere. Amate parentes, sed praeponite Deum parentibus. Attendite matrem Machabaeorum: Filii, inquit, nescio quomodo apparuistis in ventre. Concipere vos potui, parere vos potui; formare non potui: illum ergo audite, illum mihi praeponite; nolite attendere, ne sine vobis remaneam. Praecepit, et secuti sunt (II Machab. VII). Quod docuit mater filios, hoc docebat Dominus Jesus Christus istum cui dicebat, Sequere me.
3. Tertius ad suos respiciens culpatur. Electio secundum gratiam. Quia nunc alius discipulus misit se in medio, cui nemo aliquid dixit: Prosequar te, Domine, ait; sed vado primum renuntiare his qui in domo sunt. Credo hic sensus est: Nuntiem meis, ne forte quomodo fieri solet, quaerant me. Et Dominus: Nemo ponens manum super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum. Vocat te Oriens, et tu attendis Occidentem. In hoc capitulo hoc discimus, quoniam quos voluit Dominus, hos elegit. Elegit autem, sicut dicit Apostolus, et secundum suam gratiam, et secundum illorum justitiam. Talia enim sunt verba Apostoli: Attendite, inquit, quid dicit Elias: Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua everterunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid illi dicit responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Solum te putas esse servum bene laborantem: sunt et alli me timentes, et non pauci. Nam septem millia ibi habeo. Et adjunxit: Sic ergo et in hoc tempore. Crediderunt enim aliqui Judaei, et multi fuerunt reprobati: sicut et ille qui vulpium foveas gestabat in animo. Sic ergo, inquit, et in hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt: id est, idem Christus est qui tunc, et modo, qui et illi tunc Eliae dixit, Reliqui mihi. Quid est, Reliqui mihi? Ego illos elegi, quia vidi mentes illorum de me praesumentes, non de se, nec de Baal. Non sunt mutati, sic sunt ut a me facti sunt. Et tu qui loqueris, nisi de me praesumeres, ubi esses? Nisi gratia mea plenus esses, nonne ante Baal etiam ipse genu flecteres? Gratia autem mea plenus es; quia nihil de tua virtute, sed totum de mea gratia praesumpsisti. Noli ergo in hoc gloriari, ut putes te in servitio tuo non habere conservos: sunt quos elegi, sicut et te, de me scilicet praesumentes: sicut ait Apostolus, Et nunc reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. CAPUT III. 4. Gratiae Dei totum debent electi. Cave, o christiane, cave superbiam. Licet enim imitator sanctorum sis, totum semper gratiae reputa: quia ut esset aliquid reliquum, gratia in te Dei, non tuum meritum fecit. De ipsis denique reliquiis dixerat propheta Isaias commemorans, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Isai. I, 9; Rom. IX, 29). Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem, gratia, inquit, jam non ex operibus; id est, jam non de tuo merito extollaris: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 2-6). Si enim de tuo opere praesumis; ergo merces tibi redditur, non gratia condonatur. Si autem gratia est, gratis datur. Interrogo nunc: Credis, o peccator, Christo? Dicis: Credo. Quid credis? Gratis universa peccata per ipsum tibi posse remitti? Habes quod credidisti. O gratia gratis data! Quid tu, juste, credis te sine Deo non posse servare justitiam? Ipsius ergo totum reputa, quod justus es, pietati: quod autem peccator es, tuae iniquitati adscribe. Esto accusator tuus, et ille erit indultor tuus. Omne enim crimen facinus, vel peccatum, nostrae est negligentiae: et omnis virtus et sanctitas, Dei est indulgentiae. Conversi ad Dominum. SERMO CI De verbis Evangelii Lucae, Messis quidem multa, etc. Cap. X, V\. 2-6. CAPUT PRIMUM. 1. Messis in Judaeis, sementis in Gentibus. Paulus modicus. In lectione Evangelii quae modo recitata est, admonemur quaerere quae sit messis de qua Dominus ait: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Tunc adjecit duodecim discipulis suis, quos et Apostolos nominavit, alios septuaginta duos, et misit illos omnes, sicut ex verbis ejus apparet, ad paratam messem. Quae ergo erat illa messis? Non enim illa messis in his Gentibus erat, ubi nihil fuerat seminatum. Restat ergo, ut intelligamus istam messem fuisse in populo Judaeorum. Ad illam messem venit Dominus messis, ad illam messem misit messores: ad Gentes autem non messores, sed seminatores. Intelligamus ergo messem factam in populo Judaeorum, sementem in populis Gentium. Ex illa enim messe Apostoli electi sunt, ubi jum cum meteretur, maturum erat; quia ibi Prophetae seminaverunt. Delectat inspicere agriculturam Dei, et oblectari donis ejus, et operariis in agro ejus. In hac enim agricultura operabatur qui dicebat: Plus omnibus illis laboravi. Sed vires ei dabantur ad operandum a Domino messis: ideo subjecit, Non ego sum, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Nam se in agricultura versari satis ostendit, ubi ait: Ego plantavi, Apollo rigavit (Id. III, 6). Hic autem Apostolus de Saulo Paulus, hoc est de superbo minimus: Saulus enim a Saüle denominatur: paulum autem modicum est: unde nomen suum quodam modo interpretatus, ait, Ego sum minimus Apostolorum (Id. XV, 9): ipse ergo Paulus, id est, modicus et minimus missus ad Gentes, praecipue ad Gentes se missum dicit. Ipse scribit, nos legimus, credimus, praedicamus. Ipse ergo dicit in Epistola sua quae est ad Galatas, vocatum se jam a Domino Jesu venisse Jerosolymam, et Evangelium cum Apostolis contulisse, dexteras sibi datas fuisse, et signum concordiae, signum consonantiae, quod ab se ipsi didicerant, eis in nihilo discrepabat. Deinde placuisse dicit inter se et ipsos, ut ipse ad Gentes, illi autem in circumcisionem irent (Galat. II, 1-9); ille seminator, illi messores. Merito etiam Athenienses, quamvis nescientes, nomen suum ei dixerunt. Audientes enim ab eo verbum: Quis est, inquiunt, hic seminator verborum (Act. XVII, 18). CAPUT II. 2. Messes duae, Judaeorum et Gentium. Attendite ergo, et delectet vos mecum inspicere agriculturam Dei, et in ea messes duas, unam transactam, aliam futuram: transactam in populo Judaeorum, futuram in populis Gentium. Probemus hoc: et unde nisi de Scriptura Dei Domini messis? Ecce habemus ibi praesenti capitulo dictum esse, Messis multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Sed quia in illa messe futuri erant contradictores et persecutores Judaei: Ecce, inquit, mitto vos sicut agnos in medio luporum. Evidentius de hac messe aliquid ostendamus in Evangelio secundum Joannem: ad puteum ubi fatigatus Dominus sedit, magna quidem acta sunt sacramenta, sed angustum tempus est, ut omnia pertractentur. Quod autem ad praesentem rem pertinet, audite. Suscepimus enim messem ostendere in populis, in quibus Prophetae praedicaverunt: ideo enim illi seminatores, ut Apostoli possent esse messores. Samaritana mulier loquitur cum Domino Jesu, et inter caetera cum dixisset ei Dominus, quomodo debeat adorari Deus; ait illa, Scimus quia veniet Messias, qui dicitur Christus, et omnia nos docebit. Et Dominus ad illam: Ego sum qui loquor tecum. Crede quod audis: quid quaeris quod vides? Ego sum qui loquor tecum. Quod autem illa dixerat, Scimus quia Messias veniet, quem annuntiaverunt Moyses et Prophetae, qui dicitur Christus. Jam enim spica messis erat. Gignenda acceperat Prophetas seminatores, Apostolos exspectabat matura messores. Mox ut hoc audivit credidit, et hydriam dimisit, et festinanter cucurrit, annuntiare Dominum coepit. Discipuli tunc ierant ad emendos panes: qui redeuntes invenerunt Dominum loquentem cum muliere, et mirati sunt. Non sunt tamen ausi dicere ei: Quid vel quare cum illa loqueris? Admirationem apud se habuerunt, audaciam corde presserunt. Huic ergo Samaritanae non erat novum nomen Christi, jam exspectabat venientem, jam crediderat esse venturum. Unde crediderat si non Moyses seminaverat? Sed hoc expressius audite. Dominus tunc ad discipulos suos ait: Dicitis quia adhuc longe est aestas, levate oculos vestros, et videte albas regiones ad messem. Et adjungit: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum intrastis (Joan. IV, 6-38). Laboravit Abraham, Isaac, Jacob, Moyses, Prophetae; laboraverunt seminando; in adventu Domini matura messis inventa est. Missi messores cum falce Evangelii, portaverunt manipulos ad aream dominicam, ubi Stephanus trituraretur. CAPUT III. 3. Semen Evangelii Gentibus transmissum. Hic autem accedit Paulus ille, et ad Gentes mittitur. Et non tacet hoc in commendando gratiam, quam praecipue proprieque suscepit. Ait enim in Scripturis suis, missum se esse praedicare Evangelium, ubi Christus non erat nominatus. Sed jam quia facta est illa messis, et omnes Judaei qui remanserunt, messem attendamus quod nos sumus. Seminatum est enim ab Apostolis et Prophetis. Ipse Dominus seminavit. Ipse enim in Apostolis fuit, quia et ipse messuit Christus. Non enim illi aliquid sine illo: ille perfectus est sine illis. Ipse enim illis ait: Quia sine me nihil potestis facere (Id. XV, 5). Seminans ergo Christus jam in Gentibus quid dicit? Exiit seminans seminare. Ibi mittuntur messores metere, hic exiit seminans seminare impiger. Quid enim pertimuit, quod aliud cecidit in viam, aliud in petrosa loca, aliud inter spinas? Si istas difficiles terras timeret, ad terram bonam non perveniret. Quid ad nos, quid nobis est jam de Judaeis disputare, et loqui de palea? Hoc solum ad nos, ne via simus, ne saxum, ne spinae, sed terra bona. Paratum cor nostrum, unde tricenum, unde sexagenum, unde millenum et centenum: illud minus est, et illud plus est; sed totum triticum est. Via non sit, ubi conculcatum semen a transeuntibus velut avis auferat inimicus. Saxum non sit, ubi modica terra statim facit germinare, quod non possit solem portare. Spinae non sint, cupiditates saeculi, sollicitudines vitae vitiosae (Matth. XIII, 3-23). Quid enim pejus sollicitudine vitae, quae pervenire non permittit ad vitam? Quid miserius, quam curando vitam, amittere vitam? Quid infelicius, quam timendo mortem, cadere in mortem? Exstirpentur spinae, paretur ager, suscipiantur semina, perveniatur ad messem, horreum desideretur, non ignis timeatur. CAPUT IV. 4. Pastoris partes populo explicare quid prosit. Ad nos itaque pertinet, quos qualescumque Dominus in agro suo constituit operarios, dicere ista vobis, seminare, plantare, rigare, aliquibus etiam arboribus circumfodere, et cophinum stercoris adhibere; pertinet ad nos haec fideliter agere: ad vos, fideliter capere: ad Dominum, nos adjuvare operantes, vos credentes, omnes laborantes, sed mundum in illo vincentes. Quid ergo ad vos pertinet, dixi: quid ad nos pertineat, volo dicere. Sed forte alicui ex vobis videtur quia dixi superfluum aliquid me velle dicere, et apud se ipsum loquens in cogitatione dicit: O si jam dimittat nos! Jam dixit quid pertineat ad nos; quod ad ipsum pertinet, quid ad nos? Puto melius esse in alterna et mutua charitate pertineamus ad vos. De una modo quidem vos familia estis, nos ex eadem quidem familia dispensatores sumus omnes, ad unum Dominum pertinemus omnes. Nec quod do, de meo do; sed de illius a quo accipio et ego. Nam si de meo dedero, mendacium dabo. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44). Debetis ergo audire quid pertineat ad dispensatorem, sive ut in vobis ipsis, si tales inveneritis, congratulemini, sive etiam in hoc ipso instruamini. Quam multi enim in hoc populo futuri sunt dispensatores? Et nos ibi fuimus ubi estis: et nos qui videmur modo de superiore loco conservis metiri cibaria, ante paucos annos in inferiore loco cum conservis accipiebamus cibaria. Episcopus laicis loquor: sed inde scio quam multis futuris episcopis loquor. CAPUT V. 5. Praecepta praedicatoribus constituta, non carnaliter accipienda. Ergo videamus quomodo nos intelligamus, quod praecepit Dominus eis quos mittebat Evangelium praedicare, et mente paratam messem videamus. Nolite, inquit, ferre sacculum aut peram, aut calceamenta; et neminem per viam salutaveritis. Et in quamcumque domum intraveritis, dicite: Pax huic domui. Si est illic filius pacis, requiescet super illum pax vestra: si quo minus, ad vos revertetur. Si requievit, perdidit? Absit hoc a mente sanctorum. Ergo nec illud accipiendum est carnaliter: ac per hoc forte nec saccus, nec calceamenta, nec pera; maximeque illud ubi nobis, si simpliciter sine discussione accipiamus, superbia videtur imposita, ne quemquam in via salutemus. 6. Praeceptum de sacculo non ferendo. Attendamus Dominum nostrum exemplum verum et adjutorium. Probemus quia adjutorium: Sine me nihil potestis facere. Probemus quia exemplum: Christus pro nobis passus est, Petrus dicit, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Ipse Dominus noster loculos habuit in via, et ipsos loculos Judae commendaverat. Patiebur quidem furem (Joan. XII, 6): sed ego a Domino meo discere cupiens dico, Domine, patiebaris furem, unde habebas unde tolleret? Me hominem miserum et infirmum monuisti nec sacculum portare: tu portasti loculos, et erat ubi furem patereris. Si non portares, nec ille inveniret quod auferret. Quid restat, nisi quod hic dicat mihi, Intellige quod audis, Nolite portare sacculum. Quid est sacculus? Pecunia clausa, id est, occulta sapientia. Quid est, Nolite portare sacculum? Nolite fieri sapientes penes vosmetipsos. Accipite Spiritum sanctum. Fons in te debet esse, non sacculus; unde erogatur, non ubi includatur. Hoc est pera, quod est sacculus. CAPUT VI. 7. De calceamentis non induendis. Calceamenta quid sunt? Calceamenta quibus utimur, coria mortuorum sunt, nobis tegmina pedum. Per hoc ergo jubemur renuntiare mortuis operibus. Hoc in figura Moyses admonebatur, quando Dominus loquens ait, Solve calceamenta de pedibus tuis: locus enim in quo stas terra sancta est (Exod. III, 5). Quid tam terra sancta, quam Dei Ecclesia? In illa ergo stemus, calceamenta solvamus, id est, mortuis operibus renuntiemus. Nam de his calceamentis, quibus calceati ambulamus, consolatur me idem ipse Dominus meus. Si enim ipse calceatus non esset, non de illo Joannes diceret: Non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus (Luc. III, 16). Sit ergo obedientia, non subrepat superba duritia. Ego, inquit, Evangelium impleo, quia nudo pede ambulo. Tu potes, ego non possum. Quod simul accipimus, custodiamus. Quomodo? Charitate flagremus, invicem diligamus: ac sic fit ut ego amem fortitudinem tuam, et tu portes infirmitatem meam. 8. De salute nemini dicenda in via. Expositio primo obvia. Quid autem tibi videtur, qui non vis intelligere quemadmodum ista dicta sint, et cogeris praviter ipsi Domino calumniari de loculis et calceamentis? quid tibi videtur? Itane placet ut iter agentes occurramus charis nostris, et eos non salutemus majores, non resalutemus minores? Jamne Evangelium imples, quia salutaris et taces? Si vero non viatori iter agenti, sed milliario similis eris iter ostendenti. Ergo stoliditatem deponamus, et verba Domini intelligamus, et in via neminem salutemus. Non enim sine causa hoc jubemur, aut nollet nos facere quod juberet. CAPUT VII. Quid ergo est, Neminem salutaveritis in via? Potest quidem et simpliciter sic accipi, qui jussit nos festinanter agere injuncta: et hoc ita dixit, Neminem per viam salutaveritis, tanquam diceret, Omnia praetermittatis, dum quod injunctum est peragatis; ea locutione qua solent dicta exaggerari consuetudine sermocinandi. Nec longe pergamus: in eodem sermone paulo post dicit, Et tu Capharnaum, quae usque ad coelum exaltata es, usque in infernum deprimeris (Id. X, 15). Quid est, usque ad coelum exaltata es? Numquid civitatis illius moenia nubes tetigerunt, aut ad sidera pervenerunt? Sed quid est, in coelum exaltata es? Nimium tibi felix videris, nimium potens, nimium superba es. Sicut ergo hoc exaggerandi gratia dictum est, in coelum exaltaris, ei civitati, quae non usque in coelum exaltabatur, aut ascendebat: sic pro festinatione exaggerationis dictum est, Ita currite, sic agite quod injunxi, ut ne minimum quidem vos retardent agentes; sed omnia contemnentes, ad finem propositum festinate.
9. Sensus alter reconditior. Evangelium per occasionem praedicare. Sed est aliud quod hic magis recogitem non dissimile intelligere, quod plus pertinet ad me et ad omnes dispensatores, sed et ad vos auditores. Qui salutat, salutem dicit. Nam et antiqui in epistolis suis sic scribebant: Ille illi salutem. Salutatio a salute nomen accepit. Quid ergo est, Neminem in via salutaveritis? Qui salutant in via, per occasionem salutant. Video vos cito intellexisse, nec tamen debeo jam finire. Non enim omnes cito intellexistis. Vidi in voce intelligentes, plures video silentio requirentes. Sed quia de via loquimur, tanquam in via ambulemus: veloces tardos exspectate, et pariter ambulate. Quid ergo dixi, Qui in via salutat, per occasionem salutat? Non ad eum ibat quem salutat. Aliud agebat, aliud occurrit: aliud petebat, aliud de transverso quod ageret invenit. Quid est ergo per occasionem salutare? Per occasionem salutem annuntiare. Quid est autem aliud, salutem annuntiare, quam Evangelium praedicare? Si ergo praedicas, hoc age per dilectionem, non per occasionem. Sunt ergo homines qui sua quaerentes, non aliud, praedicant Evangelium: de quibus Apostolus gemens dicit, Omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Et hi salutabant, hoc est, salutem annuntiabant, Evangelium praedicabant: sed aliud quaerebant; et ideo per occasionem salutabant. Et quid est hoc? Si talis fueris, quisquis es facis: imo non talis quisquis facis, sed forte aliquis talis qui facis. Si talis fueris, non facis, sed fit de te. CAPUT VIII. 10. Praedicatores sua quaerentes quomodo audiendi. Nam et tales admisit Apostolus: non tamen ut tales essent, praecepit. Et ipsi agunt aliquid, et perficitur ex ipsis: aliud quaerunt, et verbum annuntiant. Quid quaerat annuntiator, ne cures: quod annuntiat, tenere velis; quod vero attendit, non ad te pertineat. Salutem audi ab ore ipsius, salutem tene ab ore ipsius. Noli judex esse cordis ipsius. Si vides eum alia requirentem, quid ad te? Audi salutem: Quae dicunt, facite. Securum te fecit, qui dixit, Quae dicunt, facite. Mala faciunt: Quae faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Bona faciunt, non in via salutant, non per occasionem Evangelium annuntiant: imitatores eorum estote, sicut et ipsi Christi (I Cor. IV, 16). Bonus tibi praedicat; carpe uvam de vite. Malus tibi praedicat; carpe uvam pendentem in sepe. Botrus implicite in palmite inter spinas crevit, et de spinis non germinavit. Plane quando tale aliquid vides et esuris, sollicite carpe, ne cum ad uvam manum mittis, lacereris a spinis. Hoc est quod dico: Sic audi quod bonum est, ne malos mores imiteris. Praedicet ex occasione, salutet in via: illi nocebit quod non audivit praeceptum Christi, Neminem in via salutaveritis; tibi non nocebit, qui sive a transeunte, sive a veniente salutem audis, salutem tenes. Apostolum audi, sicut praemiseram, admonentem ista. Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Scio enim ipsum mihi proficere in salutem per vestram obsecrationem (Philipp. I, 18, 19). CAPUT IX. 11. Praedicatores pacem ferre jussi. Tales igitur Apostoli Christi praedicatores Evangelii, non salutantes in via, hoc est, non aliud quaerentes vel agentes, sed germana charitate Evangelium annuntiantes, veniant ad domum et dicant, Pax huic domui. Non ore solum dicunt: quo pleni sunt, fundunt; praedicant pacem, et habent pacem. Non sunt tales de quibus dictum est, Pax, pax, et non est pax (Jerem. VIII, 11). Quid est, Pax, pax, et non est pax? Praedicantes, non habent; laudant, et non amant; dicunt, et non faciunt. Sed tamen tu accipe pacem; sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. Qui ergo plenus est pace, et salutat, Pax huic domui; si est illic filius pacis, requiescet super eum pax illius: si quo minus, forte enim non est illic filius pacis, nihil perdidit qui salutavit; ad vos, inquit, revertetur. Revertetur ad te, quae non discessit a te. Hoc enim dicere voluit: Tibi prodest quod annuntiasti, nihil ei profuit qui non suscepit: non quia ille inanis remansit, ideo tu perdidisti mercedem; redditur tibi pro voluntate tua, redditur tibi pro charitate quam impendisti, reddet tibi qui te securum fecit voce angelica, Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). SERMO CII . De verbis Evangelii Lucae, Qui vos spernit, me spernit. Cap. X, V\. 16. CAPUT PRIMUM. 1. Pastoribus debita reverentia. Pastorum solatia. Dominus noster Jesus Christus quod discipulis suis loquebatur illo tempore scribebatur, et nobis ad audiendum parabatur. Audivimus ergo verba ejus. Quid enim nobis prodesset, si videretur, et non audiretur? Nec modo aliquid obest, quia non videtur, et tamen auditur. Dicit ergo: Qui vos spernit, me spernit. Si solis Apostolis dixit, Qui vos spernit, me spernit; spernite nos. Si autem sermo ejus pervenit ad nos, et vocavit nos, et in eorum loco constituit nos; videte ne spernatis nos, ne ad illum perveniat injuria quam nobis feceritis. Si enim nos non timetis; illum timete qui dixit, Qui vos spernit, me spernit. Quid autem nos loquimur vobis, qui sperni nolumus a vobis, nisi ut de vestris bonis moribus gaudeamus? Periculorum nostrorum sint solatia, vestra bona opera. Vivite bene, ne moriamini male. 2. Mors quaenam vere bona vel mala sit. Nec in his verbis quae dixi, Vivite bene, ne moriamini male, attendatis eos qui forte male vixerunt, et in lectulis suis mortui sunt; et acta est pompa funeris eorum, et positi sunt in pretiosis sarcophagis, in sepulcris pulcherrime et operosissime fabricatis: et quia forte dicit sibi unusquisque vestrum, Vellem sic mori, putetis me rem vanam dicere voluisse; quoniam dixi velle me ut bene vivatis, ne male moriamini. CAPUT II. Contra forte occurrit aliquis, qui et bene vixit, et secundum opinionem hominum male est mortuus: forte a ruina est mortuus, a naufragio mor tuus est, a bestiis mortuus est; et dicit unusquisque carnalis in corde suo, Quid est bene vivere? Ecce ille sic vixit, et sic est mortuus. Redite ergo ad cor: et si fideles estis, invenietis ibi Christum; ipse vobis loquitur ibi. Ego enim clamo: ille vero in silentio plus docet. Ego loquor per sonum sermonis: ille intus loquitur per timorem cogitationis. Ergo ipse inserat in corde vestro verbum meum: quoniam dicere ausus sum, Bene vivite, ne male moriamini. Ecce quoniam fides est in cordibus vestris, et ibi est Christus, et ipse habet docere quod ego cupio personare.
3. Divitis et Lazari contraria sors post mortem. Recordamini in Evangelio divitem illum, et pauperem illum: divitem indutum purpura et bysso, et quotidianis epulis saginatum; pauperem vero illum jacentem ante januam divitis, esurientem, et de mensa ejus micas requirentem, ulceribus plenum, a canibus linctum. Recordamini ergo: unde recordamini, nisi quia ibi est Christus in cordibus vestris? Dicite mihi quid ipsum intus interrogaveritis, et responderit vobis. Sequitur enim, et dicit: Contigit mori inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in infernum. Cum autem in tormentis esset, levavit oculos suos, et vidit Lazarum requiescentem in sinu Abrahae. Tunc clamavit, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lozarum, ut intingat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam, quia crucior in hac flamma. Superbus temporis, mendicus inferni. Pauper enim ille perveniebat ad micam: ille vero non perveniebat ad guttam. De duobus ergo istis, dicite mihi, quis est bene mortuus, et quis est male mortuus? Nolite oculos interrogare, ad cor redite. Si enim oculos interrogaveritis, falsa vobis respondent. Multum enim splendida sunt, et saeculariter fucata, quae illi diviti morienti exhiberi potuerunt. Quae potuerunt agmina plangentium esse servorum et ancillarum? quae pompa clientium? qui splendor funeris? quod pretium sepulturae? Credo eum aromatibus obrutum. Quid ergo dicturi sumus, fratres, bene istum mortuum, an male mortuum? Si oculos interrogatis, optime mortuus est: si magistrum vestrum interiorem requiritis, pessime mortuus est. CAPUT III. 4. Mors unde mala censeri debet. Si ergo sic moriuntur superbi rerum suarum conservatores, et nihil inde pauperibus largientes: quomodo moriuntur qui rapiunt res alienas? Verum ergo dixi, Vivite bene, ne male moriamini, ne quomodo dives ille moriamini. Non probat malam mortem, nisi tempus post mortem. E contra attendite illum pauperem: nolite oculis, nam errabitis; fides attendat, cor videat. Constituite illum ante oculos vestros jacentem in terra ulcerosum, venientes canes lingentes ulcera ejus. Sed cum talem illum revocatis ante oculos vestros, continuo exspuitis, faciem avertitis, nares obturatis. Cordis oculis videte. Mortuus est, et ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae. Familia divitis videbatur plangens: Angeli non videbantur gaudentes. Quid ergo respondit diviti Abraham? Memento, fili, quia percepisti bona in vita tua (Luc. XVI, 19-25). Nihil bonum putasti, nisi quod in ista vita habuisti. Accepisti: sed transierunt dies: et totum perdidisti, et torquendus in inferis remansisti. CAPUT IV. 5. Hortatur ad bona opera. Opportunum ergo est, fratres, ut haec vobis dicantur. Attendite pauperes, sive jacentes, sive ambulantes: attendite pauperes, facite opera bona. Qui soletis, facite: et qui non soletis, facite. Crescat numerus bene operantium: quoniam crescit et fidelium numerus. Quod facitis, quantum bonum sit nondum videtis: quia et rusticanus quando seminat, segetem non videt, sed terrae credit. Tu Deo quare non credis? Veniet messis nostra. Puta quia modo laborantes agimus, laborantes operamur recepturi, sicut scriptum est: Euntes ibant et flebant, jactantes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). SERMO CIII . De verbis Evangelii Lucae, Et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam. etc. Cap. X, V\. 38-42. CAPUT PRIMUM. 1. Unitas commendatur. Verba Domini nostri Jesu Christi, quae modo ex Evangelio recitata sunt, admonent nos, esse unum aliquid quo tendamus, quando in hujus saeculi multitudine laboramus. Tendimus autem adhuc peregrinantes, nondum manentes; adhuc in via, nondum in patria; adhuc desiderando, nondum fruendo. Tamen tendamus, et sine pigritia et sine intermissione tendamus, ut aliquando pervenire valeamus. 2. Christus pascendum se praebere dignatur. Martha et Maria duae sorores erant, ambae non solum carne, sed etiam religione germanae; ambae Domino cohaeserunt, ambae Domino in carne praesenti concorditer servierunt. Suscepit eum Martha, sicut solent suscipi peregrini. Sed tamen suscepit famula Dominum, aegra Salvatorem, creatura Creatorem. Suscepit autem Spiritu pascenda, in carne pascendum. Voluit enim Dominus formam servi accipere, et accepta forma servi in illa pasci a servis, dignatione, non conditione. Nam et ista dignatio fuit, se praebere pascendum. Habebat carnem, in qua esuriret quidem, et sitiret: sed nescitis quia in eremo esurienti Angeli ministrabant (Matth. IV, 11)? Ergo quod pasci voluit, pascenti praestitit. Quid autem mirum, si et de sancto Elia praestitit viduae, quem prius corvo ministrante pascebat (III Reg. XVII, 6)? Numquid pascendo defecerat, quando ad viduam mittebat? Nequaquam. Non pascendo defecerat, quando ad viduam mittebat: sed religiosam viduam, per obsequium exhibitum servo suo, benedicere disponebat. Sic ergo susceptus est Dominus, tanquam hospes, qui in sua propria venit, et sui eum non receperunt: sed quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 11); adoptans servos, et fratres faciens; redimens captivos, et faciens cohaeredes. Ne quis tamen vestrum forsitan dicat: O beati qui Christum suscipere in domum propriam meruerunt! Noli dolere, noli murmurare quia temporibus natus es, quando jam Dominum non vides in carne: non tibi abstulit istam dignationem. Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). CAPUT II. 3. Marthae et Mariae officium utrumque bonum: melius tamen Mariae. Haec de Domino pascendo in carne, sed pascente in spiritu, pauca pro tempore dixerimus: veniamus ad causam, quam de unitate proposui. Martha Dominum pascere disponens et praeparans, circa multum ministerium occupabatur: Maria soror ejus pasci a Domino magis elegit. Deseruit quodam modo sororem suam circa multum ministerium laborantem, et sedit ipsa ad pedes Domini, et vacans audiebat verbum ejus. Auris fidelissima audierat: Vacate, et videte, quoniam ego sum Dominus (Psal. XLV, 11). Illa turbabatur, ista epulabatur: illa multa disponebat, ista unum aspiciebat. Utrumque officium bonum: sed tamen quod sit melius, quid nos dicamus? Habemus quem interrogemus, patienter audiamus. Quid sit melius, jam cum legeretur audivimus, et me commemorante iterum audiamus. Interpellat Martha hospitem, ad judicem deponit postulationem piarum querelarum, quod eam soror deseruerit, et sic laborantem in ministerio adjuvare neglexerit. Non respondente illa, sed tamen praesente, judicat Dominus. Maria causam suam tanquam otiosa judici maluit committere, nec in respondendo voluit laborare. Si enim pararet respondenti sermonem, remitteret audiendi intentionem. Respondit ergo Dominus, qui in verbo non laborabat, quia Verbum erat. Quid ergo dixit? Martha, Martha, Repetitio nominis indicium est dilectionis, aut forte movendae intentionis: ut audiret attentius, bis vocata est, Martha, Martha, audi: Tu circa multa es occupata, unum autem opus est: id est, unum necessarium est. Non unum opus quasi singulare opus: sed opus est, expedit, necessarium est; quod unum hoc elegerat Maria. CAPUT III. 4. Unum necessarium. Unum cogitate, fratres mei, et videte in ipsa multitudine si delectat, nisi unum. Ecce Deo propitio quam multi estis: quis vos ferret, nisi unum saperetis? Unde in multis quies ista? Da unum, et populus est: tolle unum, et turba est. Quid est enim turba, nisi multitudo turbata? Sed audite Apostolum: Obsecro autem vos, fratres. Multitudini dicebat: sed omnes unum facere volebat. Obsecro autem vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia (I Cor. I, 10). Et alio loco: Unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam (Philipp. II, 2, 3). Et Dominus ad Patrem de suis: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII, 22). Et in Actibus Apostolorum: Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum (Act. IV, 32). Ergo magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in unum (Psal. XXXIII, 4). Quia unum est necessarium, unum illud supernum, unum ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unum. Videte nobis commendari unitatem. Certe Trinitas est Deus noster. Pater non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed amborum Spiritus: et tamen ista tria non tres dii, non tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens, ipsa Trinitas unus Deus: quia unum necessarium est. Ad hoc unum non nos perducit, nisi multi habeamus cor unum. CAPUT IV. 5. Bonum Marthae, ministerium: melior pars Mariae. Bona sunt ministeria circa pauperes, et maxime circa sanctos Dei servitia debita, obsequia religiosa. Redduntur enim, non dantur, dicente Apostolo, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus (I Cor. IX, 11)? Bona sunt, exhortamur ad haec, et in verbo Domini aedificamus vos, nolite pigri esse ad suscipiendos sanctos. Aliquando nescientes, suscipiendo quos nesciebant, Angelos susceperunt (Hebr. XIII, 2). Bona sunt haec: melius est tamen quod elegit Maria. Illud enim habet ex necessitate occupationem: istud autem ex charitate suavitatem. Vult homo occurrere quando ministrat; et aliquando non potest: quaeritur quod deest, paratur quod adest; distenditur animus. Nam si Martha ad illa sufficeret, adjutorium sororis non posceret. Multa sunt, diversa sunt, quia carnalia sunt, quia temporalia sunt: etsi bona sunt, transitoria sunt. Marthae autem quid ait Dominus? Maria meliorem partem elegit. Non tu malam, sed illa meliorem. Audi unde meliorem: Quae non auferetur ab ea. A te auferetur aliquando onus necessitatis: aeterna est dulcedo veritatis. Non auferetur ab ea quod elegit. Non aufertur, sed tamen augetur. In hac autem vita augetur, in alia vita perficietur, nunquam auferetur. CAPUT V. 6. Marthae ministerium ad Mariae quietem tendit. Caeterum tu Martha, pace tua dixerim, in bono ministerio benedicta, pro isto labore tuo mercedem quaeris, quietem. Modo occupata es circa multum ministerium, pascere vis mortalia corpora, licet sanctorum: numquid cum veneris ad illam patriam, invenies peregrinum, quem suscipias hospitio? invenies esurientem, cui panem frangas? sitientem, cui potum porrigas? aegrum, quem visites? litigantem, quem concordes? mortuum, quem sepelias? Omnia ista ibi non erunt: sed quid ibi erit? Quod Maria elegit: ibi pascemur, non pascemus. Ideo hoc ibi erit plenum atque perfectum, quod hic elegit Maria: de illa mensa opulenta, de verbo Domini micas colligebat. Nam vultis nosse quid ibi erit? Dominus ipse dicit de servis suis: Amen dico vobis, quia faciet eos recumbere, et transibit, et ministrabit illis (Luc. XII, 37). Recumbere quid est, nisi vacare? Recumbere quid est, nisi requiescere? Quid est, Transibit, et ministrabit illis? Prius transit, et sic ministrat. Sed ubi? In illo convivio superno, de quo dicit: Amen dico vobis, multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Ibi Dominus pascit, sed prius hinc transit. Nam ut noveritis, Pascha Transitus interpretatur. Venit Dominus, fecit divina, passus est humana. Numquid adhuc conspuitur? numquid adhuc expalmatur? numquid adhuc spinis coronatur? numquid adhuc flagellatur? numquid adhuc crucifigitur? numquid adhuc lancea vulneratur? Transivit. Denique et Evangelium sic loquitur, quando Pascha fecit cum discipulis suis. Quid dicit Evangelium? Cum autem venisset hora, ut Jesus transiret de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Ergo ille transivit, ut pascat: nos sequamur, ut pascamur. SERMO CIV . Rursus in illud Evangelii Lucae, ubi de Martha et Maria. Cap. X, V\. 38-42. CAPUT PRIMUM. 1. Marthae et Mariae officia compararantur. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus a femina religiosa susceptum esse Dominum hospitio, eaque Martha vocabatur. Et cum esset ipsa occupata in cura ministrandi, soror ejus Maria sedebat ad pedes Domini, et audiebat verbum ejus. Laborabat illa, vacabat ista: illa erogabat, haec implebatur. Verumtamen Martha laborans multum in illa occupatione et negotio ministrandi, interpellavit Dominum, et de sorore sua conquesta est, quod eam laborantem non adjuvaret. Dominus autem pro Maria respondit Marthae; et ipse ejus factus est advocatus, qui judex fuerat interpellatus. Martha, inquit, circa multa es occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Audivimus enim et interpellationem interpellantis, et sententiam judicis. Quae sententia interpellanti respondit, susceptam defendit. Erat enim Maria intenta dulcedini verbi Domini. Intenta erat Martha quomodo pasceret Dominum: intenta Maria quomodo pasceretur a Domino. A Martha convivium Domino parabatur, in cujus convivio Maria jam jucundabatur. Cum ergo Maria suaviter audiret verbum dulcissimum, et corde intentissimo pasceretur, interpellato Domino a sorore sua, quomodo putamus eam timuisse, ne diceret ei Dominus, Surge, et adjuva sororem tuam? Mira enim suavitate tenebatur: quae profecto major est mentis quem ventris. Excusata est, sedit securior. Quomodo autem excusata? Attendamus, inspiciamus, perscrutemur quod possumus; ut pascamur et nos. 2. Ministerium Marthae non reprehensum a Christo. Quid enim? putamus reprehensum esse ministerium Marthae, quam cura hospitalitatis occupaverat, quae ipsum Dominum hospitio receperat? Quomodo recte reprehendebatur, quae tanto hospite laetabatur? Hoc si verum est, dimittant homines quod ministrant egentibus; eligant sibi partem meliorem, quae non auferetur ab eis; vacent verbo, inhient doctrinae dulcedini; occupentur circa scientiam salutarem; nihil eis curae sit, quis peregrinus in vico sit, quis egeat pane, quis indumento, quis visitandus, quis redimendus, quis sepeliendus: vacent opera misericordiae, uni instetur scientiae. Si melior pars est, cur non omnes hoc faciunt, quando ipsum Dominum in hac causa patronum habemus? Non enim timemus in hac re, ne offendamus ejus justitiam, cum patronam teneamus ejus sententiam. CAPUT II. 3. Melior pars Mariae. Et tamen ita non est: sed sicut dixit Dominus, ita est. Quomodo intelligis, non est: est autem quomodo intelligere debes. Ecce adverte: Circa multa es occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit. Non tu malam: sed illa meliorem. Sed unde meliorem? Quia tu circa multa, illa circa unum. Praeponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno. Multa sunt quae facta sunt, unus est qui fecit. Coelum, terra, mare, et omnia quae in eis sunt, quam multa sunt! Quis ista enumeret? quis horum multitudinem cogitet? Quis haec fecit? Deus omnia. Ecce bona valde (Gen. I, 31). Bona valde quae fecit: quanto melior ille qui fecit? Attendamus igitur occupationes nostras circa multa. Necessarium est ministerium corpora refecturis. Quare hoc? Quia esuritur, quia sititur. Misericordia miseris necessaria est. Frangis panem esurienti; quia invenisti esurientem: tolle famem; cui frangis panem? Tolle peregrinationem; cui exhibes hospitalitatem? Tolle nuditatem; cui praeparas vestem? Non sit aegritudo; quem visitas? Non sit captivitas; quem redimis? Non sit rixa; quem concordas? Non sit mors; quem sepelis? In illo saeculo futuro non erunt ista mala: ergo nec ista ministeria. Bene ergo Martha circa corporalem Domini, quid dicam, necessitatem an voluntatem? ministrabat carni mortali. Sed quis erat in carne mortali? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ecce quod Maria audiebat. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14). Ecce Martha cui ministrabat. Ergo, Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Hoc enim elegit, quod semper manebit: non auferetur ab ea. Circa unum se voluit occupari. Jam tenebat: Mihi autem adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28). Sedebat ad pedes capitis nostri. Quanto humilius sedebat, tanto amplius capiebat. Confluit enim aqua ad humilitatem convallis, denatat de tumoribus collis. Non ergo Dominus opus reprehendit, sed munus distinxit. Circa multa es occupata: porro unum est necessarium. Jam hoc sibi Maria elegit. Transit labor multitudinis, et remanet charitas unitatis. Ergo quod elegit, non auferetur ab ea. A te autem quod elegisti: utique hoc sequitur, utique hoc subintelligitur: a te quod elegisti auferetur. Sed bono tuo auferetur, ut quod melius est detur. Auferetur enim a te labor, ut requies detur. Tu navigas, illa jam in portu est. CAPUT III. 4. Duae vitae in Martha et Maria figuratae. Videtis ergo, charissimi, et quantum arbitror, jam intelligitis, in his duabus mulieribus, quae ambae fuerant Domino gratae, ambae amabiles, ambae discipulae: videtis ergo, et magnum aliquid intelligitis, quicumque intelligitis, quod audire et scire debetis, etiam qui non intelligitis; in his duabus mulieribus, duas vitas esse figuratas, praesentem et futuram, laboriosam et quietam, aerumnosam et beatam, temporalem et aeternam. Duae sunt vitae: de illis vos copiosius cogitate. Quid habeat haec vita, non dico mala, non iniqua, non nefaria, non luxuriosa, non impia; sed laboriosa et aerumnis plena, timoribus castigata, tentationibus sollicita: hanc ipsam innocentem vitam dico, qualem decebat habere Martham: hanc ergo, quantum potestis, inspicite; et de hac, ut dixi, copiosius quam loquimur cogitate. Vita vero iniqua aberat ab illa domo, nec cum Martha erat, nec cum Maria: et si aliquando fuit, Domino intrante fugit. Remanserunt ergo in illa domo, quae susceperat Dominum, in duabus feminis duae vitae, ambae innocentes, ambae laudabiles: una laboriosa, altera otiosa; nulla facinorosa, nulla desidiosa. Ambae innocentes, ambae, inquam, laudabiles, sed una laboriosa, altera otiosa: nulla facinorosa, quam cavere debet laboriosa; nulla desidiosa, quam cavere debet otiosa. Erant ergo in illa domo istae duae vitae, et ipse fons vitae. In Martha erat imago praesentium, in Maria futurorum. Quod agebat Martha, ibi sumus: quod agebat Maria, hoc speramus. Hoc agamus bene, ut illud habeamus plene. Nam quid inde habemus? In quantum habemus? Quamdiu hic sumus, quantum est quod inde habemus? Nam et modo inde aliquid agimus, remoti a negotiis, sepositis familiaribus curis, convenistis, statis, auditis. In quantum hoc agitis, Mariae similes estis. Et facilius vos quod agit Maria, quam ego qui praerogo. Si quid tamen dico, Christi est: ideo vos pascit, quia Christi. Quia panis communis est, unde et ego vobiscum vivo. Nunc autem vivimus, si vos, fratres, statis in Domino (I Thess. III, 8). Nolo in nobis, sed in Domino. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). SERMO CV . De verbis Evangelii Lucae, Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, etc., cap. XI V\. 5-13. CAPUT PRIMUM. 1. Ad petendum a Deo, similitudinibus Christus hortatur. Audivimus nos exhortantem Dominum nostrum, coelestem magistrum, et fidelissimum consiliarium, eumdem hortatorem, ut petamus, et datorem cum petimus. Audivimus eum in Evangelio hortantem nos eum petere instanter, et pulsare usque ad similitudinem improbitatis. Proposuit enim nobis, exempli gratia: Si quis vestrum haberet amicum, a quo nocte peteret tres panes, cum illi amicus de via venisset, et quod ei apponeret non haberet: si autem ille respondeat jam se requiescere, et servos suos secum, nec debere illius precibus inquietari, ille autem pulsando instet et perseveret, nec pudore territus abscedat, sed necessitate coactus immineat: surrecturum illum, etsi non propter amicitiam, certe propter illius improbitatem, et daturum ei quantos voluerit. Quantos autem voluit? Nihil plus ille voluit quam tres. In hac ergo similitudine adjunxit hortationem Dominus, et omnino stimulavit nos petere, quaerere, pulsare, donec accipiamus quod petimus, quod quaerimus, quod pulsamus, usus exemplo a contrario: sicut de illo judice qui nec Deum timebat, nec homines reverebatur, et tamen cum eum quaedam vidua interpellaret quotidie, taedio victus dedit quod beneficio non potuit invitus (Luc. XVIII, 1-8). Dominus autem noster Jesus Christus inter nos petitor, cum Patre dator, non utique nos tantum hortaretur ut peteremus, nisi dare vellet. Erubescat humana pigritia: plus vult ille dare, quam nos accipere: plus vult ille misereri, quam nos a miseria liberari: et utique si non liberati fuerimus, nos miseri remanebimus. Nam ille quod nos hortatur, propter nos hortatur. CAPUT II. 2. Amicus de via veniens reficiendus. Evigilemus, et hortanti credamus, promittenti obsequamur, et ad dantem gaudeamus. Fortassis enim et nobis aliquando venit amicus de via, et non invenimus quod ei apponeremus; et necessitatem passi sumus, et accepimus et nobis et illi. Fieri enim non potest, nisi ut aliquis passus fuerit amicum aliquid interrogantem, quod respondere non possit: et tunc se invenit non habere, quando coactus est dare. Venit tibi amicus de via, id est, de vita hujus saeculi, in qua omnes velut peregrini transeunt, nec ullus quasi possessor manet; sed omni homini dicitur: Refectus es, transi; age iter, da venturo locum (Eccli. XXIX, 33). Aut forte de via mala, hoc est, de vita mala, fatigatus nescio quis amicus tuus, non inveniens veritatem, qua audita et percepta beatus fiat, sed lassatus in omni cupiditate et egestate saeculi, venit ad te, tanquam ad christianum, et dicit: Redde mihi rationem, fac me Christianum. Et interrogat quod forte tu per simplicitatem fidei nesciebas: et non est unde reficias esurientem, et te admonitus invenis indigentem; et cum vis docere, cogeris discere: et dum erubescis eum qui interrogavit, quod quaerebat non in te inveniens, compelleris quaerere, ut merearis invenire. 3. Amicus alius media nocte interpellatus ut det tres panes. Et ubi quaeras? Ubi, nisi in dominicis Libris? Fortassis quod ille interrogavit, in libro positum est, sed obscurum est. Forte dixit hoc Apostolus in Epistola sua. Sic dixit, ut legere possis, intelligere non possis: transire non permitteris. Urget enim interrogator; ipsum Paulum, aut Petrum, aut aliquem prophetam interrogare non sineris. Jam enim requiescit familia ista cum Domino suo, et saeculi hujus ignorantia valida est, hoc est, nox media, et urget amicus esuriens. Tibi forte sufficiebat simplex fides, illi non sufficit. Numquid deserendus est? numquid de domo projiciendus est? CAPUT III. Ergo ad ipsum Dominum, ad ipsum cum quo familia requiescit, pulsa orando, pete, insta. Non quomodo amicus ille in similitudine positus, taedio victus surget et dabit. Dare vult: tu pulsans nondum accepisti; pulsa, dare vult. Et quod dare vult, differt, ut amplius desideres dilatum, ne vilescat cito datum.
4. Tres panes dati. Cum autem perveneris ad tres panes, hoc est, ad cibum et intelligentiam Trinitatis, habes et unde vivas, et unde pascas. Nec peregrinum venientem de via reformides, sed excipiendo civem domesticum facias: nec timeas ne finias. Non panis ille finietur, sed indigentiam tuam finiet. Panis est, et panis est, et panis est: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus. Aeternus Pater, coaeternus Filius, coaeternus Spiritus sanctus. Incommutabilis Pater, incommutabilis Filius, incommutabilis Spiritus sanctus. Creator et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Pastor et vitae dator, et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Cibus et panis aeternus, et Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Disce, et doce; vive, et pasce. Deus qui tibi dat, nihil melius quam se tibi dat. Avare, quid aliud quaerebas? Aut si aliud petas, quid tibi sufficit, cui Deus non sufficit?
CAPUT IV. 5. Fides, spes, charitas, Dei dona. Sed opus est ut habeas charitatem, habeas fidem, habeas spem: ut possit tibi dulce esse quod datur. Et haec ipsa tria sunt, fides, spes, charitas. Et haec ipsa dona Dei sunt. Nam fidem ab ipso accepimus: Sicut Deus, inquit, unicuique partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3). Et spem ab ipso accepimus, cui dicitur: In quo spem dedisti mihi (Psal. CXVIII, 49). Et charitatem ab ipso accepimus, de quo dicitur: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Sed haec itidem tria aliquantulum sunt diversa; sed omnia Dei dona. Manent enim tria haec, fides, spes, charitas: major autem horum charitas (I Cor. XIII, 13). In illis panibus non est dictus aliquis panis major aliis: sed simpliciter petiti, et dati tres panes. 6. Tria eadem rursus significata. Panis, charitas. Piscis, fides. Ecce alia tria: Quis est vestrum, a quo petit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut quis est vestrum, a quo petit piscem, numquid serpentem porriget ei? Aut a quo petit ovum, numquid porriget ei scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? Tria ergo rursus ista consideremus, ne forte ibi sint illa tria, fides, spes, charitas: major autem horum charitas. Pone ergo tria, panem, piscem, ovum: major horum panis. Ideo bene panem intelligimus in his tribus charitatem. Propterea pani lapidem opposuit, quia duritia contraria est charitati. Piscem fidem intelligimus. Dixit quidam sanctus, et nos dicere delectat: Piscis bonus, pia est fides. Vivit inter fluctus, nec frangitur aut solvitur fluctibus. Vivit inter tentationes tempestatesque hujus saeculi, pia fides: saevit mundus, et integra est. Tantum contrarium fidei serpentem illum observa. In fide enim desponsata est illa, cui dicitur in Canticis canticorum: Veni de Libano, sponsa mea, veniens et pertransiens ab initio fidei (Cant. IV, 8). Ideo et desponsata, quia desponsationis initium fides est. Promittitur enim ab sponso aliquid, et promissa fide detinetur. Opposuit autem Dominus serpentem pisci, diabolum fidei. Propterea desponsatae huic dicit Apostolus, Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo: et, Timeo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic et vestri sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo (II Cor. XI, 2, 3); id est, quae est in fide Christi. Habitare enim, inquit, Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). Diabolus ergo non corrumpat fidem, non devoret piscem. CAPUT V. 7. Ovum, spes. Restat spes, quae, quantum mihi videtur, ovo comparatur. Spes enim nondum pervenit ad rem: et ovum est aliquid, sed nondum est pullus. Quadrupedes ergo filios pariunt, aves autem spem filiorum. Spes ergo ad hoc nos hortatur, ut praesentia contemnamus, futura exspectemus; ea quae retro sunt obliviscentes, cum Apostolo in anteriora extendamur. Sic enim dicit: Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14). Nihil ergo tam inimicum est spei, quam retro respicere, id est, in eis rebus, quae praeterlabuntur et transeunt, spem ponere: sed in his quae nondum datae sunt, sed dandae quandoque nunquam transibunt. Quando autem scatet tentationibus mundus, velut pluvia Sodomae sulfurea, metuendum est exemplum uxoris Loth. Retro enim respexit; et ubi respexit, ibi remansit. In salem conversa est (Gen. XIX, 26), ut prudentes condiret exemplo. Apostolus Paulus de hac spe ita loquitur: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24, 25). Quod enim videt quis, quid sperat? ovum est. Est ovum, et pullus nondum est. Et testudine tectum est: non videtur, quia operitur: cum patientia exspectetur; fervescat, ut viviscat. Intende, extendere in anteriora, obliviscere praeterita. Quae enim videntur, temporalia sunt. Non respicientes, inquit, quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). In illa ergo quae non videntur, extende spem: exspecta, sustine. Noli retro respicere. Ovo tuo scorpium time. Vide quia de cauda percutit, quam retro habet. Non ergo scorpius perimat ovum tuum, mundus iste spem tuam, ut ita dicam, veneno eo contrario, quo retrario. Quanta tibi loquitur mundus, quanta post dorsum strepit, ut retro respicias: id est, ut in rebus praesentibus (nec praesentibus; non enim dicenda sunt praesentia nunquam stantia) spem tuam ponas; et ab eo quod promisit Christus et nondum dedit, sed quia fidelis est dabit, avertas animum tuum, et velis requiescere in mundo pereunte. CAPUT VI. 8. Clades et vastationes quomodo Christianis utiles. Ideo enim Deus felicitatibus terrenis amaritudines miscet, ut alia quaeratur felicitas, cujus dulcedo non est fallax: et de ipsis amaritudinibus conatur mundus avertere ab eo quod intendis in anteriora, et retro convertere. De ipsis amaritudinibus, de ipsis tribulationibus murmuras, et dicis: Ecce pereunt omnia christianis temporibus. Quid strepis? Non hoc promisit mihi Deus, quod ista non peribunt: non hoc mihi promisit Christus. Aeterna promisit aeternus: si credidero, ex mortali fiam aeternus. Quid strepis, o munde immunde? quid strepis? Quid avertere conaris? Tenere vis periens: quid faceres, si maneres? Quem non deciperes dulcis, si amarus alimenta mentiris? Ego si habeo spem, si teneo spem, ovum meum non est ab scorpione percussum. Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2). Felix sit mundus, evertatur mundus: Benedicam Dominum, qui fecit mundum. Benedicam prorsus. Secundum carnem bene sit, secundum carnem male sit: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus ejus in ore meo. Nam si benedico quando bene est, et blasphemo quando male est; suscepi scorpionis aculeum, compunctus retro respexi; quod absit a nobis. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). CAPUT VII. 9. Civitas et regnum in coelis aeternum eos manent. Manet civitas quae nos carnaliter genuit. Deo gratias. Utinam et spiritualiter generetur, et nobiscum transeat ad aeternitatem. Si non manet civitas quae nos carnaliter genuit, manet quae nos spiritualiter genuit. Aedificans Jerusalem Dominus (Psal. CXLVI, 2). Numquid dormitando aedificium suum perdidit, aut non custodiendo hostes admisit? Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI, 1). Et quam civitatem? Non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4). Quid est Israel, nisi semen Abrahae? Quid est semen Abrahae? nisi Christus? Et semini tuo, inquit, quod est Christus. Et nobis quid? Vos autem Christi: ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 16, 29). In semine tuo, inquit, benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18). Civitas sancta, civitas fidelis, civitas in terra peregrina, in coelo fundata est. O fidelis, noli corrumpere spem, noli amittere charitatem, accinge lumbos tuos, ascende, praetende lucernas tuas, exspecta Dominum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 35, 36). Quid expavescis, quia pereunt regna terrena? Ideo tibi coeleste promissum est, ne cum terrenis perires. Nam ista peritura praedicta sunt, praedicta omnino. Non enim negare possumus quod praedictum est. Dominus tuus quem exspectas, dixit tibi: Exsurget gens super gentem, et regnum super regnum (Marc. XIII, 8). Habent mutationes terrena regna: veniet ille de quo dictum est, Et regni ejus non erit finis (Luc. I, 33). 10. Terreno regno aeternitas adulatorie promissa. Qui hoc terrenis regnis promiserunt, non veritate ducti sunt, sed adulatione mentiti sunt. Poeta illorum quidam induxit Jovem loquentem, et ait de Romanis, His ego nec metas rerum, nec tempora pono: Imperium sine fine dedi. (Virgil. lib. 1, Aeneid. vers. 278, 279.) Non plane ita respondet veritas. Regnum hoc, quod sine fine dedisti, o qui nihil dedisti, in terra est, an in coelo? Utique in terra. Et si esset in coelo, Coelum et terra transient (Luc. XXI, 33). Transient quae fecit ipse Deus; quanto citius quod condidit Romulus? Forte si vellemus hinc exagitare Virgilium, et insultare, quare hoc dixerit; in parte tolleret nos, et diceret nobis: Et ego scio; sed quid facerem qui Romanis verba vendebam, nisi hac adulatione aliquid promitterem quod falsum erat? Et tamen et in hoc cautus fui, quando dixi, « Imperium sine fine dedi, » Jovem ipsorum induxi, qui hoc diceret. Non ex persona mea dixi rem falsam, sed Jovi imposui falsitatis personam: sicut Deus falsus erat, ita mendax vates erat. Nam vultis nosse quia ista noveram? Alio loco, quando non Jovem lapidem induxi loquentem, sed ex persona mea locutus sum, dixi: Non res Romanae perituraque regna. (Virgil. Georg. lib. 2, vers. 498.) Videte quia dixi peritura regna. Dixi peritura regna, non tacui. Peritura, veritate non tacuit: semper mansura, adulatione promisit. CAPUT VIII. 11. Constantia in ferendis adversis. Sursum cor. Gallina evangelica. Non ergo deficiamus, fratres: finis erit terrenis omnibus regnis. Nunc si finis est, Deus videt. Forte enim nondum est, et infirmitate quadam, vel misericordia, vel miseria hoc optamus, ut nondum sit: numquid tamen ideo non erit? Figite spem in Deum, aeterna concupiscite, aeterna exspectate. Christiani estis, fratres, christiani sumus. Non ad delicias Christus in carnem descendit: toleremus potius praesentia quam diligamus: adversorum est manifesta pernicies, prosperorum falsa blandities. Time mare et quando malacia est. Omnino non frustra audiamus, sursum cor. Quid ponimus cor in terra, cum videamus quia evertitur terra? Nos non possumus nisi exhortari vos, ut habeatis quod dicatis, et quod pro spe vestra respondeatis insultatoribus et blasphematoribus nominis christiani. Nemo vos murmurando avertat ab exspectatione futurorum. Omnes qui propter istas adversitates blasphemant Christum nostrum, cauda scorpionis sunt. Nos ovum nostrum sub alis illius gallinae ponamus evangelicae, quae clamat: Jerusalem, Jerusalem, illi falsae et perditae, quoties volui colligere filios tuos, tanquam gallina pullos suos, et noluisti (Matt. XXIII, 37)? Non nobis dicatur, Quoties volui, et noluisti? Illa enim gallina divina Sapientia est: sed assumpsit carnem, ut pullis congrueret. Videte gallinam hispidam plumis, dimissis alis, voce fracta, et quassa, et lassa, et languida congruere parvulis suis. Ovum ergo nostrum, id est, spem nostram sub alis illius gallinae ponamus. CAPUT IX. 12. Romae vastatio religioni christianae sive idololatriae exstinctioni falso tributa. Animadvertistis forte, quomodo gallina concidat scorpionem. Utinam ergo et istos blasphemantes, in terra reptantes, de cavernis prodeuntes, et male pungentes, illa gallina concidat et devoret, in corpus suum trajiciat, et in ovum vertat. Non irascantur: commoti videmur; sed maledicta maledictis non reddimus. Maledicimur et benedicimus, blasphemati deprecamur (I Cor. IV, 12, 13). Sed non dicat de Roma, dictum est de me: O si taceat de Roma: quasi ego insultator sim, et non potius Domini deprecator, et vester qualiscumque exhortator. Absit a me, ut insultem. Avertat Deus a corde meo, et a dolore conscientiae meae. Ibi multos fratres non habuimus? non adhuc habemus? Portio peregrinantis Jerusalem civitatis non ibi magna degit? non ibi temporalia pertulit? sed aeterna non perdidit. Quid ergo dico, cum de illa non taceo, nisi quia falsum est quod dicunt de Christo nostro, quod ipse Romam perdiderit, quod dii lapidei Romam tuebantur et lignei? Adde pretium, aerei. Adde plus, argentei et aurei: Idola gentium argentum et aurum. Non dixit, Lapis; non dixit, Lignum; non dixit, Testa: sed quod pro magno habent, argentum et aurum. Tamen ipsum argentum et aurum oculos habent, et non vident (Psal. CXIII, 4, 5). Dii aurei et dii lignei ad pretium dispares sunt: ad habere oculos et non videre, pares sunt. Ecce qualibus Romam docti homines custodibus commiserunt, habentibus oculos, et non videntibus. Aut si Romam servare potuerunt, quare ipsi ante perierunt? Inquiunt: Tunc periit Roma. Tamen perierunt. Non, inquiunt, ipsi perierunt, sed simulacra eorum. Quomodo ergo custodirent tecta vestra, qui non potuerunt custodire simulacra sua? Alexandria olim tales deos perdidit. Constantinopolis ex quo condita est in magnam civitatem, quoniam a christiano imperatore condita est, olim deos ipsos falsos perdidit: et tamen et crevit, et crescit, et manet. Quamdiu vult Deus, manet. Non enim et illi civitati, quia hoc dicimus, aeternitatem promittimus. Carthago in nomine Christi manet, et olim eversa est Coelestis, quia non fuit coelestis, sed terrestris. CAPUT X. 13. Eversis idolis non exinde Romanam cladem accidisse. Et illud quod dicunt non est verum, quia continuo diis perditis Roma capta est, afflicta est. Prorsus non est verum: ante simulacra ipsa eversa sunt; et sic victi sunt Gothi cum Rhadagayso. Mementote, fratres, mementote: non est longum, pauci anni sunt, recordamini. Eversis in urbe Roma omnibus simulacris, Rhadagaysus rex Gothorum cum ingenti exercitu, multo numerosiore quam Alarici fuit, venit. Paganus homo erat Rhadagaysus: Jovi sacrificabat quotidie. Nuntiabatur ubique quod a sacrificiis non desisteret Rhadagaysus. Tunc omnes isti: Ecce nos non sacrificamus, ille sacrificat, vinci habemus a sacrificante, quibus non licet sacrificare. Deus ostendens quia non in istis sacrificiis est ipsa temporalis salus, ipsa regna terrena, victus est Rhadagaysus, adjuvante Domino, miro modo. Postea venerunt Gothi non sacrificantes, etsi fide christiana non Catholici, tamen idolis inimici; venerunt idolis adversantes, et ipsi ceperunt: vicerunt de idolis praesumentes, et perdita idola adhuc quaerentes, et perditis adhuc sacrificare cupientes. Sed ibi erant et nostri, et afflicti sunt: sed noverant dicere, Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXXIII, 2). Afflicti sunt in regno terreno: sed regnum coelorum non perdiderunt: imo ad illud capessendum exercitatione tribulationum meliores effecti sunt. Et si in tribulationibus non blasphemaverunt, tanquam integra vasa de fornace exierunt, et dominica benedictione repleti sunt. Isti autem blasphematores, terrena sectantes, terrena desiderantes, in terrenis spem ponentes, cum ista velint nolint perdiderint, quid tenebunt? ubi remanebunt? Foris nihil, intus nihil: inanis arca, inanior conscientia. Ubi requies? ubi salus? ubi spes? Veniant ergo, desinant blasphemare, discant adorare: scorpii pungentes a gallina comedantur, in corpus trajicientis convertantur; in terra exerceantur, in coelo coronentur. SERMO CVI . De verbis Evangelii Lucae, Nunc vos, Pharisaei, quod foris est paropsidis lavatis, etc., cap. XI, V\. 39-42. CAPUT PRIMUM. 1. Pharisaeorum exterior mundities. Audistis sanctum Evangelium, quomodo Dominus Jesus, in eo quod Pharisaeis dicebat, suos utique discipulos commonebat, ne in corporis mundatione putarent esse justitiam. Omni enim die Pharisaei, antequam pranderent, abluebant se aqua: quasi quotidiana lavatio possit cordis esse mundatio. Denique quales essent, ostendit. Ille dicebat qui videbat: non enim tantum facies eorum, sed etiam interiora cernebat. Denique ut hoc sciatis, ille Pharisaeus cui respondit Christus, apud se ipsum cogitavit, voce non sonuit, et ille tamen audivit. Apud se enim reprehendit Dominum Christum, quia sic venit ad convivium ejus non lotus. Ille cogitabat, hic audiebat, ideo respondebat. Quid ergo respondit? Nunc vos, Pharisaei, quod foris est paropsidis lavatis: intus autem pleni estis dolo et rapina. O venire ad prandium! quomodo non pepercit homini a quo fuerat invitatus? Magis objurgando pepercit, ut correcto in judicio parceret. Deinde quid ostendit nobis? Quia et Baptismum, quod semel adhibetur, per fidem mundat. Fides autem intus est, non foris. Unde dicitur et legitur in Actibus Apostolorum, Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Et apostolus Petrus in Epistola sua ita loquitur: Sic, inquit, et vobis dedit similitudinem de arca Noe, quomodo octo animae salvae factae sunt per aquam. Et adjunxit: Sic et vos simili forma Baptisma salvos faciet; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio (I Pet. III, 20, 21). Hanc conscientiae bonae interrogationem Pharisaei contemnebant, et quod erat foris lavabant: intus inquinatissimi permanebant. CAPUT II. 2. Eleemosyna an sine fide mundare possit. Et quid eis ait postea? Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Laudata est eleemosyna, facite et probate. Sed paulisper attendite: Pharisaeis dictum est. Pharisaei isti Judaei erant, quasi egregii Judaeorum. Nobiliores enim atque doctiores tunc Pharisaei vocabantur. Baptismo Christi abluti non erant: in Christum Filium Dei unigenitum, qui inter illos ambulabat, et ab eis non agnoscebatur, nondum crediderant. Quomodo ergo eis dicit, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Si audirent illum Pharisaei, et darent eleemosynas, jam secundum verbum ejus munda illis essent omnia; quid opus erat ut crederent in eum? Si autem mundari non possent, nisi credentes in eum qui fide mundat cor; quid est, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Attendamus, et forte ipse exponit? 3. Eleemosynae Pharisaeorum insufficientes. Cum haec dixisset, sine dubio cogitaverunt illi quia dabant eleemosynas. Et quomodo dabant? Omnia sua decimabant, de omnibus suis fructibus decimam partem detrahebant, et ipsam dabant. Non facile hoc aliquis facit Christianus. Ecce quod faciebant Judaei. Non triticum solum, sed et vinum et oleum: neque hoc solum, sed etiam et res contemptibiles propter praeceptum Dei, cuminum, rutam, mentam et anethum totum decimabant: id est, decimam partem detrahebant, et eleemosynas dabant. Credo ergo quia revocaverunt ad se, et putaverunt Dominum Christum inaniter loqui, quasi eis qui non facerent eleemosynas: cum ipsi scirent opera sua, quod et minutissima et contemptibilia fructuum suorum decimabant, et eleemosynas dabant. Irriserunt illum apud se talia dicentem, quasi hominibus qui eleemosynas non facerent. CAPUT III. Hoc Dominus sciens, continuo subjunxit: Verumtamen vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui decimatis mentam, cuminum et rutam, et omne olus. Ut sciatis, novi eleemosynas vestras. Certe istae sunt eleemosynae vestrae, istae sunt decimae: etiam minuta quaeque et contemptibilia fructuum vestrorum decimatis: Et relinquitis graviora Legis, judicium et charitatem. Attendite. Reliquistis judicium et charitatem, et decimatis olera. Non est hoc facere eleemosynam. Et haec, inquit, oportet facere, et illa non omittere. Quae facere? Judicium et charitatem, justitiam et misericordiam; et illa non omittere. Facite illa: sed ista praeponite.
CAPUT IV. 4. Vera eleemosyna quae fieri jubetur. Si haec ita sunt, quid illis dixit, Facite eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Quid est, Facite eleemosynam? Facite misericordiam. Quid est, Facite misericordiam? Si intelligis, a te incipe. Quomodo enim es misericors alteri, si crudelis sis tibi? Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Facite veram eleemosynam. Quid est eleemosyna? Misericordia, Audi Scripturam: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Fac eleemosynam, miserere animae tuae placens Deo. Mendicat ante te anima tua, redi ad conscientiam tuam. Quicumque male vivis, quicumque infideliter vivis, redi ad conscientiam tuam: et ibi invenis mendicantem animam tuam, invenis egentem, invenis pauperem, invenis aerumnosam, invenis forte nec egentem, sed egestate obmutescentem. Nam si mendicat, esurit justitiam. Quando inveneris talem animam tuam (intus in corde tuo sunt illa), fac prius eleemosynam, da illi panem. Quem panem? Si Pharisaeus interrogaret, diceret illi Dominus: Fac eleemosynam cum anima tua. Hoc enim illi dixit; sed ille non intellexit, quando enarravit illis eleemosynas quas faciebant, et putabant latere Christum; et ait illis: Novi quia facitis; decimatis mentam et anethum, cuminum et rutam: sed ego alias eleemosynas loquor: contemnitis judicium et charitatem. In judicio et charitate fac eleemosynam cum anima tua. Quid est in judicio? Respice, et inveni; displice tibi, pronuntia in te. Et quid est charitas? Dilige Dominum Deum in toto corde tuo, et tota anima tua, et tota mente tua; dilige proximum tuum tanquam te ipsum (Matth. XXII, 37, 39): et fecisti misericordiam prius cum anima tua, in conscientia tua. Hanc autem eleemosynam si praetermittis, da quod vis, dona quantum vis; retrahe de fructibus tuis, non decimas, sed dimidias; novem partes da, et unam tibi dimitte: nihil facis, quando tecum non facis, et tecum pauper es. Anima tua vescatur, ne fame pereat. Da illi panem. Quem panem, inquit? Ipse tecum loquitur. Tu si audires, et intelligeres, et crederes Domino, ipse tibi diceret: Ego sum panis vivus, qui descendi de coelo (Joan. VI, 41). Nonne istum panem primum dares animae tuae, et faceres cum illa eleemosynam? Si ergo credis, debes facere, ut prius pascas animam tuam. Crede in Christum; et mundabuntur quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. Conversi ad Dominum, etc. SERMO CVII . De verbis Evangelii Lucae, Dico vobis, abstinete ab omni avaritia. Cap. XII, V\. 13-21. CAPUT PRIMUM. 1. Praeceptum de cavenda omni avaritia. Qui Deum timetis, non dubito quin verbum ejus cum timore audiatis, et cum hilaritate faciatis; ut quod promisit, modo speretis, post accipiatis. Dominum modo audivimus praecipientem nobis, Christum Jesum filium Dei. Praecepit nobis Veritas, quae nec fallit, nec fallitur: audiamus, timeamus, caveamus. Quid ergo praecepit? Dico, inquit, vobis, abstinete ab omni avaritia. Quid est, ab omni avaritia? Quid est, ab omni? Quare addidit, ab omni? Posset enim sic dicere, Cavete ab avaritia. Pertinuit ad eum, ut adderet, ab omni; et diceret, Cavete ab omni avaritia. 2. Qua occasione datum a Christo. Quare hoc dixerit, velut occasio ipsa unde natus est sermo, apparet nobis in sancto Evangelio. Interpellavit enim eum quidam contra fratrem suum, qui totum patrimonium abstulerat, et fratri suo partem suam non reddebat. Quam bonam ergo causam habuerit iste interpellator, advertitis. Non enim rapere quaerebat aliena, sed sua a parentibus sibi relicta quaerebat: ipsa Domino interpellato et judicante poscebat. Habebat iniquum fratrem: sed justum judicem invenerat contra iniquum fratrem. Deberet ergo perdere in tam bona causa istam occasionem? Aut quis diceret fratri ejus, Redde partem suam fratri tuo, si Christus non diceret? Ille judex hoc dicturus erat, quem forte frater ditior et raptor praemio corrumpebat? Miser ergo et paternis opibus destitutus tali ac tanto judice invento accedit, interpellat, rogat, causam suam brevissime exponit. Utquid enim opus erat causam perorare, quando ei loquebatur, qui cor poterat et videre? Domine, inquit, dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Non ei dixit Dominus, Veniat frater tuus. Sed nec misit, ut adesset, aut cum adfuisset, interpellatori dixit, Proba quod dicebas. Petebat dimidiam haereditatem, petebat in terra dimidiam: in coelo Dominus offerebat totam. Plus Dominus dabat, quam ille postulabat. CAPUT II. 3. Divisor haereditatis Christus esse nolens quid doceat. Donatistae notantur.--Dic fratri meo, ut dividat mecum haereditatem. Causa justa, causa brevis. Sed audiamus et judicantem et docentem. Homo, ait, Homo: qui enim pro magno habes istam haereditatem, quid es nisi homo? Volebat illum facere aliquid plus quam est homo. Quid plus illum volebat facere, cui volebat avaritiam tollere? Quid eum plus volebat facere? Dico vobis: Ego dixi, dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI). Ecce quod eum volebat facere, inter deos numerare qui avaritiam non habet. Homo, quis me constituit divisorem inter vos? Et Paulus apostolus servus ipsius, quando dicebat, Obsecro vos, fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, nolebat esse divisor. Denique monuit eos qui ad ipsius nomen currebant, et Christum dividebant: Unusquisque vestrum dicit, Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, ego Christi. Divisus est Christus? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 10-13)? Videte ergo, quam mali sint homines, qui volunt esse divisum, qui noluit esse divisor. Quis me, inquit, constituit divisorem inter vos? CAPUT III. 4. Avaritiae damnatur qui vel sua cupide servat, Petisti beneficium: audi consilium. Ego dico vobis, cavete ab omni cupiditate. Forte, inquit, tu avarum et cupidum diceres, si quaereret aliena: ego autem dico, cupide et avare non appetas nec tua. Hoc est, ab omni. Cavete, inquit, ab omni avaritia. Magnum pondus. Si forte hoc pondus infirmis imponitur; rogetur ut qui imponit, vires dare dignetur. Non enim leviter habendum est, fratres mei, quando Dominus noster, Redemptor noster, Salvator noster, qui mortuus est pro nobis, qui sanguinem suum pretium dedit, ut redimeret nos, advocatus et judex noster; non est leve, quando dicit, Cavete. Novit ille quantum mali sit: nos non novimus; illi credamus. Cavete, inquit. Quid? unde? Ab omni avaritia. Meum servo, non alienum tollo. Cavete ab omni avaritia. Non solum avarus est qui rapit aliena; sed et ille avarus est qui cupide servat sua. Sed si sic culpatur qui cupide servat sua; quomodo damnatur qui rapit aliena? Cavete, inquit, ab omi cupiditate: quia non in abundantia hominis est vita ejus ex his quae ibi habet. Multa qui recondit, quantum inde tollit ut vivat? Cum tulerit inde, et quodam modo cogitatione separaverit quod sufficiat unde vivat, videat caetera cui remaneant: ne forte cum servas unde vivas, colligas unde moriaris. Ecce Christus, ecce veritas, ecce severitas. Cavete, dicit veritas: Cavete, dicit severitas. Si non amas veritatem, time severitatem. Non in abundantia hominis est vita ejus ex his quae habet. Crede illi, non te fallit. Contra tu dicis? Imo in abundantia hominis est vita ejus ex his quae habet. Ille te non fallit: tu te fallis. CAPUT IV. 5. Dives imprudens qui reservare proponit, non erogare. Ex hac ergo occasione, quia interpellator ille partem suam quaerebat, non alienam invadere cupiebat, nata est ista sententia Domini, ut non diceret, Cavete ab avaritia, sed adderet, ab omni avaritia. Parum fuit: dat alterum exemplum de quodam divite, cui successerat regio. Erat, inquit, homo dives, cui successerat regio. Quid est, successerat? Magnos fructus attulerat regio quam possidebat. Quam magnos fructus? Ut non inveniret ubi poneret: factus est subito per abundantiam angustus, avarus antiquus. Quot enim anni jam transierant, et tamen horrea illa suffecerant? Tantum ergo natum est, ut loca non sufficerent quae solebant. Et quaerebat consilium miser, non quomodo erogaret quod plus natum erat, sed quomodo reservaret: et cogitando invenit consilium. Quasi sapiens sibi visus est, inveniendo consilium. Prudenter cogitavit, sapienter vidit. Quid vidit sapienter? Destruam, inquit, horrea vetera, et faciam nova ampliora, et implebo ea: et dico animae meae. Quid dicis animae tuae? Anima, habes multa bona in annos plurimos reposita, requiesce, manduca, bibe, epulare. Hoc dixit sapiens inventor consilii animae suae. CAPUT V. 6. Animae consulendum non ut habeat bona, sed ut ipsa sit bona. Et Deus ad illum: qui nec cum stultis loqui dedignatur. Aliquis vestrum forte dicat: Et quomodo Deus cum stulto locutus est? O fratres mei, cum quantis stultis hic loquitur, quando Evangelium recitatur? Quando lectum est, qui audiunt et non faciunt, stulti non sunt? Quid ergo ait Dominus? Quia ille sibi iterum in inveniendo consilio sapiens videbatur: Stulte, inquit; Stulte, qui tibi sapiens videris: Stulte, qui dixisti animae tuae, Habes multa bona reposita in annos plurimos: hodie repetitur a te anima tua. Cui dixisti, Habes multa bona; hodie repetitur, et nullum habet bonum. Contemnat haec bona, et sit ipsa bona; ut quando repetitur, exeat secura. Quid enim est iniquius homine, qui multa bona habere vult, et bonus ipse esse non vult? Indignus es qui habeas, qui non vis esse quod vis habere. Numquid enim vis habere villam malam? Non utique, sed bonam. Numquid uxorem malam? Non, sed bonam. Numquid denique casulam malam? Numquid vel caligam malam? Quare animam solam malam? Non hic dixit stulto huic vana cogitanti, horrea aedificanti, et ventres pauperum non videnti; non illi ait, Hodie anima tua rapietur ad gehennam: nihil horum dixit; sed, repetitur a te. Non tibi dico anima tua quo sit itura: hinc tamen ubi illi tanta servas, velis nolis, est migratura. Ecce, stulte, cogitasti implere horrea nova majora, quasi non sit quid inde fiat. CAPUT VI. 7. Signum Christi in fronte intus portantes securi sunt inter malos. Sed fortasse ille nondum fuit christianus. Nos audiamus, fratres, quibus credentibus Evangelium recitatur, a quibus qui illa dixit adoratur, cujus signum a nobis in fronte portatur, et in corde habetur. Interest enim plurimum ubi habeat homo signum Christi, utrum in fronte, an et in fronte et in corde. Audistis quid hodie Ezechiel sanctus propheta loquebatur, quemadmodum antequam mitteret Deus exterminatorem populi iniqui, misit primitus signatorem, et ait illi: Vade, et da signum in frontibus eorum qui gemunt et moerent de peccatis populi mei, quae fiunt in medio eorum. Non dixit, quae fiunt extra ipsos; sed, in medio eorum. Gemunt tamen et moerent: et ideo signati sunt in fronte; in fronte interioris hominis, non exterioris. Est enim frons in facie, est frons in conscientia. Denique aliquando quando interior frons pulsatur, exterior obrubescit: aut pudore obrubescit, aut timore pallescit. Est ergo frons hominis interioris. Ibi signati sunt illi, ne vastarentur: quia etsi peccata quae fiebant in medio eorum, non corrigebant; tamen dolebant, et ipso se dolore separabant; et separati Deo, oculis hominum mixti erant. Signantur occulte, non laeduntur aperte. Mittitur postea vastator, et dicitur ei: Vade, vasta, non parcas minoribus, majoribus, masculis, feminis: sed ad eos qui habent in fronte signum, non appropinques (Ezech. IX, 4-6). Quanta securitas vobis data est, fratres mei, qui estis in hoc populo gementes, et moerentes iniquitates quae fiunt in medio vestrum, et non facientes? CAPUT VII. 8. Omnis avaritia, ne peccetur, praecidenda. Ut autem iniquitates non faciatis, Cavete ab omni avaritia. Dico vobis latius, quid est ab omni avaritia. In libidine avarus est, cui uxor non sufficit sua. Et ipsa idololatria dicta est avaritia: quia et in ipsa divinitate avarus est, cui non sufficit Deus unus et verus. Quae sibi facit multos deos, nisi avara anima? Quae sibi facit martyres falsos, nisi avara anima Cavete ab omni avaritia. Ecce amas tua, et jactas te. quia non quaeris aliena: vide quid mali facias non audiendo Christum dicentem, Cavete ab omni avaritia. Ecce amas tua, non tollis aliena: de labore habes, de justitia habes: haeres relictus es, donavit tibi quem promeruisti: navigasti, periclitatus es, fraudem non fecisti, mendacium non jurasti, quod Deus voluit acquisisti: et servas cupide tanquam in bona conscientia, quia non habes de malo, et non quaeris aliena. Si non audieris illum qui dixit, Cavete ab omni avaritia, audi quanta mala facturus es propter tua. Ecce contigit, verbi gratia, ut fieres judex. Non corrumperis, quia non quaeris aliena: nemo tibi dat praemium, et dicit, Judica contra adversarium meum. Absit; homo qui non quaeris aliena, quando tibi hoc persuaderi potest? Vide quid mali facturus sis propter tua. Ille qui vult ut male judices, et pro ipso feras sententiam contra adversarium ipsius, forte potens homo est, et potest tibi calumniam facere, ut perdas tua. Attendis potentiam ipsius, cogitas illam, cogitas tua quae servas, quae amas: non quae possedisti, sed quibus male inhaesisti. Attendis viscum tuum, propter quod liberas virtutis non habes pennas: et dicis apud te ipsum, Offendo hominem istum, multum potest ad tempus; suggeret de me mala, et proscribor, et perdo quod habeo. Judicaturus es male, non cum quaeris aliena, sed cum servas tua. CAPUT VIII. 9. Rursus de periculo avari vel sua cupide servantis. Da mihi hominem qui audivit Christum, da mihi hominem qui cum timore audivit, Cavete ab omni cupiditate: et non mihi dicat, Ego homo pauper sum, plebeius, mediocris, gregalis; quando spero me judicem futurum? Non timeo istam tentationem, cujus periculum ante oculos posuisti. Ecce dico et pauperi quid timere debeat. Vocat te dives et potens, ut pro illo dicas falsum testimonium. Quid facturus es modo? Dic mihi. Habes bonum peculium: laborasti, acquisisti, servasti. Exigit ille: Dic pro me falsum testimonium, et tantum et tantum dono tibi. Tu qui non quaeris aliena: Absit a me, inquis: non quaero quod mihi noluit Deus dare, non accipio; recede a me. Non vis accipere quod do? quod habes tollo. Ecce modo te proba, modo te interroga. Quid me attendis? Intus te attende, intus te vide, intus te examina; sede ad te, et constitue te ante te, et in equuleum praecepti Dei extende te, et timore torque te, et noli te palpare: responde tibi. Ecce si hoc quisquam minetur, quid facies? Tollo tibi quod cum tanto labore acquisisti, nisi pro me falsum testimonium dixeris. Da illum: Cavete ab omni avaritia. O serve meus, dicet tibi, quem redemi et liberum feci, quem de servo fratrem adoptavi, quem in corpore meo membrum posui, audi me: Tollat quod acquisisti, me tibi non tollet. Ne pereas, servas tua? Nonne tibi dixi, Cavete ab omni cupiditate? CAPUT IX. 10. Avaritia vitae etiam ipsa cavenda. Ecce turbaris, ecce fluctuas: cor tuum quasi navis tempestatibus quatitur. Dormit Christus: excita dormientem, et non patieris tempestatem saevientem. Ipsum excita, qui nihil hic habere voluit, et totum habes, qui usque ad crucem pro te pervenit, cujus nudi atque pendentis ossa ab insultantibus numerata sunt: et cave ab omni avaritia. Parum est avaritia pecuniae: cave avaritiam vitae. Horrenda avaritia, metuenda avaritia. Aliquando homo contemnit quod habet, et dicit: Non dico falsum testimonium. Non dico, dicis mihi? Tollo quod habes. Tolle quod habeo: non tollis quod intus habeo. Non enim pauper remanserat qui dicebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; ergo sit nomen Domini benedictum. Nudus exii de utero matris meae, nudus revertar in terram (Job. I, 21). Nudus foris, intus vestitus. Nudus foris a pannis, et putribilibus pannis; intus vestitus. Unde? Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. CXXXI, 9). Sed quid si dicat, cum contempseris ea quae possides, quid si dicat: Occido te? Responde illi, si Christum audisti: Occides me? Melius tu occides carnem meam, quam ego per linguam falsam animam meam. Quid facturus es mihi? Occisurus es carnem: exit anima libera, in fine saeculi et ipsam quam contempsit carnem receptura. Quid ergo mihi facturus es? Si autem falsum testimonium dixero pro te, de lingua mea occido me; et non in carne occido me: Os enim quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Forte hoc non dicis. Unde non dicis? Vivere vis: plus vis vivere, quam Deus constituit? Certe caves ab omni avaritia? Huc usque Deus voluit ut vivas, quo usque iste ad te accessit. Forte te occisurus est, ut martyrem faciat. Noli habere cupiditatem vivendi; et non habes aeternitatem moriendi? Videtis quia ubique avaritia illa, cum plus volumus quam opus est, facit nos peccare? Caveamus ab omni avaritia, si volumus frui aeterna sapientia. SERMO CVIII . De verbis Evangelii Lucae, cap. XII, 35, 36, Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes, et vos similes, etc., deque verbis Psalmi XXXIII, 12-15, Quis est homo qui vult vitam, etc. CAPUT PRIMUM. 1. De exspectando adventu Domini. Christiani quare facti sumus. Saeculum istud non amandum. Dominus noster Jesus Christus et venit ad homines, et abscessit ab hominibus, et venturus est ad homines. Et tamen hic erat quando venit, nec recessit quando abscessit, et ad eos venturus est quibus dixit; Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Secundum formam ergo servi, quam suscepit pro nobis, quodam tempore natus est, et occisus est, et resurrexit, et non jam moritur, nec mors ei ultra dominabitur (Rom. VI, 9): secundum divinitatem autem, qua aequalis est Patri, in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10). De hoc audistis modo Evangelium, quid monuerit nos, cautos nos faciens, et volens esse expeditos et paratos ad exspectanda novissima: ut post novissima, quae sunt in hoc saeculo metuenda, succedat requies, quae non habet finem. Beati qui participes facti fuerint. Erunt autem tunc securi, qui modo non sunt securi: et iterum tunc timebunt, qui modo timere nolunt. Ad hanc exspectationem et propter hanc spem christiani facti sumus. Nonne spes nostra est de hoc saeculo? Non amemus saeculum. Ab amore saeculi hujus vocati sumus, ut aliud saeculum speremus et diligamus. In hoc abstinere nos debemus ab omnibus illicitis concupiscentiis, hoc est, lumbos accinctos habere debemus: et fervere et lucere in operibus bonis, hoc est, lucernas ardentes habere. Dixit enim ipse Dominus discipulis suis alio loco Evangelii: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et ut ostenderet unde dicebat, subjecit et ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth V, 15, 16). CAPUT II. 2. Tria in Evangelio commendata. Ideo lumbos nostros accinctos esse voluit, et lucernas ardentes. Quid est, lumbos accinctos? Declina a malo. Quid est lucere? quid est lucernas ardentes habere? Hoc est, Et fac bonum. Quid est quod adjunxit et ait, Et vos similes estote hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis: nisi quod in illo psalmo sequitur, Inquire pacem, et sequere eam? Haec tria, hoc est, abstinentia a malo, et operatio boni, et spes praemii aeterni, commemorata sunt in Actibus Apostolorum, ubi scriptum est, Quia docebat eos Paulus de continentia, de justitia, et spe vitae aeternae (Act. XXIV, 25). Ad continentiam pertinet, Sint lumbi vestri accincti. Ad justitiam pertinet, Et lucernae ardentes. Ad exspectationem Domini pertinet, quae est spes vitae aeternae. Ergo, Declina a malo, haec est continentia, hi sunt lumbi accincti: Et fac bonum, haec est justitia, hae sunt lucernae ardentes: Quaere pacem et sequere eam, haec est exspectatio futuri saeculi: ergo, Similes estote hominibus expectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis. CAPUT III. 3. Dies boni frustra hic quaeruntur. Diu vivere, quid. Habentes autem ista praecepta et promissa, quid quaerimus in terra dies bonos, ubi eos invenire non possumus? Scio enim quia eos quaeritis, quando aut aegrotatis, aut in tribulationibus estis, quae abundant in isto saeculo. Quoniam quando aetas vergit ad finem, et senex plenus est querelis, et nullis gaudiis. Inter omnes tribulationes, quibus conteritur genus humanum, non quaerunt homines nisi dies bonos, et vitam volunt longam, quam hic habere non possunt. Quia et longa hominis vita tanta brevitate constringitur ad universi saeculi illius latitudinem, quasi una gutta ad universum mare comparetur. Quid ergo est vita hominis, etiam illa quae longa dicitur? Longam vitam dicunt, quae in saeculo isto brevis est: et, sicut dixi, abundant gemitus usque ad decrepitam senectutem. Hoc totum modicum et breve est: et tamen quomodo quaeritur ab hominibus? Quanta diligentia, quanto labore, quanta cura, quanta vigilantia, quanto opere quaerunt homines ut diu hic vivant et senescant? Ipsum autem diu vivere quid est, nisi ad finem currere? Habuisti hesternum diem, habere vis et crastinum diem. Sed cum iste transierit et crastinus, minus illum habes. Ideo optas ut lucescat dies, ut propinquet tibi quo tu non vis pervenire. Exhibes aliquam solemnitatem amicis tuis, audis ibi a bene optantibus dici tibi, Multos annos vivas: vis ut veniat quod illi dixerunt. Quid? Ut veniant anni et anni, et non vis veniat finis annorum? Studia tua contraria sunt: ambulare vis, et pervenire non vis. CAPUT IV. 4. Vita et dies boni ubi quaerendi. Verumtamen, ut dixi, si tanta cura inest hominibus, ut quotidianis, magnis perpetuisque laboribus cupiant, ut tardius moriantur; quanta cura agendum est, ut nunquam moriantur? Inde nemo vult cogitare. Quotidie quaeruntur in isto saeculo dies boni, ubi non inveniuntur: et nemo vult sic vivere, ut illuc perveniat ubi inveniuntur. Ideo admonet eadem Scriptura, et dicit: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Sic interrogavit Scriptura, ut sciret quid illi responderetur: sciens quod omnes homines vitam quaererent, et dies bonos. Pro desiderio ipsorum interrogavit, tanquam sibi de omnium corde responderetur, Ego volo: sic dixit, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quemadmodum etiam ista hora, qua vobis loquor cum audistis me dixisse, Quid est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? omnes respondistis in corde vestro, Ego. Nam et ego qui vobiscum loquor, vitam volo et dies bonos: quod quaeritis vos, hoc quaero et ego. CAPUT V. 5. Idem tractatur argumentum. Quomodo si aurum nobis omnibus esset necessarium, et ego ad aurum una vobiscum pervenire volens, et esset alicubi in agro vestro, in loco vestrae potestati subdito, et viderem vos quaerentes aurum, et dicerem vobis, Quid quaeritis? responderetis mihi, Aurum. Et ego vobis dicerem, Aurum quaeritis, et ego aurum quaero: quod quaeritis, et ego quaero; sed non ibi quaeritis ubi possimus invenire. Ergo audite me, ubi possimus invenire: vobis non tollo, locum vobis ostendo: imo sequamur omnes eum qui novit ubi sit quod quaerimus. Sic et nunc, quia desideratis vitam et dies bonos, non possumus vobis dicere, Nolite desiderare vitam et dies bonos: sed illud dicimus, Nolite hic quaerere in hoc saeculo vitam et dies bonos, ubi boni esse non possunt. Nonne vita ipsa morti similis est? Dies autem ipsi properantes transeunt; quia hodiernus dies hesternum exclusit: crastinus ideo nascitur, ut excludat hodiernum. Ipsi dies non stant: tu quare cum illis vis stare? Desiderium ergo vestrum, quo vultis vitam et dies bonos, non solum non reprimo, sed etiam vehementius accendo. Prorsus quaerite vitam, quaerite dies bonos: sed ubi possunt inveniri, ibi quaerantur. CAPUT VI. 6. Quid agendum ut obtineantur dies boni. Vita, et dies boni. Vultis enim audire mecum consilium ejus, qui novit ubi sint dies boni, et ubi sit vita? Audite non a me, sed mecum simul. Ait enim nobis quidam: Venite, filii, audite me. Et concurramus, et stemus, et aures arrigamus, et corde intelligamus Patrem qui dixit, Venite, filii, audite me; timorem, inquit, Domini docebo vos. Et quam rem vult docere, et cui rei utilis est timor Domini, sequitur: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Respondemus omnes, Nos volumus. Quod sequitur audiamus. Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Modo dic, Ego. Jamdudum quando dicebam, Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? omnes respondebamus, Ego. Eia respondeat mihi aliquis, Ego. Ergo, Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Dic modo, Ego. Ergo dies bonos et vitam vis; cohibere linguam tuam a malo non vis, et labia tua ne loquantur dolum? Ad mercedem alacer, ad opus piger. Et cui non operanti redditur merces? Utinam in domo tua vel operanti mercedem reddas. Nam scio quia non operanti non reddis. Quare? Quia nihil operanti nihil debes. Et Deus proposuit mercedem. Quam mercedem? Vitam et dies bonos, quam omnes desideramus, et ad quos dies omnes venire conamur. Promissam mercedem daturus est. Quam mercedem? Vitam et dies bonos. Et qui sunt dies boni? Vita sine fine, requies sine labore. CAPUT VII. 7. Lingua cohibenda. Magnam mercedem proposuit: in tanta proposita mercede, videamus quid jussit. Jam enim mercede tantae pollicitationis et amore mercedis accensi, paremus jussioni ejus vires nostras, latera, lacertos. Quasi jussurus est onera grandia nos portare, forte aliquid fodere, forte aliquam machinam erigere? Non tibi jussit rem laboriosam, sed membrum quod inter omnia membra cito moves, ipsum tibi praecepit cohibere: Cohibe linguam tuam a malo. Non est labor erigere fabricam; et labor est tenere linguam? Cohibe linguam tuam a malo. Noli loqui mendacium, noli loqui criminationes, noli loqui calumnias, noli loqui falsa testimonia, noli loqui blasphemias: Cohibe linguam tuam a malo. Vide quomodo irasceris, si quis de te male loquatur. Quomodo irasceris alteri, quando de te male loquitur: sic irascere tibi, quando de altero male loqueris. Labia tua ne loquantur dolum. Quod est intus in corde tuo, hoc dicatur foris. Non aliud pectus tegat, et aliud lingua proferat. Declina a malo, et fac bonum. Nam quomodo dicturus sum ei, Vesti nudum, qui adhuc vult spoliare vestitum? Nam qui premit civem suum, quomodo habet suscipere peregrinum? Ergo per ordinem, prius declina a malo, et fac bonum: prius accinge lumbos tuos, et tunc accende lucernam. Et cum hoc feceris, securus exspecta vitam et dies bonos. Quaere pacem, et sequere eam: et tunc bona fronte dices Domino, Feci quod jussisti, redde quod promisisti. SERMO CIX . De verbis Evangelii Lucae, Faciem coeli et terrae nostis probare, etc., deque istis, Si vadis cum adversario tuo ad principem, da operam in via liberari ab illo, etc., cap. XII, V\. 56-59. CAPUT PRIMUM. 1. Tempore misericordiae utendum ad poenitentiam. Vitro fragiliores sumus. Evangelium audivimus, et in eo Dominum eos arguentem, qui faciem coeli norunt probare, et tempus fidei regni coelorum appropinquantis nesciunt invenire. Judaeis autem hoc dicebat: sed etiam ad nos sermo pervenit. Dominus autem ipse Jesus Christus Evangelii sui praedicationem ita coepit: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17). Similiter et Joannes Baptista et praecursor ipsius ita coepit: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Id. III, 2). Et modo corripit eos Dominus, qui nolunt agere poenitentiam, appropinquante regno coelorum. Regnum coelorum, sicut ipse ait, non veniet cum observatione. Et iterum ipse ait: Regnum coelorum intra vos est (Luc. XVII, 20, 21). Prudenter ergo accipiat unusquisque monita praeceptoris, ut non perdat tempus misericordiae Salvatoris, quae modo impenditur, quamdiu generi humano parcitur. Ad hoc enim parcitur homini, ut convertatur, et non sit qui damnetur. Viderit Deus quando veniat finis saeculi: est tamen modo tempus fidei. Finis saeculi utrum hic aliquem nostrum inveniat, nescio: et fortasse non inveniet. Tempus cuique nostrum, proximum est, quia mortales sumus. Inter casus ambulamus. Si vitrei essemus, minus casus timeremus. Quid fragilius vase vitreo? Et tamen servatur, et durat per saecula. Etsi enim casus vitreo vasi timentur, senectus ei et febris non timetur. Nos ergo fragiliores et infirmiores sumus: quia et casus omnes qui non cessant in rebus humanis, fragilitate utique nostra quotidie formidamus; et si ipsi casus non accedant, tempus ambulat: vitat homo ictum, numquid vitat exitum? vitat quae extrinsecus eveniunt, numquid quod intus nascitur pellitur? Denique nunc lumbricos gignunt interiora, nunc morbus quilibet subito occupat: postremo quantumvis homini parcatur, novissime senectus cum venerit, non est quo differatur. CAPUT II. 2. Quis sit adversarius ille cui consentire jubemur. Proinde audiamus Dominum, in nobis ipsis agamus quod praecepit. Videamus quis est ille adversarius, de quo nos terruit, dicens: Si vadis cum adversario tuo ad principem, da operam in via liberari ab illo; ne forte tradat te principi, et princeps ministro, et mittaris in carcerem, unde non exies, donec solvas novissimum quadrantem. Quis est iste adversarius? Si diabolus; jam liberati sumus ab illo. Quale pretium pro nobis datum est, ut ab illo redimeremur? De quo dicit Apostolus, loquens de ipsa redemptione nostra: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13). Redempti sumus, diabolo renuntiavimus: quomodo dabimus operam liberari ab illo, ne nos iterum captivos faciat peccatores? Sed non est ipse adversarius de quo nos Dominus commonet. Alio enim loco alius evangelista sic illud posuit, ut si utraque verba jungamus, et utraque verba sibi Evangeliorum duorum comparemus, adversarium istum cito intelligamus. Ecce enim hic quid dixit? Cum vadis ad principem cum adversario tuo, da operam in via liberari ab eo. Alius autem evangelista hoc ipsum sic posuit: Esto consentiens adversario tuo cito cum es cum illo in via. Caetera similia sunt: Ne forte adversarius tradat te judici, judex ministro, minister in carcerem (Matth. V, 25). Ambo evangelistae similiter hoc explicaverunt. Unus dixit, Da operam in via liberari ab illo: alter dixit, Consenti illi. Non enim poteris liberari ab illo, nisi ei consenseris. Vis liberari ab illo? Consenti illi. Numquid diabolus est, cui debeat consentire christianus? CAPUT III. 3. Adversarius noster, sermo Dei. Quaeramus ergo istum adversarium, cui debemus consentire, ne tradat nos judici, et judex ministro: quaeramus illum, et consentiamus illi. Si peccas, adversarius tuus sermo Dei est. Verbi causa, forsitan delectat te inebriari: dicit tibi, Noli. Delectat te spectare et nugari: ille dicit tibi, Noli. Delectat te adulterari: dicit tibi sermo Dei, Noli. In quibuscumque peccatis volueris facere voluntatem tuam, dicit tibi, Noli. Adversarius est voluntatis tuae, donec fiat auctor salutis tuae. O quam bonus adversarius, quam utilis adversarius! Non quaerit nostram voluntatem, sed utilitatem. Adversarius est nobis, quamdiu sumus et ipsi nobis. Quamdiu tu tibi inimicus es, inimicum habes sermonem Dei: esto tibi amicus, et concordas cum ipso. Non homicidium feceris: audi, et concordasti. Non furtum facias, audi, et concordasti. Non moechaberis: audi, et concordasti. Non falsum testimonium dicas: audi, et concordasti. Non concupiscas uxorem proximi tui: audi, et concordasti. Non concupiscas rem proximi tui (Exod. XX, 13, etc.): audi, et concordasti. In his omnibus cum tuo isto adversario concordasti: et tibi quid perdidisti? Non solum nihil perdidisti: sed et te ipsum, qui perieras, invenisti. Via, vita ista est: si concordaverimus cum illo, si consenserimus illi; finita via, non timebimus judicem, ministrum, carcerem. CAPUT IV. 4. Anni homini magis decedunt, quam accedunt. Quando finitur via? Non omnibus una hora finitur. Unusquisque habet horam, quando finiat viam. Via, vita ista dicta est: finisti istam vitam, finisti viam. Ambulamus; et ipsum vivere, accedere est. Nisi forte putatis quia tempus accedit, et nos stamus? Non potest fieri. Quomodo accedit tempus, accedimus et nos: et non anni nobis accedunt, sed magis decedunt. Valde errant homines, quando dicunt: Puer iste adhuc minus sapit, accedunt illi anni, et prudens erit. Attende quid dicas. Accedunt, dixisti: ego ostendo quia decedunt, cum tu dicis, Accedunt. Et audi quam facile id probo. Putemus nos scisse annos ipsius ex quo natus est: verbi gratia, ut bene illi optemus, octoginta annos victurus est, perventurus est ad senectutem. Scribe octoginta annos. Vixit unum annum: quot habes in summa? quot tenebas? Octoginta. Deduc unum. Vixit decem: septuaginta restiterunt. Vixit viginti: sexaginta restiterunt. Certe accedebant: quid est hoc? Veniunt, ut abeant anni nostri: veniunt, inquam, ut eant. Non enim veniunt, ut stent nobiscum: sed cum transeunt per nos, terunt nos, et minus minusque valere nos faciunt. Talis est via, in qua venimus. Quid facturi sumus cum adversario illo, id est, cum sermone Dei? Concorda cum illo. Nescis enim quando via finiatur. Cum via finita fuerit, judex restat, et minister, et carcer. At si servaveris adversario tuo bonam voluntatem, et cum eo consenseris; pro judice invenies patrem, pro ministro saevo angelum tollentem in sinum Abrahae, pro carcere paradisum. Quam cito in via cuncta mutasti, quia tuo adversario consensisti! SERMO CX . De verbis Evangelii Lucae, ubi dicitur de arbore ficulnea, per triennium fructum non ferente; ac de muliere habente decem et octo annos in infirmitate, cap. XIII, 6-17: necnon de verbis Psalmi IX, 20. Exsurge, Domine, non praevaleat homo; judicentur gentes in conspectu tuo. CAPUT PRIMUM. 1. Ficus sterilis per triennium quid significet. De arbore ficulnea quae triennium habebat et fructum non afferebat, et de muliere quae decem et octo annos habebat in infirmitate, quod Dominus donaverit audite. Arbor ficulnea, genus humanum est. Triennium autem, tria sunt tempora: unum ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub gratia. Non est autem importunum, ut arbor ficulnea intelligatur genus humanum. Primus enim homo quando peccavit, foliis ficulneis pudenda velavit (Gen. III, 7): haec velavit, unde nati sumus, membra. Quae enim ante peccatum fuerant glorianda, post peccatum pudenda sunt facta. Denique antea nudi erant, et non confundebantur. Non enim erat unde erubescerent, quando peccatum non praecesserat: nec poterant de sui Creatoris operibus erubescere, quia operibus Creatoris sui bonis nullum adhuc malum opus suum miscuerant. Nondum enim manducaverant de ligno scientiae boni et mali, unde manducare prohibiti erant. Postea ergo quam manducaverunt et peccaverunt, natum est de illis genus humanum: id est, homo de homine, obnoxius de debitore, mortalis de mortali, peccator de peccatore. Hos ergo appellat in hac arbore, qui per omne tempus fructum dare noluerunt: et propter hoc imminebat securis radicibus arboris infructuosae. Intercedit colonus, differtur supplicium, ut adhibeatur auxilium. Qui autem intercedit colonus, est omnis sanctus, qui intra Ecclesiam orat pro eis qui sunt extra Ecclesiam. Et quid orat? Domine, dimitte illam et hoc anno: id est, tempore isto sub gratia, parce peccatoribus, parce infidelibus, parce sterilibus, parce infructuosis. Circumfodio ei, et adhibeo cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin autem minus, venies et amputabis eam. Venies: quando? In judicio venies, quando venturus es judicare vivos et mortuos. Interim modo parcitur. Quid est autem fossa? quid est circumfodere, nisi humilitatem et poenitentiam docere? Fossa enim humilis terra est. Cophinum stercoris, in bono intellige. Sordes sunt, sed fructum dant. Sordes cultoris, dolores sunt peccatoris. Qui agunt poenitentiam, in sordibus agunt: si tamen intelligant, et veraciter agant. Huic ergo arbori dicitur: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). CAPUT II. 2. Mulier decem et octo annis in infirmitate. Homo non de suo, sed de gratia Dei bonus. Quid illa mulier decem et octo annos habens in infirmitate? Sex diebus Deus perfecit opera sua. Ter seni, decem et octo faciunt. Quod ergo significavit triennium in arbore, hoc decem et octo anni in illa muliere. Curva erat, sursum aspicere non poterat: quia Sursum cor, sine causa audiebat. Sed erexit eam Dominus. Est ergo spes, sed filiis, quousque veniat dies judicii. Multum sibi dat homo. Et quid est homo? Justus homo magnum aliquid est homo. Sed tamen justus homo, gratia Dei est justus homo. Nam, Quid est homo, nisi quod memor es ejus (Psal. VIII, 5)? Vis videre quid est homo? Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Cantavimus, Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Quid est, non praevaleat homo? Nonne Apostoli homines erant? Nonne martyres homines erant? Ipse Dominus Jesus Deus esse non desistens, homo esse dignatus est. Quid est ergo, Exsurge, Domine, non praevaleat homo? Si omnis homo mendax: exsurge, veritas, non praevaleat falsitas. Homo ergo, si vult esse aliquid boni, non sit de suo proprio. Si enim de suo esse voluerit, mendax erit. Si verax esse voluerit de Dei, non de suo erit. 3. Prophetae votum, ut non praevaleat homo. Ergo, Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Tantum valuit mendacium ante diluvium, ut post diluvium octo homines remansissent (I Petr. III, 20). Per ipsos terra rursus impleta est hominibus mendacibus, et electus est populus Dei. Facta sunt miracula multa, praerogata divina beneficia. Ad terram promissionis perductus est, ab Aegyptiorum servitute liberatus: Prophetae in illo excitati sunt, templum accepit, sacerdotium accepit, unctionem accepit, legem accepit. Sed de ipso postea dictum est, Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII, 46). CAPUT III. Ad extremum missus est ille per Prophetas ante promissus. Non praevaleat homo, vel quia Deus factus est homo. Sed etiam ipse faciens divina contemptus est, praestans tam multa beneficia prehensus est, flagellatus est, suspensus est. Hucusque praevaluit homo, Dei Filium prehendere, Dei Filium flagellare, Dei Filium spinis coronare, Dei Filium ligno suspendere. Tantum praevaluit homo: sed quousque, nisi quousque depositus de ligno, positus est in sepulcro? Si ibi remansisset, vere homo praevaluisset. Sed prophetia ista etiam ipsum Dominum Jesum alloquitur dicens: Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Domine, in carne venire dignatus es, Verbum caro factus, Verbum super nos, caro inter nos, Verbum caro inter Deum et hominem: virginem unde nascereris secundum carnem elegisti, virginem concipiendus invenisti, natus virginem reliquisti. Sed non agnoscebaris: apparebas, et latebas. Apparebat infirmitas, latebat potestas. Hoc totum factum est, ut sanguinem funderes, quod est pretium nostrum. Fecisti tanta miracula, valetudinibus aegrotorum sanitatem tribuisti, beneficia multa praestitisti, et recepisti mala pro bonis. Insultatum est tibi, in ligno pependisti: agitatum est ante te caput ab impiis, et dictum est, Si Filius Dei es, descende de cruce (Matth. XXVII, 40). Itane tu perdideras potentiam, an potius demonstrabas patientiam? Et tamen illi insultaverunt, et tamen illi irriserunt, tamen illi te occiso quasi victores discesserunt. Ecce in sepulcro jaces: Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Non praevaleat impius inimicus, non praevaleat caecus Judaeus. Cum enim crucifigereris, praevaluisse sibi visus est Judaeus caecus. Exsurge, Domine, non praevaleat homo. Factum est, omnino factum est. Et quid restat, nisi ut judicentur gentes in conspectu tuo? Resurrexit enim, sicut nostis, ascendit in coelum: inde venturus est judicare vivos et mortuos.
CAPUT IV. 4. Judicii venturi certitudo impletis tot aliis praedictionibus. Deus debitor, non ex acceptis, sed ex promissis. Eia arbor infructuosa, non derideas, quia parcitur tibi: dilata est securis, noli esse secura; veniet, et amputaberis. Crede quia venturus est. Ista omnia quae vides, non erant. Christianus populus toto orbe terrarum aliquando non erat. In prophetia legebatur, in terra non videbatur: modo autem et legitur, et videtur. Ipsa Ecclesia sic est completa. Non ei dictum est, Vide filia, et audi; sed, Audi et vide (Psal. XLIV, 11). Audi praedicta, vide completa. Quomodo ergo, fratres charissimi, non erat natus Christus de virgine, promissus est, et natus est: non fecerat mirabilia, promissa sunt, et fecit: nondum erat passus, promissum est, et factum est: non resurrexerat, praedictum est, et impletum est: nomen ejus per totum mundum non erat, praedictum est, et impletum est: idola deleta et fracta non erant, praedictum est, et impletum est: haeretici impugnantes Ecclesiam non erant, praedictum est, et impletum est. Sic et dies judicii nondum est; sed quia praedictus est, implebitur. An fieri potest ut qui in tantis verax apparuit, de die judicii mendax sit? Promissorum suorum nobis chirographum fecit. Non debendo enim; sed promittendo debitorem se Deus fecit: id est, non mutuo accipiendo. Non possumus ergo ei dicere, Redde quod accepisti. Quoniam quis prior dedit illi, et retribuetur ei (Rom. XI, 35)? Non possumus dicere ei, Redde quod accepisti; sed plane dicimus, Redde quod promisisti. CAPUT V. 5. Regnum Dei promissum. Inde namque est, quod audemus quotidie dicere, Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10): ut adveniente regno ejus, et nos cum illo regnemus. Quod nobis his verbis promissum est: Tunc dicam illis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sed plane si fecerimus quod ibi sequitur, Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. (Id. XXV, 34, 35). Promisit patribus nostris; sed cautionem fecit, quam legeremus et nos. Si faciat nobiscum rationem, qui dignatus est facere cautionem, et dicat, Legite debita mea, hoc est, debita promissionum mearum, et computate quae reddidi, computate etiam quae debeo: ecce quam multa reddidi; modicum est quod debeo: pro modico quod restat, infidelem me promissorem esse putabitis? quid respondebimus contra manifestissimam veritatem? Ergo qui sterilis est, agat poenitentiam, et faciat fructum dignum poenitentiae. Qui curvus est, terram intuetur, terrena felicitate laetatur, istam solam putat esse vitam beatam, ubi beatus esse possit, aliam non credit: quicumque tam curvus est, erigatur: si per se ipsum non potest, invocet Deum. Numquid enim et mulier illa per se ipsam erecta est? Vae illi esset, si manum ille non porrexisset. SERMO CXI . De verbis Evangelii Lucae, ubi regnum Dei dicitur simile fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria: deque eo quod ibi scriptum est, Domine, si pauci sunt qui salvantur? Cap. XIII, V\. 21-24. CAPUT PRIMUM. 1. Tria sata farinae. Pauci salvantur. Salvandi multi sunt inter se, sed aliorum comparatione pauci. Tria sata farinae, de quibus Dominus loquebatur, genus humanum est. Recolite diluvium: unde caeteri repararentur, tres remanserunt. Tres filios habebat Noe, de ipsis reparatum est genus humanum. Mulier illa sancta quae abscondit fermentum, sapientia est. Ecce clamat orbis totus in Ecclesia Dei: Ego cognovi quia magnus est Dominus (Psal. CXXXIV, 5). Certe pauci sunt qui salvantur. Recolitis quaestionem ex Evangelio nobis modo propositam: Domine, dictum est, si pauci sunt qui salvantur? Dominus ad hoc quid? Non ait, Non pauci, sed multi sunt qui salvantur. Non hoc dixit. Sed quid dixit, cum audisset, Si pauci sunt qui salvantur? Contendite intrare per angustam portam. Quando audis ergo, Pauci sunt qui salvantur, confirmavit Dominus quod audivit. Per angustam portam pauci intrant. Alio loco ipse ait: Arcta via est et angusta quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ingrediuntur per illam: lata autem et spatiosa est via quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ambulant per illam (Matth. VII, 13, 14). Quid gaudemus ad multitudines? Audite me, pauci. Scio quia multi auditis, et pauci obauditis. Aream video, grana quaero. Et vix, videntur grana, quando aera trituratur: sed futurum est ut ventiletur. Pauci ergo qui salvantur in comparatione multorum periturorum. Nam ipsi pauci magnam massam facturi sunt. Cum venerit ventilator ferens ventilabrum in manu sua, mundabit aream suam: frumenta recondet in horreum; paleas autem comburet igni inexstinguibili (Luc. III, 17). Non subsannet palea granum: hoc verum loquitur, neminem fallit. Estote ergo inter multos multi, sed in comparatione quorumdam multorum pauci. Tanta massa processura est de hac area, ut impleat horreum coeli. Non enim contrarius sibi esset Dominus Christus, qui dixit, Pauci sunt qui intrant per angustam portam, multi per latam viam pereunt: contrarius sibi esset, qui alio loco dixit, Multi ab oriente et occidente venient (Matth. VIII, 11). Multi certe pauci: et pauci, et multi. Alii ergo pauci, alii multi? Non. Sed ipsi pauci qui multi: pauci in comparatione perditorum, multi in societate Angelorum. Audite, charissimi. Apocalypsis hoc habet scriptum: Post haec vidi ex omni lingua et gente et tribu venientes cum stolis albis et palmis, multitudinem quam nemo dinumerare potest (Apoc. VII, 9). Haec est massa sanctorum. Quanto clariore voce dictura est area ventilata, a turba impiorum et malorum falsorumque christianorum segregata, ad ignes aeternos separatis his qui premunt, non tangunt: mulier enim quaedam fimbriam tangebat, turba Christum premebat (Luc. VIII, 44, 42): segregatis ergo omnibus damnandis, massa purgata stans ad dexteram, nullum sibi timens misceri malorum, nullum timens perdere bonorum, regnatura cum Christo, quanta fiducia dictura est, Ego cognovi quia magnus est Dominus? CAPUT II. 2. Objurgatio et ad eleemosynam exhortatio. Christianus quis. Si ergo, fratres mei, granis loquor, si agnoscunt quod dico, praedestinati in vitam aeternam, operibus loquantur, non vocibus. Cogimur loqui vobis quod non debuimus. Invenire enim in vobis debuimus quod laudaremus, non quaerere quod admoneremus. Ecce tamen breviter dico, non immoror. Agnoscite hospitalitatem, per hanc perventum est ad Deum. Suscipis hospitem, cujus et tu es comes in via: quia omnes peregrini sumus. Ipse est christianus, qui et in domo sua et in patria sua peregrinum se esse cognoscit. Patria enim nostra sursum est; ibi hospites non erimus. Nam unusquisque hic, et in domo sua hospes est. Si non est hospes, non inde transeat. Si transiturus est, hospes est. Non se fallat, hospes est: velit nolit, hospes est. Sed dimittit illam domum filiis suis, hospes hospitibus. Quare? Et in stabulo si esses, non alio veniente discederes? Hoc facis et in domo tua. Cessit tibi locum pater tuus, cessurus es locum filiis tuis. Nec mansurus manes, nec mansuris relinques. Si omnes transimus, aliquid quod transire non potest operemur: ut cum transierimus, et illo venerimus unde non transeamus, opera nostra bona ibi inveniamus. Custos est Christus, quid times ne perdas quod erogas? Conversi ad Dominum, etc. Et post sermonem:
Quod novit Charitas vestra, suggerimus. Dies anniversarius ordinationis domni senis Aurelii crastinus illucescit; rogat et admonet per humilitatem meam Charitatem vestram, ut ad basilicam Fausti devotissime convenire dignemini. Deo gratias.