LIV | LVI |
SERMO LV.
recensere13
De Passione Domini IV. Feria quarta.
- SYNOPSIS.
I. De crucifixione Christi, in qua per latrones electorum et reproborum discretio figuratur.--- II. Imperitas esse Judaeorum in Christum blasphemias, cum praedictum esset, non eum descensurum, sed regnaturum a ligno.---III. In cruce, quae veri altaris sacramentum est, sanguine Christi chirographum peccati esse deletum, et latronem mirabiliter conversum.---IV. De aceto degustato, verbo Consummatum est, inclinatione capitis et morte Christi.--- V. Charitate et puritate parari corda ad paschale festum celebrandum.
- CAP. I.
Exspectationi vestrae, dilectissimi, quod debetur, Domino largiente reddendum est, promerentibus orationibus vestris, ut nos ad solvendum faciat idoneos, qui vos ad exigendum fecit intentos. Loquentes enim proxime de Domini Passione, usque ad evangelicae historiae venimus locum, in quo Pilatus impiis Judaeorum clamoribus, ut Jesus crucifi geretur, cessisse narratur. Peractis itaque omnibus quae Divinitas fieri carnis velamine temperata permisit, Jesus Christus Filius Dei cruci quam etiam ipse gestarat, affixus est, duobus latronibus, uno ad dexteram ipsius, alio ad sinistram, similiter crucifixis: ut etiam in ipsa patibuli specie monstraretur illa quae in judicio ipsius omnium hominum est facienda discretio; cum et salvandorum figuram fides credentis latronis exprimeret, et damnandorum formam blasphemantis impietas praenotaret. Passio igitur Christi salutis nostrae continet sacramentum, et de instrumento quod iniquitas Judaeorum paravit ad poenam, potentia Redemptoris gradum nobis fecit ad gloriam: quam
14
Dominus Jesus ita ad omnium hominum suscepit salutem, ut inter clavos quibus ligno tenebatur affixus, pro interfectoribus suis paternae clementiae supplicaret et diceret: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34)
- CAP. II.
Principes autem sacerdotum, quibus indulgentiam Salvator petebat, supplicium crucis irrisionum aculeis exasperabant; et in quem manibus amplius saevire non poterant, linguarum tela jaciebant, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei (Matth. XXVII, 42). De quo erroris fonte, Judaei, de quo invidiae lacu, talium blasphemiarum venena potastis? Quis vobis magister tradidit, quae doctrina persuasit, quod illum regem Israel, illum Dei Filium credere deberetis, qui se aut crucifigi non sineret, aut a confixione clavorum liberum excuteret? Non hoc vobis legis mysteria, non paschalis observantiae sacramenta, nec ulla umquam prophetarum ora cecinerunt; sed illud vere abundeque legistis, quod ad detestabilem vestri sceleris impietatem et ad voluntariam Domini pertinet passionem. Ipse enim per Isaiam loquitur: Dorsum meum dedi ad flagella, maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non averti a confusione sputorum (Isai. L, 6). Ipse per David, Dederunt, inquit, in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. (Ps. LXVIII, 22). Et iterum: Circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ps. XXI, 17). Et ne sceleris tantum vestri videatur ordo praedictus, nulla autem potentia praenuntiata crucifixi, non quidem legistis, Dominus descendit de cruce; sed legistis: Dominus regnavit a ligno (Ps. XCV, 10).
15
- CAP. III.
Crux ergo Christi sacramentum veri et praenuntiati habet altaris, ubi per hostiam salutarem, naturae humanae celebraretur oblatio. Ibi sanguis immaculati agni antiquae praevaricationis pacta delebat: ibi tota diabolicae dominationis conterebatur adversitas, et de elatione superbiae victrix humilitas triumphabat; cum tam velox fidei esset effectus, ut de crucifixis cum Christo latronibus, qui in Christum Filium Dei credidit, paradisum justificatus intraverit. Quis tanti muneris explicet sacramentum? quis potentiam tam mirae commutationis enarret? Exiguo temporis puncto, longorum scelerum reatus aboletur; inter luctantis animae dura tormenta, haerens patibulo transit ad Christum; et cui propria impietas intulit poenam, Christi gratia dat coronam.
- CAP. IV.
Hinc jam degustato aceto, Dominus, quod illa dabat vinea, quae ab auctoris sui plantatione degenerans, conversa fuerat in amaritudinem vitis alienae, Consummatum est (Matth. XXI, 38; Joan. XIX, 30), ait; hoc est, completae sunt Scripturae: non est amplius quod de insania populi furentis exspectem; nihil minus pertuli quam me passurum esse praedixi. Peracta sunt mysteria infirmitatis, promantur documenta virtutis. Inclinato itaque capite emisit spiritum, et in corpus die tertio suscitandum, quietem placidi soporis admisit. Cui sacramento cum se vitae auctor impenderet, et ad tantam divinae majestatis inclinationem totius mundi compago quateretur, cum facinus impium omnis sui confusione creatura damnaret, et manifestam in reos sententiam ipsa mundi elementa proferrent: qui vobis animus, Judaei, quae conscientia fuit; quando et vos judicium universitatis urgebat, et revocari ad se consummato scelere impietas vestra non poterat? Qualis confusio vos operuit? quae cor vestrum poena suscepit?
16
- CAP. V
Cum igitur, dilectissimi, tanta sit misericordia Dei, ut etiam de tali populo multos per fidem justificare dignatus sit, nosque sub veteris quondam ignorantiae profunda nocte pereuntes, in patriarcharum societatem, et in sortem electi generis adoptarit: ad altitudinem spei nostrae non segniter neque cum torpore curramus; sed prudenter ac fideliter cogitantes, de quali captivitate et quam misera servitute, quo pretio redempti, et quo brachio sumus educti, glorificemus Deum in corpore nostro; ut habitare eum in nobis, ex ipsa conversationis nostrae probitate monstremus. Et quia nihil est in omnium virtutum dignitate praestantius quam pietas misericordiae et puritas castitatis, his nos praesidiis specialius instruamus, ut charitatis opere ac nitore pudicitiae, tamquam duabus elevati alis, de terrenis mereamur esse coelestes. Quo desiderio quisquis gratia Dei adjutus impletur, et de profectu suo non in se, sed in Domino gloriatur, hic legitime honorat paschale sacramentum. Hujus limina vastator angelus sanguine agni et signo crucis praenotata non intrat. Is plagas Aegyptias non pavescit, et iisdem aquis hostes suos relinquit exstinctos quibus est ipse salvatus. Amplectamur itaque, dilectissimi, purificatis mentibus atque corporibus, salutis nostrae mirabile sacramentum, et ab omni fermento malitiae veteris emundati (I Cor. V, 7), Pascha Domini cum digna observantia celebremus: ut regente nos Spiritu sancto, a charitate Christi nullis tentationibus separemur, qui in sanguine suo pacificans omnia, et in altitudinem paternae gloriae se recepit, et humilitatem sibi servientium non reliquit, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.