XXXIV XXXVI 


SERMO XXXV. recensere

In Epiphaniae solemnitate V.

SYNOPSIS.

I Stella quae magos efficaciter movit et perseveranter

attraxit, quid significet.---

II. Adhuc Herodes in diabolo saevit contra Ecclesiae filios, et Judaei Herodi serviunt

obcaecati, et omnis religionis expertes facti; horum loco gentes succedunt.---

III. Pro Judaeis orandum esse. Gratiae Dei strenue cooperandum. Gratia praestat auxilium: obedientia mollit imperium.---
IV. Omnes Deus invitat beneficiis, cui si non obedit homo, sibi ipsa supplicium est mens dura et ingrata. Terrestria deserenda, coelestia appetenda sunt, ut sanctorum societati jungamur.

CAP. I.

Hodiernam festivitatem, dilectissimi, apparitio Domini et Salvatoris nostri, sicut nostis, illustrat; et hic ille est dies quo ad cognoscendum adorandumque Dei Filium tres magos praevia stella perduxit. Cujus facti memoriam merito placuit honore annuo celebrari; ut dum evangelica historia incessabiliter recensetur, semper se intelligentium sensibus inferat salutiferum mysterium per insigne miraculum. Praecesserant quidem multa documenta, quae corpoream nativitatem Domini manifestis indiciis declararent, sive cum beata Maria Virgo fecundandam se Spiritu sancto, parituramque Dei Filium audivit et credidit, sive cum ad salutationem ipsius in utero Elisabeth nondum natus Joannes prophetica exsultatione commotus est (Luc. I, 24), quasi etiam intra matris viscera jam clamaret: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29); vel cum ortum Domini angelo nuntiante pastores coelestis exercitus sunt claritate circumdati (Luc. II, 13), ut non ambigerent de majestate pueri quem erant in praesepe visuri; nec putarent quod in sola natura hominis esset editus, cui supernae militiae famularetur occursus. Sed haec atque alia hujusmodi paucis tunc videntur innotuisse personis, quae vel ad cognationem Mariae Virginis, vel ad sancti Joseph familiam pertinebant. Hoc autem signum, quod magos in longinquo positos et efficaciter movit, et ad Dominum Jesum perseveranter attraxit, illius sine dubio gratiae sacramentum, et illius fuit vocationis exordium, qua nimirum non in Judaea tantum, sed etiam in toto mundo Christi erat Evangelium praedicandum; ut per illam stellam quae magorum visui splenduit, Israelitarum vero oculis non refulsit, et illuminatio significata sit gentium, et caecitas Judaeorum.

CAP. II.

Permanet igitur, dilectissimi, sicut evidenter apparet, mysticorum forma gestorum; et quod imagine inchoabatur, veritate completur. Radiante e coelo stella per gratiam, tres magi coruscatione evangelici fulgoris acciti, in omnibus quotidie nationibus ad adorandam potentiam summi Regis accurrunt. Herodes quoque in diabolo fremit (Matth. II, 3), et auferri sibi iniquitatis suae regnum in iis qui ad Christum transeunt, ingemiscit. Unde si parvulos interficiat, Jesum sibi videtur occidere. Quod utique facere sine cessatione molitur, dum primordiis renatorum Spiritum sanctum eripere, et quamdam tenerae fidei velut infantiam tentat exstinguere. Judaei vero, qui extra regnum Christi esse voluerunt, adhuc quodammodo sub Herodis sunt principatu, et dominante sibi Salvatoris inimico, alienigenae serviunt potestati, quasi nesciant prophetatum, dicente Jacob: Non deficiet princeps ex Juda, et dux de femoribus ejus, donec veniat cui reposita sunt: et ipse est exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Sed nondum intelligunt quod negare non possunt, et mente non capiunt quod Scripturarum narratione noverunt: quoniam insanis magistris veritas scandalum est, et caecis doctoribus fit caligo, quod lumen est. Respondent itaque interrogati, quod in Bethleem nascitur Christus; et scientiam suam, qua alios instruunt, non sequuntur. Perdiderunt igitur successionem regum, placationem hostiarum, locum supplicationum, ordinem sacerdotum; et cum omnia sibi clausa, omnia experiantur sibi esse finita, non vident ea in Christum esse translata. Unde quod illi tres viri, universarum gentium personam gerentes, adorato Domino sunt adepti, hoc in populis suis per fidem, quae justificat impios, totus mundus assequitur; et haereditatem Domini ante saecula praeparatam accipiunt adoptivi, et perdunt qui videbantur esse legitimi. Resipisce tandem, Judaee, resipisce; et ad Redemptorem etiam tuum deposita infidelitate convertere. Noli sceleris tui immanitate terreri: non justos Christus, sed peccatores vocat (Matth. IX, 13); nec impietatem tuam repellit, qui pro te, cum crucifixus esset, oravit (Luc. XXIII, 34). Immitem crudelium patrum tuorum solve sententiam, neque te eorum maledicto patiaris obstringi, qui clamantes de Christo, Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25), facinus in te sui criminis transfuderunt. Redite ad misericordem, utimini clementia remittentis. Saevitia enim vestrae iniquitatis conversa est in causam salutis. Vivit quem perire voluistis. Confitemini negatum, adorate venditum: ut vobis bonitas illius prosit, cui vestra malignitas nocere non potuit.

CAP. III.

Quod ergo ad veram, dilectissimi, pertinet charitatem, quam etiam inimicis nostris ex dominica oratione debemus (Matth. V, 44), et optandum nobis est et studendum; ut et hic populus, qui ab illa spiritali patrum nobilitate defecit, ramis suae arboris inseratur. Multum enim nos Deo benevolentia ista commendat: quia ideo delictum illorum nobis misericordiae locum fecit, ut eos ad aemulationem salutis recipiendae fides nostra revocaret. Nam vitam piorum non solum sibi, sed etiam aliis esse utilem decet: ut quod apud eos agi non potest verbis, obtineatur exemplis. Considerantes itaque, dilectissimi, ineffabilem erga nos divinorum munerum largitatem, cooperatores simus gratiae Dei operantis in nobis. Non enim dormientibus provenit regnum coelorum, nec otio desidiaque torpentibus beatitudo aeternitatis ingeritur; sed quia, sicut Apostolus ait, si compatimur, et conglorificabimur (Rom. VIII, 17; II Tim. II, 12), illa nobis currenda est via quam ipse Dominus se esse testatus est (Joan. XIV, 6): qui nobis nullis operum meritis suffragantibus, et sacramento consuluit et exemplo: ut in adoptionem vocatos per illud proveheret ad salutem, per hoc imbueret ad laborem. Hic autem labor, dilectissimi, piis filiis et bonis servis non solum nec asper, nec onerosus, sed etiam suavis et levis est, dicente Domino: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28-30). Nihil ergo, dilectissimi, arduum est humilibus, nihil asperum mitibus, et facile omnia praecepta veniunt in effectum, quando et gratia praetendit auxilium, et obedientia mollit imperium. Intonant enim quotidie auribus nostris eloquia Dei, et omnis homo quid divinae justitiae placeat scire convincitur. Sed quia judicium illud, quo unusquisque recipiet prout gessit, sive bonum, sive malum (I Cor. V, 10), judicaturi patientia et bonitate differtur, impunitatem sibi iniquitatis infidelium corda promittunt, et putant humanorum actuum qualitates ad divinae providentiae non pertinere censuram, quasi non evidentissimis plerumque suppliciis male gesta plectantur, aut non saepe coelestium comminationum terror ostendatur: quibus utique et fides monetur, et infidelitas increpatur.

CAP. IV.

Inter haec autem permanet super omnes benignitas Dei, et nulli misericordiam suam denegat, cum indiscrete universis bona multa largiatur, eosque quos merito subderet poenis, mavult invitare beneficiis. Dilatio enim vindictae dat locum poenitentiae. NEC TAMEN DICI potest nulla ibi esse ultio, ubi nulla conversio est, quia mens dura et ingrata jam sibi ipsa supplicium est, et in conscientia sua patitur quidquid Dei bonitate differtur. Non ita igitur delinquentes peccata delectent, ut illos in suis actibus vitae hujus finis inveniat: quoniam in inferno nulla est correctio, NEC DATUR remedium satisfactionis, ubi jam non superest actio voluntatis, dicente propheta David: Quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem quis confitebitur tibi (Ps. VI, 6)? Fugiantur noxiae voluptates, inimica gaudia et desideria jamjamque peritura. Quis fructus est, quaeve utilitas, ea indesinenter cupere, quae etiamsi non deserant, deserenda sunt? Amor rerum deficientium ad incorruptibilia transferatur, et ad sublimia vocatus animus coelestibus delectetur. Confirmate amicitias cum sanctis angelis; intrate in civitatem Dei, cujus nobis spondetur inhabitatio, et patriarchis, prophetis, apostolis, martyribusque sociamini. Unde illi gaudent, inde gaudete. Horum divitias concupiscite, et per bonam aemulationem ipsorum ambite suffragia. Cum quibus enim nobis fuerit consortium devotionis, erit et communio dignitatis. Dum itaque tempus vobis ad mandata Dei exsequenda conceditur, glorificate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20), et lucete, dilectissimi, sicut luminaria in hoc mundo (Philip. II, 15). Sint lucernae mentium vestrarum semper ardentes, et nihil resideat vestris in cordibus tenebrosum (Luc. XI, 35): quoniam, sicut ait Apostolus, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8); impleanturque in vobis quae in trium magorum imagine praecesserunt; et sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona, magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Sicut enim magnum peccatum est, cum inter gentes propter malos Christianos nomen Domini blasphematur, ita magnum pietatis est meritum, cum eidem in sancta servorum suorum conversatione benedicitur: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.