Sermones ad Romanam Plebem/XX

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 XIX XXI 

SERMO XX.

recensere

De decimi mensis Jejunio IX.

SYNOPSIS.

I. Alia in lege pro tempore instituta, alia etiam in nova lege permansura. Quale jejuniam, et omnia

praecepta moralia.---

II. Jejuniam decimi mensis ecclesiasticis regulis praescriptum pro agendis Deo de perceptis terrae fructibus gratiis. Terrae fecunditatem

ubertas animorum aemuletur, ut Dei homo sit imitator.---

III. Omnia praecepta continet charitas, qua homo a bestiis discernitur. Sic diligendus proximus a nobis, quomodo nos a Deo. A misericordiae operibus ne pauper

quidem excluditur.

CAP. I.

Dispensationes misericordiae Dei, quas Salvator noster pro humani generis reparatione suscepit, ita sunt, dilectissimi, divinitus ordinatae, ut Evangelium gratiae velamen legis tolleret, non instituta destrueret. Unde custodienda nobis est Dominica illa sententia, qua dixit se non venire legem solvere, sed implere, ut nos quoque huic regulae, quantum donante Deo possumus, serviamus: scientes nihil esse de veteris Testamenti constitutionibus negligendum, si vigilanter studeamus agnoscere quid ibi transitura obumbratione velatum, quid permansura actione sit conditum. Nam discretio ciborum et hostiarum, circumcisio carnis, differentia baptismatum, et observatio baptismorum, non adhuc sub figuratis significationibus sunt agenda, quae etiam sunt rebus ipsis quae significabantur impleta; mandata vero et praecepta moralia sicut sunt edita perseverant, quia non aliud insinuant quam loquuntur, et apud Christianam devotionem augmento crescunt, non cessatione deficiunt. Diligere itaque Deum et proximum, honorare patrem et matrem, non adorare deos alienos, et caetera, quae aut terribiliter sunt prohibita, aut salubriter imperata, non aliter ex legalibus institutis quam ex evangelicis veneramur edictis, ut quamvis multa accesserint ex novitate gratiae, nihil tamen imminutum sit de antiquitate justitiae. Unde merito disposuerunt apostolicae sanctiones ut veterum jejuniorum utilitas permaneret, et licet Ecclesiae consuetudo prolixioribus se castigationibus exercere didicisset, amplecteretur tamen continentiae sanctificationem ex lege venientem: quibus enim donatum erat posse quod majus est, indecens fuit non celebrare quod minus est.

CAP. II.

Hac ergo ratione, dilectissimi, evidenter instructi, ecclesiasticis regulis jejunium decimi mensis adjungimus, idque devotioni vestrae, sicut est moris, indicimus: quoniam plenum pietatis plenumque justitiae est ut terrenorum fructuum perceptione conclusa agantur Deo gratiae, et sacrificium ei misericordiae cum jejunii immolatione solvatur. Gaudeat quisque de copia sua, et multa se horreis suis intulisse laetetur, sed ita ut de abundantia ejus etiam a pauperibus gaudeatur. Fecunditatem segetum, fluenta vitium, partus arborum, ubertas imitetur animorum: quod dedit terra, dent corda; ut possimus dicere cum propheta: Terra nostra dedit fructum suum (Ps. LXI, 6). Deus namque verus et summus agricola non solum corporalium, sed etiam spiritualium auctor est fructuum, et utraque semina, utraque plantaria duplici novit exercere cultura: dans agris profectus germinum, dans animis incrementa virtutum, quae sicut ab una providentia sumpsere principium, ita ad unius operis vocant effectum. Homo enim, ad imaginem et similitudinem Dei factus, nihil habet in naturae suae honore tam proprium quam ut bonitatem sui imitetur auctoris, qui donorum suorum, sicut misericors largitor est, ita est et justus exactor, volens nos operum suorum esse consortes: ut quamvis nullam nos valeamus creare naturam, possimus tamen acceptam per Dei gratiam exercere materiam: quia non ita usui nostro bona terrena collata sunt, ut carnalium tantum sensuum voluptati satietatique servirent; alioquin nihil a pecudibus, nihil distaremus a bestiis, quae alienis necessitatibus consulere nesciunt, et solam sui ac suorum fetuum curam habere noverunt.

CAP. III.

Animalia igitur, carentia intellectu, nullo sunt erudita mandato, nec acceperunt legem, quae non accepere rationem; ubi autem est illuminatio rationis, ibi est et disciplina pietatis, quae dilectionem et Deo debet et proximo. Non enim aliter probatur homo amator esse sui, nisi appareat eum et supra se naturae suae auctorem, et secundum se naturae suae amare consortem. Merito in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae; merito disputationum omnium latitudo sub paucorum brevitate verborum plenissimo est explicata compendio. Diligatur Deus, diligatur et proximus, ita ut formam diligendi proximi ab ea qua nos Deus diligit dilectione sumamus, qui etiam malis bonus est, et benignitatis suae donis non solum cultores suos confovet, sed etiam negatores. Amentur propinqui, amentur extranei; et quod debetur amicis, supererogetur inimicis. Quamvis enim quorumdam malignitas nulla humanitate mitescat, non sunt tamen infructuosa opera pietatis, nec umquam perdit benevolentia quod praestat ingrato. Nemo se, dilectissimi, ab opere bono faciat alienum, nemo de sua tenuitate causetur, tamquam qui sibi vix sufficit, et alium juvare non possit. Magnum est quod proferat ex parvo, et in divinae lance justitiae non quantitate munerum, sed pondere pensatur animorum. Evangelica vidua duos nummos in gazophylacium misit (Marc. XII, 42), et omnium divitum dona transcendit. NULLA apud Deum vilis est pietas, nulla infructuosa miseratio. Diversos quidem hominibus dedit census, sed non diversos quaerit affectus. Aestiment omnes substantias suas, et qui plus accepere, plus tribuant. Fiat abstinentia fidelium, cibus pauperum, et quod quisque subtrahit sibi, proficiat indigenti: quia licet multum et animis et corporibus conferant remedia parcitatis, parum tamen utilia sunt ipsa jejunia, nisi misericordiae sanctificentur effectu. In eleemosynis enim virtus quaedam est instituta baptismatis, quia sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna peccatum; et per eumdem Christum dicitur, Lavamini, mundi estote (Isai. I, 16), per quem dicitur, Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41); ut nemo ambigat, nemo diffidat regenerationis sibi nitorem etiam post multa peccata restitui, qui eleemosynarum studuerit purificatione mundari.