Sermones (Petrus Chrysologus)/9

This is the stable version, checked on 21 Octobris 2021. Template changes await review.
Sermones LXXX-LXXXIX
Saeculo V

editio: Corpus Corporum
fons: Corpus Corporum
 8 Sermones 10 


SERMO LXXX. De Christi Resurrectione et secunda manifestatione facta mulieribus a monumento regredientibus.

Sermone proximo, quia primam partem perstrinximus lectionis, hodie quae sunt in sequentibus audiamus. Respondens, inquit, angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos, scio enim quia Jesum, qui crucifixus est, quaeritis, non est hic; surrexit enim sicut dixit; venite, videte locum ubi positus erat Dominus (Matth. XXVIII). Putasne Petri, Joannis, discipulorum omnium absentia objurgatur, castigatur ignavia, quod resurgenti Christo mulieres primae solae pervigiles ardenter occurrant; ipsa etiam virilis portio sic notatur, ut ad resurrectionis gloriam muliebris praecurrat infirmitas? Absit, fratres, est istud causa, non casus; mysterium, non eventus; ordo, non culpa: nam mulier hic virum sequitur, non praecedit, ubi vir resurgit in Christo. Sentias ergo Petrum non mulieribus cessisse, sed Christo; non ancillae, sed domino; sacramento, non somno; ordini, non timori: denique jam vir erat in Christo quando ad mulieres angelus venit, ut quantum praecellit Dominus angelum, tantum vir mulierem praecederet in honore. Nolite timere vos. Quia bonos amor possidet, malos pavor; et impios timor terret, pios solatur affectio. Nolite timere vos. Hoc est dicere: Timeat Judaeus qui tradidit, Pilatus qui addixit, qui illusit miles, quae crucifixit impietas, crudelitas amara pocula quae propinavit, saevitia quae obsedit sepultum, perfidia quae emit mendacium, fidem quae vendidit, inhumanitas quae Dominum suum resurrexisse dolet, non dolet occidisse: vos autem gaudere convenit, non timere, quia resurrexit quem quaerebatis mortuum, vivit quem lugebatis occisum. Scio enim, quia Jesum, qui crucifixus est, quaeritis. Hoc est, quid quaeritis viventem cum mortuis? vitam quid quaeritis in sepulcro? Ite potius ad occursum viventis: et jam nolite concurrere ad morientis obsequium. Scio quia Jesum, qui crucifixus est, quaeritis: non est hic. Sic dixit angelus, quia aperuit ob hoc sepulcrum, non ut inde exiret Christus, qui ibi jam non erat, sed ut ibi Christum jam non esse monstraret. Surrexit sicut dixit. Gemina virtus est: et redire a mortuis, et futura praescire. Venite, videte locum ubi positus erat Dominus. Venite, mulieres, venite, videte ubi Adam posuistis vos: ubi sepelistis hominem, ubi virum vestro consilio contrusistis, per quod fecistis pro servis ipsis Dominum sic jacere, et intelligite erga vos tantam magnitudinem veniae, quanta fuit Domino injuriae magnitudo. Venite, videte locum ubi positus erat Dominus. Virtus angelica esse Dominum qui crucifixus est, confitetur: et infirmitas humana discutit, utrum sit Dominus qui resurgit? Christus sic humanas suscepit passiones, ut totum quod divinitatis est, non amittat. Et euntes cito, dicite discipulis ejus, quia surrexit, et ecce praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis. Neque hic mulieribus apostoli postponuntur, sed mulier absolvitur a reatu, dum portat vitae, portat resurrectionis auditum, quae auditum mortis portaverat et ruinae. Et euntes, inquit, cito de monumento cum timore et gaudio magno. Mulieres intrant sepulcrum, ut fierent sepulturae participes, sociae passionis; exeunt de sepulcro, ut ante fide surgerent quam resurgerent carne. Exeuntes cum timore et gaudio magno. Et ubi est, nolite timere. Quia timor non ablatus est, sed mutatus; timor abscesserat de reatu, sed de servitio manebat; malus timor culpae, bonus reverentiae timor: Adam datum perdiderant, ne perderent ipsum redditum pertimescebant. Cum timore et gaudio magno. Scriptum est: Servite Domino cum timore et exsultate ei cum tremore (Ps. II). Cum timore et gaudio magno. Quia timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII). In sanctitate ergo manet, qui Dei permanet in timore. Currebant nuntiare discipulis ejus, et ecce occurrit eis Jesus dicens, Avete. Fideliter currentibus occurrit Christus, ut quod fide crediderant, agnoscerent visu: et firmaret praesentia, quas adhuc trepidas habebat auditus. Occurrit eis Jesus, dicens, Avete. Occurrit ut Dominus, salutat ut parens; affectu animat, servat timore; salutat, ut per amorem serviant, non fugiant per timorem. At illae accesserunt, et tenuerunt pedes ejus. Haberi se voluit, qui passus est se teneri. Accesserunt, et tenuerunt pedes ejus. Ut scirent in capite Christi virum esse, se esse in pedibus Christi: et datum sibi virum sequi, non praeire per Christum. Dicit eis, Nolite timere. Quod dixerat angelus, dicit et Dominus, ut quas firmaverat angelus, Christus redderet firmiores. Sed ite, dicite fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Resurgens a mortuis, Christus resumpsit hominem, non reliquit: vocat ergo fratres, quos corporis sui fecit esse germanos; vocat fratres, quos Patris sui adoptavit in filios; vocat fratres, quos benignus haeres sibi praestitit cohaeredes. Sed resurgente Christo impietas qualiter resurgat audite: Ecce venerunt quidam de custodibus in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. At illi congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes, dicite, quia venerunt nocte discipuli ejus, et furati sunt eum dormientibus nobis. Qui dant pecuniam, non perdenda comparant, sed servanda; Judaei, vendente Juda, emerunt, ut perderent Christum; nunc pecuniam copiosam, ut se legem, templum, patriam perderent, effuderunt. Viri sanguinum, et dolosi, statuunt pretium falsitatis, perfidiae conficiunt instrumentum, commercio crudeli fraudem fidei, veritatis latrocinium nundinantur: corrumpunt milites, ut furtum vocent quod erat resurrectionis arcanum: Venerunt discipuli ejus nocte, et furati sunt eum. Non contenti interfecisse magistrum, quomodo discipulos possent perdere moliuntur, discipulorum crimen esse faciunt virtutem magistri. Venerunt nocte discipuli ejus, et furati sunt eum. Plane amiserunt milites, perdiderunt Judaei; sed discipuli magistrum suum, non furto, sed fide; virtute, non fraude; sanctitate, non crimine; vivum, non mortuum sustulerunt: hinc est, quod in Galilaeam, ut eum possint videre, mittuntur, quia Deus in loco perfidiae non videtur. Quod autem dixit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Qui ipse in se sibi dederit, hoc declarat, probante Apostolo, cum dicit: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (I Cor. V). Filius Dei Virginis filio, Deus homini, divinitas carni contulit, quod semper cum Patre possedit, et Spiritu. Et ideo ait: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti. Ut omnes gentes potestas una, eademque recrearet ad salutem, quas crearat ad vitam. Et ecce, inquit, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Est semper nobiscum, qui cum Patre est semper, et veniet nobis per hoc quod assumpsit ex nobis. Et quid plura, fratres? Quod nascitur, quod patitur, quod resurgit, quod accipit, non est, non est necessitatis suae, nostrae est hoc salutis.

SERMO LXXXI. De quinta Christi manifestatione facta discipulis, cum Thomas abesset.

Dum rebellis Judaea Creatorem suum debellare contendit, et in auctoris sui necem levat impias manus, terris abstulit pacem, concordiam rerum solvit, elementorum sic foedus rupit, ut mundum totum ad chaos revocaret antiquum: denique diem fugat, noctem invadit, lucem tenebris, coelum rebus aufert, facit tremere terram, miscet mortuos vivis, inferos, superosque confundit, et dissipato ordine in creatoris injuriam pacificum nil penitus, amicum penitus nil reliquit. Hinc est quod reversus ab inferis Christus, ut rebus pacem reddat, exclamat: Pax vobis. Dum haec loquuntur, inquit, discipuli, Jesus stetit in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis. Bene addit vobis, quia jam terra steterat, dies redierat, sol recurrerat, et ordinem suum compago mundi redditum jam tenebat. Discipulis autem manebat adhuc bellum, et collidebat eos acriter fidei perfidiaeque conflictus. Non sic terram, sicut discipulorum cordi turbo concusserat passionis: et ideo animos eorum credulitatis et incredulitatis acies pertinaci dimicatione vastabat: insistebant mentibus eorum cogitationum catervae, et excursibus desperationis ac spei, robusta licet pectora, rumpebantur. Inter miracula innumerosa signorum Christi, et multimoda passionis ejus genera, inter deitatis insignia, et imbecilla carnis, inter mortis damna, et dona vitae, discipulorum sensus, mentesque ferebantur: nunc spiritus eorum tollebatur ad coelum, nunc eorum animae collidebantur in terram; et in intimis eorum tali procella saeviente, portum quietis nullum, nullam stationem pacis poterant invenire. Hoc videns scrutator pectorum Christus, qui jubet ventis, procellis imperat et solo nutu tempestates tranquillitate commutat, mox eos sua pace confirmat, dicens: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Ego sum crucifixus ille, mortuus, sepultus. Ego sum. Per me Deus, per vos homo. Ego sum. Non spiritus in figura carnis, sed ipsa veritas in carne. Ego sum. Ego ex mortuis sum vivus, ex inferis sum supernus. Ego sum, quem mors fugit, inferna tremuerunt: tartarus Deum confessus est, cum pavescit. Nolite timere, Petre, quod negaveris, quod fugeris tu, Joannes, quod deseruistis omnes, quod infidelibus de me totis cogitationibus judicastis, quod adhuc non creditis, me videntes (Matth. XXVI; Marc. XIV). Nolite timere, ego sum. Qui vos per gratiam vocavi, elegi per veniam, pietate sustinui, charitate portavi, et modo vos sola bonitate suscipio, quia culpas videre nescit Pater cum Filium recipit, suos affectio cum resumit. Conturbati, inquit, et conterriti existimabant se spiritum videre. Quare? quia clausis ostiis intraverat Dominus. Discipuli ergo consternati moeroris somno, dabant Christo non quod potest divina virtus, sed quod natura recipit humana. Putabant se spiritum videre (Luc. XXIV). Namque spiritus hominis in utero septa transit, penetrat muros, ut clauso corpore intret corpus inclusum: sic anima quando dat vitae finem, a corporis dulci contubernio cum recedit, domorum claustris, mundanis obstaculis non tenetur: substantia coelestis terrenis ergastulis nescit includi, juxta illud: Spiritus nescis unde veniat, aut quo vadat (Joan. III). Discipuli ergo post resurrectionem clausis ostiis Domino ingresso reportasse eum soliditatem corporis non credebant, in imaginem carnis solam rediisse animam suspicantes, ut dormientibus solent corporeae imagines apparere. Existimabant se, inquit, spiritum videre. Ergo, sicut diximus, in discipulis non sedabantur cogitationum bella, sed magis magisque cogitationum bella crescebant, et tumultus mentium ipsis etiam visionibus augebatur; et unde resurrectionis asserebatur fides, inde totius cunctationis scrupulus nascebatur. Quod venerat, erat res; quod clausis ostiis intraverat, fides non erat: non erat fides, sed virtus erat; humanum non erat, sed homo erat, ut esset verum corpus in deitatis potentia, non inanis carnis species in resurrectionis injuriam. Ergo ad comprimendos ex hoc nascentes conflictus cogitationum, respondit Christus: Quid turbati estis? et cogitationes ascendunt in corda vestra? Bene ascendunt, non descendunt: quia depressae carnis pondere cogitationes humanae ad altum Dei mysterium conantur ascendere, et conatibus in ipsis franguntur, ruunt, deponuntur ad terram, nisi ille juverit, qui donat homini cogitare divina. Quid turbati estis? et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes. Videte, hoc est dicere, Vigilate. Quare? Quia non est somnium quod videtis. Videte manus meas et pedes. Quia gravatis oculis caput adhuc respicere non potestis; videte carnis vulnera, quia Dei opera non videtis, considerate inimicorum titulos, quia Dei adhuc non considerastis insignia, palpate, ut vel manus fidem faciat, quia videns oculus, sic caecatur: oculus non videt, videat tactus; digiti vestri intrent vestigia clavorum, manus vestrae alta vulneris exquirant, aperite manuum foramina, sulcate latus, renovate vulnera, quia negare non possum discipulis ad fidem, quod inimicis in poenam saevientibus non negavi; palpate, palpate, et usque ad ossa inquisitores ardui pervenite, ut vel ossa carnis astruant veritatem, et me esse ipsum vel vulnera servata testentur. Rogo quare me resurrexisse non creditis, qui innumeros mortuos sub vestris oculis suscitavi? Nisi forte virtus quae aliis adfuit, mihi defuit, juxta illam vocem quae mihi pendenti insultavit in cruce, dicens: Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest: si rex Israel est, descendat de cruce, et credemus ei (Matth. XXVII). Et quid est majus, excussis clavis descendere de cruce, aut ab inferis calcata morte conscendere? Ecce et meipsum salvum feci, et ruptis inferni vinculis ad superna conscendi, et tamen neque apud vos fidem meae deitatis inveni. Aut forte triduana mors abnegat fidem credendi? Nonne quatriduanum Lazarum jam fetentem vobis coram vocavit ab inferis vox mea, mea jussio revocavit ad vitam (Joan. XI)? Et si servus quatriduanus surgit, cur triduanus Dominus non resurget? Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et mirantibus. Votiva gaudia et cum data fuerint, vix creduntur; optata cum perveniant, dant stuporem: hinc est quod apostoli resurrectionem Christi celeriorem quam speraverant admirantur; et quod credunt tardius, non est perfidiae, sed amoris, scrutantes enim taliter fidem non abnegant, sed requirunt; et dum intendunt altius, verum esse quod intuentur exoptant. Fratres, discipulos ad ista tardos, stupidos ad tanta, non perfidiae timor, sed causae praestitit magnitudo; visa non videre, nescire scita, credita non credere, non incredulitas facit, sed miraculum singulare. Fratres, ad virtutes natura est nimis infans, quae nisi per Deum creverit, capere matura non potest, non valet perfecta sentire. Deus ergo quod per nos non possumus, ipse nos capere per se, et sentire concedat.

SERMO LXXXII. De Christi resurrectione, et quarta manifestatione facta duobus euntibus in castellum.

Quoniam Matthaeus sanctus jam nobis quae de resurrectione Domini cognoverat salutariter indicavit, hodie quid etiam beatus referat Marcus audiamus. Et cum transisset, inquit, sabbatum, Maria Magdalena, et Maria Jacobi et Salome, emerunt aromata, ut venientes ungerent Jesum (Marc. XVI). Mulieres hoc loco feminea devotione discurrunt, quae non ut viventi fidem, sed ut mortuo unguenta deferunt ad sepulcrum, et ut sepulto parant moeroris obsequia, non ut resurgenti divinorum gaudia triumphorum. Mortem Christus, ut mors moreretur, accepit; Christus dum occiditur, illud quod omnes occidebat occidit, sepulcrum Christus infernum patefacturus intravit. Soluta ergo lege tartari, et inferni carcere destructo, et ipso mortis imperio perempto, jam Christus non est ungendus ut mortuus, sed adorandus ut victor. Mulieres pernoctant, vigilant, insomnes agunt, obscura penetrant erumpentis aurorae: unde etiam lucem dubiam non minus cordis videntur sustinere quam corporis. Et valde mane, inquit, una sabbatorum, veniunt ad monumentum orto jam sole. Si valde mane, quomodo orto jam sole? Sic nescit evangelista quid dicat? Evangelista quid dicat scit, sed quid audiat, qui non didicerit nescit, non est erroris ista relatio, veritatis est: nec lapsum patitur sermonis humani, sed rei gestae coelitus aperit veritatem. Dixerat: Ab hora sexta, usque ad horam nonam tenebrae factae sunt (Marc. XV); ergo sol qui praeter horam ut Domino compateretur abscesserat, claritate cum resurgeret Dominus ante tempus occurrit: et qui ut suo commoreretur auctori, ipsam meridianam suam mortificaverat claritatem, ut consurgeret auctori suo, evictis tenebris, antelucanus erupit. Valde mane. Quia tunc sol ut mane faceret manicavit; et qui ante noctem fugerat, nunc ipse noctem praevenit fugaturus, ut reddat luci nox horas quas terror Dominicae passionis invaserat. Dicebant, inquit, ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti? Ab ostio monumenti, an cordis? a sepulcro, an ab oculis? Mulieres, obseratum est pectus, oculi sunt clausi: et ideo patefacti sepulcri gloriam non videtis, oleum non corpori Dominico, sed lucernae cordis vestri, si videre desideratis, infundite, ut luce fidei pateat quod clauditur incredulitatis obscuro. Et respicientes, inquit, viderunt lapidem revolutum, erat quippe magnus valde. Plane magnus, et magnus valde, et plus jam magnus merito quam forma, qui creatoris mundi corpus et claudere et operire suffecit. Et introeuntes monumentum, viderunt juvenem sedentem a dextris, coopertum stola candida. Introierunt sepulcrum, ut consepultae Christo, Christo consurgerent de sepulcro, et impleretur illud Apostoli: Consepulti estis ei in baptismo, in quo et resurrexistis (Colos. II). Vident juvenem, ut cernerent nostrae resurrectionis aetatem; vident juvenem, quia nescit resurrectio senectutem, neque aetates recipit aeterna perfectio. Homo ubi nescit nasci, mori nescit; et ubi nasci morique nescit, ibi aetatum nec admittit detrimentum, nec indiget incrementis. Vident juvenem sedentem a dextris, quia resurrectio recipit nil sinistrum. Vias, inquit, quae a dextris sunt, novit Dominus (Prov. IV juxta LXX). Et, Tunc statuet justos ad dexteram suam (Matth. XXV, juxta LXX). Orate, fratres, ut et nos moriamur vitiis, sepeliamur temporalibus pompis, ut aeternitati resurgamus in Christo, et a dextris positi mereamur audire: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). Coopertum stola candida. Stola ista non ex mortali vellere, sed ex virtute vitali; splendens coelesti lumine, non colore terreno; et clara Creatoris munere, non arte fullonis, dicente Propheta: Amictus lumen sicut vestimentum (Psal. CIII), et de justis: Tunc justi fulgebunt sicut sol (Matth. XIII). Terreni terrenis velati sunt vestimentis; et ideo sicut novitate splendent, ita vetustate sordescunt: coelestes vero amictu coelestis luminis ambiuntur, et a terreno squalore suspensi, nec foedantur vetustate umquam, nec ullis sordibus obscurantur; sed vestes quas semel dederit resurrectio, perpetuo lumine vestiuntur. At illae exeuntes de monumento, fugerunt; invaserat enim illas tremor et pavor. Angelus sedet in monumento, de monumento fugiunt mulieres; quia ille de coelesti substantia confidit, turbantur istae de conditione terrena. Sepulcrum qui mori non potest timere nescit; mulieres autem et de facto tremunt, et sepulcrum sicut mortales adhuc mortaliter expavescunt: hinc est quod nemini quidquam dicunt. Et nemini quidquam dixerunt. Quia mulieribus audire, non loqui datum est; discere datum est, non docere, dicente Apostolo: Mulieres in Ecclesia taceant (I Cor. XIV). Denique eadem Maria postea et vadit, et nuntiat, sed jam non feminam, sed Ecclesiam gestans, ut ibi sicut femina taceat, hic ut Ecclesia enuntiet et loquatur. Post haec, inquit, duobus ex his ambulantibus ostensus est. Quare non tribus, quare non quatuor, sed duobus? Quia duobus populis, id est, gentibus et Judaeis, resurrectionis fides hic praedicanda monstratur: unde, sicut diximus, probatur in duabus feminis, ut in discipulis duobus Ecclesiam unam figurari. Ostensus est in alia effigie. Nemo putet Christum sua resurrectione sui vultus effigiem commutasse, ut qui in vulnere erat ipse, alter esset in vultu; sed mutatur effigies, dum efficitur ex mortali immortalis, et ex corruptibili incorruptibilis, ut hoc sit mutasse substantiam, non mutasse personam, et acquisivisse vultus gloriam, non vultus notitiam perdidisse. Et ne festinus sermo aut fugiat, aut transvolet quaestiones, quod sequitur proximo sermone, Domino revelante, innotescamus.

SERMO LXXXIII. De nona Christi manifestatione facta recumbentibus undecim discipulis.

Hodie beatus evangelista sic retulit apostolos in ipso crucis tempore mensis deditos inhiantes epulis, conviviis occupatos, Dominicae passionis oblitos. Recumbentibus, inquit, illis undecim, apparuit Dominus (Marc. XVI). Recumbentibus, ubi? ad sepulcrum Domini, mox ad mensam servi? Haec est servorum fides? haec discipulorum charitas? hic Petri ardor? haec est Joannis de ipso Christi pectore assumpti dilectio? haec est tanto tempore, tantis donis, virtutibus tantis, affectio conquisita, ut in ipso articulo passionis, calente adhuc morte, recenti adhuc funere, exsultantibus inimicis, insultante Judaea tota, discipuli toto tori cultu, totaque discumbentium voluptate pranderent? Moysi mortuo assistunt angeli (Judae 9), agit sepulcri curam Deus ipse: Judaica castra sistuntur, dissimulatur iter, horrida eremi statio duratur, indicitur triginta dierum planctus, et longo lamentationis obsequio servile funus honoratur (Deut. XXXIV); et Christus verus unus Dominus, creator rerum, redemptor omnium, post illam tragicam passionem, post mortem, et mortem crucis, triduanus a discipulis lacrymas non meretur? Terra tremit, turbatur tartarus, scinduntur saxa, monumenta dissiliunt, sol fugit, dies sepelitur, fit nox totum, et soli discipuli alto sigmate, choro uno, toto otio, deliciis securi epulantur; et hoc, fratres, reversus ab infernis ipse sic magister invenit: Recumbentibus ergo illis undecim, apparuit Dominus et exprobravit incredulitatem eorum, et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant? Ad haec, Petre fidelis, Petre devotissime, quid dicemus? Recumbentibus illis. Numquid prandentibus? Fratres, hoc non erat discumbere, sed jacere; nec convivii erat chorus ille, doloris erat ille conventus; ibi panis non erat gaudii, sed moeroris; ibi crucis felle, non vini dulcedine pocula miscebantur. Erant, inquit, clausi propter metum Judaeorum (Joan. XX). Si metuentes, si clausi, certe non prandentes; et si non prandentes, non erat domus illa, sed carcer; illud sigma non erat, sed sepulcrum: tunc tota ad discipulos poena Dominicae transierat passionis; et non solum lateribus eorum, sed et cordibus doloris lancea tota figebatur; tunc tristitiae clavis affixae manus eorum, pedesque tenebantur; tunc illis acetum, tunc fel amaritudo Judaica propinabat; tunc illis sol occidit, dies fugit; tunc illorum mentes animasque nox profundissima possidebat; tunc illos in perfidiae scopulos, in naufragium fidei cogitationum tentatio saevissima collidebat; tunc desperatio, quae est inter omnia mala pejor, et in adversis venit semper extrema, funereis illos sternebat sepulcris. Unde, sicut diximus, non discumbentes, non epulantes eos Dominus, sed jacentes invenit, sed sepultos: et ideo exprobrat incredulitatem eorum, quia tantum crediderant desperationi, ut resurrectioni praedictae a Domino nil crederent, a servis non crederent nuntiatae; atque in se nihil fidei relinquerent et salutis, sed saeculo mortui, sepulti mundo, unam domum illam, unum sibi esse omnes crederent jam sepulcrum. Hinc est quod eos Dominus videns exemisse se mundo, ad mundum revocat, remittit in mundum, dicens: Ite in mundum universum, praedicate Evangelium universae creaturae. Venite in mundum, ut qui putatis vos in uno omnes domicilio jam jacere, subjacere vobis omnem mundum repente videatis. Venite in mundum universum, praedicate Evangelium universae creaturae. Hoc est dicere, estote vos spes omnibus, qui vobis ipsis desperationis causa fuistis; et incredulitas vestra quanta sit tunc probate, cum videritis auditui vestro mundum credere, qui credere vestro visui non potuistis; et cordis vestri quanta sit duritia tunc scitote, cum senseritis, non viso me, orbe toto gentes ferocissimas me fateri, quem positum vestris in oculis vos negastis. Videbitis in terra divisos, clausos insulis, pendentes rupibus, solitudine remotos, magorum sciolos, Graecorum querulos, Romanorum peritos fidem fide sola quaerere, quam manu, digito, sulcatis meis vulneribus vos quaesistis. Sed quia meae Passionis, meae mortis, meae resurrectionis vos mitto testes, altius vos ista perscrutatos esse concedo, dummodo cunctatio vestra fiat eis qui vobis credituri sunt firmamentum. Qui crediderit, inquit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Fratres, quod est anima corpori, hoc est baptismati fides: hinc est, quod qui generatur ex fonte, ex fide vivit: Justus, inquit, ex fide vivit (Rom. I). Moritur ergo omnis quicumque fuerit sine fide. Qui crediderit. Quia Trinitas Deus unus est, quia in Patre et Filio et Spiritu sancto una est tota aequalitate majestas, quia Deitas Trinitate distincta est, non est unitate confusa, sed Deitate una est, est trina personis; quia Deus Trinitatis nomen est; quia Pater et Filius non censendi sunt ordine, sed aestimandi sunt charitate; quod Spiritus sanctus non est habendus inferior, plus, minusve, non ut exterior habendus est plus, minusve, quia nescit exteriora Divinitas; quia Christus sic homo factus est ut quod Deus est permanet, sic est mortuus ut mortuos totis saeculis sua resuscitaret ex morte; quod non sibi resurrexit ille, sed nobis; quod nos coelo intulit, dum se sustulit coelo; quod sedet ad auctoritatem Judicis, non ad requiem fatigati; quod veniet non loco, qui ubique est ad movendum, neque ut mundum suum teneat, qui totum possidet mundum, sed ut mundus jam semper visionem sui mereatur auctoris. Credat homo etiam peccatorum remissionem, quia coelestis regio cum sit latissima, non capit peccatorem; neque de suorum desperet homo magnitudine peccatorum, quia si est, quod Deus donare non potest, omnipotens non est. Credat et carnis resurrectionem, ut sit homo ipse qui resurgit, ut accipiat ipse qui peccat poenam, ipse praemium qui laborat. Credat aeternam vitam, ne locum habeat mors secunda. Quod autem de humanis corporibus daemones, id est, hostes effugantur antiqui; quod ex uno ore varius effunditur :SERMO Linguarum; quod tacti per Christum nesciunt sua venena serpentes; quod venenata pocula bibentes non valent nocere per Christum; quod morbi corporum fugantur Christum praedicantis ad tactum, est, fratres, summum credulitatis indicium. Signa, inquit, credentes haec sequentur: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si quod mortiferum biberint, non nocebit eis; super aegros manus imponent, et bene habebunt. Homo ergo, esto tibi per fidem medicus, ne cogaris extraneis medicis tuo dispendio subjacere, et chare quod gratis possides comparare. Orate, fratres, ut et in praesenti medicinam semper fidei sentiamus, et in exspectatione Christi positi in adventu ejus securi de nostra conscientia gloriemur.

SERMO LXXXIV. De quinta Christi manifestatione facta discipulis, cum abesset Thomas, deque sexta, cum adesset.

Diebus quadraginta, quibus post resurrectionem suam Dominus diverso modo refertur, et creditur suis apparuisse discipulis, haud immerito sermone ipsis lectionibus, ipsis deservit, et nititur sacramentis, ut Dominicae Passionis moerorem multiplici resurrectionis indicio perfectum vestrae charitatis convertat in gaudium; et qui ante per virtutem suam nostro resurrexit in corpore, nunc etiam per fidem nostris resurgat in cordibus. Et cum esset sero die illa una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio eorum (Joan. XX). Cum esset sero: erat plus moerore quam tempore, sero est moeroris et tristitiae nubilo mentibus obscuratis. Sero erat. Quia etsi crepusculum dederat aliquod resurrectionis indicium, necdum tamen eis Dominus refulserat plena sui luminis claritate. Et cum fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum. Magnitudo terroris et facinoris tanto turbine discipulorum domum simul et corda concluserat, et ita totum luminis abdicarat ingressum, ut magis magisque moerore sensibus occupatis caeca noctis augeretur offusio. Nullae noctis tenebrae caligini moeroris et formidinis comparantur, quia nullo possunt aut consolationis aut consilii lumine temperari. Audi prophetam: Timor et tremor venerunt super me, et operuerunt me tenebrae (Psal. LIV). Et cum fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio eorum. Rogo, cur dubitatur clausi corporis arcanum, et obseratum tota integritate domicilium virginale absoluta Divinitas potuisse penetrare, quae post resurrectionem corporis nostri crassata mysterio, foribus ingreditur et egreditur clausis, talique indicio se totius creaturae demonstrat auctorem, cui non obsistit, cui deservit ad omnia creatura? Sed si conceptum partumque virginitas excusare suo nescit creatori, si ingressum egressumque clausa janua creatori suo non potest denegare, quemadmodum lapis monumenti, quamvis magnus, quamvis Judaica malitia obsignatus, resurgenti poterat obsistere Salvatori? Sed sicut virginitas et janua claustris suis fidem faciunt deitatis, ita revolutus lapis fidem resurrectionis affirmat, qui nullum revolutus Domino suo praeparavit egressum, sed nocte fidei praestat et admittit ingressum. Venit Jesus, et stetit in medio eorum: et dicit eis, Pax vobis. Discipulorum corda fidei et dubitationis, desperationis et spei, defectus et magnanimitatis, continui conflictus praelia sustinebant; talium ergo cogitationum bella inspector praevidens, secretorum pacem primitus se videntibus reddit, ut qui taliter ablatus materiam reliquerat confligendi, redditus oculis eorum causam totam certaminis amputaret. Gavisi sunt, inquit, discipuli viso Domino. Gavisi sunt: quantum post tenebras gratior lux est, serenitas post tempestatis obscura, tantum est acceptius gaudium post moerorem. Dicit eis iterum, Pax vobis. Quid repetitae pacis largitas ista manifestat, nisi quia quietem, quam sensibus indixerat singulorum, vult etiam inter eos repetitae pacis donatione servari: quos utique non modica habituros esse noverat in posterum de sua cunctatione certamina, dum unus se in fide perstitisse jactaret, dubitasse alter moereret. Ut ergo et arrogantis jactantiam tumoremque resecaret, et ejus qui infirmatus fuerat sanaret et excluderet passiones, causae, non discipulis, quidquid acciderat pius moderator ascribens, imperio pacis suae bella nascitura compressit: ne alter alteri improperaret, quod ipse cui totum debebatur, donaverat in futuro. Petrus negat, Joannes fugit, Thomas dubitat, cuncti relinquunt (Matth. XXVI, Marc. XIV, Joan. XX): quibus nisi pacem suam Christus dedisset, et Petrus qui primus erat omnium putaretur inferior, et sequens indebite forsitan tolleretur adversus primum. Sicut misit me Pater, sic et ego mitto vos. Missi sermo non minorat Filium, sed declarat, quia non mittentis potestatem hic, sed missi voluit intelligi charitatem, cum dicit: Sicut misit me Pater. Non Dominus, sed Pater. Sic et ego mitto vos. Non auctoritate adhuc jubentis, sed toto diligentis affectu: mitto vos ad tolerantiam famis, ad onera vinculorum, ad squalorem carceris, ad perferenda omnia genera poenarum, ad sublevandum cunctis exsecrabile mortis jugum, quae omnia charitas utique humanis mentibus imperat, non potestas. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Dedit potestatem remittendi peccata, qui insufflatione sua infudit ipsum cordibus eorum et largitus est Remissorem. Haec cum dixisset, insufflavit eis, dicens: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Ubi sunt qui per homines hominibus remitti peccata non posse praescribunt; qui semel diabolica impulsione collapsos opprimunt, ne se erigant, qui languoribus curam vulneribus crudeli spiritu subtrahunt negantque medicinam; qui peccatoribus redeundi desperationem impie insultant? Remittit Petrus peccata, et toto cum gaudio suscipit poenitentes, atque omnibus sacerdotibus hanc a Deo concessam amplectitur potestatem, qui post negatio nem nisi poenitentiam repetisset, apostolatus gloriam et vitam pariter perdidisset. Et si Petrus per poenitentiam rediit, quis sine poenitentia subsistit? Thomas autem cum audisset a condiscipulis suis, quod vidissent Dominum, respondit: Nisi videro fixuram clavorum, et misero manum meam in latus ejus, non credam. Cur Thomas vestigia fidei sic requirit? cur tam pie patientem, tam dure discutit resurgentem? cur ea vulnera, quae manus infixit impia, devota dextera sic resulcat? cur latus, quod impii militis lancea patefecit, refodere manus nititur obsequentis? cur dolores persecutorum furoribus irrogatos, famulantis curiositas renovat immitis? cur tormentis Dominum, cur poenis Deum, cur coelestem medicum probaturus de vulnere discipulus sic requirit? Cecidit potestas diaboli, patefactus est carcer inferni, disrupta sunt vincula mortuorum, moriente Domino sunt evulsa monumenta, et resurgente Domino tota mortis est mutata conditio. Ab ipso Domini sacratissimo sepulcro lapis revolutus est, linteamina resoluta sunt, et resurgentis ad gloriam mors fugit, vita rediit, caro amplius casum nescitura surrexit: et cur tibi soli, Thoma, sola vulnera praesentari ad indicium fidei, nimis callidus explorator, expostulas? quid si ista cum aliis abolita fuissent, quod periculum fidei tuae curiositas ista peperisset? Nulla pietatis monumenta, nulla Dominicae resurrectionis inveniri aestimas potuisse documenta, nisi manibus tuis sulcares Judaica crudelitate exarata sic viscera? Quaesivit, fratres, pietas ista, exegit ista devotio, ut resurrexisse Dominum nec ipsa in posterum dubitaret impietas. Sed Thomas non solum cordis sui, sed omnium hominum curabat incertum: et praedicaturus haec in gentibus, quemadmodum tantae fidei astrueret sacramentum exsecutor strenuus perquirebat. Certe prophetia magis quam cunctatio fuit. Nam cur talia peteret, nisi a Domino ad indicium resurrectionis suae servata sola vulnera prophetali spiritu cognovisset? Denique sponte praestitit caeteris, quod iste tardius implorat. Venit, inquit, Jesus et stetit in medio et ostendit eis manus et latus. Nam qui ingressus fuerat clausis ostiis, et merito a discipulis spiritus esse putabatur, non aliter ipsum se, nisi ipsa corporis passione, ipsis vulnerum notis, taliter dubitantibus poterat approbare. Denique venit et dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis. Ut effundant toto orbe, iterum te aperiente, haec vulnera fidem, quae aquam in lavacrum, sanguinem in omnium pretium jam fuderunt. Respondit Thomas et dixit: Dominus meus et Deus meus! Veniant et audiant haeretici: et, sicut dixit Dominus, non sint increduli, sed fideles. Ecce non solum corpus humanum, sed per poenalis corporis passiones, Deum et Dominum esse Christum, Thoma vociferante, manifestat. Et vere Deus est, qui vivit ex morte, resurgit ex vulnere: quia talia et tanta cum susceperit, vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO LXXXV. De ingressu Christi in templum, et Judaeorum admiratione.

Etsi aliqua videntur occulta sui profunditate mysterii, nulla tamen est Ecclesiastici cultus infructuosa solemnitas: divina festivitas non pro nostris est voluntatibus consecranda, sed pro suis est percolenda virtutibus. Christianus animus quae sunt traditione Patrum, et ipsis roborata temporibus, nescit in desperationem deducere, sed venerari ea toto desiderat devotionis eloquio. Jam die festo, ait, mediante, ascendit Dominus in templum (Joan. VII). Quod templum? Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III)? Ascendit hodie Dominus nostri pectoris in templum, qui tam clementer nostri corporis descendit in formam: quod autem ascensus Dei fit in humani cordis excelso, beatus propheta asserit, cum decantat: Beatus vir cujus est auxilium abs te, Domine, ascensus tui in corde ejus (Psal. LXXXIII). Jam die festo mediante, ascendit Dominus in templum. Merito die festo mediante ascendit Dominus in templum, quia nobis erat perfectum diem festum praestaturus e coelo: quidquid sublime, quidquid ad coelum tendens in cordibus habebatur humanis, usque ad infernum Dominicae pondus incurvaverat Passionis. Id namque est quod Christus quadraginta diebus residet et remoratur in terris: et, si dici fas est, Patris occursum differt, Patris suspendit amplexum, donec totum se revelet, et reformet suae ascensionis in gloriam. In cujus ergo templo hic non ascenderit Christus, coelum non ascendet ille cum Christo. Ascendit in templum, et docebat, et mirabantur Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Bene mirantur Christum, quod non didicerit scire, quando ipsi probantur quae didicerint et doceant legis praecepta nescire, dicente Domino: Tu es doctor in Israel, et haec ignoras (Joan. III)? Mirantur Judaei jam rebelles, nolunt credere: mirari norunt, detrectant sapere, nescire possunt. Mirabantur Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Quid virgo peperit derogas, non miraris; quod Deus nostro sentit et operatur in corpore abrogas, non fateris; quod caecus videt, surdus audit, claudus currit, surgit mortuus, et tota Christus arcana Dei loquitur, non miraris? hoc solum quod sciat cum non didicerit, hoc miraris? Hic est ipse qui non didicit litteras, sed donavit; hic est qui sensum condidit, per quem litterae finguntur; peritus legis, auctor omnium cur litteras non didicerit, admiratur? Deus utique adest origo cunctorum, qui facit esse quod non fuit; cum non didicerit, docet.

Deesse videntur non pauca.

SERMO LXXXVI. De annuntiatione et conceptione D. Joannis Baptistae.

Mundanus sermo, ut humano profertur ex sensu, humanis servit et obsecundat ingeniis; divinus vero sermo in potestate dantis est, non dicentis. Audistis quemadmodum Zacharias ille summi sacerdotii splendor dum exorat, obmutuit; tacuit pater vocis, Ego, inquit, vox clamantis in deserto (Joan. I); genitor clamoris obmutuit; et egressus silentium retulit, qui responsa relaturus intraverat. Videtis ergo quia silentium meum, quod antea contristavit vos, venit de antiquo pontificali usu, non de novitatis incursu. Ille ubi sensit linguae suae vincula sui januam clausisse sermonis, imperavit nutu ne quis causas taciturnitatis inquireret, quia coeleste mysterium dicere non didicerat, qui didicerat scire: sed hoc ad tempus, quia sacerdotis differtur sermo, non aufertur; reconditur, non negatur; mysterio suspenditur, non fugatur. Denique Zacharias ipse quod tacet, non est poena, sed signum; non est terrena debilitas, sed coeleste secretum; Deus qui loqui dat, tacere facit; et imperat silentium, qui inserit verbum; dominatur divinus sermo, non servit, quia Deus verbum; et ideo non cum jubetur loquitur, sed cum jubet; non cum exigitur, sed cum donat; non cum cogitur, sed cum venit. Unde, fratres, et cum venit audite, et cum non venit sustinete, et cum se donat accipite, et cum se negat orate; quia hoc doctor accipit, quod meretur auditor. Ergo tam vobis quam mihi praeteritus suspensus est sermo, ut profluvium mulieris, et verecundi vulneris causam, et illius pudorem sic nostra verecundia celaret, ut quod illa tacuit, etiam nostro silentio clauderetur (Matth. IX): sed coeptum revertamur ad verbum. Hierosolymitanus fons abundat, cum impellit angelus (Joan. V), non cum sitit auditor; sic sacerdotis sermo exuberat, quando dat Deus, non cum perorat sacerdos. Hinc est quod Zacharias ipse, qui prophetias loquebatur populis, tacet sibi, ut nos ingrati Deo non simus, si nos semel tacere voluit quibus semper inoffensum largitus est verbum. Ille non dedignatur a Filio verbum recipere, cui dederat lucem: et vos, filii, orate nobis vocem, ut possitis audire sermonem. Reparate gaudium meum, ut assuetam possitis laetitiam possidere, et implere illud Apostoli: Quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me (II Cor. II). Veniat ergo, veniat in medium beatus Zacharias, qui nos tacens pio consolatur exemplo: et silentio suo nos de nostro non sinit tristes esse silentio. Veniat, veniat praecursor verbi, sacerdotii speculum, sanctitatis exemplum, evangelistarum princeps, clausula prophetarum. Fuit, inquit, in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias (Luc. I). Dum dicitur sub quo rege quis sacerdos sit, temperantur mala: adest semper in moerore solatium, nec consolator deest, cui imminet persecutor. Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias. Usque ad Herodem Judaicae genti sacerdotalis sanctitas, senum gravitas, patrum pietas praesidebat: jus erat lex divina, ambitio nil ibi, nil temeritas, praesumptio nil valebat, quia gerebatur totum divino ordine, non humano; sed Herodes veniens ex gente aliena invasit regnum, violavit sacerdotium, confudit ordinem, mutavit mores, sprevit senes, interfecit juvenes, tribus miscuit, delevit stemmata, corrupit genus, tulit quidquid erat et divinae et humanae funditus disciplinae. Sed hoc quid ad Zachariam sanctum? Ne quid ergo tale et in ipso Zacharia crederetur admissum, evangelista cogitur sic referre: Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia. Quia usque ad ipsum ab atavis, avis, patribus, transfusum genus mansit sacerdotii, tempus legis, sacrificii omnis servata est disciplina, eo quod impietatem regis, iniquitatem temporis, ambitionis rabiem, temeritatis furorem, sacerdotis meritum, et vita compesceret. Sed quid sequatur, audiamus. Factum est ut incensum poneret, ingressum in templum Domini, et omnis multitudo populi orabat foris in hora incensi. In hora incensi, fratres, jam sol Judaico occumbebat in templo, ut in Ecclesia matutinus exsurgeret, et Judaicae doctrinae instabat vesper, quia Evangelii imminebat aurora; legis obscurabatur dies, ut totus reluceret in gratia. Hinc est quod Zacharias in hora incensi, hoc est, in extremo tempore legalium caeremoniarum prophetali Spiritu incensum infert: offert preces, desideria ingerit, vota commendat, tempus admonet, promissa repetit, exigit Christum. Et omnis multitudo orabat foris. Ut ergo populus, qui stabat foris, intromitteretur exorat; quia quos lex adducit ad januam, gratia intromittit in templum. Apparuit, inquit, et angelus Domini, stans a dextris altaris incensi; et videns Zacharias, turbatus est et pavor occidit super eum. Ergo non est mirum si turbatur sacerdos, si stupet doctor, si pavescit antistes, si tacet minima cum videt maxima, si deserit verba cum signa conspicit. Et ne solus Zacharias timuisse videatur, audi alium prophetam dicentem: Domine, audivi auditum tuum et timui, consideravi opera tua et expavi (Habac. III), Qui cum Deo loquitur expavescit; unde loquatur angelus ignorat; et quid tenemus? Unde sacerdos taceat, jam dicamus. Et respondens ei angelus, dixit: Ego sum Gabriel, qui asto ante conspectum Dei, et missus sum ad te haec loqui, et haec tibi evangelizare: et ecce eris tacens, nec poteris loqui. Quae tacentis culpa, si imperat silentium vis jubentis? Ergo et nos tantilli qui tacuimus, quod tacuimus habetote non oblivionis fuisse, sed temporis; divini negotii, non rationis humanae. Ergo tristes non simus, quia, donante Deo, silentium momenti continuato sermone pensabitur, et modicum quid tristitiae nostrae magnum vertetur in gaudium. Gratias ago Deo meo, qui mihi in amoris lucrum vertit damnum sermonis: nam quanta sit in me charitas vestra, pallor prodidit, testatus est clamor, ostenderunt lacrymae, oratio effusa monstravit.

SERMO LXXXVII. De eisdem.

Sicut nimio dolore et infirmitate longa luminibus obscuratis, nisi sensim refusa fuerit, fit inimica lux, certe cum solis sit condita lux oculis, solis sit oculis lux amica, per quos utique reliquo corpori vel traditur, vel negatur; ita diuturno perfidiae morbo contenebratis mentibus, nisi paulatim fuerit fidei claritas restituta, subito ipso fidei splendore magis perfidiae crassescit caligo, longo usu aut producitur, aut obtunditur semper natura. Hinc est quod Dominus tetro infidelitatis nubilo cordibus jam caecatis, ut irradiaret partus virginei sacramentum, desperatae et annosae sterilitatis ante praemisit conceptum: ut qui videbat post senectutem longam arida membra reviviscere, et transacto curriculo jam vitae veteranae in primam reflorescere pubertatem, atque ipsam naturam in occidua aetate ad nascentis servi insignia suscitari, pudicitiae florem, pudoris titulum, castitatis insigne, virginitatis claustra manere post partum crederet posse, auctore ipso ex utero procedente, servari. Et ut praefationi nostrae ac similitudini, quam de oculis sumpsimus vetusto languore defessis, ipsa de qua loquimur modo adsit et astipuletur auctoritas, ac probet oculos hominum nocti male assuetos, obscuratos, promotos sensim revocatos ad lucem, in Joanne Dominus accendit sui luminis et praemisit lucernam, ut degustato lumine in se jam divini Solis jubar ipsum perferrent, ipsam deitatis caperent claritatem. Juxta illud quod dictum est de Joanne: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V): ut ille densas noctis placido lumine aperiret tenebras, ipse noctis nescium diem jam desiderantibus ad lucem perpetem redonaret. Hinc est quod et magos adhuc noctis incolas, et totis obstupescentes oculis, tenuiter micans stella assuefacit ad lucem et gradatim pertrahit ad ipsum fontem luminis et dierum (Matth. II). Et re vera, fratres, congruit, quia totius anni metas temporum quadriga percurrit, ac nobis Domini nostri natalitia festa revocat, et gaudia jam reducit. Nunc de Joannis ortu, de partu sterilis jam loquamur, ut compendio credulitatis isto, ad illud ubi partus est sine partu, ubi creatur auctor ipse procreantis, ubi nascitur ipsa origo generantis, inter hiemales ac nubibus et nebulis dubias luces, lucerna praevia, stella duce pervenire possimus. Fuit, inquit evangelista, sacerdos quidam nomine Zacharias, et uxor ejus Elisabeth: et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et processissent ambo in diebus suis (Luc. I). Sterilitas senectute exaggeratur extrema, et a spe generandi totum subducitur quidquid est corporis et naturae; et ne vel cogitatio sobolis ulla remaneret, ad id perventum est temporis et aetatis, quo transacto calore vitali mortale frigus sterilis jam viscera possidebat, ut genitor ipse cognosceret inde jam per hominem non posse nasci hominem, unde abscesserant res humanae. Sic, sic, fratres, duris hominum praecordiis credulitas asseritur, et inseritur fides; et tunc totum divinum creditur, cum fuerit nil humanum. Sorte exiit ut incensum poneret Zacharias ingressus in templum Domini. Bene dixit ingressus in templum: non ingressus templum: quia ipse erat Dei familiarius templum, portans in sui pectoris puritate tota legis arcana et apponens non tam thuris quam purae supplicationis incensum. Gratius namque Deus in suo, quam in hominis opere requiescit et non tam libenter odoratur Arabicae arboris guttam quam sinceri cordis et pectoris sanctitatem. Apparuit ei angelus Domini, inquit, stans a dextris altaris incensi. Dicere suffecerat, apparuit ei angelus, quid magnopere a dextris altaris? Ut esse in sanctis angelis auditor intelligas nil sinistrum, dicente Scriptura. Vias quae a dextris sunt novit Dominus (Prov. IV, juxta LXX). Apparuit ei angelus. Cum jam defecerat totus homo, ut ante Joannes nasceretur ex sterili, quam Christus nasceretur ex Virgine, dictum est de Joanne: Ecce ego mitto angelum meum (Matth. XI). Felix, quae ut in Deum cresceret, in senibus sic defecit natura; felix, quae sterilitatis damna virginea fecunditate mutavit; felix, quae uno concepit in partu quidquid in toto orbe confundere deplorabat; felix, quae facta est vitalium germinans mater, quae erat ante origo miseranda mortalium, ad dolores pariens cum dolore, ad gemitus edens cum gemitu, ad pericula producens hominem cum periculo generantis, et in ipso ortu occasum nuntians per lamenta et lacrymas; semper devorans partus suos, sciens se tantis moeroribus generare morituros. Pascebatur ergo sterilitate magis natura, ne ipsa fecunditate gravius desaeviret, fletus potius editura quam pignora: quae utique lacrymis, moerore, gemitu, tanto tempore suum quaerebat et interpellabat auctorem, intelligens hoc sibi accidisse per culpam, non esse ab auctore piissimo institutum, cum crearetur. Hinc est quod Dominus conditor ipse naturae viam virginei conceptus, virginei partus, invisibili vestigio et ignoto calle pertransit, et iter humani ortus divino gressu ambulat, non humano, ut nascendo ipsam naturam a servitute mortis, cui taliter addicta fuerat, primitus liberaret, et fonte purgato supernam rivulis redderet puritatem. Merito Joannes in utero exsultat, qui originis suae libertatem ante nosse quam esse meruit, ante meruit sentire quam vivere. In hora incensi per angelum aperitur sterilitas, conceptus jubetur, promittitur partus, et inter sacraria nativitas sacra procuratur: hinc est quod adhuc in utero cum membrorum compage pene concepta in Joanne est prophetia ante nutu Dei loquitur quam perveniat ad vocis officium. Verum ne dum profunda et mira latissimae lectionis breviato cupimus sermone concludere, quae maxime dicenda sunt, transeam, proxime, si Deo placuerit, de sequentibus disseremus.

SERMO LXXXVIII. De eisdem.

Semper debere anxium est, fratres, semper triste fenoris vinculis alligari; sed me, quem vobis mea saepe facit promissio debitorem, satis ipsa de talis debiti natura et obligatione blanditur, quia dat, non accipit, qui promittit; et qui dando debet, sibi magis ipsum facit obnoxium creditorem; atque ubi qui credidit debet, et qui debet credidit, ibi necessitudinis, non necessitatis probatur esse contractus; et in tali fenore animae non oneris, sed honoris praedulcis currit usura. Posteaquam Zachariae sacerdoti apparuisse angelum Domini evangelicus sermo descripsit, adjecit dicens: Et turbatus est Zacharias videns, et timor irruit super eum (Luc. I). Si de judicis potestate sollicitus est, qui semper de apparitoris turbatur et contremiscit adventu, et mandati meritum de persona venientis aestimat et metitur; et quamvis bene conscius pavet, donec causas venientis agnoscat et intelligat qualitatem; quid faciet, quo pavore trepidabit, cum potestatem supernam senserit hominis imbecilla natura, cum respexerit homo angelum, et divinae sedis ministrum viderit? Caro numquam de sua conscientia est secura: sicut Zacharias ipse, de quo loquimur nunc, comprobavit, qui in ipso tempore placationis offendit; qui dum credit, dubitat, dicente angelo, Quia non credidisti verbis meis: dum postulata promeretur, incurrit; condemnatur, munera ipsa cum suscepit; qui vocem, cum vocem percipit, tunc amittit. Hinc est quod angelus antequam mandata pandat, dona tradat, referat impetrata, metum discutit, fugat timorem, confortat animos ancipiti cogitatione turbatos, ut mens quae migraverat a se nimio pavoriis excessu, in semetipsam reversa beneficiorum tantam sentiret et caperet largitatem, dicens: Ne timeas Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem. Putasne sacerdos tantus sic est populi, sic universitatis oblitus, ut de conceptu veteranae conjugis, de partu desperatae sterilis rogaret, ut sibi soli legatus omnium tunc adesset, ut advocatus omnium pro se singulariter oraret, ut tantum pontificatus officium intra domesticas arctaret curas, inter familiares clauderet et occuparet angustias, et incensum totius plebis in solum desiderium proprii pignoris addiceret veteranus antistes, ac tali desiderio grandaevus, et ipsum tempus jam respiciens, ad partum succenderetur intempestivum? Absit, fratres, absit, ut hoc de sancto Zacharia fidelis anima suspicetur. At quidem angelus in hoc fuisse refert totius supplicationis effectum, dicens: Exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium. Si angelus ad petita respondit, sacerdos pro solo pignore supplicavit, si pro omnibus egit supplicatio sacerdotis, cur angelus de solo pignore retulit impetrata? Quid tenemus, quid diu suspendimus animos auditorum? quam non sibi soli, sed omnibus adfuerit iste venerandus antistes; quam responderit angelus universis; quam Deus prospexerit in uno isto germine sacerdotis, quem genitoribus utique et ipsi ob hoc delegerat naturae, ut eum daret universitati, largiretur saeculis, populis condonaret, et fieret sacramenti filius inter sacraria delatus, inter sacramenta concessus, esset antistes de venerando generatus antistite, esset angelus ore angeli sancta conceptus in viscera, esset vox Christi: Ego vox clamantis in deserto (Joan. I); esset vox Christi ad Christum sua reservatus ad tempora, esset praeco Judicis praesentiam clamaturus, esset poenitentia populos Christi vocaturus ad veniam. Quam sacerdos ergo iste jam sui nescius, jam sibi mortuus, extraneus conjugi, soboli jam negatus egerit omnibus, omnibus impetrarit, mox angelo referente discamus. Et multi, inquit, in nativitate ejus gaudebunt. Non est unigenitus qui est cunctorum creatus ad gaudium. Erit enim magnus coram Domino. Qui coram Deo magnus est, quantus sit penes homines quis probabit? Et vinum et siceram non bibet. Qui natus est sancto de corpore sacerdotis, et summa senectute, ab omnibus vitiis defaecato, atque exempto juventutis incendiis, vinum nescit, ignorat siceram, quae pariunt luxus ebrietatis et vitia, et tota dissipant morum decora, ornamenta virtutum. Et vinum et siceram non bibet, sed Spiritu sancto replebitur adhuc in utero matris suae. Juxta illud Apostoli: Fratres, nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed repleamini Spiritu sancto (Eph. V). Et Spiritu sancto replebitur adhuc in utero matris suae. Beatus Joannes, qui ante Dei Spiritu meruit intonare quam hominis vagiret in fletu; beatus, qui ante divina possidere meruit quam sortiretur humana; beatus, qui ante meruit coelum scire quam terram; beatus, qui, antequam videret praesentia, futura meruit nuntiare; beatus, qui ante Deum capere potuit quam suo ipse caperetur a corpore; beatus et singulariter est beatus, qui, antequam saperet quaerere, meritum conquisivit; beatus, qui non pervenit ad gratiam per laborem, sed ad labores ipsius gratiae dignatione descendit. Et` multos, inquit, filiorum convertet. Ad quem? Dicat angelus, ut quia blasphemat, quia negat haereticus, commutescat; dicat angelus, ut audiat fidelis, et gaudeat; credat haereticus, et recurrat. Convertet. Ad quem? Ad Dominum Deum, inquit, ipsorum. Quis est hic Deus? De quo propheta dicit: Hic est Deus noster, et non est alius absque eo qui invenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo (Baruc. III). Quando dedit? Tunc utique quando legalibus in tabulis totius vitae regulam, totam disciplinae descripsit et normam. Attentus esto auditor, ut scias quis est hic Deus noster, absque quo alius non est. Quis est? Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Ibid.). Quis est alius visus in terra nisi Christus, qui nostra est conversatus in carne? Et quis est alius conversatus cum hominibus, nisi ille qui cum hominibus humano est commoratus in corpore? Et si hic est Deus noster, et non alius absque eo, haeretice, cum hunc non habueris, quem habebis? Non est alius, inquit, absque eo; et nunc non dicis, Ergo ubi est Pater? Propheta dicit: Non est alius absque eo; et ubi est? In Filio utique, quia praeter Filium non est Pater. Ego in Patre, dicit, et Pater in me est (Joan. XIV). Unde et propheta non dixit, Non est alius, sed Non est alius absque eo: hoc est dicere, Est; sed in ipso est. Sed dicis, Et si in ipso est, quomodo est alius? Haeretice, sic est alius persona, ut sit ipse substantia; sic est ipse substantia, ut nulla sit confusio Trinitatis; sic est unitas Trinitatis, ut nulla sit in Deitate distantia; sic in se est, et sine se tota Trinitas non est, ut insit in Patre, et Filio, et Spiritu sancto personalitas definita, non separata divinitas. Et ipse praecedet ante illum. Ante quem? Ante Christum, qui est Deus ipsorum. Deus noster, Deus omnium, Deus absque quo alius non est: In virtute Eliae. Nemo cum hoc audit, μετεμψύχωσιν imputet: hic spiritum dicit illum, quem per divinam gratiam meruit, non quem carnis est consecutus ad vitam; et virtutem dicit illam quam de supernis habuit, non illam quam propter corporis adeptus est firmitatem. Joannes ergo Eliae venit in spiritu, et in ejus virtute graditur, qui totum victu, vestitu, honore, castitate, abstinentia, et omnibus Eliam virtutibus repraesentat et Christum. Praeparet Domino plebem perfectam. Quam in vobis Deus et Dominus noster praeparare et confirmare dignetur in gloriam nominis sui.

SERMO LXXXIX. De eisdem.

Omnia quae a Deo creata sunt nobis bona sunt, et bona valde, dicente Scriptura: Et vidit Deus omnia quaecumque fecit, et ecce valde bona (Gen. I, juxta LXX). Ergo omnia quae a Deo creata sunt, bona sunt, et valde bona: sed inter vitia virtutesque media sic habentur, ut ex ipsis, et periti doctrinae materiam sumant, et erroris causam inveniant imperiti. Sapientes namque Creatorem creaturae contemplatione cognoscunt; stulti vero dum creaturas ipsas deos existimant, sapere nequeunt Creatorem. Hinc est quod solem, lunam, stellas, aurum, lapides, ligna, deos sibi fecerunt gentiles, quae Christiani addicta suae sapiunt servituti. Nec mirum sic esse mediam creaturam, quando ipse creator omnium Christus est fidelibus in salutem, infidelibus in ruinam, evangelista dicente: Hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum (Luc. II). Apostoli etiam aliis habentur in mortem, aliis habentur in vitam, Paulo probante, cum dicit: Quibusdam sumus odor mortis in mortem, quibusdam autem odor vitae in vitam (II Cor. II). Ergo et evangelicae lectiones fiunt bonis intelligentiae salutaris, malis vero erroris occasio. Antehac evangelista beatissimus, cum referret Joannem Baptistam Herodis astrictum vinculis, adulteriis Herodiadis exstinctum, truncatum in praemium saltatricis, sensimus aliquos fuisse permotos, cur Deus sacrilegae sanctum, adulterae virginem, angelum addixerit saltatrici. Fratres, virtutes Joannis, Herodis crimina abundanter alio sermone tractabimus: nunc eloquamur quae vinculorum causa, carceris quae necessitas, quae mortis utilitas fuerit in Joanne. Joannes non potuit mori communi sorte, qui natus est privilegio singulari: cum Christus Deus nasceretur in carne, Joannes angelus est generatus in terris, ut ita officia terrena officiis se coelestibus miscerent, sicut humanis se divina miscebant, et in terra Deo angelus, Domino ordo coelestis obsequii non deesset. Sed audiamus ordinem nascentis Joannis, ut causas mortis ejus invenire possimus. Fuit, inquit, in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor ejus de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. Erant autem ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela (Luc. I). Oratores magni et excellentes ingenio, quoties illustrium virorum parant narrare virtutes, avos atavosque commemorant, ut ad honorem praesentium accedat dignitas antiquorum, et laus patrum filiorum redundet ad gloriam. Major est innata gloria quam quaesita; praecedit quod venit ab origine quod sequitur ex labore, gloriam beatius est habere quam quaerere: hinc est quod evangelista ut extollat Joannis gloriam, Zachariae patris, Elisabeth matris genus dicit, avos memorat, scribit merita, loquitur titulos, gradus digerit, vitam pandit, dilatat insignia, praedicat sanctitatem. Fuit, inquit, in diebus Herodis, regis Judaeae. Tempus memorat regis nefandi, qui sacrum sacerdotii violavit moerorem, confudit ordinem, statutum solvit, abstulit institutum. Et hoc accedit ad meritum Zachariae: quia cum in omnes pene Herodes ausus suae temeritatis extenderit, ausus sit nihil in isto, virtutibus sit hujus oppressus, ut sacerdotis immaculata successio ad gloriam germinis servaretur. Et uxor ejus de filiabus Aaron. Aaron primus pontifex in lege fuit sacerdotii origo: propterea, merito praetermissis omnibus, ejus filia dicitur, cujus in se memoria praetulit sanctitatem, quam tanti generis pia custos gloriosissime transfudit in filium. Sed hujus matris laudes evangelista describit: Erant, inquit, ambo justi ante Deum. Est nova felicitas, est conjugium singulare, quando manet in duobus mens una, una sanctitas in duobus: constabat mente quod distabat in sexu; et in moribus erat unum, quod geminabat aspectus; et virtutibus reddebat pares, impares dederat quos natura. Erant, inquit, justi ambo ante Deum. Placere judiciis humanis, coram hominibus esse justum, est virtutis humanae, maximi est et laboris: ante Deum qui scrutatur corda, cogitationes discutit, videt mentium motus, esse justum humani laboris non est, muneris est divini. Si magnus est qui non peccat in carne, quatenus est qui corde non peccat? Joannes ergo supra carnem est natus de istis, qui ante Deum nec corde, nec corpore peccaverunt. Adjecit evangelista, dicens: Incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. Incedentes: incedit qui non stat in triviis peccatorum, qui peregrinum se hoc sentit in saeculo, qui asperas virtutum intrat intrepidus mansiones, qui montes justificationum, mandatorum colles indefessus viator ascendit, ut praesentia parentis Dei, patriae coelestis beatitudine perfruatur. Incedentes in omnibus mandatis et justificationibus. Hi in omnibus, in quibus nemo vel pauci. In omnibus mandatis et justificationibus. Quis fumi nescius cupiditatum transit incendia? quis vitae lubricum numquam lapsus evadit? per vitiorum gurgites quis impollutus incedit? carnis negotia, vitae causas, actus mundi quis peragit, et non erit in querela, cum nasci ipsum plenum sit et lacrymis et querelis? Namque parturiens queritur ex dolore, et natus in lacrymas queritur ex natura. Sed in Zacharia et Elisabeth reatus occidit, periit querela, omnis est amputata causatio, quia in illis parabatur unde tota sanctitas nasceretur: sed hoc ex ipsa jam lectione luceat. Et non erat eis, inquit, filius, eo quod esset Elisabeth sterilis. Sterilitas ista non erat maledicta, sed mystica, in qua partus non ablatus est, sed dilatus; neque erat pignori clausa, sed tempori: colebatur tempore, virtute serebatur, maturabatur aetate, senectute crescebat, ut in filio singulari tota fecunditas pensaretur, quando in uno nascebatur numerositas congesta virtutum. Beata sterilitas quae unum servabatur ad partum, et exspectabat Joannem, cui quia prima omnia debebantur, primogeniti dignitas non periret. Et ambo processerant in diebus suis. Processerant, non decesserant: vixit in sanctis aetas, non defecit, sed processit. Aut quid illis deficit, quibus accedunt semper incrementa virtutum? Ergo in Zacharia et Elisabeth stupet sexus, frigescit caro, membra sopiuntur, tempus praeterit, aetas transit, abolescit totum quidquid est et humani ordinis et negotii conjugalis, ut divino munere, non partu ex hominibus angelus nasceretur. Promiseramus de ortu Joannis causas mortis ejus expromere, sed quia nos hodie longius sermo protraxit, et ad probationem rei satis nobis necessaria sunt quae sequuntur, quae modo dicta sunt ortus ejus deputentur ad gloriam; nosque ingrati non simus vobis, qui differimus debitum, non negamus: nam debitoribus dilatio crescit ad gratiam creditoris. Exspectate ergo quod promittit debitor, et exspectate securi, quia promissa negari nequeunt, quando sterili tam largiter negata solvuntur.