Sermones ad Romanam Plebem/XCIII

This is the stable version, checked on 23 Novembris 2021. Template changes await review.
 XCII XCIV 

SERMO XCIII.

recensere

De Jejunio septimi mensis VIII.

SYNOPSIS

I. Finem legis esse amoris recti de pravo victoriam. De voluntate mala et bona.---II. Longe plus delectare justitiam quam iniquitatem, cujus lex Dei lege superanda.---III. Quantum prosit jejunium septimi mensis a lege et apostolis institutum.

CAP. I.

Omnis, dilectissimi, divinorum eruditio praeceptorum hoc maxime agit apud corda credentium, ut amor pravus recto amore superetur, et delectatione justitiae peccandi cupiditas destruatur, dicente Scriptura: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30). Cum autem sint in animis hominum multae bonae concupiscentiae et laudabiles voluntates, quid est quod jubetur ut nostris non consentiamus affectibus, nisi quod ab illa concupiscentia prohibemur, et ab illa voluntate revocamur, cujus ortus ex nobis est, et ideo mala pronuntiatur, quia nostra esse convincitur? Ad distinctionem igitur concupiscentiarum quae sunt ex Deo bene homini dictum est: Post concupiscentias tuas non eas, ut quas cognoverit proprias sciat esse vitandas. Merito ergo Dominus, in oratione quam tradidit, noluit nos

166

ad Deum dicere: Fiat voluntas nostra, sed fiat voluntas tua (Matth. VI, 10): hoc est, non illa quam caro incitat, sed quam Spiritus sanctus inspirat. Unde autem hoc desiderium conceptum sit, cui semper debeat repugnari, non difficulter intelligunt qui se Adae filios esse noverunt, et peccante humani generis patre non dubitant in propagine vitiatum esse quod est in radice corruptum. Quamvis autem per gratiam Domini nostri Jesu Christi in novam creaturam transierimus ex veteri, et imagine nos terreni hominis homo coelestis exuerit; donec tamen corpus mortale gestamus, necesse est ut contra carnis desideria dimicemus. Bonum est enim animae Deo subditae timere ne cadat, et habere quod vincat, quoniam virtus in infirmitate perficitur; et quod nos exercet ad continentiam, hoc perducit ad gloriam (II Cor. XII, 9).

CAP. II.

Abstinendum est itaque, dilectissimi, ab his quae nobis noxie blandiuntur, et lex peccati quae est in membris nostris (Rom. VII, 23), Dei lege superanda est: ut licet per omnes sensus corporis multae insidientur illecebrae, anima tamen, cui summum bonum et verum gaudium Deus est, inter castas spiritalesque delicias in sapientiae latitudine et in veritatis luce versetur. Si enim seipsum sibi rationalis homo comparet, omnesque suorum actuum qualitates vera inspectione dijudicet, numquid in intimis conscientiae suae hoc delectationis inveniet de iniquitate commissa, quod de aequitate servata? aut tantum ei jucunditatis carnalis voluptas, quantum spiritalis pariet appetitus? Nihil prorsus de virtutum bonis attigit, nihil de pietatis suavitate gustavit, qui magis vult in his sordescere quae immunda sunt, quam in iis splendere quae sancta sunt. Non sinit ratio ut cordibus non usquequaque captivis ita placeat satiata ira, ut remissa vindicta; aut tantum generent gaudium male quaesita de alieno, quantum bene expensa de proprio.

167

Felicior semper est parca temperantia quam profusa luxuria; major requies humilibus quam superbis; et sublimior mens quae inter prohibita atque permissa certius habet sperare coelestia, quam amare terrena. Ut autem in hoc provectu animus religiosus excellat et jus suae dominationis obtineat, subigendo corpori castigatio est adhibenda jejunii. Quod licet generali nomine ad omnem continentiam pertinere videatur, proprie tamen ad edendi diminutionem refertur: ut prosit nunc voluntate non sumere, quod ab initio contra vetitum nocuit usurpasse: ut sicut illic concupiscentia fuit vulneri, ita hic abstinentia sit saluti.

CAP. III.

Cui medicinae, dilectissimi, licet tempus omne sit congruum, hoc tamen habemus aptissimum, quod et apostolicis et legalibus institutis videmus electum, ut sicut in aliis anni diebus, ita in mense septimo spiritalibus nos purificationibus emundemus. Convenientibus enim in unum propositum tribus studiis, oratione scilicet, et eleemosyna, atque jejunio, praestabitur nobis a misericordi Deo et cohibitio cupiditatum, et exauditio precum, et remissio peccatorum: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.