AugHip.Sermon3 46 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1842 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
SERMO I.
De decem plagis, et decem praeceptis, quae per Mosen data sunt Populo Judaeorum. Sermonem hunc ediderunt Maurini (Tom. V. Column. 41), uti fragmentum ex Eugipio, et in manuscriptis Regio, et Victorino repertum. Eumdem integritati quidem restituit Codex Casinensis n. 17., cui titulus Augustini Sermones de verbis Domini, et de aliis, sed incuriosius exscriptum emendat Codex num. 13 inscriptus Eugipii sententiae excerptae ex libris Augustini, in quo tamen nonnisi vulgatum fragmentum adest, paucis variantibus. Si quae supersunt menda, intemerata servavi, quippe qui unicum illum Codicem nactus fuerim ex tot MSS. Casinensibus Sermonem hunc integrum exhibentem. Sunt autem in illo Codice 26 Sermones de verbis Domini eodem ordine dispositi, quos ediderunt Lovanienses; hos excipiunt 58 alii quorum 27 in Editione Maurina, 23 in nupera appendice Denisii, 8 denique vel ex parte, vel ex toto adhuc sub cinere latebant. I. [DOMINO Deo nostro, cujus cultores sumus, in laude dictum est quodam Scripturarum loco: Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti (Sap. XI, 21). Deinde Apostolica doctrina edocemur Ea quae facta sunt intellecta conspicere, et ea, quae latent per manifesta investigare (Rom. I, 20). Unde interrogata quodam modo ubique creatura, Dominum Deum se artificem habere, ipsa speciei suae voce, respondet. Deinde Apostolus Paulus ea quae scripta sunt in libris Veteris Testamenti in figura contigisse commemorat: Scripta autem sunt, inquit, ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit (1 Cor. X, 11). Proinde, charissimi, ea quae videntur in rerum natura fortuito provenire interrogata diligenter, atque discussa, et prudenter vestigata, et inventa laudem intimant Creatoris, divinamque Providentiam per cuncta diffusam, et disponentem suaviter omnia, ut dictum est, cum Attingit a fine usque in finem fortiter (Sap. VIII, 1). Quanto magis ea, quae non solum faverunt, sed etiam divinis Litteris commendata recitantur? Unde propositam nobis a fratribus quaestionem, imo inquisitionem, et disputationem, quid sibi velit quod decem plagis percutiuntur Aegyptii, et decem praeceptis instituitur populus Dei, suscipimus in nomine Domini Dei nostri, adjuvante ipso, et donante, adveniente nobiscum pia intentione cordis vestri, quantum possumus explicare. Arbitramur enim ipsum adjutorium etsi non propter nos, certe propter vos, ut ea dicamus certe, quae didici, et audiri ut ille est, ut in via veritatis ejus pariter ambulantes, et ad patriam pariter festinantes, insidiatores itineris nostri, agnoscendo voluntatem legis, evitare mercamur. Decem sunt plagae, quibus Pharaonis percussus est populus; decem sunt praecepta, quibus populus Dei instructus est. Videamus ergo, fratres, quomodo corporaliter facta, spiritaliter intelligenda sunt. Non enim negamus esse facta, ut putemus tantum dicta, atque conscripta, non facta; sed facta credimus quemadmodum facta legimus, et tamen ipsa facta umbram fuisse futurorum Apostolica Doctrina cognoscimus. Putamus ergo spiritualiter esse investiganda, quae facta sunt, facta tamen esse. Nemo ergo dicat: Scriptum est quidem aquam conversam in sanguinem in plaga Aegyptiorum; sed significat aliquid; non enim revera fieri potuit. Hoc qui dicit, ita quaerit voluntatem Dei, ut injuriam faciat potentiae Dei. Qui enim, si dicendo significare potuit, etiam faciendo non potuit? An non? Non est natus Isaac, aut non Ismael? Nati erant, homines erant, ex Abraham nati erant, et Unus ex ancilla, alter de libera (Galat. IV, 22). Quamvis ergo homines fuissent, quamvis nati essent, figurarunt tamen duo Testamenta, Vetus, et Novum. Ita » prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate significantia debemus inquirere, ne subtracto fundamento in aere velle aedificare videamur. « Arbitror enim omnes qui decem legis praecepta contemnunt, et non observant, spiritaliter pati ea, quae Aegyptii corporaliter passi sunt. Hoc propositum donec adjutorio Dei explicem, intentos vos volo, et orantes pro nobis, ut dicamus vobis. Quod enim ad nos pertinet fortasse cogitamus, quod autem loquimur vobis servimus. Illud ergo prius accipite ne in numero fallamini ad plagas istas] decem non pertinere quod primo factum est signi causa, ut virga in serpentem converteretur. Aditus enim erat iste ad Pharaonem, quo commendabatur Moses educturus ex Aegypto populum Dei (Exod. VII, 10); nondum autem contumaces feriebantur, sed divino signo jam terrebantur. [Neque opus est, neque propositum nobis est de ipsa virga in serpentem conversa aliquid dicere. Verumtamen quia ejus mentionem necessitate fecimus, ne quis in numero erraret, nec debet in cujusquam auditoris animo tanquam non intellectae rei scrupulus remanere, breviter dicimus,] virgas significare regnum Dei, idemque regnum esse utique populum Dei, serpentem autem tempus mortalitatis hujus; mors enim a serpente propinata est. Tanquam ergo cadentes de manu Domini in terram mortales effecti sunt; unde projecta virga ex manu Mosi serpens effecta est. Fecerunt et Magi similiter: virgis eorum projectis, serpentes facti sunt. Sed prius serpens Mosi, id est, virga Mosi, devoravit omnes serpentes Magorum; tunc demum cauda comprehensa identidem virga facta est, et regnum remeavit ad manum. Sunt enim virgae Magorum populi impiorum. Qui autem populi impiorum? Victi Christi nomine; cum in ejus corpus transferuntur, tanquam a serpente Mosi devorantur: donec redeamus ad regnum Dei, sed in finem mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis, magnum signum fiat. Audistis quae debeatis desiderare, audite quae debeatis vitare.
II. Primum praeceptum in Lege de colendo uno Deo: Non erunt, inquit, tibi Dei alii praeter me (Exod. XX, 3). Prima plaga Aegyptiorum aqua conversa in sanguinem (Id. VII, 20). III. Compara primum praeceptum primae plagae. Deum unum ex quo sunt omnia in similitudinem intellige aquae, ex qua generantur omnia. Quo autem pertinet sanguis, nisi ad carnem mortalem? Quid ergo conversio aquae in sanguinem? nisi quia Obscuratum est insipiens cor ipsorum? dicentes enim se sapientes, stulti facti sunt, et commutaverunt gloriam incorrupti Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. Gloria incorruptibilis Dei sicut aqua, similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis. Et hoc quidem fit in corde impiorum, nam Deus incommutabilis manet; neque enim quia Apostolus dixit: Commutaverunt, ideo mutatus est Deus. IV. Secundum praeceptum: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum, qui enim accepit nomen Domini Dei in vanum, non mundabitur (Id. XX, 7). Nomen Domini Dei nostri Jesu Christi veritas est, ipse enim dixit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6). Veritas ergo mundat, vanitas autem inquinat. Et quoniam qui loquitur veritatem De Dei veritate loquitur; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Id. VIII, 44): veritatem loqui est rationabiliter loqui; vanitatem loqui est strepere potius quam loqui: merito, quia secundum praeceptum est dilectio veritatis, cui contraria est dilectio vanitatis. Loquitur autem veritas, est per strepitum vanitas. Huic praecepto secundo contrariam vide esse secundam plagam. Quae est illa secunda plaga? Ranarum abundantia. Habes expressam significatamque vanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. Vide amatores veritatis, non accipientes nomen Domini Dei sui in vanum, loqui sapientiam inter perfectos, etiam inter imperfectos; non quidem loqui quod capere non possunt, non tamen recedere a veritate, et pergere in vanitatem. Quamvis imperfecti non capiant si quid paulo excelsius fuerit disputatum de Verbo Dei Deo apud Deum, per quod facta sunt omnia; possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tanquam inter parvulos Christi. Jesum Christum, et hunc crucifixum; non tamen illa est Veritas, et ista vanitas. Vanitas autem esset si Christus mortem non implevisset, sed finxisse diceremus. Si vulnera illa in phantasmate fuissent, si sanguis non verus, sed simulatus de vulneribus emanasset, si falsas cicatrices, tanquam post falsa vulnera demonstrasset. Cum vero ista omnia dicimus facta, dicimus certa, expressa, impleta credimus, et praedicamus. Quamvis de sublimi illius, et incommutabili veritate non loquamur, non tamen imus in vanitatem. Qui autem illa omnia in Christo falsa, et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude. Strepitum vocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. Denique in Ecclesia loquuntur haerentes veritati veritatem, per quem facta sunt omnia, veritatem Verbum carnem factum, et habitantem in nobis, Veritatem Christum natum Deum de Deo, unum de uno, Unigenitum et Coaeternum, Veritatem accepta forma servi natum ex Virgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem, ascendentem, ubique veritatem, et quam parvulus capere non potest, veritatem et in pane, et in lacte, in pane magnorum, in lacte parvulorum. Idem quippe panis, ut lac fiat, per carnem trajicitur. Qui autem huic veritati contradicunt, et in sua vanitate decepti decipiunt, ranae sunt, taedium offerentes auribus, non cibum mentibus. Audi denique homines rationabiliter loquentes: Non sunt, inquit, loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: sed voces non inanes, quia In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 4, 5). Si autem et ranas vis e contrario intelligere, illum versum Psalmi recole: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum (Psal. XI, 3). V. Tertium praeceptum: Memento diem Sabbati sanctificare eum (Exod. XX, 8). In tertio isto praecepto insinuatur quaedam vacationis indictio, quae est cordis tranquillitas, et mentis, quam facit bona conscientia. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Denique videte vacationem, hoc est quietem: Super quem, inquit, requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isaï. LXVI, 2). Inquieti ergo resiliunt ab Spiritu sancto, rixarum amatores, calumniarum seminatores, contentionis quam veritatis cupidiores inquietudine sua non admittunt quietem Sabbati spiritalem. Contra istorum inquietudinem dicitur, tanquam ut Sabbatum habeant in corde, sanctificationem Spiritus Dei: Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas. Quid intellecturus sum? Deum dicentem: Cessa ab inquietudine tua, non sit tumultus quidam in corde tuo, per corruptionem volitantibus phantasmatis, et compungentibus te; non sit ita. Deum enim intellecturus es dicentem tibi: Vacate et cognoscite, quia ego sum Deus (Ps. XLV, 11). Tu per inquietudinem vacare non vis, contentionumque tuarum corruptione caecatus exigis videre quod non potes. VI. Attende enim, et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio, Ciniphes natae sunt in terra Aegypti de limo, muscae quaedam minutissimae, inquietissimae, inordinate volitantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur et irruunt, dum abactae rursus redeunt, sicut omnino vana phantasmata cordis contentiosorum. Tene praeceptum, cave plagam. VII. Quartum praeceptum est: Honora patrem tuum, et matrem tuam (Exod. XX, 12). Huic contraria quarta Aegyptiorum plaga Cynomia. Quid est Cynomia? Cynomia est canina musca; graecum vocabulum est. Caninum est parentes non agnoscere; nihil tamen caninum quam cum illi, qui genuerunt, non agnoscuntur: merito ergo et catuli canum caeci nascuntur. VIII. Quintum praeceptum est: Non Moechaberis (Ibid. 14). Quinta plaga est Mors in pecora Aegyptiorum (Id. IX, 6). Comparemus. Da hominem moechantem, conjugio non contentum suo; appetitum quemdam carnis in se domare non vult, qui est nobis pecoribusque communis. Etenim concumbere, et generare etiam porcinum est; et intelligere, hominum est. Ideo ratio, quae praesidet in mente motus inferiores carnis, tanquam regnans, et dominans frenare debet; non immoderate, et illicite, passim vageque laxare. Ideoque ipsis pecoribus natura datum est, instituente Creatore, ut non moveantur ad foeminas, et ad concubitum, nisi certis temporibus; neque enim se ratione cohibet alio tempore pecus, sed omnino motu ipso frigescente torpescit. Homo autem ideo semper moveri potest, quia et frenare motum potest. Tibi dominationem rationis Creator dedit, tibi praecepta cotinentiae, tamquam in bestias inferiores lora, concessit. Tenes tu quod pecus non habet, et ideo speras tu quod pecus non potest. Labores aliquantum continendo, quod non laborat pecus; sed gaudebis in aeternum, ad quod non pervenit pecus. Si opus fatigat, merces consoletur, et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare, et quod habes commune cum pecore, non tanquam pecus in omnia relaxare. Quod si contempseris te in te, et imaginem Dei, in qua fecit te neglexeris victus cupiditate bestiarum, tanquam amisso homine eris pecus; non quasi conversus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem: Nolite esse sicut equus, et mulus quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Et forte eligis tibi esse pecus, et liber vagari libidine, nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando: attende plagam ; si pecus esse non times, saltem mori sicut pecus time. IX. Sextum praeceptum: Non occides (Exod. XX, 13); Sexta plaga: Pustulae in corpore, et vesicae bullientes, et scatentes, et incendia vulnerum ex favilla fornacis (Id. IX, 10). Tales sunt animae homicidales, ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. Ardent homines iracundia, ardent et gratia. Sed alius est fervor sanitatis, alius fervor ulceris. Ardentes papulae per totum corpus concepta homicidia scatent, et sanum non est, quod fervet. Fervet, sed non de Spiritu Dei. Nam et qui vult subvenire fervet, et qui vult occidere fervet; ille praecepto, ille morbo, ille bonis operibus, ille saniosis ulceribus. Nam si possemus animas videre homicidarum, plus plangeremus, quam putrescentia corpora ulceratorum. X. Septimum praeceptum sequitur: Non furaberis (Exod. XX, 15). Plaga septima Grando in fructibus (Id. IX, 23). Quod contra praeceptum subducis, de coelo perdis: nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Furatur verbi gratia; qui furatur acquirit vestem, sed coelesti judicio amittit fidem. Ubi lucrum, ibi damnum. Visibiliter lucrum, invisibiliter damnum. Lucrum de sua caecitate, damnum de Domini nube. Neque enim aliquid sine providentia, charissimi. Aut vere putatis ea, quae patiuntur homines, Deo dormiente pati? Passim videntur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem jaci, tonitru terram concuti, coruscatione terreri; passim putantur fieri, et quasi ad divinam Providentiam non pertinere. Contra tales cogitationes vigilat ille Psalmus: Laudate Dominum de terra (cum laudes dictae essent de coelo) dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 7, 8). Ergo qui malo desiderio suo forinsecus furantur, justo Dei judicio intrinsecus grandinantur. Oh! Si possint inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non invenirent quod in os mentis mitterent, etsi in furto suo invenirent, quod in aviditatem ventris mitterent. Major fames est hominis interioris, major fames est, et periculosior plaga, et gravior mors, multi mortui ambulant, et multi famelici de vanis divitiis exultant. Denique Servum Dei Scriptura intus dicit locupletem; inquit: Absconditus cordis vestri homo, qui est ante Deum dives. Non ante homines dives, sed ante Deum, dives ubi Deus. Vide tibi dives, quid ergo tibi prodest? Ubi homo non videt furaris, et ubi Deus videt grandinaris. XI. Octavum praeceptum: Falsum testimonium non dices (Exod. XX, 16). Octava plaga: Locusta, animal dente noxium (Id. X, 13). Quid autem vult falsus testis, nisi nocere mordendo, et consumere mentiendo? Denique admonens homines Dei Apostolus, ne se falsis criminationibus appetant: Si mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini (Ad Galat. V, 15). XII. Nonum praeceptum: Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX, 17). Nona plaga: Densae tenebrae (Id. X, 22). Etenim est quaedam moechia contra quam supra praeceptum datum est, etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. Moechus est enim et qui non it ad uxorem alienam; tantum quia non contentus est sua. Jam vero non solum post suam peccare, sed etiam alienam attentare verae densae sunt tenebrae. Nihil enim sic dolet in corde patientis, et qui hoc facit alteri nihil sic vellet pati. Ad alia paratior est omnis homo, hoc autem nescio utrum inventus est qui tolerabiliter ferat. O densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! vere excaecantur furore terribili, furor enim indomitus est commaculare viri uxorem. XIII. Decimum praeceptum est: Non concupisces ullam rem proximi tui, non pecus, non possessionem, non subjugium, non aliquid omnino proximi tui concupisces (Exod. XX, 17). Huic malo plaga contraria est decima: Mors primogenitorum (Id. XII, 29). In qua plaga cum comparatione quaedam quaero; nihil mihi interim occurrit, fortassis occurrat melius, ac diligentius inquirentibus, nisi quia omnes res quas homines habent haeredibus servant. Reprehenditur hic autem concupiscens rem proximi; concupiscit enim et qui furto aufert: et qui furatur aliquid proximi non potest nisi concupiscendo rem proximi furari. Sed de furto jam superius praeceptum est, ut ibi intelligas et rapinam. Non enim de furto praeciperet, et de rapina taceret Scriptura, nisi te intelligere voluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo majoris poenae est violenter eripere. Auferre nolenti sive occulte sive palam habet praeceptum suum. Concupiscere autem rem proximi, quod notat Deus in corde, etiamsi justam ibi successionem quaeras, non licet. Denique qui volunt res alienas tanquam juste possidere, haeredes se quaerunt fieri a morientibus. Quid enim tam justum videtur, quam rem sibi derelictam possidere, habere jure communi? Quid apud te facit homo? Dimissum est mihi; haereditatem consecutus sum; testamentum lego. Nihil videtur justius ista voce avaritiae. Tu: juste tenes; et laudas quasi jure possidentem. Deus damnat injuste concupiscentem. Vide qualis es, qui optas te ab aliquo haeredem fieri: non vis ut habeat haeredes. In haeredibus nihil charius primogenito, proinde in primogenitis tuis puniris qui concupiscendo res alienas, id, quod tibi jure non debebatur quasi juris umbra perquiris. Et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos; moriuntur enim homines sive ante parentes suos, sive post parentes suos; morituri moriuntur. Illud molestum est, ne per hanc occultam, et injustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. Primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae Dei: novus natus, prior natus, inter omnes tanquam natos cordis nostri primogenita fides est. Nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit, sicut dicit Apostolus: Sine fide, inquit, impossibile est placere Deo (Hebr. IX, 6). Omnia opera tua bona filii tui sunt spirituales, sed inter hos tibi primo nata est fides. Quisquis ergo rem alienam occulte concupiscis, internam fidem perdis. Eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non charitate, sed fraude; veluti amans eum, a quo te cupis fieri haeredem: amando, eum mori quaeris, et ut in re ejus te videas possessorem, illi invides successorem. XIV. Eja, fratres decursis decem praeceptis, et decem plagis, comparantes contemptores praeceptorum contumaciae Aegyptiorum, cautos vos fecimus, ut habeatis securi res vestras in praeceptis Dei, res vestras, inquam, res vestras interiores arcae vestrae, interiores thesauri vestri; res vestras, quas vobis nec fur, nec latro, nec vicinus potens possit auferre, ubi nec tinea, nec rubigo metuenda est, cum quibus extitit naufragus. Sic enim eritis et populus Dei inter iniquos Aegyptios illis haec in corde patientibus, vobis autem incolumibus in ipsis interioribus vestris hominibus, donec educatur populus de Aegypto quodam Exodo, quod et fit, nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri. XV. [Nam si attendamus etiam expoliamus Aegyptios. Neque enim illud praeter mysterium factum est, quomodo homines minus intelligentes accusari hic audent Deum, quia jussit peti ab Aegyptiis aurum, et argentum, et vestes; data sunt haec, et ablata (Exod. XII, 35). Fures isti essent, nisi Deo jubente fecissent. Intendat Charitas Vestra, fures, inquam, isti essent nisi Deo jubente fecissent; quia vero Deo jubente fecerunt, fures non fuerunt. Hos jam non accusas, ipsum Deum accusare paratus es. Ad illos obtemperare pertinuit; apud Deum fuit jubentis consilium, qui novit quid quis pati debeat; quis, quid, quo merito patiatur. Parricidium apertissimum et funestum esset Abrahae, si ultro filium percussisset, hoc tantum secus, laudabiliter faciebat, quia Deo jubenti obediebat, et quod esset in spontanea voluntate crudelitas, sub Dei praecepto facta est pietas (Gen. XXII).] XVI. [De Actibus Apostolorum volo aliquid dicere. Petrus cum esset inclusus in carcere, venit ad eum Angelus salutis, qui catenis de manibus ejus jussit exire (Act. XII). Egressus ille secutus est Angelum; de carcere liberatus est Domini imperio, Dei auctoritate. Postero die judex eum quaesivit ad audiendum; abcessisse cognovit, custodes carceris duci jussit; Milites, inquam, interrogatos duci jussit; dedit in illos sententiam, legem, quam sibi videbatur, nisi invenirent Petrum. Quid dicis? Petrus auctor fuit mortis illorum? Nonne esset perverse pius, si voluntati Dei contradiceret, diceretque Angelo jubenti, ut exiret: Non exeam, ne propter me miseri homines, custodes carceris moriantur? Responderetur ei: Dimitte ista Creatori; quia non es artifex ut homo nascatur, non esse judex potes quomodo moriatur: nemo enim moritur, nisi quem vult Deus. Mori consilium judici Deo dimittitur, sed tamen concupiscentia homicidae damnatur. Neque enim hic attendendum est quid Deus judicaverit, sed quid mala gens cogitaverit. Judas quippe tradidit ad passionem Filium Dei, et per passionem Filii Dei omnes gentes redemptae sunt ad salutem; nec tamen pro salute gentium merces reddita est Judae, sed pro ejus malitia debitum supplicium retributum est. Nam si traditio Christi, et non tradentis animus considerandus est, hoc fecit Judas, quod fecit Deus Pater, de quo scriptum est: Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32). Hoc fecit Judas, quod fecit ipse Dominus noster Christus, de quo scriptum est: Qui se ipsum tradidit pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis; et iterum: Sic Christus, inquit, dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret (Ephes. V, 2 et 25). Et tamen gratias agimus Deo Patri, qui Unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Gratias agimus ipsi Filio Dei, Qui se ipsum tradidit pro nobis, et in eo voluntatem Patris implevit. Et detestamur Judam, de cujus facto tantum beneficium praestitit Deus, et recte dicimus: Reddidit ei Dominus secundum iniquitatem ejus, et secundum malitiam ejus disperdidit eum (Psal. XCIII, 23). Non enim pro nobis tradidit Christum, sed pro argento, quo vendidit cum, quamvis Christi venditio sit nostra redemptio.] XVII. [Nemo ergo, fratres, nemo discutiat Deum. Superbum est, impium est, stultum est. Tu concupiscentias tuas frena, nihil facias animo malo, obtemperare paratus esto, non nocere. Itaque fecerunt illi, fecit Deus. Si illi furtum fecissent, etiam sic voluerat forte Deus Christus pati qui paterentur, quando permisit eos, qui fecerunt, facere: servaret tamen furibus poenam, exigeret aliquam temporalem vindictam de iis, qui passi sunt furtum. Nunc vero illi ultro non fecerunt, Deus justo judicio fieri voluit. Cum si appendas causam, forte non aurum alienum tulerunt, sed debitam mercedem exegerunt. Injuste oppressi dum in Aegypto lateres fecerunt, pro duris operibus servitutis sine mercede non exierunt, et tamen Deus certa aliqua causa fecit hoc. Si sumus, tanquam populus Israel in Aegypto, in hoc mundo, certe audeo vobis dicere, puto enim quia Spiritu Dei loquor ad vos, tollite aurum, argentum, vestes Aegyptiis. Aurum ipsorum sapientes, ipsorum argentum eloquentes ipsorum, vestes ipsorum varietas linguarum ipsorum. Nonne haec omnia videmus in Ecclesia? Nonne quotidie hoc facit Ecclesia? Quanti sapientes in saeculo credunt Christo? Ablatum est aurum Aegyptiis. Sanctus, cujus mensa ista vocatur, fuit aliquando vel aurum, vel argentum Aegyptiorum. Vestes autem Aegyptiorum, quibus quodam modo sensus induuntur; linguae sunt variae. Videtis eas ex Aegypto ad populum Dei migrare: Non sunt enim loquelae, neque sermones, quorum non audientur voces eorum (Id. XVIII, 4). Hic aurum, hic argentum Aegyptiorum, et videntes eximus, et mercedem nostram ferimus; non enim sine causa in luto Aegypti laboravimus. Sic omnia, fratres, sive quae exponi a nobis possunt, sive quae nondum possunt, sive quae potestis intelligere, sive quae nondum potestis, sive hoc modo, quo a nobis dicta sunt, sive alio meliori modo, credite omnino, quia Omnia tunc in figura contingebant eis, scripta autem sunt ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (Cor. X). Itaque ego non fierem intentus ad ea? Et tu quilibet, Christiane spiritualis, non essemus intenti, et sine causa factum diceremus, quod in tertiam plagam Magi Pharaonis defecerunt? Nihil hic quaererem, frustra factum vel scriptum putarem? Faciunt Magi Pharaonis contra Mosen de virgis serpentes, de aqua sanguinem, faciunt ranas, faciunt haec. Veniunt ad tertiam plagam, id est, ad illas muscas, quae appellantur Ciniphes, et ibi deficiunt qui fecerunt serpentes, qui fecerunt ranas deficiunt, deficiunt ad muscas. Non est prorsus, non est sine causa. Pulsate mecum. Tertia plaga haec cui contraria est? Praecepto Dei tertio, ubi de Sabbato praecipitur populo, ubi quies praedicatur, ubi sanctificatio commendatur, ibi enim dicitur: Memento diem Sabbati sanctificare eum. Denique et in primis operibus mundi fecit Deus diem, fecit coelum, terram, mare, luminaria, stellas, animalia ex aquis, ex terra hominem ad imaginem suam. Facit haec omnia, nusquam sonat aliquid sanctificatum. Peraguntur ista sex diebus, sanctificatur dies septimus vacationis Dei: opera non sanctificat, vacationem sanctificat (Gen. II, 3). Quid dicturi sumus? Quomodo nobis laborantibus plerumque dulcius est otium, quam opus, ita putamus et Deum? Non hoc putare debemus, nec sic laborando fecisse, et non jubendo creavisse, Dixit Deus: Fiat, et factum est. Hoc modo faciendo, nec ipse homo laboraret. Sed in illo die commendata nobis quaedam requies ab omnibus operibus nostris, ut post bona opera nostra intelligeremus nos requieturos sine termino. Nam omnes dies ibi habent vesperum, septimus non habet; operamur enim cum fine, requiescimus sine fine. Ibi sanctificatio sonat magno quodam mysterio, pertinens ad Spiritum sanctum. At eum me dicentem, fratres: Accipite cum venia, obsecro vos, magis inquirentes quid coner, quam quid explicem: novi quis loquar, et quid vobis loquar; Divina hominibus homo (Isai. LXVI, 25). Ecce annitimini mecum, laborate mecum, ut quiescatis mecum, quantum Dominus donat, quantum aperit, quantum significat, quantum innuit ipsa sapientia ostendens se amatoribus suis in viis hilariter, et in omni providentia occurrens eis. Sanctificatur dies Sabbati, quies Dei. Ibi primum sonat sanctificatio, quantum mihi videtur, quantum et vos cognoscitis, quantumque credimus .] Sanctificatio nulla divina et vera est, nisi ab Spiritu sancto. Non enim frustra dictus est proprie Spiritus sanctus; cum sit et Pater sanctus, cum sit et Filius sanctus, nomen tamen hoc proprium Spiritus accepit, ut tertia in Trinitate Persona Spiritus sanctus diceretur. Ipse Requiescit super humilem, et quietum tanquam in Sabbato suo. Ad hoc septenarius numerus etiam sancto Spiritui deputatur. Hoc Scripturae nostrae satis indicant; viderint meliora meliores, et majora majores, et de isto septenario numero subtilius aliquid, et divinius dicant, et explicent. Ego tamen, quod in praesenti sat est, illud video, illud vos ad videndum commemoro, septenariam istam rationem numeri proprie sancto Spiritui deputatam, quia septenario die sonat sanctificatio. Et unde probamus sancto Spiritui deputari septenariam numerationem? Dicit Isaias spiritum Dei venire super fidelem, super Christianum, super Christi membrum Spiritum sapientiae, et intellectus, consilii, et fortitudinis, scientiae, et pietatis, Spiritum timoris Dei [Isai. XI, 2]. Si secuti estis septem res percucurri, tanquam descendentem ad nos Spiritum Dei a sapientia, usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam. Initium enim sapientiae timor Domini (Prov. I, 7). Ita ergo et septenarius spiritus et unus spiritus septenaria ratione unus. An aliquid evidentius vultis? Pentecosten diem festum Scriptura sancta de septimanis factum commemorat. Habetis in Scriptura Tobiae, ubi etiam evidenter dicitur istum diem festum de septimanis. Septies enim septem quadraginta et novem in summa redeunt; sed tanquam ut redeatur ad caput; Spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur; ideo ad quadraginta et novem additur unum honor unitatis, et fiunt quinquaginta. Non ergo jam sine causa quinquagesimo die per Ascensionem Domini venit Spiritus sanctus. Resurgit Dominus, ascendit ab inferis, nondum in coelum. Ab illa resurrectione, ab illa ab inferis assumptione numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus in quinquagenario numero, tanquam natalem sibi apud nos faciens. Quadraginta enim diebus hic conversatus est Dominus cum Discipulis suis, quadragesima die ascendit in coelum, et peractis ibi decem diebus, tanquam decem praeceptorum signa, venit Spiritus sanctus, quia nemo implet legem nisi per gratiam Spiritus sancti. Itaque, fratres, manifestum est septenarium istum numerum ad Spiritum sanctum pertinere. Quisquis autem non cohaeret unitati Christi et oblaterat adversus unitatem Christi, intelligendus est non habere Spiritum sanctum. Contentiones enim, et dissensiones, et divisiones non faciunt nisi animales, de quibus Apostolus ait: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (Cor. II, 14). Deinde scriptum est et in Epistola Judae apostoli: Hi sunt, qui segregant semetipsos animales spiritum non habentes. Quid manifestius, quid evidentius? Merito veniant etsi eadem credentes, quae nos, tamen accepturi Spiritum sanctum, quem habere non possunt quamdiu sunt hostes unitatis. Hos autem comparat Apostolus Magis Pharaonis: Habentes, inquit, formam pietatis, sed virtutem ejus abnegantes (2 Tim. III, 5, et seqq.). Habendo formam pietatis similia fecerunt, sed virtutem ejus abnegantes in signo tertio defecerunt. XVIII. [Sed adhuc quaerite mecum quare in tertio signo? Defecissent enim in secundo, defecissent in quarto, quid interest ubi deficerent defecturi? Quare ergo in tertio? Sed prius videte quod promiseram, utrum illis Magis haereticos comparaverit apostolus Paulus. Habentes, inquit, formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes, et hos evita. Ex his sunt qui penetrantes domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur a variis desideriis, semper discentes et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes. Testimonium quippe de Ecclesia catholica semper audiunt, et ad Ecclesiam catholicam venire nolunt. Semper dicentes, neque enim non semper audiunt: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. I, 2): non semper audiunt: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 8); non semper audiunt: Commemorabantur, et convertebantur ad Dominum universae Patriae gentium (Id. XXI, 58); non semper audiunt: Dominabitur usque ad mare, et a flumine usque ad fines orbis terrae (Id. LXXI, 18). Semper ista audiunt, semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes. Videte jam quod promisi. Quid Apostolus sequitur? Sicut autem Jamnes, et Mambres restiterunt Mosi, sic et isti restiterunt veritati; homines mente corrupti, reprobi circa fidem. Quid deinde? Sed ultra non proficient, dementia enim eorum manifesta erit omnibus hominibus, sicut et illorum fuit (2 Tim. III, 8, et seqq.). Jam videte quare in tertio signo defecerunt. Mementote eos, qui adversantur unitati, non habere Spiritum sanctum. Tria vero illa praecepta prima in Decalogo ad Dei dilectionem pertinere intelliguntur, ut septem caetera intelligantur ad dilectionem pertinere proximi; ut duabus tabulis legis, et decem praeceptis, duo illa tanquam summaria praecepta teneantur. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua; et diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet, et Prophetae (Matth. XXII, 37, 38). Referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem Dei. Quae tria prima? Primum: Non erunt tibi dii alii praeter me; Cui contraria plaga est aquae conversae in sanguinem, propter quod summum principium Creatoris ad simulationem humanae carnis adductum. Secundum praeceptum: Ne accipias in vanum nomen Domini Dei tui. Pertinet, quantum arbitror ad verbum Dei quod est Filius Dei. Unus enim Deus, et unus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia (Rom. XI, 36). Contra verbum ranae. Vide contra verbum ranas, contra rationem strepitus, contra veritatem vanitatem. Tertium praeceptum de Sabbato, pertinens ad Spiritum propter sanctificationem, quae prima in Sabbato sonuit, quod vobis paulo ante vehementer, quantum potuimus, commendavimus. Huic praecepto contraria plaga inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus. Ideo in hoc tertio signo defecerunt, qui unitatis inimici Spiritum sanctum non habuerunt, facit enim hoc Spiritus sanctus poena: aliud enim facit gratia, aliud poena: aliud enim facit implendo, aliud deserendo. Denique ut jam evidenter ipsis confitentibus Pharaonis Magis agnoscere valeamus, quomodo appellatus est in Evangelio Spiritus Dei videamus, quod nomen accipit. Objicientes Domino convicium Judaei, cum dixissent: Hic non ejicit daemonia, nisi in Beelzebub principe daemoniorum, respondit ille. Si ego in Spiritu Dei ejicio daemonia, certe supervenit in vos regnum Dei (Matth. XII, 24); quod alius Evangelista sic enarrat: Si ego digito Dei ejicio daemonia. Quod alius Evangelista dixit, Spiritus Dei (Luc. X, 20). Alius dixit Digitus Dei; ergo Spiritus Dei digitus Dei. Ideo lex data, scripta digito Dei; quae lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ovis, celebrato Pascha a populo Judaeorum. Implentur quinquaginta dies post occisionem ovis, et datur lex scripta digito Dei; implentur quinquaginta dies post occisionem Christi, et Venit Spiritus sanctus. Gratias Domino occultanti providenter, aperienti suaviter. Jam videte hoc etiam Pharaonis Magos evidentissime confiteri; deficientes in tertio signo dixerunt: Digitus Dei est hic (Exod. VIII, 10). Laudemus Dominum Datorem intellectus, Datorem verbi. Haec si non mysteriis generentur, non studiose quaererentur; si autem non studiose quaererentur, non tam suaviter invenirentur.]
SERMO II. De proprio Natali.
Codex MS. num. 17, de quo supra, discerptos ex hoc uno indicat Sermones 339 et 40. Editionis Maurinae. Conjectanti mihi qui factum quod in Gallia praesertim distractum, et mancum habeant hunc Codices, juxta quos Amerbachius, Erasmus, Parisienses, Lovanienses, et Maurini editiones suas concinnarunt, haec subit cogitatio fortasse minus absonas fidei; quoniam scilicet, iisdem Maurinis fatentibus (praef. tom. V.), Caesarius Arelatensis jam gravis aetate jubere solitus erat a Sacerdotibus, et Diaconis recitari non modo Sermones proprios, verum etiam Augustini, aliquando mutilos, quandoque etiam novo exordio, et peroratione donatos, potuit quispiam illorum disjungere praecipua Sermonis argumenta, prout opportunitas ipsi erat, his posthabitis, quae partem redditam ex omissa nectebant. Id autem cum non fuerit, qua decebat sagacitate praestitum, supersunt adhuc indicia, quibus firmatur auctoritas nostri Codicis copulantis in unum partita illa membra. Interea Sermo Arelate concisus, et ita perlatus in publicum, Codices primum Gallos pervasit, deinde regiones dissitas, ad quas Caesarius, ut lib. 1 ejus vitae legitur, transmittebat per eosdem Sacerdotes quid in Ecclesiis suis praedicare facerent. Operae pretium hinc erit pristinam integritatem vindicare Sermoni in editis hactenus Bibliothecis desiderato. I. HODIERNUS dies, fratres, me admonet attentius cogitare sarcinam meam, de cujus pondere etiamsi mihi dies, noctesque cogitandum sit, nescio quo tamen modo anniversarius dies iste impingit eam sensibus meis, ut ab ea cogitanda omnino dissimulare non possim, et quantum anni accedunt, imo decedunt, nosque propinquiores faciunt diei ultimo, utique quandoque sine dubitatione venturo, tanto mihi est acrior cogitatio, et stimulis plenior, qualem Domino Deo nostro rationem possim reddere pro vobis. Hoc enim interest inter unumquemque vestrum et nos, quod vos, pene de vobis solliciti estis reddituri rationem, nos autem et de nobis, et de omnibus vobis. Ideo major est sarcina, sed bene portata majorem comparat gloriam, infideliter autem gestata ad immanissimam praecipitat poenam. Quid ergo mihi hodie maxime faciendum est, nisi ut commendem vobis periculum meum, ut sitis gaudium meum? Periculum autem meum est, si attendam quomodo laudatis, et dissimulem quomodo vivitis. Ille autem novit, sub cujus oculis loquor, imo sub cujus oculis cogito, non me tam delectari laudibus popularibus. quam stimulari, et angi quomodo vivant qui laudant. Laudari autem a male viventibus nolo, abhorreo, detestor, dolori mihi est, non voluptati; laudari autem a bene viventibus, si dicam nolo, mentior, si dicam volo, timeo ne sim inanitatis appetentior, quam soliditatis. Ergo quid dicam? Nec plene volo, nec plene nolo. Non plene volo, ne in laude humana pericliter; nec plene nolo, ne ingrati sint quibus praedico. Sarcina autem mea est, quam modo audistis cum Ezechiel propheta legeretur. Parum est enim quia dies ipse admonet nos eamdem sarcinam cogitare; insuper talis lectio recitatur, quae nobis incutiat magnum timorem, ut quid portemus cogitemus; quia nisi nobiscum, qui imposuit, portet, deficimus. Ecce audistis: Terra, inquit, super quam induxero gladium, et posuerit sibi exploratorem, qui videat gladium supervenientem, et dicat, et denuntiet. Veniente autem gladio taceat ille explorator; superveniens gladius super peccatorem occidat; peccator quidem pro sua iniquitate morietur, sanguinem autem ejus de manu exploratoris inquiram. Si autem viderit gladium supervenientem, et tuba cecinerit, et nuntiaverit, et ille, cui nuntiat, non observaverit, ille quidem in sua iniquitate morietur, explorator autem animam suam liberaverit. Et tu, fili hominis, exploratorem posui te filiis Israel (Ezech. XXXIII, 2, et seqq.). Exposuit quid dixerit gladium, exposuit quid dixerit exploratorem, exposuit quam dixerat mortem: non nos permisit in obscuritate lectionis excusare negligentiam nostram. Posui ergo te, inquit, exploratorem. Si dixero peccatori: Morte morieris, et tu tacueris, et ille in peccato suo mortuus fuerit, ille quidem in peccato suo morietur digne et juste, Sanguinem autem ejus de manu tua inquiram. Si autem tu dixeris peccatori: Morte morieris, et ille si non observaverit, ille in iniquitate sua morietur, tu vero animam tuam liberasti. [Et addit verbo, quae voluerit dici populo Israel. Dices itaque filiis Israel: Quid est quod dicitis apud vosmetipsos: iniquitates nostrae super nos sunt, in peccatis nostris contabescimus, quomodo vivere possumus? Haec dicit Dominus, quoniam nolo mortem impii, quantum reverti impium a via sua perversa, et vivere. Hoc voluit, ut nuntiemus vobis. Hoc si non annuntiamus, malam rationem hujus speculationis reddituri sumus. Hoc autem si nuntiamus, egimus quod ad nos pertinet. Vos videte; nos jam securi sumus. Sed quomodo securi? vos periclitantes, et morituri. Nolumus sit nostra gloria cum vestra poena. Data est quidem securitas, sed facit sollicitos charitas. Ecce dicimus, et scitis me semper dixisse, scitis me numquam tacuisse: Hoc dicit Deus, nolo mortem impii, quantum reverti impium a via sua pessima, et vivere. Quid est quod dicebat impius? Dixit verba impiorum, et iniquorum: iniquitates nostrae super nos sunt, in peccatis nostris contabescimus, quomodo vivere possumus? Aeger desperat, sed medicus spem promittit. Homo sibi dixit: Quomodo possum vivere? (Rom. III, 4). Deus dicit, potes vivere. Si omnis homo mendax, Deus solus verax deleat quod dixit homo, et scribat quod dixit Deus. Noli desperare, potes vivere, non de praeteritis malis tuis, sed de futuris bonis tuis: delebis mala, si recedis a malo. Omnia sive bona, sine mala mutatione delentur. De vita bona inclinasti te ad malam, delesti bonam; de vita mala profecisti ad bonam, delesti malam. Vide quid attendas, quid percipias, thesauri duo sunt tibi praeparati; quod miseris, hoc invenies; fidelis custos est Deus, reddet tibi quod feceris. Sunt autem alii, qui non desperatione pereunt, non sibi dicunt: Iniquitates nostrae super nos sunt, in peccatis nostris contabescimus, quomodo vivere poterimus? Sed alio modo se fallunt. De nimia misericordia Dei blandiuntur sibi, ut nunquam corrigantur; hoc enim dicunt: Etsi facimus mala, etiamsi iniquitates committimus, etiamsi luxuriose, et facinorose vivimus, etiamsi pauperem, et egentem contemnimus; etiamsi superbia nos extollimus, etiamsi nullum dolorem cordis de nostris malis habemus, perditurus est Deus tantam multitudinem, et paucos liberaturus? Duo sunt ergo pericula, unum quod modo audivimus ex Propheta, alterum quod non tacuit Apostolus; nam contra eos, qui desperando moriuntur, quomodo gladiatores quasi destinati ad ferrum, inhiando voluptatibus, et vivendo nequiter, quasi addictas jam animas suas contemnunt, ait quod dicunt sibi: Iniquitates nostrae super nos sunt, et in peccatis nostris contabescimus, quomodo vivere poterimus? Aliud autem unde Apostolus dicit: An divitias bonitatis, et misericordiae, et longanimitatis ejus contemnis (Rom. II, 4). Contra eos qui dicunt: Bonus est Deus, misericors est Deus, non perdet tantam multitudinem peccatorum, et liberat paucos, nam utique si nollet illos esse, nec viverent; quando faciunt tanta mala, et vivunt, utique si Deo displiceret, de terra eos statim auferret. Contra hos Apostolos ignoras, inquit, quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui, et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Quibus hoc dicit? qui dicunt: Bonus est Deus, non reddet. Reddet prorsus unicuique secundum opera ejus. Tu quid facis? Thesaurizas, quid? Iram. Appone iram super iram, auge thesaurum; reddetur tibi quod thesaurizas, non defraudat cui commendas. Si autem in alium thesaurum mittas bona opera fructus justitiae, vel continentiam, vel virginitatem, vel pudicitiam conjugalem; a fraude, ab homicidio, ab scelere alienus sis; memineris egentis quia et tu eges; memineris pauperis, quia et tu pauper es; quantumlibet abundes divitiis, pannis carnis indutus es. Si haec cogitans, et haec agens mittis in thesaurum bonum per diem judicii, ille qui neminem fraudat, et reddet unicuique secundum opera sua, dicet tibi: Tolle quod misisti, quia abundat: Quando mittebas, non videbas, sed ego servabam quomodo redditurus eram. Quia et revera, fratres, unusquisque quod mittit in thesaurum quia mittit scit, nec videt cum miserit. Pone thesaurum in terra obrutum habentem unum aditum, vel rimulam, qua mittas; paulatim quidquid acquisieris mittis, et non vides; si quod miseris et non videris servat tibi terra. Non tibi servabit qui fecit coelum, et terram?]
II. Relevate ergo, fratres, relevate sarcinam meam, et portate mecum, bene vivite pascendos habemus hodie compauperes nostros, et cum eis communicanda est humanitas. Vobis autem fercula mea verba ista sunt. Pascere omnes pane tractabili, et visibili, non sufficio, inde pasco unde pascor: minister sum, paterfamilias non sum; inde vobis appono, unde et ego vivo de thesauro Dominico, de epulis illius patrisfamilias Qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate nos ditaremur (2 Cor. VIII, 9). Si panem vobis ponerem, fracto pane singuli frusta ablaturi eratis; et si ego multum ponerem, perparum ad singulos perveniret. Modo autem quod dico et omne totum habent, et singuli quique totum habent. Numquid enim verbi mei inter vos syllabas divisistis? Numquid ipsius producti sermonis singula verba abstulistis? Unusquisque vestrum totum audivit. Sed videat quomodo audivit, quia erogator sum, non exactor. Si non erogem, et pecuniam servem, terret me Evangelium. Possem enim dicere: Quid mihi est taedio esse hominibus? dicere iniquis: Inique agere nolite? sic vivite? Sic agite? Sic agere desistite? Quid mihi est, oneri esse hominibus? Accepi quomodo vivam. Vivam quomodo jussus sum, quomodo praeceptus sum. Assignem quod accepi, de aliis reddere rationem quo mihi? Evangelium me terret. Nam ad istam securitatem otiosissimam nemo me vinceret: nihil est melius, nihil dulcius, quam Divinum scrutari nullo strepente thesaurum; dulce est, bonum est, praedicare autem, arguere, corripere, aedificare, pro unoquoque satagere, magnum onus, magnum pondus, magnus labor. Quis non refugiat istum laborem. Sed terret me Evangelium. Processit servus quidam, et ait Domino suo: Sciebam te hominem molestum metere ubi non seminasti servavi pecuniam tuam, nolui eam erogare; tolle quod tuum est; si aliquid minus est judica; si integrum est, noli mihi molestus esse. Ait autem ille: Serve nequam, ex ore tuo te condemno (Luc. XIX, 21, et seq.). Quare hoc? quia avarum me dixisti, lucra mea quare neglexisti? Sed timui dare, ne perderem. Hoc dicis? plerumque enim dicitur. Quid corripis? perit ad illum quod dicis; non te audit; et ego, inquit ille, nolui dare, ne perderem pecuniam tuam. Ait illi: Si tu dares pecuniam meam et ego veniens cum usuris exigerem; erogatorem, inquit, posueram te, non exactorem; si tu exerces erogationem, mihi relinqueres exactionem. Hoc timens ergo, unusquisque videat quomodo accipiat. Si ego erogans timeo, qui accipit securus esse debet? Qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Haec est erogatio mea: qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Malus fuit heri et non est mortuus; si mortuus esset malus, isset, unde non rediisset. Malus fuit heri, vivit hodie; prosit illi quod vivit, non male vivat. Quare ergo diei hesterno hodiernum vult addere malum? Longam vitam vis habere, bonam non vis? Quis longum ferat malum, vel prandium? Usque adeo caecitas mentis obcalluit, usque adeo surdus est homo interior, ut omnia bona velit habere, praeter se ipsum? Vis habere villam? nego te habere velle malam villam. Uxorem vis habere nonnisi bonam; domum nonnisi bonam. Quid curram per singula? Caligam non vis habere malam, et vis habere vitam malam? quasi plus tibi noceat mala caliga, quam vita mala. Cum tibi caliga mala, et constricta nocuerit, sedes dedecalceas te, abjicis, aut corrigis, aut mutas ne digitum laedas, et calceas te. Malam vitam, qua animam perdit, corrigere non curas. Sed hoc plane video unde falleris. Caliga nocens dolorem facit, vita nocens voluptatem facit; illud nocet, illud libet, sed quod ad tempus libet, postea pejus dolet; quod autem ad tempus dolet salubriter, postea infinita voluptate et abundantia gaudio laetificat. « Videte libentem, et dolentem, divitem illum libentem, et pauperem illum dolentem; ille epulabatur, ille cruciabatur; ille circumdatus familia honestabatur, ille a canibus lingebatur; ille epulis crudior reddebatur, ille nec micis saturabatur. Transiit voluptas, transiit necessitas; praeterierunt bona divitis, mala pauperis; successerunt mala diviti, bona pauperi. Quae praeterierunt, non revocabantur; quae successerunt, non minuebantur. Ardebat dives apud inferos, laetabatur pauper in gremio Abrahae. Desideraverat prius pauper de mensa divitis micam, desideravit postea dives de digito pauperis guttam. Illius egestas satietatis fine terminata est, illius voluptas succedente dolore sine fine peracta est. Epulis successit sitis, voluptati dolor, purpurae ignis. Hoc est prandium, quod Lazarus visus est habere in gremio Abrahae, hoc volumus, ut omnes habeatis; hoc volumus, ut simul habeamus. Numquid esset prandium, quod vobis exhiberem, si omnes vos invitarem, et ista Ecclesia plena esset mensis epulantium? Transitoria ista sunt. Ista cogitate, quae dico ut ad illas epulas veniatis, quas nunquam finiatis. Ibi enim nemo est indigestus epulando, nec ipsae epulae tales sunt, ut sua corruptione nos pascant, et sua defectione reficiant. Et illae integrae erunt, et nos ab eis reficiemur. Si oculus noster pascitur luce, nec deficit lux, quales erunt illae epulae in contemplatione veritatis, in conspectu aeternitatis, in laudibus Dei, securitate felicitatis, mente stabili, corpore immortali, nullo senio tabescente carne nostra, nulla fame laxante animam nostram? Ibi nemo crescit, nemo decrescit; ibi nemo nascitur, quia nemo moritur: ubi nec ulla opera vos cogimini facere, quae modo hortamur, ut faciatis. Modo enim audistis Dominum dicentem, omnibus nobis dixit: Quando facis epulum, noli vocare amicos tuos. Ostendit ubi esses largus: Noli parentes, qui habent unde tibi retribuant; sed voca pauperes, debiles, caecos, claudos, egentes, qui non habent unde tibi reddant (Luc. XIV, 12). Et numquid perdes? Retribuetur tibi in retributione justorum (Id. V. 14) Tu eroga, inquit, ego accipio, annoto, reddo: Deus hoc dixit, et hoc nos hortatus est, ut faciamus ista, et reddet nobis. Quando nobis reddiderit, quis nobis auferet? Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. VIII, 31)? Peccabamus, et mortem Christi nobis donavit; juste vivimus, et nos decipiet? Non enim Christus pro justis, sed pro impiis mortuus est (Ibid. 5, 6). Si donavit iniquis mortem Filii sui, justis quid servat? quid illis servat, non habet melius quod illis servet, quam quod pro illis dedit. Quid pro illis dedit? Filio proprio non pepercit (Ibid. 32). Quid illis servat? Ipsum Filium. Sed Deum ad fruendum, non hominem ad moriendum. Ecce quod vos vocat Deus; sed quomodo attendis? quo dignare attendere, et qua dignare attendere, et quomodo? sed plane cum veneris, numquid hoc dicetur tibi: Frange panem tuum esurienti; si vides nudum, vesti: numquid recitatur tibi hoc capitulum? Cum facis epulum, voca claudos, caecos, egentes, inopes (Isaï. LVIII, 7). Ibi inops nullus, ibi erit nullus claudus, caecus nullus, nullus debilis, nullus hospes, nullus nudus, omnes sani, omnes vegeti, omnes abundantes, omnes aeterna luce vestiti. Quem ibi vides peregrinum? Patria nostra ipsa est; hic sumus peregrini. Illam desideremus, jussa faciamus, ut promissa exigamus. Imo non bene dixi; emendo quod dixi: absit, ut promissa exigamus, ultro data sumemus. Si enim exigimus, quasi Deus nolit dare; prorsus dabit, neminem fraudabit. Hoc considerate, fratres mei, videte Dominus Deus noster quanta bona det malis, lucem, vitam, salutem, fontes, fructus, generationes, plerumque honores, celsitudines, potestates, haec omnia dat bona et bonis et malis. Putamus-ne nihil est quod servat bonis, qui tanta bona dat et malis? Nemo hoc inducat in cor suum. Fratres mei, magna bona servat Deus bonis, sed Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Cor. I, 2-9). Non potes cogitare antequam accipias, videre potes cum acceperis; cogitare antequam accipias non potes. Quid est quod vis videre? Non est cithara, non est tibia, non est sonus, qui facit in auribus voluptatem. Quid vis cogitare? In cor hominis non ascendit. Et quid facio? Nec video, nec audio, nec cogito. Quid facio? Crede magnum compendium. Vas magnum, ubi possis accipere magnum donum, fides est. Para tibi vas, quia ad magnum fontem habes accedere: para tibi vas. Quid est para? Crescat fides tua, augeatur fides tua, firmetur fides tua, non sit lubrica, et lutea fides tua, tribulationibus hujus mundi non frangatur, sed coquatur fides tua. Cum autem feceris, et habueris fidem, tanquam vas idoneum, capax, firmum, implebit illum Deus. Non enim dicet tibi quomodo dicunt homines deprecanti, et dicenti: Da mihi aliquid vini, rogo te: et ille: Do, veni, et facio. Ille urnam attulit, et dicit: Ut jusseras veni; et ille: Ego putabam te allaturum unam lancellam, quid attulisti, aut quo venisti? Ego non sufficio tantum dare, revoca vas majus, quod attulisti, et affer aliquid breve; affer mihi, cui possit paupertas mea sufficere. Non hoc dicit Deus; plenus est, plenus eris, et cum te impleverit, ipse tantum habebit quantum habebat antequam te impleret: copiosa sunt dona Dei, nulla talia invenis in terra; crede et probabis. Sed non modo; et quando inquies? sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, ut cum acceperis dicas: Dedisti laetitiam in cor meum. Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Quid est: Sustine Dominum? ut tunc accipias, quando dabit, non tunc exigas quando vis. Tempus dandi nondum est; sustinuit te, sustine illum. Quid est quod dixi, sustinuit te, sustine illum? si jam juste vivis, si jam ad illum conversus es, si tibi displicent facta tua praeterita, si jam placuit tibi eligere vitam bonam novam, noli festinare exigere, sustinuit te, ut mutares vitam malam, sustine illum, ut coronet vitam bonam. Si te ille non sustineret, non esset cui daret; sustine ergo quia sustentatus es. Tu vero, qui non vis corrigi; o quisquis hic es, qui adhuc non vis corrigi; quasi unus sit; magis dicere debui quicumque hic estis. Tu tamen qui hic es, si tamen hic es, qui non statuisti corrigi; sic loquar quasi ad unum. Quisquis non vis corrigi, quid tibi promittis? Desperando peris, an sperando? Quisquis desperando peris hoc dicis in animo tuo: Iniquitas mea super me est, in Peccatis meis contabesco, quae mihi spes est vivendi? Audi Prophetam dicentem: Nolo mortem impii, quantum revertatur impius a via sua pessima, et vivat (Ezech. XXXIII, II). Sperando peris? quid est, sperando peris? Hoc dicis in animo tuo: Bonus est Deus, misericors est Deus, ignoscit omnia, non reddet mala pro malis. Audi Apostolum dicentem: Ignoras quoniam patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Quid ergo restat? Quasi fecisti aliquid, si intravit in cor quod dixi. Video quid mihi respondeatur: verum est, nec despero ut desperando peream, nec male spero, ut sperando paream; non mihi dico: Iniquitas mea super me est, jam nullam spem habeo; nec illud mihi dico: Bonus est Deus, nemini reddet mala, nec illud dico, nec illud dico; premit me Propheta, premit Apostolus. Et quid dicis? Adhuc modicum tempus vivam quomodo volo. Isti sunt qui nos fatigant; plurimi sunt, molesti sunt. Adhuc modicum tempus vivam quomodo volo, postea, quando me correxero; utique verum est quod dixit Propheta; Nolo mortem impii, quantum revertatur impius a via pessima, et vivat: quando conversus fuero, delebit omnia mala mea, quare non addo aliquid voluptatibus meis, et vivo quantum volo, quomodo volo, postea me conversurus ad Deum? Quare hoc dicis, frater? quare? Quia promisit Deus indulgentiam, si me mutavero. Video, scio promisit indulgentiam per sanctum Prophetam, hanc promittit per me minimum servum suum. Promittit? verum est quod promittit, hanc promisit per unicum Filium suum. Sed quid vis addere dies malos diebus malis? sufficiat diei malitia sua: malus dies hesternus, malus et hodiernus, malus et crastinus. An putas bonos dies esse, quando facis satis voluptatibus tuis? quando in luxuriis enutris cor tuum? quando insidiaris alienae pudicitiae? quando fraude contristas proximum tuum? quando commendata negas? quando falsum pro nummo juras? quando exhibes tibi bonum prandium, ideo putas quia bonum diem ducis? Unde fieri potest, ut dies bonus sit, cum malus sit homo? malos dies addere vis malis diebus? rogo aliquantum, inquit, dimittatur mihi; quare? quia promisit mihi Deus indulgentiam, sed crastino die te victurum nemo tibi promisit, aut lege mihi. Quomodo mihi legis Prophetam, Evangelium, Apostolum; quia cum te converteris delet Deus omnes iniquitates tuas: lege mihi, ubi tibi promissus est crastinus dies, et vive crastino die male. Quanquam, frater meus, non tibi hoc debui dicere. Longa erit forte vita tua: si longa erit, bona sit. Quare vis habere vitam longam, et malam? aut longa non erit: et illa longa te debet delectare, quae non habet finem. Aut longa erit, et quid mali erit quia diu bene vixisti? Tu male vis diu vivere, bene non vis, et tamen crastinum diem nemo tibi promisit. Corrige te, audi de Scriptura. Ne me quasi hominem natalitiarium contemnas. De Scriptura tibi loquor: Ne tardes converti ad Dominum: Verba ista mea non sunt, sed et mea sunt; si amo, mea sunt; amate et vestra sunt. Sermo iste, quem modo dico, Scriptura sancta est, si contemnis illum, adversarius tuus est. Sed audi Dominum dicentem: Concorda cum adversario tuo cito (Matth. V, 25). [Quis est iste sermo terribilis? Ad laetitiam venistis: natalis hodie Episcopi dicitur: numquid aliquid ponere debeo, unde vos contristem? imo hoc pono, unde gaudeat dilector, irascatur contemptor: melius est mihi contemptorem contristare, quam fidelem fraudare.] III. Audiant omnes, verba recito de Scriptura, o male dilator, o crastini male appetitor, audi Dominum dicentem, audi Scripturam sanctam praedicentem; de isto loco speculator sum: Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Vide, si non vidit illos, vide si non inspexit illos, qui dicunt: Crastino bene vivo, hodie male vivam. Et cum cras venerit, hoc dicturus es. Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem, subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccle. V, 8, 9). Quid ego feci? delere illud possum? timeo deleri. Tacere illud possum? timeo taceri. Praedicare cogor, territus terreo. Timete mecum, ut gaudeatis mecum. Ne tardes converti ad Deum. Domine, vide, quia dico, Domine, tu scis quia terruisti me, cum tuus Propheta legeretur; Domine, nosti in illa cathedra tremorem meum cum tuus Propheta legeretur. Ecce dico: Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem, subito veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te, sed nolo perdat te; nolo mihi dicas. Perire volo; quia ego nolo: melius est nolo meum, quam volo tuum. Si lethargicus pater tuus aegrotaret inter manus tuas, at adesses juvenis aegrotanti seni, et diceret medicus: Periclitatur pater tuus, somnus iste gravedo est quaedam lethalis, observa eum, noli eum permittere dormire. Si videris eum dormire excita; si parum est excitare, vellica; si et hoc parum, stimula eum, ne moriatur pater tuus. Adesses et esses juvenis seni onerosus. Ille in dulcem morbum resolutus iret, oculos gravedine illa premente clauderet. Tu contra: Noli dormire; at ille: Dimitte me, dormire volo; et tu: Sed medicus dixit: Si voluerit dormire, non dormiat; at ille: Rogo, dimitte me, mori volo; sed ego nolo, dicis filius patri. Cui? utique optanti se mori. Et tamen vis differre mortem patris tui, et aliquanto diutius vivere cum morituro sene patre tuo. Dominus tibi clamat: Noli dormire, ne in aeternum dormias; evigila ut mecum vivas, et Patrem habeas, quem nunquam efferas; et tu surdus es. Quid ergo feci speculator? liber sum, non vos gravo. Scio dicturos quosdam, quid nobis voluit dicere? terruit, gravavit nos, reos nos fecit. Imo a reatu volui liberare. Foedum est, turpe est, nolo dicere malum, nolo dicere periculosum, nolo dicere exitiosum; turpe est, ut vos fallam, si Deus me non fallit. Dominus minatur mortem impiis, nequissimis, fraudatoribus, sceleratis, adulteris, voluptatum inquisitoribus, suis contemptoribus, de temporibus murmurantibus, et mores suos non mutantibus; Dominus illis mortem minatur, gehennas minatur, interitum sempiternum minatur. Quid volunt, ut ego promittam, quod ille non promittit? Ecce dabit tibi securitatem procurator; quid tibi prodest, si Paterfamilias non acceptet? Procurator sum, servus sum. Vis dicam tibi: Vive quomodo vis, Dominus te non perdet? securitatem tibi procurator dedit; nihil valet securitas Procuratoris. Utinam Dominus tibi daret, et ego te sollicitum facerem! Domini enim securitas valet, etiamsi nolim; mea vero nihil valet, si ille noluerit. Quae est autem securitas, fratres, vel mea, vel vestra, nisi ut Domini jussa intente, et diligenter audiamus, et promissa fideliter expectemus? In his, quibus fatigamur, quia homines sumus, ipsius adjutorium imploremus, ad illum ingemiscamus; preces nostrae non sint pro rebus saecularibus, praetereuntibus, transitoriis, et vice vaporis evanescentibus; sed sint preces nostrae pro ipsa implenda justitia, et sanctificatione pro nomine Dei; non pro vincendis vicinis, sed pro vincenda libidine; non pro satianda, sed pro domanda avaritia. Hinc sint preces nostrae; intus nos adjuvent luctantes, ut coronent vincentes.
SERMO III. De contemptu temporalium rerum.
Codex MS. num. 173, cui titulus Augustini Operum Tom. 12. Tractatus, et sermones continet, quorum potior pars cum editis ad unum congruit, reliqui vero praeter lectiones variantes exhibent periodos ab editis exulantes. Ex his postremis unum selegi variantibus prope innumeris refertum. Cum enim dijudicare non ausim utrum a Notariis praepropere exscribentibus, scriptaque postea instaurantibus eaedem profluxerint, an illas intulerit Augustinus, qui forte sermonem ex tempore prius dictum postea conscripsit, ut lib. 15 de Trinitate alias a se factum professus est, satius esse duxi, ut id judicent eruditi, et ex hoc uno statuant quid de aliis in eodem Codice exaratis sentiendum sit. Sed et Codex num. 219, inscriptus, Dydimus de Spiritu Sancto, et alia, habet sermonem hunc, nihilo quidem a priori codice disparem. Maurini Tom. 5, num. 345, hunc ediderunt a Colbertinis, et Sirmondianis exemplatum, quem sua integritate destitui nullimode suspicati sunt.
Admonet nos et solemnitas Martyrum, et Dominicus dies hoc loqui Charitati Vestrae, quod pertineat ad contemptum praesentis saeculi, et ad spem futuri. Si quid contemnas quaeris? Omnis sanctus, et pius Martyr etiam vitam praesentem contempsit. Si quid speres quaeris? Hodie Dominus resurrexit. Si titubas in re, esto fortis in spe. Si te opus turbat, erigat merces. Prima Apostolica lectio in Epistola, quam scribit ad Timotheum nos quoque admonet, quod ei praecepit dicens: Praecipe divitibus mundi hujus non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (1 Tim. VI, 17, et seqq.). [Et ista lectio non nobis videatur minus congrua solemnitati Martyrum beatorum; habet enim contemptum saeculi. Nam cum divitibus praecipitur, ut thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, et apprehendant veram vitam, sine dubio ista falsa vita est.] Et maxime hoc divites audire debent quos quando pauperes intuentur, murmurant, gemunt, laudant, invident, aequari optant, impares se esse dolent, et inter laudes divitum hoc plerumque dicunt: soli isti sunt, isti soli vivunt. Propter haec ergo verba, quibus homines tenues divitibus adulantur [Quia ipsi vivunt, et soli vivunt, ne his adulantium inflati verbis putent se vivere, Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Divites sint sed ubi? In operibus bonis: facile tribuant quia non perdunt quod tribuunt: communicent cum eis, qui non habent. Et quid ex hoc? Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram justitiam, non assentientes adulantibus, qui eos dicunt vivere, et solos vivere.] Vita ista somnium est; divitiae istae velut in somnis fluunt. Audi Psalmum? o dives pauperrime Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6). Aliquando et mendicus in terra jacens, frigore tremens, occupatus tamen somno thesauros somniat, et gaudet et superbit in somnis, et patrem suum pannosum non dignatur agnoscere, et donec evigilet dives est. Cum ergo dormierit invenit quod falsum gaudeat? cum evigilaverit invenit quod verum doleat. Dives ergo moriens, similis est pauperi vigilanti, qui thesauros videbat in somnis. Nam et ille induebatur purpura, et bysso. Quidam dives nec nominatus, nec nominandus, contemptor pauperis jacentis ante januam suam, induebatur purpura, et bysso, sicut Evangelicum testimonium est, et epulabatur quotidie splendide ; mortuus est, sepultus est: evigilavit et se in flammis invenit (Luc. XVI, 19). Dormivit ergo somnum suum et nihil invenit ille vir divitiarum in manibus suis, quia nihil boni egit manibus suis. Propter vitam ergo quaeruntur divitiae, non vita propter divitias. Quam multi cum suis hostibus pacti sunt, ut totum tollerent, et vitam relinquerent: quantumcumque habuerunt tanti vitam emerunt. Quanti comparanda est vita aeterna, si tam pretiosa est vita peritura? Da Christo aliquid, ut vivas beatus, si totum das hosti, ut vivas mendicus. A vita tua temporali, quam tanto pretio redimis, appende quanti valeat aeterna quam negligis, ut vivas diebus paucis, etsi ad senectutem perventurus sis. Omnes enim dies hominis ab infantia usque ad senectam pauci dies sunt. Et si ipse Adam hodie moreretur, paucos dies vixerat, quia omnes finierat. Paucos ergo dies, et hos laboriosos in tanta inopia; in tanta tentatione redimis? Quanti? nihil habere vis, ut habeas te. Vis nosse quanti valeat vita aeterna? adde et te. Ecce inimicus qui te captivaverat dixit tibi: Si vis vivere quidquid habes da mihi, et ut viveres dedisti totum, hodie redemptus, cras forte moriturus; ab isto dimissus, forte ab illo trudendus. Erudiant nos pericula, fratres mei. Quid tam indocti, et inter Dei verba, et inter humana experimenta? Ecce totum dedisti, et abiisti gaudens quia vivis etsi pauper, etsi nudus, etsi egens, etsi mendicus, gaudes tamen quia vivis, et dulcis est lux. Appareat Christus, paciscatur et ipse, non qui te captivavit, sed qui pro te captus est, non qui te quaerit occidere, sed qui pro te occidi dignatus est, qui dedit se pro te. Quantum pretium? Qui te fecit dicit tibi. Mecum paciscere: te vis habere, et totum perdere? Si habere vis te, me habere oportet, ut oderis te, ut diligas me et vitam tuam perdendo invenias, ne tenendo perdas. De divitiis istis tuis, quas amas possidere, et quas tamen pro vita tua praesente paratus es dare, jam dedi salubre consilium. Si amas et ipsas, noli et illas perdere: sed ubi eas amas, tecum periturae sunt. Consilium et de ipsis do: Amas eas? Mitte eas quo sequaris eas, ne cum eas amas in terra aut vivus amittas, aut mortuus dimittas. Et hinc, inquit, consilium dedi: non dixi: Perde, sed serva: thesaurizare vis, non dico noli, sed dico ubi, Consultorem accipe, non prohibitorem. Ubi ergo dico thesaurizare? Thesaurizate vobis thesaurum in coelo, quo fur non accedit, nec tinea, nec rubigo exterminat (Matth. VI, 20). Sed non video, inquis, quod pono in coelo. Vides enim quod obruis in terra. Securus es obruendo in terra et sollicitus et ei dando, qui fecit coelum, et terram? Serva ubi vis, si inveneris meliorem Christo, custodi, commenda.. Commendo, inquis, servo meo. Quanto melius Domino tuo? Servus fortassis aufert, atque fugit; et inter tanta mala, quae jam acciderunt, hoc optandum fuit, ut servus auferret, et fugeret, non ad Dominum suum hostes duceret. Multi servi dominis suis repente inimici extiterunt, et eos cum illo quod habebant, hostibus prodiderunt. Cui ergo commendas? Interim, inquis, servo meo commendo aurum meum. Aurum tuum servo: animam tuam cui? Commendo, inquis, Deo animam meam. Quanto melius illi et aurum tuum, cui et animam tuam? An forte fidelis est in custodiendo animam tuam, et infidelis est in custodiendo pecuniam tuam? Non servat tibi, qui servat te? Fac ergo fidem. Servus agit ne tollat: numquid agit ne perdat? Tota fides ejus est ne te fraudet; fidem ejus attendis, et infirmitatem non attendis? Posuit, non latuit; venit alius, abstulit. Numquid hoc Christo quisquam facturus est? Pigritiam excute, consilium accipe: thesauriza in coelo. Et quid dixi, pigritiam excute? quasi labor sit in coelo thesaurizare: etsi labor esset, faciendum erat et suscipiendus labor erat, et reponenda ea, quae pro magno habemus in loco munito unde ea nemo posset auferre. Non tamen dicit tibi Christus, in coelo thesauriza, scalas quaere, pennas apta, sed mihi in terra da, et ibi servabo. In terra, inquit, mihi da, ideo veni pauper hic esse, ut tu ibi dives sis. Fac trajectitium. Times fraudatorem ne perdas. Quaeris qui portet quo migras? Christus tibi in utroque adest. Non facit imposturam, sed facit laturam. Sed Christum, inquis, ubi invenio? Cum habeat fides mea, quod audivi in Ecclesia; hoc didici, sic credidi, hoc Sacramento imbutus sum: sepultus est, resurrexit tertia die, post quadraginta dies ascendit in Coelum coram oculis Discipulorum suorum, sedet in dextera Patris, in fine venturus est; quando hic enim invenio? cui dabo? Noli satagere, totum audi, aut si totum audisti, totum dic. Scio quia hoc accepisti, suspensus est Christus in cruce, depositus est de ligno, positus est in sepulcro, resurrexit, ascendit in Coelum; sed et illud legisti quia cum ejus Ecclesiam Saulus persequeretur superbiens, crudelis, anhelans caedes, et Christianorum sanguinem sitiens, cum saeviret, cum persequeretur litteras portans Damascum, ut quos inveniret hujus disciplinae viros ac mulieres vinctos ad poenas adduceret (Act. VI, 2). Audisti quid declamavit, quem sedentem confiteris in coelo? Recole ergo quid dixit, quid audisti, quid legisti: Saule, Saule, quid me persequeris? Paulus enim nec eum videbat, nec tangebat et tamen dicebat ille: Quid me persequeris? Non ait: Quid persequeris familiam meam, servos meos, sanctos meos, adde honorem, fratres meos, nihil horum; sed quid ait? Quid me persequeris? id est, membra mea, pro quibus in terra calcatis caput de coelo clamabat; quia et pro pede tuo, si calcetur in terra, clamat lingua tua; non calcas pedem meum, sed calcas me. Quid ergo dubitas cui des? Qui dixit: Saule, Saule, quid me persequeris? ipse tibi dicit: Pasce me in terra: Saulus saeviebut, et tamen Christum persequebatur. Sic et tu in terra eroga, et Christum pascis. Nam istam quaestionem, qua moveris, praedixit ipse Dominus. Commovebuntur, et illi qui ad dexteram ponentur, et cum dixerit: Esurivi, et dedistis mihi manducare; respondebunt: Domine, quando te vidimus esurientem? et audient continuo: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. LXXV, 35). Si ergo non vis dare, habes quod in te accuses, nam non habes quod excuses. De divitiis ergo istis dicit tibi Dominus tuus: dedi consilium Saluberrimum: amas eas? migra eas; et cum migraveris sequeris, sequere eas interim corde Ubi enim est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Si terrae commendas thesaurum, in terra obruis et cor: cum autem in terra obrueris cor, erubesce cum respondes, (quando audis Sursum cor) habemus ad Dominum. Dedi ego, inquit, salubre consilium de divitiis tuis, si feceris, si audieris, si talis dives fueris, qualem describit Apostolus, ut non superbe sapias, neque speres in incerto divitiarum, facile tribuas, communices. Thesaurizes tibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendas veram vitam. Jam interroga me, inquit Dominus tuus; ecce obmigravi in coelum quod habeo, sive totum erogando, sive quod remansit sic habendo tanquam non habens, utens hoc mundo tanquam non utens. Tanti valet regnum coelorum (1 Cor. VII)? Ecce si feci hoc, tanti valet. Chare est? Charius valet. Non enim vere tale est ut tanti valere debeat; in aeternum vives. Qui omnes thesauros istos pro vita paucorum dierum dares, ibi verus dives eris, quia non egebis. Sed hoc agis cum esse dives vis, ne in terra egeas. Et ideo tibi exaggeras, et congeris densum lutum, quo graveris. quo premaris, quo siccato arctius concludaris. Ideo itaque ne egeas, quaeris ad vectionem multa animalia, ad victum epulas copiosas, ad indumentum pretiosissimas vestes. Ne vero multa habendo tu dives et Angelus pauper, qui nec equo utitur, nec rheda vehitur, nec implet apparatibus mensam, nec ei vestis texitur, quia luce vestitur, disce veras divitias. Tu istas habere vis, ut habeas unde fauces mulceas, et ventrem impleas: ille te vere divitem facit, qui tibi donat ne esurias. Hoc est non egere omnino, non esurire: Nam quantumvis habeas, cum venerit hora qua prandeas, vel antequam ad mensam accedas, cum esuris egenus es. Postremo remotis epulis anhelas superbus. Non est expletio ista indigentiarum, sed fumus curarum. Vide quid cogitas de divitiis istis tuis augendis. Vide si facile dormis cum cogitas vel ne perdas ubi servasti, vel ut augeas quod servasti. Divitias ergo invenisti, qui requiem invenisti. Cum vigilas, augmentum divitiarum cogitas; cum dormis, latrones somnias: in die sollicitus, in nocte pavidus, semper mendicus. Verum divitem te vult facere, qui tibi promittit regnum Coelorum. Et quanti putas empturus es illas veras divitias, illam veram vitam, eamque aeternam? Quid? Ideo veram putas quod tanti eam empturus es, quanti paratus fuisti emere paucos istos laboriosos, et miseros dies? Aliquid plus valere debet quod longe majus est. Et quid faciam, inquis? Totum quod habui pauperibus dedi, et quod habeo cum indigentibus communico, quid plus possum? Habes plus, te ipsum; te habes plus; tu es de rebus tuis; tu addendus es. Attende consilium Domini tui quod dedit diviti: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Et numquid dimisit eum posteaquam dixit hoc? Et ne se ille quod amabat perdere putaret, primo eum securum fecit, quia non perdidit, sed condidit: Habebis, inquit, thesaurum in coelo. Sufficit hoc? Non. Et quid? Veni, sequere me (Matth. XIX, 21). Amasti? sequi vis? Cucurrit, volavit; quaere qua? nescio qua. O Christianum? nescis qua ivit Dominus tuus? Vis dico tibi qua eum sequaris? per pressuras, per opprobria, per falsa crimina, per sputa in faciem, per alaparum, et flagellorum verbera, per coronam spineam, per crucem, per mortem. Quid piger es? Sequi volebas, demonstrata est via. Et tu: quis illum sequitur? Erubesce, barbate. Foeminae secutae sunt, quarum hodie natalitia celebramus. Foeminarum Martyrum, Tuburbitanarum solemnitatem hodie celebramus. Dominus vester, Dominus noster, Dominus illarum, Dominus omnium, Redemptor vitae nostrae, de via angusta, et aspera praecedendo stratam fecit, stratam regalem, munitam, [et puram, in qua delectaret et foeminas ambulare, et adhuc piger es? Non vis fundere sanguinem pro tanto sanguine? hoc dicit tibi Dominus tuus: prior pro te passus sum; da quod accepisti, redde quod bibisti. Non potes tu? Potuerunt pueri, et puellae; potuerunt delicati, et delicatae; potuerunt divites, et magni divites, qui subito irruente tentatione passionis non retenti sunt copia divitiarum, nec capti hujus vitae dulcedine, cogitantes illum divitem finientem divitias, et invenientem tormenta, et non suas divitias praemiserunt, sed eas potius in martyrio praecesserunt. Tantis exemplis praecedentibus piger es? Et tamen festa Martyrum celebras. Natalis est hodie Martyrum; praecedam, dicis, et forte cum meliore tunica. Vide qua conscientia, ama quod agis; imitare quod celebras; fac quod laudas. Sed ego non possum. Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis (Philip. IV, 6). Ego, inquis, non possum; tu fontem ipsum noli timere: unde impletae sunt illae potes et tu impleri, si avidus accedas, si non quasi collis tumescas, sed quasi vallis humilieris, ut impleri merearis. Non ergo nobis dura sint, fratres, maxime his temporibus abundante pressura: Contemptus est a Martyribus mundus cum floreret. Vere magna laude contemptus est florens, et amatur periens. Contempserunt illi flores ejus, et tu amplecteris spinas ejus. Si migrare piger es, vel domus ruinosa te terreat. Sed insultat tibi Paganus. Unde tibi insultat Paganus? Re vera tempus est ut insultet tibi Paganus, quia implentur praedicta Domini tui. Rectius tibi insultaret, si non implerentur quae ille praedixit. Ille Deum negat, quem colis, tu ex his quae patitur mundus, ostende veracem, et non contristatus praedictis, gaudeas promissis. Venit enim eo tempore, quo jam mundus, aetate vergente, quasi ita factus, ut finiendus, abundaturus erat cladibus, et calamitatibus, et angustiis, et molestiis. Ad solatium tuum venit qui tunc venit; ne deficeres in pressuris vitae pereuntis, atque transeuntis, promisit alteram vitam. Antequam mundus his afflictionibus, et calamitatibus laboraret, missi sunt Prophetae; missi sunt servi ad aegrotum istum grandem, ad genus humanum, quasi unum hominem languidum ab Oriente usque ad Occidentem distentum, et jacentem; misit Medicus potens servos suos. Ventum est ut tales accessiones venirent aegroto huic, in quibus multum laboraturus erat. Et ait Medicus: Multum laboraturus est iste aegrotus, ego sum necessarius. Jam stultus aegrotus dicat Medico: Domine, laboro ex quo venisti: Stulte non laboras de eo, quia veni, sed, quia eras laboraturus, veni. Compendio igitur, fratres, quid multa dicimus? Verbum consummans breviavit Dominus super terram (Rom. IX, 28). Bene vivamus, et pro bona vita nostra bona terrae transeuntia non speremus. Vilis merces est bonae vitae terrena felicitas; non tanti valet quod hic bene vivis, quanti valet quod hic concupiscis; quamvis talia concupiscendo nec bene vivis, si vis mutare vitam, muta concupiscentiam. Servas fidem Deo, et ideo ut in terra sis felix; et hoc tibi est totum. Quare servas fidem Deo? fides tua tanti valet? tanti illam aestimas? sic illam adducis? si aliquid venale habeas in terra, et cum emptore paciscaris, tu charius pretium dicis, ille vilius; tanti valet, inquis, quoniam quod vendis exaggeras; et ille: Non valet tanti, sed tanti; et dat sibi minus pretium, volens vilius emere. Dominus Christus corrigit te. Dicis tu Domino tuo Christo: Domine, servo tibi fidem, et tu da mihi in terra. Stulte, non tanti valet quod vendis; erras, nescis quod habes. Servas fidem, et quaeris terram? Plus valet fides tua, quam terra, nescis illam appretiare. Ego novi quanti valeat, qui tibi donavi; tanti valet quantum est tota terrra; adde terrae et coelum: plus valet. Et quid est plusquam terra, et coelum? Ille qui et terram fecit, et coelum. Conversi ad Dominum .]
SERMO IV. De Natali Domini.
Sermonem num. 189 Tom. V. Maurini dolent nusquam vidisse in MS. ut loca minus integra, vel male sarta reficerent. Eumdem in integritatem suam restitutum exemplavi a septem Codicibus, quorum tres sunt antiqua lectionaria, quibus in officii recitatione solemni Monachi utebantur in choro, quos inter praestat Codex num. 106. elegantissime exscriptus manu propria Leonis Ostiensis, qui epocham, et nomen suum apposuit, et Codicem figuris ornavit. Duo alii Codices sunt Breviaria characteribus latinis saeculi XIV. ante aetatem Urbani V. nam Psalmos ex editione Romana legunt, non ex Gallicana, quam ille Pontifex Cassinensibus praescripserat. Reliqui duo continent sermones diversorum, sicque etiam inscribuntur. In his vero septem Codicibus una et constans est sermonis lectio, unaque inscriptio, quae cum Maurina editione concordat. Bibliotheca Medicea Laurentiana monet extare in Cod. 1. Plut. XIV. hunc eumdem sermonem integrum, ut in nostris Codicibus.
SANCTIFICAVIT nobis istum diem dies, qui fecit omnem diem, de quo Psalmus cantat Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra; cantate Domino, et benedicite nomen ejus (Psal. XCV, 1, 2). bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Quis est iste dies de die, nisi Filius de Patre, lumen de lumine. Sed dies ille qui genuit diem, qui de Virgine nasceretur hoc die. Dies ergo ille non habet ortum, non habet occasum. Diem dico Patrem Deum. [Non enim esset Jesus dies de die, nisi esset et Pater Dies.] Quid est dies nisi lumen? non oculorum carnalium, non lumen, non lumen commune hominibus, et pecoribus, sed lumen quod Angelis lucet, lumen cui videndo corda purgantur. Transit enim ista nox, in qua modo vivimus, in qua nobis accenduntur lucernae Scripturarum, et veniet illud, quod in alio Psalmo canitur: Mane astabo tibi, et contemplabor te (Id. V, 5). Dies ergo ille Verbum Dei, dies, qui lucet Angelis, dies, qui lucet in illa Patria, unde peregrinamur, vestivit se carne, et natus est de Maria Virgine. Mirabiliter natus est. Quid mirabilius Virginis partu? Concepit et virgo est? parit et virgo est. Creatus est enim de illa quam creavit, et attulit ei foecunditatem, non corrupit integritatem, Maria unde? ex Adam. Adam unde? de terra. Si Adam de terra, et Maria de Adam, ergo et Maria terra. Si Maria terra, agnoscamus quod cantamus: Veritas de terra orta est. Quale nobis beneficium praestitit. Veritas de terra orta est? et justitia de coelo prospexit (Id. LXXXIV, 12). Judaei enim, sicut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Unde potest homo esse justus? a semetipso? Quis pauper sibi dat panem? quis nudus cooperitur, nisi acceperit vestem? [Justitiam non habebamus; peccata hic sola erant.] Unde justitia? quae justitia sine fide? Justus enim ex fide vivit (Id. I, 17). Qui sine fide se dicit justum, mentitur. Quomodo non mentitur in quo non est fides? si vult verum dicere convertat se ad veritatem. Sed longe erat. Veritas de terra orta est. Dormiebas, venit ad te; stertebas, excitavit te; viam tibi fecit per se, ne perderet te. Ergo quia veritas de terra orta est, Dominus noster Jesus Christus de Virgine natus est; Justitia de coelo prospexit, ut haberent homines justitiam non suam, sed Dei. Quantam dignationem! Qualis praecessit indignatio! Indignatio quae praecessit? Mortales eramus, peccatis premebamur, poenas nostras portabamus. Omnis homo, quando nascitur, inchoat a miseria. Noli quaerere prophetantem; interroga nascentem, et vide flentem. Cum ergo ista esset in terra magna Dei indignatio, qualis subito facta est dignatio? Veritas de terra orta est. Creavit omnia, creatus est inter omnia; fecit diem, venit in diem; erat ante tempora, signavit tempora. Dominus Christus in aeternum sine initio apud Patrem; [et tamen hodie quaere quid est. Natalis est. Cujus? Domini. Habet Natalem? Habet. In principio Verbum, Deus apud Deum, habet natalem? Habet.] Nisi haberet ille humanam generationem, nos non perveniremus ad divinam regenerationem: natus est, ut renasceremur. Nemo dubitet renasci, Christus natus est: generatus est, non regenerandus. Cui enim necessaria erat regeneratio, nisi cujus est damnata generatio? Fiat itaque in cordibus nostris misericordia ejus. Portavit eum Mater in utero, portemus in corde; gravidata est Virgo incarnatione Christi, gravidentur pectora nostra fide Christi; peperit Salvatorem, pariamus laudem. Non simus steriles; animae nostrae foecundae sint Deo. Generatio Christi a Patre sine Matre; generatio Christi a Matre sine Patre: ambae generationes mirabiles. Prima generatio aeterna, secunda temporalis. [Quando natus est de Patre? Quid est quando? Quaeris ibi quando, ibi, ubi non invenies tempus? Noli ibi quaerere quando. Hic quaere quando: Quando de Matre bene quaeris. Quando de Patre non bene quaeris; natus est, et non habet tempus;] natus est aeternus de aeterno, coaeternus. Quid miraris? Deus est. Fit consideratio Divinitatis, et perit causa admirationis, [Et quando dicimus, natus est de Virgine; magna res! miraris? Deus est; noli mirari:] transeat admiratio,, accedat laudatio. Fides adsit; crede quia factum est. [Si non credideris illud factum est, tu remanes infidelis. Dignatus est homo fieri, quid quaeris amplius?] Parumne pro te humiliatus est Deus? Qui Deus erat, homo factus est; angustum erat diversorium, involutus pannis in praesepe positus: audistis cum Evangelium legeretur. Quis non miretur. Ille, qui mundum implebat, in diversorio locum non inveniebat; in praesepe positus cibaria nostra factus est. Accedant ad praesepe duo animalia, duo populi: agnovit enim bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Attende ad praesepium; noli erubescere esse jumentum Domini. Christum portabis, non errabis; ambulans per viam, [sedet supra te via. Meministis asellum illum adductum ad Dominum? Nemo erubescat, nos sumus.] Sedeat supra nos Dominus, et quo vult nos vocet. Jumentum ipsius sumus, ad Jerusalem imus. Ipso sedente non premimur, sed elevamur; ipso ducente non erramus, ad illum imus, per illum imus, non perimus.
SERMO V. Habitus Carthagine ad Mensam B. Cypriani sexto Idus Septembris de eo, quod Apostolus ad Galatas dicit: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales, etc.
Non adhuc vulgati sequentes sermones classem alteram constituentes nunc primum lucem aspiciunt, habituri, ut opinor, vindices quotquot in Augustini lectione tantisper versati fuerint. Primum hunc exscripsi ex cod. 17, de quo supra, eumdemque signavi titulum quem in cod. praefert. In bibliothecis editis non reperi, eumque si adamaveris inserere sermonibus Editionis Maurinae, praepones serm. 164. Ex hoc fonte hausisse Florum sententias ad priores versiculos capit. 6. epistolae ad Galatas explanandos ipsius commentarium legentibus patet. Maurini sermonem hunc ignorantes ex laudato serm. 164 easdem transtulisse Florum censuerunt; sed ibi de proprio et alieno onere ferendo tantum agitur, hic autem sex priores versiculi exponuntur, et Flori commentarium ab hac expositione non abhorret. I. RECOLITE commemorantem Epistolae apostolicae lectionem: Fratres, inquit, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis Legem Christi. Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero. Communicet autem qui catechizatur verbum ei, qui se catechizat in omnibus bonis. Nolite errare, Deus non subsannatur; quod enim seminavit homo, hoc et metet; quia qui seminaverit in carne, ex carne metet corruptionem; qui autem seminaverit in spiritu, de spiritu metet et vitam aeternam. Bonum autem facientes non infirmemur; tempore enim suo metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 1, et seqq. juxta Italam versionem). Huc usque recitatum est de Epistola Pauli: huc usque vobis tanquam lector fui. Sed, fratres mei, si intellectus est lector, cui rei necessarius est disputator? Ecce audivimus, intelleximus, faciamus et vivamus. Et quid opus est vestram onerare memoriam? tenete ista et inde cogitate. An forte movet aliquem vestrum quomodo intelligendum sit quod ait: Invicem onera vestra portate, et paulo post ait: Unusquisque proprium onus portabit? Dicitis enim in cordibus vestris qui tamen hoc advertistis: Quomodo invicem onera nostra portamus, si unusquisque proprium onus portabit? si invicem onera nostra portamus? Fateor, quaestio est. Pulsate, et aperietur vobis: pulsate intendendo, pulsate studendo, pulsate etiam pro nobis, ut aliquid dignum vobis dicamus, orando: ita pulsantes adjuvatis nos, et cito ista quaestio soluta erit. Utinam quam cito solvetur, tam efficaciter quisque quod intellexerit operetur? In pondere infirmitatis Invicem onera nostra portamus: in ratione pietatis unusquisque proprium onus portabit. Quid est quod dixi? Omnes homines quid sumus nisi homines, ac per hoc infirmi, et qui omnino sine peccato non sumus? In hoc enim Invicem onera nostra portamus. Si enim taedium passus fueris ad peccatum fratris tui, et ille ad tuum, negligitis invicem, et facitis vere grande peccatum. Si autem quod ille non potest toleras tu, et quod tu non potest toleret ille, invicem onera vestra portatis, et quia invicem onera vestra portatis, impletis legem sacratissimam charitatis. Ipsa est enim Lex Christi, lex charitatis est Lex Christi. Ideo venit quia nos amavit, et non erat quod amaret, sed amando amabiles fecit. Audistis quid sit, Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis Legem Christi. Quid est ergo Unusquisque proprium onus portabit? Unusquisque pro peccato suo rationem reddet; de peccato alieno nemo redditurus est rationem. Habet quisque causam suam; Deo redditurus est rationem suam. Sed et ipsi Praepositi, qui rationem reddunt de gregibus Christi, de peccato suo rationem reddunt, si neglexerint de gregibus Christi. Ergo, fratres, Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, quicumque estis qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis. Et si clamas, intus ama; hortaris, blandiris, corripis, saevis; dilige et quidquid vis fac. Non enim pater odit filium; et tamen pater, si opus est, verberat filium, incutit dolorem ut tueatur salutem. Hoc est ergo In spiritu lenitatis: si enim Praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto et dixeris: Non ad me pertinet; et dixero tibi: Quare ad te non pertinet? et responderis mihi: Quia unusquisque proprium onus portabit: respondebo tibi: Certe libenter audistis, et intellexistis: Invicem onera vestra portate. Ergo si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, tu qui spiritualis es, instrue hujusmodi in spiritu lenitatis. De peccato quidem suo ipse redditurus est rationem, quia Unusquisque proprium onus portabit: sed tu vulnus illius si neglexeris, de peccato negligentiae tuae malam redditurus es rationem: ac per hoc si invicem onera vestra non portaveritis, malam rationem habebitis in eo quod Unusquisque proprium onus portabit. Facite illud ut invicem onera vestra portetis, et parcit vobis Deus quod unusquisque proprium onus portabit. Si enim portabis onus alterius, quando praeoccupatur in aliquo delicto, ut in spiritu lenitatis instruas eum, venies ad eum locum ubi audisti: Unusquisque proprium onus portabit: et bona conscientia dicis Deo: Dimitte nobis debita nostra. Ergo, fratres, mementote Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo dilecto, non transeuntes accipias, homo: potuit enim dicere: Si praeoccupatus fuerit quispiam, si praeoccupatus fuerit quicumque. Non hoc dixit, sed dixit, homo. Valde autem difficile est, ut non in aliquo delicto praeoccupetur homo; quia quid est homo? Sed spirituales isti, quos admonuit, ut in lenitate instruant eum hominem, qui delicto fuerit proeoccupatus, forte dicebant in cordibus suis: Portemus onera eorum qui praeoccupantur delictis, quia nos non habemus quid in nobis ipsi portare possint. Audi, quia non debes esse securus, sequentia verba: Vide, intendens te ipsum, ne et tu tenteris. Ne superbirent spirituales, ne se extollerent; quamquam si sunt spirituales non se extollent; timeo ne propterea se extollant, quia carnales sunt; tamen attendat et spiritualis, ne et ipse tentetur. Numquid enim quia spiritualis est, homo non est? numquid quia spiritualis est, non portat corruptibile corpus quod aggravat animam (Sap. IX, 15)? Numquid quia spiritualis est, finivit hanc vitam, quae Tota tentatio est super terram (Job, VII, 1, juxta Italam)? Ergo bene illi dictum est, omnino bene: Intendens te ipsum, ne et tu tenteris. Et cum admonuisset illos, id est, spirituales, intulit continuo generalem illam sententiam: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis Legem Christi. Quid est alter alterius? Carnalis portet onus alterius carnalis; Spiritualis portet alterius spiritualis: Invicem onera vestra portate; peccata vestra invicem nolite negligere: apud quos fiducia est vobis, arguite; apud quos arguendi fiducia non fuerit, admonete (2 Cor. VII, 4); et si hoc necesse est, ne quisquam peccet, orate, rogate. An forte humiliavi vos, quia dixi, rogate? Apostolum audite: Praecipientes autem, inquit, et rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis (Id. VI, 1, ex Itala). Medicus si vires invenerit in aegroto, corripit; si autem vires non invenerit, et timet ne sub amaritudine correctionis forte deficiat, supplicat, rogat ut audiat, faciat, et vivat. Constat ergo propter hoc dixisse Apostolum, Invicem onera vestra portate; quia spiritualem admonuerat, et dixerat: Intendens te ipsum, ne et tu tenteris; ne tantum sibi arrogaret iste spiritualis, ut putaret se non habere onus, quod debeat ab altero supportari. Audi ipsum rursus propter typhum, propter tumorem, propter inflationem, audi ipsum iterum: Qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. Non potuit dici melius, Se ipsum seducit. Non in omnibus diabolus est accusandus; aliquando enim ipse homo diabolus suus est. Cur enim cavendus est diabolus? Nempe ideo ne te seducat. Nonne ergo tu ipse es diabolus tuus, quando te ipsum seducis? Quid deinde? Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero. Quando facis aliquid boni, si propterea tibi placet, quia laudat te alter; si autem alter te hinc non laudaret, in faciendo opere bono deficeres desitutus vocibus laudatoris: in altero habes gloriam, non in te ipso. Si laudat, facis; si forte bonum opus tuum displicuerit homini stulto, non facis. Nonne vides homines res suas effundentes histrionibus, et nihil pauperi porrigentes, quam multorum ore laudantur? Numquid ideo bonum est quod faciunt quia laudantur? Expergiscere tandem: Laudatur peccator in desideriis animae suae. Omnes acclamastis, quia Scripturam sanctam, unde testimonium commemoramus, nostis. Audiant et qui nesciunt. Scriptura sancta dixit, Scriptura sancta praedixit, quoniam Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui inique gerit, benedicitur (Psal. IX, 24). Modo jam si laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicitur, quaere laudatores. Dilanient te desideria mala? fac iniquitates quotidie ad explenda desideria tua, et quaere laudatores. Mihi crede, non invenis, nisi adulatores, aut seductores. Quomodo seductores, quomodo adulatores? Debeo verborum meorum reddere rationem. Adulatores sunt qui sciunt te male facere, et tamen laudant; qui vero ideo te laudant malum facientem, quia bonum putant esse quod facis, non sunt adulatores, quia ex animo laudant, sed sunt seductores, quia ad illa mala facienda te suarum laudum frequentatione seducunt, et respirare non sinunt: is enim in auras inanes, putas bonum esse quod facis: praecipitas bona tua; exinanis domum tuam; nudos relinquis filios tuos: laudes illae insanum fecerunt; curris, manus moves, favores accipis, ad os ponis, fundis domum, et colligis ventum. Quomodo, inquis, sunt isti seductores mei qui me ex animo laudant? Ideo sunt seductores tui, quia prius errando fuerunt et sui. Itane vero scalas ad te ponere laborabit, ut non te seducat, qui se ipsum seducit? Ergo Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur. Cave talem laudatorem, vita hujusmodi benedictorem. Imo tu bonum fac. Sed inquies, displicebo tali illi, si fecero: et displice illi, et place Deo. Si enim illi displicueris et Deo placueris, in te ipso habebis gloriam, et non in altero. Sed detrahunt mali bonis, et amatores hujus saeculi maledicunt contemptoribus saeculi, dicunt opprobria, quaerunt quid reprehendant; mox ut aliquid mali dictum fuerit, continuo credunt; si aliquid boni dictum fuerit, credere nolunt, et turbatur cor tuum, ut deficias in bono faciendo, quia non est inventus laudator, vel adulator, vel deceptor. Et non tibi sufficit testimonium conscientiae tuae? In theatro pectoris tui, sub oculis Dei quare turbaris: obsecro te, quare turbaris? Quia multa dicuntur de me mala. Hoc dicis? non turbareris in navi cordis tui, nisi Christus dormiret. Audisti cum Evangelium legeretur: Irruit magna tempestas, et navis turbabatur, et operiebatur fluctibus; quare? quia Christus dormiebat (Matth. VIII, 24). Quando dormit Christus in corde tuo, nisi quando oblivisceris fidem tuam? Fides Christi in corde tuo tanquam in navi Christus est. Audis opprobria, fatigaris, turbaris: dormit Christus. Excita Christum, excita fidem tuam. Habes quid facias vel turbatus: excita fidem tuam, evigilet Christus, et loquatur tibi: turbant te opprobria? quae non ego prior audivi pro te? Hoc tibi dicit Christus, sic te alloquitur fides tua. Audi illam, et vide quia si te alloquitur an forte oblitus es, quia Pro nobis passus est Christus (1 Petr. II, 21)? et antequam pro nobis tanta mala pateretur, audivit opprobria? Daemonia ejiciebat, et dicebatur ei: Daemonium habes (Joan. VIII, 48). De illo per Prophetam dictum est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 12). Excita ergo Christum, et dicet tibi in corde tuo: Cum vobis detraxerint homines et dixerint omne malum adversum vos propter me, gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 11, ex Itala). [Crede quod dictum est, et fit in corde tuo tranquillitas magna.] Si ergo Putat se esse aliquid homo, cum sit nihil, se ipsum seducit; opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero. Sive laudet, sive reprehendat, tu in temetipso habes gloriam, quia gloria tua Deus tuus est in conscientia tua, et eris similis virginibus sapientibus, quae tulerunt oleum secum in vasis, ut non in altero haberent gloriam, sed in se ipsis (Matth. XXV, 8). Nam illae, quae non tulerunt oleum secum, mendicaverunt ab ipsis, et extinctae sunt lampades earum et dixerunt: Date nobis de oleo vestro. Quid est, Date nobis de oleo vestro nisi, laudate opera nostra, quia non nobis sufficit conscientia nostra? Quod obscurum videbatur in apostolica lectione, sicut Dominus donavit, exposui. Caetera plana sunt, non quaerunt expositionem, sed factorem. Ut autem quod audivimus facimus, ipsum rogemus, sine cujus adjutorio facere nihil boni poterimus, quoniam ipse dixit suis Discipulis: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 15). Conversi ad Dominum, etc.
Et post Sermonem.
Quia plebs postulavit ut ante diem Natalis beati Cypriani non proficisceretur, adjecit: Vere dico Charitati Vestrae, quia nostrum desiderium, et querelas etiam per litteras ferre non possumus; sed quia hoc, quod petitis, jam jussit et sanctus Senex, sic concludo sermonem: Natalis beati Cypriani jam propinquat; propter eam solemnitatem in me retinendo violenti esse voluistis; ergo qui verbo studemus, bonum est ut etiam corpore jejunemus.
SERMO VI. De pluribus Martyribus.
Ex Cod. n. 12. cui titulus Sermones Augustini et aliorum, prodit hic Sermo Augustini quidem nomine insignitus, et genuinis ejusdem foetibus permixtus. In bibliothecis editis, quas adire licuit, nulla occurrit sermonis istius memoria. In Maurina editione collocabis post sermonem 326. Exordium, et sententia in eo posita iterantur serm. 286, et fere iisdem verbis. Vide etiam serm. 328, n. 2, post medium.
MARTYRUM nomen graecum est, latine testes dicuntur: si ergo testes sunt, pro testimonii sui veritate tanta perpessi sunt. Serviebat veritas Deo, mentiebatur iniquitas sibi. Sic enim scriptum est; corpus Christi loquitur in Psalmo, quod est Ecclesia Et surrexerunt mihi testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI, 12). Testes et testes; testes iniqui, et testes justi; testes diaboli, et testes Christi. Utriusque testis genus vidimus, expectavimus, audivimus cum beatorum Martyrum, quorum dies solemnitatis agitur, passio legebatur. Interrogati, responderunt collecta se egisse, quia Christiani essent. Hoc est testimonium veritatis. Judex dicebat: Quoniam de scelere confessi estis. Hoc est testimonium iniquitatis. Praedicabatur Deus, et vocabatur scelus. In praedicatione Dei obediebat veritas Deo; in appellatione sceleris mentiebatur iniquitas sibi. In ipsos enim quod dicebat, revertebatur, et falsum scelus vero scelere damnabatur. Non faciebant scelus Martyres nostri; non faciebant scelus Christi Martyres congregando se in collecta ad laudandum Deum, ad audiendam veritatem, ad sperandum Regnum Coelorum, et contemnendum praesens nequissimum saeculum. Non faciebant isti scelus. Haec pietas vocatur. Hujus rei nomen religio est. Hujus rei nomen devotio est. Hujus rei nomen verum testimonium est. Quod ergo scelus faciebant qui de pietate confessos insuper occidebant? Illum et illum, ait judex iniquitatis, testis falsitatis, illum et illum et illum gladio animadverti placet. Ecce scelus. Audi et vocem pietatis: Deo gratias, dixit testimonium primus. Primus clausit testimonium victoria perpetua. Credo quod advertit Charitas Vestra, quando Sanctorum passio legebatur, qui primus confessus est; primus vocabatur ante novissimum; victoria in fine perpetua. O victoria sine labe! o finis sine fine! Quid est enim victoria perpetua, nisi victoria sine fine? Hoc est vincere carnis illecebras, vincere perversi judicis minas, vincere corporis dolorem, vincere vitae amorem. Dicam si potuero, Domino adjuvante, fratres mei, quod sentio: in sanctis Martyribus amor vitae amore victus est vitae. Qui acclamastis, intellexistis, sed propter eos qui non intellexerunt, patimini me qui intellexistis, paulisper quod dixi. Hoc dixi: in sanctis Martyribus amor vitae amore victus est vitae. Amando vitam contempserunt vitam. Quis amando argentum contemnit argentum? Quis amando aurum contemnit aurum? Quis amando praedia contemnit praedia? Nemo contemnit quod amat. Invenimus Martyres, qui amaverunt vitam, et contempserunt vitam. Non pervenirent ad illam, si non calcarent illam. Noverant quod agebant, qui erogando acquirebant. Ne putetis eos, charissimi, consilium perdidisse, quando vitam amabant, et vitam contemnebant; non consilium perdiderunt. Semina spargebant, et messem quaerebant. Video agricolae consilium, et cognosco in Martyribus sapientiam. Agricola amando triticum spargit triticum. Qui nescis quid faciat seminator, forte corripies illum, et dicis: Quid agis, insane? quod tanto cum labore collegisti, profers, spargis, ab oculis tuis aufers, in terram projicis, insuper obruis? Respondet tibi: Amo triticum, ideo projicio triticum; si non amarem, non projicerem; crescat volo, non pereat. Ecce quod fecerunt Martyres nostri incomparabiliter sapientiores agricolis. Pauca enim grana spargunt seminatores, et colligunt multa messores. Sed et quod spargunt, et quod colligunt habet finem. Quod spargitur non est multum, multum est quod colligitur, tamen utrumque finitur. Et nolebatis ut Martyres nostri spargerent vitam quandoque mortem finiendam, ut acciperent vitam, quae non habet mortem? Boni foeneratores, boni seminatores, qui multiplicat Deus est. Ipse multiplicat et in agro fruges; ipse quidquid de terra gignitur nutrit. Grana multiplicare Deus potest, Martyres suos servare non potest? Ecce dico vobis, audite quod audierunt. Audistis et vos modo cum Evangelium legebatur; quid eis promissum sit, accepistis: Tradent, inquit, vos in conciliis, et in synagogis suis; flagellabunt vos, et ex vobis occident: dico autem vobis: Capillus de capite vestro non peribit, et in vestra patientia possidebitis animas vestras (Matth. X, 19; et Luc. XXI, 18, 19). Possidebitis, et non perditis. Nemo enim ibi persequitur inimicus; nemo moritur amicus. Ibi eritis ubi perpetuus dies non habet hesternum praecedentem, nec crastinum consequentem. Ibi eritis boni foeneratores, quo vos diabolus sequi non potest. Ferte ad tempus; gaudete in aeternum. Dura sunt quae toleratis, sed magnum fructum habet quod seminatis. Legite quid de vobis, cum seminaretis, dictum est: Euntes ibant et flebant mittentes semina sua (Psal. CXXV, 6, 7). Quo fructu? quo fine? qua consolatione. Venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos. De manipulis istis coronae fiunt. Celebremus ergo Martyrum dies honorando Martyrum passiones, non amando potiones. Conversi ad Dominum, etc.
SERMO VII. De Sancto Joanne Baptista.
Extat hic Sermo in quatuor codicibus MS. Cassinensibus, in Cod. videlicet n. 12, et in tribus lectionariis saeculi XII. constanter Augustino nuncupatus. In bibliotheca vero Leopoldina Blandinii tribuitur auctori anonymo. Sermonis exordium excripsi ex cod. 12, breviatum enim legitur in Leopoldina, et lectionariis forsan ex eo, quod alienum tantisper visum fuerit ab hac festivitate. At clausulam a lectionariis positam retinui, ne mutilus prodiret sermo; Codex enim 12. clausulae loco subdit quaestionem de verbo et voce, quae et lacunis intercepta, et insoluta omnino ab incurioso librario relicta fuit. Caeterum hujusmodi immutationum in lectionariis frequentium exempla passim afferunt Editores Maurini, qui in serm. 44. de verbis Isaiae. c. 53. haec scite annotant: « Nam qui in Ecclesia legendi essent Augustini tractatus, necessario plerumque decurtabantur, iisque exordium aptabatur, et idonea conclusio. » Possidii Indiculus plures enumerat (c. 8. 9. 10.) de hac festivitate sermones, quos inter accensendos esse hunc, et sequentem confirmant jam edita Maurinis Tom. V. n. 228, 293. et seqq.; nam cum iis saepe cohaerent horum sermonum verba, et sententiae. In illa autem editione hunc inseres post Serm. 293, eritque VIII. de Nativitate S. Joannis Baptistae.
QUONIAM. Voluit Dominus hodierno die reddere Charitati Vestrae vocem et praesentiam nostram, et hoc fecit ipse non secundum dispositionem nostram, sed secundum voluntatem suam, agimus ei gratias vobiscum, et reddimus vobis sermonis obsequium, quod est ministerium nostrum, in quo nos servire vobis et oportet, et decet. Vestrum est autem, charissimi, dispensationem qualemcumque servorum Dei accipere cum charitate et illi gratias agere nobiscum, qui nobis donavit hunc diem simul agere vobiscum. Unde ergo loquimur hodie, nisi de illo cujus natalis est hodie? Joannes ergo sanctus natus de sterili, Praecursor Domini nati de Virgine, factus est Domini sui salutator, ex utero annuntiator. Huic Joanni mater sterilis, quae parere non noverat, Salvatoris autem mater virgo unde pareret non habebat: genuit sterilis praeconem, virgo peperit judicem. Sed multos praecones Dominus ipse Jesus Christus ex utero virginis venturus ad homines praemiserat ante se. Omnes Prophetae ab ipso praemissi sunt, sed ipse in illis loquebatur; qui venit post illos erat ante illos. Cum ergo multos praecones ante se miserit Dominus, quid tantum iste meruit? quid tantae excellentiae amplius habuit, cujus natalis hodie commendatur? Nam neque hoc sine signo cujusdam magnitudinis est ut non lateat dies natalis ejus, sicut non latet dies natalis Domini ejus. Alii Prophetae quando nati fuerint ignoramus, de Joanne nescire non licuit quando natus sit. Etiam hinc magnum ipsius meritum apparuit, quia caeteri praenuntiaverunt Dominum, et videre desideraverunt, et non viderunt, et si viderunt in spiritu, futurum viderunt; praesentem autem non hic fuerunt ut viderent. Dicit autem ipse Dominus de illis ad Discipulos suos, quia Multi prophetae, et justi voluerunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt (Matth. XIII, 27). Numquid non ipse illos mittebat? Sed erat in omnibus desiderium, si fieri posset, videre hic in carne Christum. Sed quia praecesserunt moriendo, sicut praecesserant nascendo, non hic eos Christus invenit, sed tamen eos in aeternam vitam Christus redemit. Et ut noveritis quale circa omnes desiderium erat videre hic Christum, recordamini senem illum Simeonem, cui non pro parvo bono nuntiavit Spiritus Dei, quod non esset exiturus de hoc saeculo, nisi vidisset Christum. Natus est Christus; cognovit illum infantem in manibus matris, accepit, tenuit in manibus, cujus Divinitate ipse portabatur; et tenens in manibus infantem Verbum, benedixit Deum dicens: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29). Prophetae ergo alii non hic viderunt Christum, Simeon infantem vidit; Joannes conceptum agnovit, et salutavit: Joannes annuntiavit et vidit, digito demonstravit, et dixit: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I. 29). Excellentior ergo iste omnibus caeteris. Audi de illo testimonium Domini, ubi se illi praetulit, neminem alium. Valde magnus erat cui qui se praeferretur, praeter Christum, non erat. Proinde ipse Dominus ita dicit: In natis mulierum nemo exurrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Et ut se illi praeponeret, secutus adjunxit: Qui autem minor est in regno coelorum major illo est. Se dixit minorem, et majorem; minorem nascendo, majorem dominando; minorem aetate, majorem vero majestate. Post Joannem natus est Dominus. Sed in carne, sed de Virgine, ante illum autem In principio erat verbum. Magna res post Joannem Christus, et tamen Joannes per Christum: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1). Quare ergo venit Joannes? Ostendere viam humilitatis, ut praesumptio hominis minueretur, gloria Dei augeretur. Venit ergo Joannes magnus commendans magnum; venit Joannes mensura hominis. Quid est mensura hominis? Plusquam Joannes nullus homo esse poterat: quidquid Joanne plus erat, jam plusquam homo erat. Si enim mensura magnitudinis humanae fuerat, terminata in Joanne, non inveniebas jam hominem majorem, et tamen invenisti majorem, confitere Deum, quem profecto homine potuisti invenire majorem. Joannes homo, et Christus homo; sed Joannes solum homo, Christus Deus et homo. Secundum quod Deus est, ipse fecit Joannem; secundum quod homo, natus est post Joannem. Sed tamen ille praecursor Domini sui Dei et hominis quantum se humiliat videte: quo nemo exurrexit major inter natos mulierum interrogatur, utrum ipse esset Christus? Tam magnus erat, ut possint falli homines: dubitatum est de illo, utrum ipse esset Christus, et ita dubitatum est ut interrogaretur. Jam si esset filius superbiae, non doctor humilitatis, apponeret se hominibus errantibus, et non ageret ut id putarent, sed jam quod putabant, acciperet. Forte nimium illi erat velle persuadere hominibus, quod ipse esset Christus? Si conaretur persuadere, ei non crederetur: remansisset abjectus et dejectus, et inter homines comtemptus, et apud Deum damnatus. Sed non illi opus erat persuadere hominibus, jam videbat eos hoc putare; acciperet errorem illorum, et augeret honorem suum. Sed absit hoc a fideli amico Sponsi, ut se pro illo ab sponsa diligi vellet. Confessus est se non esse quod non erat, ne perderet quod erat. Non enim erat ille Joannes sponsus; nam cum interrogaretur, ait: Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem venit post me, major me est (Joan. III, 29). Quantum major? Cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Videte quantum minor esset, si dignus esset; quantum se humiliaret, si hoc diceret: Major me ille, cujus ego dignus sum corrigiam calceamenti solvere; dignum enim se curvare ad pedes ejus dixerat. Nunc autem quam multum commendavit humilitatem, quando et ipsis pedibus, imo calceamentis ejus indignum se dixit! Venit ergo Joannes docere superbos humilitatem, annuntiare viam poenitentiae. Venit vox ante Verbum. Quomodo vox ante Verbum? De Christo enim dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum (Id. I, 1). Sed ut veniret ad nos, Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Ergo quia Christum Verbum audivimus, quia vox Joannes est audiamus. Nam dum diceretur illi: Tu quis es? respondit: Ego sum vox clamantis in eremo: parate viam Domino, rectas facite semitas ejus. Audiamus Joannem clamantem, et paremus viam Domino, veniat ad nos Verbum, quoniam Omnis caro foenum, et claritas hominum, ut flos foeni. Foenum aruit, flos decidit; Verbum autem Domini manet in aeternum (Isai XL, 7, 8).
SERMO VIII. De Sancto Joanne Baptista.
Appellationem hanc, Fratres charissimi, initio sermonis positam Maurini Editores annotarunt (serm. 243. Append. T. 5.) in spuriis Sermonibus solemnem, et consuetam esse. At cum hic manifeste sese prodat Augustinus, dicere praeoptarem exordium in lectionariis n. 115 et 123, a quibus exscripsi immutatum fuisse ea ipsa ex causa, quam a Maurinis Patribus in praecedenti mutuam sumpsi. Quod si ibi sorte datum, ut germanum principium detegerem, de clausula autem ambigerem, hic e contrario anceps mihi exordium est, clausula vero certissima. Permagni autem faciendum sermonem hunc ea docent, quae sub finem posita sunt; nam superstitionem in pervigilio festivitatis hujus a plebe servari solitam monent, quam nullus huc usque ejusdem S. Doctoris sermo indicaverat. Incassum hunc quaesivi in Bibliothecis editis, quem in Maurinam editionem transferre poteris sub num. 295, et nonus erit de Nativitate S. Joannis Baptistae. I. Fratres charissimi, natalem hodie magni hominis celebramus; et vultis nosse quam magni? Nemo, inquit Scriptura, surrexit major inter mulierum natos Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Hoc de illo dixit Virginis natus; hoc testimonium perhibuit testi suo; hanc sententiam protulit Judex de praecone suo; sic voluit Verbum honorare vocem suam; sicut nostis, et audistis hodie etiam in Sermone matutino.
II. Verbum Christus est; vox Joannes. Quoniam de Christo scriptum est, quia In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Joannes autem cum de se ipso loqueretur: Ego sum, inquit, vox clamantis in deserto (Ibid. 23). Verbum ad cor pertinet; vox ad aurem. Quando vox fuerit ad aurem, et verbum non perducit ad mentem, habet inanem usum, sed non habet utilem fructum. Ut autem nascatur in corde meo Verbum, voce non indiget; ut autem perferatur ad tuum cor, quod in corde meo jam natum est, ministerium vocis assumit. Potest ergo verbum vox (forte vocem. Sed in Codicibus vox ) praecedere, sed non potest Verbum sine voce procedere. Ad hoc vox creatur, non ut Verbum, quod noverat, gignat; sed ut quod erat emittat. Hoc ergo quod de Verbo, et voce diximus, id est, Christo, et Joanne, videamus quale Christus Verbum, qualis sit et Joannes vox. In principio erat Verbum. Ubi erat? Et Verbum erat apud Deum. Quantum ante nos! Quantum supra nos! Et Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 1 et 14). Et hoc unde sciremus, si vocem non audiremus? Ambulabat enim inter homines Christus mortali jam carne vestitus, et tamen veniebant homines ad Joannem, et dicebant ei: Tu es Christus? respondebat Joannes: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid. 29). Audite illum, agnoscite illum; ipsum praecedo, ipsum annuntio. Mementote quid dixerit: Ego sum vox clamantis in deserto: parate viam Domino; Non mihi, sed Domino. Quando enim ego clamo, illum annuntio; quoniam vox praeconis, adventus est Judicis. Quando autem venerit ille, quem ego annuntio et in vestro corde requieverit, Illum oportet crescere, me autem minui (Id. III, 30). Nostis enim? Dixerunt novimus. Quoniam Verbum quando adjumento vocis arrepto per semitas arctius in regionem cordis influxerit, verbum illud in corde crescit, in aure vox deficit. Non enim permanet sonus, qui percussit aurem; quia non permanet infinitus, quia descendit ad mentem. Hoc quare? quia Illum oportet crescere, me autem minui. Baptizat Joannes, baptizat et Christus. Dictum est Joanni: Super quem videris Spiritum descendentem sicut Columbam, et manentem super eum, ipse est, qui baptizat in Spiritu sancto, et igne (Matth. III, 15). Nostis hoc, fratres. Factum est quando baptizatus est Christus. Ecce jam toto orbe terrarum, ipse est, qui baptizat. Crevit ubique baptismum Christi; baptismum vero Joannis quamvis habeat mysterium in recordatione praeteriti, non tamen habet mysterium in celebratione praesenti. Cessavit baptismum Joannis, et crevit baptismum Christi: Unde et dicit: Illum oportet crescere, me autem minui. Hanc sententiam et in nativitatibus amborum, et in passionibus invenimus. Quamvis enim de Joanne dixerit Joannes, hoc est, Joannes Evangelista de Joanne Baptista; quamvis dixerit de eo: Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes; hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 6); hodie tamen natus est, fratres, quando nox crevit, et minui incipit dies. Christus vero hyemali solstitio, sicut nostis, natus est, quando in luctum lucis noctis incipiunt damna transferri: Quoniam fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. III, 8). Quare sic nati sunt? Quia illum oportet crescere, hunc autem minui. In passionibus etiam: Joannes decollatur gladio; Christus autem exaltatur in ligno. Ille vero erigitur, iste vero prosternitur. Iste ut minuatur est capite truncatus; ille vero ut crescat, in crucis patibulo est exaltatus. Hi vero duo, Dominus, et servus. Dominus in patibulo crucis, servus in decollatione mortis; unde et dicimus: Illum oportet crescere, hunc autem minui. Non immerito, quantum arbitror, etiam aetates in Parentibus eliguntur. Parit enim Joannem mulier grandaeva, Christum Virgo Juvencula. In utero portabatur Virginis, et in coelis adorabatur ab Angelis. Istum desperata edit sterilitas, illum intacta virginitas. Postremo illum Juvencula crescens, istum senecta deficiens. Illud autem, quale est, fratres mei? quanta est hujus hominis dignitas quod nasciturum, sicut Dominum Christum, Angelus parentibus nuntiavit? Quare hoc meruit? Quia nemo surrexit major inter mulierum natos Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Sicut enim vos scitis, Gabriel angelus et ad Virginem Mariam mittitur, promittitur utrique filius, accepit ab utraque responsum. Respondit Zacharias ad Angelum filium promittentem: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea sterilis, et provecta in diebus suis (Luc. I, 18). Respondit et Maria: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco (Ibid. 34)? Ambo de naturae lege desperant, adhuc, credo, nesciebant, [accedente dono gratiae Dei, legem cessare Naturae.] Ergo ambo de dubitatione respondent, et tamen ille punitur, ista benedicitur. Illi dicitur: Ecce eris tacens. Mariae dicitur: Benedicta tu inter mulieres (Ibid. 42). Zacharias amittit vocem; Maria concipit Verbum. Post haec vero quid? Verbum caro fit in Virgine, et vox nascitur de tacente. Joannes natus reddit patri vocem; pater loquens dat filio nomen. Mirantur omnes, stupescunt omnes, et inter se murmurant alterna miscentes. Dicunt sibi: Quid putas erit puer iste (Ibid. 66)? De Evangelio loquamur, Etenim manus Domini erat cum illo. Quid putas erit qui sic coepit; adhuc tantillus est, et jam magnus est; et si iste qui modo coepit, magnus erit, qui semper erat, quid erit? Ille, quem Joannes adhuc in secreta materni ventris inclusus etiam ipsum jacentem in thalamo uteri virginalis agnovit, et quia nondum poterat vocibus, motibus salutavit. Ille ergo quid erit? Vultis scire quid erit? breviter dicam, audite Prophetam: Ipse inquit, Dominus univerae terrae vocabitur (Isaï. LIV, 6). Beati ergo Joannis Dominici praecursoris, hominis magni natalem diem festis coelstibus celebrantes orationum ejus auxilia postulemus. Quia enim sponsi amicus est, potest etiam et nobis praestare, ut ad sponsum pertinere possimus, ut ejus gratiam invenire mereamur. III. Sed si volumus invenire ejus gratiam, non faciamus natali ejus injuriam. Cessent religiones sacrilegiorum, cessent studia, atque joca vanitatum; non fiant illa, quae fieri solent, non quaedam jam in daemonum honorem. Sed adhuc tamen secundum daemonum morem. Hesterno die post vesperam putrescentibus flammis antiquitus more daemoniorum tota civitas flagrabat, atque putrescebat, et universum aerem fumus obduxerat. Si parum attenditis Religionem, saltem injuriam cogitate communem. Scimus, fratres, haec a pauperibus fieri, sed a majoribus fieri prohiberi debuerant. Ait enim quidam: Qui non vetat peccare, cum potest, jubet quidem. Fratres, in nomine Domini, et Dei nostri Jesu Christi, quia proficit Ecclesia per annos singulos, ista utique, et omnis diminutio tendit ad nihilum, sed nondum ita consumpta sunt, ut securi tacere possimus. Nihil est vetustas et novitas, nisi pervenerit ad debitos fines, et vetus superstitio consumatur et nova religio perficiatur; Per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria, et potestas, una cum Deo Patre omnipotente, et cum Spiritu sancto, nunc, et semper, et per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO IX. De Evangelio Luc. XVII, 4. Dimitte, et dimittetur tibi. Ex Codice Ms. n. 170, cui titulus: S. Augustini Operum T. IX; hunc exscripsi tractatum (sic enim inscribitur in Codice) aliis jam editis permixtum in Codice illo contentis. Augustinus de hoc ipso Lucae capitulo alias locutus fuerat ad mensam S. Cypriani, praesente Comite Bonifacio, ut testatur sermo 114. Editionis Maurinae, post quem locandus hic noster erit. Collatis autem in se his duobus, una eademque manus recognoscitur. Hunc in Bibliothecis editis non reperi. Elucubratum vero fuisse opinor post annum 429, postquam divus Prosper ad Augustinum scripserat de haeresi Semipelagianorum jam in Gallia gliscente, qua gratiam ad initium fidei necessariam inficiabantur presbyteri Massilienses; nam, occasione arrepta a laudibus Dei, sibi ipsi quaestionem movet, num primitiae fidei sint a Deo? quam ex Apostolo ad Philipp. confirmat. Caeterum egregius sane sermo est, continetque maximi momenti doctrinas ad fidem, et mores spectantes.
PRAECEPTUM saluberrimum audivimus de sancto Evangelio ut dimittamus fratri, qui in nos peccaverit. Ne sufficiat hoc semel fecisse, sed quotiescumque peccaverit dimittendum esse, si veniam postulabit; hoc ergo ait: Si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te dicens: Poenitet me; dimitte illi (Luc. XVII, 4). Si septies in die intelligas, ergo quotiescumque; solet enim numerus septenarius pro universitate poni. Unde est illud: Septies cadet justus, et resurget (Prov. XXIV, 16); id est, quotiescumque fuerit aliqua tribulatione humiliatus, non deseritur, sed ab omnibus suis tribulationibus liberatur. Inde etiam est illud: Septies in die laudabo te (Psal. CXVIII, 164). Hoc est enim Septies in die quod est semper. Hoc ergo Septies in die quod alibi dicitur: Semper laus ejus in ore meo (Id. XXXIII, 2). Non enim laudes Domini lingua tantummodo personamus, et quando tacemus non laudamus. Plane in omnibus bonis cogitationibus nostris, in omnibus actibus, et bonis moribus nostris illum laudamus, a quo haec nos accepisse gaudemus. Videmus enim etiam Apostolos petere, ut augeatur eis fides (Luc. XVII, 5). Numquid primitias fidei ipsi sibi dederunt, et augmentum a Domino petiverunt? Absit. Hoc ergo petierunt, ut qui inchoavit ipse perficiat, secundum Apostolum: Quoniam qui in vobis opus bonum coepit, perficiet usque in finem (Philip. I, 6). Et quod cantavimus modo quid aliud demonstrat, charissimi: Deduc me, Domine, inquit, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). Non ait: Adduc me ad viam tuam; nam et hoc ipse facit; sed non, cum adduxerit, dimittat. Parum ergo est ad viam adduxisse, nisi sequatur, in via deduxisse, et ad patriam perduxisse. Cum ergo bona omnia habeamus a Deo, in bonis omnibus operibus nostris quando datorem bonorum omnium cogitamus, Deum sine fide laudamus; cum autem Deum, si bene vivimus, sine fide laudamus, Benedicamus Dominum in omni tempore, et semper laus ejus propter hoc in ore sit nostro (Psal. XXXIII, 2). Septies, inquit, in die laudabo te, septenario numero universitatem significans. Ergo si septies in die frater tuus peccaverit in te, et veniens dixerit: Poenitet me; dimitte illi. Non tibi sit taedium semper ignoscere poenitenti. Si non es debitor, impune esses molestus exactor; cum vero debitor habeas debitorem, et tu ejus sis debitor, qui non habet debitum, vide quid facias cum debitore tuo; hoc enim Deus facturus est cum suo. Audi, et time: Laetetur, inquit, cor meum, ut timeam nomen tuum (Id. LXXXV, 11). Si laetaris quando tibi dimittitur, time ut dimittas. Quantum enim timere debeas, idem ipse Salvator ostendit proponens servum illum in Evangelio, cum quo rationem Dominus fecit, et invenit eum debitorem centum millium talentorum; Jussit eum venumdari, et omnia quae habebat, et reddi (Matth. XVIII, 32). Ille provolutus ad pedes Domini sui orare coepit, ut acciperet dilatationem, et meruit remissionem. Ille autem exiens a facie Domini sui, omni sibi debito relaxato, invenit etiam ipse debitorem suum conservum suum, qui ei debebat centum denarios, et obtorto collo coepit trahere ad solutionem. Quando ei dimissum est, laetatum est cor ejus; sed non sic ut timeret nomen Domini Dei sui. Servus dicebat conservo quod servus dixerat Domino: Patientiam habe in me, et reddam tibi. At ille: Non: hodie reddis. Renuntiatum est patrifamilias; et quod nostis, non solum minatus est ei quod deinceps non esset remissurus, si debitorem inveniret, sed totum quod relaxaverat, in caput ejus replicavit, et reddere eum quidquid donaverat jussit. Quomodo ergo timendum est, fratres mei, si est in nobis fides, si credimus Evangelio, si mendacem Dominum non putamus? Timeamus, observemus, caveamus, dimittamus. Quid enim perdis ex eo, quod dimittis? Veniam das, non pecuniam; quanquam et in ipsa eroganda pecunia, aridae arbores non esse debetis. In eroganda pecunia, indigenti tribuis; in danda venia, peccanti ignoscis; utrumque Dominus videt, utrumque remunerat, utrumque uno loco commendavit: Dimittite, et dimittetur vobis, date et dabitur vobis (Luc. VI, 37). Tu autem nec ignoscis, nec erogas; tenes iram, servas pecuniam. Observa iram, ubi non possis liberari per pecuniam: Non proderunt thesauri iniquis: non est ista mea, sed divina sententia. Noverunt qui legerunt. Legi ut dicerem, credidi ut loquerer: Non proderunt thesauri iniquis (Prov. X, 2). Videntur prodesse, sed non proderunt. Forte in praesenti? forte; si tamen aliquid prosunt; sed in die illo non proderunt. Teneantur et non proderunt; contemnantur et proderunt. Justitia tunc bene uteris si amaveris, quia si non amaveris, non habebis fortitudinem, temperantiam, castitatem, charitatem. Aliis animi bonis bene uteris si amaveris; pecunia tunc bene uteris, si non amaveris. Postremo pecunia si amatur, in coelo servetur. Si timendum est ne amittatur, loco tutiore custodiatur. Neque enim in conservanda pecunia fidem tibi servat servus tuus, et fallit te Dominus tuus. Non eum dicentem audis: Thesaurizate vobis thesaurum in coelo? Ecce non tibi praecepit perdere, sed migrare: Thesaurizate vobis thesaurum in coelo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, ibi et cor tuum (Matth. VI, 20, 21). In terra thesaurizas, in terra cor ponis. Quid futurum est in terra cordi tuo? Tabescit, putrescit, cinerescit. Sursum leva quod amas, et ibi ama, et noli putare hoc te recepturum esse quod ponis. Ponis enim mortalia, recipies immortalia; ponis temporalia, recipies aeterna; ponis terrena, recipies coelestia; postremo erogas quod tibi dedit Dominus tuus, et mercedem accipies ab ipso Domino tuo. Sed dices: Quomodo sum in coelo positurus, per quas machinas cum auro, et argento meo sum ascensurus in coelum? Quid quaeris machinas? Migra. Laturarii tui paauperes sunt, et per contritionem mundi facti sunt laturarii. Postremo trajectitium facis: hic das, et ibi accipis. Prorsus si hic dederis, ibi accipies, et cui dederis, ab illo accipies. Non tibi modo veniat in mentem pannosus quisque mendicus; sed veniat in mentem, Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Id. XXV, 40). In paupere accipit, qui pauperem fecit; a divite accipit, qui divitem fecit; quod enim dedit inde accipit; de suo das Christo, non de tuo. Quid enim te jactas, quia hic multa invenisti? Recole qualis venisti. Cuncta hic invenisti, et multis inventis si male uteris, superbia tumuisti. Nonne de ventre matris nudus existi? Da ergo, da, ne perdas quod habes. Si dederis, ibi inventurus es; si non dederis, hic relicturus es: tamen dederis non dederis, migraturus es. Sed aliquando, etsi nugatoriam et improbandam et respuendam ab auribus fidelium, tamen habet aliquam excusationem avaritia nolens erogare pauperi ex eo quod abundat. Dicit enim sibi: Si dedero, non habebo: et multum dando, egebo; et postea requiram a quo et ipse accipiam; debet mihi abundare non solum ad victum, et tegumentum, et domui meae, et familiae meae, sed etiam propter bonos casus, ut habeam quid calumniatori impendam, ut habeam unde redimam; casibus plenae sunt res humanae, debeo mihi servare unde me possim liberare. Haec dicis cum vis pecuniam servare. Quid dicturus es quando peccanti non vis dare veniam? Si pecuniam piget erogare indigenti, eroga veniam poenitenti. Quid perdis si dederis? Novi quid perdas, novi quid amittas; video, sed bono tuo amittis. Amittis iram, amittis indignationem, amittis de corde odium fratris. Maneant illic ista? ubi eris? Ira, indignatio, odium per manent; quid de te facit? Quid mali de te non facit? Audi Scripturam: Qui odit fratrem suum, homicida est (Joan. V, 15). Ergo et si septies in die peccaverit in me, dimittam illi? Dimitte, Christus hoc dixit, veritas dixit cui cantasti: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua. Noli timere, non te decipit. Sed nulla, inquies, erit disciplina; impunita erunt semper quaecumque peccata; delectat enim semper peccare, quando te ille qui peccat cogitat semper ignoscere. Non est ita. Et disciplina vigilet, et benevolentia non dormitet. Quid enim putas malum pro malo te reddere, cum peccanti dederis disciplinam? Absit. Bonum pro malo reddis, et tunc non bene facis si non dederis. Aliquando quidem etiam ipsa disciplina mansuetudine temperatur, data tamen est. Sed non aliud est eam negligentia extinguere, aliud mansuetudine temperare? Vigilet disciplina, ignosce et caede. Videte ipsum Dominum, audite ipsum Dominum, cogitate cui quotidiani mendici dicimus: Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Et taedia pateris quando tibi frater assidue dicit: Ignosce mihi poenitenti. Tu quoties hoc dicis Deo? taces ab hac supplicatione in omni oratione. Numquid vis ut dicat tibi Deus: Ecce heri ignovi, nudiustertius ignovi, per tot dies ignovi, quoties adhuc ignosco? Non vis ut dicat tibi: Semper cum illis verbis venis, semper dicis: Dimitte nobis debita nostra: semper pectus tundis, et tanquam ferrum durum non corrigis? Sed quia egebamus de disciplina, numquid non dimittit nobis Dominus Deus noster, quia ex fide dicimus: Dimitte nobis debita nostra? Et tamen quamvis dimittat nobis, quid de illo dictum est? quid de illo scriptum est? Quem enim diligit Deus corripit: sed forte verbis? Flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII, 6). Ne indigetur peccator filius flagellatus corripi, et ipse unicus sine peccato dignatus est flagellari. Ergo da disciplinam, sed ex corde dimitte iram. Sic enim ait et ipse Dominus, cum de illo ageret debitore, cui replicavit omne debitum, quod inhumanus fuerit in conservum : Sic et vobis, inquit, faciet Pater vester coelestis, si non dimiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Matth. XVIII, 35). Ubi Deus videt, ibi dimitte; inde noli perdere charitatem; exerce salubrem severitatem; dilige et caede; dilige et verbera. Aliquando enim blandiris et saevis. Quomodo blandiris et saevis? quia peccata non arguis, et illa peccata interfectura sunt eum, quem perverse parcendo diligis. Verbum tuum aliquando asperum, aliquando durum; quod est laesurum, attende, quid est facturum. Peccatum cor vastat, interiora demolitur, animam suffocat, animam perdit: miserere, caede. Constituite vobis, charissimi, ante oculos, ut planius intelligatis, quod loquor, homines duos. Puerulus quilibet incautus volebat sedere ubi noverant in gramine latere serpentem. Si sederet, morderetur, et moreretur. Noverant hoc homines duo. Ait unus: Noli ibi sedere; contemptus est. Ivit sedere, ivit perire. Ait alter: Non vult iste nos audire, corripiendus, tenendus, avellendus, colapho est percutiendus, quidquid possumus faciamus ne hominem perdamus. Ait alius: Dimitte, noli ferire, noli offendere, noli laedere. Quis horum misericors? Parcens, ut homo a serpente moriatur; an saeviens, ut homo liberetur? Et sic intelligite, eos qui sunt vobis subditi corrigitis, moribus imponite disciplinam. Servate benevolentiam, de corde dimittite, intus non sit ira, quia ira illa recens festuca est, tenuis, et quasi contemptibilis. Ira recens turbat oculum tanquam festuca in oculo: Turbatus est in ira oculus meus (Psal. VI, 8). Sed festuca illa suspicionibus nutritur, productione temporis roboratur, ad trabem perventura est ista festuca. Inveterata ira odium erit; jam ubi odium homicidium erit: Qui odit fratrem suum, homicida est, inquit. Et aliquando homines habentes in corde odium, reprehendunt irascentes: odium tenes, irascentem reprehendis? Festucam in oculo fratris tui vides, trabem in tuo non vides (Matth. VII, 3)? sermo concludatur. Dominus invocetur, ut quod praecipit, donare dignetur: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38).
SERMO X. In Dedicatione Ecclesia
Ex codicibus Ms. n. 98, 115, 123 et 543, quorum duo inscribuntur collectiones sermonum Augustini, duo vero sunt lectionaria variorum sermones complectentia, sermonem hunc exemplavi, nomine Augustini insignitum, et tanto Doctore dignum. Sed et in Codice n. 2. Biblioth. Pomposianae Monasterii S. Benedicti Cartusiae Ferrariensis, cujus index completus in Archivo Casinensi inter Miscellanea asservatur, extat fol. 77 a ter. Hic idem sermo Augustino pariter nuncupatus, et in tres lectiones divisus, VI, VII, VIII. Codex vero ille est membranaceus in folio characteribus Latinis saeculo XI, exaratus, 79 habens paginas, et ad oram primi folii legitur recentiori manu annotatum. Iste liber est Monachorum Congregationis S. Justinae de Padova, deputatus usui Conventus S. Mariae de Pomposa, signatus n. 5. In editis Bibliothecis non reperi. In editione Maurina inseres post serm. 338, eritque IV, in Dedicatione Ecclesiae. Familiares autem in Augustini lectione, inspectis sententiis simul cadentibus, aliisque figuris, quas in deliciis habuit S. Doctor, non secus ac transitionibus, ambagibus, argutiis, quibus Auditores recreare solebat, germanum Augustini partum recognoscent. I. ADMONEO vos, dilectissimi, ut demus operam, ut simus domus Dei, ut habeamus in nobis habitantem Dominum; nam si habeamus in nobis Deum habitatorem, semper eum habebimus adjutorem. Congratulemur istis bonis operibus, quae in suis fidelibus operatus est Christus, et unusquisque in quantum divinitus adjuvatur bonorum operum profectus jugiter imitetur. Hoc est autem necessarium, fratres, ut omnis aedificet domum Deo. Aedificet autem dives, aedificet pauper; aedificet sublimis, aedificet humilis; aedificet dominus, aedificet servus. Sed quomodo simul haec dicimus et diviti, pauperi, et sublimi et humili, et domino et servo? Quandoquidem nec facultas illis aequalis, nec dignitas, nec potestas? Potest denique fiducialiter respondere dives, et dicere: Aedifico domum Deo, quia copiosam possideo facultatem. Respondet sublimis: Aedifico domum Deo, quia excelsam adeptus sum in saeculo dignitatem. Respondet dominus: Aedifico domum Deo, quia magnam habeo in subditis potestatem. Quam bene gaudemus in istis, qui nos laetificant, et sermonibus, et operibus bonis! Sed ut isti nobis talia responderent, securus est dives de abundantia facultatum, attendit sublimis excellentiam honorum, considerat Dominus multitudinem subditorum. Audivimus ergo responsum divitis, audiamus et pauperis; audivimus responsum sublimis, audiamus et humilis; postremo audivimus responsum domini, audiamus et servi. Illi enim habuerunt quod promitterent, habent isti forsitan quod excusent. Dicit enim nobis sine dubio pauper: Quomodo possum domum Deo aedificare, qui sum inopia paupertatis astrictus? Dicit nobis humilis: Quando possum fabricare domum Deo, qui sum ignobilitate dejectionis comprehensus? Deinde dicit servus: Quomodo possum fabricare domum Deo, qui teneor jugo servitutis obnoxius, et cum a domino meo vix diurni panis mihi prorogetur annona, ad aedificandum domum Deo unde mihi sufficiens potest esse substantia? Quasi videntur rationabiliter respondisse. Sed si responsionem nostram velint libenter accipere, nullatenus se ab aedificatione domus Dei poterunt excusare. Respondemus ergo primitus pauperi quod donaverit Dominus, ut ipse potius aedificetur dum ad aedificandum domum Deo salubriter admonetur. Audi quisquis de paupertate conquereris, et ideo ad aedificandum domum Dei te invalidum protestaris. Quare solam attendis paupertatem tuam, et despicis interiorem substantiam? Ibi enim domum Deo construere, ibi oportet te spiritualibus divitiis abundare: Proinde si pauper es inopia terrenae facultatis, esto dives abundantia charitatis; non possides villam, possides sapientiam; non est nummus in sacculo, sit Deus in animo. Esto nitidus paupertate mentis, quod multo melius est, quam si pretiosis splendeas indumentis; non habes deliciosos cibos, quibus corpus pascitur, sint tibi boni mores, quibus anima saginatur: deliciosi enim cibi quod aliud noverunt, quam in corpore nutrire libidinem? boni autem mores sanctam in corde enutriunt charitatem. Noli ergo pro magno quaerere divitias, quae hic remanebunt; sprituales enim divitias si habueris, pauper non eris; imo si talis fueris, ut per corporales divitias spirituales inquiras, in eo vere dives eris, quia pauper laudabilis eris: Sic vere domum Deo aedificabis, quia ipsa domus Dei tu eris. Aedificando quippe domum Dei non necesse est abundantia nummorum, quia non placet Deo numerositas solidorum, sed puritas animorum. Veram ergo domum Dei charitas aedificat, non facultas. Quod nobis donavit Deus respondimus pauperi; tempus est ut respondeamus et humili. Opponit enim nobis excusatione, quia nullum habuit in saeculo celsitudinis dignitatem.
II. Audi, et esto, charissime, humilis in corde, ut ob hoc existimes domum Dei aedificare te posse. Hic militas tua plus sit in voluntate, quam in necessitate. Esto humilis in corde, et incipiens in te domum Deo aedificare. Ipse enim dicit: Super quem requiescit Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 2). Quanto ergo te fecit voluntas humilem, tanto te cognosce esse in sublimem; et in quantum servaberis humilitatem cordis, in tantum Deo sanctissima fabricabis. III. Jam nunc servis respondeamus, qui dum nobis opponunt servitutis conditionem, putant sibi ad fabricandum domum Deo nullam suppetere facultatem. Audi quisquis es temporaliter servus, quisquis teneris quocumque jure dominationis obstrictus, quisquis conditione qualibet obnoxius, ut aedifices domum Deo esto servus, esto et liber. Esto servus humiliter obediendo, esto liber fideliter serviendo, esto servus Domini tui, et noli esse servus peccati. Cum servieris homini, Deum cogita, Dei praecepta conserva, Dei voluntati semper obtempera, a Deo mercedem bonae servitutis expecta: custodi fidem, fuge fraudem, cognosce Deo te reddere rationem de omni opere tuo: non te faciat pigritia contemptorem, non segnitia negligentem. Ista fiet, ut dum bonam exhibes servitutem, a Deo recipies perpetuam libertatem. Sit ergo in tuo corpore libertas, quae in se habet veras magnasque divitias, non quibus homo mortalis inflatur, sed ex quibus Deo domus delectabilis fabricatur. Apud Deum enim, ubi non est servus neque liber (Galat. III, 23), ille veram domum Deo aedificat, qui bonam conversationem in Dei timore conservat. Quantum existimo, fratres, donante Domino, pauperibus, humilibus, servisque respondimus, ut agnoscant aedificare se debere domum Deo non extra se, sed in se. Verumtamen quia et divitum et pauperum, et sublimium et humilium, et dominorum et servorum servi sumus in Christo, quia ipse hoc praecepit, qui primum hoc fecit, Qui cum sit verus dives, pro nobis pauper factus est, ut illius paupertate nos divites essemus (2 Cor. VIII, 9); cum sit verus Altissimus, Humiliavit semetipsum pro nobis factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II, 8); cumque sit verus rerum omnium Dominus, semeptipsum servus fecit, quando formam servi non solum pro nobis, verum ex nobis accepit. Ergo quia in Christo servi omnium sumus, sicut pauperibus, humilibus, et servis, ita divitibus, et sublimibus, et dominis debemus servitutem nostri redhibere sermonis. Facilius enim solet et divites facultas inflare, et sublimes dignitas ventilare, et dominos potestas extollere. Proinde ipsi sunt sollicitius instruendi, ut studium quod habent in construendis Ecclesiis adhibeant semper operibus bonis, domumque veram Deo in semetipsis aedificent, cujus sancta aedificatio nulla vetustate concidat, nulla reprehensione succumbat. Vos ergo nunc alloquimur, vos in charitate ipsius nostri aedificatoris hortamur, qui divitiis abundatis, qui honoribus excellitis, qui dominatione potestatis gaudetis. Curam gerite, ut domum Dei aedificetis in vobis non lapidibus, et lignis, sed moribus sanctis. Talis autem erit aedificatio vestra, qualis fuerit operatio vestra. Principaliter itaque estote stabiles in fundamento, et permanete in Christo. Deinde contra ipsam copiam, et abundantiam vestram custodite congruam corde cautelam. Tunc enim aedificatis Deo veram domum, si nullum patiamini vestrae animae detrimentum. Fugite superbiam, si non vultis pati ruinam; Nolite sperare in incerto divitiarum (1 Tim. VI, 17), et stabile semper habetis aedificii firmamentum. Divites estote semper in operibus bonis, ut non destructioni, sed aedificationi vestrae proficiant. Estote proni ad misericordiam, et nolite esse faciles ad rapinam. Facultas vestra non sit violenta; dignitas vestra non sit superba; potestas vestra non sit injusta. Omnes ergo fideles aedificate domum Deo bene vivendo. Attendamus, fratres, quid nos beatus Petrus admoneat, et quomodo nobis curam hujus aedificationis injungat. Dicit enim: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini domus spirituales (1 Petr. II, 5). Ecce, fratres, in ista Ecclesia, quam cernimus, quomodo nobis placet lux, novitas, et firmitas. Proinde et nos, qui domus Dei sumus, bonis operibus luceamus, Veterem hominem deponamus (Ephes. IV, 22), et novum laudabiliter induamus; firmitatem quoque sanctae charitatis indefessam jugiter habeamus. Ecce videmus columnas, quibus sunt superpositi parietes, videmus etiam lapides in aedificio sibi invicem cohaerentes. Qui sunt in domo Dei columnae, a quibus lapidum multitudo port atur, nisi viri spirituales, per quos multitudo fidelium gubernatur? Qui sunt lapides mutua sibi connexione conjuncti, nisi omnes fideles, qui sunt unitatis vinculo colligati, qui habentes animam unam et cor unum in Deum, aedificant in semetipsis Deo habitaculum sempiternum? Conjungantur ergo lapides vivi lapidibus vivis in aedificio domus Dei; adhaereant sibi invicem sancti lapides, et insolubiliter socientur non admixtione calcis, sed dulcedine charitatis. Quisquis ergo intras in domum Dei, esto domus Dei; custodi fidem, tene unitatis Ecclesiae charitatem, Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 28), fuge avaritiam, dilige misericordiam, fuge fornicationem, dilige castitatem; et si nondum potes esse in domo Dei columna, ut onus multorum lapidum portes, esto lapis adhaerens lapidibus, ut in aedificio perseveres. Bonum est quidem, ut aedifices Deo etiam visibilem domum in jure tuo, in solo tuo, in praedio tuo; sed multum melius est ut aedifices Deo domum invisibilem in animo tuo. Extra te est domus orationis humanae, intra te sit domus orationis tuae. Hic frequenter habeto illam, et in te jugiter porta: ibi te Deus tanto exaudiet libentius, quanto in ea dignatur licentius habitare. In corde ergo tuo domum Deo semper aedifica, ipsam munda, illam Deo praepara, ubi et tu Deum semper possis habere praesentem, et ille te salubriter audiat orantem. Cui est honor, et regnum, et summa potestas in saecula saeculorum. Amen.