LXXII | LXXIV |
SERMO LXXIII.
recensereDe Ascensione Domini I.
- SYNOPSIS.
I. Et moram Christi in terris post resurrectionem, et dubitationem discipulorum, ad fidem confirmandam dispositas esse.---II. Quanta his diebus a Christo facta
100
fuerint.---III. Vulnerum suorum tactu trepidantia discipulorum corda confirmasse.---IV. Ascensionem Christi eos laetitia affecisse, quos et mors trepidos fecerat, et resurrectio dubios reliquerat. Ampliora per Christum esse collata, quam per diabolum ablata.
- CAP. I.
Post beatam et gloriosam resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, qua verum Dei templum Judaica impietate resolutum divina in triduo potentia suscitavit, quadragenarius hodie, dilectissimi, sanctorum dierum expletus est numerus, sacratissima ordinatione dispositus, et ad utilitatem nostrae eruditionis impensus: ut dum a Domino in hoc spatium mora praesentiae corporalis extenditur, fides resurrectionis documentis necessariis muniretur. Mors enim Christi multum discipulorum corda turbaverat, et de supplicio crucis, de emissione spiritus, de exanimati corporis sepultura gravatis moestitudine mentibus quidam diffidentiae torpor obrepserat. Nam cum sanctae mulieres, sicut evangelica patefecit historia, revolutum a monumento lapidem, sepulcrum corpore vacuum, et viventis Domini testes angelos nuntiarent, verba earum apostolis aliisque discipulis deliramentis similia videbantur. Quam utique haesitationem humana infirmitate nutantem, nequaquam permisisset Spiritus veritatis praedicatorum suorum inesse pectoribus, nisi illa trepida sollicitudo et curiosa cunctatio nostrae fidei fundamenta jecisset. Nostris igitur perturbationibus, nostrisque periculis in apostolis consulebatur: nos in illis viris contra calumnias impiorum, et contra terrenae argumenta sapientiae docebamur, Nos illorum instruxit aspectus, nos erudivit auditus, nos confirmavit attactus. Gratias agamus divinae dispensationi et sanctorum Patrum necessariae tarditati. Dubitatum est ab illis, ne dubitaretur a nobis.
- CAP. II.
Non ergo ii dies, dilectissimi, qui inter resurrectionem Domini ascensionemque fluxerunt, otioso transiere decursu; sed magna in his confirmata sacramenta, magna sunt revelata mysteria. In his metus dirae mortis aufertur, et non solum animae, sed etiam carnis immortalitas declaratur. In his per insufflationem Domini infunditur apostolis omnibus Spiritus sanctus; et beato apostolo Petro supra caeteros, post regni claves, ovilis Dominici cura mandatur. In his diebus, duobus discipulis tertius in via Dominus comes jungitur (Luc. XXIV, 15), et ad omnem nostrae ambiguitatis caliginem detergendam, paventium ac trepidantium tarditas increpatur. Flammam fidei illuminata corda concipiunt; et quae erant tepida, reserante Scripturas Domino, efficitur ardentia. In fractione quoque panis convescentium aperiuntur obtutus; multo felicius horum oculis patefactis, quibus naturae suae manifestata est glorificatio, quam illorum generis nostri principum, quibus praevaricationis suae est ingesta confusio.
- CAP. III.
Inter haec autem aliaque miracula, cum discipuli trepidis cogitationibus aestuarent, et apparuisset in medio eorum Dominus dixissetque, Pax vobis (Luc. XXIV, 36; Joan. XX, 26): ne hoc remaneret in eorum opinionibus quod volvebatur in cordibus (putabant enim se spiritum videre, non carnem), redarguit cogitationes a veritate discordes, ingerit dubitantium oculis manentia in manibus suis et pedibus crucis signa, et ut diligentius pertractetur invitat: quia ad sananda infidelium cordium vulnera, clavorum et lanceae erant servata vestigia: ut non dubia fide, sed constantissima scientia teneretur, eam naturam in Dei Patris consessuram throno, quae jacuerat in sepulcro.
- CAP. IV.
102
Per omne ergo hoc tempus, dilectissimi, quod inter resurrectionem Domini et ascensionem ejus exactum est, hoc providentia Dei curavit, hoc docuit, hoc suorum et oculis insinuavit et cordibus, ut Dominus Jesus Christus vere agnosceretur resuscitatus, qui vere erat natus, et passus, et mortuus. Unde beatissimi apostoli omnesque discipuli, qui et de exitu crucis fuerant trepidi, et de fide resurrectionis ambigui, ita sunt veritate perspicua roborati, ut Domino in coelorum eunte sublimia, non solum nulla afficerentur tristitia, sed etiam magno gaudio replerentur (Luc. XXIV, 52). Et revera magna et ineffabilis erat causa gaudendi, cum in conspectu sanctae multitudinis super omnium creaturarum coelestium dignitatem humani generis natura conscenderet, supergressura angelicos ordines, et ultra archangelorum altitudines elevanda, nec ullis sublimitatibus modum suae provectionis habitura, nisi aeterni Patris recepta consessu, illius gloriae sociaretur in throno, cujus naturae copulabatur in Filio. Quia igitur Christi ascensio, nostra provectio est, et quo praecessit gloria capitis, eo spes vocatur et corporis, dignis, dilectissimi, exsultemus gaudiis, et pia gratiarum actione laetemur. Hodie enim non solum paradisi possessores firmati sumus, sed etiam coelorum in Christo superna penetravimus: ampliora adepti per ineffabilem Christi gratiam quam per diaboli amiseramus invidiam. Nam quos virulentus inimicus primi habitaculi felicitate dejecit, eos sibi concorporatos Dei Filius ad dexteram Patris collocavit: cum quo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.