Sermones ad Romanam Plebem/LVIII

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 LVII LIX 

SERMO LVIII.

recensere

De Passione Domini VII; habitus die Dominico.

SYNOPSIS.

I. Cur in solemnitate paschali pati Christus elegerit.-- -II. Judaeos crimini intentos, ea quae legis erant, omisisse.---III. Christum eo tempore corporis et sanguinis sacramentum condidisse, quo consilium de morte ejus habebatur: ejusdem in Judam benignitas, et Judae pervicacia.---IV. Judam corpore coenae affuisse, mente sceleri intentum. Christi sermo post coenam, oratio in horto, commune cum Patre de morte sua consilium.---V. Christi oratione et trepidatione nostram formidinem pelli.

CAP. I.

Scio quidem, dilectissimi, paschale festum tam sublimis esse mysterii, ut non solum humilitatis meae tenuissimum sensum, sed etiam magnorum ingeniorum

25

superet facultatem. Sed non ita mihi divini operis consideranda est magnitudo, ut vel diffidam, vel erubescam de servitute quam debeo; cum sacramentum salutis humanae non liceat taceri, etiamsi nequeat explicari. Auxiliantibus autem orationibus vestris, affuturam credimus gratiam Dei, quae inspirationis suae rore sterilitatem nostri cordis aspergat, ut linguae pastoralis officio, quae sancti gregis auribus sint utilia, proferantur. Dicente enim Domino bonorum omnium largitore: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Ps. LXXX, 11), audemus eidem verbis propheticis dicere: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Ps. L, 17). Incipientes igitur, dilectissimi, evangelicam de Passione Domini historiam retractare, divino intelligimus dispositum fuisse consilio, ut sacrilegi Judaeorum principes et impii sacerdotes, qui saeviendi in Christum occasiones saepe quaesiverant, non nisi in solemnitate paschali exercendi furoris sui acciperent potestatem. Oportebat enim ut manifesto implerentur effectu, quae diu fuerant figurato promissa mysterio: ut ovem significativam ovis vera removeret, et ut uno expleretur sacrificio variarum differentia victimarum. Nam omnia illa quae de immolatione agni divinitus per Mosen fuerant praestituta, Christum prophetaverant, et Christi occisionem proprie nuntiaverant. Ut ergo umbrae cederent corpori, et cessarent imagines sub praesentia veritatis, antiqua observantia novo tollitur sacramento, hostia in hostiam transit, sanguine sanguis aufertur, et legalis festivitas dum mutatur, impletur.

CAP. II.

Unde cum scribas et seniores populi ad impium consilium pontifices congregarent, omniumque animos sacerdotum cura admittendi in Jesum sceleris occupasset, ipsi se doctores legis lege privarunt, et spontaneo defectu ritus sibi patrios sustulerunt. Incipiente enim festivitate paschali, qui ornare templum, mundare vasa,

26

victimas providere, et legitimis purificationibus sacratiorem diligentiam adhibere debuerant, parricidalis odii furore concepto, ad unum opus vacant, et in unum facinus simili crudelitate conjurant, nil assecuturi supplicio innocentiae et condemnatione justitiae, nisi ut et nova mysteria non apprehenderent, et antiqua violarent. Providentibus ergo principibus, ne in die sancto tumultus oriretur, non festivitati, sed facinori studebatur; nec religioni serviebat haec cura, sed crimini. Diligentes enim pontifices et solliciti sacerdotes, seditiones turbarum fieri in praecipua solemnitate metuebant, non ut populus non peccaret, sed ne Christus evaderet.

CAP. III.

At Jesus consilii sui certus, et in opere paternae dispositionis intrepidus, vetus Testamentum consummabat, et novum Pascha condebat. Discumbentibus enim secum discipulis ad edendam mysticam coenam, cum in Caiphae atrio tractaretur quomodo Christus posset occidi, ille corporis et sanguinis sui ordinans sacramentum, docebat qualis Deo hostia deberet offerri, ne ab hoc quidem mysterio traditore submoto; ut ostenderetur nulla injuria exasperatus, qui in voluntaria erat impietate praescitus. Ipse enim sibi fuit materia ruinae et causa perfidiae, sequens diabolum ducem, et nolens Christum habere rectorem. Dicens itaque Dominus: Amen dico vobis, quod unus vestrum me traditurus est (Matth. XXVI, 21), notam sibi proditoris sui conscientiam demonstravit: non aspera nec aperta impium increpatione confundens, sed leni ac tacita admonitione conveniens; ut facilius corrigeret poenitudo, quem nulla deformasset abjectio. Cur, infelix Juda, tanta benignitate non uteris? Ecce parcit ausibus tuis Dominus, et nulli te, nisi tibi, indicat Christus: nec nomen tuum, nec persona detegitur, sed veritatis et misericordiae verbo, cordis tantum tui arcana tanguntur. Non apostolici ordinis honor, non sacramentorum tibi communio denegatur. Redi

27

in integrum, et deposito furore resipisce. Clementia invitat, salus pulsat, ad vitam vita te revocat. Ecce immaculati et innocentes condiscipuli tui ad significationem facinoris expavescunt, et omnes sibi, non edito impietatis auctore, formidant. Contristati enim sunt, non de conscientiae reatu, sed de humanae mutabilitatis incerto, timentes ne minus verum esset quod in se quisque noverat, quam quod ipsa Veritas praevidebat. Tu autem in hac trepidatione sanctorum abuteris Domini patientia, et abscondi te tua credis audacia. Addis impudentiam sceleri, nec signo evidentiore terreris. Cumque se a cibo alii, in quo indicium Dominus posuerat, continerent, tu manum non retrahis a paropside, quia animum non avertis a crimine.

CAP. IV.

Secutum est itaque, dilectissimi, sicut Joannes Evangelista narravit, ut cum traditori suo Dominus manifestius designando panem porrexisset intinctum, totum Judam diabolus occuparet (Joan. XIII, 26); et quem malignis cogitationibus obligarat, jam ipso impietatis opere possideret. Corpore enim tantum cum coenantibus recumbebat, mente autem sacerdotum invidiam, testium falsitatem, et furorem imperitae plebis armabat. Denique videns Dominus cui flagitio Judas esset intentus, Quod facis, inquit, fac citius (Joan. XIII, 27). Vox haec non jubentis est, sed silentis, nec trepidi, sed parati: qui habens omnium temporum potestatem ostendit se et moram non facere traditori, et sic ad redemptionem mundi paternam exsequi voluntatem, ut facinus quod a persequentibus parabatur nec impelleret, nec timeret. Postquam igitur Judas persuasus a diabolo discessit a Christo, seque a corpore apostolicae unitatis abscidit, nullo Dominus pavore turbatus, sed de sola redimendorum salute sollicitus, omne temporis spatium quod a persequentium vacabat incursu, mysticis sermonibus sacrataeque doctrinae, sicut Joannis

28

Evangelio declaratur, impendit: elevans ad coelum oculos, et pro universa Ecclesia supplicans Patri, ut omnes quos dedisset, daturusque esset Filio Pater, unum fierent (Joan. XVII, 11), et in gloria Redemptoris individui permanerent; adjiciens postremo illam orationem qua ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Ubi non existimandum est quod Dominus Jesus passionem et mortem, cujus jam discipulis sacramenta tradiderat, voluerit declinare; cum ipse beatum apostolum Petrum devota fide et charitate ferventem, uti adversum persecutores gladio vetet, dicens: Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum (Joan. XVIII, 11)? certumque sit et quod secundum Evangelium Joannis Dominus ait: Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16); et quod de ipso ait apostolus Paulus: Christus nos dilexit, et tradidit semetipsum pro nobis hostiam Deo in odorem suavitatis (Ephes. V, 2). In salvandis enim omnibus per crucem Christi communis erat voluntas Patris et Filii, commune consilium; nec ulla poterat ratione turbari quod ante aeterna saecula et misericorditer erat dispositum, et incommutabiliter praefinitum. Qui ergo verum, dilectissimi, totumque hominem assumpsit, veros et corporis sensus et animi suscepit affectus. Nec quia omnia in illo plena erant sacramentis, plena miraculis, ideo aut falsis lacrymis flevit, aut mendaci esurie cibum sumpsit, aut simulato sopore dormivit. In nostra humilitate contemptus, in nostra moestitudine contristatus, in nostro est dolore crucifixus. Passiones enim mortalitatis nostrae ob hoc misericordia subiit, ut sanaret, ob hoc virtus recepit, ut vinceret. Quod Isaias apertissime prophetavit, dicens: Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet; et nos putavimus illum esse in dolore, et in plaga, et in vexatione. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter facinora nostra, et livore ejus sanati sumus (Isai. LIII, 4, 5).

29
CAP. V.

Cum itaque, dilectissimi, Dei Filius dicit: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39), nostrae utitur voce naturae, et causam agit fragilitatis et trepidationis humanae: ut in iis quae toleranda sunt, et patientia roboretur, et formido pellatur. Denique cessans hoc ipsum petere, excusato quodammodo nostrae infirmitatis metu, in quo nobis remanere non expedit, in alium affectum transit, et dicit: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Ibid.); et iterum: Si non potest, inquit, calix iste transire a me, nisi bibam illum, fiat voluntas tua (Ibid., 42). Haec vox capitis salus est totius corporis; haec vox omnes fideles instruxit, omnes confessores accendit, omnes martyres coronavit. Nam quis mundi odia, quis tentationum turbines, quis posset persecutorum superare terrores, nisi Christus in omnibus et pro omnibus diceret Patri: Fiat voluntas tua? Discant igitur hanc vocem omnes. Ecclesiae filii magno pretio redempti, gratis justificati; et cum adversitas violentae alicujus tentationis incubuerit, praesidio potentissimae orationis utantur: ut superato tremore formidinis, accipiant tolerantiam passionis. Hinc jam, dilectissimi, ad perstringendum ordinem Dominicae passionis sermo est dirigendus, quem ne vos cumulo prolixitatis oneremus, in quartam sabbati, diviso communi labore, differamus. Aderit precantibus vobis gratia Dei, quae mihi solvendi debiti tribuat facultatem. Per Dominum nostrum Jesum Christum, viventem et regnantem cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.