L | LII |
SERMO LI
recensereSive HOMILIA habita sabbato ante secundam Dominicam Quadragesimae, de Evangelio secundum Matthaeum: In illo tempore: Assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et duxit eos in montem excelsum seorsum, et reliqua (Matth. XVII).
SYNOPSIS.
- I. Fidem veram Christum et Deum confiteri et hominem: quae in Petro magna potestate remunerata est.---
- II. Christum ob id maxime esse transfiguratum, ut veritatem et virtutem suae carnis comprobaret.---
- III. Ut etiam crucis scandalum tolleret, spemque Ecclesiae suae confirmaret.---
- IV. Veteris et novi Testamenti de Christo concordiam per Moysis et Eliae apparitionem significari.--
- V. Petri desiderium non improbum fuisse, sed inordinatum. ---
- VI. Hic est filius meus, etc. explicatur.---
- VII. Ipsum audite expenditur.---
- VIII. Hoc testimonio Patris omnium infirmitatem roborari.
CAP. I.
Evangelica lectio, dilectissimi, quae per aures corporis interiorem mentium nostrarum pulsavit auditum, ad magni sacramenti nos intelligentiam vocat: quam aspirante gratia Dei facilius assequemur, si considerationem nostram ad ea quae paulo superius sunt narrata, referamus. Salvator enim humani generis Jesus Christus condens eam fidem quae et impios ad justitiam et mortuos revocat ad vitam, ad hoc discipulos suos doctrinae monitis et operum miraculis imbuebat, ut idem Christus et unigenitus Dei et hominis Filius crederetur. Nam unum horum sine altero non proderat ad salutem, et aequalis erat periculi, Dominum Jesum Christum, aut Deum tantummodo sine homine, aut sine Deo solum hominem credidisse, cum utrumque esset pariter confitendum: quia sicut Deo vera humanitas, ita homini inerat vera Divinitas. Ad confirmandam ergo hujus fidei saluberrimam cognitionem interrogaverat discipulos suos Dominus, inter diversas aliorum opiniones quid ipsi de eo crederent, quidve sentirent: ubi Petrus apostolus per revelationem summi Patris, corporea superans et humana transcendens, vidit mentis oculis Filium Dei vivi, et confessus est gloriam Deitatis, quia non ad solam respexit substantiam carnis et sanguinis. Tantumque in hac fidei sublimitate complacuit, ut beatitudinis felicitate donatus sacram inviolabilis petrae acciperet firmitatem, super quam fundata Ecclesia portis inferi et mortis legibus praevaleret, nec in solvendis aut ligandis quorumcumque causis aliud ratum esset in coelis quam quod Petri sedisset arbitrio.
CAP. II.
Haec autem, dilectissimi, laudatae intelligentiae celsitudo instruenda erat de inferioris substantiae sacramento, ne apostolica fides ad gloriam confitendae in Christo Deitatis evecta, infirmitatis nostrae receptionem indignam impassibili Deo atque incongruam judicaret, et ita jam in ipso humanam crederet glorificatam esse naturam, ut nec supplicio posset affici, nec morte dissolvi. Et ideo dicente Domino quod oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus et scribis ac principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere (Matth. XVI, 21, et XX, 17-19), cum beatus Petrus, qui superno illustratus lumine, de ardentissima Filii Dei confessione fervebat, contumelias illusionum et crudelissimae mortis opprobrium religioso, ut putabat, et libero fastidio respuisset, benigna a Jesu increpatione correptus, et ad cupiditatem participandae cum eo passionis animatus est. Subsequens enim exhortatio Salvatoris hoc inspiravit, hoc docuit, ut volentes eum sequi, negarent se sibi, et pro spe aeternorum levissimum ducerent temporalium detrimentum: quia is demum animam suam salvam faceret, qui eam pro Christo perdere non timeret (Matth. XVI, 25). Ut ergo istam felicis constantiae fortitudinem toto apostoli corde conciperent, et nihil de suscipiendae crucis asperitate trepidarent, ut de supplicio Christi non erubescerent, nec pudendam sibi eam patientiam crederent, quae sic subitura erat saevitiam passionis, ut non amitteret gloriam potestatis: Assumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et fratrem ejus Joannem (Matth. XVII, 1), et conscenso cum eis seorsum monte praecelso, claritatem illis suae gloriae demonstravit: quia licet intellexissent in eo majestatem Dei, ipsius tamen corporis, quo Divinitas tegebatur, potentiam nesciebant. Et ideo proprie signanterque promiserat quosdam de astantibus discipulis non prius gustare mortem, quam viderent Filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28), id est in regia claritate, quam specialiter ad naturam suscepti hominis pertinentem, his tribus viris voluit esse conspicuam. Nam illam ipsius Deitatis ineffabilem et inaccessibilem visionem, quae in aeternam vitam mundis corde servatur, nullo modo mortali adhuc carne circumdati intueri poterant et videre.
CAP. III.
Aperit ergo Dominus coram electis testibus gloriam suam, et communem illam cum caeteris corporis formam tanto splendore clarificat, ut et facies ejus solis fulgori similis, et vestitus candori nivium esset aequalis (Matth. XVII, 2). In qua transfiguratione illud quidem principaliter agebatur, ut de cordibus discipulorum crucis scandalum tolleretur; nec conturbaret eorum fidem voluntariae humilitas passionis, quibus revelata esset absconditae excellentia dignitatis. Sed non minore providentia spes sanctae Ecclesiae fundabatur, ut totum corpus Christi agnosceret quali esset commutatione donandum, et ejus sibi honoris consortium membra promitterent, qui in capite praefulsisset. De quo idem Dominus dixerat, cum de adventus sui majestate loqueretur: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43); protestante hoc ipsum beato Paulo apostolo, et dicente: Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18); et iterum: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III. 13).
CAP. IV.
Confirmandis vero apostolis et ad omnem scientiam provehendis, alia quoque in illo miraculo accessit instructio. Moses enim et Elias, lex scilicet et prophetae, apparuerunt cum Domino loquentes: ut verissime in illa quinque virorum praesentia compleretur quod dictum est: In duobus vel tribus testibus stat omne verbum (Deut. XIX, 15; Matth. XVIII, 16; Joan. VIII, 17; II Cor. XIII, 1; Heb. X, 28). Quid hoc stabilius, quid firmius verbo, in cujus praedicatione veteris et novi Testamenti concinit tuba, et cum evangelica doctrina, antiquarum protestationum instrumenta concurrunt? Astipulantur enim sibi invicem utriusque foederis paginae; et quem sub velamine mysteriorum praecedentia signa promiserant, manifestum atque perspicuum praesentis gloriae splendor ostendit: quia, sicut ait beatus Joannes, lex per Mosen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17); in quo et propheticarum promissio impleta est figurarum et legalium ratio praeceptorum, dum et veram docet prophetiam per sui praesentiam, et possibilia facit mandata per gratiam.
CAP. V.
His ergo sacramentorum revelationibus Petrus apostolus incitatus, mundana spernens et terrena fastidiens, in aeternorum desiderium quodam mentis rapiebatur excessu; et gaudio totius visionis impletus, ibi cum Jesu optabat habitare, ubi manifestata ejus gloria laetabatur; unde et ait: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum (Matth. XVII, 4). Sed huic suggestioni Dominus non respondit, significans non quidem improbum, sed inordinatum esse quod cuperet; cum salvari mundus nisi Christi morte non posset, et exemplo Domini in hoc vocaretur credentium fides, ut licet non oporteret de beatitudinis promissionibus dubitari, intelligeremus tamen inter tentationes hujus vitae prius nobis tolerantiam postulandam esse quam gloriam: quia tempora patiendi non potest felicitas praevenire regnandi.
CAP. VI.
Adhuc itaque eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos, et ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite (Ibid., 5). Praesens quidem erat in Filio Pater, et in illa Domini claritate, quam ad discipulorum temperarat aspectum, non separabatur ab Unigenito Genitoris essentia; sed ad commendandam proprietatem utriusque personae, sicut visui significavit Filium splendor ex corpore, sic auditui Patrem vox nuntiavit ex nube. Qua voce accepta, discipuli quod in faciem ceciderunt et timuerunt valde, non de Patris tantum, sed et de Filii majestate tremuerunt: altiori enim sensu unam utriusque intellexerunt Deitatem: et quia in fide non erat haesitatio, non fuit in timore discretio. Latum ergo illud et multiplex testimonium fuit, et plus in verborum virtute quam in sono vocis auditum est. Dicente enim Patre: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite; nonne evidenter auditum est: Hic est Filius meus, cui ex me et mecum esse, sine tempore est? Quia nec Genitor Genito prior, nec Genitus est Genitore posterior. Hic est Filius meus, quem a me non separat Deitas, non dividit potestas, non discernit aeternitas. Hic est Filius meus, non adoptivus, sed proprius; non aliunde creatus, sed ex me genitus; nec de alia natura mihi factus comparabilis, sed de mea essentia mihi natus aequalis. Hic est Filius meus, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3): quia omnia quae facio similiter facit, et quidquid operor, inseparabiliter mecum atque indifferenter operatur. In Patre enim est Filius, et in Filio Pater (Joan. V, 19), nec umquam unitas nostra dividitur. Et cum alius ego sim qui genui, alius ille quem genui, non aliud tamen de illo vobis cogitare fas est, quam de me sentire possibile est. Hic est Filius meus, qui eam quam mecum habet aequalitatem non rapina appetiit (Philip. II, 6), nec usurpatione praesumpsit; sed manens in forma gloriae meae, ut ad reparandum genus humanum exsequeretur commune consilium, usque ad formam servilem inclinavit incommutabilem Deitatem.
CAP. VII.
Hunc ergo, in quo mihi per omnia bene complaceo, et cujus praedicatione manifestor, cujus humilitate clarificor, incunctanter audite: quia ipse est veritas et vita, ipse virtus mea atque sapientia. Ipsum audite, quem legis mysteria praenuntiaverunt, quem prophetarum ora cecinerunt. Ipsum audite, qui sanguine suo mundum redimit, qui diabolum ligat, et vasa ejus rapit, qui peccati chirographum et praevaricationis pacta dirumpit. Ipsum audite, qui viam aperit ad coelum, et per crucis supplicium gradus vobis ascensionis parat ad regnum. Quid trepidatis redimi? quid pavetis saucii liberari? Fiat quod me volente vult Christus. Abjicite carnalem formidinem, et fideli vos armate constantia: indignum est enim, ut in Salvatoris passione timeatis, quod ipsius munere nec in vestro fine metuetis.
CAP. VIII.
Haec, dilectissimi, non ad illorum tantum utilitatem dicta sunt, qui ea propriis auribus audierunt, sed in illis tribus apostolis universa Ecclesia didicit quidquid eorum et aspectus vidit et auditus accepit. Confirmetur ergo secundum praedicationem sacratissimi Evangelii omnium fides, et nemo de Christi cruce, per quam mundus redemptus est, erubescat. Nec ideo quisquam aut pati pro justitia timeat, aut de promissorum retributione diffidat, quia per laborem ad requiem, et per mortem transitur ad vitam: cum omnem humilitatis nostrae infirmitatem ille susceperit, in quo si in confessione et in dilectione ipsius permaneamus, et quod vicit vincimus, et quod promisit accipimus. Quia sive ad facienda mandata, sive ad toleranda adversa, praemissa Patris vox debet semper auribus nostris insonare dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite: qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
>>Sequitur Pars 2>>