XXXII XXXIV 


SERMO XXXIII. recensere

In Epiphaniae solemnitate III

SYNOPSIS

I. Tunc Christus mundum liberaturus venit, cum omnes conclusi erant sub peccato, ut nemo de suis meritis gloriaretur.---II. Cur sub Herode natus, cur stella demonstratus? Gratia intus operabatur, ut signum intelligeretur, et Christus inquireretur.--- III. Quanta Judaeorum caecitas Christo nascente. Implet gentium vocatio promissionem Abrahae factam.---IV. Cur magi, adorato Christo, per aliam viam revertuntur. Cur Christus in Aegyptum transferri voluit.---V. Gratiarum actione celebranda haec festivitas, in qua vocationis gentium primitiae. Quomodo stellam imitabimur

CAP. I.

Quamvis sciam, dilectissimi, quod sanctitatem vestram hodiernae festivitatis causa non lateat, eamque secundum consuetudinem evangelicus vobis sermo reseraverit, tamen ut nihil vobis nostri desit officii, loqui de eadem quod Dominus donaverit audebo: ut in communi gaudio tanto religiosior sit omnium pietas, quanto magis omnibus fuerit intellecta solemnitas.

Providentia namque misericordiae Dei dispositum habens pereunti mundo in novissimis temporibus subvenire, salvationem omnium gentium praefinivit in Christo; ut quia et cunctas nationes a veri Dei cultu impius dudum error averterat, et ipse peculiaris Dei populus Israel ab institutis legalibus pene totus exciderat, conclusis omnibus sub peccato (Rom. XI, 32), omnium misereretur. Deficiente enim ubique justitia, et toto mundo in vana et maligna prolapso, nisi judicium suum divina potestas differret, universitas hominum sententiam damnationis exciperet. Sed in indulgentiam ira translata est, et ut clarior fieret exerendae gratiae magnitudo, tunc placuit abolendis peccatis hominum sacramentum remissionis afferri, quando nemo poterat de suis meritis gloriari.

CAP. II.

Hujus autem, dilectissimi, ineffabilis misericordiae manifestatio facta est Herode apud Judaeos jus regium tenente, ubi legitima regum successione cessante, et pontificum potestate destructa, alienigena obtinuerat principatum: ut veri Regis ortus illius prophetiae probaretur voce, quae dixerat: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). De quibus quondam beatissimo patriarchae Abrahae innumerabilis fuerat promissa successio, non carnis semine, sed fidei fecunditate generanda; et ideo stellarum multitudini comparata, ut ab omnium gentium patre, non terrena, sed coelestis progenies speraretur. Ad creandam ergo promissam posteritatem, haeredes in sideribus designati, ortu novi sideris excitantur, ut in quo coeli adhibitum fuerat testimonium, coeli famularetur obsequium. Commovet magos remotioris Orientis habitatores stellis caeteris stella fulgentior, et de mirandi luminis claritate viri ad haec spectanda non inscii, magnitudinem significationis intelligunt: agente hoc sine dubio in eorum cordibus inspiratione divina, ut eos tantae visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum. Denique officium suum cum religione disponunt, et his se instruunt donis, ut adoraturi unum tria se simul credidisse demonstrent: auro honorantes personam regiam, myrrha humanam, thure divinam.

CAP. III.

Ingrediuntur itaque Judaici regni praecipuam civitatem, et in urbe regia ostendi sibi postulant quem ad regnandum didicerant procreatum. Conturbatur Herodes, timet saluti suae, metuit potestati, requirit a sacerdotibus et doctoribus legis quid de ortu Christi Scriptura praedixerit, in notitiam venit quod fuerat prophetatum; veritas illuminat magos, infidelitas obcaecat magistros; carnalis Israel non intelligit quod legit, non videt quod ostendit; utitur paginis quarum non credit eloquiis. Ubi est, Judaee, gloriatio tua (Rom. III, 27)? Ubi de Abraham patre ducta nobilitas? Nonne circumcisio tua praeputium facta est (Rom. II, 25)? Ecce major servis minori (Gen. XXV, 23), et alienigenis in sortem haereditatis tuae intrantibus, ejus testamenti, quod in sola littera tenes, recitatione famularis. Intret, intret in patriarcharum familiam gentium plenitudo, et benedictionem in semine Abrahae, qua se filii carnis abdicant, filii promissionis accipiant. Adorent in tribus magis omnes populi universitatis auctorem; et non in Judaea tantum Deus, sed in toto orbe sit notus, ut ubique in Israel sit magnum nomen ejus (Ps. LXXV, 2). Quoniam hanc electi generis dignitatem sicut infidelitas in suis posteris convincit esse degenerem, ita fides omnibus facit esse communem.

CAP. IV. Adorato autem Domino, magi, et omni devotione completa, secundum admonitionem somnii non eodem quo venerant itinere revertuntur. Oportebat enim ut jam in Christum credentes non per antiquae conversationis semitas ambularent, sed novam ingressi viam a relictis erroribus abstinerent. Tum ut etiam Herodis vacuarentur insidiae, qui in puerum Jesum impietatem doli per simulationem disponebat officii. Unde quia spes istius erat soluta commenti, in majorem furorem iracundia regis ardescit. Nam recolens tempus quod indicaverant magi, in omnes Bethleem pueros rabiem crudelitatis effundit, et caede generali universae civitatis illius in aeternam gloriam transituram trucidat infantiam; aestimans fore ut, nullo illic parvulo non occiso, occideretur et Christus. At ille, qui sanguinem suum pro mundi redemptione fundendum in aliam differret aetatem, Aegypto se parentum ministerio subvectus intulerat, repetens scilicet Hebraeae gentis antiqua cunabula, et principatum veri Joseph majoris providentiae potestate disponens, ut illam diriorem omni inedia famem qua Aegyptiorum mentes veritatis inopia laborabant, veniens de coelo panis vitae (Joan. VI, 59) et cibus rationis auferret; nec sine illa regione pararetur singularis hostiae sacramentum, in qua primum occisione agni, salutiferum crucis signum et pascha Domini fuerat praeformatum.

CAP. V.

His igitur, dilectissimi, divinae gratiae mysteriis eruditi, diem primitiarum nostrarum et inchoationem vocationis gentium, rationabili gaudio celebremus: gratias agentes misericordi Deo, qui dignos nos fecit, sicut ait Apostolus, in partem sortis sanctorum in lumine; qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Coloss. I, 12, 13); quoniam, sicut prophetavit Isaias, Gentium populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam, et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis (Isai. IX, 2). De quibus idem dicit ad Dominum: Gentes quae te non noverunt, invocabunt te; et populi qui te nescierunt, ad te confugient (Isai. LV, 5). Hunc diem Abraham vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56), cum benedicendos fidei suae filios in semine suo, quod est Christus, agnovit, et omnium se futurum gentium patrem credendo prospexit (Rom. IV, 18), dans gloriam Deo, et plenissime sciens quoniam quod promisit potens est et facere (Ibid., 21). Hunc diem David in psalmis canebat, dicens: Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum (Psal. LXXXV, 9); et illud: Notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum gentium revelavit justitiam suam (Psal. XCVII, 2). Quod utique exinde fieri novimus, ex quo tres magos, de longinquitate suae regionis excitos, ad cognoscendum et adorandum Regem coeli et terrae stella perduxit. Cujus utique famulatus ad formam nos sui hortatur obsequii: ut huic gratiae, quae omnes invitat ad Christum, quantum possumus, serviamus. Quicumque enim in Ecclesia pie vivit et caste, qui ea quae sursum sunt sapit (Coloss. III, 1), non quae super terram, coelestis quodammodo instar est luminis; et dum ipse sanctae vitae nitorem servat, multis viam ad Dominum quasi stella demonstrat. In quo studio, dilectissimi, omnes vobis invicem prodesse debetis, ut in regno Dei, ad quod recta fide et bonis operibus pervenitur, sicut lucis filii splendeatis: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.