LIX | LXI |
SERMO LX.
recensereDe Passione Domini IX.
- SYNOPSIS.
I. Mysteria legis novae in antiqua praenuntiata esse, et in Evangelio narrata.---II. Non moeste celebranda esse festa paschalia, quae veram nobis redemptionem pepererunt.---III. Figuras impletas apparere in morte Christi, in qua diabolus sua fraude captus est.---IV. Quantopere cavenda avaritia ex lapsu Judae: Petrum ex timore titubantem, ex charitate per interiorem Christi aspectum surrexisse.
- CAP. I.
Sacramentum, dilectissimi, Dominicae passionis in salutem humani generis ante tempora aeterna dispositum, et per multas significationes omnibus retro saeculis nuntiatum, non adhuc exspectamus manifestandum, sed jam adoramus impletum. Concurrentibus igitur ad eruditionem nostram et novis testimoniis et antiquis, dum quod prophetica cecinit tuba, evangelica pandit historia, et sicut scriptum est: Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum (Ps. XLII); quoniam ad enarrandam gloriam gratiae Dei paribus sibi vocibus, utriusque Testamenti altitudo respondet; et quod erat sub velamine figurarum profundum, fit revelata luce perspicuum. Si tamen inter illa miracula Salvatoris, quae
37
sub populorum gerebantur aspectu, pauci Veritatis praesentiam sentiebant, ipsique discipuli voluntaria Domini passione turbati, non evaserunt scandalum crucis sine tentatione formidinis; unde fides nostra intelligentiam sumeret, unde conscientia robur acciperet, nisi quae facta cognoscimus, praedicta legeremus?
- CAP. II.
Peracto igitur, dilectissimi, Salvatoris triumpho, et consummatis dispensationibus quas omnia veteris Testamenti eloquia nuntiarunt, lugeat carnalis Judaeus, sed spiritalis gaudeat Christianus: et festivitas, quae illis conversa est in noctem, nobis coruscet in lucem; quoniam crux Christi eadem est et credentium gloria, et non credentium poena. Quamvis enim persequentium furor nihil aliud in Dominum majestatis operatus sit, quam atrocem crudelitatem et immite supplicium; redemptis tamen hac Domini passione verior justiorque laetandi est ratio quam dolendi. Fuerit tunc discipulorum excusabilis pavor, nec diffidentiae culpam apostolicus moeror inciderit, quando concurrentibus ad unum scelus Judaeis Judaeorumque principibus, superbus taurorum pinguium tumor, et proterva vitulorum petulantia saeviebat; quando sub oculis ovium, pastoris justi sanguinem frementium bestiarum rabies expetebat; quando denique etiam ipse, qui pati venerat, de nostrae naturae communione dicebat: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Nunc autem postquam per susceptionem infirmitatis potentia est clarificata virtutis, nulla fidelium moestitudine paschalis est obscuranda solemnitas; nec cum tristitia nobis gestorum ordo recolendus est, cum ita Dominus usus sit malitia Judaeorum, ut de intentione facinoris, voluntas sit impleta miserentis. Si autem in exitu Israel de Aegypto agni sanguis fuit restitutio libertatis, et sacratissima est facta festivitas, quae per hostiam pecudis iram averteret vastatoris; quanta populis Christianis concipienda sunt gaudia, pro quibus
38
omnipotens Pater Filio suo unigenito non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32); ut in occisione Christi, Pascha esset verum, et singulare sacrificium, quo non ex dominatione Pharaonis unus populus, sed ex diaboli captivitate totus mundus eruitur.
- CAP. III.
Hoc igitur illud est, dilectissimi, sacramentum, cui ab initio omnia sunt famulata mysteria. Nunc sanguis justi Abel mortem summi Pastoris eloquitur, et in parricidio Judaeorum Cain interfector fratris agnoscitur (Gen. IV, 8). Nunc diluvium et Noe arca (Ibid. VII, 17) manifestat, quid sit renovationis in baptismo, et quid salutis in ligno. Nunc Abraham gentium pater promissos acquirit haeredes; et in semine ejus, non germen carnis, sed fidei propago benedicitur (Gen. XXII, 18; Rom. IV, 11). Nunc ad praenuntiatum festis omnibus festum sacer novorum mensis enituit, ut in quo accepit mundus exordium, in eodem haberet Christiana creatura principium. Quamvis igitur furentes Judaei fecerunt in Dominum Jesum quaecumque voluerunt, et suscepti hominis veritatem nullis eorum ausibus potestas divina subtraxerit; patientia tamen Domini consilii sui munus implevit, et pertinacia sacrilegae crudelitatis profecit operi Salvatoris: quod non Scribae, non Pharisaei, nec summi intellexere pontifices: Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent (I Cor. II, 8). Nec ipse itaque diabolus intellexit, quod saeviendo in Christum, suum destrueret principatum, quia antiquae fraudis jura non perderet, si se a Domini Jesu sanguine contineret. Sed malitia nocendi avida, dum irruit, ruit; dum capit, capta est; dum persequitur mortalem, incidit in Salvatorem. Invenit sane in illo molimine imprudentis audaciae dignum cooperatorem, dignumque consortem, cum impius Judas maluit minister esse diaboli quam apostolus Christi, quem non timoris perturbatione deseruit, sed pecuniae cupiditate distraxit.
39
- CAP. IV.
Videte, dilectissimi, et prudenter inspicite quae germina et quales fructus de avaritiae stirpe nascantur, quam merito Apostolus radicem omnium malorum esse definivit (I Tim. VI, 10); quia nullum peccatum sine cupiditate committitur, et omnis illicitus appetitus, istius aviditatis est morbus. Amori pecuniae vilis est omnis affectio, et anima lucri cupida etiam pro exiguo perire non metuit; nullumque est in illo corde justitiae vestigium, in quo sibi avaritia fecit habitaculum. Hoc perfidus Judas inebriatus veneno, dum sitit lucrum, pervenit ad laqueum: et tam stulte impius fuit, ut triginta argenteis et Dominum venderet et Magistrum. Cum autem se ad excipiendum iniquitatis judicium Dei Filius praebuisset, beatus apostolus Petrus, cujus fides ea devotione fervebat, ut Domino et compati paratus esset et commori, ancilla sacerdotis calumniante perterritus, ex infirmitate periculum negationis incurrit: ob hoc, sicut apparet, haesitare permissus, ut in Ecclesiae principe remedium poenitentiae conderetur; et nemo auderet de sua virtute confidere, quando mutabilitatis periculum nec beatus Petrus potuisset evadere. Dominus autem Jesus, qui intra pontificale concilium solo corpore tenebatur, trepidationem discipuli foris positi divino vidit intuitu; et paventis animum, mox ut respexit, erexit, et in fletus poenitudinis incitavit. Felices, sancte apostole, lacrymae tuae, quae ad diluendam culpam negationis, virtutem sacri habuere baptismatis. Affuit enim dextera Domini Jesu Christi, quae labentem te, priusquam dejicereris, exciperet, et firmitatem standi in ipso cadendi periculo recepisti. Vidit in te Dominus non fidem victam, non dilectionem aversam, sed constantiam fuisse turbatam. Abundavit fletus, ubi non defecit affectus, et fons charitatis lavit verba formidinis: nec tardatum est remedium abolitionis, ubi non fuit judicium voluntatis. Cito itaque in soliditatem suam rediit petra, tantam recipiens fortitudinem, ut quod tunc in Christi expaverat
40
passione, in suo post supplicio non timeret. Per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.