Sermones - Migne/1

This is the stable version, checked on 10 Novembris 2021. Template changes await review.
Sermones 1-10
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum


Sermones 11-20 


7 SERMO PRIMUS. De Natali ipsius S. Leonis I; habitus in die ordinationis suae. SYNOPSIS. S. Leo absens electus gratias pro beneficio rependit, et Ecclesiae suae preces sollicite postulat.

Laudem Domini loquatur os meum (Ps. CXLIV, 21), et nomen sanctum ejus anima mea ac spiritus, caro et lingua benedicat. Quia non verecundae, sed ingratae mentis indicium est, beneficia tacere divina; et satis dignum est a sacrificiis Dominicae laudis obsequium consecrati pontificis inchoare. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri (Ps. CXXXV, 24) Dominus, et benedixit nobis: quia fecit mihi mirabilia magna solus (Ibid., 4), ut praesentem me crederet vestrae sanctitatis affectio, quem fecerat necessitas longae peregrinationis absentem. Ago igitur Deo nostro gratias, et semper acturus sum pro omnibus quae retribuit mihi. Vestri quoque favoris arbitrium debita gratiarum actione concelebro, evidenter intelligens, quantum mihi possint reverentiae, amoris et fidei studia vestrae dilectionis impendere, animarum vestrarum salutem pastorali sollicitudine cupienti, qui tam sanctum de me, nullis admodum praecedentibus meritis, judicium protulistis. Obsecro igitur per misericordias Domini, juvate votis quem desideriis expetistis, ut et Spiritus gratiae maneat in me, et judicia vestra non fluctuent. 8 Praestet in commune nobis omnibus pacis bonum, qui vobis unanimitatis studia infudit: ut omnibus diebus vitae meae, in omnipotentis Dei servitium, et ad vestra paratus obsequia, cum fiducia possim Dominum deprecari: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. XVII, 11): semperque proficientibus vobis ad salutem, magnificet anima mea Dominum, et in futuri retributione judicii ita mihi apud justum Judicem sacerdotii mei ratio subsistat (I Thess. II, 19), ut vos mihi per bona opera vestra sitis gaudium, vos corona, qui bona voluntate sincerum praesentis vitae testimonium praestitistis. Per Christum Dominum nostrum.

SERMO II. De Natali ejusdem II; habitus in anniversario ordinationis suae. SYNOPSIS. I. Nemini vel de justitia sua praesumendum, vel de misericordia Dei diffidendum. --II. Conventus episcoporum in anniversario die consecrationis Romani pontificis, quem Petri haeredem Ecclesia tamquam Petrum suscipit. CAP. I. Honorabilem mihi, dilectissimi, hodiernum diem fecit divina dignatio: quae dum humilitatem meam in summum gradum provexit, quod neminem suorum sperneret, demonstravit. Unde etsi necessarium est trepidare de merito, religiosum est tamen gaudere de dono: quoniam 9 qui mihi oneris est auctor, ipse est administrationis adjutor; et ne sub magnitudine gratiae succumbat infirmus, dabit virtutem, qui contulit dignitatem. Recurrente igitur per suum ordinem die quo me Dominus episcopalis officii voluit habere principium, vera mihi in gloriam Dei causa est laetandi: qui mihi, ut multum a me diligeretur, multa dimisit; et ut mirabilem faceret gratiam suam, in eum munera sua contulit, in quo meritorum suffragia non invenit. Quo opere suo Dominus, quid cordibus nostris insinuat, quidve commendat, nisi ut de justitia sua nemo praesumat, et de ipsius misericordia nemo diffidat, quae tunc evidentius praeeminet, quando peccator sanctificatur, et abjectus erigitur. Neque enim de qualitate nostrorum operum pendet coelestium mensura donorum: aut in isto saeculo, in quo tota vita tentatio est (Job. VII, 1), hoc unicuique retribuitur, quod meretur: ubi si iniquitates Dominus observaret, nullus judicium ipsius sustineret.

CAP. II. Magnificate ergo, dilectissimi, Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in invicem (Ps. XXXIII, 4), ut tota ratio celebritatis hodiernae ad laudem sui referatur auctoris. Nam quod proprie ad affectum animi mei pertinet, confiteor me plurimum de omnium vestrum devotione gaudere. Cumque hanc venerabilium consacerdotum meorum splendidissimam frequentiam video, angelicum nobis in tot sanctis sentio interesse conventum. Nec dubito nos abundantiore hodie divinae praesentiae gratia visitari, quando simul adsunt, et uno lumine micant tot speciosissima tabernacula Dei, tot membra excellentissima corporis Christi. Nec abest, ut confido, ab hoc coetu etiam beatissimi apostoli Petri pia dignatio et fida dilectio; nec vestram devotionem ille deseruit, cujus vos reverentia congregavit. De vestro itaque et ipse gaudet affectu, et in consortibus honoris sui observantiam Dominicae institutionis amplectitur, probans ordinatissimam totius Ecclesiae charitatem quae in 10 Petri sede Petrum suscipit, et a tanti amore pastoris nec in persona tam imparis tepescit haeredis. Ut ergo haec pietas, dilectissimi, quam erga humilitatem meam unanimiter exhibetis, fructum sui studii consequatur, misericordissimam Dei nostri clementiam supplices obsecrate, ut in diebus nostris expugnet impugnantes nos, muniat fidem nostram, augeat dilectionem, augeat pacem, meque servulum suum, quem ad ostendendas divitias gratiae suae gubernaculis Ecclesiae voluit praesidere, sufficientem tanto operi, et utilem vestrae aedificationi dignetur efficere, et ad hoc tempora nostrae servitutis extendere, ut proficiat devotioni, quod fuerit largitus aetati, per Christum Dominum nostrum. Amen.

SERMO III [ Al. II]. De Natali ipsius III; habitus in anniversario die assumptionis ejusdem ad summi pontificii munus. SYNOPSIS. I. Ad Deum referendus honor sacerdotii. Hujus figura in Melchisedech praecessit; utriusque discrimen. --II. Quam impar tanto oneri humana infirmitas. Christus Ecclesiam semper regit. Soliditas fidei Petri permanet. --III. Petri elogia, qui Ecclesiae curam etiam nunc non deserit. Quo sensu petra et fundamentum. --IV. Petrus in successoribus honorandus: Primas omnium episcoporum. Profectus gregis, laus pastoris. CAP. I. Quoties nobis misericordia Dei donorum suorum dies renovare dignatur, justa, dilectissimi, et rationabilis causa est laetandi, si officii origo suscepti ad laudem sui referatur auctoris. Hanc enim observantiam omnibus quidem sacerdotibus congruam, sed mihi necessariam maxime esse cognosco, qui respiciens ad exiguitatis 11 meae tenuitatem, et ad suscepti muneris magnitudinem, etiam ego illud propheticum debeo proclamare: Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi. Quid enim tam insolitum, tam pavendum, quam labor fragili, sublimitas humili, dignitas non merenti? Et tamen non desperamus neque deficimus, quia non de nobis, sed de illo praesumimus, qui operatur in nobis. Unde et Davidicum psalmum, dilectissimi, non ad nostram elationem, sed ad Christi Domini gloriam consona voce cantavimus. Ipse est enim de quo prophetice scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Hebr. VII, 11): hoc est, non secundum ordinem Aaron, cujus sacerdotium per propaginem sui seminis currens, temporalis ministerii fuit, et cum veteris Testamenti lege cessavit; sed secundum ordinem Melchisedech, in quo aeterni Pontificis forma praecessit. Et dum quibus parentibus sit editus non refertur, in eo ille intelligitur ostendi, cujus generatio non potest enarrari. Denique cum hujus divini sacerdotii sacramentum etiam ad humanas pervenit functiones, non per generationum tramitem curritur, nec quod caro et sanguis creavit, eligitur; sed cessante privilegio patrum, et familiarum ordine praetermisso, eos rectores Ecclesia accipit, quos Spiritus sanctus preparavit; ut in populo adoptionis Dei, cujus universitas sacerdotalis atque regalis est, non praerogativa terrenae originis obtineat unctionem, sed dignatio coelestis gratiae gignat antistitem.

CAP. II. Quamvis ergo, dilectissimi, nos ad explendam nostri officii servitutem, et infirmi inveniamur et segnes, dum si quid devote et strenue agere cupimus, ipsius nostrae conditionis fragilitate tardamur; habentes tamen incessabilem propitiationem omnipotentis et perpetui Sacerdotis, qui similis nostri, aequalis Patri, divinitatem usque ad humana submisit, humanitatem usque ad divina provexit, digne et pie de ipsius constitutione gaudemus: quoniam etsi multis pastoribus curam suarum ovium delegavit, 12 ipse tamen dilecti gregis custodiam non reliquit. De cujus principali aeternoque praesidio, etiam apostolicae opis munimen accepimus, quod utique ab opere suo non vacat: et firmitas fundamenti, cui totius Ecclesiae superstruitur altitudo, nulla incumbentis sibi templi mole lacessit [F. leg. lassescit]. Soliditas enim illius fidei, quae in apostolorum principe est laudata, perpetua est; et sicut permanet quod in Christo Petrus credidit, ita permanet quod in Petro Christus instituit. Cum enim, sicut evangelica lectione reseratum est, interrogasset Dominus discipulos, quem ipsum, multis diversa opinantibus, crederent, respondissetque beatus Petrus, dicens: Tu es Christus filius Dei vivi: Dominus ait: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis (Matth. XVI, 16-19).

CAP. III. Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta Ecclesiae gubernacula non reliquit. Sic enim prae caeteris est ordinatus, ut dum Petra dicitur, dum fundamentum pronuntiatur, dum regni coelorum janitor constituitur, dum ligandorum solvendorumque arbiter, mansura etiam in coelis judiciorum suorum definitione, praeficitur, qualis ipsi cum Christo esset societas, per ipsa appellationum ejus mysteria nosceremus. Qui nunc plenius et potentius ea quae sibi commissa sunt peragit, et omnes partes officiorum atque curarum in ipso et cum ipso, per quem est glorificatus, exsequitur. Si quid itaque a nobis recte agitur, recteque discernitur, si quid a misericordia Dei quotidianis supplicationibus obtinetur, illius est operum atque meritorum, cujus in sede sua vivit potestas, et excellit auctoritas. Hoc enim obtinuit, dilectissimi, illa confessio, quae a 13 Deo Patre apostolico inspirata cordi, omnia humanarum opinionum incerta transcendit, et firmitatem petrae, quae nullis impulsionibus quateretur, accepit. In universa namque Ecclesia, Tu es Christus Filius Dei vivi, quotidie Petrus dicit, et omnis lingua, quae confitetur Dominum, magisterio hujus vocis imbuitur. Haec fides diabolum vincit, et captivorum ejus vincula dissolvit. Haec erutos mundo inserit coelo, et portae inferi adversus eam praevalere non possunt. Tanta enim divinitus soliditate munita est, ut eam neque haeretica umquam corrumpere pravitas, nec pagana potuerit superare perfidia.

CAP. IV. His itaque modis, dilectissimi, rationabili obsequio celebratur hodierna festivitas, ut in persona humilitatis meae ille intelligatur, ille honoretur, in quo et omnium pastorum sollicitudo cum commendatarum sibi ovium custodia perseverat, et cujus dignitas etiam in indigno haerede non deficit. Unde venerabilium quoque fratrum et consacerdotum meorum desiderata mihi et honoranda praesentia hinc sacratior est atque devotior, si pietatem hujus officii in quo adesse dignati sunt, ei principaliter deferunt, quem non solum hujus sedis praesulem, sed et omnium episcoporum noverunt esse primatem. Cum ergo cohortationes nostras auribus vestrae sanctitatis adhibemus, ipsum vobis, cujus vice fungimur, loqui credite: quia et illius vos affectu monemus, et non aliud vobis, quam quod docuit, praedicamus: obsecrantes, ut succincti lumbos mentis vestrae castam et sobriam vitam in timore Dei ducatis, nec concupiscentiis carnis mens principatus sui oblita, consentiat. Brevia et caduca sunt terrenarum gaudia voluptatum, quae ad aeternitatem vocatos, a semitis vitae conantur avertere. Fidelis ergo et religiosus animus, ea quae sunt coelestia, concupiscat, et divinarum promissionum avidus, in amorem se incorruptibilis boni, et in spem verae lucis attollat. Certi autem estote, dilectissimi, quod labor vester, quo vitiis resistitis, et carnalibus desideriis repugnatis, placens in conspectu Dei est atque 14 pretiosus, nec solum vobis, sed etiam mihi apud Dei misericordiam profuturus: quia de profectu Dominici gregis gloriatur cura pastoris. Corona enim mea, sicut Apostolus ait, et gaudium vos estis (I Thess. II, 19); si fides vestra, quae ab initio Evangelii in universo mundo praedicata est (Rom. I, 8), in dilectione et sanctitate permanserit. Nam licet omnem Ecclesiam, quae in toto est orbe terrarum, cunctis oporteat florere virtutibus, vos tamen praecipue inter caeteros populos decet meritis pietatis excellere, quos in ipsa apostolicae petrae arce fundatos, et Dominus noster Jesus Christus cum omnibus redemit, et beatus apostolus Petrus prae omnibus erudivit. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

SERMO IV [ Al. III] De Natali ipsius IV; in anniversario die ejusdem assumptionis. SYNOPSIS. I. Festivitatem hanc omnibus esse communem Christianis, qui et reges sunt et sacerdotes. --II. Quanta Petro prae caeteris sint collata: Ecclesiam in Petro, et in ejus fide fundatam. --III. Transivit in alios apostolos potestas clavium, quas Petrus accepit. Speciale privilegium Petri, cujus specialis cura a Domino suscipitur, et pro fide cujus proprie Christus oravit, ut firmitas quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur. -- IV. Petri precibus et sollicitudini deberi quidquid boni a successoribus ejus agitur. CAP. I. Gaudeo, dilectissimi, de religioso vestrae devotionis affectu, et Deo gratias ago, quod in vobis pietatem Christianae unitatis agnosco. Sicut enim ipsa frequentia vestra testatur, intelligitis hujus diei recursum ad communem laetitiam pertinere, et honorem celebrari totius gregis per annua festa pastoris. Nam licet universa Ecclesia Dei distinctis ordinata sit gradibus, ut 15 ex diversis membris sacrati corporis subsistat integritas; omnes tamen, sicut ait Apostolus, in Christo unum sumus (I Cor. XII, 13); nec quisquam ab alterius ita est divisus officio, ut non ad connexionem pertineat capitis cujuslibet humilitas portionis. In unitate igitur fidei atque baptismatis, indiscreta nobis societas, dilectissimi, et generalis est dignitas, secundum illud beatissimi Petri apostoli sacratissima voce dicentis: Et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini in domos spiritales, sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum; et infra: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II, 5, 9). Omnes enim in Christo regeneratos, crucis signum efficit reges, sancti vero Spiritus unctio consecrat sacerdotes: ut praeter istam specialem nostri ministerii servitutem, universi spiritales et rationabiles Christiani agnoscant se regii generis, et sacerdotalis officii esse consortes. Quid enim tam regium quam subditum Deo animum corporis sui esse rectorem? Et quid tam sacerdotale quam vovere Domino conscientiam puram, et immaculatas pietatis hostias de altari cordis offerre? Quod cum omnibus per Dei gratiam commune sit factum, religiosum tamen vobis atque laudabile est, de die provectionis nostrae quasi de proprio honore gaudere; ut unum celebretur in toto Ecclesiae corpore pontificii sacramentum, quod, effuso benedictionis unguento, copiosius quidem in superiora profluxit, sed non parce etiam in inferiora descendit.

CAP. II. Cum itaque, dilectissimi, de consortio istius muneris magna sit nobis materia communium 16 gaudiorum, verior tamen nobis et excellentior erit causa laetandi, si non in nostrae humilitatis consideratione remoremini; cum mulio utilius multoque sit dignius ad beatissimi Petri apostoli gloriam contemplandam aciem mentis attollere, et hunc diem in illius potissimum veneratione celebrare, qui ab ipso omnium charismatum fonte tam copiosis est irrigationibus inundatus, ut cum multa solus acceperit, nihil in quemquam sine ipsius participatione transierit. Verbum caro factum jam habitabat in nobis (Joan. I, 14), et reparando humano generi totum se Christus impenderat. Nihil indispositum sapientiae, nihil erat arduum potestati. Famulabantur elementa, ministrabant spiritus, angeli serviebant, nec ullo modo poterat inefficax esse sacramentum, quod simul ipsius Deitatis unitas operabatur et Trinitas. Et tamen de toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus apostolis, cunctisque Ecclesiae Patribus praeponatur: ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio; et si quid cum eo commune caeteris voluit esse principibus, numquam nisi per ipsum dedit quidquid aliis non negavit. Omnes denique apostolos Dominus quid de se homines opinentur interrogat; et tamdiu sermo respondentium communis est, quamdiu humanae ignorantiae ambiguitas explicatur. At ubi quid habeat sensus discipulorum exigitur, primus est in Domini confessione, qui primus est 17 in apostolica dignitate. Qui cum dixisset: Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit ei Jesus: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 16, 17); id est, ideo beatus es, quia te Pater meus docuit, nec terrena opinio te fefellit, sed inspiratio coelestis instruxit: et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cujus sum unigenitus Filius, indicavit. Et ego, inquit, dico tibi: hoc est, sicut Pater meus tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ego tibi notam facio excellentiam tuam: Quia tu es Petrus: id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio utraque unum, ego fundamentum praeter quod nemo potest aliud ponere (Ephes. II, 14 et 20); tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Super hanc, inquit, fortitudinem aeternum exstruam templum, et Ecclesiae meae coelo inferenda sublimitas in hujus fidei firmitate consurget.

CAP. III. Hanc confessionem portae inferi non tenebunt, mortis vincula non ligabunt: vox enim ista, vox vitae est. Et sicut confessores suos in coelestia provehit, ita negatores ad inferna demergit. Propter quod dicitur beatissimo Petro: Tibi dabo claves regni coelorum. Et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque 18 solveris super terram, erunt soluta et in coelis (Matth. XVI 19). Transivit quidem etiam in alios apostolos jus potestatis istius, et ad omnes Ecclesiae principes decreti hujus constitutio commeavit; sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis Ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur aequitate judicium. Nec nimia est vel severitas, vel remissio, ubi nihil erit ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut solverit aut ligaverit. Instante autem passione sua, Dominus, quae discipulorum erat turbatura constantiam, Simon, inquit, Simon, ecce Satanas expostulavit vos, ut cerneret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, ut non intretis in tentationem (Luc. XXII, 31, 32). Commune erat omnibus apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinae protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere; et tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur.

CAP. IV. Cum itaque, dilectissimi, tantum nobis 19 videamus praesidium divinitus institutum, rationabiliter et juste in ducis nostri meritis et dignitate laetamur, gratias agentes sempiterno Regi Redemptori nostro Domino Jesu Christo, quod tantam potentiam dedit ei quem totius Ecclesiae principem fecit, ut si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur, recteque disponitur, illius operibus, illius sit gubernaculis deputandum, cui dictum est: Et tu conversus confirma fratres tuos; et cui post resurrectionem suam Dominus ad trinam aeterni amoris professionem, mystica insinuatione ter dixit: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17). Quod nunc quoque proculdubio facit, et mandatum Domini pius pastor exsequitur, confirmans nos cohortationibus suis, et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur. Si autem hanc pietatis suae curam omni populo Dei, sicut credendum est, ubique praetendit, quanto magis nobis alumnis suis opem suam dignabitur impendere, apud quos in sacro beatae dormitionis toro eadem qua praesedit carne requiescit? Illi ergo hunc servitutis nostrae natalitium diem, illi ascribamus hoc festum, cujus patrocinio sedis ipsius meruimus esse consortes, auxiliante nobis per omnia gratia Domini nostri Jesu Christi, qui vivit et regnat cum Deo Patre, et Spiritu sancto, in saecula saeculorum. Amen.

SERMO V [ Al. IV]. De Natali ipsius V, in anniversario assumptionis suae ad pontificatum. SYNOPSIS. I. Omnia in Deum esse referenda. --II. Quo quisque altiorem in Ecclesia tenet locum, eo magis illi timendum esse. --III. Christum verum esse Sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, et suae semper adesse Ecclesiae. --IV. Petrum Romanae sedis semper curam gerere. --V. Illi potissimum honorem esse impendendum, cujus sedi successores ejus serviunt. CAP. I. Sicut honor est filiorum, dilectissimi, dignitas patrum, ita laetitia est plebis, 20 gaudium sacerdotis. Quod quia ex divino venit munere: omne enim, sicut scriptum est, datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jac. I, 17): gratias agere bonorum omnium debemus auctori, quoniam sive in naturalibus incrementis, sive in moralibus institutis, ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3); cumque hoc pie et fideliter confitemur, neque in nobis, sed in Domino gloriamur, fructuose in nobis renovantur vota cum tempore, et religiosa festa justa sunt gaudia, in quibus nec ingrati sumus tacendo de donis, nec superbi praesumendo de meritis. Omnem igitur, dilectissimi, causam et rationem solemnitatis hodiernae ad originem suam caputque feramus; et illum debita gratiarum actione laudemus, in cujus manu et gradus officiorum, et momenta sunt temporum. Nam si ad nos et ad nostra respicimus, vix aliquid reperimus unde merito gaudeamus. Mortali etenim carne circumdati, et fragilitati corruptionis obnoxii, numquam ita liberi sumus, ut non aliqua impugnatione pulsemur; nec tam felix capitur in hoc agone victoria, ut non etiam post triumphos surgant rediviva certamina. Unde nemo tam perfectus est pontifex, tam immaculatus antistes, qui placationis hostias pro populi tantum delictis, non etiam pro suis debeat offerre peccatis.

CAP. II. Quae conditio si omnes sacerdotes generaliter tenet, quanto magis nos et onerat et obstringit; quibus ipsa suscepti operis magnitudo creberrima est offensionis occasio. Quamvis enim singuli quique pastores speciali sollicitudine gregibus suis praesint, sciantque se pro commissis sibi ovibus reddituros esse rationem, nobis tamen cum omnibus cura communis est; neque cujusquam administratio, non nostri laboris est portio: ut dum ad beati apostoli Petri sedem ex toto orbe concurritur, et illa universalis Ecclesiae a Domino eidem commendata dilectio etiam ex nostra dispensatione deposcitur; tanto amplius nobis instare oneris sentiamus, quanto cunctis majora debemus. In hac ergo materia trepidationis, quae nobis esset dependendae fiducia servitutis, nisi non dormitaret, neque obdormiret qui custodit Israel, et qui discipulis suis ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20): nisi dignaretur 21 non solum custos ovium, sed ipsorum etiam pastor esse pastorum; qui corporeo quidem intuitu non videtur, sed spiritali corde sentitur; absens carne, qua potuit esse conspicuus; praesens deitate, qua ubique semper est totus. Quia enim justus ex fide vivit (Habac. II, 4), et haec est justitia credentis, ut recipiat animo quod non cernit aspectu; ascendens Dominus in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus (Ps. LXVII, 19), fidem scilicet, et spem, et charitatem, quae inde magna sunt, inde fortia, inde pretiosa, quia quod carnis oculis non attingitur, id miro mentis affectu et creditur, et spe ratur, et amatur.

CAP. III. Adest igitur, dilectissimi, quod non temere, sed fideliter confitemur, in medio credentium Dominus Jesus Christus: et quamvis ad dexteram Dei Patris sedeat, donec ponat inimicos suos scabellum pedum suorum (Ps. CIX, 3), non deest tamen Pontifex summus a suorum congregatione pontificum, meritoque illi totius Ecclesiae et omnium sacerdotum ore cantatur: Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ibid. 6). Ipse enim verus et aeternus est Antistes, cujus administratio nec commutationem potest habere, nec finem. Ipse est cujus formam Melchisedech pontifex praeferebat, non Judaicas hostias offerens Deo, sed illius sacramenti immolans sacrificium, quod Redemptor noster in suo corpore et sanguine consecravit. Ipse est cujus sacerdotium Pater non secundum ordinem Aaron cum legis tempore transiturum, sed secundum ordinem Melchisedech perenniter celebrandum cum firmamento insolubilis jurationis instituit. Nam quia jusjurandum inter homines iis definitionibus adhibetur, quae perpetuis pactionibus sanciuntur, divini quoque juramenti testificatio in his invenitur promissis, quae incommutabilibus sunt fixa decretis: et quia poenitentia mutationem indicat voluntatis, in eo Deus non poenitet, in quo secundum aeternum placitum non potest aliud velle quam voluit.

CAP IV. Non est itaque nobis, dilectissimi, praesumptuosa festivitas, qua suscepti sacerdotii diem divini muneris memores honoramus; 22 quandoquidem pie et veraciter confitemur, quod opus ministerii nostri in omnibus quae recte agimus, Christus exsequitur; et non in nobis, qui sine illo nihil possumus, sed in ipso, qui possibilitas nostra est, gloriamur. Subjungit autem se ad rationem solemnitatis nostrae, non solum apostolica, sed etiam episcopalis beatissimi dignitas Petri, qui sedi suae praeesse non desinit, et indeficiens obtinet cum aeterno Sacerdote consortium. Soliditas enim illa quam de Petra Christo etiam ipse Petra factus accepit, in suos quoque se transfudit haeredes, et ubicumque aliquid ostenditur firmitatis, non dubie apparet fortitudo pastoris. Nam si omnibus fere ubique martyribus pro susceptarum tolerantia passionum, hoc ad merita ipsorum manifestanda donatum est, ut opem periclitantibus ferre, morbos abigere, immundos spiritus pellere, et innumeros possint curare languores; quis gloriae beati Petri tam imperitus erit aut tam invidus aestimator, qui ullas Ecclesiae partes non ipsius sollicitudine regi, non ipsius ope credat augeri? Viget prorsus et vivit in apostolorum principe illa Dei hominumque dilectio, quam non claustra carceris, non catenae, non populares impetus, non minae regiae exterruerunt; et insuperabilis fides, quae bellando non cessit, vincendo non tepuit.

CAP. V. Cum ergo in diebus nostris moestitudines in laetitiam, labores in requiem, discordiae vertuntur in pacem, agnoscimus nos praesulis nostri meritis et precibus adjuvari, et documentis frequentibus experimur ipsum salubribus consiliis, ipsum aequis praesidere judiciis; ut manente apud nos jure ligandi atque solvendi, per moderamen beatissimi Petri et condemnatus ad poenitentiam, et reconciliatus perducatur ad veniam. Et ideo quidquid in nobis hodie sive dignatione fratrum, sive pietate filiorum detulistis officii, illi vos mecum religiosius et verius impendisse cognoscite, cujus sedi non tam praesidere quam servire gaudemus, sperantes orationibus ipsius esse praestandum, ut Deus misericordiarum ministerii nostri tempora benignus aspiciat, pastoremque ovium suarum custodire semper dignetur, et pascere.

ADMONITIO IN SEQUENTES SERMONES DE COLLECTIS. Celeberrimi sunt S. Leonis sermones de Collectis; quippe peculiares quasdam collectas indicant, quae etsi ex Leone memorentur a pluribus, eas tamen a quopiam explicatas reperire non licuit. Quesnellus in notatione ad primum de Collectis sermonem hoc unum subjecit: De collectarum usu et antiquitate multa hic congerere esset actum agere. Consulat qui volet em. card. Baronium ad an. Ch. 44, n. 30, 31, et ad an. 58, num. 35. Illas non in sola Dominica fieri solitas Leonis tempore, patet ex sermone 2 et 3, ubi secundae et tertiae feriae fit mentio. Non tamen de communibus collectis, quae in omnibus Ecclesiis olim fiebant, sed de extraordinaria ac praecipua eleemosynarum collectione S. Leonem his in sermonibus loqui credimus: quae certo anni tempore, ac in certum primum diem indicta et incoepta, aliis consequentibus diebus perficiebatur.

Patet indictio in certum diem ex unoquoque sermone: nam sermone primo in Dominicam, secundo in secundam feriam, tertio in feriam tertiam, quarto in quartam feriam, vel potius quintam, quinto iterum in primam Dominicam, ac sexto in diem sabbati collectae indicuntur. Cum hi sermones diversis annis habiti fuerint, in hac dierum varietate certus procul dubio alicujus mensis dies innuitur, qui uno anno in Dominicam, alio in feriam secundam, alio in tertiam, etc., incideret, et annorum cursu iterum caderet in Dominicam. Dies autem in his sermonibus memoratus, non unicus sed primus collectarum dies appellatur sermone 2, et serm. 5, c. 4 dicitur: Die Dominica prima est futura collectio. Igitur aliis diebus aliae collectiones fiebant; ac perinde hae collectae in aliquot dies producebantur.

His autem diebus Romani per Ecclesias suarum regionum debebant convenire ad eam eleemosynarum largitionem, quam et facultas et pietas suadebat, uti traditur serm. 3 et 4, c. 3, et serm. 6, c. 2. Erant vero Leonis tempore septem regiones ecclesiasticae in Urbe, quarum singulae suam diaconiam habebant, ubi nosocomia et pauperum diversoria erant, in quibus viduae aliique egentes ecclesiastica stipe alebantur. Vide Mabillonium Comment. in Ordin. Roman. tom. II Musei Italici, pag. 17. Ad has ergo diaconias deferendae erant eleemosynae, quae per praesidentium curam necessariis serviebant expensis: quia ad Ecclesiam maxime ab unoquoque opem quaerente decurritur, ut ait Leo serm. 6, c. 2.

Nunc statuenda, si fieri poterit, harum collectarum institutio, nec non in quem mensem inciderent, et quo inchoarent mensis die, quotque diebus peragerentur. Institutionem subindicat S. pontifex serm. 3, 4 et 5, ubi collectas ejusmodi olim a Patribus inductas prodit, ut eo die quo pagani superstitionibus suis diabolo serviebant, Christiani suas oblationes Deo sacratius offerrent. Sic enim serm. 2: Ad destruendas antiqui hostis insidias in die quo impii sub idolorum suorum nomine diabolo serviebant, providentissime in sancta Ecclesia prima est instituta collectio. Et apertius serm. 4, cap. 3; Dies nos apostolicae institutionis invitat, in quo sanctarum collationum prima collectio est prudenter a Patribus et utiliter ordinata, ut quia in hoc tempore gentilis quondam populus superstitiosius daemonibus serviebat; contra profanas hostias impiorum sacratissima nostrarum eleemosynarum celebraretur oblatio. Quod quia incrementis Ecclesiae fructuosissimum fuit, placuit esse perpetuum. Et serm. 5, c. 1, testatur hanc institutionem antiquis profuisse ad destructionem vanitatum. Duo ex his colligenda. Primum ab antiquis Ecclesiae Patribus, qui plures alios dies superstitionibus polluros in pios cultus traduxerunt, celebrem aliquam paganorum superstitionem, qua profanae hostiae, seu oblationes aliquae conferebantur celebri quodam die in impium idolorum cultum, in pias ejusmodi collectas fuisse conversam. Secundum adeo solemnem hanc institutionem fuisse, et Ecclesiae utilem, ut iidem Patres voluerint esse perpetuam; et idcirco sublata licet ea veteri superstitione, Leonis adhuc aetate vigebat.

Quae porro haec superstitio fuerit, unde ejusmodi collectae originem sumpserint, et quem in mensem ac diem inciderint, unde collectarum mensis ac dies statuatur, cum S. Leo nihil prodat, aliunde colligendum est. In id autem juvat horum sermonum ordo quem in aliquot mss. reperimus. In Lectionario Vallicellano A, 6, quatuor ex his sermonibus continentur. Describuntur autem post sermones diei SS. Petri et Pauli, et ante sermonem Leonis 84, qui in mss. collectionibus tertia, quarta, et quinta octavae eorumdem apostolorum affigitur; idemque ordo deprehenditur in codicibus collectionis secundae. Igitur in initium Julii et superstitiones jam memoratae, et collectae ejusmodi incurrisse videntur. Initio autem Julii superstitiosus fuerat dies pridie nonas, quo pagani praecipua solemnitate Apollinares ludos peragebant, in quos etiam celebrandos conferebant nummos. Post Cannensem nimirum cladem instituti fuerunt ex Martii clari vatis carmine, cujus in libris haec inventa Livius recitat lib. XXV, c. 12. Hostes, Romani, si expellere vultis . . . . . Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant, cum populus dederit ex publico partem, privati uti conferant pro se suisque; iis ludis faciendis praeerit praetor. Hoc carmine invento et ad senatum delato censuerunt Patres Apollini ludos vovendos, faciendosque a praetore Urbis. Hic autem in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantum commodum esset, conferret. Initio nulla statuta die hi ludi edebantur. At A. U. C. 546, P. Varus praetor urbanus lege ad populum lata jussus est certum diem statuere. Itaque ipse primus, inquit Livius l. XXVII, ita vovit, lecitque ante diem III nonas Quintiles. Is deinde solemnis servatus. Ex duobus autem antiquis calendariis Maffeiano et Blanchiniano corrigendus Livii textus, et pro III nonas legendum est II nonas Quintiles: quod pariter confirmat tertium calendarium marmori insculptum et Amiterni repertum, a Muratorio editum tom. I Thesauri Inscript. pag. 101. Solum calendarium, non tamen ex marmore, sed ex manuscripto Caesareo vulgatum a Lambecio, quod aetate etiam posterius, tribus laudatis praeferendum non est, III nonas ponit. Id autem librariorum lapsu facile contingere potuit. Bollandistae tom. VI Junii parte II, huic calendario, quod Lambecius primus ediderat, e regione apposuerunt aliud antea ineditum calendarium a Polemio Silvio Leonis nostri aetate conscriptum, in quo aeque ac in calendariis marmoreis II non. memorati ludi assignantur. Una dies initio his ludis constituta, dein eosdem repetitos, sive continuatos in plures dies, ex aliquot veterum testimoniis, qui alios et alios dies memorant, collegit Norisius in Cenotaphiis Pisanis dissert. 2, cap. 6, et ante ipsum Manutius de Legibus Romanorum, et Comment. in ep. 1, lib. XVI, ad Atticum. Ex calendario autem Romano, quod primo Ecclesiae saeculo insculptum in museo Capitolino servatur, et a Francisco Blanchinio editum fuit tom. II Anastasii pag. 305 tab. C, nec non ex Maffeiano saepius recuso, discimus Apollinares ludos inchoasse II non. Julias, et continuasse usque ad IV idus, seu usque ad diem ejusdem mensis duodecimam. In calendario Lambeciano iidem ludi Apollinares notantur etiam III idus ejusdem mensis, id est die 13. Id explicatur ex Cicerone ep. 4, l. XVI, ad Atticum, ubi venationem memorat postridie ludos Apollinares, quae velut appendix ludorum Apollinarium habebatur. Hinc calendarium Blanchinianum III id. habet In Circo, et Maffeianum cum Amiternino eodem die, Ludi in Circo.

Hac ergo superstitione ab antiquis Patribus in pium usum conversa, primus collectarum dies fuisse videtur II nonas Julii, qui est dies octavae SS. Petri et Pauli; isque ante aliquanto erat indicendus, ut populus ad collectionem sese opportune pararet; ac proinde hos sermones inter diem natalem et octavam SS. apostolorum habitos fuisse verisimillimum est. Quod si tres ex his sermonibus in divinorum officiorum usum assumpti, diebus Dominicis 2, 3 et 4 post natale apostolorum assignati inveniuntur in laudato Lectionario Vallicellano, id posteriori tempore accidit, ut Dominicus dies singulis assignaretur; quemadmodum etiam sermo 84, qui ad octavam Apostolorum pertinet, in eodem Lectionario Dominica 6 post eorumdem natale legendus describitur.

Ex his porro, quae hactenus constituimus, facile est annum singulorum indicare. Cum enim S. pontifex Romanae Ecclesiae praefuerit ab an. 440 usque ad an. 461, primus et quintus sermo annis distinctis recitati, in quibus indicitur prima collecta die Dominico, assignandi sunt an. 441, vel 447, vel 452, vel 458; his enim annis dies sexta Julii ex littera Dominicali E incidit in Dominicam. Secundus sermo, qui denuntiat primam collectam feria secunda, ascribendus est an. 442, vel 453, vel 459, in quibus dies II nonas Julias fuit feria secunda: similique ratione tertius sermo, qui designat tertiam feriam adjudicandus est an. 443, vel 448, vel 454, in quibus idem dies fuit feria tertia; ac sermo sextus, qui praefert diem sabbati, habitus fuit an. 446, vel 457, cum dies sextus Julii in sabbatum incidit.

Unus dies feriae quartae, qui sermone quarto designatur, cum alio charactere ejusdem sermonis non videtur congruere. Nam hic sermo manifeste habitus fuit cum sub initium detecti erroris Romae ageretur adversus Manichaeos, unde ad hos deferendos apud presbyteros S. pontifex auditores excitat cap. 4. Id autem mense Julio convenit soli anno 444, nam anno 443 Manichaei eo mense nondum detecti fuerant; serius vero hunc sermonem producere usque ad annum 449, vel 455, vel 460, in quibus dies sextus Julii concurrit cum feria quarta hoc sermone designata, Manichaeismi Romae detecti initia nequaquam sinunt. Haec difficultas de indicata a Leone alia superstitiosa solemnitate, cujus prima dies, eidemque alligata prima collectio anno 444, inciderit in feriam quartam, suspicionem injecerat. At cum nulla alia paganorum solemnitas, quae perinde congrueret, inventa nobis fuerit, nulli autem ethnicae superstitioni magis conveniant caeteri omnes horum sermonum characteres, quam ludis Apollinaribus, qui die sexta Julii inchoabantur; mendum in feriae quartae notationem sermone quarto irrepsisse arbitramur. Perfacile autem fuit amanuensium allucinatione feriam quartam legere, aut scribere pro feria quinta; quae sane an. 444 concurrit cum die secundo nonas Julii.

27 SERMO VI [ Al. V]. De Collectis I. SYNOPSIS. Eleemosynae commendatione praemissa, Dominicam collectarum adesse monet.

Multis divinarum Scripturarum testimoniis edocemur quantum eleemosynarum meritum et quanta sit virtus. Certum est enim unumquemque nostrum animae suae benefacere, quoties misericordia sua inopiae succurrit alienae. Prompta ergo, dilectissimi, et facilis apud nos largitas esse debet, si credimus id sibi unumquemque praestare quod indigentibus tribuit. Thesaurum enim suum condit in coelo qui Christum pascit in paupere. Benignitatem itaque in hoc et dispensationem divinae pietatis agnosce. Idcirco enim te abundare voluit, ut per te alius non egeret, et per ministerium operis tui pauperem ab egestatis labore, teque a peccatorum multitudine liberaret. O mira providentia et bonitas Creatoris, ut uno facto duobus vellet esse succursum! Ventura igitur Dominica dies, collectarum futura est. Hortor et moneo sanctitatem vestram, ut singuli quique et pauperum memineritis et vestri, et pro possibilitate virium vestrarum intelligatis 28 in egentibus Christum, qui tantum nobis pauperes commendavit, ut se in ipsis vestiri ac suscipi testaretur, et pasci Christus Dominus noster (Matth. XXV, 40), qui cum Patre, et sancto Spiritu vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO VII[ Al. VI]. De Collectis. II. SYNOPSIS. Eleemosynam alterum esse lavacrum a peccatis, et opus maximae charitatis.

Notum vobis, dilectissimi, et familiare mandatum pastorali praedicamus hortatu, ut in opere misericordiae studeatis esse devoti. Quod etiam si numquam a vestra sanctitate negligitur, nunc tamen promptius est et impensius exsequendum: quia primus collectarum dies saluberrime a sanctis Patribus institutus hoc exigit ut unusquisque, prout votivum atque possibile est, in usus atque alimoniam pauperum de vestris facultatibus conferatis; scientes praeter illud regenerationis lavacrum, in quo universorum ablutae sunt maculae peccatorum, hoc remedium infirmitati humanae divinitus esse donatum, ut si quid culparum in hac terrena habitatione contrahitur, eleemosynis 29 deleatur. Eleemosynae enim opera charitatis sunt, et scimus quod charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8; Prov. X, 12). Proinde, dilectissimi, in secundam feriam spontaneas collectas vestras sollicite praeparate, ut quidquid vobis de temporalibus substantiis desumpseritis, id multiplicatum in aeterna retributione sumatis.

SERMO VIII [ Al. VII]. De Collectis III. SYNOPSIS. Collectas occasione paganarum superstitionum esse institutas, a quibus ne pauper quidem excluditur; eleemosyna cruciari daemones; pauperes a collectarum fructu non esse alienos.

Christianae pietatis est, dilectissimi, ut quae apostolicis sunt traditionibus instituta, perseveranti devotione serventur. Nam illi beatissimi discipuli veritatis, hoc divinitus inspirata commendavere doctrina, ut quoties caecitas paganorum superstitionibus suis esset intentior, tunc praecipue populus Dei orationibus et operibus pietatis instaret. Quoniam immundi spiritus, quantum gentilium errore laetantur, tantum verae religionis observantia, atteruntur et augmenta justitiae urunt impietatis auctorem. Cujus impia et profana commenta, ne sacratis Deo vero cordibus aliquid pollutionis inferrent, beatus magister gentium praecavebat, cum voce apostolica diceret: Nolite jugum cum infidelibus ducere. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? Et deinde vocem prophetici spiritus addidit, dicens: Exite, exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis (Ibid., 17; Isai. LII, 11). Unde quoniam ad destruendas antiqui hostis insidias in die quo impii sub idolorum suorum nomine diabolo serviebant, providentissime in sancta Ecclesia prima est instituta collectio: volumus dilectionem vestram tertia feria per omnes regionum vestrarum Ecclesias cum voluntariis oblationibus eleemosynarum convenire. In quo opere et si non est omnium aequalis facultas, debet esse par pietas: quoniam fidelium largitas non de muneris pensatur pondere, sed de benevolentiae quantitate. 30 Habeant ergo in hoc misericordiae commercio etiam pauperes lucrum, et ad sustentationem egentium de quantacumque substantia aliquid quod eos non contristet excerpant. Sit dives munere copiosior, dum pauper animo non sit inferior. Quam vis enim major speretur redditus de majore semente, potest tamen etiam de exigua satione multus fructus provenire justitiae. Justus enim est judex noster et verax, qui neminem fraudat mercede meritorum. Et ideo nos curam pauperum vult habere, ut in futurae retributionis examine, misericordibus, quam promisit, misericordiam largiatur Christus Deus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO IX [ Al. VIII]. De Collectis IV. SYNOPSIS. I. Evangelica luce gentilitiae superstitionis tenebras repelli, a quibus omnia manant flagitia. --II. Ideo futurum judicium a Christo praedicitur, ut misericordiae largitate peccata redimantur. --III. Collectas institutionis esse apostolicae: occasione paganicae superstitionis esse ordinatas; verecundos maxime pauperes esse sublevandos. --IV. Haereticos prodere Deo imprimis gratum. Manichaeorum dogmata. CAP. I. Misericordia, dilectissimi, et justitia Dei formam retributionum suarum a mundi constitutione dispositam, per doctrinam Domini nostri Jesu Christi benignissima nobis expositione reseravit, ut acceptis rerum significationibus, quae futura credimus, jam quasi gesta nosceremus. Sciebat enim Redemptor noster atque Servator quantos fallacia diaboli per totum mundum sparsisset errores, et quam multis superstitionibus maximam sibi partem humani generis subdidisset. Sed ne ultra per ignorantiam veritatis creatura ad imaginem Dei condita in praecipitia perpetuae mortis ageretur, evangelicis paginis judicii sui inseruit qualitatem, quae omnem hominem a callidissimi hostis revocaret insidiis: cum jam nulli esset incognitum quae bonis speranda praemia, et quae malis essent timenda 31 supplicia. Incentor namque ille auctorque peccati primum superbus ut caderet, deinde invidus ut noceret, quia in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), totam vim suam in mendacio collocavit, omniaque deceptionum genera de hoc venenatissimo artis suae fonte produxit: ut ab illo bono, quod ipse propria elatione perdiderat, spem humanae devotionis excluderet, eosque in consortium damnationis suae traheret, ad quorum ipse reconciliationem pertinere non posset. Quisquis igitur hominum quibuslibet impietatibus Deum laesit, hujus fraude traductus, hujus est nequitia depravatus. Facile enim in omnia flagitia impulit, quos religione decepit. Sciens autem Deum non solum verbis, sed etiam factis negari, multis quibus auferre non potuit fidem, sustulit charitatem; et agro cordis ipsorum avaritiae radicibus occupato, spoliavit fructu operum quos non privavit confessione labiorum.

CAP. II. Propter has ergo, dilectissimi, versutias hostis antiqui, scire nos voluit ineffabilis benignitas Christi, quid in die retributionis de universitate hominum esset decernendum, ut dum in hoc tempore legitimorum remediorum medicina praebetur, dum elisis reparatio non negatur, et qui diu fuerunt steriles, possunt tandem esse fecundi, praeveniatur disposita censura justitiae, et numquam a cordis oculis divinae discretionis imago discedat. Veniet enim in majestatis suae gloria Dominus, sicut ipse praedixit (Matth. XXV, 31), aderitque cum eo radians in splendoribus suis innumerabilis angelicarum multitudo legionum. Congregabuntur ante thronum potentiae ejus omnium gentium populi; et quidquid hominum universis saeculis toto orbe terrarum progenitum est, in conspectu judicantis astabit. Separabuntur ab injustis justi, a nocentibus innocentes; et cum praeparatum sibi regnum, recensitis misericordiae operibus, filii pietatis acceperint, exprobrabitur duritia sterilitatis injustis; et nihil habentes sinistri commune cum dextris, in ignem ad diaboli et angelorum ejus tormenta dispositum, omnipotentis judicis damnatione mittentur, cum illo habituri poenae communionem, cujus elegerunt facere voluntatem. Quis igitur istam 32 sortem aeternorum cruciatuum non pavescat? Quis mala numquam finienda non timeat? Sed cum ideo denuntiata sit severitas, ut misericordia quaereretur, in diebus praesentibus cum misericordiae est largitate vivendum, ut homini post periculosam negligentiam, ad pietatis opera revertenti, possibile sit ab hac sententia liberari. Hoc enim agit potentia judicis, hoc gratia Servatoris, ut relinquat impius vias suas, et ab iniquitatis suae consuetudine peccator abscedat. Misereantur pauperum, qui sibi volunt parcere Christum. Faciles sint in alimenta miserorum, qui cupiunt ad societatem pervenire felicium. Non sit vilis homini homo, nec in quoquam despiciatur illa natura, quam rerum conditor suam fecit. Cui enim laborantium licet negare quod Christus sibi profitetur impendi? Juvatur conservus, et gratiam refert Dominus. Cibus egeni, regni coelestis est pretium; et largitor temporalium haeres efficitur aeternorum. Unde autem exigua ista impendia tanta aestimari taxatione meruerunt, nisi quia pondera operum charitatis lance pensantur, et cum amatur ab homine quod Deus diligit, merito in ejus ascenditur regnum, in cujus transitur affectum?

CAP. III. Ad horum ergo operum, dilectissimi, piam curam dies nos apostolicae institutionis invitat, in quo sanctarum collationum prima collectio est prudenter a Patribus et utiliter ordinata: ut quia in hoc tempore gentilis quondam populus superstitiosius daemonibus serviebat, contra profanas hostias impiorum, sacratissima nostrarum eleemosynarum celebraretur oblatio. Quod quia incrementis Ecclesiae fructuosissimum fuit, placuit esse perpetuum. Unde hortamur sanctitatem vestram ut per Ecclesias regionum vestrarum quarta feria de facultatibus vestris, quantum suadet possibilitas et voluntas, ad expensas misericordiae conferatis, ut possitis illam beatitudinem promereri, in qua sine fine gaudebit qui intelligit super egenum et pauperem (Ps. XL, 1). Ad quem intelligendum, dilectissimi, sollicita benignitate vigilandum est, ut quem modestia tegit, et verecundia praepedit, invenire possimus. Sunt enim 33 qui palam poscere ea quibus indigent erubescunt; et malunt miseria tacitae egestatis affligi quam publica petitione confundi. Intelligendi ergo isti sunt, et ab occulta necessitate sublevandi, ut hoc ipso amplius gaudeant, cum et paupertati eorum consultum fuerit, et pudori. Recte autem in egeno et paupere ipsius Jesu Christi Domini nostri persona sentitur, qui cum esset dives, sicut ait B. apostolus, pauper factus est, ut nos sua paupertate ditaret (II Cor. VIII, 9). Et ne deesse nobis sua praesentia videretur, ita humilitatis et gloriae suae temperavit mysterium, ut quem Regem et Dominum in majestate Patris adoramus, eumdem in suis pauperibus pasceremus, liberandi ob hoc in die mala a damnatione perpetua, et pro intellecti pauperis cura, regni coelestis consortiis inserendi.

CAP. IV. Ut autem in omnibus, dilectissimi, placeat Domino vestra devotio, etiam ad hanc vos hortamur industriam, ut Manichaeos ubicumque latentes vestris presbyteris publicetis. Magna est enim pietas prodere latebras impiorum, et ipsum in eis, cui serviunt, diabolum debellare. Contra istos enim, dilectissimi, omnem quidem orbem terrarum, et totam ubique Ecclesiam decet fidei arma arripere; sed vestra in hoc opere devotio debet excellere, qui in progenitoribus vestris Evangelium crucis Christi ab ipso beatissimorum apostolorum Petri et Pauli ore didicistis. Non sinantur latere homines, qui legem per Mosen datam, in qua Deus universitatis conditor ostenditur, recipiendam esse non credunt; prophetis, et sancto Spiritui contradicunt, psalmos Davidicos, qui per universalem Ecclesiam cum omni pietate cantantur, damnabili impietate ausi sunt refutare; Christi Domini nativitatem secundum carnem negant; passionem et resurrectionem ejus simulatam dicunt fuisse, non veram; baptismum regenerationis totius gratiae virtute dispoliant. Nihil est apud eos sanctum, nihil integrum, nihil verum. Cavendi sunt, ne cuiquam noceant; prodendi sunt, ne in aliqua civitatis nostrae parte consistant. Vobis, dilectissimi, ante tribunal Domini proderit, quod indicimus, quod rogamus. Dignum est enim, ut eleemosynarum sacrificio etiam hujus operis palma jungatur, auxiliante vobis per omnia Domino Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.


34 SERMO X [ Al. IX]. De Collectis V. SYNOPSIS. I. Collectarum consuetudine ab apostolis tradita juvari fideles. Opes non tam possidendae quam dispensandae a Deo traditae sunt. --II. Quam miseri qui opes suas in proprium tantummodo usum, non in pauperes expendunt. --III. Sine misericordia in pauperes, caeteras virtutes non prodesse. --IV. Fidem sine operibus mortuam esse, per charitatem vivificari. Eleemosynae ac temperantiae bona quae? CAP. I. Apostolicae traditionis, dilectissimi, instituta servantes, pastorali vos sollicitudine cohortamur, ut diem quem illi ab impiorum superstitione purgatum, misericordiae operibus consecrarunt, devotione religiosae consuetudinis celebremus, ostendentes apud nos auctoritatem Patrum vivere, eorumque doctrinam in nostra obedientia permanere. Quoniam sancta tantae constitutionis utilitas, non praeterito tantum tempori, sed etiam nostrae prospexit aetati, ut quod illis ad destructionem profuit vanitatum, hoc nobis proficeret ad incrementa virtutum. Quid autem tam aptum fidei, quid tam conveniens pietati, quam egentium juvare pauperiem, infirmorum curam recipere, fraternis necessitatibus subvenire, et conditionis propriae in aliorum labore meminisse? In quo opere, quantum quis possit, quantumque non possit, solus veraciter ille discernit, qui novit quid quibusque contulerit. Non solum enim spiritales opes et dona coelestia Deo donante capiuntur, sed etiam terrenae et corporeae facultates ex ipsius largitate proveniunt, ut merito rationem eorum quaesiturus sit, quae non magis possidenda tradidit, quam dispensanda commisit. Muneribus igitur Dei juste et sapienter utendum est, ne materia boni operis fiat causa peccati. Nam divitiae, quod ad ipsas species earum atque substantias pertinet, bonae sunt, et humanae societati plurimum prosunt, cum a benevolis habentur et largis, nec illas aut luxuriosus 35 prodigit, aut avarus abstrudit, ut tam pereant male conditae, quam insipienter expensae.

CAP. II. Quamvis autem laudabile sit intemperantiam fugere, et turpium voluptatum damna vitare, multique magnifici facultates suas dedignentur occulere, et in copia affluentes vilem atque sordentem horreant parcitatem, non est tamen talium aut felix abundantia, aut probanda frugalitas, si ipsis tantum propriae opes serviunt; si eorum bonis nulli juvantur pauperes, nulli foventur infirmi; si de magnarum abundantia facultatum non captivus redemptionem, non peregrinus solatium, non exsul sentit auxilium. Hujusmodi divites egentiores omnibus sunt egenis. Perdunt enim illos redditus quos possent habere perpetuos, et dum brevi nec semper libero incubant usui, nullo justitiae cibo, nulla misericordiae suavitate pascuntur; foris splendidi, intus obscuri; abundantes temporalium, inopes aeternorum: quia ipsi animas suas fame afficiunt et nuditate dehonestant, qui de iis quae terrenis horreis commendarunt, nihil thesauris coelestibus intulerunt.

Sed forte sunt aliqui divitum qui, licet nullis largitionibus pauperes Ecclesiae soleant adjuvare, alia tamen Dei mandata custodiunt, et inter diversa fidei et probitatis merita, veniabiliter sibi aestimant unam deesse virtutem. Verum haec tanta est, ut sine illa caeterae, etsi sunt, prodesse non possint. Quamvis enim quis fidelis sit, et castus, et sobrius, et aliis majoribus ornatus insignibus; si misericors tamen non est, misericordiam non meretur: ait enim Dominus: Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7). Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et sederit in throno gloriae suae, et congregatis omnibus gentibus, bonorum et malorum fuerit facta discretio (Matth. XXV, 33), in quo laudabuntur qui ad dexteram stabunt, nisi in operibus benevolentiae et charitatis officiis, quae Jesus Christus sibi impensa reputabit? Quoniam qui naturam hominis suam fecit, in nullo se ab humana humilitate discrevit. 36 Sinistris vero quid objicietur, nisi neglectus dilectionis, duritia inhumanitatis, et pauperibus misericordia denegata? quasi nec alias virtutes dextri, nec alias offensiones habeant sinistri. Sed illo magno summoque judicio tanti aestimabitur vel largitatis benignitas, vel tenacitatis impietas, ut pro plenitudine omnium virtutum, et pro summa omnium commissorum, et per unum bonum isti introducantur in regnum, et per unum malum illi in ignem mittantur aeternum.

Nemo igitur, dilectissimi, de ullis sibi bonae vitae meritis blandiatur, si illi defuerint opera charitatis; nec de sui corporis puritate securus sit, qui nulla eleemosynarum purificatione mundatur. Eleemosynae enim peccata delent (Eccli. III, 33), mortem perimunt, et poenam perpetui ignis exstinguunt. Sed qui ab earum fructu fuerit vacuus, erit ab indulgentia retribuentis alienus, dicente Salomone: Qui obturat aures ne audiat imbecillum, et ipse vocabit Dominum, et non erit qui exaudiat eum. Unde et Tobias filium suum praeceptis pietatis instituens: Ex substantia, inquit, tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab illo paupere: ita fiet ut nec a te avertatur facies Dei (Tob. IV, 7). Haec virtus omnes facit utiles esse virtutes, quae ipsam quoque fidem, ex qua justus vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17; Galat. III, 11), et quae sine operibus mortua nominatur (Jac. II, 26), sui admixtione vivificat: quia sicut in fide est operum ratio, ita in operibus fidei fortitudo. Dum ergo tempus habemus, sicut ait Apostolus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fide (Galat. VI, 10). Bonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus (Ibid., 9). Praesens itaque vita tempus est sationis, et dies retributionis tempus est messis, quando unusquisque seminum fructus secundum sationis suae percipiet quantitatem. De proventu autem istius segetis nemo falletur, quia animorum ibi magis quam impendiorum mensura taxabitur; et tantum reddent exigua de exiguis, quantum magna de magnis. Et ideo, dilectissimi, satisfiat apostolicis institutis. Et quia die Dominica prima est futura collectio, omnes vos 37 devotioni voluntariae praeparate, ut unusquisque secundum sufficientiam suam habeat in sacratissima oblatione consortium. Exorabunt pro vobis et ipsae eleemosynae, et ii qui vestris muneribus juvabuntur; ut ad omne opus bonum idonei semper esse possitis, in Christo Jesu Domino nostro, qui vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.