EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 136

Sermones

Sermones (Ratherius Veronensis), J. P. Migne 136.0757A

571-577 SERMO PRIMUS [ al. II] DE QUADRAGESIMA. 136.0689A|

1.

Hortor et admoneo vos mecum, si qui in hac mihi estis plebe consimiles, ut aurem cordis prophetico adhibentes consilio dicentis: Redite, praevaricatores ad cor (Isai. XLVIII, 6), cogitet unusquisque nostrum, quare creatus, quare natus, quare renatus, 578 quo pretio, et quare redemptus. Utrumnam debitas gratias retulerit Creatori, factori et Redemptori suo, et ejus, ut dignum fuerat, saluberrimis obedierit praeceptis. Quod si in hoc se non invenit, ut optarem, culpabilem; factori, Redemptori, et protectori gratias referens suo, non sibi illud superbe attribuens, humiliter gaudeat, et ab ipso finem in talibus bonum indesinenter exoptet, et ne praevaricator 136.0689B| unquam juste vocetur, indesinenter exposcat.

2.

Qui vero secus egerunt, ne sese desperent admoneo, sed reminiscentes misericordiae Dei super peccatores innumerabilium exemplorum, converti a suis pravitatibus, dum sani sunt et 579 incolumes, 136.0690A| velocissime festinent; ne si dum possunt, non volunt, dum voluerint, non possint. Quod tamen si fecerint, antiquum illum adversarium absque dubio contra se concitabunt, qui totis contra eos sese statim exerens viribus, conabitur eos vitiis implicare prioribus. Omnis autem, sicut ait Apostolus, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet (I Cor. IX, 25). Luctaturi igitur contra tam atrocem, crudelem callidumque tyrannum, quoniam quidem isti nobis ad hoc cum Dei adjutorio actitandum generaliter ac specialiter delegati sunt potissimum dies, abstineamus nos ab omnibus, quae illum fortiorem, nos imbecilliores omnino efficiunt. Quae sint autem ipsa, Apostolus melius dicat: Obsecro vos, inquit, tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a 136.0690B| carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II, 11). Ecce quid nos imbecilles, quid illum efficiat fortem: carnalia utique desideria, a quibus dum non abstinemus, animas nostras expugnabiles facimus. Cum enim nemo nisi alicui militet, et hic expressius, cui carnalia militent desideria, 136.0691A| minime dicatur; dum adversus animam militare dicuntur, manifeste diabolo militare monstrantur. Nullus enim animarum nostrarum alter est adversarius, nisi ille, qui eas statim invadit, ubi Deus eas justo judicio deserit. Justo autem eas Deus judicio deserit, si eum prius deseruerint ipsae: quamvis et innumeras se deserentes ipse minime deseruerit, sed hoc magis ex misericordia quam ex justitia.

3.

Quia igitur carnalia desideria diabolo adversus animas militant nostras, ne dux de nobis triumphet illorum, opponamus illis abstinentiam, et habebimus, Deo adjuvante, victoriam. Convertamur itaque ad Dominum, fratres, in toto corde nostro, in jejunio, et fletu, et planctu (Joel II, 12). Sed a quo, ad quem converti vos putatis monemus [ f., moneri]? Ab inimicis 136.0691B| utique animarum nostrarum carnalibus desideriis ad amicam illarum abstinentiam; a diabolo, cui militant ipsa, ad Dominum, qui contra illum, si volumus, pugnat pro nobis die noctuque. Sed si volumus contra illum pugnare, studeamus eum a nobis longius propulsare, et a cordibus nostris ejicere, neque eum intra nos ipsi fovere. Sub umbra enim dormit, ut ait Dominus, in secreto calami, et locis humentibus (Job XL, 16). Umbra vero sunt callidi; calamus simulatores, foris itaque placidi, interius vacui; humecta vero loca, luxuriosorum sunt membra, et libidinosa illorum praecordia. Verumtamen noverimus, Domino teste, quia hoc genus nullus neque de se, neque de alio valet ejicere, nisi in oratione et jejunio (Marc. IX, 28). Sed quomodo in oratione a 136.0691C| se ejicere diabolum valet, de quo dicitur: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis? (Prov. XXVIII, 9.) 580 O utinam enim si non exaudibilis, saltem non esset exsecrabilis oratio nostra! Itemque alibi: Qui avertit aurem suam a clamore pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur (Prov. XXI, 13). Hic profecto quid etiam profundius innuitur, quia nisi clamantem ad te adjuves pauperem, non te exaudiet Deus orantem. Jejunas vero, quomodo? nisi a vitiis abstinendo, cum Dominus dicat: Nolite jejunare sicut usque ad hanc 136.0692A| diem (Isai. LVIII, 4), et caetera quae sequuntur? Ut igitur a cordibus nostris expellamus diabolum, jejunemus, oremus, eleemosynam secundum possibilitatem faciamus, sed ultra possibilitatem nos voluisse testem Dominum habeamus. Ita enim carnalia desideria, quae adversus animas militant nostras, ipsius adjutorio freti superare valebimus.

4.

Sed dicit aliquis: Si ab omnibus quae caro desiderat abstinemus, quomodo vivemus? Nonne esuriens desiderat edere, sitiens bibere, etiamsi non superflue neque sumptuose? Somnum patiens (ut haec tantum de innumeris honeste atque necessario requisitis proferantur) nonne optat dormire? Ad quod respondendum; quia non interdicuntur hoc praecepto necessaria, sed superflua, sed noxia, sed 136.0692B| inhonesta, et a Deo prohibita. Unde et alter Apostolus: Carnis, ait, curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14): ubi profecto nobis praecipitur, ut sic corpori necessaria ministremus, ut nulli animum voluptati subdamus; ne, dum ratio domina, caro debeat esse ancilla, propter ancillam dominam conteramus, et imperet quae obtemperare, obtemperet quae imperare debuerat. Abstinentia caeterum nostra nisi sit triformis, est per omnia ad perfectionem inutilis, hoc est, ut primum a meditatione prava, secundo a locutione noxia, tertio ab operatione cessemus, pro Dei timore vel amore, perversa; ut mundati, Deo misericorditer largiente, ab omni inquinamento carnis et spiritus, his sanctis saltem diebus sanctissimum Pascha post ipsos venturum cum gaudio 136.0692C| et laetitia celebrare possimus: ipso adjuvante, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

581 SERMO II [ al. I]. DE QUADRAGESIMA. ab auctore inscriptus: Sermo valde prolixus de Quadragesima Ratherii Veronensis, vel inefficax se vivente, ut est sibi visum, garritus.

1.

Cum neminem divinis lateat imbutum dogmatibus, hos quadraginta dies, quos parcimoniae ritu 136.0693A| excolendos prae manibus [ f. omnibus] tenemus, hoc ideo numero institutos, quod praeter id quod cataclysmo praefigurati fuerint, cum primitus etiam ipsi a Moyse et Elia, legis utique et prophetiae ministris, ipsiusque Domini prophetarum inspiratoris, legis conditoris et impletoris, gratiae largitoris, Evangelii fundatoris continuo sunt jejunio adimpleti, mysticum quid etiam, nec omnino contemnendum designent; mirari non sufficimus illorum superstitiosam observantiam, qui non quadraginta, sed viginti diebus distinctim nihil omnino gustantes, viginti vero reliquis ante horam usque ad crapulam et ebrietatem prandiis solemnibus incubantes, 582 Quadragesimam non verentur hujuscemodi nugacitatis observantiam vocitare, cum vigesimam deberent 136.0693B| eam potius appellare. Nec putetis, audientes, quod hujusmodi locutionis exordium facientes, eorum reprehendere conemur religiosam devotionem, qui super hoc, quod omnibus legaliter est institutum Christicolis, aut duobus, aut tribus, aut uno saltem in hebdomada die sibi fortius aliquid abstinentiae indicunt, reminiscentes scilicet illius dicentis: Qui illicita commisit, debet a licitis abstinere (GREG.); et: Haec oportuit facere, et illa non omittere (Matth. XXIII, 23); et: Quodcunque supererogaveris, ego cum rediero, reddam tibi (Luc. X, 35), non obliti prolatum: non reprehendimus, inquam, sed laudamus et approbamus; tantum viderint, ne de illis quoque dicatur: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 42). 136.0693C|

2.

Illorum potius dolenda vesania, qui uno die nihil gustant, altero, ut vidisse nos semel [ f., non semel] adeo meminimus, ut etiam in sabbato illo sanctissimo, quo missam saltem canere ante vespertinam nulli nostratium conceditur horam, 136.0694A| (cum, nisi jejunium usque ad sancti illius sabbatum protrahamus vesperam, peragere nullomodo Occidentalium ritu valeamus Quadragesimam) tertia, proh dolor! hora diei nutare instabilitate gressuum quosdam prae crapula et ebrietate viderimus. Quid illi aliud dicendi fecisse, 583 nisi parasceve quasi Domino jejunasse, Sabbato compensationem jejunii a diabolo ipsam utique crapulam recepisse? Nisi forsitan ita quis desipiat, ut putet Quadragesimam hanc meruisse praerogativam, ut contra constitutionem aliorum temporum aliqua in ea sit dies, quae non mane incipiat, vespera terminetur.

3.

Subsimilis vero quia et de coena [ l. in coena] Domini violatorum Quadragesimae profecto est delinquendi occasio; cum in sanctis legatur canonibus: 136.0694B| Si quis in quinta feria majoris hebdomadae dicit solvendum esse jejunium, anathema sit: et rite ejusdem solemnitatis diem colentium maximum post horam diei nonam sit rectissime gaudium; non solvisse defenditur jejunium, qui usque ad eamdem jejunans, diebus ut caeteris, horam, venit ad ecclesiam, coenat cum Domino, id est, corporis et sanguinis ejus ipso die initiata percepit sacramenta, postea in magna laetitia sobrie prandet, pedes pauperum lavat, residens in Dei nomine non superflue bibit, Deo gratias agit, cubitum benedicens Domino, seque ipsius communiens signaculo, pergit. Ante vero nonam horam cum nullius unquam gentis consuetudo nominaverit aliquod prandium coenam; mirari non desinimus, qualiter aliquis ante eamdem 136.0694C| celebrare audeat ullo modo missam, quae non aliud nisi ipsam continet Domini celebratam ad vesperam coenam, sicut et Sabbati officium resurrectionem Dominicam. Quae nimirum utraque illam inanem faciunt occasionem, quam quidam 136.0695A| desuper adjectis duobus ad quadraginta praetendunt diebus.

4.

Addimus praeterea, quia decimam dierum, secundum beati suasionem Gregorii (lib. I, in Evang. hom. 16. n. 5), Deo non possumus dare, nisi usque ad vesperam Sabbati sancti Quadragesimam studeamus extendere. 584

5.

Sciendum sane, quod cum sub una fide sint consuetudines Ecclesiarum diversae; Orientales et longiorem et austeriorem, quam nos, faciunt Quadragesimam: et idcirco paschale gaudium ad horam Sabbati sancti inchoant, ut dicitur, (quod nobis licet minime) tertiam. Baptismum enim ut nos, non eo die, sed in Epiphania et Pentecoste dicuntur solummodo, contra instituta licet nostrorum 136.0695B| canonum, celebrare.

6.

Vituperamus et illorum ridiculosam nimium stultitiam, qui contra concessam nona hora diei omnibus sumendi quidlibet licentiam, usque ad noctem quotidie jejunium eligunt protelare, ut nocte quasi cum licentia ventrem valeant ingurgitare. Cum enim de Domino sacra Evangelii proferat lectio, quia Cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus (Matth. IV, 2), postea esurierit, nec tamen manducare suadenti consenserit; non exemplo Domini jejunare convincitur, qui post jejunium esuriens, gulae appetitum, ut ille tentatorem, non superat, diabolum.

7.

Male jejunant et illi, qui quod corpori suo subtrahunt, non pauperibus tribuunt; sed aut suo 136.0695C| ventri, aut, quod est nequius, mammonae, id est, cupiditiae daemoni, abstinendo reservant.

8.

Illorum quoque Deus non approbat jejunium, qui abstinentiae diebus, detractionibus, litibus, et criminosis inserviunt actibus. Abstinent vino, livoris ebrii semper veneno; non comedunt carnes, et rodendo aliorum incessanter lacerant mores; deest eis potionum dulcedo, et cogitationum eos nequam vexat pernoxior amaritudo. Contra illorum igitur et istorum dementiam, hoc potius approbamus 136.0696A| quod sapientissimus ait Hieronymus: Melius quotidie parum, quam raro sumere satis. Vere, vere, et melius, 585 et contra inanem gloriam tutius. Quis enim hora diei licita cum caeteris te considerans parum edentem aestimare potest, utrum hoc facias Dei timore, an, ut multi, edendi impossibilitate? Biduana sane vel triduana saepe, ut ait jam dictus, jejunia, non Deo, sed vanae gloriae certum est militare.

9.

At contra gluttonum ista solet esse defensio, licet non per omnia falsa: Melius est, aiunt, abstinere a vitiis quam a cibis. Sed quomodo abstinet a vitiis, quaeso, qui gulae deservit? Nonne ex octo principalibus vitiis unum triformis est gula, et cum manducando vetitum, homo perdiderit paradisum, 136.0696B| non aliquando jejunando, semperque peccando, qualiter quis lucrabitur coelum? Quid, aiunt, nocet, si ante nonam comedam, cum non nisi semel in die manducans, jejunium faciam? Ad quod respondemus: Quid profuit Adae quod non nisi semel de fructu ligni vetiti manducavit, postea ab eodem abstinuit? Nonne ipsa inobedientia divini praecepti reum illum in perpetuum fecit? Qui autem illum de ligno eodem comedere prohibuit, ipse tibi jejuniorum diebus usque ad horam nonam abstinere praecepit. Quod si inobediens ausus fueris praeterire, quod jejunium te putas fecisse?

10.

Quare autem triformis dicitur gula, nisi quia primum ejus vitium est ante horam manducare; secundum in hora plurimum manducare? Spernitur 136.0696C| enim vero, ut ait quidam, a Deo totius diei jure jejunium, quod in vesperam, aut certe in crastinum ventris ingluvie, vel pretiosiorum compensatur multiplicitate, vel saltem suavitate ciborum. Fac, inquiunt, eleemosynam, et quod Deus concedit manduca.

11.

Melius dicerent: Fac eleemosynam, jejuna et ora. His enim nisi duabus alis jejunia nostra vehantur, coelum non valent conscendere: orationum videlicet et eleemosynarum juvamine. Haec enim tria 136.0697A| mutuo sibi suffragantur ita solamine, ut jejunium eleemosynae et oratio; eleemosynas oratio et jejunium; orationem eleemosynae et jejunium perferant ad remuneratorem facientium, si tamen sinceriter peragantur, absque dubio Deum; hoc vero nisi se invicem adjuvent incessanter suffragio, unum quodlibet eorum duobus aliis destitutum, placare, ut veremur, tria omnia requirentem justum omnino non valent judicem, ac perfectae bonitatis amantissimum Deum.

12.

Cum vero ita sit, ut et de orationibus, quae nostrum movent animum, minime sileamus; nobiscum reprehendere non cessamus pariter eosdem, quibus Jacobus ait apostolus: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. IV, 3). Male namque 136.0697B| petit, qui non petit quod Dominus praecipit, sed quod potius interdicit. Ille namque desiderare et petere nos jubet coelestia, nos contra et 586 desideramus et optamus terrena; ille orare pro persequentibus et calumniantibus, nos e diverso contra persequentes et calumniantes exsecrabiles fundimus preces. Quale autem est illud, quod quidam noctibus psalmodiis et orationibus instant, diebus vero detractionibus, praviloquiis, otiositati et desidiae vacant, cum nox potius quieti, dies sit concessa labori; quod, remur, optime noverat ille, qui postquam dixerat: Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. CXVIII 62); et: In matutinis meditabor in te (Psal. LXII, 7); duas videlicet tantum nocti consecrans horas, septies, ait, in die laudem dixi tibi 136.0697C| (Psal. CXVIII, 164). Nos vero, fratres, quidquid perperam agitur, cum Dei adjutorio devitantes, atque apostolici illius non immemores: Sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum Christo vivamus (I Thess. V, 10), in noctibus extollamus manus, id est, opera nostra, in sancta, et benedicamus Domino (Psal. CXXXIII, 2): post quietem vero surgentes, ut juxta eumdem Apostolum, et jam silentes sine intermissione nos orare debere credamus, illius dicentis omnimodis recordemur: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis (Prov. XXVIII, 9). At contra veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate, Dominica nobis dicitur voce (Joan. IV, 23). Petamus quoque a Deo non quod nos prohibet cupere, sed quod imperat desiderare, 136.0697D| ut nobis respondere dignetur quod Salomoni sapientiam postulanti respondit (III Reg. III, 11). Cui nimirum responso illud Evangelium concinit: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia, id est corpori necessaria, adjicientur vobis (Luc. XII, 31).

13.

Quales autem, quam exaudibiles illorum sunt preces, qui tempore orationis, ut ita dicamus, omnia peragrantes, furtum etiam plerumque, latrocinia, homicidia, adulteria, fornicationum etiam 136.0698A| multimoda genera, et his similia meditantes quamplurima, neque Dei, quem rogare videntur, neque illius rei, pro qua rogant, ullo modo recordantur: quid, quaeso, rogant? quem rogant? pro quo rogant?

14.

Verum quia daemonum hoc agitur insidiis, invidentium utique profectui orationis, cum et curae saeculares, et quae saepius videmus, loquimur, audimus, ad hoc nimium impediant faciendum; praeter alia (faciendum est) nobis quod caecus ille in Evangelio legitur fecisse: quem cum praetereuntes increparent ut taceret, multo magis clamabat: Fili Dei, miserere mei (Marc. X, 48). Os sane nostrum (verissime veracissimi in hoc utamur sermone) tanto minus exauditur in prece, quanto magis inquinatur 136.0698B| turpi locutione.

15.

De orationibus itaque quoniam quidem satis pro tempore diximus, ad eleemosynas veniamus. Eleemosyna cum a misericordia vocabulum trahere videatur, nulla congruentius principatum in ordine, ut nobis videtur, potest habere, quam illa, de qua Sapiens admonet ita: Fili, miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24): ut videlicet 587 illud nobismetipsis primitus misericordiae impendamus, ut quae Deo placent, agere satagamus: et quia proximum sicut nosmetipsos diligere jubemur, eumdem recto consilio, ubi commodum visum fuerit, sive arguendo, sive obsecrando, sive increpando, in viam Domini dirigamus; corporis si indiget necessariis, de justis laboribus nostris illi secundum 136.0698C| quod possumus praebeamus. Scriptum quippe tenemus: Qui offert sacrificium ex substantia pauperis, sic est quasi qui victimat filium in conspectu patris sui (Eccli. XXXIV, 24). Hoc vero facientes, illius Domini recordemur: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare divites, quia habent retribuere tibi; sed voca pauperes, et retribuetur tibi in resurrectione justorum (Luc. XIV, 12-14). Quamvis nemo in ea re sit dives, in qua solatio indiget; ac per hoc quod illi largimur, non diviti, sed conferimus indigenti, tantum pro Dei reverentia, et pro Christi hoc faciamus amore, illius utique ducti auctoritate praecepti: Quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter (Matth. VII, 12). Quod enim de mammona 136.0698D| iniquitatis amicos nobis facere suademur (Luc. XXI, 9), non propterea dicitur, ut uni auferamus quod alteri tribuamus, cum juxta Augustinum, melius sit nulli dare, quam alicui tollere; sed ut noverimus, quia divitiae cum omni sint saeculo communiter datae, a nullo congregari sine avaritiae malo valent ullo modo. Omnis enim, ait Hieronymus, dives, aut iniquus, aut iniqui est haeres. Et quia Psalmistae dicitur voce: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Psal. XL, 2); demus operam ut qui plus indiget, plus utique accipiat; qui minus, similiter 136.0699A| minus. Et quia hoc quoque nobis praecipitur, tribuamus potius bono quam malo, si tamen eos valemus discernere; si non, sequamur dicentem: Ne eligas cui miserearis. Caveamus etiam, ne quem exasperemus importunius licet rogantem: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Et quia, beatus, ut ait Ambrosius, bonorum exhibitio saepe per moram contraxit offensam, praebeamus solliciti aurem dicenti: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Prov. III, 28). In his vero omnibus hoc attendamus, ut non pro inani gloria, sed pro Dei jussione, et communis naturae consideratione, bonum quod facimus, agere studeamus, Domino ita jubente: Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quod faciet 136.0699B| dextera tua (Matth. VI, 3). Quanquam et hoc dicto praecipi possit videri, ut in nostra eleemosyna nil possit inveniri, quod de sinistro opere, id est, de injusto sit acquisitum labore: sequitur magis ostentationem innuat hoc dicto notari. Ut sit, inquiens, eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Ibid., 4). Dicente quoque Apostolo: Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6); et quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33); consideremus, maximo igni injecta modica quid faciat 588 aqua. Ad quam considerationem non modice valet consilium, quod Tobias aequivoco praebuit filio: Fili, inquiens, si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si parum, etiam ipsum libenter 136.0699C| impertiri stude (Tob. IV, 9). Nihil enim Deo charius bona voluntate, cum et calix aquae frigidae cum bona voluntate largitus remunerationis mercede non careat, ut ipse ait in Evangelio Dominus (Matth. X, 42). Cui canit Psalmista devotus: In me sunt, Deus, vota tua (Psal. LV, 13), id est, voluntas, quam tibi cuncta cernenti offero bonam. Quocirca si tam pauper est quis, ut nihil penitus quod tribuat habeat; semetipsum si tribuat, sibi sufficere credat. Dictum est enim: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30), id est, et cui tribuis, et cui non tribuis, te tribue. Verbi gratia, rogat aliquis sibi tribui panem, et non habes quem tribuas panem; tribue te, id est, tuam bonam voluntatem qua utique tribueres illi, si habuisses, libentissime panem; et quia sermo bonus 136.0699D| super datum optimum (Eccli. XVIII, 17), enitere pro viribus, ut si deest manui, quem porrigas, cibus, sermo linguae non desit, quem respondeas, bonus.

16.

Quia vero omnia haec sine charitate, mirabile dictu! exhibita, nihil teste proderunt Apostolo, qui ait: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeat: charitatem autem non habuero, nihil mihi 136.0700A| prodest (I Cor. XIII, 3). Ut ejusdem charitatis jura servare queamus illaesa, praebeamus cordis aurem dicenti: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23-24). Quod si ille, qui laedendo fratrem, in aliquo contristavit eumdem, suasit agere non dedignatus Domini; ille qui laesus adversus fratrem aliquid habet, taliter se quoque monenti surdam mentis non praebeat aurem: Cum statis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester coelestis dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis, nec ipse dimittet vobis peccata vestra (Marc. XI, 25-26). 136.0700B|

17.

Sunt vero contra nostri consimiles, ad dimittendum quod in Deum committitur perfaciles; quod contra illos agitur, odiis si possent perpetuis insectantes; cum magis charitas exposceret ut contra se acta facile dimitterent, contra Deum vero perpetrata rigidissime vindicarent, non immemores tamen dicentis: Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat (Joan. VIII, 7). Nullum praeterea bonum compensatione mali fieri debere credamus; ut videlicet ideo jejunes, ideo eleemosynas facias, ideo orationibus aerem istum fatiges, ideo quod contra te est perpetratum dimittas, ut aut adulterium, aut fornicationem, aut aliquid simile quasi impunite facere credas, cum nulli promittatur peccatorum venia, nisi qui conversus reliquerit ea.

136.0700C| 589 18. Talia igitur cum nostra tanquam contemptibilia sint, proh dolor! jejunia, orationes quoque et eleemosynae; de nobis deploratum per Jeremiam valemus timere: Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata ejus (Thren. I, 7); et per alium nobis Dominum praecepisse: Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem (Isai. LVIII, 4).
19.

Teste vero Apostolo, cum quod sine fide agitur peccatum sit (Rom. XIV, 23), ipsa vero sine operibus fides cum otiosa vel mortua sit (Jac. II, 20); deceptores illos praeterire nullatenus animarum debemus, qui contra confirmationem catholicae fidei, in qua continetur, quod venturus sit Dominus judicare vivos et mortuos (Symbol. Athanas. ), et saeculum per ignem; et: Qui bona legerunt, ituri in vitam aeternam; 136.0700D| qui vero mala, in ignem aeternum (Joan. V, 29), impunitatem omnibus baptizatis promittunt miserrimi scelerum. Ita, inquiunt, pius est Deus et misericors, ut neminem Christianum permittat intrare in infernum. Quanquam verum dicerent, si Christianum fore illum solummodo, qui Christi voluntatem facit, credere possent. Cum vero Petrum audiant dicentem apostolum: Melius fuerat eis non cognoscere 136.0701A| viam veritatis, quam post cognitionem retrorsum converti (II Petr. II, 21); de quibus, quaeso, dictum conjiciunt?

20.

Et cum ordines quatuor sacra teneat auctoritas in judicio extremo futuros: unum scilicet, qui judicet cum Domino; alterum, qui per judicium remuneretur; tertium, qui per judicium damnetur; quartum, qui neque per judicium illum [ l. illud] remuneretur, neque damnetur, cum scriptum in Evangelio sit: Qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. III, 10); et Psalmistae verbum [ f., verbo] dicatur: Ideo non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5), quasi apertius dicat: Et si quidem resurgunt, non ideo resurgunt ut judicentur, quia jam sint judicati, sed ideo resurgunt, ut, receptis corporibus, illuc eant ubi 136.0701B| ante saecula sunt destinati ( impios autem istos intelligere solummodo debemus incredulos, et minime baptizatos); quis ergo damnatus tertius ordo tibi videtur, nisi credentium, id est baptizatorum existere, qui pro eo quod fidem habuerunt, sed operibus fidei, quae illic requiruntur, caruerunt, juste damnati in ignem sunt aeternum, qui absque dubio infernus erit, ituri.

21.

Constat ergo certissime Dominum quemdam ideo monuisse: Ecce sanus factus es, vade, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat (Joan. V, 14); et alio loco dixisse: Fiunt novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 45), ut intelligas tanta humiliatione Dei de coelo ad terram pro hominibus descendentis, tot indignitatibus, tot opprobriis ab eo perlatis, fame, siti, lassitudine, sputis, genuflexionibus 136.0701C| irrisoriis, falsis testimoniis, aceto, felle, spinea corona, ad postremum crucis patibulo, lateris perfossione, effusione sanguinis et aquae, manuum pedumque confixione, ignominiosae mortis opprobrio redemptos, sacro baptismate lotos, Spiritus sancti illuminatione ditatos, cognitione voluntatis Dei locupletatos, 590 male agentes diutissime toleratos, flagellis paternaliter eruditos, promissionibus dulcissimis attractos, honoribus variis tam saecularibus quam ecclesiasticis infulatos, commodorum inaestimabilium blanditiis invitatos, infinitissimis aliis beneficiorum praerogativis ditatos, majora mereri juste tormenta, quam illos quibus talia concessa sunt nulla: Cui enim plus committitur, plus ab eo exigitur, ut ait quidam Benedictorum non infimus (S. Benedict. 136.0701D| regulae c. 2); et: Servus qui scit voluntatem domini sui et non facit, digne plagis multis vapulabit (Luc. XII, 47).

22.

Sed quia omnipotens est Deus, et ejus pietas nihil aliud, quam ipse est Deus; omnipotens vero pietas ejus, uti et justitia ejus, [ subaudi nihil aliud quam ipse est Deus] de quo saltem dubitare apostaticum credimus esse; ad illam, dum vivimus, nos conferamus. Mortui enim nihil omnino faciemus, sed quod 136.0702A| fecimus recipiemus. Quod et si aliquis pro nobis aliquid fecerit boni, etsi non proderit nobis, proderit illi. De illis vero purgatoriis post obitum poenis, nemo sibi blandiatur, monemus; quia non sunt statutae criminibus, sed peccatis levioribus, quae utique per ligna, fenum et stipulam designantur (I Cor. III, 12). Sed quid agimus his ita pro certo constantantibus, qui novimus quosdam prava consuetudine, quosdam sacramento, quosdam etiam maleficiis, aut quibusdam aliis, ut praetendunt, inevitabilibus causis ita obligatos, ut erigi ad emendationem nullo modo valeant, quid eis dicere valeamus? quod consilium dare? Quidquid enim eis dixerimus, hoc procul dubio respondebunt, etsi non verbo, effectu attamen operis, quod illi de Evangelio ad coenam 136.0702B| vocati (Luc. XIV, 18, 20), et verendum ne similiter ab invitante relicti, pereant, ut Pharao, indurati.

23.

Hi nimirum sunt enim, qui cum liberi esse valerent, immiserunt sponte sua in rete pedes miseri suos, et in ejus maculis ambulantes (Job XVIII, 8), dum expediunt se ab uno, in aliud incidunt periculum, et metuendum ne inevadibiliter a Domino conclusi. Sed enitamur, dicamus aliquid. Suademus illis ne in desperationis se praecipitent ullo modo barathrum, ignari quid eis sit destinatum. Nescit enim, ait, homo, Scriptura, utrum odio an amore dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta (Eccle. IX, 1). Quatriduanum recogitent Lazarum suscitatum; clament cum caeco illo importunius; jejunando utique, orando, eleemosynis insistendo, non ut peccare 136.0702C| eis tamen liceat, sed ut a peccato eos per misericordiam liberari contingat; vociferentur cum Chananaea, dicentes: Miserere mei, fili David; anima mea male a daemonio vexatur (Matth. XV, 22); et: Noli, Domine, noli vinci a malo meo, sed vince in bono tuo malum meum (Rom. XII, 21); et: Eripe me Domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me (Psal. CXXXIX, 2), utique me, et tibi factori ac redemptori meo piissimo restitue me; quod utique misericors agis, si quod contra te meditor, me, velim, nolim, omittere facis. Si autem meos mortiferos conatus prosperari permittis, quam mihi fiduciam evadendi relinquis? Et si a 591 praesentibus malis non cesso, quam veniam de praeteriti, spero? Gemensque talium quis instanter quasi conquerendo, 136.0702D| donec exaudiri mereatur, proclamet: Usquequo exaltabitur inimicus meus? Respice et exaudi me, Domine Deus (Psal. XII, 3); et: Fac mecum, Domine, signum in bono, ut videant qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me (Psal. LXXXV, 17). His et hujusmodi clamoribus aures exaudire cupientissimi Domini, corde, ore manuque fatigans, nisi ante terminum vitae quiescat; forsitan pietas illius (qui 136.0703A| cum vult, potens est de lapidibus filios Abrahae suscitare (Matth. III, 9): Qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11) sanctorum precibus pulsata respondebit et illi, quod idem instanter clamanti: O mulier, inquiens, nusquam huc scilicet viriliter agens, sed mollitia muliebri vitiis enerviter succumbens, magna est nunc fides, id est orandi perseverantia, tua; fiat tibi sicut vis (Matth. XV, 28): et sanabitur anima illius in illa hora: quod nobis omnibus praestare dignetur Redemptoris nostri clementia.

24.

Est et alia pereuntium in perpetuum evidens approbatio, quod cum tres in Evangelio legamus mortuos a Domino suscitatos, quartum sibi nuntiatum noluerit suscitare, sed econtrario dixerit: 136.0703B| Dimitte mortuos sepelire mortuos suos (Matth. VIII, 22). Tres vero isti mortui tria significant morientium animae genera: unum scilicet in occulto, aliud in publico, tertium in consuetudine, quod et foetere dicitur, id est desperatione recuperandi vicinos inficere; sed quia Deo nil est impossibile, et tales ab initio omnes fuerunt in oculis ejus, quales in fine futuros illos praevidit, dilexisse eos comprobatur, cum insperata eorum emendatio cernitur. Quartum vero illud genus est mortis, de quo Psalmistae dicitur voce: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae; et iniquus benedicitur (Psal. X, 3); et de quibus propheta: Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt (Isai. III, 12). Cum enim quis et malum quod facit ipse defendit, et adulantium 136.0703C| attollitur insuper laudibus, nunquam ad sui cognitionem rediens, ut sepulturae mortuus aggere, ita ille adulantium falsa premitur infelicissimus laude. Nunquam utique reviviscit, qui se mortuum fore nunquam cognoscit; nec ad salutem redit, qui salute se indigere minime credit. In perpetuum ergo periise non dubitatur, qui tali fine defungitur. Quod genus mortis summopere cavere cum Dei auxilio laboremus, nec adulantium mendaciis de nobis credamus, sed peccata nostra et ipsi accusemus, et accusantibus non irascamur. Non ergo leve putet quis se committere peccatum, cum aliquem male agentem falsis laudibus attollit, cum Dominica voce de se dici, quod mortuus mortuum sepeliat, audit: 136.0703D| irrecuperabiliter enim eum interficit, qui fortassis ad emendationis vitam resurgeret, nisi eum ille suis adulationibus incessanter obrueret.

25.

Cum vero octo, ut beatus fatetur Augustinus (De Mendac. c. 14), 592 sint mendacii genera, adulatorum est inter omnia, fateor, pessimum. Illi enim praecipue et interfectores et sepultores sunt animarum, regum maxime, ducum, comitum, episcoporum, abbatum, ac saeculi hujus potentium, non veriti terribile illud per prophetam Domini maledictum: Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum (Isai. V, 20), etc. Quorum mortifera praeconia ita Job, ita post Jeremias typice maledixisse leguntur: 136.0704A| Pereat, inquit, prior dies, in quo natus sum, et nox in qua dictum est: Conceptus est homo (Job III, 3); alter vero: Maledictus, ait, qui annuntiavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus (Jer. XX, 15); Psalmista contra illos auxilium Domini imprecando: Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge (Psal. LXIX, 4).

26.

Abstinere vero tanto magis nos oportet ab omni mendacio, quanto certius illud a diabolo procedere valemus advertere, Domino ita de eo testante: Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus (Psal. V, 7), utique mendacii (Joan. VIII, 44). Et Psalmographus Domino dicat [ f., dicit]: Perdes eos qui loquuntur mendacium (Psal. V, 7). Quod tamen si de omni mendacio intelligamus, 136.0704B| nullum a perditione liberum judicamus; dicit enim alibi idem: Omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). Ergo tu ipse haec dicens mendax propheta? Absit, nam et illic certum quoddam, quod perditionis filii solummodo loquuntur, dixi mendacium, et omnem hominem in extasi, id est, in contemplatione veracitatis Dei, vocavi mandacem; sicut et Ecclesiastes meus (Eccle. III, 19), et post illum Apostolus (Rom. VIII, 20), vanitati subjectum. Quam praeterea noxium sit omne mendacium, alius nos admonet dicens: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11); et: Falsus testis non erit impunitus (Prov. XIX, 5).

27.

Mendacium sane quam longe a praesulibus Ecclesiae debeat esse, invectiva cujusdam sententia 136.0704C| hujusmodi, ac populorum consuetudine trita, valemus advertere: Verba, inquiunt, sacerdotis aut vera aut sacrilega. Quam e contrario autem veritas sit Deo dilecta, ipse de se loquens Deus homo demonstrat, cum ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6); et per prophetam: Pacem et veritatem diligite, ait Dominus Deus (Zach. VIII, 19); Pascha cujus celebrare in azymis sinceritatis et veritatis nos monet Apostolus (I Cor. V, 8). Et cum quaedam populi sui acta reprobasset, subjecit: Haec sunt ergo verba, quae facitis, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Zach. VIII, 16); et replicans: Veritatem et justitiam judicate in portis vestris. (Ibid.)

28.

Ecce, fratres et filii (Deus concedat) ab ipso clementer respecti, ecce quanta commemoravimus 136.0704D| vera mala, quanta falsa bona, quanta etiam mista bonis mala. Quid nobis agendum ad ista, nisi, ut praediximus Dominum praecepisse, non ita jejunemus, non ita oremus, non ita eleemosynas faciamus, sicut usque ad hanc diem jejunavimus, oravimus eleemosynas fecimus, ne hostibus nostris, malignis utique 593 spiritibus, occasionem nos amplius deridendi praestemus. Sed rationabiliter in simplicitate cordis Domino servientes, curemus primitus ne bona nostra falsa sint. Curemus ne nulla dehinc, ne pauca post, ne inordinata [ subaudi sint], illiusque nunquam obliti consilii, quod datum, infructuose licet, cuidam 136.0705A| legimus ita, Peccasti, quiesce (Eccli. XXI, 1). Nostrorum cujusdam perlepidam ei concinentem recolamus pariter istiusmodi sententiam: Noli esse malorum factor, et eris occisor, utique malorum factorum; illiusque non immemores: Fili, inquit, ne adjicias peccatum super peccatum, dicens: Misericordia Dei magna est (Eccli. V, 5); et quod sequitur cogitantes non adeo despiciamus, ut precibus ad placandum illum compositis, et tam pravis ut usque nunc jejuniis, orationibus, eleemosynis, et rationi contrariis vigiliis, nos eum, qui invisibilis omnibus penetrat suo universa intuitu, deludere posse credamus. Sed si volumus ei placere, sicut praecepit, studeamus illi servire, ut peccatorum remissionem accipere, et gratiam ipsius mereamur recuperare ipsius solummodo 136.0705B| pietate, quam perdidimus arbitrii nostri merito libertate.

29.

Finem sane loquendi cum hic nobis putavissemus occurrere, occurrit econtrario non silere valendi omnimodis ratio. Haeresis namque ex antiquis quaedam hic apud nos, cum exhausta ubique crederetur, consopita potius apparuit, quam mutuato a Graecitate vocabulo Anthropomorphitarum etiam Latinitas appellare consuevit. Nudius enim tertius quidam nostratium retulit nobis presbyteros Vicentinae dioecesis, nostros utique vicinos, putare corporeum Deum esse; hac siquidem occasione inductos, quod in Scripturis legatur: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Psal. XXXIII, 16); et: Manus tuae fecerunt me (Job X, 136.0705C| 8); et: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); cum utique haec similitudo, vel dissimilitudo, non ad corpus, sed ad solam pertineat animam, quae est utique spiritus, quanquam circumscriptus et comprehensibilis spiritus, et hujuscemodi in Scripturis alia [ subaudi legantur], non intelligentes stultissimi, quod tam inexcogitabilis, tam inscrutabilis, tam ineffabilis, tam incomprehensibilis est Deus, ut nihil proprium effari de eo humanae locutionis valeat usus.

30.

Quis enim audeat solummodo cogitare (ut hoc unum proferamus de multis) quod per naturam Christus fuerit vermis aut scarabeus? Et tamen per quamdam similitudinem ipse de se, quamvis figuraliter loquens, veraciter dicit: Ego autem sum 136.0705D| vermis, et non homo (Psal. XXI, 7); et per prophetam: Scarabeus de ligno clamabit (Habac. II, 11 ex LXX). Quod cum nos non modice permovisset, proh nefas! nobis commisso gregi eamdem adeo comperimus perfidiam inhaesisse, ut facto de periculo in populo sermone, et spiritum esse Deum, incorporeum, 594 invisibilem, intractabilem, et inaestimabilem, Scripturarum testimoniis approbato, 136.0706A| quidam, heu dolor! nostrorum murmurando dicerent etiam sacerdotum: Quid modo faciemus? Usque nunc aliquid visum est nobis de Deo scire; modo videtur nobis quod nihil omnino sit Deus, si caput non habet, oculos non habet, aures non habet, manus non habet, pedes non habet. Ad quod uni eorum istud praebemus responsum: Stolidissime ergone anima tua, vel mea nil tibi esse videtur pro eo quod eam videre non vales? Quale vero caput habet anima tua, quas manus, quos pedes, quae alia membra? Monstra mihi saltem si vales colorem ejus; si non vales, ego ejus tibi demonstro valentiam. Statue mihi hic duo corpora, unum cum anima, aliud sine anima. Quod ex illis duobus videbit, audiet, loquetur, ambulabit? illud quod est cum anima, an illud in 136.0706B| quo non est anima? Non dubium, quin illud quod habet animam, respondebis. Ego econtra: Quare non illud quod animam non habet? nimirum quia deest illi ipsa vis, ipsa potestas, ipsum inaestimabiliter melius atque validius, quod illud regebat, ut aliquid faceret, sine quo nihil omnino facere poterat: nihil enim esse visibilium, quod non ab invisibili regatur, ratio docet.

31.

Ecce invisibilis anima quam potentior sit, quam visibile corpus. De ipsa vita animae quid tibi videtur? Nonne ipsa invisibilior multum, quam ipsa est anima? Quid autem ipsa valeret anima, imo quid ipsa esset anima sine vita? Absque dubio nihil: legitur enim ita: Factus est primus Adam in anima vivente, secundus in spiritu vivificante (I Cor. XV, 45). Si ergo 136.0706C| anima, quae utique spiritus est, tantum valentior est corpore, ut sine illa se saltem non possit movere; vita vero animae, quae utique invisibilior est, tantum potentior anima, ut sine illa saltem possit nec esse spiritus vivificans, qui utique Deus est; et quo Deus invisibilior, eo omnibus interior adeo spiritus, si regulariter ita dici valeret, invisibilissimus omnium spirituum spritus, et spiritus spiritissimus omnium appellari possit spirituum: et quo omnibus spiritibus invisibilior, eo omnibus interior; et quo interior, eo magis credendus omnium rector, inspirator, motor, vivificator spirituum, sicut anima omnium corporum, imo sicut vita omnium viventium, et tanto praestantius, quanto ineffabilius atque potentius. 136.0706D|

32.

Sicut enim anima nihil esset si non esset vita, ita omnis creatura sive visibilis, sive invisibilis, sive corporea, sive incorporea, nihil omnino esset, si non esset Deus omnia utique, ut ita dicatur, animans, sicut vivificans Spiritus, qui quo omnibus interior, eo est invisibilior; sicut et spiritus in corporibus eo interior, quo invisibilior, eo invisibilior, quo usque ad ineffabilitatem 136.0707A| interior, ac per hoc usque ad omnipotentiam 595 ita potentior, ut quidquid est, per ipsum sit; quidquid vivit, per ipsum vivat, quidquid movetur, per ipsum usque ad ineffabilitatem iterum moveatur. Usque ad ineffabilitatem vero protulimus, quia recolimus motus homicidarum, furum, adulterorum, qui utique nisi a Deo ipsum habent, quo pessime abutuntur miseri, motum, cum a seipsis malae motionis habeant vitium.

33.

Tanta igitur vis, tanta potestas, tam inaestimabilis, tam impenetrabilis natura, tam inscrutabilis substantia, tam incomprehensibilis deitas, tam immensurabilis magnitudo, tanta de se ipsa universa irradians pulchritudo, tam cuncta visu intimo penetrans aspectus, tam omnia continens invisibilis 136.0707B| manus, tam universa illuminans claritas, tam omnia supereminens proceritas, tam cuncta concludens profunditas, tam omnia faciens operatio, tam nihil inaccessibiliter inaccessum relinquens immobilis motio, tam omnia nutriens sapida dulcedo, tam cuncta discernendi non impotens flatus, tam subtilis universorum non modo voces, sed intentiones a longe cognoscens, cui tacendo Moyses utique clamasse refertur, auditus. Et ne in infinitum ducamus, quem finire omnium qui fuerunt, sunt aut erunt, non valuerunt, valent, valebunt loquendo sermones; illud ineffabile, illud inexcogitabile omnibus esse; ille ad postremum incircumscriptus, ubique totus, nusquam minor, nusquam major, qui coelorum continet thronos, et abyssos intuetur, 136.0707C| montes ponderat, terram palmo concludit, cui coelestia, terrestria, et inferna genuflectunt omnia, spiritus, qui est utique Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unus Deus, singillatim spiritus, indivisibiliter spiritus, qui est super omnia et per omnia, et in omnibus benedictus in saecula Deus. Nil tibi videtur, eo quod non habeat, quod videre valeas, corpus? Nec legendo discere, aut a legentibus sciscitari curasti, qui sint illi super justos oculi Domini? (Psal. XXXIII, 16) quae aures ejus in preces eorum? quis vultus ipsius super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum? (Ibid., 17.) quae manus, qui pedes? sed omnia haec fabrili revolvens insipientissime cogitatu dixisti, non in corde solum, sed multo vesanius in me: Non est Deus; imo turpius: 136.0707D| Nihil est Deus, si non habet pedes et manus. Cum potius eo ipso quo rationalis es conditus, deberes ex ratione colligere eum qui te condidit, eo magis Deum esse, quo minus eum vales conspicere. Quem nimirum, ut beatus ait Gregorius, jam videre est, jam rationem illius ratiocinando conspicere; cujus tunc aliquid quasi ex parte cognoscimus, quando eum nos digne cognoscere non posse sentimus; 136.0708A| tunc eum quasi ex parte videmus, cum a nemine videri eum posse non ignoramus.

34.

Consideravimus, inquiunt, et non erat aspectus, 596 unde nec reputavimus eum (Isai. LIII, 3). Quod quidem illi tui complices de incarnata pro nobis Dei sapientia leguntur dixisse: tu vero insanius de tota Trinitate, imitatus utique eos, qui dum Moyses tardaret in Sinai monte, dixerunt ad Aaron fratrem ejus: Fac nobis deos qui praecedant nos; Moysi enim nescimus quid contigerit (Exod. XXXII, 1). Ita et tu cum te fastidisset de Aegypto, id est, de tenebris ignorantiae ad lumen cognitionis invisibilis Dei adduci; quoquomodo idola tibi in corde coepisti stultissime fabricare, immensitatisque Dei oblitus, magnum quemdam quasi regem in throno aureo 136.0708B| videlicet sedentem depingere, militiam angelorum quasi quosdam homines alatos, ut in parietibus soles videre, vestibus albis indutos ei assistere; cum et illi spiritus sint, et pro sua natura invisibiles, et cum hominibus apparent, non in sua natura, sed in specie, quam illis Deus aut ex isto aere corporeo licet tenuissimo dare vult, aut unde vult, aut si ei, ut [ subaudi placuit.] in primordio omnigenae creationis, placet, ex nihilo, uti videri corporalibus oculis possint, apparent, vocemque ex aere eodem aereis, ut ita dicatur, ipsi labiis et faucibus ac gutture nobis incomprehensibiliter, sed tamen his, quibus divinitus hoc videre, vel audire conceditur, cognoscibiliter reddunt.

35.

Secunda, inquiunt, feria Michael archangelus 136.0708C| Deo missam celebrat. O caeca dementia! Quae tibi enim videtur causa, quae apud nos primam vel secundam facit feriam? nonne solis ortus et ejus occubitus? Et quis est sol alius in coelo, nisi Sol justitiae, cum Patre et Spiritu sancto, Christus? An adeo insanis, ut putes noctem esse in coelo, cujus illuminatio crastinam faciat diem? Quomodo ergo lux illic aeterna, si obscuritas eam interpolat ulla? In quali templo canit sanctus Michael missam, cum Joannes in Apocalypsi dicat: Templum non vidi in ea? (Apoc. XXI, 22.) Dominus, ait, in templo sancto suo: Dominus in coelo (Psal. X, 15). Vis de illo templo tibi quod nunc cordi occurrit, respondeam? Dominus in utero matris virginis non relicto 136.0708D| Patre in coelo, uno utique eodemque momento et in coelo, et in Virginis utero: sed in coelo intemporaliter, in matre ex tempore: Sedes super thronum, ais, dicit Psalmista, qui judicas aequitatem (Psal. IX, 6). Nos quoque qui sedes super cherubim. (Psal. LXXIX, 2) saepe cantavimus; et intelliximus cherubim plenitudinem scientiae interpretari, et quod thronum hoc, hoc idem cherubim appellari, hoc est, angelicum spiritum, imo legiones utraque 136.0709A| haec angelorum. Super quem autem angelorum non sedet Dominus, cum et de anima justi legatur, quod sedes sit sapientiae, sapientia vero Dei Patris Deus Filius sit? Quo vero sedet sapientia sine eo, cujus est sapientia?

36.

Verum quia haereticum hoc proprium est, ut confutari oppido, vinci vero non leviter 597 valeant; tota ista allegatione, non quid sit Deus, sed quid non sit, si possimus persuadere, id est, quod nec corporeus, nec visibilis, nec aestimabilis sit, utpote spiritus spirituum, invisibilissimus omnium spirituum; confutatos veritatis inimicos gaudeamus. Vos autem, o filii, quibus loquimur, hoc admonemus, ut abjectis hujusmodi nugis atque mendaciis, illius monentis non immemores; Altiora 136.0709B| te ne quaesieris, et profundiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22), multi enim sunt, qui, dum discipuli fieri dedignantur veritatis, magistri fiunt erroris, non intelligentes scilicet, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7), ad illum magni consilii Angelum vos conferatis, qui ait: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6); et: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Ibid.): consequenter enim nec ad Spiritum sanctum. Ipse enim, cum Philippo respondisset roganti ut ostenderet illis Patrem, respondit: Qui me vidit, utique interioribus illis oculis, quibus Deus potest utcunque videri: Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8), vidit et Patrem (Joan. XIV, 9), et adjecit: Non credis, quia ego in Patre et Pater in me est? (Ibid., 136.0709C| 10.) Quod totum nisi ad invisibilem deitatem Patris et Filii referas, stare non potest. Non enim qui vidit in carne, quam pro nobis assumpsit, Filium, consequenter vidit et Patrem. Alioquin et Judaei persequentes illum vidissent, quibus voce Dominica dicitur: Neque me scitis, neque Patrem meum. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis (Joan. VIII, 19), id est, si invisibilem et incorpoream divinitatem meam in me latentem agnovissetis, et cor mundum ad hanc contemplandam habuissetis; consequenter et Patrem meum in me manentem, et in Patre sciretis. Ipse ergo, qui hujusmodi introductione nos cognoscere fecit, quod Pater ipse, idemque qui hoc dicebat Filius et Spiritus sanctus, unus esset Deus: Euntes, ait, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et 136.0709D| Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) ipse, inquam, qui carneis labiis ab interiore Deo motis hoc discipulis praecepit, ipse nobis dicat quid sit Deus. Spiritus, inquit, est Deus (Joan. IV, 24); et post resurrectionem dubitantibus apostolis ait: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39).

37.

Si ergo carnem et ossa non habet spiritus; unde caput habet, quod utique ex carne et ossibus constat? Unde manus, unde brachia, postremo unde labia, unde linguam, unde guttur, unde pulmones, unde illi sunt arteriae, unde palati concavitas, unde quatuor anteriores dentes, quibus proculdubio 136.0710A| omnibus et vox formatur, et locutio agitur, quibus Michael missam canere dicitur? Tu econtra qui supra: Gloria in excelsis Deo (Luc. II, 14), quis primus cecinit? Angeli, respondemus. Quomodo? Ut Deo placuit illis hoc, quod pastores audire vel intelligere possent, praestare, quia in spirituali natura hoc nullo modo poterant facere, et hoc in aere, qui percussus vocem facit, utique et coelum appellatur, unde et volucres coeli dicuntur; non in aethere, non in coelo, ubi nullus indiget 598 strepitu aliquid vocis, nedum Deus, qui omnia novit, cognoscere. Vox enim in coelo angelorum nihil est aliud, nisi admiratio perpetua claritatis et ineffabilitatis Dei sine motu linguae, sine strepitu vocis. Nam et in terra hoc magis delectat Deum, qui, ut paulo superius 136.0710B| protulimus, ait: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. (Joan. IV, 24). Et quia missa dum canitur, corporis et sanguinis Domini participatione ipse qui canit, reficitur; monstra mihi panem et vinum unde hoc agitur. Panem coeli dedit eis (Psal. LXXVII, 24), scriptum est, respondes: Panem angelorum manducavit homo (Ibid., 25). Quis est alter panis coeli, nisi Dominus Christus? unde coelestia spiritualem escam accipiunt, et delectatione inaestimabili perfruuntur. Et panis angelorum recte dicitur Christus, quia revera illius laude pascuntur. Neque enim corporalem panem manducare angeli credendi sunt. De vino quid facies? Non bibam. respondes, amodo de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Dei (Marc. 136.0710C| XIV, 25) Nihil te juvat ad hoc. Regnum enim Dei dicit Ecclesiam, in qua cum coepisset, ut Psalmista canit, a ligno regnare (Psal. XCV, 10 ex LXX), et novo vino, id est, sanguine suo, cum pane carnis suae ejusdem incolas regni potare, apostolis post resurrectionem suam per quadraginta dies apparens, loquensque de regno Dei, et convescens (Act. I, 3), consequenter et bibisse cum eis non est penitus dubitandus. Ecce tu miser, qui de media lente tuum illum corporeum Deum uno anno, Belis sacerdotibus stultior aestimande, pascebas (Dan. XIV, 7). Noster Deus verus, invisibilis, incorporeus, intractabilis, immensus, incircumscriptus, omnium creator quae fuerunt, quae sunt, quae erunt, omnium rector, dispositor; oculi omnia contuentes, aures interiora etiam cordium 136.0710D| penetrantes, brachia omnia continentia, manus omnium operatrices, pedes immobiliter per omnia discurrentes, quae utique omnia Spiritus est Deus, Pater utique et Filius et Spiritus sanctus, unitas cujus in Deitate, Trinitas in personis consistit: noster, inquam, Deus cum magno tremore et reverentia recolendus, eam maxima dilectione amplectendus, noster, inquam, hujusmodi Deus, unde suos angelos aeternaliter pascat, tandem aliquando, et si non a nobis, saltem ab Augustino convictus, et utinam conversus adverte. Nam de locutione Dei ad angelos, et illorum ad Deum, abunde te docet, si requiras in Moralibus, Gregorius. 136.0711A|

38.

Et quia, ut cernitur, nullatenus a carnali vales intellectu divelli, tene te saltem ad illam quam pro nobis Dei sapientia suscipere dignatus est carnem. Illa enim in coelis ad dexteram, id est, aequalitatem Patris, qui ubique dexter, nusquam sinister, utpote incircumscriptus spiritus Deus, cum ossibus, quae spiritus omnino non habet, absque dubio sedet. Ejus divinitati incorporaliter astant incorporei spiritus, angeli utique sancti, animae quoque felices, sanctorum corpora quoque, ut nonnullis visum est, quae 599 cum Domino surrexerunt (Matth. XXVII, 52), cum animabus justorum. Neque enim hujusmodi es meriti, ut dicere cum Apostolo possis: Et si cognovimus secundum carnem Christum; sed jam nunc non novimus (I Cor. V, 16) Ejus tamen si 136.0711B| divinam indagare utcunque cupis substantiam, ab eodem intentissime audi: Philippe, inquit, qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9), id est, neque me ullus in divinitate, quam si cerneres, hoc nullatenus diceres: Ego enim, et Pater, unum sumus (Joan. X, 30) neque illum vidit. Vides me in carne, quam sumpsi pro te; non vides in divinitate, qua sum unum cum patre; et ideo si vis Patrem videre, munda illum oculum cordis, qui considerare quoquomodo valeat invisibilem Deum; et me conspiciens videbis, et illum non lumine attingendo, corporali, sed contemplando pro modulo spiritali. De ejus cibo si sollicitaris, audi eumdem: Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me (Joan. IV, 34); et: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo 136.0711C| quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 34); et: Esurivi, et dedistis mihi manducare (Matth. XXV, 35), de pauperibus utique dicens.

39.

Verum quia de sacerdotibus nostris conquesti tatia protulimus, suggerendo eosdem nobiscum monemus, ut in lege Dei die noctuque meditantes, scrutentur Scripturas melius quam usque modo fecissent: Caecus enim si caeco ducatum praestet, ambo in foveam, ut ait Dominus, cadent (Matth. XV, 14). Quae praecepit Deus, illa cogitent semper, hoc super omnia prae oculis praeceptum, quoniam quidem magnopere expedit, incessanter habentes. Non enim semel in anno, sed quotidie eos necessitas cogit pascha Domini celebrare. Renes vestros accingetis (Exod. XII, 11), id est, castitati operam dare studebitis; et: Mundamini 136.0711D| qui fertis vasa Domini (Isai. LII, 11): Omne enim quod tetigerit immundus, immundum erit (Num. XIX, 22), dicit non mentiens Dominus. Si mundi sunt, ait quidam, pueri, maxime a mulieribus (I Reg. XXI, 4), 136.0712A| de panibus propositionis, qui nostrum figurabant sacrificium, utique agens. Et cum ita sit, qui miseri cogitare valemus de nobis, quid aestimare, quare scilicet sacerdotes vocemur, qui tam immunda praecordia gerimus? Potestne quod damus vocari vel sanctum, pollutissimis manibus nostris tractatum? Estne benedictio, quam illecebroso saltem osculo, praeter alia, fundimus ore polluto? Vae nobis miseris, pro talibus scilicet, ac millies vae fuerat quidem olim praedictum: et: Erit sicut populus, sic sacerdos (Isai. XXIV 2); sed utinam et honestiores quilibet in populo Dei, sic saltem sacerdotes essent hujusmodi. Suademus praeterea eis, ne adeo sint a 600 Deo extranei, ut se ipsos primitus, dehinc alios mortifere decipientes, mentiri potuisse putent Spiritum sanctum 136.0712B| per os Apostoli dicentem: Nequa adulteri, neque fornicatores, neque ebriosi regnum Dei consequentur (Gal. V, 21); et: Hoc autem scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut adulter, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5). Sed ne ad desperationem eos sermo iste verissimus trahat, noverint non de his dici qui olim fuerant adulteri, fornicatores, et avari, sed illos notari, qui usque in finem in talibus durantes, neglexerunt ad Deum converti; qui utique, si concederetur, eis in aeternum vivere, non desinerent in aeternum peccare, et ideo juste in aeternum poenas debent, quia digni sunt, luere. Comperimus namque nostri temporis quemdam (talem perfungi si est destinatum, quem cognovisset 136.0712C| hominum utinam nullus) hisque his deplanximus adeo insolubiliter irretitum, ad ipsum fere cum proximaret miserrimus senium, ut conscientia remordente, nec ipsum Evangelii librum, nec eum osculari auderet, qui communicaturus esset presbyterum, contaminari suo miser osculo pensitans illum, ad mentem utique, Quod tetigerit immundus, immundum erit (Num. XIX, 22), recolligens dictum ita utique se judicans indignum, pro eo scilicet maxime, quod os illecebroso cum manibus et brachiis haberet complexu pollutum, ut formidaret saltem attingere ipsum vas quod tantae dignitatis tetigisset mysterium; et tamen emendationis nullum in ejus erat obdurissimo corde vestigium. Pro quo duplex nobis visa est non silendi occasio, id est, ut ejus primum 136.0712D| cavere studeamus exemplum; dehinc ut pro eo Dei misericordiam eo amplius supplicemus, quo amplius eum indigere cognoscimus.

40.

Nam talis amare nullatenus, licet eum 136.0713A| irrationabiliter metuat, convincitur Deum, quem tam moribus suis sentit adversum.

41.

Nec contraria isthic illa est Domini promissio, qua dicitur: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16). Quia videlicet etiamsi credat in Deum talium quis, non credit Deo, qui praecepta ejus non custodit, nec sacramentum vivendo tenet quod fide percepit, sed eamdem fidem, quam verbum astruit, moribus destruit. Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9) cum caeteris fidelibus, concesso Domini, dicit, sed omnium corrupte viventium diabolus pater est, Zeno beatus ille econtrario ait (S. ZEN. De Juda, tract. 14, lib. II, n. 4). Quod a nobis avertere pietas dignetur 601 illius, qui in hunc mundum venit peccatores salvos 136.0713B| facere, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Appendix apologetica contra reprehensores sermonis ejusdem.

1.

Non dicit Ratherius Veronensis episcopus quod Deus Dei Filius, Dominus noster Jesus Christus, hoc est incarnata pro nobis Dei sapientia, non habeat caput oculos, manus, et pedes, caeteraque humani corporis membra, cum anima rationali, Deo plena; dum veraciter credat eum cum corpore et anima in coelum ascendisse, quo nunquam defuerat divinitate, et in eodem corpore, angelis docentibus, didicerit eum venturum ad judicandos vivos et mortuos (Act. I, 11). Sed dicit Ratherius episcopus 136.0713C| quod Deus, id est, divinitatis substantia, non habet corpus, nec est corpus, quod palpari possit et videri, quia Spiritus est Deus (Joan. IV, 24), sicut dixit Dominus Jesus Christus; et: Spiritus carnem et ossa non habet (Luc. XXIV, 39), sicut idem dicit in Evangelio Christus.

2.

Non dicit Ratherius episcopus, quod malum faciat qui vadit ad ecclesiam sancti Michaelis, aut audit missam sancti Michaelis; sed dicit Ratherius episcopus, quod mentitur ille qui dicit quod conveniat alicui melius in secunda feria ire ad ecclesiam sancti Michaelis, vel missam sancti Michaelis audire, 136.0714A| quam in alio die. Dicit Ratherius episcopus quod mentitur ille qui dicit quod sanctus Michael missam cantet, cum nulla alia creatura missam possit cantare, nisi homo solum, quia ille, cum sit rationalis, habet carnem et ossa, sine quibus missa non valet cantari. Spiritus autem, sicut Dominus dicit, carnem et ossa non habet, licet valentiore quam homo, polleat ille qui est angelicus et non apostaticus spiritus, ratione. Michael vero spiritus est et angelicus spiritus, et in conspectu Dei semper assistit sine carne et ossibus: et illum incessabiliter laudat sine libro, cum quo solet missa cantari, sine pane 602 et vino, de quibus solet in missa corpus et sanguis Domini confici.

3.

Si autem quaeris quid sanctus Michael cantet? 136.0714B| Labora, dicit Ratherius episcopus, cum Dei adjutorio, ut post mortem coelum conscendas; illic audies quid cantet. Quod si vis ad ecclesiam sancti Michaelis ire, sapias, dicit Ratherius episcopus, quod non libentius te recipit in secunda feria sanctus Michael quam in alia. Si vis eum rogare, sapias, dicit Ratherius episcopus, quia non clementius te exaudit sanctus Michael in secunda feria, quam in prima, quam in tertia, quam in quarta, quam in quinta, quam in sexta, quam in septima feria. Hoc cum ita sentiat, dicat atque astruat Ratherius episcopus; qui volet, valet et audet; eum non prohibet imo postulat nam ipse, refellat.

SERMO III. IN COENA DOMINI. 136.0714C|

1.

Nemo est fidelium, fratres, qui possit ambigere quia, si ex toto corde ad Dominum conversi, hanc humilitatem in corde habetis quam in habitu praetenditis, quin majus sit gaudium hodie coram angelis Dei super uno ex vobis quam supra nonaginta novem justos, qui opus non habent poenitentia (Luc. XV, 7; Matth. XVIII, 13), sicut ait ipsa Veritas atque Redemptio nostra. Sed advertite, quaeso, quod praeposui, si ex toto corde, inquiens, conversi. Nam si ex toto corde non convertamur ab his, pro quibus Domini indulgentiam petimus, inaniter Deum rogamus ut auferat a nobis quae nos ipsi dimittere nolumus; 136.0715A| imo iram Domini tanto nobis gravius accendimus, quo non solum in peccatis remanemus, sed etiam ficto corde coram hominibus conversionem peccatorum mentimur. Ait enim Job sanctissimus: Simulatores et callidi provocant iram Dei (Job XXXVI, 13). Provocant, inquit. Quam graviter [ subaudi timendum], si solummodo merentur dixisset? Nunc vero cum provocant dixerit, quis non extremiscat? quis non pene hoc tonitruo spiritum, ut ita dicam, exhalet? Non extremiscit merito, cui nulla inest simulatio; sed in quo aut aliqua, aut omnimoda est, quomodo ante 603 vocem hujusmodi fragoris subsistere potest? An quia non modo sopore, sed etiam morte consopitus jacet? Expergiscatur, quaeso, resurgat, postulo (forsitan enim mihimetipsi dico): audiat 136.0715B| clamantem puellae: Tibi dico: Surge (Marc. V, 41); aut certe propter molem lapideae consuetudinis: Lazare, veni foras (Joan. XI, 43). Nam superior significatio ad jacentem refertur in cogitatione mortem; inferior ad miserrimam consuetudinis assiduitatem. Veniat licet ligatus foras, absolvet enim eum benigna Dei misericordia, si per confessionem se demonstraverit, et revelabit faciei ejus lucem, qua carebat, dum Dominum quam graviter offenderet, imo provocaret, minime cernebat.

2.

Et rogo, frater, quicunque talis es, mei utique similis, si inimicum haberes tibi infestissimum, si utique totius honoris, ipsius etiam vitae tuae insidiatorem nequissimum, et ego tunicam tuam auferrem et illi tribuerem: nonne acrius irascereris pro 136.0715C| eo quod ego illi haberem datam, quam pro eo quod a te ablatum? Ita itaque, ita Omnipotens gravius fert, credito mihi, si quod Dei est diabolo impenditur, quam si nec sibi nec diabolo redderetur. Jejunia quippe, orationes, eleemosynae, et caetera hujusmodi Deo soli debentur, ejus solummodo amore agi debent vel timore. Qui ergo simulato corde pro laude humana vel mundi hujus vana gloria ea exsequitur, quid aliud nisi rem Dei diabolo largitur? Ideo deprecor repetens, iterumque commoneo, ut quod in habitu demonstratis, in corde potius exhibeatis, ut remissionem peccatorum vestrorum impetrare possitis. Ipsa autem remissio quae sit, et qualiter nobis proveniat, audite: Si averterit se, inquit, impius ab impietate sua, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet 136.0715D| et non morietur (Ezech. XVIII, 27). Vita, inquit, vivet; qua vita? temporali? non; moriuntur enim et justi aeque ut injusti; sed justi temporaliter, impii autem moriuntur aeternaliter. Non utique et ipsi [ subaudi morientur aeternaliter] in carne, resurgent enim in novissima die; in anima denique aeternaliter moritur quisquis in peccato moriens, in praesenti saeculo resurgere per confessionem, poenitentiam et Dei misericordiam non meretur. Aversus es igitur ab iniquitate? Fac judicium et justitiam, et vita vives nec morieris, id est, non recides iterum in peccato. Quid est quod dico? Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi (Psal. XXXVI, 27). Nam si declines a malo, nec bonum facis, audi: Omnis arbor, 136.0716A| quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Et de spiritu immundo: Et veniens, inquit, invenit domum vacantem, scopis mundatam et ornatam; tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi, et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus (Matth. XII, 44). Solet enim recidiva frequentius quam prima interficere febris. Si autem bonum inchoas, nec perseverando in saeculum saeculi illud inhabitas, cave ne ex improviso audias: Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer? (Isa. XIV, 22.) Quoniam quidem, si qui in bonis operibus perseveraverit usque in finem, salvus erit, (Matth. XXIV, 13), absque dubio qui non perseveraverit perditus erit.

3.

Assistentes igitur in conspectu Dei, misericordiam 136.0716B| et remissionem peccatorum postulantes et exspectantes, moneo ut solerter duo haec cogitetis: hinc scilicet quid egeritis, hinc quid pro actis recipere, nisi Christi clementia subveniat, 604 debetis. Interroget unusquisque seipsum, videat in quantis se deprehendere poterit reum. Cum enim certissimum sit, omni homini sanum caput habenti, cuncta Deo displicere quae diabolo constat placere, sciendum quia nunquam melius possumus colligere quis cuivis deserviens vitio quid mereatur, quam cogitet, cujus particeps in opere habetur; ait enim Veritas, in extremo messis tempore agricolam messoribus dicturum esse: Colligite primum zizania, et alligate ea fasciculis ad comburendum (Matth. XIII, 30); quod dicere quid aliud est, nisi consimiles in scelere pari 136.0716C| etiam vindicta copulate? Qui igitur superbia tumidus incedens caeteros despicit, quid aliud quam cum illa principali superbia illi se conferre, si posset, ambit, qui jure Dominus et creator omnium cuncta superexcellit? Qui vero invidia tabescit, nonne eumdem ipsum, atque membra illius, Judaeos scilicet perfidos livoris sui participes adsciscit? Qui vero avaritiae atque cupiditiae aestibus anhelat, quid aliud quam ipsum, qui similis esse Altissimo (Isai. XIV, 14) nimis avide ambivit, et Judam avaritiae inebriatum veneno, quo avarius ditari desiderat, tanto amplius in suo opere repraesentat? Et qui luxuriae facibus inardescit, quid nisi cum his qui cum Mohabitarum filiabus petulantissime coeuntes (Num. XXV, 1) animadversione vindictae coelestis interierunt, futurae 136.0716D| ac perpetuae conflagrationis rogum sibi comportat? Qui vero publice in tali opere insaniunt, Sodomitarum concordare clamori contendunt; qui autem sub pallio castitatis a conspectu hominum suam libidinem contegunt, ad Pharisaeorum similitudinem, de quibus dicitur, pertingunt: Vae vobis, qui estis quasi sepulcra dealbata, interius ossibus mortuorum repleta (Matth. XXIII, 27). In cujus vero ore, sicut, heu dolor! in plurimis hodierni saeculi hominibus magis mendacium abundat quam veritas, diaboli eis rectissime adaequatur falsitas, qui mendax semper exstitit, et pater mendacii (Joan. VIII, 44). Qui vero fratribus detrahunt, nonne Pharisaeis sese consimiles reddunt, de quibus dicitur: Sagittae infantium 136.0717A| plagae eorum (Psal. LXIII, 8); et: Intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in occultis? (Psal. X, 3.) Et qui gratis eos, solo quod subsistunt bene operantes, odiorum insectatione afflictitant, eosque a bonis, in quantum possunt, impediunt, quid aliud quam illorum perfidiae concordant, de quibus dicitur: Cum loquebar illis, impugnabant me gratis? (Psal. CXIX, 7.) Nam quibus ipsa eorum bona actio intolerabilis existit, iidem sunt ipsi qui in libro Sapientiae loquuntur sibi: Gravis est nobis etiam ad videndum (Sap. II, 15). Qui autem et contradicunt, qui alii quam persecutores Christi existunt? Etenim quasi eradere nititur nomen Christi, cum sive praedicanti, sive laudanti, contradicit nomen Christi. Fures quos, nisi Philisthaeos? praedones dicam, nisi Babylonios? nam 136.0717B| licet sit hujusmodi Dei flagellum, verumtamen flag.. . . . . . . . . quia disrumpitur, dum filius castigatur. Quilibet vero homicida quid . .. . . . . . . . . fratris videlicet pessimus computatur lanista? Nam si verum est, quod dictum, quia . . . . . . . . . Christiani alicujus interfector excusari se fratrem non interfecisse nisi Christum . . . . . . . . . Si vero caput Ecclesiae Christus, et membrum ejus quilibet Christianus. . . . . membrum non abscidisse, qui autem corporaliter aut animaliter aliquem . . . 605

4.

Ex his, fratres charissimi, paucissimis in compensatione innumerabilium, in quibus humana delabitur mortalitas, satis evidenter potestis colligere quantum vitia detestanda, quantumque Dei 136.0717C| sunt amplectenda praecepta. Nam sicut prava agendo pravorum acquiritur participatio, ita et bona exsequendo sanctorum consortium lucramur e diverso; imo filiorum Dei nobis cum re provenit nominatio, ita enim dicit: Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis misericors est (Luc. VI, 36). Unde quia ad relaxationem merendam facinorum hodie huc convenistis, considerate, quaeso, quid quaeritis, et tanto attentius consistite in precibus, quo vos peccasse cognoscitis gravius. Clamate vocibus, vociferate cordibus, Tibi, Domine, dicentes, peccavimus. Nemo se non peccasse excuset, nemo circumveniatur; inultum enim, ut Job asserit, Deus abire nil patitur (Job XXIV, 12). Audite Apostolum, legitur enim hodie: Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur 136.0717D| (I Cor. XI, 31). Judicemus itaque nos ipsi nosmet, fratres, in praesenti et condemnemus, ne in futuro judicemur. Simus nostri tortores, ut inferni non sentiamus carnifices. Et quid amplius dicam? Coena Domini vocatur ista dies. Coena autem a communione vescentium dicitur; nulla autem communio ubi discordiae divisio. Quisquis itaque odii in corde retinet venenum, non accedat ad istud charitatis convivium. Qui luxuriae inquinamentum per aliquantulam non lavit poenitentiam, hanc immundo ventre non recipiat coenam. Adest in proximo, imo hodie incipit Pascha; Pascha vero transitus interpretatur. Exhibeamus igitur in opere, quod intelligimus in nomine; si enim consepulti sumus Christo 136.0718A| mortificatione vitiorum, resurgemus utique et cum ipso exhibitione virtutum; si autem nullum in nobis per emendationem obruimus vitium, quod Pascha, id est, quem agimus transitum? Et si fermenti veteris nulla est expurgatio (I Cor. V, 7), nova in nobis quomodo erit conspersio? Audite, quaeso, praecipientem, et credo, quod me non despicietis monentem, et, ut verius dicam, commonentem; quod enim vobis suggerere videor, mihi ipsi utique loquor. Ait itaque: Sic comedetis eum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes (Exod. XII, 11). Renes namque accingere, luxuriam est refrenare; calceamenta in pedibus habere [ subaudi est] sanctorum, qui carne mortui sunt, exemplis se munire, 136.0718B| ne scilicet aut spina vitiorum mentis debilitet gressum, aut morsu inficiatur operum venenatorum. Cujus enim cor luxuria stimulat, ut spina pedem claudicare, ita et ipsa desiderium pii operis compellit frigescere; cujus animus vero invidia tabescit, nonne grassantis veneni livore pallescit? Tenere manibus nobis est baculum, rigore disciplinae coelestis illicitum cohibere appetitum; et ne in lubrico viae praesentis noxium incurramus lapsum, quoddam timoris Dei manu operationis gestare sustentaculum; pastorali quoque officio nobis ipsis praesidere, 606 Deum animae, animam carni praeficere.

5.

Hoc si solerter peragimus, Pascha Dominicum rite celebramus festinantes isto pertingere, ubi Christum in dextera, hoc est aequalitate, Patris novimus 136.0718C| sedere; hoc enim phase, id est, transitus Domini vocatur. Et si de vitiis ad virtutes, de terrenis ad coelestia conversione saluberrima transmigramus; quod cum indesinenter conveniat . . . . . agi, hoc sacratissimo tempore moneo tanto intentius perfici, quanto . . . . mysterium dignius compellitur celebrari. Miserrime . . . . . . . quadragesimali inchoatur tempore. Paschali transacta . . . . . . post ad vitia redeat, quasi non pro Dei, sed pro illius solummodo diei . . . . . discessum, sed aliquantulum sit intermissum; quod agere quid est aliud . . . . . . . . . Quousque enim Pascha Christianorum debet pertingere, Psalmista centesimo decimo septimo psalmo, qui totus in laude hujus diei canitur, declarat dicendo: Constituite diem in condensis, sive, ut alia editio habet, in confrequentationibus 136.0718D| usque ad cornu altaris (Psal. CXVII, 27). In condensis enim est in occultis mentis; in confrequentationibus autem, in usu vel consuetudine sive continuatione. Pascha enim nostrum, id est, Christus, a corde nunquam debet recedere, hoc indesinenti veneratione debemus frequentare usque ad cornu altaris. Quod autem istud est altare? Christus utique, qui sacerdos, altare simul exstat, et hostia, quem donec videamus, a quaerendo nequaquam cessemus. Quale est autem in vigilia solemnitatis jejunare, et in ipsa solemnitate crapula distendi? in Coena Domini pedes pauperum lavare, et in ejus octavis mortem alicujus Christiani moliri? in Parasceve unum denarium largiri, post Parasceven autem 136.0719A| centum auferre? Psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus in Quadragesima insistere, in Pascha vero otiositati, imo, quod pejus est, rixae vel detractioni operam dare? a propria uxore tunc continere, in Pascha maculari etiam fornicatione? in Quadragesima proprium panem non edere, post Pascha victum alterius diripere? quid pejus? quid excogitari valet inconvenientius? 607 SERMO IV. DE PASCHA I.

1.

Paschales, fratres charissimi, hodie dapes sumpturi, vobisque pro debito ministraturi, hoc est, Agni illius sacrosanctam refectionem, quem digito ejusdem Praecursor demonstrans clamavit: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi (Joan. I, 136.0719B| 29) (nimirum quia typicus ille (Exod. XII, 3) istum tantummodo figurare, non vero peccata poterat relaxare, quod solus iste in deitate, quae illi una cum Patre et Spiritu sancto individua est, valet singulariter agere); hujus itaque Agni corpus et sanguinem solemnius hodie tractaturi, vestraeque dilectioni propinaturi, postulamus, ne moleste vestrum aliquis ferat, si lactucarum agrestium aliquantulam interponemus partem, cum et hoc per ipsius faciamus Domini jussionem. Eorumdem sane olerum cum nemini noceat adeo speciem corpoream ignorare, non parum officit, si non spiritalem intelligentiam quis agnoscere ac mente valeat retinere illorum. Natura equidem oleris istius sumentis fertur oculos in lacrymas fluere facere, dentes purgare 136.0719C| ; sed natura illius quod significat, facit corporis et cordis intuitum in planctum salubrem excitari. Dicunt quoque, qui de physica quasi videntur tractare, quod aquila acumen, quo plurimum pollet, si perdiderit occasione qualibet, visus; gustu illud recuperet herbae istius. Percongrua, fratres, similitudo consilii, ut qui videlicet caliginem interioris visus contraxit assiduitate culparum, gustu eumdem recuperare ( al. reparare) studeat talium lactucarum.

2.

Sed jam nunc ornemus quam promisimus mensam. Haec dies, fratres charissimi, quam fecit Dominus, ait Propheta sanctissimus; exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII, 24). Nunquid, fratres, non et hesternam diem similiter Dominus fecit? 136.0719D| Plane, sed illam jejunio, istam laetitiae consecravit; illa discipulis luctum, haec maximum intulit gaudium. Quid ergo, fratres, agendum? Nimirum, ut 136.0720A| ratio docet, si heri luximus cum apostolis, gaudeamus hodie cum illis, et omnibus sanctis. Neque vereamur, ne nobis dicatur: Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis ac flebitis (Luc. VI, 25), cum propter praeteritam abstinentiam atque tristitiam, ejusdem refoveamur consolatione dicentis (ut apostolis vero ante passionem, ita nobis ante resurrectionis 608 Dominicae diem): Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Joan. XVI, 22). Hoc dictum est apostolis, hoc dicitur et nobis; luxerunt apostoli pro morte, quanquam illis nimium necessaria, Christi, de cujus resurrectione gaudio inaestimabili, et immensa sunt gratulatione laetati; imitati sumus hesterno luctum 136.0720B| illorum, imitemur hodie gaudium. Sed si eos volumus imitari, ab eisdem normam sumamus, moneo, gaudii. Dic igitur, sancte Apostole, post omnes quidem vocate, sed usque ad tertium coelum modo quem ipse melius nosti divinitus rapte; dic, inquam, satisfac interrogantibus, unde debeamus gaudere. Pascha, inquit, pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Non ob aliud? Immolationem nam nos ipsam intellexeramus eamdem, quam apostoli luxerant mortem, quorum et hesterno sumus imitati moerorem. Rogamus igitur, prosequere quid debeamus hodie vel qualiter agere. Subjungit atque ait: Itaque epulemur, id est, carnem Domini manducemus, et sanguinem ipsius bibamus: Non in fermento tamen veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae; 136.0720C| sed in azymis sinceritatis et veritatis (Ibid. 8). Et veritatis, inquam. Quare hoc? Quia et alibi idem dicit Apostolus: Consepulti sumus Christo per baptismum in mortem; ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI, 4, 5). Hoc igitur sensu, fratres charissimi, si servamus operando quod credimus, in Christo renati, in Christo passi, in Christo mortui, in Christo sumus a mortuis suscitati, ac per hoc maxima nobis est ratio gaudi. Hanc ergo diem non sibi solum, sed et nobis quia fecit Dominus, fratres, exsultemus et laetemur in ea. 136.0720D|

3.

Ecce hae sunt paschalis festi decentissimae, quas vobis promisimus, dapes, nunc vobis monstratae, post modicum ministrandae. De lactucarum 136.0721A| agrestium sed quid facimus, filii, promisso? Veniant et ipsae, purgent rheumata dentium, hoc est impedimenta de facinorum congerie mentium; comedere qui veniunt Agnum, fluere ex oculis rivulos cogant aquarum. Non in fermento, inquit, veteri, hoc est, inflatione anterioris peccati, vel affectu idem vel aliud perpetrandi, id est, ut ne ejusdem vitii hodie sitis, quod heri fuistis. Neque in fermento malitiae et nequitiae; quasi utique dicat: Malitiam praeteritam bonitate mutate; nequitiam relinquite, si 609 Agni Dei [ al., Dominici] carnem vultis comedere, et ejus sanguinem bibere. Sequitur: sed in azymis sinceritatis et veritatis. Intelligite, fratres, imo intelligite, si qui hic forsitan mei estis consimiles, malitiosi utique, 136.0721B| nequitia pleni. Si vultis salubriter gaudere, in Domino gaudete, non in jocis superfluis, non in fabulis otiosis, non in turpiloquiis noxiis, non in tactibus illecebrosis, non in crapula et ebrietate, non in cantuum vanitate. Si cupitis exsultare, servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Ps. II, 11). Si desideratis pascha legitimum celebrare, in azymis celebrate. Quae sunt vero si requiratis azyma; sinceritas respondeo [ al., respondebo] et veritas. Fermentum enim pessimum est simulationis duplicitas; fermentum noxium est falsitatis voluntas. Fermentum enim cum a fervore sit nominatum; ipsam malitiam, ipsam nequitiam, ipsam veteris Adae cum universam nominari valeamus intelligere consuetudinem, nullam magis valemus conjicere, 136.0721C| quam contrariam sinceritati et veritati magistram decipiendi proximum fallaciam; qua utique inexstinguibiliter fraudulentorum aestuat animus. Ipsa itaque cum maxime nitatur malum quodlibet perpetrandi voluntas; abstineat tanto ab ea, id est fallacia, vestra, suggerimus, fraternitas, quanto hac magis offenditur divina majestas, et deturpatur paschalis honestas. Nisi enim ita esset, nequaquam Apostolus et contrariorum prohibitione, et ipsarum praeceptione easdem duas insolubiles virtutes, id est, sinceritatem et veritatem, in paschalis festi epulis tantopere commendasset, diversis vocabulis eadem repetendo atque dicendo: Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 7). 136.0721D| Nedum enim paschalem nullam celebrat festivitatem, qui in corde malam habet voluntatem; sed nec gloriam in excelsis cum Deo, nec veram in terra cum hominibus quis habet pacem, nisi qui bonam possidet voluntatem.

4.

Hanc, fratres charissimi, mordacissimam veracitatem, 136.0722A| et veracissimam mordacitatem, lactucam appello agrestem, quae utique, flagito, cordium et corporum nostrorum, spiritali gustu percepta, qualitatem commutet: cor videlicet ad suspiria, corpus dum provocat ad lamenta, utraque haec ad malae voluntatis relinquenda molimina. Quod absque dubio credimus proventurum, si etiam quod Dominus per Decalogi nobis mandat de Pascha celebrando ministrum [ id est Moysen], ad naturam earumdem referre satagimus lactucarum. Sic autem, inquit, comedetis eum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinantes (Exod. XII, 11). Quid austerius, fratres, quid 610 acrius dici potuit illi, qui ista intelligens, Pascha praeteritum se meminit eisdem observatis 136.0722B| nullo modo celebrasse? Qui enim non obaudivit Psalmistae dicenti: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime (Psal. XLI, 4), id est fortiter; sed enerviter sese luxuriae dedens, ad Agni Dei [ al. divini] sumendum corpus et sanguinem est ausus accedere; qui non secutus est exempla sanctorum qui jam in Christo obierunt Patrum; qui non se baculo regiminis defendit contra rugientem leonem, id est, quaerentem se devorare diabolum; qui pio desiderio non festinavit, id est, non optavit dissolvi et esse cum Christo: qualiter hodie sine gemitu atque suspirio corpus et sanguinem Domini praesumat accipere, non video; nisi quia aut desperatione mortifera induratum, aut falsa spe deceptum hujusmodi credo. Sed ne faciat suggero; ne se desperet 136.0722C| moneo; ne falsa spe sese decipiat amplius rogo. Intendat quod sequitur, suspiret et gemat: Est enim phase, id est transitus Domini. Quasi dixisset: Transit a diabolo ad Christum, qui renes a luxuria restringit; qui sanctorum exemplis gressus operum munit; qui baculo regiminis a diabolo sese defendit; qui desiderando festinat ad patriam coelestem pertingere. Huic itaque soli conceditur Pascha Domini celebrare, et tamen nec huic sine lactucis agrestibus, id est memoria praeteritorum facinorum, et effusione utilissima lacrymarum.

5.

Sed jam nunc ad Apostolum redeundum, tantum qui conficiat quod proposuimus, obliti impossibilitatis nostrae, qui valet utique, negotium: Pascha, inquit, pascha nostrum immolatus est Christus. 136.0722D| Quod fuit utique, ut remur, dixisse: Ideo pro nobis immolatus est Christus, ut ipse noster esset transitus ad seipsum, et ipse nostrum esset solummodo gaudium. Sic ergo, sic unusquisque nostrum postulet, suggero: Exsultemus et laetemur in eo. Ipse est enim pax nostra, ipse lux, ipse dux, ipse dies, ipse 136.0723A| sol, ipse salus, ipse vita, ipse resurrectio, ipse gaudium verum, ipse beatitudo perpetua, ipse felicitas aeterna, ipse laetitia indeficiens, postremo ipse dies, quem gignendo, non operando fecit Dominus, et hoc ineffabiliter vero, exsultemus et laetemur in eo. Laetitia quoque mensae nostrae pertingat ad pauperes Christi: nostra abundantia illorum suppleatur inopia. Ipsi quoque pauperes sese invicem adjuvent. Quod uni deest, det alter, si habet; si non habet, optet saltem dedisse, ut per omnia et in omnibus de nobis gaudeat qui pascha nostrum immolatus est Christus. Et haec sit dies quam fecit Dominus, ut et nos exsultare et laetari in ea nunc et sine fine possimus; corpus quoque et 611 sanguinem ipsius ita percipere, ut non ad judicium, ut, 136.0723B| proh nefas! multis, sed ad remedium sempiternum nobis, ut felicibus evenit, hoc provenire contingat. Adjuvet ad hoc desiderium nostrum, et sanctificet actum, qui pro nobis in morte dedit unicum Filium suum, qui cum ipso et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO V. DE PASCHA II.

1.

Cum omnes in hac die Propheta exsultare praecipiat atque laetari (Psal. CXVII, 24), reprehensionis non parum metuo notam, si more meo tristitiae aliquam sermoni meo interpono particulam. Sed absit reprehensor; nam me non tristari consiliarius vetat interior. Ut enim Tobias angelo, ita cuilibet me laetari suadenti respondere ipse nec incongrue 136.0723C| valeo: Quale mihi, ait enim ille, gaudium erit, qui in tenebris sedeo, et lumen coeli non video? (Tob. V, 12.) Ut enim lumen coeli ipsam nostram appellare non disconveniat festivitatem, de qua scilicet dicitur: Laetentur coeli, et exsultet terra (Psal. XCV, 11): non illa vero terra, de qua serpenti illi, malitiae suasori, est dictum: Terram comedes cunctis diebus vitae tuae (Gen. III, 14), sed illa potius, de qua dictum antea fuerat: Germinet terra herbam virentem (Gen. I, 11), etc., quae secundum litteram satis sunt bona, secundum vero mysticum intellectum oppido meliora. Hujus diei gaudium qua temeritate me frui jure pronuntio, qui tamen lumen coeli, id est, ipsum, qui coelum illuminat, peccatorum nebula circumvallatus videre non valeo? 136.0723D| Nam, dum ad hoc institutos illos, qui jam praecesserunt quadraginta noverimus dies, ut in eis purgatis 136.0724A| per poenitentiam mentibus, sanctum ipsum diem novorum videre et cum gaudio celebrare possemus; cum hoc minime fecerimus, quale gaudium, quam exsultationem, quam laetitiam habere valemus? Ait enim in commendationem ejusdem gaudii sanctus, ut legi audistis, Apostolus: Itaque epulemur (I Cor. V, 7). Quid dixit? Itaque corpus 612 et sanguinem ipsius, qui pro nobis immolatus est, Christi cum exsultatione sumamus. Faciamus ergo.

2.

Sed quid erit, si facere digne ac juste nequimus? Subjungit namque, et ait: Non in fermento veteri, id est, tumore anterioris peccati, neque in fermento malitiae, malitiae utique alicui Christiano malum inferre cupiendi, nequitiae hoc facere etiam injuste conandi. Sed qualiter? In azymis sinceritatis 136.0724B| et veritatis. Sinceritas vero puritas est, hoc est, quod nihil habet, nisi quod monstrat. Veritas vero quid esset cum Pilatus interrogasset (Joan. XVIII, 38), non exspectavit audire, ideo de illa non meruit exsultare. Qui ergo nec in ore veritatem, nec in corde possidet puritatem, Christi quomodo ausus sit pensandum comedere carnem, cum praesertim Apostolus apertius hoc interdicat, nulla scilicet circuitione usus, dicendo: Quicunque manducat corpus Domini indigne, judicium sibi manducat (I Cor. XI, 29). Et, oh! quam valet hodie exsultare et laetari, loco salutis judicium sumpturus, loco vitae interitum! Istud, istud, inquam, est istud, quod tota ista pene quadragesima me compulit clamare, ut deponentes omnem malitiam, omnem dolum, et simulationem, 136.0724C| et invidiam (I Petr. II, 1), omnes ad Christi, id est, veram studeremus nos convertere pacem, et quia hoc facere plurimi nesciunt, quasi normam quamdam vobis praefigens suadebam, ut qui aliquem se laesisse meminerunt, recordarentur dicentis: Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. V, 23, 24). Qui vero ab aliquo laesi fuissent, et ille veniam veraciter postulasset, non obliviscerentur dicentis: Cum statis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester coelestis dimittat vobis peccata vestra; quod si vos non dimiseritis, nec Pater vester coelestis dimittet 136.0724D| peccata vestra (Marc. XI, 2).

3.

Hujus sed, proh dolor! consilii in tantum contemptores 136.0725A| quosdam conspexi, et utinam non illos praecipue qui debuerant aliis bonum exemplum praebere, ut etiam ipsi qui panem sanctum eis mittebat in ore dicendo, Corpus Domini nostri Jesu Christi prosit tibi in vitam aeternam, 613 non cessarent perditionis laqueos tendere, et quasi Pilato diebus eisdem: Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6), clamare; non recordati dicentis: Vae impio proditori, vae complicibus hodieque in Ecclesia ejus. Quorum quibusdam hodie per vicem Domini nostri mandavi, ut hoc facere quiescerent; et si fecerint, sibimetipsis faciant. Dicit enim sapientissimus perlepide Hieronymus: Semel errasse sit casus; cur prudenter erratur, et crebro? Nam nisi caverint, verendum ne illis contingat quod 136.0725B| illis, de quibus dictum est, contigit: Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos (Psal. LXXVII, 30): et quod pridie de Juda lectum Domini est traditore, cujus imitatores adhuc in Ecclesia esse, sanctus ille, cujus verba modo meminimus, non dubitavit proferre: Et post buccellam tunc introivit in eum Satanas (Joan. XIII, 27), utique per pravi operis effectum, qui jam in eo per malignae voluntatis erat affectum. Cum utique si Apostolo credidissent dicenti: Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat (I Cor. XI, 28), hoc est, discutiat in qua sit voluntate, peccandi utique, an emendandi, nocendi aliquem, an adjuvandi, in odio, an in amore fraterno: si, inquam, talia salubriter cogitassent, de manu saltem illius, 136.0725C| quem oderant, sacra sumere devitassent, ne Judae scilicet tam publici imitatores existerent. Sed quia apud Deum non est difficilis aut tarda conversio, non se desperet talis, moneo, hominum portio; quoniam quidem Judaeorum Pascha certo tempore, Christianorum omni est tempore, praecipue vero in Dominica, communicationis atque conversionis ad meliora de pejoribus die. Pascha enim cum transitus interpretetur, quocunque tempore, quacunque die, quacunque hora, quocunque ad postremum 136.0726A| momento quis transit a diabolo ad Christum, a vitiis ad virtutes, de tenebris ad lucem, paschalem agit veraciter solemnitatem. Dicente enim Psalmista Domino: Reliquiae cogitationis diem festum agent tibi (Psal. LXXV, 11), solemne Domino Pascha quilibet agit, qui relinquens quod male cogitavit, illud agere satagit quod Deus ipse praecepit.

614 SERMO VI. DE OCTAVIS PASCHAE.

1.

Antequam comedam suspiro (Job III, 24), Job legitur beatus dixisse. Causa subjuncta: Quia timor, inquiens, quem timebam, evenit mihi, et quod verebar accidit (Ibid. 25). Quod ut ad me referam tantum ab illo, quantum aereum ab aethereo distat coelo, distantem, doleo vestrum nonnullis, fateor, accidisse, quod 136.0726B| timens Dominica protuli die. Quibusdam enim, proh dolor! contigisse nonnihil formido, quod Psalmista de Judaeis olim cantaverat, dicens: Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos (Psal. LXXVII, 30). Quia videlicet cum post buccellam introisset in eos Satanas per operationem malignam, qui ante in eis jamdiu per intentionem fuerat pessimam, quasi audissent ab eo, qui eis eamdem porrexerat buccellam: Quod facis, fac citius (Joan. XIII, 27): abhinc non cessaverunt quantocius exsequi, quod jam antea, praecipue tota ista Quadragesima, fuerant machinati: quando scilicet Deo et laesis fratribus reconciliari, et reconciliari veraciter optantes non aspernari, verbo atque exemplo instanter fuerant moniti; illos saltem, 136.0726C| qui non in die festo (Matth. XIV, 2) quondam dixerant, non imitari dignati, contra eumdem scilicet, quem me fore nemo utinam sciret, omnia insidiarum molimina, omnes falsissimas concinnationes in palam per quoscunque valuerunt mittentes, taliaque de eo fingentes, qualia nemo posset credere, nisi cui aut eadem, aut similia multa contigisset fecisse: corruptis quoque pecunia duabus patriae dominantibus, ut fertur, personis (quarum una nobilitate, et nomine utinam esset illa, de qua jam 136.0727A| dixeram saepe, ut jam me illum qui talia patior apertius proferam esse: Qui liberavit Israelem de manu Pharaonis (Exod. XVIII, 10), etc., satis ideo cognoscibilia, quod sub ejusdem terminatione declinationis illorum cadant vocabula) per totam Ecclesiae domum eas circumducentes, mutata significatione 615 verborum, de passivo genere activum non erubescentes miseri et mendacissime agere, quod ego scilicet dolentissimus patior, fingentes me perpetrare, quasi propter hoc necessarium illis fuerit saepe: Crucifige, crucifige (Joan. XIX, 6), aliis licet verbis, clamasse. Nam dum quadraginta fere libras in restauratione ejusdem domus episcopalis ut ferunt qui ad hoc ministri fuerunt, hoc triennio expenderim; me ab eadem ab eisdem fugato, 136.0727B| cum sine habitatore remansisset; iidem qui hoc mihi ingerunt, ut congruentia innuit, furto; hospitantes vero inibi vi et potestate non cessent illam destruere; me non valente scilicet illorum alicui resistere, furibus quidem, quia longinquus, hospitantibus, quia longe impar viribus videor esse, imperiali cum constet eos de exercitu praesertim redire, vel ad illum venire; me mendacissimi conductis consideratoribus accusant eamdem destruere; quasi possit esse credibile, ut quod ego tanto mei construxi dispendio, aut destruam ipse, aut destrui patiar sponte. In tantum vero illam hospitantes in ea destruunt potestative, ut si aliquis, cujus scilicet refert, illuc consideratum veniat famulorum, statim eum comprehendant, et gravissime flagellatum loris 136.0727C| constringant. 136.0728A|

2.

Ita omnia cum dolentissimus patiar, versa verborum, ut dixi, natura, agere me quod potius suffero, isti maledici cum omnibus, quae fingere de aliquo ullus mendacissimorum valuit unquam, fatentur. Sed, o vesana perfidissimorum dementia! o falsitas inconvenientissima! o diaboli per serpentes [ f., per serpentem] et jam loqui non ignorans astutia! Si enim imperator non meus dominus esset, et ego illi in potentia similis essem; defendere contra ejus fideles domum meam et 616 opus utcunque valerem. Nisi quoque isti me de domo eadem sua perfidia pepulissent, praesentissimus cum essem, eam custodire die noctuque ab eorum furtis valerem. Nunc vero cum et ille meus dominus sit, et pugnare contra domini mei fideles, etiam si valerem, 136.0728B| non solum perfidum, sed et, ut ita loquar, apostaticum sit; recedit namque a Deo, qui dato sibi ab eo terreno rebellis est domino: dictum est enim, quod qui potestati, utique a Deo sibi praelatae, resistit, Dei ordinationi resistat (Rom. III, 2); isti vero exemplo diaboli non cessent elaborare, ut etiam absque sui aliquo commodo aliquid, quod me noceat, meque conturbet, possint efficere; quid contra haec duo tam impossibilia valeo agere? O vero utinam cum sacram talibus manu, quam excisam optabant, praebebam buccellam dicendo: Corpus Domini nostri Jesu Christi prosit tibi in vitam aeternam; clamasset caeteris, quod ille quondam lapidatoribus sancti clamaverat Jacobi apostoli, qui frater dictus est Domini, ut fratres hodieque dicuntur 136.0728C| consanguinitate propinqui: Parcite, inquiens, 136.0729A| quid facitis? pro vobis orat justus hic quem lapidatis. Justus enim eram quantum ad illos, reatus licet illis incognitos Deus cognosceret meos: cum bona ego illis pro malis, mala illi contra mihi meditarentur referre pro talibus et innumeris bonis, absque debito utique illis persaepe impensis. Quod si de injuria, quam eis intuli aliqua dicerent, non erat multum mirandum; quanquam et ex hoc conveniri humiliter ante, secundum judicium debueram canonum.

3.

De illis vero, quae ad eos nil pertinent, causari, taliaque de me dicere, quae non inoffenso quis posset Deo credere, omnibus mihi 617 derogare facere, bona in me si qua sunt significatione mala corrumpere, mala sive sint, sive fuerint, indagatione 136.0729B| studiosa disquirere, et aliis studiosissime demonstrare, quid est aliud nisi apertissime testari quod non solum mihi, sed et, qui me illuc eleemosynaliter instituit, piissimo Caesari sint omnino perjuri? Et heu, ait quidam, heu dira furoris conditio! Qui vim patitur, magis ille ligatur. Fluvius enim malignae operationis illorum ab eis ad me decurrit, et ego illum turbare agni illius exemplo fabularis accusor (PHAEDR. l. I, Fab. 1). Quidam rex juvenum cum haberet exercitum, et multitudinem sapientum; dumque [ subaudi juvenes] nequirent, quod juvenibus competebat, sapientibus stultitiam eorum reprimentibus, agere; inierunt consilium, ut quisque illorum patrem interficeret proprium. Actum est: unus sed illorum non tolerans tantum admittere 136.0729C| scelus, dixit uxori suae: Si patrem meum interficio ne consilio pereamus perdito, non modice metuo. Consensit uxor ad servandam soceri vitam, atque alendum in suo eum cellario secretius locat. Imperat sane filio pater, ut interrogatus a rege de quovis consilio, non antea responderet, donec ad se illud referret. Obtemperans igitur tam industrius regis est consiliarius factus, ut inviderent illi omnes socii ejus. Adeuntes itaque regem, interminati sunt, quod nisi eum interficeret, eos omnes absque dubio perderet. Tristissimus rex consensit; quaesivit tamen ab eis qua occasione id facere posset. Praecipue, aiunt, illi, ut cras veniens non secum ducat nisi unum servum, unum amicum et unum inimicum. Territus hoc dicto ille, patrem ex hoc sciscitaturus adivit. 136.0729D| Pater vero: Ne contristeris, inquit, sed valde bonum praepara nobis obsonium, optimum de me accepturus consilium. Post prandium igitur dixit illi secretius pater: Habes optimum asinum, illum pane, vino et 136.0730A| carne duc tecum onustum; habes caniculam ad tua defendenda pervalde paratam, illam tecum habeto; uxorem quoque adhibens tecum, asinum pro servo, canem pro amico, uxorem offeres pro inimico. Egit, asinum assumpsit, canem secum pariter duxit, uxorem nec liquit. Regem adiit tristissimum, considerare, quae detulerat, flagitans illum: Iste, inquiens, qui astat onustus, meus est servus, ille alter meus amicus, tertia meus est, quo infestiorem habere me spero neminem, inimicus. Audiens illa, super ignem ait accensa: Inimicumne me tuum esse pronuntias? Merito, inquam, quae contra regis praeceptum tuo servavi patri, tibi obediens, vitam. Adolescens ad regem conversus: Videturne vestrae majestati 618 inimicam hanc esse mihi? Valde, respondit ille; sed 136.0730B| utrum verum sit, volo ediscere. Verum est, ait. Gratias Deo laetissimus ille respondit. Curre igitur, curre, et mihi festina eum reducere. Actum est. Consiliarius regi optimus redditur, adolescens a mortis instante periculo liberatur; uxor est non amare juvenem, ut videbatur, detecta, quae fore utique amicissima putaretur, nisi taliter probaretur. Hoc ipse exemplo si non istos aliquantulum commovissem, non tam probabiliter eos cognoscere valuissem, licet istam in eis semper fiduciam habuissem. Adhuc tamen eos Deus, quaeso, dignetur convertere, et viam eis verae pacis et charitatis ostendere, et ambulare, praestare, ne simul nobis pro talibus contingat, quod absit, periisse, vindicta nos subito occupante, milvus scilicet ut ranam cum mure fabulose 136.0730C| legitur rapuisse.

4.

Tota vero ista allegatio cum non praedicatio, sed magis contra insidiantes vitae et commodis meis videri possit invectio, subsedenda est, credo, et ad omnes communiter monendos, tam amicos scilicet quam inimicos, pastoralis jam nunc dirigenda intentio. Primum sane competit, quanquam non semel jam actum sit, demonstrare, unde discordia inter nos et ex quo ista contigerit. Ad ultimum vero breviandi causa primum respondeam, non modo exortam, sed a die ordinationis meae inter nos fuisse certum est ortam. Est vero nunc ideo in palam deducta, quod fiducia imperialis nil aliud quam quod justum est decernentis praesentiae, et synodi congregandae. . . . Unde dissentiamus crebro non 136.0730D| solum verbis, sed et scriptis, hac vice monstratum. Summa vero ipsius, cum verba sint plura, ipsa esse monstratur, quod ego legem Dei, illi traditiones hominum et consuetudinem iniquorum sequenda 136.0731A| decernant. An non ille est enim vere iniquus, qui quod mihi et illi est datum communiter, ita partitur, ut ego inde pauperrimus, ille locupletissimus fiat? Hoc ego si tacendo, imo laudando consentiam, unae propter eam quam mecum habere optarent amicitiam, veritatem relinquens, Deum negasse convincar. Qui mihi nam suadet metuere, inimicus animae meae convincitur esse, nedum ego is debeam fore.

5.

Hoc ergo succincte monstrato, mecum vos admoneo, fratres, ut disquirat unusquisque nostrum a seipso, qualiter Pascha illud sanctum, id est, octo istos dies exegerit, et utrum ita exegerit, ut tuto amen responderit, cum presbyter dixit: Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui paschalia festa venerando 136.0731B| peregimus, haec te largiente 619 moribus et vita teneamus. Interroget ergo se quisque, si de illo verum dixit sacerdos, hoc est, si in azymis sinceritatis et veritatis corpus et sanguinem Domini sumpsit, id est, si in corde nulli aliquod in Pascha machinatus est malum; si non de operibus alicujus se sciente nisi quod esset verum protulerit; si non, dum adhuc esca Christi corporis in ore esset ipsius, aut per odii, aut invidiae, aut per cupiditatis, vel avaritiae, aut per luxuriae vitium iram Dei super se ascendere fecit; si post buccellam introire Satanam in suam animam minime sivit, id est si malum quod ante cogitavit, ad effectum ducere non maturavit; postremo si in die festo, hoc est in istis octavis et quousque cantatum est: Haec dies quam fecit Dominus, 136.0731C| aut per adulterium, aut per immunditiam aliquam non se polluit, vel fratrum aliquem nequiter laesit: et si nil horum in se invenit, Paschae Domini festa se venerando egisse gratulatus, humiliter amen respondeat; et ut moribus et vita haec illum tenere Dei pietas dignetur concedere, manu, lingua et corde non cesset rogare. Quod si aliter in se, ut metuo, invenit, quod non saltem illos studuerit imitari, qui non in die festo dixerunt, tristetur: id est ut sicut illi tumultum veriti sunt, si Dominum comprehenderent, populi; ita iste iram veritus, si festivitatem violaret sanctissimam, Domini, vel his saltem octo diebus se cum Dei adjutorio ab hujusmodi illecebra continere, et a laesione fraterna reprimere, conari studeret [ f., studuisset]. Hinc demum 136.0732A| quod Judae traditoris exemplum secutus, et damnationem adeptus sit, doleat, sed non ut Judas ad laqueum desperando, imo ut Petrus ad lacrymas poenitendo sese convertat; et relictis quae male cogitavit, diem festum Domino agere, dum vacat, festinet. Ita enim et Pascha perditum, transitum utique faciens bonum, recuperare, et iram poterit Dei placare, ipso adjuvante, qui cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum non cessat Deus regnare.

620 SERMO VII. POST PASCHA.

1.

De ore tuo te judico (Luc. XIX, 22), se ait Dominus in supremo dicturum, serve nequam, judicio. Sed cui? Demonstrat subjungens: Sciebas quod homo 136.0732B| austerus essem, etc. Scienti hac ergo sententia, quam nescienti, certum esse valet majus instare judicium. Verendum ergo bona scientibus, et mala patrantibus valde: verendum, inquam, verendum, bona praesertim eadem si quoque dicunt. Quidam enim bona dum dicunt, quid dicant, nedum vero dicant, ignorant: ut sunt verbi gratia plurimi, qui Evangelia, apostolos pro officio sibi credito recitant. Qui dum quod sibi injectum est quomodocunque actitant, non doctoris, sed obauditoris ministerium implent. Nae ex ore suo, cum quid dicant ignorent, judicantur, sed nisi faciant arguuntur. Miseri ergo utrinque saeculo dati doctores; miseri, inquam, et infelices, si aut nesciunt docere, aut quod non agunt docentes, suo tantum judicantur ex ore. 136.0732C| Si enim gehennae poenas agnoscunt, et aliis non innotescunt; rei omnium, quos docere debuerant, si per ignorantiam in eis inciderint, erunt. Si vero aliis eas innotuerint, et ipsi eas non caverint; quid eis miserius, quid rogo est stultius? Et si monstrato aliis vitae fonte ipsi pereunt siccitate, quis eos debet dolere? Clamavimus cum Apostolo nuper, clamavimus, et utinam non et pro eo, ut pro multis, ore proprio potius judicandi, quam, ut propheta quondam promiserat, liberandi. Clamavimus nobis et vobis, sed non inutiliter clamasse nos Dei pietas tribuat omnibus nobis. Clamavimus attamen, clamavimus cum Apostolo, fratres, clamavimus: Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Sed utinam ut pro eo, ita pro nobis fuerit immolatus: 136.0733A| pro eo enim, ut condignas ei gratias referenti; cavendum ne a nobis beneficio, quod absit, tanto ingratis: hoc enim innuit, qui dicit: Quicunque manducaverit corpus Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27), id est, imputabitur ei culpa effusionis sanguinis Jesu Christi, si ausus fuerit bibere sanguinem, quem Judaei fuderunt, indigne: hoc est, si quales 621 illi fuerunt ad fidem, talis ipse extiterit ad operationem.

2.

Subjunximus demum atque protulimus: Itaque epulemur non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 8). Adeo ista omnia sed enucleavimus, ut puerulis ipsis nos satisfecisse putavissemus. 136.0733B| Sed utinam quod alios monuimus ipsi fecissemus, et malae voluntatis, vel noxiae operationis fermentum, quod ante habebamus, per reconciliationem non fictam, et fructuosam poenitentiam abjecissemus. Diximus ironice: Quam optime valeat exsultare hodie atque laetari, loco salutis judicium, loco vitae sumpturus interitum. Psalmistae adhibentes ad hoc testimonium, de Judaeis quidem tunc, sed utinam non modo de nobis, prolatum: Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super illos (Psal. LXXVII, 30). Quia cum post buccellam introierit in Judam, ut Evangelium utique loquitur, Satanas (Joan. XIII, 27), per operationem vero malignam, qui ante buccellam in eo per voluntatem jam fuerat pessimam; timendum 136.0733C| ne simile nobis quiddam contigerit. Videlicet ut scelus aliquod omissum, propter sanctum quod sumere in Pascha debebamus sacrificium, sumpto sacrificio, ante diem maturavissemus quoque perpetrare octavum, non in die festo ab ipsis etiam comprehendere Dominum conantibus obliti clamatum. Et, o impatientia perimbecillis, nimiumque insana, nec injurias utique inimicorum, nec stimulos tolerare valida vitiorum! In quolibet enim horum si nos excidere coegisti, Pascha Domini nos, proh dolor! violare pestifera compulisti. Sed instaurati contra nos testes Dei debuerant considerari, qui et ab adversariis gravissima supplicia, et a carne propria longissima fortissime pertulerunt sexu in utroque tentamina. Quos sequi, non nos deserere anticipans 136.0733D| Dei gratia, sed propria inhibuit ignavia, et illecebra corpori laxius ministrata, commovens insuper nos manus peccatoris per superbiam ventilata; 136.0734A| ibique cecidimus, iniquitatem hujusmodi operati, ob inanem gloriam a gratia Dei expulsi, nec potuimus in bono persistere miseri, ut hoc etiam confiteri sit nobis a Deo ore nos proprio judicari. Cum et hoc certissime novissemus, et vitare infelicissimi, praeponderante timorem Dei superbo nostro contemptu, dedignati essemus, ut perditioni utique nostro merito, non Dei neglecto, traditi, et a nobis ipsis damnati, in aeternum, nisi nobis ocius Dei pietas succurrat damnandi.

3.

Sed quid agimus si ita est, fratres? Est vero est, proh dolor! est. Reddite vicem nobis 622 quaesumus, si potestis, consilii, reddite. Dicite saltem quod diximus, proferte quod protulimus; suadete quod suasimus; aliud enim quod faciamus minime 136.0734B| invenimus: videlicet ut quia in talibus Judae similes exstitimus; exemplum deinceps caveamus illius, non festinantes utique cum illo ad desperationis mortiferum laqueum, sed magis cum Petro ad conversionis vitale lamentum. Rogantes scilicet Domini clementiam, ut meritis ejus adjuti faciamus quod fecit, obtineamus quod obtinuit, conversione utique ad nos Domini ab eo clementer respecti, ad illum flendo ut valeamus converti, quatenus gratiam ipsius recuperare utcunque, et Pascha Domini verius, quam unquam fecerimus, celebrare quandoque possimus; transireque a diabolo ad ipsum inconvertibiliter deinceps auxilio valeamus illius. Quod nobis indignissimis dignetur praestare, qui Pascha nostrum ideo dignatus est esse, ut reconciliaret nos Deo Patri 136.0734C| per sanguinem suum (Rom. V, 10), et erutos de potestate tenebrarum faceret sibi acceptabilem populum, sectatorem bonorum operum. Qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus in saecula saeculorum. Amen.

SERMO VIII. DE ASCENSIONE DOMINI [ al., II].

1.

Meminisse optaremus dilectionem vestram percupide, fratres, laborem hoc tempore nostrum hujusmodi ad terminum devenisse, ut conducta ex orthodoxorum testimoniis Patrum copia fandi, insinuaremus collegio vestro quid, cur, qualiter in praecedente resurrectionem Domini Quadragesima nobis esset agendum, qualiter in Pascha 136.0734D| exsultandum atque laetandum; post Pascha, imo in Quinquagesima Paschae, quod a jejuniis quidem cessandum, alleluia die noctuque canendum; 136.0735A| ad vitia vero jejuniis, orationibus et eleemosynis, cooperante gratia Dei, ut desperare nullatenus debuissemus, exhausta minime redeundum: ne hoc utique foret Aegypto relicta, agno comeso, mare Rubro transito, manna coelesti gustato, carnium Taphniticarum, peponum atque ceparum desiderio Aegyptum relictam repetere, promisso patriae lacte et melle manantis fraudari, cumque his, quorum in deserto plurima perierunt millia, perditionis aeternae damnationem subire. Ad quod 623 suadendum nil aptius valuimus invenire, quam ut alleluia cantaremus die noctuque, id est, ut Laudate Dominum alter alteri clamaremus, omnesque hoc sine intermissione agere studeremus. Re enim vera, quis peccato est locus, ubi laudis Dei est nullus defectus? 136.0735B| Quod si B. Gregorio primum, postea B. Mamerto Viennensium archiepiscopo pro consimili necessitate quasdam litanias infra hanc Quinquagesimam visum est instituere; quid obest ad Dominicum illud quod continetur suasum: Nunquid possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus (Matth. IX, 15), cum litanias rogationes innuere latinitas aestimet? Quo vero tempore rogatur solemnius Deus, quam festivitatis diebus? Sobrie vero, juste et pie si vivitur in Pascha, quid nocet ad hoc quod suadet Apostolus, cum Pascha nostrum ipsum dixisset esse Christum, subjungens atque dicens: Itaque epulemur; cum crapulae et ebrietati (I Cor. V, 8), caeterisque vitiis famulantes denotans, adjungat: Non in fermento veteri, id est, 136.0735C| tumore non abdicati delicti, et voluntate transacta crimina repetendi, vel alia committendi: Neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis; si igitur a crapula et ebrietate cessamus, si a coitu etiam licito, consensu parili, hoc triduo, dilecto abstinemus divino; si a jocis atque lascivia, si a cantuum vanitate atque ludorum, postremo ab omni opere servili, id est, famulatu diaboli cessantes, ut in Quadragesimae Dominicis 136.0736A| jure fecimus diebus, Deo servire his tribus diebus curamus; paschali gaudio quale damnum ingerimus, cum et in his resurrectionis Dominicae cultum non omnimodis omiserimus, si tamen fecimus quod debuimus? Cum vero, ut non semel diximus, corpore et sanguine Domini reficiendis necesse sit parasceve, id est, praeparationem aliquam facere, ne tanti sacramenti munus sumant indigne; et ob hoc inventas putare possimus praeclaras, quae praecedunt solemnitates, vigilias; quid nocet; si in tanta festivitate, vigiliarum loco hoc triduo usi, si quid in his paschalibus commisimus gaudiis, diluamus, ab alleluia vero canendo, semperque in Domino exsultando atque laetando 624 nequaquam cessemus? Dicente sane Jacobo apostolo: Quia in multis 136.0736B| offendimus omnes (Jac. III, 2), quis ausus sit gloriari in tot diebus ac noctibus se nihil commisisse, quod egeat satisfactione diluere, ut tantam festivitatem digne possit excolere?

2.

Hucusque, fratres charissimi, cum nostra processerit communis causa nostrae salutis enisio, adest infra hanc alleluia sine intermissione cantandi, exsultandi quoque atque laetandi Quinquagesimam; ipsaque nos silere non patitur gloriosissimae Ascensionis Dominicae dies. Silere enim quomodo possumus reminiscentes omnium miraculorum, si, ad hominem solum intendas, mirabilioris miraculi, quod videlicet homo, non angelico, ut Elias quondam subvectus, non pennigero, ut poeticus ille, volatu, sed corporali ipsa mole perfecti, 136.0736C| id est annorum, triginta circiter trium, hominis, ut Apostolus nobis spondet proventurum quandoque: Donec occurramus, inquiens, omnes in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi Domini nostri (Ephes. IV, 13), videntibus idoneis testibus loquens elevatur, nubeque suscipitur, angelis astipulantibus, quod ita sit reversurus ad judicandos hic relictos ab initio, usque in finem saeculi vivos et mortuos omnes? Quis hoc effari laudabiliter, quis laudare 136.0737A| satis effabiliter valet? Admirari enim omittimus, si Deum intus manentem, hominem, quem de nobis pro nobis assumpsit, gestantem pensamus. Gratias, si possemus, solummodo ipsius misericordiae referre deberemus condignas. Caetera enim melius silendo quam loquendo, ineffabilia sunt quia depromimus. Ad promissum tantum inenarrabilis ipsius clementiae oris nostri obsequium deflectamus quod modo ex Evangelio audivimus: Qui crediderit, inquit, et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16), Deo gratias, universitas clamat; credimus enim, et baptizati sumus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Omnes hoc dicimus; omnes per hoc nos salvandos speramus; sine isto nullum salvari posse veraciter credimus et confitemur. Sed 136.0737B| de quibus dicit qui hoc audierat Petrus? Petrus, inquam, cui fuerat specialius cum caeteris dictum: 625 Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae (Marc. XVI, 15). De quibus, inquam, si est ita, fatetur Apostolus: Melius fuerat eis non cognoscere viam veritatis, quam post agnitionem retrorsum converti? (II Pet. XII, 21.) De illis, ut conjici veracissime valet, de illis, de quorum credulitate Jacobus apostolus quid sentiat audiamus: Fides, inquiens, si non habet opera, mortua est in semetipsa (Jac. II, 17). Itemque: Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Hi nimirum sunt, qui fidem, quam verbis astruunt, moribus destruunt. Verendum enim omnino, ne de talibus quoque dicatur a Domino: Cum 136.0737C| immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem, et non inveniens, dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Tunc vadit, et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus (Luc. II, 24-26). Haec tam veracia si in nullo caderent illorum, qui se credere profitentur et sunt baptizati, ubi esset sententia Domini illa, qua continetur: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16); et: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum? (Matth. VII, 21.) Qui enim sunt vocati, nisi per baptismum Ecclesiam ingressi? Qui pauci electi, nisi qui sacramentum vivendo tenuerunt, quod fide perceperunt? Qui non electi, nisi 136.0737D| qui non servaverunt quod promiserunt? Quid autem promiserunt? Recurrat quis cogitando ad id, quod aut promisit, aut est vice illius promissum, antequam baptizaretur. Modicum est, recordari leviter valet. Si illud observat, securus de salute sua gaudeat. Si autem peccavit, quiescat primum, id est, desinat peccare; hinc demum poenitentiam agat. Appropinquat enim, et huic dicendum, regnum 136.0738A| coelorum (Matth. III, 2); id est transeuntibus, imo fugientibus terrenis omnibus, propinquant coelestia, illis tamen, qui cooperante gratia Dei, operatione sedula illa meruerint adipisci.

3.

Qui vero sint isti, subjungens piissimus idem promissor demonstrat. Cum enim dixisset: Qui vero non crediderit, condemnabitur (Marc. XVI, 16), ut indiciis quibuslibet credentes a non credentibus secerneret, subjecit: Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegros manus imponent, et bene habebunt (Ibid. 17-18). Quid hoc est, fratres? quis enim corporaliter ista hodie efficit signa? Nemo, dilectissimi, nemo. Nullus ergo 136.0738B| credit? Absit. Credunt enim, Deo gratias, tanti, ut illis illud congruat psalmographi: Annuntiavi et locutus sum; multiplicati sunt super numerum (Psal. XXX, 6). Quomodo itaque credunt, cum qui haec signa faciunt, illi tantummodo credere dicantur; isti vero ea non faciunt? Faciunt plane, faciunt quidam, sed non corporaliter 626 faciunt, sed tanto utilius, quanto a corpore discernitur spiritus. In nomine enim Christi daemonia ejiciunt, qui in virtute ipsius vitia, quae daemones ingerunt, a cordibus suis repellunt: linguis loquuntur novis, cum, praviloquio relicto, laudem Dei lingua resonat ipsorum, utilia sermo depromit: serpentes tollunt, cum quod suggerit serpens ille antiquus, minime agunt; cumque suggestionem diabolicam interius sentiunt, sed quod 136.0738C| suggerit, minime faciunt, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. Omnes enim, ait Apostolus, astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum (Rom. XIV, 10). Super aegros manus imponunt, ut bene habeant, qui peccata, quae commiserunt, bonae operationis studiis, ut ad meliora proficiant, compensare festinant. Ecce apodixis, ecce conjectura, ecce indicium credentium, et non credentium, fratres. Qui ex his ergo in se cognoscit aliquid signis, credere se dicat; qui non, ad credendum se potius suadeo praeparet, quam semet credere jactet.

4.

Ubi quoque a Domino dicitur caeco: Tu credis in Filium Dei? (Joan. IX, 35.) cum praepositione 136.0738D| utique. Et Samaritanae: Mulier, crede mihi (Joan. IV, 21), sine praepositione: cum hic absolute dicatur, qui crediderit, neque scilicet addito in Deum, neque Deo (Marc. X, 16), conjici valet duo exposci, id est, ut credamus in Deum, et credamus Deo. In Deum vero credit, qui catholice credit: Deo credit, qui hortamentis illius obtemperat. Qui utrumque itaque agit, et orthodoxo est baptismate lotus, 136.0739A| maximam nobis affert, Deo gratias, securitatem. Salvus enim absque dubio talis, si tamen perseveraverit, erit. O vero nullus in hac nostra plebe inveniretur, qui non crederet verum esse, quod Joannis in Evangelio audit, hoc est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Increduli enim ad caetera, dum istud unum non credunt, fatentur tempestatem ab homine fieri posse, cum evidentissime Psalmista proclamet: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus (Psal. CLXVIII, 8), id est Domini. Et in alio psalmo de Deo: Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. Mittit crystallum suam sicut buccellas, ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? (Psal. CLXVII, 16.) etc. Quomodo ergo in Deum 136.0739B| credit, qui Deum omnium creatorem esse non credit? Quomodo Deo credit, qui ipsi clamanti atque dicenti surdissimum auditum apponit? Videte, videte quod ego sum solus, et non sit alius Deus praeter me. Ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere (Deut. XXXII, 39). Intendat charitas vestra: contra enim eos qui dicunt, quod homo malus, vel diabolus tempestatem faciat lapides grandinum spargat, vineta atque campos devastet, fulgura mittat, jumenta et pecora, ipsosque homines 627 interficiat; contra illos, inquam, valet quod dicit: Ego occidam, et vivere faciam. Contra illos vero qui dicunt, quod ipsi per incantationes suas ipsas tempestates avertant, valet quod dicit: Non est qui de manu mea possit 136.0739C| eruere. Quod si Elias triennio oratione pluviam avertisse, oratione rursum legitur eam, cum voluit, reddidisse; ignem de coelo super impios impii regis ministros misisse; Samuel aestivo tempore tonitrua contra naturam mugire fecisse; plerique etiam alii sanctorum sive in Veteri, sive in Novo Testamento quaedam leguntur signa de coelo, de terra, de mari monstrasse; non fecerunt ea ipsi, sed Deus per ipsos; fecit hoc fides ipsa, de qua ipse Dominus loquitur ad apostolos ita: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic monti, Tolle te, et mittete in mare, et obediret vobis (Matth. XVII, 19). Non potest hoc facere diabolus, non membrum ejus quilibet malevolus. Facit hoc per servos suos, cum ei placuerit, Deus, et, cum sit summe bonus, benigne 136.0739D| ut bonus.

5.

Sed redeamus ad Ascensionis Dominicae festum. Cum haec dixisset, ait operis tanti relator egregius, videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in coelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in 136.0740A| vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 9-11). Hic pauxillum, auditor, rogo, attende. In Galilaea resurgens Christus primum videtur, viris Galilaeis ascendens Christus tantum monstratur, illis reversurus promittitur. Galilaei vero qui sunt, fuerunt, vel erunt, nisi qui Galilaeam incoluerunt, incolunt, vel incolentes futuris temporibus erunt? Galilaea vero, ut a majoribus accepimus, transmigratio facta interpretatur, et hoc quare agnovimus? Bis hoc factum est, imo ter actum est subsedendum, et quia vetus de primo, de duobus tertio juncto dicamus: Transmigraverunt filii Zebedaei de patre suo ad Christum, 136.0740B| Christus resurgens a sepulcro ad ipsos; ipsi demum de Galilaea ad montem ubi constituerat illis, eisque videntibus inde est elevatus in coelum. Illuc eum qui desiderat sequi, transeat de diabolo ad ipsum; consideret eum pro se mortuum ac sepultum; gaudeat ejus resurrectione se resuscitatum, ascensione in coelum evectum, si tamen in hoc figat suum firmissime desiderium. Elaboret ergo unusquisque nostrum, charissimi, ut quomodo hodie Christus cum corpore nostro coelum conscendit; ita, quomodocunque, valet spe conscendat, desiderio migret, operatione illuc pervenire nitatur. Mirum enim dictu, etiam per vitia nostra coelum possumus conscendere, si videlicet studeamus ea calcare: scalam quippe de illis quodammodo nobis facimus, si emendatione 136.0740C| illa deprimimus. Elevant nos, si fuerint 628 subtus nos; deprimunt nos, si fuerint supra nos. Caro nostra in Christo coelum conscendit; sequatur eam desiderio anima nostra. Anima Christi illo transferri cupit animas nostras, cooperemur desiderio ejus. Deus est qui gestat eam; omnipotens misericordia viget et gratia; non diffidamus de possibilitate, si non deficimus voluntate. Virtutes vult tantum loco sumptuum nobiscum portemus. Vitia ut egestatem mortiferam famemque perpetuam, contrarietatem utique ascensus nostri pernoxiam, hic relinquamus: hic etiam demorantes a festinando illic nunquam cessemus: absque dubio enim ubi Christus cum carne nostra est, perveniemus, si a desderando ipso minime cessaverimus, 136.0740D| ipsius adjuvante clementia, qui cum Patre, etc.

SERMO IX. DE ASCENSIONE DOMINI II [ al., I].

1.

Cum pene in omnibus ab antiquorum studiis Patrum tam vitae nostrae discrepet qualitas quam 136.0741A| doctrinae; in hoc quoque, fateor, non parum discordat, quod in talibus, ut est ista, solemnitatibus illi primitus de Evangelii tractatu sermonem cudentes, ad considerationem ejusdem solemnitatis auditorum post animos incitabant; hinc demum admonitiuncula, quo magis valebant, succinctim aperta in fine prolata, ut a malis se cohiberent, et beneplacitis Deo insisterent, sollicitius eosdem, quos allocuti fuerant, commonebant: nobis contra in ipsis loquendi primordiis observare conveniat quod Psalmista suadet: Praeoccupemus, inquiens, faciem Domini in confessione (Psal. XCIV, 2) (subaudiri ut liceat, peccatorum nostrorum) et quod alter: Dic tu, inquit, prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 26): ut justificeris, inquam, non judiceris. Si 136.0741B| nosmetipsos enim dijudicaremus, ait Apostolus, non utique judicaremur (I Cor. II, 31), id est, si nos ipsi veraciter accusaremus, non a Domino damnaremur. Veraciter nam se accusat, qui non de se aliud dicit quam quod egisse se meminit, et qui de eo quod se accusat, nulli alii, si de se hoc idem dicat, succenset; si malum quod confitetur exsecratur, et emendare pro viribus nititur; si repetere ultro veretur; si de eo salubriter confunditur. Nam si aliter, voce Dominica ejus animae dicitur: Quam vilis facta es iterans vias tuas (Jer. III, 36). Quod facere utique taliter ei interdicitur quoque: Ne iteres verbum in oratione tua (Eccle. XIX, 17), id est, ne confessum iteres, ut sit necesse tibi iterum confiteri illud peccatum. Cum enim peccasse nos graviter et recognoscimus 136.0741C| et dicimus; poenas etiam, quas subire propter 629 hoc debitores sumus, insuper referimus. Si earum saltem metu a malis non compescimur perpetrandis, clamari ex obliquo ipsi compellimus nobis: De ore tuo te judico, serve nequam (Luc. XIX, 22). De corporali vero si hoc facimus maxime delicto, oblata consecrare interdicimus ipsi nobis omnino, nosse nos nisi dissimulamus, quod Neocaesariensi continetur concilio cap. 9.

2.

Quod cum ita sit, quid de nobis dicere, quid saltem possumus cogitare? Si locuturi enim vobis in confessione faciem Domini praevenimus (Psal. XCIV, 2), hoc est, si antequam ad ejus judicium veniamus narrandum, ipsi vos veraciter accusamus, panem vobis porrigendum qua licentia consecramus? Si hoc 136.0741D| non facimus, quod loquendi exordium facimus, imo quid vobis unquam pro debito dicimus? De gaudendo quippe nobis non aliud dicere possumus, nisi quod Tobiam angelo respondisse comperimus: Quale enim, ait ille, quale mihi erit gaudium, qui in tenebris sedeo, et lumen coeli non video? (Tob. V, 12.) In 136.0742A| tenebris enim quod sedeamus, ipsi nobis testes sumus, qui obscuratis mentis obtutibus, ad ignem nos pergere, non, ut opus fuerat, cernimus. Lumen vero coeli est claritas Christi, qua scilicet supra angeli, infra illuminantur homines sancti, illi ad tenendum, isti ad desiderandum, uterque ad socialiter quandoque fruendum. Qui ergo non illuminatur nunc ad desiderandum, putas eum illuminari posse tunc ad tenendum? Quale vero hujusmodi in qualibet solemnitate gaudium valet habere, nisi omnino inane?

3.

Maxima ista sed hodie est, fratres, festivitas maxima; sed lumen coeli considerare neque valentibus, neque volentibus, nulla, nulla, inquam, nulla. Sit tamen cum veraciter Ascensionis Domini 136.0742B| festivitas hodie, maxime episcopalis vocabuli quomodo silere sinitur, etsi desit facundia, saltem garritio pauxillum perita? Sed cujus est Domini ista, rogo, festivitas? Christi utique, et ex eo utique Christi, quod Christus pro nobis dignatus est effici. Dilexisti enim justitiam, et odisti iniquitatem (canit de eo Psalmista). Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLI, 8). Quam justitiam? Scilicet illam, qua justum censuit esse, ut creatura ei, qui se creaverat, deserviret. Quam iniquitatem? Qua videlicet homo serviebat diabolo, qui ad serviendum conditus fuerat Deo. Propterea igitur unxit eum Deus oleo laetitiae, id est, misericordia ipsa induit eum, quae laetificaret angelos de reconciliatione generis humani 630 a suo consortio 136.0742C| diabolica fraude seclusi. Et quia eadem misericordia ex filiis diaboli quidam filii Dei erant per adoptionem futuri, qui utique participes existerent ei, qui non per adoptionem, sed per naturam erat Filius Dei; prae participibus suis dicitur unctus, quia caeteris ad mensuram est data eadem Spiritus sancti gratia, in ipso autem habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9), id est pleniter, dum utique ipsum, quod pro nobis corpus assumpsit, Deus adeo totus replevit, ut sicut mente ejus, ita et carne Deo repleta, ex duabus et in duabus naturis non duo sed unus sit Dominus Jesus Christus, verus, ut Pater et Spiritus, per omnia Deus, cumque illis non tres sed unus vivens in saecula Deus. Nisi igitur Deus carnem nostram misericorditer induisset, 136.0742D| eam in coelum minime levasset: nisi eam in coelum levasset, hanc diem nobis minime dedicasset. Christi ergo est ista, fratres, solemnitas, sed non sine participibus suis; hos enim secum vexit in coelum mirum dictu! etiam necdum natos in terra

4.

Omnes ergo festivitatum decursiones cum pro 136.0743A| Christo et participibus institutae sint Christi, qui vult in quavis illarum partem habere, studeat quod fecit et ipse facere. Sed, heu dolor! negleximus agere. Exhortati enim cum vos fuissemus non semel in praecedentibus festivitates istas diebus, ut solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3), donaremus nobis invicem, si quis adversus aliquem haberet querelam (Coloss. III, 13), ut Agni Dei carnes comessuri, non in fermento malitiae et nequitiae Pascha Domini, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 8) celebrasse probaremur. Hoc ipsi qui monuimus, non eo studio quo diximus, fecimus. Ventum est ad coenae Dominicae sacratissimam diem, lectum est quod Apostolus dixit: suggessimus observandum quod monuit, videlicet ut non in judicium 136.0743B| corpus Domini sumeremus. Non defuerunt, sed proh nefas! qui de ea manu, quam truncatam optarent, buccellam sanctam perciperent: non defuit, qui defuisse quibus daret, optaret. Et heu quam lethifero utrique tumebant fermento! Cumque ab ipso legitimo quosdam hortati fuissemus continere in quadragesima ista concubitu, ut sacrificium Domini in Pascha purificati mererentur accipere, vae illis qui sumpto sacrificio ab adulterino nequiverunt usque saltem in octavas Domini abstinere. His enim certificamur congruere, quod in Psalmo cantavimus saepe: quia videlicet cum post 631 buccellam, ut in Juda, introierit in eis Satanas (Joan. XIII, 27), id est, spiritus immundus, septeno sed capite (Luc. XI, 26), qui solus per jejunium credebatur expulsus (Marc. 136.0743C| IX, 28). Adhuc escae eorum cum essent in ore ipsorum, ira Dei ascendit super eos (Psal. LXXVII, 30); violatores tantae festivitatis, non cultores dum fuisse sint miserrimi deprehensi. Eligant ergo quid faciant. Si enim desperantes sese, obdurantur, idem utique frequentando, Judae a se ipsis laqueo strangulantur. Si Petri lacrymas imitantur, veniam consequuntur; si veniam consequuntur, Christum in coelis uti nunc affectu, ita post effectu ipso sequuntur. Si neutrum ex his duobus merentur, festivitatem istam Deo et angelis, bonaeque voluntatis, ut cantatum est, hominibus noverint esse, se vero ab illa omnino expertes existere.

5.

Sed ne lenocinentur sibi sententiae prolatione illius Dominicae, qua dictum est: Qui crediderit et 136.0744A| baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI, 16), noverint, quia, cum sit verissimum utpote veritatis ore prolatum; illis tantum est, quibus congruit, verum; Signa enim, ait, eos qui crediderint, haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient (Ibid., 17), etc. Quae nimirum si quis frugaliter intellecta in se recognoscit, de salvatione sua securus gaudeat: qui minime, suggero, contremiscat; et, ut credere non solum in Deum, sed et Deo nisi studeat, non sibi sufficere sciat. De ore tuo te judico, serve nequam (Luc. XIX, 22), at ne matures, rogo, Christe, proferre; differ ictum, precor, misericors; suspende vindictam piissime; dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora (Luc. XIII, 8), succisoribus vitae, 136.0744B| supplico, misericors dicito meae; fortassis enim meliorari tua quandoque gratia valebo. Qui adhuc ingratitudine mortifera incorrigibilis exsto, dum non oculos utique conversionis lacrymis imbuo, sed guttur mentis mortiferae dilationis, pessimaeque in dies deteriorationis criniculis stringo; in infernum vivens, id non ignarus, ut multi, sed sciens, insuperque nec celans, descendo. Indeque mihi: De ore tuo te judico, serve nequam, cum his qui bona dicunt, et pessima gerunt, non inaniter clamari formido. Austeritatem quippe tuae animadversionis aliis innotesco, praesentissimum te 632 ubique non nescio, et dicere, vel facere, quae tuam considerationem dedecent, non horresco. Sed quid, Domine, facio? Fugerem, si quovis valerem: quod quia nequeo, a te, 136.0744C| Augustini veriloqui tui suasu, ad te, id est, a justitia ad misericordiam tuam pavens confugio. Ut consideras itaque indecentia tibi, ita, Domine, considera necessaria, deprecor, mihi, me ab impatientia liberans mortifera, quae transgredi me tam immaniter tua compellit praecepta. Nisi enim ab ea citius eruor, perditionem aeternam praestolor, ignarus licet dispositionis de me, Domine, tuae. Non sunt enim hominis viae illius, sed tuae potestatis solius; qui non damnas impie, quos creasti benigne. Vos autem, fratres, quod de nobis per nos audistis, de vobis quoque metuite. Mala, quae usualiter facitis, quantocius relinquite: ad inusitata vos bona, dum vacat, conferte: infernum cavete; coelum desiderio scandite: ubi Christus est in dextera Dei sedens, ipsius 136.0745A| adjutorio nixi festinare contendite; instare horam vobis aut illuc conscendendi, aut deorsum ruendi, hic vero non diutius morandi sedulo cogitate, ne ex improviso, quod absit, vos rapi contingat, et illuc pertrahi, ubi nemo vobis valeat auxiliari. Quod a nobis omnibus dignetur avertere, qui in hunc mundum peccatores venit salvos facere, Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum, Amen.

SERMO X. DE FESTO PENTECOSTES.

1.

Eia quid facio, fratres? Si taceo, reipsa, quae per me fuerant dispensanda, defraudo; vobis fraudis ejusdem reus existo, et quae sit dies ista, vel quanta, mihi ipsi quoque abscondo. Loqui si gestio, magnitudini 136.0745B| rei ipsius, de qua loqui volo, ne succumbam formido. Sed facio quod possum: debitorem enim amplius considero nullum. Pentecostes completur hodie, 633 fratres. Quid dixi? Quinquagesima Paschae hodie terminatur. Quid inde? Dicat qui novit: Melior est, ait, finis orationis quam principium (Eccle. VII, 9). Intendat qui valet: Qui enim perseveraverit, ait Dominus, usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Felices qui hos quinquaginta dies, ut colendi sunt, coluerunt, ab alleluia morali nullatenus cessaverunt, dormientes quoque eam minime dimiserunt. Salvi tamen tales si cupiunt esse, hodie devotionem perseverantiae demonstrent, suggero, suae. Quinquagesima est hodie dies a Resurrectione Domini, ab Ascensione decima. Magnum mysterium, et inenarrabile 136.0745C| donum! Dies est hodie quinquagesima, ex quo in Christo resurreximus; decima, ex quo cum illo coelos conscendimus. De quibus dico? De illis nimirum, quibus audacter dicit Apostolus: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei, id est aequalitate, Patris sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, peccati videlicet immunes, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1). Felices, qui ejusmodi sunt; infelicissimi, qui ab istorum collegio perpetualiter decidunt: illi enim non cum Christo in gloria, sed cum diabolo apparebunt in damnatione perpetua. 136.0745D|

2.

Praesumentes tamen nos adhuc de illorum societate existere ( Nescit enim homo, ait quidam, utrum odio an amore dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta [Eccle. IX, 1] ), dicamus non desperantes de nobis, quia hodie est quinquagesima dies, ex quo in Christo resurreximus; decima, ex quo cum Christo coelos ascendimus. Hodie quid 136.0746A| praestolamur. Dona nimirum, divisiones gratiarum, charismata beatitudinum omnium. Quae sunt vero illa? Depromat Apostolus: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Sed ad quid datus est? Pignoris absque dubio loco. Sicut enim non habemus hic manentem civitatem; ita nec securam beatitudinem. Unde autem novimus, quod pignoris loco Spiritum sanctum acceperimus? Dicente videlicet Apostolo: Qui dedit nobis pignus spiritus (II Cor. V, 5), ecce habebimus de pignore accepto. Quod hodie illud acceperimus, quomodo scimus? Historiographus dicat, Lucas medicus fateatur: Cum complerentur, inquit, dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco (Act. II, 1). In quo loco? Cumque intuerentur in coelum euntem illum 136.0746B| (praetulerat idem) ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Tunc reversi sunt Jerosolymam ad montem, qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem Sabbati habens iter; 634 et cum introissent in coenaculum, ascenderunt in superiora, ubi manebant Petrus et Joannes, Jacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Jacobus Alphaei ei Simon Zelotes, et Judas Jacobi. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus (Act. I, 10). Cum igitur in eodem loco essent, factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis 136.0746C| spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes, et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque super singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis (Act. II, 2 seq.).

3.

O quam hic abyssus Veteris Testamenti abyssum invocat novi! O quam antiquiora recentioribus concinunt! Quinquagesimo die post occisionem agni, et maris transitum Rubri, in Sina monte Moysi decalogus datur. Quinquagesimo post Resurrectionem Christi die Spiritus sanctus apostolis mittitur. Quinquagesimus remissionis est annus; dies noster quinquagesimus gratiae est consecratus. Illo die Deus 136.0746D| Dei Filius in monte descendit; isto sed nostro Deus Patris et Filii Spiritus sanctus igneis linguis demonstratus advenit. Utraque vero ista Trinitas adimplevit. Pater illic Filium Moysi destinavit; Spiritus sanctus a Patre et Filio missus atque procedens, apostolis isthic potestate spontanea sese infudit. Ibi tonitrua et voces, mons quoque fumans; hic inflammati 136.0747A| linguis variis homines, apostoli utique, ignis divini ardoribus aestuantes. Ad postremum Dominicae resurrectionis iste est quinquagesimus dies, quem patriarchae omnes atque prophetae, cum a Pascha usque ad istum caeteros omnes venerationi debitae deputarent, istum prae omnibus celebrabant. Monstrat hoc Tobias videntissimus caecus: monstrat hoc Apostolus ad coeli tertii sublimiora conductus: Ibam, inquit ille [ supple. ad] Pentecostes diem festum nostrum, qui est sanctus a septimanis (Act. XX, 16). Beatus vero Paulus festinasse legitur diem istum Jerosolymis celebrare, quod sciret illum prae omnibus eminere. Sanctus, inquit, a septimanis; non perfunctorie, inquam, computa: nam a Pascha usque ad Pentecosten istam nostram sanctissimam 136.0747B| diem non nisi septem, nisi fallor, hebdomadas invenies. Lege prophetam, et septiformem Spiritum super florem de radice Jesse ascendentem requievisse comperies (Isa. I, 1).

4.

Quis est autem ille Spiritus, nisi qui super Dominum in columba, super apostolos in igne descendit? Quare vero super Dominum in columba, super apostolos vero in igne apparuit? nisi quia mansuetus veniens Dominus, mansueto signo se demonstrari voluit hominibus; apostolos vero judicium suum annuntiaturos missurus [ subauditur voluit demonstrare], cum quo terrore judicaturus adveniet. Qui ne judicaretur mansuetus, advenit sonitu 635 vehementiore demonstratus. Linguas vero quare igneas demonstravit? nisi ut servos suos et 136.0747C| charitate ferventes, et sermone promptissimos fore debere monstraret: qui utique (quod modo ex Evangelio auditum est) ea veritate depromerent, qua dictum cognoscerent (quid hoc vero est, fratres?): Dixit, inquit evangelista, Jesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, etc. (Joan. XIV, 23). Quis linquam habens igneam istud sophistica tergiversatione confundere audeat? Apertum est, aperte disseratur. Nihil medium. Aut diligimus Dominum, aut non diligimus. Si diligimus, quod praecipit facimus. Si non diligimus, quod jubet minime custodimus. Si diligimus eum, ab eo diligimur: si non, quamvis eum irrationabiliter metuamus, diligi tamen non praesumptuose putemus. Quod possit vero fieri, minime desperemus 136.0747D| . Canitur enim de eo: Misereris omnium, Domine, et nihi. odisti eorum quae fecisti. Nihil verius. Non odit Dominus quod in te fecit, sed odit quod tu ipse in tui ipsius praejudicium facis; et ideo 136.0748A| tam pius, tam misericors, tam est facilis ad ignoscendum conversis, ut noverimus eum nostram non odio habere, quam condidit, substantiam, sed malignitatem exsecrari potius nostram. Quod si ipsius auxilio immutari gestimus; probemus et nos, cum nobis invicem succensemus, non nos propterea invicem odisse, sed malum, quod in nobis alterutrum recognoscimus, exosum habere. Convertibiles itaque ad invicem cum nostri sint amores, ut odia; Deum tanto inconvertibilius et perseverantius diligimus, quanto voluntatem ipsius idem esse, quod ipsum [ f., ipse, et subaudi est], cognoscimus. Unde in ipsius amore nulla nobis imponitur mensura; in nostro vero ea ponitur conditio, ut sic diligamus proximos, sicut nosmetipsos, id est ut praeter alia 136.0748B| quales nos existere debuissemus, tales et illos desideremus existere. Haec de lectione tantum tetigisse sufficiat Evangelica.

5.

Ad solemnitatis hodiernae praeconia convertamur. Sicut, fratres, Canticum canticorum, et Rex dicitur regum; sic ista dies solemnitas est solemnitatum. Ad hoc enim Christus natus est, ut pateretur; ad hoc mortuus, ut resurgeret; ad hoc resurrexit, ut carnem, quam de nobis pro nobis sumpserat, in coelum levaret; ad hoc eam illuc transtulit, ut immortalem semperque felicem efficeret. Quod quia nisi dono Spiritus 636 sancti non poterat fieri (nisi enim baptismo regenerati novi homines efficeremur, in vetustate manentes salvari nullatenus potuissemus: baptizari vero nullo modo nisi in 136.0748C| Spiritu sancto (Matth. III, 11) et igne poteramus; Spiritum sanctum nobis hodie in linguis igneis misit, ut baptizati scilicet, et loquentes de Deo, et amore illius et proximi ferventes, illo quandoque transferremur, quo sine charitate transferri nullo modo poteramus. Si quis enim, ut ait Apostolus, Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. (Rom. VIII, 9). Qui autem non est ejus, consequens est, ut non sit particeps regni illius. Spiritus autem possessio conjectura cum sit charitatis ipsa, eodem dicente Apostolo, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5); tanto certius de quolibet, utrum Spiritum sanctum habeat, valemus agnoscere quanto ferventiorem esse cernimus in charitate. Qui vero, 136.0748D| ait Apostolus, habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? (Joan. III, 17.) Quod cum ita sit, probatio absque dubio charitatis 136.0749A| exhibitio est, ut ait Gregorius, operis; exhibitio vero operis est Spiritus sancti monstratrix, quem hodie in apostolis accepimus, ut est in psalmo ita cantatum: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem (Psal. LXVII, 19), id est captivatam quondam a diabolo nostram cum anima carnem; dedit dona hominibus (Ephes. IV, 8) id est, charismata sancti apostolis hodie Spiritus, qui cum Patre et eodem Spiritu est per saecula benedictus. Amen.

SERMO XI. DE MARIA ET MARTHA.

1.

Reminisci utinam dignaremini, fratres, praeterita sanctae Dei genitricis Mariae solemnitate in oris nostri obsequium vestro persolvisse collegio, quo 136.0749B| ex evangelica lectione monstraremus, non minus beatae Dei Genitrici illud convenire, quod ei ita est prolatum in fine: Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur ab ea; quam ei, cui hoc vox ipsa deprompsit Dominica. Cumque ex eadem evangelicae serie lectionis vestrae filiationi nostrae facundiae, quod 637 potuit, protulisset inopia; quasi nil prolatum fuisset austeri, ita incommotos vos, proh nefas! omnes, consideratis quorumdam vultibus vidi. Nihil illic lacrymarum est visum, nulla suspiria, pectorum contusio sonuit nulla. Verissime verum tunc constitit fore, quod Augustinum legimus non semel dixisse: quia videlicet Nisi ardeat qui docet, accendere auditorem minime valet: simulque illuc dum consideravimus, nos non multum amari, 136.0749C| et ob hoc vilipendi, illud verissimum perpendimus fore Gregorii: Difficile est, ut quamvis recta praedicet doctor, qui non amatur, libenter audiatur; itemque: Cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio contemnatur. Isti attamen nostrae querelae illud ad prophetam longe quamvis incompatibiliter dictum vidimus convenire: Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me (Ezech. III, 7): et illud Domini: Si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt (Joan. XV, 20). Nos, etiam ait ille, ad cujus aestimationem non possumus aspirare, nos, inquam, ait, quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI, 7, 8). Cum enim in innumeris, proh dolor! simus reprehensibiles; dum non vituperat quis vestrum, quae 136.0749D| fuerant jure in nobis carpenda, sed carpit jure laudanda; probat se hoc agere non justitiae dilecto [ id 136.0750A| est dilectione], sed odio illorum, quae nollet audire ullo modo. O autem qui tales in vobis existunt, utinam tam captiose intenderent seria quam avide a nobis prolata intendunt, non modo inutilia sed etiam noxia; et tam animarum suarum profectum, quam illarum intendunt, dum conniventes utique illis loquimur, damnum!

2.

Sed jam nunc dicendum, quid a nobis illic fuerit dictum. Ut ante nos saepius fuit prolatum, duo in his duabus matronis diximus vivendi genera designata. Unum, quod ab actu dicitur πρακτικὴν,, hoc est actuale; alterum, quod a visu, vel otio θεωρικὴν [otio scilicet, quo quis spectando otiatur ], id est contemplativum vocatur. Nimirum enim nemo amplius videnda interius exaggerat, quam qui ab 136.0750B| opere amplius cessat. Hos autem duos ritus vivendi cum veteres secutus duas has beatas significare dixissem sorores; innuit illarum devotio verissimum fore, cum una satagere, id est studere vel laborare dicta sit circa frequens ministerium, id est non quod tunc primitus incoeperit, sed actuandi frequentia in morem converterit; scilicet ut Domino, uti multimode fecerat, de sua facultatula ministraret: altera pedibus assidere Domini maluisse narretur, non illa otiositate tamen, quae inimica est animae, sed illa, de qua clamat per Psalmistam Dominus ipse: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Ps. XLV, 11); sedula vero et haec, ut illa in ministrando, 638 ita in audiendis, quae de ore procedebant Dominico. Et revera nemo in Ecclesia nisi 136.0750C| haec duo agit, cum quod debet facere facit. Nullus hic fornicationis locus, adulterium procul, ebriositas longe, falsitas nusquam, et, ne in infinitum nostra procedat locutio, omnis a talibus abest prorsus nequitiae plenitudo. Sed unum saecularibus, alterum congruit spiritalibus: unum illis, qui sunt audituri: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34), » qui esurivi, sitivi, hospes fui, infirmus, et in carcere (in membris tamen haec omnia meis), et similia multa perpessus, et a vobis sum relevatus: alterum eis, qui jam in ipsis et cum ipsis audierunt apostolis: « Amen dico vobis, quod vos, qui reliquistis omnia, et secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, 136.0750D| sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). » 136.0751A|

3.

Quid modo, fratres? Istis taliter constantibus nullus intra septa quatuor istorum invenitur murorum, qui tundere jure debeat pectus, suspirare, gemere? Ubi ergo mei consimiles? Hic non auditur de illis, qui taliter agunt, alia sors, conditio alia, quam possit tamen suspicare scelerositas nostra, nisi: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est, non hominibus, sed diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41); scilicet vel his, qui cum eo de coelis ruerunt, vel his, qui ei in hoc saeculo assiderunt; angelus enim quasi aggelus [agchelus a Graeco ἄγχι, prope ], id est juxta stans dicitur, qui idem utique, quod isti jam dicti felices Deo, hoc miseri illi exhibuerunt diabolo, ministrantes utique illi quod quaerebat, hoc est flagitiorum acta multigena, assidentes 136.0751B| jugiter, et suggestiones ejus libentissime amplectentes, et opere exsequentes. Nullus talium Mariam, nullus imitatus est Martham; nullus Liam, nullus Rachelem duxit uxorem, nemo talium unam illarum dilexit, alteram toleravit, id est amore Dominum videndi, bona quae potuit fecit. Dicat ergo qui volet, et mihi, si valet, quod Dominus non promisit, sperare persuadeat, hoc est ut perpetrans mala, recipiat bona, et nec ut Martha Deo deserviens actualiter nec ut Maria illi assidens contemplanter, praemium illis solis, qui unum eorum fecerint, exspectent promissum; cum contra ille proclamet: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum (Matth. VII, 19), utique unum illorum, quem aut Maria fecit, aut Martha, excidetur, et in ignem 136.0751C| mittetur: et de cogitatione solum inutili vae nobis ipse promittat (Mich. II, 1); de otioso vero saltem sermone rationem in die judicii reddituros (Matth. XII, 36) nos dixerit 639 quoque. Et cum circumspecta istius multitudine ambitus nullum istarum imitatorem hic inveniam prorsus; me quoque loquendi ut statum, proprietatis causa, hic mutavisse non disconveniat multum; cum, ut dixi, illarum isthic aemulatorem invenire valeam nullum, et 136.0752A| illarum exortem me cernam prae omnibus ipsum; (quis) continere me hortetur ab eo, qui me vexat, rivaliter quamvis, pavore? Num me enim [ subaudi pavore] eo beatum confido futurum, vitium propter hunc scilicet abdicans nullum; licet in poena semper mea sit conscientia (Sap. XVII, 10), utpote rei dicit fore Scriptura?

4.

Et heu quam non dissimilis ego Siculo illi tali in sorte tyranno! Cum enim eo, quo indignus addolor [ id est aggravor] officio, debitorem me utriusque fore non nesciam, sic id est ut et Domino in menbris suis, hoc est sanctae matris Ecclesiae debeam filiis ministrare, ob hoc tamen a contemplando eo nunquam cessare, sed in lege ejus meditari die ac nocte (Psal. I, 2); et neutrum horum me prospiciam 136.0752B| agere, sed contra non me solum, sed et omnes mihi commissos, praecipue vero magis necessarios corrumpendo, eum die noctuque (quamvis in eum nulla cadat passio) ad iracundiam provocare: quid de me dicere, quid valeo cogitare, (et ut turpia subsidens [ f., subsilens], honesta solum, prohibita licet, depromam) si in lege Dei, ut debitorem me fore non nescio, die (non) meditor ac nocte; Catullum nunquam antea lectum, Plautum quando jam olim lego nec lectum; musicam quando saepe rogatus expono, cum nequeam primo arithmetico scilicet . . . . . . auxilio; milites quando etiam meos ad praelium ob Caesaris cogo praeceptum; quando illos mitto venatum? hic enim nullum colludium, nulla conceditur requies; sed absolute beatus ille 136.0752C| asseritur esse, qui in lege Domini meditatur die ac nocte. O sed miserrimus ego, qualiter in talibus, et, proh dolor! detestabilioribus in infernum vivens descendo, id est non ignorans, quod in infernum ob talia, si remota pietate judicer, absque dubio pergo! Cum vero neque laicos meos neque clericos satagere circa frequens, id est usitatum, Domini video ministerium, siquidem illos opera christianitatis non exsequi, istos canonicae legi usque ad nuptum publicum 136.0753A| penitus cerno aversos; nec monachos meos contemplandi Dominum amore a saeculi 640 actibus se facere alienos velle ullo modo ita tenus cerno, ut insuper istum, cui astamus, anachoretam transitoria considerem non penitus abdicasse: ubi Martham, ubi sororem ejus Mariam, ubi Liam, ubi miser habeo Rachelem, cum a me infelicissimo de vobis omnibus requisiturus in die judicii sit Dominus, utpote de commissis ovibus, rationem? Ubi ille postremo in his aedibus diaboli est supplantator, qui dum unam, id est contemplativam, desiderat, utrasque sortitur, sic Christo ministrando transiens per bona temporalia, ut non amittat aeterna?

5.

Austera nimium haec, atque a nobis inventa cavillatoribus possent, qui nimium abundant, 136.0753B| nostris videri, nisi austeriora ex dictis hodie hausissem Gregorii. Qualia vero sint et ista, et illa, utinam sensus nostri capere atque discernere utiliter valuisset duritia. Ubi enim ille nostram denotans ait cohortem, cum repente conati fuissemus docere quae magis meditatione, quam opere didicissemus, et hoc agere opitulatione alterius cujuslibet gestiremus; incidimus in illum de Evangelio ipsius sermonem, ubi visa civitate Jerusalem, refertur Dominus flevisse atque excidium illius denuntiasse: quem sic non piget totum percurrere, ut valens omnino perpendere, utrum illi lugendum sit necne, nobis desinat succensere. Considerata nempe ego tota sermonis ejusdem serie, dum plus eam contemplor aleos, quam 136.0753C| mellis habere, coepi satagere, an ibi aliqua consolatio inveniri valeret, quae titubantem formidine quamvis inutili, quia inconvertibilem, animum refoveret. Quippe cum pervenissem ad illum tremendissimum locum, ubi habetur ita descriptum (GREG. lib. II in Evang. hom. 39, n. 8): « Unde curandum nobis est, et cum magnis quotidie fletibus cogitandum, quam severus, quam liber, quam terribilis sua in nobis opera requirens in die nostri exitus princeps mundi hujus veniet (Joan. XIV, 30), si etiam ad Dominum carne morientem venit, et in illo suum aliquid quaesivit, in quo invenire nil potuit. Quid itaque nos miseri dicturi, quid acturi sumus, qui innumera mala commisimus? Quid requirenti adversario, et multa sua in nobis invenienti opera 136.0753D| dicemus, nisi solum quod nobis est certum refugium et solida spes, quia unum cum illo facti sumus, in quo princeps hujus mundi et suum aliquid requisivit, et invenire minime potuit? quoniam solus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5). Et a peccati 641 jam servitio veraci libertate solvimur, quia ei, qui vere est liber, unimur. Constat enim, nec negare possumus, sed veraciter fatendum quia princeps hujus 136.0754A| mundi nabet in nobis multa; sed tamen mortis nostrae tempore jam nos rapere non valet, quia ejus membra effecti sumus, in quo non habet quidquam. » Istud dum Pauli putaveram deceptissimus mihi non modice suffragari, cum magis ille hoc de se suisque diceret similibus; sed dum sequentia legi, idem mihi contigit, quod solet saepe contingere. Nam cum audio gaudium esse in coelo super uno peccatore, quam supra nonaginta novem justis (Luc. XV, 7); si absolute hoc, ut hic est positum, diceret, ad me putarem aliquid pertinere: sed dum addit poenitentiam agente quantum nigrum ad candidum, tantum hoc attinere ad me cerno poenitentiam nunquam agentem, semperque poenitenda coacervantem misellum. Ita et hic dum idem infert sanctissimus doctor, 136.0754B| et dicit: Sed quid prodest, si fide illi jungimur, et ab eo moribus disjungimur? (GREG. ubi supra, n. 9.) Ipse enim dicit: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21); a non jure pavendo me prorsus extraneum cerno.

6.

Quae est autem voluntas Patris, nisi quod aut Martha, aut faciebat soror ipsius Maria? Nil quippe nobis aliud praecipitur, nisi ut aut ministremus Christo in membris ipsius, aut assideamus Christo in contemplanda voluntate ipsius. Inde aliquid si negleximus, suspiremus, plangamus, pectora nostra tundamus, poenitentiam agamus, frequens ministerium Domini aut repetamus, aut vacantes orationibus et 136.0754C| desideriis coelestibus, a pedibus benigni Jesus nullatenus divellamur, donec ad illud unum, quod solum est necessarium, perveniamus, hoc est eumdem, qui nobis solus sufficit, Dominum. Dicis econtra (sic enim est consuetudo dicta . . . . . . humana): Licet non tanta quanta debeo faciam bona, facio aliqua; et perfecte in Deum credens, spero quae Dominus suis fidelibus praecepit speranda. O utinam haec duo fiderem re, fratres [ f., te, frater], habere! Certus profecto de tua essem salute, videlicet ut in Deum perfecte crederes, et illa tantummodo, quae praecepit speranda, sperares. Dicit vero Psalmista: Spera in Domino (Psal. XXXVI, 3). Respondes, spero. Fac bonitatem (Ibid.), sed dicit ille. Si ergo speras in Domino, suggero: Fac bonitatem, et non inaniter speras, 136.0754D| promitto. Dicente enim Jacobo: Quid prodest, fratres, si fidem quis habeat, opera vero non habeat? Nunquid poterit sola fides salvare eum? (Jac. II, 14.) Una sola audiri ista potest sententia. Si perfecte credis in Deum, et aliud non speras, quam quod ille te sperare praecepit, videlicet si opera habes bona; consequenter de remuneratione, si ita tamen perseveraveris, non 642 est tibi opus dubitare perpetua. 136.0755A| Quae sunt autem bona opera, nisi illa quae ex charitate procedunt: quam solam si non habes, nec in fide, dico tibi, confidas; nec quod suis promisit Dominus fidelibus, speres. Fides enim si non habeat opera, mortua est in semetipsa (Jac. II, 17); et: Spes non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). Si ergo charitatem in corde non habes, spem inutiliter habes. Si Spiritum sanctum non habes, Christi non es; dicitur enim: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Quam vero habet erga Dominum saltem nunc temporis quilibet charitatem, cum ne dicam diligere, saltem timere eum nullatenus probetur, dum eo praesente non timet adulterium (ut hoc solum ex innumeris 136.0755B| proferam) perpetrare? Si enim praesentem cum non credit, quomodo in eum nedum dicam perfecte, saltem aliquantulum credit? Si autem hoc credit, nonne Domino perspicue rebellis existit, in cujus conspectu perpetrare tam foeda miser et sui interemptor ipsius praesumit? Quid ad hoc nostrum aliquis dicit? Perit, dico, perit; ad ejus illico misericordiam vere poenitendo nisi forte confugit. Recentiora enim citius quam vetustiora vulnera usus docet curari, quod innuere scilicet probat qui dicit: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 26). Mea forte haec quis dicat existere? Quae Jacob dicit et Paulus, sunt, charissimi, mea?

7.

Sed ne forte ad desperationem me vos dicatis velle compellere, fateor quod non solum Martham, 136.0755C| sed etiam quae optimam elegit partem, si vultis, et quandocunque vultis, imitari valetis cum adjutorio Dei Mariam. Illa enim qualis fuerit antea, sapitis, si tamen sapienda cognoscitis: qualis vero post Dei misericordiam facta sit, agnoscere, si libet, valetis; neque de vobis id quoque fieri posse desperare quomodocunque debetis. Fac itaque, dico, quod fecit, et spera quod meruit. Oh! quam vero nullum talium usquam putarem, desperatissimus gentium me ipsum considerans, esse, si non promissum tenerem: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20)! In quibus enim est nobiscum, nisi in iis, quos de suis habet nobiscum? Si non est enim mecum pro mea malignitate, est mecum pro illius qui mecum est 136.0755D| bonitate. Sic enim promisit dicendo: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20). Quod utinam et diabolus non potuisset de suis nobiscum versantibus dicere; profecto enim nulli nostrum probaretur Dominum dixisse: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII, 47): et utique illi neque surdi, neque absentes erant, quibus hoc dicebatur; sed 136.0756A| voluntate aberant, odio surdescebant, dum iis quae dicebantur consentire nolebant. Quod etsi admiranda, 643 amplectenda, et glorificanda est patientiae longanimitas Dei, tremenda tamen propter illud, quod de ea dicit Apostolus, nec irritanda, nec ad iracundiam provocanda, roganda vero et importunissime supplicanda: ex se namque metitur Domini iram, qui postquam eum gravissime offendit, ut nos miseri saepe, timet ad illum laudandum accedere: procul dubio enim ita et ipse dedignaretur ab eo, qui eum dehonestasset, eadem hora laudari. Sed non faciendum suadet qui dicit: Si ascenderit super te spiritus potestatem habentis (Eccle. X, 4), id est ille Dei [ supple spiritus malus], qui Saulem vexabat (I Reg. XVIII, 10), praevalescente videlicet tibi 136.0756B| ipsius usque ad mortiferum consensum callidissima suggestione; locum tuum ne dimiseris (Eccle. X, 4); id est illum statum bonitatis, in quo tunc eras, quando in facinus illud, quod ille tibi suggessit, decideras; ne relinquas, subjungens causam, quia curatio, inquit, id est poenitentia vel Dei clementia, cessare faciet delicta (Ibid.). Unde et egregie Augustinus, ut Augustinus, omnia, ait, quae timentur rationabiliter declinantur. Deus autem solus ita timendus est, ut ab ipso ad ipsum confugiatur. Ex infantissimo vero Dominum metitur, qui putat eum adeo pium, ut non curet quantum a quovis laedatur, sed absque satisfactione debita non solum veniam, sed etiam praemia immeritis largiatur. Si enim ita esset, amatorem mali Dominum existere opinari homo, 136.0756C| falso licet, valeret. At justum injustitiam diligere non sequitur posse.

8.

Consiliarium sed ad hoc habemus perutilem ita dicentem: De propitiato peccato noli esse sine metu: et ne adjicias peccatum supra peccatum dicens: Misericordia Dei magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius (Eccli. V, 5-7). Itemque: Da misericordiam justo, et ne suscipias peccatorem; quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus, et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in die vindictae (Eccli. XII, 3, 4). Rursumque: Benefac humili, et non dederis impio; prohibe panes illi dari, ne in ipsis potentior te sit; nam duplicia mala invenies in omnibus 136.0756D| bonis, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam (Ibid., 6, 7). O quam ergo sine metu peccator debet existere, si ita est, 644 vel ad modicum nullus, nedum nostri consimilis ullus! Sapientiae sed particulariter libro, qui hoc cantat ipse, videndum ei, si possit aliquid, quod non sit credendum, inesse: Ipsa vero est Sapientia, quae in Evangelio dicit: Ego sum veritas (Joan. XIV, 6); 136.0757A| Cumque fuerit concessum non posse, inferat quid potest veritati contraire tantae. Dictu vero mirabilius aliquid utrum possit existere, dicat quilibet. Nam cum jam publice nobis resultet omnium pene contradictio vestrum; non desunt tamen ex vobis qui dicant: Quare talia et talia fieri consentit episcopus? Ad quod responsum reddere non immoramur. Praecipiente in persona Timothei Apostolo nobis atque dicente: Argue, id est reprehende; obsecra, hoc est in amore Dei contestare et roga; increpa (II Tim. IV, 2), id est etiam conviciis, excommunicationibus, verberibus, si competit, quoque, non neglecta vero charitate commissos fatiga. Dum reprehensio jure reprehendendorum nostro nil facta proficiat ore, et obsecratio nec nostri, nec 136.0757B| Dei respectu quidquam obtineat; ad increpationem si fuerit ventum, poenitebit, sero licet, alicui jure fatemur utilimum se dicentis olim non attendisse consilium: Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem 136.0758A| potentis, et ponas scandalum in aequitate tua (Eccli. VII, 6).

9.

Verum his alio reservatis, dicendum quod jam diximus, lectionem utique hanc hodie ideo lectam, quia quod Maria haec tunc temporis faciebat, quando pedibus Domini assidebat, aequivoca ejus Mater Domini a die ortus sui facere coeperat, optimam utique partem eligens; id est, quod optimum in existentibus est, utique Dominum visceratim desiderans, quem quia prae omnibus dilexit, in tantum prae omnibus eo perfrui meruit, ut eum prius mente, postea et mente gestaret et ventre. Quae pars scilicet neque ab ea est unquam ablata, nuque in aeternum auferetur ab illa; quandoquidem virgo fuit ante partum, virgo in partu, virgo mansit post partum. Quae nobis 136.0758B| piissimis suis precibus placatum suum dignetur efficere Filium, Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen (no app