Sermones (Odilo Suessionensis)

This is the stable version, checked on 18 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


Sermones

Sermones (Odilo Suessionensis), J. P. Migne 132.0641B

SERMO DE SANCTO MEDARDO. 132.0629B|

Operae pretium est, fratres charissimi, ut in memoriam revocetur quo excellentiae cultu et religionis provectu, locus beati Medardi per succedentia tempora effloruerit, et in servorum suorum hostes quanta interdum ultione ejus ira efferbuerit. Clotarius namque rex Francorum, benevolus erga obsequium et reverentiam sanctorum, quod ante mortem sanctissimo spoponderat viro, post delibationem corporis illius, efficaci in quantum licuit administravit studio. Collectis enim necessariis in sumptus, ad perficiendum quae vel regifico luxu, vel promptissima quorumcunque fidelium oblatione exhibita sunt, nobile templum construere, mira peritorum 132.0629C| coepit latomorum arte. Hoc itaque subtili fundatum artificio, luculenti satis superque provectus ingenio, ad unguem in brevis temporis spatio perduxisset, nisi communis eum mortis sententia, heu proh dolor! rapuisset. Nam Turonis ad sanctum Martinum gratia pergens orationis, piis illum precibus ac muneribus placuit, circumquaque etiam posita monasteria praecordiali perlustrans voto, singulis prout visum est donaria distribuit, dictante Spiritu sancto. Regressus ergo in Gallias, venatum in Cotiae saltu abierat; ibique valida febre correptus, corporis coepit destitui viribus. Inde ad Compendium villam reductus, viamque humanae carnis ingressus, regni reliquit habenas, qui suae ditioni exteras quoque nationes subjugaverat. Cujus corpus suorum 132.0629D| officiis, funebri triumpho Suessionicae illatum est civitati; et in eadem quam coeperat, necdum finierat basilica, condigna ante sanctum Dei tumulatum reverentia. Hujusmodi quippe habere debuit sepulturam, qui in eo stabilem suae mentis defixerat 132.0630B| anchoram; quatenus ab illo nec morte posset dissolvi, quem in vita unico semper affectu habuit. Decessu autem illius lugubri, gravissimo omnis Gallia moerore infremuit, et opus illud egregium, permutatione regalis sceptri, elanguit suspensum. Sed sicut malae soboles, actiones malorum parentes imitantes, ad reatum eorum, paternae existunt praevaricationis haeredes; ita boni filii, ex bonis procreati parentibus, ad laudem illorum, omnibus excrescunt virtutibus. Sigebertus ejusdem filius Clotarii, patri unanimi Francorum consensu in regnum successit; studiosus divinae religionis fundator, sicut indefessus Christianae professionis aemulator. Hic intimo cordis provocatus zelo, eodem quo et pater erga sanctum Dei amoris flagravit incendio, et opus quod illius morte fuerat interruptum, 132.0630C| pietatis studio, prospere usque ad ipsum perduxit fastigium. Quod scilicet coenobium, utrobique miranda sui habitudine conspicuum, interius ordine simul et religione cleri, decenter adornavit; exterius vero praediorum suorum delegationibus, solemniter ampliavit, feliciter extulit, strenue provexit. Deinde fraternae inhians neci, cum in Tornaco civitate Chilpericum obsidere, praeparatis disponeret insidiis, versutia Fredegundis uxoris suae regimini terminum imposuit, pariter et vitae; gladium enim quem fratri intentaverat, in sua versa vice retorsit viscera; et inde protinus interiit, unde caeca mente ulterius insidiabatur sanguini. Hunc enim Teruennenses gemini tyrones, fraudulenter super se in regem elevare simulantes, spiculis repente improvisum 132.0630D| vibraverunt per latera, et invitam evomere ipsi pariter procumbentes compulerunt animam. Cujus corpus pretiosis vestibus involutum, Lambris est cum ingenti suorum moerore perlatum, et postea in eadem quam mirifice construxerat basilica, 132.0631A| juxta paternum latus magna reconditum gloria. Haec est nempe illa sublimis regia, nobilitate sui praestans et operis subtilitate inclyta, quae in suo solido tandiu perstitit statu, quousque paternam monarchiam Ludovicus suscepit Augustus. Quo vicem suam agente in sceptris, qui eadem aula interioris atrii claudebatur augustiis, ita est a fundamento diruta, ut lapis super lapidem, in tota illa nequaquam relinqueretur fabrica. Nam idem gloriosus Caesar, virtutifera beati Sebastiani martyris membra eidem jamdudum loco invexerat, et ideo divina virtus promptior ad medendum quibusque patebat debilibus. Propter concursum ergo insolitamque populi frequentiam, quae quotidie ob innumera mirabilia meritis ejusdem exhibita martyris 132.0631B| accrescebat, praefatus princeps eamdem priorem funditus evertit domum, quod minime esset capax populorum, ad tantum spectaculum undique confluentium. Unde ex ipsis infinitae oblationis expensis, aliud templum multo majoris adorsus est quantitatis, omnibus idoneum supervenientibus: cujus scilicet omnes cohibere posset ambitus. Quod cum omnium decus virtutum obtineret, totiusque schema dignitatis et gloriae praetenderet: nulli exstitit inferius, dum universis elegantia sui esse claruit superius. Haec, inquam, domus a Marcommannis olim exusta, ab illius maxima ex parte honorum decidit gradibus quibus constabat, et quasi ad posterorum dedecus, solum superstes relictus est immensus congestorum lapidum acervus. Haec etiam istis hodietenus 132.0631C| superest temporibus, quae tribus dimensa intervallis, vastam sui corporis quantitatem praefert omnibus. Testitudine videlicet eminens, longitudine vero atque latitudine plurimum excellens. Processu itaque temporis, cum jam idem locus foret insignis, post venerabilis viri Ansberti decessum, qui eidem praefuerat coenobio, Warimbertus ejusdem loci primatum suae tyrannidi rexit subactum. Defuncto autem Drausione Suessionicae urbis pontifice, apud regem pecuniae magnitudine, et amicorum obtinuit intercessione, ut et pontificatus dignitatem administraret, nec tamen aliquo modo pristini officium prioratus amitteret. Erat enim in curia frequens, et plurimum inter regis domesticos valens: unde tametsi difficulter, tamen suae cupiditatis effectum 132.0631D| obtinuit efficaciter. Utrisque ergo praelatus gregibus, astutam vapido servabat sub pectore vulpem, illos districtius aequitatis agens ratione, quibus in ovina prius subdole praefuerat veste. Nam cum hos a saecularibus tutari debuisset impedimentis, saecularibus sine cessatione provocabat irritamentis, continuas infligens querimonias, quas defendere justitiae auctoritate debuisset, inflictas. Siquidem quae illorum suppetebant victui diripiens, et in suos necessaria illis usus retorquens, instanter profligabat bona quae veri sacerdotis clypeo virtutis oppugnat tutela. At illi quibus ingerebatur calumnia, illata damna et opprobria non aequa perferebant patientia, ignari quo pacto illi resisterent, cujus gravissimum 132.0632A| in miserrima subjectione jugum suscepissent. Igitur spatiosus regalis praedii fundus Matwallis qui quasi Bona-vallis interpretatur non ex Latina atque Britannica, cui finitimus est, lingua, sed ex ubertatis abundantia plenaeque fertilitatis copia. Sicut enim territorio diffunditur, ita ampla marsupia debito complet censu, quia dum in latum extenditur cespitem, frequentem immensae possessionis praefert cultorem. Hunc Sigibertus rex Francorum, spectabilis praecedentium pietate regum inter multa collata beneficia, perpetim sancto Medardo possidendum delegaverat. Cujus quia Cenomanico pago adjacet terminus, proculque dividitur a Suessionicis finibus, difficillimum videbatur esse officialibus, infinitos ad monasterium sumptus conducere. 132.0632B| Ideo annales ejus redditus per singulos certatim annos distrahebantur, eorumque pretia in diversa monachis distribuebantur. Nam salis et mellis species, et aliae quae facilius deduci possent inde emebantur utilitates, taliterque onusta plurima ad coenobium plaustris devehebantur dolia. Hoc Warimbertus considerans, obvius captata opportunitate cum superbia ibat; et irreverens ac lubricus, onerata plaustra ad propria suis deducebat exsultantibus. Illi vero induebantur confusione, qui concessa superno munere privabantur possessione; et per acerrima improperia, profunda ab imo pectoris multoties trahebant suspiria. Factum est ergo quadam vice, dum exterioribus carnifex studeret curis inhiare, ut explorata fratres ejus absentia, haec eadem venientia in suas audacter 132.0632C| diverterent et reconderent apothecas. Quod ille audiens, factumque nimium aegre ferens, in iram continuo exarsit, et praesumptuosam eamdem temeritatem, condigna interminatus est sententia plecti. Turbati e contra fratres, ad orationum praesidia se contulerunt unanimes, et triduanum agentes jejunium, precibus ac lacrymis supernum constanter implorabant auxilium. Quo tempore nulla in choro vox audiebatur, sed constitutis tantum horis, psallentium labia movebantur, dum sub silentio ac lugubri, percurrerentur omnia: quae decore Ecclesiae excellenter devotio instituit Christiana. Sed haec res in oculis tyranni, invidiae, odii et discordiae seminarium maxime exstitit, indeque doloris sumpsit supplementum, unde ei respirationis provenire debuisset incrementum. 132.0632D| Quid multis immoror? Tandem in sedem rediit, ac si ultionem de praevaricatoribus pravae exacturus consuetudinis, primoque surgens diluculo, cum valida manu ad locum venit, concitato spiritu pariter et animo. Deinde comitibus regiam pulsantibus, nemo, clausis diligenter januis, responsum dedit interius, quia per procacem episcopum, omnes in commune promissum sibi metuebant exitium. Ille vero accedens propius, easdem januas crebris pulsabat ictibus, portas simul collidens, et aereas fortiter valvas, iracundia plenus concutiens. Ad haec aedituorum unus, minus provide arreptis templi clavibus, ei processit obvius. Itaque, reseratis ostiis, vir sanguineus cum spiritu introivit furoris. Nam mox sublata altius dextera, aperientis 132.0633A| capiti tam valide illisit ferulam, ut totus sanguine cruentatus, lividam faciem et foedata ora ad ingens referret dedecus. Unde ut erat moerens, imprecatus est ex animo, quod coelestis protinus clementia evidenti declaravit judicio. Quoniam ille non tulit impune, quod in servum Dei nimis crudeli injectus est examinatione. Nam proterve pergens oratum, vix poplitem flexerat ante Sancta sanctorum, et ecce contigit divinitus quod cuncta illius interiora proruperunt per alvi secreta, et super pavimentum sunt effusa, qui sicut immunis pietate, procul dubio vacuus remansit et ventre, exitusque testimonium perhibuit, quod sacerdotis vita longe sacerdotii merito impar fuit. Cujus corpore extra templi limen ejecto, reliqua quoque spurcitia fidelium eliminata 132.0633B| est obsequio, et ille locum sepulturae in coemeterio, quo dignus fuit, exhausti corporis habuit humatione. Hinc pastores animarum metuant, ne deterior eos aliquando poena involvat, et cum discretione praeesse discant subditis, ne forte subditi extra discretionem, effectu careant salutis. Cum enim homini adprime in vita utile sit, ut ne quid nimis, liquide claret quod disciplinam hac debent cautela moderari, ut timor nequitiam compescat, et amor justitiam exercendo provehat. Ita successus proficiet subjectorum, et profectus revera exagerabitur praesidentium, eruntque omnia in omnibus, quatenus aeque omnipotens Deus honorificetur ab omnibus. Meminerint quoque rectores Ecclesiae ne peccata populi assuescant concedere, et illorum rapiant substantiam, 132.0633C| pro quibus ponere debent, si necessitas exigit, et animam. Pro ovibus etiam Christi, terrena omnino debet facultas distribui, ne dum sua illis auferantur, quibus corpora in divinae servitutis tyrocinio vegetantur. Qui ergo pro commissis non dat terrenam substantiam, nec pro eisdem aliquando dabit animam suam, cum a primo minimo perveniatur ad extremum majus, et postremum majus nemo apprehendat, nisi prius primum minimum exerceat. Sacerdotes vero Dei verbo semper et opere oportet informari, quo etsi sit qui bona proferat, consequenter tamen non desit, qui imitari studeat. Sed qui aliena diripit, pastoris pro certo officium amittit, et inde reprobus, a recto veritatis tramite fit devius. Igitur nec subjectos subjectio conterat, 132.0633D| nec praelatos excelsior locus extollat, sed isti humiliter vice filiorum pareant, illi vero loco patrum, temperanter quae praecipienda sunt praecipiant. Si res praelati sese aliter habuerint cujuscunque, ille procul dubio Guarimbertus erit, qui in causis subditorum, animi motum, non dilectionis consideravit affectum. Enimvero de principalibus beati Medardi gestis, aliqua scriptoris compendiosa oratio perstrinxit, quaeque in his et in illis potuit reperire, in unius congeriem quantitatis coacervare, moderata institit brevitate. Nam praeclara ipsius vita, angusta olim fuerat ratione inclusa, virtutumque ejusdem insignia, cum translatione corporis quadam propemodum infantia, vilibus exaravit schedulis Cum ergo 132.0634A| succincta esset Fortunati auctoritas et negligenter habita legentibus displiceret, potestas utroque ex praecepto obedientiae opuscula una coire scriptoris et cohaerere fecit harmonia. Justum quippe videbatur esse, ut suae servitutis debitum persolveret saltem ex officio linguae, quatenus beati viri praeconia quodam glutine compacta, et honestate digesta, paulo prolixior dilucidiorque expediret sententia. Nec in aliquo illi voluit viro derogare, qui ejusdem Patris vitam, metro jamdudum et arctissima edidit oratione, sed quae ille ac si in transitu tetigit, haec iste dilatare calamo, operae pretium duxit. Quae vero perfectus orator in relatione praeteriit, haec iste novus relator posteris tradere ad notitiam procuravit, haud suis commentis extorta, verumque 132.0634B| veteribus antiquorum utcunque cartulis inserta. Rationi ergo videtur, fratres, congruere, ut tanti patroni merita dignis mecum studeatis laudibus efferre, qui cum habeat domum non manufactam, sed aeternam in coelis, temporalem tamen aulam reliquis sublimiorem semper habuit in terris, et uti suos ab invisibilium impetu hostium custodit, ita ab incursione visibilium saepe suae intercessionis ope defendit; eosque in coelesti secum amplectitur tabernaculo, quibus pastoralem diligentiam in praesenti adhibet saeculo. Ipse namque familiam Dei, inter naufragia gubernat fluctuantis oceani, ne navim nostram procella tempestatis abripiat: aut in aeternam praedam, pirata crudelis abrepat. Quam nimirum familiam, ab illo olim suscepit regendam, 132.0634C| qui suis discipulis, ac per hoc fidelibus cunctis ait: Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Matth. XXIV, 45). Hinc Apostolus dicit: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Rom. XII, 3). Quod ergo tritici mensuram Christus nuncupat, ipsam mensuram fidei Paulus appellat, ut intelligatur, nihil aliud esse spiritale triticum, nisi Christianae fidei venerabile sacramentum. Quapropter, fratres, ubi thesaurus noster est, ibi studeat et cor nostrum esse quatenus ad amorem supernae sortis anhelemus: ad quam beatum patronum nostrum jam pervenisse confidimus. Itaque aeternis admixtus civibus, divinam exoret clementiam pro nostris reatibus; illumque nobis faciat placabilem 132.0634D| cujus sempiterna gloria per continuam fruitur visionem. Sed ad haec agenda, suae misericordiae manum Unigenitus Dei inferat, cujus regnum et imperium solide subsistit et permanet, in saecula saeculorum. Amen.

II. DE SS. MEDARDO ET GILDARDO.

Sanctorum confessorum gloria, per condigna, dilectissimi fratres, exageranda praeconia, illique in laudis promovendi sunt titulum, qui Christo semper confitendo, verum perhibuerunt testimonium. Cum enim minima de eo denuntiarent, maxima autem constanti animo praedicarent, in uno quidem angeli, 132.0635A| in altero vero digne nuncupari meruerunt archangeli. Et quia Apostolus ait: Templum Dei sanctum, quod estis vos (I Cor. III, 17). Cujus facti sunt templum, ipsius procul dubio ara et regula exstiterunt sacerdotium. Nam in illa regis aeterni mensa, placationis immolantes et expiationis hostiam, per vota piae confessionis, saepe gratum Deo sacrificium humanae obtulerunt reconciliationis. Unde et in munere virtutis vim obligationis potestatemque obtinuerunt solutionis, ut quod eorum sederet arbitrio, rarum per divinam auctoritatem esset in coelo. Pro talibus ergo meritorum praerogativis, jure in titulum promovendi sunt laudis, quos pro sui nominis confessione, amoris intimi privilegio donavit ipse Rex justitiae. Sed illi Dominum vere amant, quorum mentem 132.0635B| delectatio prava ex consensu non superat, qui etiam eo ad amorem ejus incalescunt, quo cedere clandestinis imminentium tentationum subreptionibus nesciunt. Siquidem indissociabiliter accensi, coelestibus merito inter cherubim et seraphim numeros deputantur, ibique sortem suae accipiunt vocationis, ubi continuae contemplationis studio, anchoram defigunt mentis. Cujus perfectionis culmen, dum beati confessores attingere deliberarent, studuerunt nil in hoc mundo appetere, verum solo conditoris sui desiderio ardenter inhiare. Terrenis quippe abrenuntiantes concupiscentiis, carnalibus omnimode semetipsos crucifixerunt lasciviis, quo sua membra hostiam offerrent viventem, sanctam Deoque per rationabile obsequium placentem (Phil. 132.0635C| IV, 18). Et quia noluerunt huic saeculo conformari, sed constanter in novitate sensus sui institerunt informari, secundum interiorem ambulantes hominem (Rom. XII, 2), sanctis incitati sunt successibus de virtute in virtutem. Ad illum enim indesinenter anhelant, cui devotis mentibus usquequaque inhaeserunt, quia pennas assumpserant tanquam columbae, per quas volare ad coelestia possent et requiescere. Dominum itaque vere amaverunt, cujus mandata et praecepta custodierunt, quatenus ab ejus divelli amore, nec in ipsa possent etiam cum effervesceret, tentationum inflictione. Cum autem Veritas dicat: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). O quot sibi cruces consciverunt, qui in suo corpore luxuriae 132.0635D| fluxum edomare potuerunt! Sine ferro etenim, longum martyrium in suis pertulerunt membris, ut quod sanguinis non contulerat effusio, conferret etiam prolixa in attritione flagelli membrorum vexatio. Ac primum illis in tenacitate cibus et in . . . . erat potus, cum indicta parcimonia in utroque, veluti fine, Cerere et Libero, Venerem constare frigere. Pallida ora prae nimiis trahebant jejuniis, setiger habitus situm induxerat Ethyopicae cutis, et in vigiliis constans erat animus, ne mens Deo devota vacabat ab orationibus. Praecinctos quoque lumbos habebant, carnis luxuriam cohibentes per continentiam, et lucernas ardentes tenebant in manibus suis, per bona opera, lucis exempla monstrantes 132.0636A| proximis. Cumque nec castitas magna sine bono opere nec opus bonum sit aliquid sine castitate, utrumque tamen agebant per discretionem, ne appetitus laudis animi ad alia tendentis frangeret intentionem. Praecinctis igitur lumbis, lucernas ardentes tenebant in manibus suis, quatenus et munditia castitatis esset in corpore, et palam ipsum lumen veritatis claresceret in operatione.

Inter hos sane magnae venerationis viros, beatos Medardum et Gildardum esse novimus egregios, qui serpentinae prudentiae astutiam, et columbinae simplicitatis piam aemulati sunt innocentiam. Horum unus premebat vitia, alter vero virtutum illibata servabat jura: et cautela utriusque fermentum malitiae et nequitiae solerter noverat cavere. Per hoc 132.0636B| in errantes invehebantur, sed per illud invectionis suae habenas moderabantur; quia cum in ore sonaret correctio, nullatenus tamen in corde paterna dormitabat oratio. Nam dum censura suum teneret rigorem, levitas quoque cordis praetendebat mansuetudinem, et quod istius eraserat lima, illius per compassionis gratiam temperando curabat litura. Hinc ex judicio justae examinationis, facti sunt evidenter throni sui conditoris, per quos et sancta Ecclesia regebatur, et plerumque de suis infirmis actibus, etiam electi judicabantur. Ergo quod unius exacuit vigor, hoc in eis moderati alterius non destitit tepor, dum columbae simplicitatem astutia serpentis accenderet, et astutiam serpentis columbae simplicitas temperaret.

132.0636C| Subnixi vero voluntate bona, quibuscunque in tribulationis succurrebant angustia, et qualibet affectis calamitate opem suae consolationis, inclyta adhibebant miseratione. Quod enim sibimet ipsis, hoc proculdubio imputabant aliis, nec praejudicabant in aliquo, qui omnibus omnia facti fuerant evidenti salutis judicio. Nam aliena damna, ac si propria conquerebantur fore incommoda, quibus detrimenta aliorum jam annuente Deo, multarum pepererant incrementa virtutum. Sed et renuebant inferre quod sibi inferri nullius cupiebant exactione, nec negabant alteri quod suae consultum esse providebant, et proficuum utilitati. Cumque in Deo amicum et inimicum diligerent, propter Deum, dilectione Dei 132.0636D| vigebant ac proximi, ubi prophetarum plenitudo et totius summa legis consistit. Quo nimirum holocausto, nil unquam offertur locupletius Deo; quando per hoc quod illi immolat, bene semetipsam anima in ara cordis mactat. Itaque ex bonae voluntatis studio, semper placere scrutatori cordium curaverunt altissimo; cum de se humilia sentirent qui aliquando extra se fortia et sublimia egissent.

Quin vero sermo propheticus ait interea de talibus: Qui sunt illi qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Isa. LX, 8). Beati quippe isti confessores, ore semper manuque caelibes, sacri verbi eloquio torrebant, signis per crebra experimenta, virtutibusque coruscabant. Et quia eos sublimis 132.0637A| vita sanctaque a terrenis contagiis praedicatio suspenderat, et nubes erant volantes, et ad supernarum etiam virtutum deificas congruebant distinctiones. Cumque malignos spiritus de obsessis corporibus fugerent, eosque virtute orationis et vi acceptae potestatis expellerent, coelestibus revera potestatibus assignari merebantur, et admitti crebris daemonum expulsionibus. Qui bonis effecti meliores, ac per hoc electis fratribus principantes, inter numeros principatum ad aeterni principatus sedem congruebant pariter et locum. Sed nec in felle amaritudinis, nec in obligatione reperti sunt iniquitatis; qui dum feliciter viverent Christo mortui erant per abrenuntiationem carnalium et huic mundo. Cumque terrena mente transcenderent, et ante se cordis 132.0637B| eorum oculi semper intenderent, et eis subjecta foris serviebant, quatenus nunquam cordi obsisterent, transitoria quae conspiciebant. Igitur ut nubes volantes erant, et quasi columbae ad fenestras suas, qui caduca simplici considerantes oculo, nullius ad haec movebantur aut trahebantur rapinae desiderio.

Hi autem uno geminii ortu, paresque unius sanctitatis effulserunt provectu; et sicut eos ortus aequales, ita optimus vitae cursus in bonitate formavit unanimes. Verumtamen in materno jam utero mundi, imparis vitae leguntur sorte distributi, utcunque allegoriae subesset, uterque tamen qualitate meriti et gratia discreparet. Unus enim simplex fuit habitans in tabernaculis, et alter saecularem militiam exercuit in armis ac per hoc iste electus, 132.0637C| ille autem omnino apostata factus est et reprobus. Beatos vero Medardum et Gildardum unus quidem ortus effudit in mundum, sed quibus exordium una contulit nativitas, eadem in sanctitate et magnificentia applausit libertas. Nam sub unius horae editos articulo, una in fide tenuit confessio; eosque virtus socios reddidit, quos natura in momento temporis geminos protulit. Dum ergo tales enituerunt, parentibus conformes se in bonis exhibuerunt actionibus. Et quos mundus coaevos habuit, conscios pietatis opere sinus Ecclesiae matris aluit.

Illud vero in his spectabile omnibusque constat saeculis memorabile, quod una consecrationis suae gloriam, unaque pontificalem in praelatione fidelium adepti sunt cathedram. Sicut enim par carnalis 132.0637D| editio, ita eis par spiritualis provenit consecratio, et in benedictione claruerunt pares, qui in cunctis justitiae generibus, nullatenus claruerunt impares. Ambo quippe pari conditione sanctificati, ambo sunt aequa sorte consecrati et divino delibuti chrismate, qui animas suscepturi erant, sacrosancto defecandas baptismate. Ambos una hora veros Dei praesules; ambos una eademque dies egregios creavit pontifices, et vera statuit mundi lumina solari orbe lucidiora, et lunari lampade splendidiora. Unus quidem horum Noviomagensis episcopus, alter vero Rothomagensis subrogatus est archiepiscopus; sicque suffraganei vicem, ille autem ad sublimioris officii testimonium, metropolitani obtinuit sedem, 132.0638A| horum ductu aetherea panditur regia, horum verbo fidelibus coelestis patet janua: Tum per eos regnum coelorum vim patitur et violenti quotidie per poenitentiae remedia, rapiunt illud (Matth. II, 12). Ad episcopatus itaque communiter promoti officium, communiter etiam sacri regiminis susceperunt locum, quatenus quos communiter una conjunxerat fides, communiter quoque in eodem regimine una eademque connecteret dies.

Ad augmentum nihilominus gloriae accidit, quod audire diligenter vestra charitas velit. Beatos confessores indifferenter exemptos mundo, indifferenterque gloria et honore coronatos esse in coelo. Hinc finito pariter cursus sui agone, pariter de coenulenta mundi voragine, pariter de carnis ergastulo evulsi, 132.0638B| pariterque laboris sui aeterno consolati sunt praemio. O quam pium spectaculum! O quam mirabile est in istis pietatis judicium! simul namque concepti et geniti, simulque sunt fidei primitiis nubiti, simul salutaris baptismatis sacramentum, simulque fortissimum divinae militiae sumpserunt tyrocinium. Simul apostolica benedictione insigniti, simulque sunt pontificalibus infulis redimiti, simul ad patrium emissi regimen, simulque subditis facti sunt speculum et specimen. Simul pastoralis officii peregerunt curam, simulque super Dominicam laboraverunt pecuniam, simul fideles exstiterunt in commisso, simulque geminatum lucrum de accepto retulerunt talento. Simul lethale mortis persolverunt debitum, simulque ad aeternum pervenerunt regnum, simul 132.0638C| clarissimi exstiterunt victores, simulque ad aeternam gloriam suscepti sunt triumphantes; simul igitur terrenis rebus eximi, simulque coelestibus meruerunt inseri, simul quaeque corruptibilia evaserunt, simulque incorruptibilia perennis vitae gaudia subierunt.

Praeterea junctis geminatisque meritis, festivum instituerunt diem magnae celebritatis, angelicis nimirum spiritibus semper venerandam, Christocolis itidem populis ubivis locorum praecordialiter recolendum. Omnes enim indesinenter debemus recolere, et incessanter ad mentis oculos revocare, horum mens in quanto culmine steterit; quae perfectum bonum perfecte reperiens, perfecte denique tenuerit. Quid enim est eo perfectius, cui nec minus adjacet, 132.0638D| nec majus, qui nec in quo minuatur novit, nec unquam quo crescat recipit, neque per initium nascitur, neque aliquo finitimi temporis termino angustatur? Deus quippe semper est habet, dum esse suum proprium possidet, sicut et ei essentialiter inest quod bonus, summus, ineffabilis, et incircumscriptus spiritus est. Hunc autem plene et perfecte habere, perfecte constat et sine fine vivere, quia ipse vita est omnium: vivus scilicet panis et aeternus cibus angelorum. Ergo ad hunc beati confessores cum celebri perfectionis triumpho pervenientes, ingens gaudium supernis intulerunt civibus; et solemnem laetitiam omnibus adhibuerunt eorum festa recolentibus. Inter haec nos etiam oportet scire, ut maneat jugiter alta 132.0639A| repositum mente, quod a terra suscitavit inopes et de stercore divina clementia erexit pauperes (Psal. CXII, 7, 8). Pauperes quippe spiritu facti sunt, quatenus indeficientibus perpetim gazis ditarentur. Quoniam in eis illa exstitit paupertas, quam non facultatum indigentia, sed animorum commendat humilitas. Unde margaritae quae squalebant in sterquilinio, jam assumptae positaeque sunt in coelestis regis ornamento. Jam inter supernos cives emicant, jam inter ignitos illos lapides aeterni diadematis coruscant. Nam in terra prius corruptibiles, jam in coelo angelorum existunt cohaeredes, rapientesque de carne tropaeum, intima Conditoris sui visione perfruuntur in perpetuum. Sed et exspoliatione sui corporis, immortale compendium mercati sunt regni 132.0639B| coelestis; et deposita terrena sarcina, induti sunt candida aeternae immortalitatis stola. Quorum caro dum resolvitur in pulverem, ad coelestem anima invehitur requiem. Ubi in illis aeternisque pascuis, de aeternitatis gloria fulciantur cum omnibus sanctis. Itaque suos mersos in infimis, de lacu miseriae eripiens, et de luto foecis, a terra Dominus suscitat inopes, et de stercore divina clementia beatos eripit pauperes.

Caeterum ad ea quae proposuimus, si spes nostras jam animosque excitemus, aspiciamus quo gressum fixerunt animi, quatenus passibus amoris mereamur vestigia imitari. Eloquar, an sileam? Prudentiae subnixi robore, justitiaeque hinc inde vallati munimine, prudenti cautela, sequenda tenuerunt omnia, et justo 132.0639C| examine, versuta callidi hostis subegerunt argumenta. In suis vero temperati moribus, temperantiae moderamentum totis assumpserunt viribus, fortesque in adversis et prosperis, contra cuncta adversantia, arripuerunt arma fortitudinis. Sed et humilitatis ima sectando, per vitae vias constanti incesserunt animo. Et magna patientiae praebendo exempla, in ipso veritatis tramite inflexibili perstiterunt constantia. Mansuetudinis denique virtute solidati, mansuete levissimum jugum portaverunt Christi, et in opere servaverunt modestiam, quam in corde habebant veluti cognatam et amicam. Unde necesse est, fratres charissimi, quo talibus muniamur armis fidei, per quae beati isti confessores, amici Dei et clarissimi esse meruerunt triumphatores. Supplici voto tantos 132.0639D| veneremur viros, omnifaria laude et honore dignissimos, quo per venerabilia eorum suffragia, paradisiacae amoenitatis gaudia, in illa coelestia obtineamus tripudia. Igitur aspiciamus quo gressum fixerunt animi, quatenus mereamur eorum vestigia sequi, praestante piissimi Redemptoris gratia. Amen.

III. DE SANCTO MEDARDO.

Beatissimi Medardi antistitis vitam quae per universum orbem virtutum propalatur insigniis, nequivimus silentio praeterire; quamvis non valemus gestorum cuncta perstringere. Et quia solemnitatis ejus diem veneratione perspicuam, omnium populorum 132.0640A| catervas quotannis expetere, depositionis suae commemoratio principalis invitat; crescat in universorum pectoribus, pro fidei ardore devotio, dum sanctorum suorum panditur magnitudo. Et si est in hoc rarus qui existat imitator operis, cunctos tamen faciat ejus intercessio potiores. Hujus ergo originem, propterea primum suggestio nostri sermonis insinuat, ut nullum forsitan desperationis obstaculo magis culpandus offendat; quoniam Dominum integro amore diligere non facit gentium divisa discretio. Sed unita fidei plenitudo, ne divina gratia quae volentibus cunctis generalis ostenditur, specialis esse judicio fallente credatur.

Pater igitur hujus nomine Nectardus de forti Francorum genere, non fuit infimus libertate; mater 132.0640B| vero Romana, nomine Protagia, absolutis claruit servitute natalibus. Quae Christi tabernaculis ut censemus pretio fecunda partu, plus profuit quam si, integritate servata, nequaquam se vinculis virilibus tradidisset. Quorum in Veromandensi territorio, et habitatio fuisse dignoscitur et origo.

In qua urbe cum adolescens ad scholam recurreret, casulam quam ei sua genitrix fecerat, per ipsum ad artificem componendam direxit; quam in itinere sanctus Medardus, caeco a se invento mox praebuit. Similiter quidquid ad escam accipere deberet, dum suorum parentum gregem pasceret, si pauperem vidisset, cibos egeno porrigebat, tamen ipse ferebat inopiam, diei ducens jejunia.

Nec est illud reticendum rei gestae mysterium. 132.0640C| Cum adhuc esset in scholis vir sanctus parvus et innocens, dixit ad Eleutherum quemdam puerilem comparem, quod publica in actione comitivam assumeret, et cum triginta annorum vitae spatium caperet, ipsum dixit futurum summum Dei pontificem. Qui in Tornaco civitate, pastor est datus Ecclesiae. Ita sanctus Medardus quod praedixit, quasi propheta, divino jam spiritu probavit. Deinde cum crebrius ad templorum oracula, fidei monita promulgando, discurreret, et teneros aetatis annos librans patientiae moribus, propriae voluntatis in arbitrio dum mundi illecebras vitando despiceret, officium sacerdotis excepit, pariter et animo conversus et habitu, morum charitate praecellens, confestim claruit apud urbis pontificem, conversatione praecipuus, apud cunctos 132.0640D| mentis puritate sincerus. Nunquam se laetitiae ubertate plus extulit, nunquam moeroris acerbitate turbavit; fuit semper tolerans in adversis, mitis in prosperis, cunctos sibi obedientiae sedulitate praeferens, egentibus larga miseratione succurrens, et ex omnibus calcato vitiorum fomite, augusti collis tramitem, sanctae conversationis gressu surgente conscendens. Quidquid adversum est horruit, quidquid pretiosum elegit. Quid plura? Ut hospes cerneretur in saeculo, et jam possessor esset in coelo. Tunc crescentibus singulis sacerdotii honoribus, interjecta discretione temporum, ecclesiastici moris tenorem percurrens; presbyteri officium electus excepit, et probatus obtinuit. Et ita se deinceps 132.0641A| sanctis coepit publicare virtutibus, ut Christi merito putaretur alumnus. Contigit ergo ut autumni temporis fructus, mitescente botri succo, vindemiae ubertas ostenderet, per quam latronis temeritas ejus gratiam publicaret. Intempesta igitur nocte, cum potius se humanis corporibus, curarum diversitate seclusa, silentii blandi soporis onus incumbit, vineam suam dominante cupidine fructus capiendi impulsus, latro expetiit, et irrupit. Tunc praedam gladio secante corripiens, ipse magis praedatus intra patentia septa constringitur: et quo defugere violentius voluit, nequaquam evadere potuit, in posterum suo crimine captivitatus. Gustum habere non meruit, et redeundi aditum ebrius non invenit. Nec amittere poterat quod praesumpserat, nec auferre 132.0641B| fas habuit quod ambiebat. Sed cum inibi primo diluculo, rei praescius vineae dominator occurreret, furem reperit, quem sua jam praeda vinxerat, et uterque alium mutato jure servabat. Tunc usque adeo sancti ultio rei saeviit in crimen; ut uvas propria manu decerpens, augmentum illi magis profusa oblatione tribueret, et delictum objurgatione castigans, remeandi aditum indulgeret. Pari igitur meruit poena percuti vel perdurante insidia coerceri, qui vasa ejus nocturna abreptione praeveniens, distenta mella furatus fuerat. Custodem direptione callida fallere potuit, pecus quod rapuerat temerarius non evasit. Castrorum habitacula, sublatae apes cum indignatione 132.0642A| linquebant, ubique furem non casto ditantes opere, sed aculeorum saevitia persequentes, quousque latronis detecta confusio, sancto quod frauduerat reddidit et veniam prostratus invenit. Sed nec immerito pia sacerdotis indulgentia reum non damnabat, ex crimine, quem ipsa ultrix praeda torquebat. Accidit etiam simile sub hac proditione mysterium, cum viator quidam juxta domum ejus agendi itineris copia praeteriret: cupiens illius callida fraude juvencum furti scelere auferre, tintinnabulum collo praeripuit, atque hiatum ipsius impressi graminis fraude condemnans, nullius contemplatione deprehensus abscessit. Et cum jam se censuit vel criminis evasisse periculum, vel sortitum compendia fuisse per furtum, obstaculo nullo serata ipsa dedit praeda tinnitum, cupiens Domini 132.0642B| redire praesidio. Quae quamlibet abditis penetralibus studio diligenti locata, vel ferrata claustrorum obseratione retrusa maneret; tinniente ambitu, scelus nullo modulante vulgabat, hiatum ingentem vomens, auctorem criminis querela geminare confudit. Tunc latro praeteritis memorans confusa mente periclis, revexit domino territus quod abstulerat, quod etiam pietatis studio non servabat. Ita demum reddito jure naturae, coepit species inanimata celare, nec sonitu se nisi pulsa detegere. Sanctus igitur Medardus athleta Christi, absque reatu proprio, pro delicto confunditur alieno; atque ideo mercedem reo pro culpa tribuit ne inani ambitione tristior remearet.