Sermones (Auctor incertus), J. P. Migne
SERMO PRIMUS.-- Ad carnes tollendas.
(1217D) 1. Fratres charissimi, rogo vos, et admoneo vos, ut in isto legitimo ac sacratissimo die, exceptis Dominicis diebus, nullus prandere praesumat, nisi forte ille quem jejunare infirmitas non permittit; quia aliis diebus jejunare aut remedium, aut praemium (1218D)est; in Quadragesima non jejunare peccatum est; alio tempore qui jejunat, accipit indulgentiam, in Quadragesima qui potest, et non jejunat, sentiet poenam.
2. Et ipse tamen qui (non) jejunare praevalet, sed rectius sibi soli, aut sive alius infirmus cum ipso sibi (1219A)in domo sua praeparet quod accipiat. Et illos qui jejunare praevalent ad prandium non invitent, quia si hoc fecerint, non solum Deus, sed etiam homines possunt illos intelligere non pro infirmitate non posse, sed pro gula jejunare non velle. Sufficiat ipsi, quod jejunare non praevalet. Et magis cum gemitu, et. suspirio, et animi dolore adlucet pro eo quod, aliis jejunantibus, ille abstinere non potest.
3. Et quod opus est unicuique infirmo secrete, aut sibi soli, aut cum alio similiter infirmo faciat praeparari, quia non ei oportet aliquem sanum ut roget ad prandium, ne sibi augeat etiam de alterius gula peccatum. Pro eo tamen quod non potest jejunare, amplius debet erogare pauperibus, ut peccata quae non potest jejunando curare, possit eleemosynas dando redimere. Bonum est jejunare, fratres, sed melius est eleemosynas dare. 4. Si aliquis utrumque potest, duo sunt bona; si vero non potest, melius est eleemosyna. Si possibilitas (1219B)non est jejunandi, eleemosyna sufficit sine jejunando; jejunium vero sine eleemosyna omnino non sufficit. Ergo si aliquis non potest jejunare, eleemosynam faciat. Eleemosyna sine jejunio bona est. Si ergo praevalet jejunium cum eleemosyna, duplex bonum est; jejunium vero sine eleemosyna nullum bonum est, nisi forte si 309 ita sit aliquis pauper, ut non habeat omnino quod tribuat. His vero qui non habuerint unde tribuant, sufficit voluntas bona, secundum illud quod scriptum est: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
5. Sed quis erit qui se possit excusare, cum etiam pro calice aquae frigidae mercedem se Dominus esse dixerit? Et quare frigidae dixerit? Ne forte se possit aliquis pauper lignorum penuria excusare, aut certe dicere se vasculum ubi aquam calefaceret non habere. Denique et per beatum prophetam, fratres charissimi, Dominus ita hortatur et admonet eleemosynam fieri, ut prope nullus pauper sit qui se (1219C)valeat excusare. Sic enim ait: Hoc est jejunium quod elegi, dicit Dominus: Frange esurienti panem tuum. Non dicit ut integrum daret, ne forte pauper ille alium non haberet; sed frange, inquit, hoc est dicere, etiam si tanta sit tibi paupertas, ut non habeas nisi unum panem, ex ipso tamen frange, et pauperi tribue, et egenum ac sine tecto induc in domum tuam. Si aliquis ita pauper est, ut non habeat cibum, vel in uno angulo domus suae praeparet peregrino lectulum. 6. Quid nos dicturi sumus, fratres? qualem excusationem habere poterimus, qui, amplas et spatiosas domos habentes, vix aliquando dignamur excipere peregrinum? ignorantibus, imo non credentibus, quod in omni peregrino Christus excipitur, sicut et ipse dixit: Hospes fui, et non suscepistis me; et: Quandiu non fecistis uni de minimis iis, nec mihi fecistis.
7. Laboriosum et fastidiosum nobis est in pauperibus excipere Christum in patriam nostram? Timeo (1219D)ne nobis ille dicat: Ite, et non nos recipiat in beatitudine sua. Contemnimus illum in mundo? Timeo ne nos contemnat in coelo, secundum quod ipse dixit: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; et: Quandiu non fecistis uni de minimis iis, nec mihi fecistis; et quod post sequitur. 8. Fratres avertat hoc Deus a nobis; hoc enim postea addit, dicens: Discedite a me, maledicti, ite in (1220A)ignem aeternum. Ego in hanc sententiam neminem judico. Unusquisque attendat sententiam suam; nec tamen arguo, et reprehendo, quia forte aliquoties venit per negligentiam, ut vestimenta quae debuerunt accipere pauperes deformentur a tineis; et timeo ne ipsis panni ad testimonium proferantur in die judicii, secundum quod Jacobus dicit: Agite nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt. 9. Et omnia, sicut dixit, fratres charissimi, qui per Apostolum suum comminatur Christus, licet nos nimium terreant, non tamen de Dei misericordia desperandum est. Aut ego et mei si negligenter cum Dei adjutorio, cum possumus, nos emendare volumus, eleemosynas, quas hucusque parcius fecimus, largius erogemus, et quae pro peccatis praeteritis cum 310 dolore, et gemitu, et spe repausationis dominica misericordia docemur.
10. Ergo, sicut supra suggessimus, fratres charissimi, (1220B)jejunia nostra eleemosynarum pinguedo commendet, quia tale est jejunium sine eleemosyna, qualis sine oleo est lucerna. Nam sicut lucerna quae sine oleo accenditur fumare potest, lucere non potest, ita jejunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat, sed charitas lumine animam non illustrat. Interim vel quod ad praesens agitur, fratres, sic jejunemus, ut prandia nostra pauperibus erogemus, ut quod pransuri eramus, non in nostris sacculis, sed in visceribus pauperum reponamus, quia manus pauperum gazophylacium Christi est: quidquid accipit, ne in terra pereat, in coelo reponit; quia quamvis quod pauper accipit consumatur, merces tamen boni operis in coelo reconditur.
11. Nam si prandia nostra exquisitis saporibus et multiplicatis ferculis expendere studemus ad coenam, sicut corpori nostro deliciae non solum non subtrahuntur, sed etiam duplicantur, ac sic corpori vestro nihil minuitur, sic animae nihil augetur. Hoc, (1220C)fratres, timens magis, quam de vobis aliquid sinistrum credens, admoneo. Scio enim ex vobis plures, Deo propitio, et peregrinos assidue accipere, et pauperibus frequenter dare. Et ideo quod suggero ad hoc proficiat. Qui vero non facit, aut forte tardius faciebat, tam sanctam sibi et omnino placitam operationem in consuetudinem trahat.
12. Et licet credam quod, Deo inspirante, semper supervenientibus festivitatibus, castitatem et charitatem ante plures dies etiam cum propriis uxoribus custodiat charitas vestra, tamen, licet et superfluo etiam, quod vos facere credo, charitatem contemplationis admoneo, ut per totam Quadragesimam, et usque ad finem Paschae castitatem et charitatem, Deo auxiliante, servetis, ut in illa sacrosancta solemnitate paschali charitatis lucerna vestiri, eleemosynis dealbari, orationibus, vigiliis et jejuniis, vel aliquibus coelestibus et spiritualibus margaritis ornari possitis, non solum cum amicis, sed etiam cum inimicis, ut pacifici libera et secura (1220D)conscientia ad altare Domini accedentes, corpus ac sanguinem ejus, non ad judicium, sed ad remedium possitis accipere. 13. Sed cum de eleemosynis loquimur, non conturbetur angusta paupertas. 311 Omnia enim complere quisquam poterit, cum fecit quod potuit, quia voluntas perfecta faciendi reputatur pro opere facti. Sed hoc ille implet, qui hominem pauperem quasi (1221A)seipsum considerare voluerit, et sic pauperi tribuat, quomodo si ipse in tali necessitate esset, secum fieri cupiebat; et qui fecerit sic, et Novi et Veteris Testamenti praecepta complevit, implens illud Evangelium ( sic): Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Etenim lex et propheta sic impletur ad gloriam, ad quam verae et perfectae charitatis legem pius vobis Dominus sua protectione perducat. Amen. Praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor, et imperium sine fine in saecula saeculorum. Amen.
SERMO II.-- Contra Arianos. 1. Veni, domine Jesu Christe Redemptor noster, qui aequalem potestatem cum Patre habes. Veni, et contere caput draconis magni; et dic nobis quid es, quomodo Arius iste aliud docet quam es. Dic, dic, audiamus, unde haereticos convincamus. Audite, fratres charissimi, quid Dominus dicat. Ego sum, (1221B)inquit, via, veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Secundum divinitatem veritas et vita, secundum humanitatem via. Tu autem, haeretice Ariane, qui minorem vis esse divinitate vitam et veritatem, sequitur ut non pervenias ad Patrem. Sed adhuc, domine Jesu, contere caput draconis, et dic quid cum Patre sis. Te audiamus dicentem, non haereticum blasphemantem; dic, quid sis cum Patre. Ego, et Pater unum sumus. Dic adhuc. Ego in Patre, et Pater in me est. Adhuc dic. Qui videt me, videt et Patrem. 2. Credis jam, haeretice, tantae auctoritati? an ipsius testimonium de se ipso non admittis, sed alios testes inquiris? Ecce introducuntur adversum te qui te convincant. Dic, testis Dei Paule, sanctae matris Ecclesiae organum, qui usque ad sanguinem pro isto testimonio accessisti, et ne falsae doctrinae succumberes, animam posuisti; dic. Audiat qui convinci formidat. Singulis quibusque dicis: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu; qui cum in forma Dei (1221C)esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Audis, haeretice, aequalem Deo, audis formam Dei? et tu minorem Patre filium dicere audes? Veniat et alius testis, ut in duobus vel tribus testibus confirmetur aequitas veritatis. Dic et tu, sancte Petre, quid tibi revelaverit, non caro, et sanguis, sed pater coelestis: Tu es Filius Dei vivi. Et in epistola ad gentes secunda. Notam facimus vobis domini nostri Jesu Christi virtutem, et praescientiam, et magnitudinem. Audis, praestigiator, virtutem, audis praescientiam, audis et magnitudinem; in quo ergo, haeretice, Christum dicis esse minorem? Sed ingrediatur et tertius testis, ut tres unum verum testimonium dicant uni Trinitati, et trinae divinitati. Dic et tu, sancte Joannes, qui super pectus Salvatoris discumbebas, et videbas super coelestia mirabilia verbum Dei. Dic, inquam, quid veritatis de Dei Filio sentis. In principio 312 erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et in epistola: Scimus (1221D)quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis intellectum, ut sciamus quod verum est, et simus in vero Filio ejus; hic est enim verus Deus, et vita aeterna. 3. Tu autem, virulente serpens, minorem dicendo Filium, qui est verus Deus, non habebis vitam aeternam. Sed ad confutandam contumaciam tuam ipse Pater testimonium Filio dicat, ut nihil amplius quaeras, nihilque amplius credas. Dicit enim per prophetam: Tecum principium in die virtutis tuae. Principium Pater, principium Filius; ergo Pater et Filius principium sine ullo principio. Tecum, inquit, principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Tanquam diceret: Ut sancti illuminarentur, processisti ex me. Nec scilicet fuit, dilectissimi, alia causa cur vel ipsa (1222A)nomina Patris, scilicet, et Filii, et Spiritus sancti sejuncta viderentur, nisi ut sancti homines instruerentur. Caeterum quid Moysi ab ipsa Trinitatis substantia dictum est? Ego sum, qui sum; et sic dices: Qui est misit me. Ergo ex utero in splendore sanctorum generatus est Filius. Sed ne hanc generationem carnaliter vel temporaliter acceperis factam, audi quomodo eum genuerit. Eructavit cor meum, inquit. Verbum bonum, Joannes testis dicit: In principio erat Verbum. Deus Pater dicit: Eructavit cor meum, inquit, Verbum bonum. Propheta Habacuc dicit: Ambulabat Verbum. Audis Verbum, et hoc in principio esse apud Deum, et Deum esse Verbum. Testimonium Trinitatis per totum mundum contra te clamat. Et tu, pessime Ariane, contra totum mundum veluti rabidus canis delatras? 4. Sed audi adhuc unde plenius convincaris, quod perfecta Trinitas unus sit verus Deus. Patris namque vox est ad Filium per prophetam: In splendore, inquit, (1222B)sanctorum ex utero genui te. Ejusdem quoque Patris vox est per prophetam de Spiritu sancto: Spiritus, inquit, a me prodiit. Filii autem vox est in Evangelio, ostendens Patrem in se esse, seque in ipso, ubi ait, Pater in me manens facit ipse opera. Ejusdem etiam Filii vox est de Spiritu sancto, ostendens quia quomodo procedit ex Patre, ita quoque ex se ipso, ubi ait ad discipulos suos: Accipite Spiritum sanctum. Si cui remiseritis peccata, remittentur illi. Unde et apostoli Pauli: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si ergo Filius in Patre, et ex Patre, et Spiritus sanctus simul est et in Filio, et in Patre, non est divisa Trinitas, ubi perfecta unitas est. Discedat ergo Arianus pestifer labyrintheus, quod draco; jam, inquam, confusus discedat, et reus, quia Trinitas unus est Deus. 5. Sed quomodo tibi perversa haeresis, verba mea proficient, cum sis aspis surda, obturans aures, ne audias incantantium voces? Noveris te tamen a virga serpentis edendam, dum oves quas tenes captivas (1222C)ad suum ille pastor ovile reduxerit, ut sit unus grex et unus pastor. Iste igitur pastor noster, dilectissimi, qui in virga pascit, et regit, ipse pastor est, ipse rector noster est, ipse fabricator, ipse architectus noster. Magnum te pastorem video, domine Jesu, oves pascentem, errantem inquirentem, 313 inventamque cum gaudio ad gregem tuis humeris reportantem. Magnum quippe te video architectum, virgam ferentem, et de ista virga multa miracula facientem. Multum itaque, fratres, expositionem expavesco virgae; sed dum divinarum Scripturarum considero loca, virga sancta Maria, virga ipse Christus, virga crux. Et in ista o quam magna miraque fecit! Scalas, per quas hominem lapsum levavit ad Patrem, per has denique scalas ascenderunt sancti homines, continentes conjuncti atque fideles, non quidem gradibus pedum, sed gressibus morum. 6. Boni ergo mores si requirantur, in omnibus in veniuntur. Uterque enim sexus et omnis aetas in his (1222D)sanctorum moribus unitationis habet exemplum. Imitentur itaque senes mores Tobiae, qui cum corpore caecus esset, viam vitae filio demonstrabat in corde; ille eum in terra manu ducebat, iste monitis eum sanctis erigebat ad coelum. Imitentur adolescentes Joseph sanctum, pulchrum corpore, sed pulchriorem mente, quem castitas sic possederat, ut impudicae dominae minis ejus non posset violari corpus, cujus jam Dominus possederat mentem. Imitentur virgines sanctae beatam Domini sui matrem Mariam. Imitentur viduae religiosam viduam Annam. Imitentur et conjugatae castam Susannam, quia virgo Christi mater Maria quod novit implevit; Anna vidua in orationibus et jejuniis usque in finem perseverantem tenuit; Susanna casta pro pudicitia conjugali usque ad (1223A)periculum mortis accessit. Nunc igitur, conjugatae, intendite qualis hujus vocis a Scriptura sancta imitatio proponatur; non enim praedicat quod fuerit auro, monilibus, vel veste pretiosa, forinsecus compta, cum fuerit intus utique castitatis ornata pudore. Omnibus vero Christus vitam donavit, quibus bonos instituit mores. Et propterea ipse vir de femina est nasci dignatus, quia ab ipso uterque erat sexus a morte liberandus. Multa diximus, fratres. Intentissime audistis, epulas dominicas libentissime comedistis. Rependite ergo vicem ministratori vestro, ut si non verbo, vestris saltem orationibus pascat. Exolicit. SERMO III.-- Homilia. 1. Fratres, oportet, nos satis timere tres causas per quas totus mundus periit, gula, cupiditas, superbia. Quia diabolus per istas tres causas Adam primum hominem circumvenit, dicens: In quacunque die comederis de hoc ligno, statim aperientur oculi tui. (1223B)Nos autem semper timeamus has tres causas, ne, sicut Adam, in inferno damnemur. Fratres, contra gulam teneamus abstinentiam, contra cupiditatem largitatem, contra superbiam humilitatem. Nam hoc scimus, quod Christiani dicimur, quod angelum custodem habemus, quia ipse Salvator dixit: Amen dico vobis quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. 2. Quia pro certo nobis credendum est quia omnia opera nostra tam in die quam in nocte, omni hora, sive bona, sive mala, quaecunque facimus, ab ipso angelo renuntiantur in conspectu Dei. Nam cum angelus hortatur nobis consilium ad bona opera facienda, ipsum angelum semper 314 habere credimus a dextris; cum autem cogitamus malum agere, aut aliqua peccata conamur committere tam capitalia quam minuta, tunc habemus hortatorem malignum diabolum, ut cum peccare cogitamus, et peccamus, diabolus gaudet, ille sanctus angelus tristatur. Cum dicimus (1223C)otiosa verba, et prava, consilium est diaboli; cum autem ingemiscimus, et suspiramus, et cogitamus aliqua bona opera facere, tunc habemus consiliatorem illum sanctum angelum Dei. 3. Nam illa tria mala opera, quae superius diximus, diabolus subministravit per malum consilium in Adam, hoc est, gula, cupiditas, superbia. Istae tres causae multa mala generant, id est, sacrilegium, homicidium, adulterium, furtum, avaritiam, luxuriam, falsum testimonium, iram, discordiam, perjurium. Ista omnia per illas tres praevaricationes subministraverunt [ Forte subministrantur] ante hominem per artem diabolicam. Istis periculis animae in infernum religantur. Ergo sumamus nos arma angeli Dei, hoc est, crucem Christi. Ponamus contra superbiam humilitatem, contra gulam abstinentiam, contra cupiditatem eleemosynarum largitionem, contra sacrilegium veram poenitentiam, contra homicidium dilectionem Dei et proximi, contra fornicationem (1223D)continentiam, contra furtum bonitatem et benignitatem, contra avaritiam largitatem, contra luxuriam castitatem, * patientiam, contra discordiam bonam concordiam et verissimam pacem, contra perjurium timorem Domini et viam rectam, firmissimam fidem tenentes coram Deo, et hominibus cum justitia et sanctitate. 4. Ista sunt arma angelica, et lorica fortis, et scutum firmissimum, et galea salutis. Qui ista arma in omni loco secum habuerit, nullus diabolus ei nocere poterit; sed hic et in aeternum salvus erit. O dilectissimi fratres, contra pessimum hostem tantum armare nos debemus, ut illum superare valeamus, quia ipse praeparatus est, ut latro, ad furandum bona opera, mala consiliat et subministrat. Sunt multi qui per audaciam adversarii mala securitate decipiuntur, et cogitant inter se dicentes: Juvenis sum, et tempus habeo mundo frui, cum ad senectutem venero, poenitentiam agam. O miser qui haec cogitas, (1224A)quia una hora vitae tuae spatium non habes, nec potestatem unius diei. 5. Fratres, non decipiat vos ista prava securitas, sed semper diem mortis ante oculos habeamus cum timore, et vera poenitentia. Dic, ubi sunt reges, ubi divites, ubi divitiae eorum, et ornamenta eorum? Ipsi, velut umbra, transierunt, ut somnium evanuerunt; aurum, et argentum, et omnia ornamenta eorum in hoc mundo remanserunt, et ipsi sine fine cruciantur in inferno, ubi vermes eorum non moriuntur, et ignis eorum non exstinguitur. In quo inferno non est ulla vox, nisi gemitus; ibi non est ulla requies, nisi flamma, ubi multi quaerunt finem mortis, et mori non possunt. Scriptum est enim: Potentes potenter tormenta patiuntur. 6. O fratres, intelligite, dicit Psalmista: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Fratres, quomodo possunt nominare Deum, qui semper sunt in tenebris, et in loco tenebroso, et semper clamant: Vae tam tenebrosum locum, tam tenebrosam (1224B)foveam, 315 tam obscuram cavernam, tam amarum locum, tam miserrimam vitam, tam dolorosam mansionem? O miseri, de tam parva vita tam longam mortem, de tam parva consolatione tam longam captivitatem, de tam parva laetitia tam longam tristitiam, de tam parvo lucro tam grave damnum, de tam parvo honore tam longos dolores, de tam parva jucunditate tam amaras lacrymas, tam immensa suspiria, tam luctuosos gemitus, tam magnam iram et tristitiam. Ibi non adjuvat pater ad filium, nec filius ad patrem; ibi non invenitur amicus qui redimat amicum, neque frater qui succurrat fratri. Ibi amatur poenitentia, sed tarde agitur. Vae! duram mansionem, tam cruciabilem flammam, tam immensa tormenta. 7. Ibi miseri cum miseris, superbi cum superbis, homicidae cum homicidis, adulteri cum adulteris, iniqui fures cum falsis mercatoribus, falsi monachi cum falsis puellis, falsi sacerdotes cum falsis episcopis, laici similiter cum pessimis laicis. Ibi pessimae mulieres (1224C)cum infelicissimis meretricibus: omnes inenarrabilibus cruciabuntur flammis, et non habebunt requiem, nisi Dominica die resurrectionis, sicut beatus Augustinus dicit: Dominica die resurrectionis qua hora Dominus noster surrexit a mortuis mane, illae animae justorum veniunt visitare sepulcra sua, et dicere: Bene valeas, bone socie quia bene egisti mecum in hoc saeculo, bonum vas, amice dilectissime. Tu magis consensisti arma angelica, quam impugnationem diaboli, quia scriptum est: Volui jejunare, poenitentiam agere, eleemosynas dare, nudos vestire, infirmos visitare, ad ecclesiam venire, sanctas Scripturas audire, et custodire, Dei servos amare, tu mihi consensisti, et honorasti, quia tu es factura Dei, et ego inspiratio vitae, et a Deo creata. Tu requiesce modicum tempus in pace securus, et ego revertar ad te in mansione aeterna, ut videas qualem mansionem et quantam gloriam nobis praeparavit Deus in aeternum, quia felices sunt qui serviunt (1224D)ei, et lucebunt cum eo sicut sol, sicut ipse Dominus ait: Justi fulgebunt sicut sol in regno Patris mei, et tunc gaudebunt mecum sine fine. Quia quamvis duae concupiscentiae fuissent inter oculorum et oris luxuriam, eis non consensisti. Prope est ubi mecum mercedem aeternam recipias, et ibi requiesces in saecula saeculorum. 8. Similiter et illa peccatrix anima cum nequissimo angelo Satanae cum calumnia et cum vitiis suis loquitur dicens: Heu! heu! miserum corpus, quid tanta mala egisti mecum? Et ego cum Satana fui cum vitiis suis, quia non consensisti arma angelica contra insidias diaboli Quia tu concupisti manducare, bibere, luxuriari, occidere, adulterari, fornicari, furari, concupiscere, mentiri, falsum testimonium dicere, opera diaboli facere, et non egisti poenitentiam, sed in mala securitate, et negligentia delecisti, tu jaces in imo, ego crucior in inferno. Prope est dies judicii, quando revertar ad te, et resurges in (1225A)novissima die, ut recipias mala quae operatus es in mundo cum auctore diabolo mortis, et mecum eris in damnatione mortis, et sine fine cruciaberis in saecula saeculorum. O homo, qui haec audis, expavesce pro peccatis et negligentiis, et dum tempus habes 316 et spatium, festina, et age poenitentiam, antequam claudatur janua vitae, ut securus recipias praemia gloriae, et vitam aeternam cum angelis Dei, et cum omnibus sanctis in saecula saeculorum. Amen. SERMO IV.-- De corpore et sanguine Domini in Pascha. 1. Magnitudo coelestium beneficiorum angustias humanae mentis excedit. Et propterea ita ordinavit divina Providentia, ut quod capere in nobis ratio, rerum mole victa, non poterat, fides devota conciperet, et intellectum credulitas robusta nutriret. Cum ergo per primam transgressionem per Adam origini et morti teneremur obnoxii, prospiciens ex alto Dominus, in quo essemus generi debitores, juxta qualitatem (1225B)captivitatis reparavit munus redemptionis. Id est, ut pro debita morte offerret indebitam, quia nec nos habebamus unde viveremus, nec ille unde moreretur. 2. Materiam de nostra mortalitate suscepit, ut de suo immortalitate collata mori posset vita pro mortuis. Et ideo quia corpus assumptum ablaturus erat ex oculis nostris, et sideribus illaturus, necessarium erat ut nobis in hac die sacramentum corporis et sanguinis sui consecraret, ut coleretur jugiter per mysterium quod semel offerebatur in pretium. Ut quia quotidiana et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetua esset etiam redemptionis oblatio. Et perennis illa victima viveret in memoria, ut semper praesens esset in gratia. Vere unica et perfecta hostia fide aestimanda, non specie. Nec exteriori censenda visu, sed interiori affectu. 3. Unde merito coelestis confirmat auctoritas quia caro Christi vere est cibus, et sanguis ejus vere est (1225C)potus. Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est muneris ipse etiam testis est veritatis. Nam invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbo suo secreta potestate evertit [ Forte, convertit], ita dicens: Accipite et edite; hoc est enim corpus meum. Et sanctificatione repetita: Accipite, inquit, et bibite; hic est sanguis meus (Matth. XXVI, 26, 27). Ergo sicut ad nutum praecipientis Domini repente ex nihilo substiterunt excelsa coelorum, profunda fluctuum, vasta terrarum, pari potentia in spiritualibus sacramentis Verbi praecipit virtus, et servit effectus. 4. Quanta itaque et quam celebranda beneficia vis divinae benedictionis operetur attende. Et ut tibi novum et impossibile non debeat videri quod in Christi substantiam terrena et mortalia commutentur, te ipsum, qui jam es in Christo regeneratus, interroga. Dudum alienus a vita, peregrinus a misericordia, a salutis via intrinsecus mortuus exsulabas. (1225D)Subito initiatus Christi legibus, et salutaribus mysteriis innovatus, in corpus Ecclesiae, non videndo, sed credendo transisti, et de filio perditionis adoptivus Dei filius occulta puritate fieri meruisti. 5. In mensura visibili permanens major factus es te ipso invisibiliter sine quantitatis augmento. Cum ipse atque idem esses, multo altius 317 fidei processibus exstitisti. In exteriori nihil additus es, et totus in interiori homine mutatus es. Ac sic homo Christi filius effectus, et Christus in hominis mente formatus est. Sicut ergo sine corporali sensu, praeterita vilitate deposita, subito novam indutus es dignitatem, et sicut hoc quod in te Dominus laesa curavit, infecta diluit, maculata detersit, non oculis, sed sensibus tuis credis: ita et tu cum ad reverendum altare salutari cibo potuque reficiendus accedis, sacrum Domini tui corpus et sanguinem fide respice, honore mirare, mentem erige, cordis manu suscipe, et maxime haustu interiori assume. 6. Quod si illud legis manna, de quo legitur: Pluit (1226A)illis manna, ut ederent (Psal. LXXVII, 24), hoc unicui que sapiebat quod desideriis concupisset, aliud erat quod sumebatur, aliud erat quod videbatur, et invisibiliter sapor ille in singulorum sensibus formabatur, ergo illud legis manna coelitus illapsum per multimodas suavitates naturae suae meritum et generis sui excedebat intuitum. Et cum creaturam suam dispensatio largitoris multiplici diversitate condiret, praebebat gustus quod ignorabat aspectus. Juxta percipientis affectum escae illi novitas et dignitas nascebatur, et unumquemque variis et alienis saporibus reficiebat mellifluum illius pluviae donum, et multiplex sicci imbris obsequium. 7. Quae cum ita sint, quod illic aviditas faciebat, hic fides faciat. Sic legimus: Accedit homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII, 7). Ideo quod ibi delectatio obtinebat in faucibus, hic benedictio operetur in sensibus. Ad agnoscendum et percipiendum sacrificium veri corporis ipsa roborat potentia consecrantis. (1226B)Qui tunc latuit praefiguratus in manna, sit tibi nunc manifestus in gratia. Ipsum autem fuisse in mannae illius specie praesignatum, etiam Propheta evidenter ostendit, dicens: Panem coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo (Psal. LXXVII, 25). Et quis panis angelorum est, nisi Christus, qui eos cibo suae charitatis et lumine suae claritatis exsatiat? Hoc pane, dicente Propheta, sexta die duplum colliges, Sabbato autem non colliges, dum a primo, id est, Dominico die, in lege tribuitur, et in solo Sabbato denegatur. 8. Jam tunc Christus ab Ecclesia, cui Dominicum resurrectio consecravit, recipiendus ostenditur, et a Synagoga, ad quam cultus Sabbati pertinebat, negandum esse praedicitur, dum dies iste septimus est, qui coelestis panis fraude multatur. De quo pane vetus narrat historia: Nec qui plus collegerat habuit amplius, nec qui minus paraverat reperit minus (Exod. XVI, 18). Quod corpus, sacerdote dispensante, tantum est in exiguo, quantum esse constat in toto. Quod cum ecclesia fidelium sumit, (1226C)sicut plenum in universis, ita integrum esse probatur in singulis. De quo sensu apostolica sententia derivata est dicens: Qui multa habet, non abundavit; et qui modicum, non minoravit (II Cor. VIII, 15). 9. Si forte panis esum esurientibus apponeremus, non ex toto perveniret ad singulos, quia particulatius et minutatius pro portione sua unusquisque perciperet. De hoc vero pane, cum assumitur, nihil minus habent singuli quam universi. Totum unus, totum duo, totum plures sine diminutione percipiunt, quia benedictio hujus sacramenti scit distribui, nescit 318 distributione consumi. Sacramenti itaque hujus formam etiam in Judaeorum paginis invenimus expressam. Nam de Melchisedech in Genesi legimus: Et Melchisedech rex Salem protulit panem, et vinum, et benedixit Abrahae; fuit autem sacerdos Dei summi (Gen. XIV, 18, 19). In quo dum a praeputio, id est, a gentilitate circumcisio futura benedicitur, Ecclesiae gloria praedicatur, et synagogae infideli plebs ex gentibus (1226D)acquisita praeponitur. 10. Hic ergo Melchisedech, cujus genealogia vel origo notitiam illius temporis latuit, oblatione panis et vini hoc Christi sacrificium praesignavit. De quo Propheta pronuntiat: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Nam et beatus Moyses, de eo mysterio loquens, vinum et sanguinem sub una appellatione significat in benedictione patriarchae dominicam passionem multo ante demonstrans, ita inquiens: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum (Gen. XLIX, 11). Adverte quam evidenter constet vini creaturam Christi sanguinem nuncupandam. 11. Quiquid adhuc de hac duplici specie inquirere debeas, ipso Domino attestante, agnosce. Nisi, inquit, manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Quod testimonium contra Pelagianos evidentissimum atque validissimum est, qui asserere arrepta impietate (1227A)praesumunt, non propter vitam, sed propter regnum coelorum baptisma parvulis conferendum. Sub iis enim Domini verbis quibus evangelista pronuntiat non habebitis vitam in vobis, aperte intelligenda est omnis anima munere baptismi vacua, non solum gloria carere, sed vita. Hoc itaque dominici sanguinis vinum aqua esse miscendum, non solum traditione, sed etiam ipso genere passionis Dominus ostendit, ex cujus sacro latere sanguis et aqua lanceae illisione profluxit. Sicut Propheta multo ante praecinuit, dicens: Percussit petram, et fluxerunt aquae (Psal. LXXVII, 20). Et Apostolus: Bibebant, inquit, de consequenti eos petra (I Cor. X, 4). Vides quod qui de Christi biberit gratia, sequitur eum Christi misericordia. 12. Sed et in Salomone de ipso Christo praedictum legimus: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum (Proverb. IX, 1), id est, corpus hominis assumpsit, in quo habitavit plenitudo divinitatis. Et subdidit: Excidit columnas septem. Quia illum benedictio Spiritus sancti gratia septiformi implevit. Mactavit hostias suas, (1227B)miscuit in cratera vinum suum, et paravit mensam suam. Et in sequenti: Venite, et edite de panibus meis, et bibite vinum quod miscui vobis. Admixtum ergo aqua vinum legimus; nunc causam qua utrumque misceri Dominus voluerit inquiramus. Quando in Judaeorum convivio nuptiali vinum, id est, fides deficiebat in eis, vinum, inquam, deficiebat, quia vinea fructum negabat. De qua dicitur: Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isai. V, 2). Unde et sertum spineum capiti Redemptoris imposuit. 13. Quando ergo Dominus nuptiali tempore, id est, quando sponsus Ecclesiae suae paschali exsultatione jungendus aquas in vina convertit, manifeste praefigurabat multitudines gentium sanguinis sui gratia esse victuras. Per aquas enim significari populos, sacris aperitur eloquiis. Sic 319 legimus: Aquas istas, quas vidisti, populi sunt, et gentes, et linguae (Apoc. XVII, 15). Videmus in aquis figuram gentium demonstrari in vino autem dominicae passionis sanguinem ostendi. (1227C)Ac sic dum in sacramentis vinum aqua miscetur, Christo fidelis populus incorporatur et jungitur, et quadam ei copula perfectae charitatis unitur, ut possit dicere cum Apostolo: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? An persecutio, et caetera (Rom. VIII, 35)? 14. Deus autem homini suscepta sanctificatione miscetur, quando fides in ipso pectore, affectus justitiae, misericordiae, pietatis, infunditur. Etiam in hoc ipsum quod numerosis tritici granis panem confici novimus, unitatem constat assignari populorum. Sicut enim frumentum quod solida purgantis sollicitudine (1228A)praeparatur in candidam speciem molarum labore perficitur, ac per aquam et ignem in unius panis substantiam congregatur, sic variae gentes diversaeque nationes in unam fidem convenientes unum de se Christi corpus efficiunt; et Christianus populus, quasi tritici innumerabilis grani, a sacrilegis nationibus, fide purgante atque cribrante, collectus cernitur, quando discernitur, et in unum, quasi infidelium lolio pertranseunte, colligitur, et dum Testamentorum instructione, velut frumentum gemino molarum opere, curatum nitescit, et in illam primae originis dignitatem nativo candore mutatur ac per aquam baptismi, velut per ignem Spiritus sancti, aeterni illius panis corpus efficitur. 15. Sicut ergo separari grana ab illius confecti panis adunatione non possunt, et sicut aqua ad propriam redire substantiam vino mistam jam non potest: sic et fideles quique, atque sapientes, qui redemptos se Christi sanguine et passione cognoscunt, ita debent quasi inseparabilia membra capiti suo fide, conversatione (1228B)et ardentissima religione sociari, ut ab eo non voluntate, non necessitate sejungi, non ulla terrenae spei ambitione, non denique ipsa possint morte divelli. Nec dubitet quisquam primarias creaturas nutu potentiae praesentia majestatis in dominici corporis transire naturam, cum ipsum hominem videat artificio coelestis misericordiae Christi corpus effectum. Sicut autem quicunque ad fidem veniens ante verba baptismi adhuc in vinculo est veteris debiti, his vero commemoratis, mox exuitur omni faece peccati, ita quando benedicendae verbis coelestibus creaturae sacris altaribus imponuntur, antequam in vocatione summi nominis consecrentur, substantia illic est panis et vini. Post verba autem Christi, corpus et sanguis est Christi. 16. Quid autem mirum est, si ea quae verbo potuit creare, verbo possit creata convertere? Imo jam minoris videtur esse miraculi, si id quod ex nihilo agnoscitur condidisse, jam conditum in melius valeat commutare. Require quid ei possit esse difficile, cui (1228C)facile fuit visibilia et invisibilia voluntatis imperio suscitare; cui facile fuit hominem de limi materia figurare, imagine etiam suae divinitatis induere; cui promptum est eum sursum revocare de inferis, restituere de perditione, reparare de pulvere, de terra in coelum levare, de homine angelum facere, corpus humanum conforme corpori claritatis suae reddere, et figmentum suum in regni sui consortio sublimare. Ut qui corpus nostrae fragilitatis sumpserat, nos in 320 corpus suae immortalitatis assumat. Ad quam gloriosam resurrectionem piis vos operibus praeparare dignetur, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.