Migne Patrologia Latina Tomus 65
FulRus.Sermon15 65 Fulgentius Ruspensis462-527 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin 546
SERMO PRIMUS.
De dispensatoribus Domini.
1. Dominicus sermo, quem debemus omnes, non solum studiose, verum etiam sapienter audire, cui nos oportet humiliter ac delectabiliter obedire, moderationis suae tenens ubique temperiem, ut nec ovibus desint pabula, nec pastoribus alimenta, quaedam specialiter solis praecipit nobis, quaedam vero generaliter et nobis et vobis. Nobis namque, id est servis quos pater ille familias, rerum omnium dominus, ad hoc in sua magna domo constituit, ut populo ejus verbum gratiae ministremus, specialiter injungitur sanctae praedicationis officium: generaliter vero nobis et vobis, salutaris indicitur obedientia mandatorum. In quibus denuo mandatis, tanquam ditissimis ferculis, sic coelestium deliciarum copia spiritalis exuberat, ut in verbo Dei abundet quod perfectus comedat, abundet etiam quod parvulus sugat. Ibi est enim simul et lacteus potus, quo tenera fidelium nutriatur infantia, et solidus cibus, quo robusta perfectorum juventus spiritalia sanctae virtutis accipiat incrementa. Ibi prorsus ad salutem consulitur universis quos Dominus salvare dignatur; ibi est quod omni aetati congruat, ibi quod omni professioni conveniat; ibi audimus praecepta quae faciamus, ibi cognoscimus praemia quae speremus; ibi est jussio quae nos per litteram doceat et instruat ad scientiam; ibi promissio quae per gratiam trahat et perducat ad gloriam.
547 2. Servorum igitur, quos populo suo praeposuit, Dominus speciale volens officium demonstrare, ait, quod ex Evangelio modo audivimus: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? Beatus ille servus quem, cum venerit Dominus, invenerit ita facientem (Luc. XII, 13). Quis est iste Dominus, fratres? Christus sine dubio, qui suis discipulis ait: Vos vocatis me Magister et Domine; et bene dicitis: sum etenim (Joan. XIII, 13). Quae est etiam hujus Domini familia? Nimirum illa est quam ipse Dominus de manu inimici redemit, et suo dominio mancipavit. Haec autem familia sancta est Ecclesia catholica, quae per orbem terrae copiosa fertilitate diffunditur, et redemptam se pretioso sui Domini sanguine gloriatur. Filius enim hominis, sicut ipse ait, venit non ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). Ipse est etiam Pastor bonus qui animam suam posuit pro ovibus suis. Grex ergo boni Pastoris ipsa est familia Redemptoris. Dispensator vero quis sit, quem oportet esse fidelem pariter et prudentem, Paulus nobis ostendit apostolus, qui de se suisque sociis loquens ait: Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 1, 2).
3. Ne quis autem nostrum solos apostolos dispensatores factos existimet, neglectoque militiae spiritalis officio, servus piger infideliter imprudenterque dormitet, ipse beatus Apostolus episcopos quoque dispensatores esse ostendens, ait: Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem (Tit. I, 7). Servi ergo patris familias sumus, dispensatores Domini sumus, mensuram tritici quam vobis erogemus accepimus. Quae vero sit ista mensura tritici si quaeramus, ipsam quoque nobis beatus Paulus apostolus ostendit dicens: Unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Rom. XII, 3). Quam ergo mensuram tritici Christus nuncupat, ipsam mensuram fidei Paulus appellat: ut agnoscamus non aliud esse spiritale triticum quam Christianae fidei venerabile sacramentum. Hujus tritici mensuram vobis in nomine Domini damus, quoties illuminati dono gratiae spiritalis, secundum regulam verae fidei disputamus; et eamdem tritici mensuram per dominicos dispensatores accipitis, cum quotidie per Dei famulos verbum veritatis auditis. De ipsa nunc ergo tritici mensura loquamur ( al. loquimur). Ex ipsa, sicut Deus dividit, universi pascamur, inde alimenta bonae vitae sumamus, ut ad aeternae vitae praemia pervenire possimus, in illum credentes, in illo sperantes, illum prae omnibus et in omnibus diligentes, qui seipsum nobis, et alimentum praestat ne deficiamus in via, et praemium servat ut gaudeamus in patria. Christus est enim alimentum nostrum, Christus erit praemium nostrum, Christus est cibus et consolatio currentium viatorum, ipse 548 satietas et exsultatio quiescentium beatorum. Ad ipsam itaque tritici mensuram pertinet quod Dominus ait: Vendite quae possidetis, et date eleemosynam; facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit (Luc. XII, 33). Magnum bonum est, fratres carissimi, valde congruum, valde commodum, et maxime Christianis omnibus appetendum, ut unusquisque deficere non delectetur in pejus, sed omnes proficere studeamus in melius. 4. Arbores sumus, fratres, in agro dominico constitutae. Deus est autem noster agricola: ille nos compluit, ille colit, ipse fecunditatem donat, ipse fructificandi gratiam subministrat. Pluvia Dei est sermo sanctae praedicationis, cultura Dei est infusio gratiae spiritalis. Deus igitur praecepto nos compluit, adjutorio colit. Dum compluit, aufert a nobis ignorantiae siccitatem; dum colit, bene vivendi condonat ubertatem; dum pluit, terram nostri cordis irrigat; dum vero colit, de ipsa terra spinas et tribulos mundanae cupiditatis exstirpat. Debemus itaque fecundari coelestibus pluviis, debemus congrua fructificatione manibus superni respondere cultoris. Et si non possunt omnes arbores aequales fructus afferre, nulla tamen debet in agro dominico sterilis permanere. 5. Multum metuenda nobis est, fratres, illa sententia comminantis, qua dicitur: Omnis arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 10). Quod si sterilitas in ignem mittitur, rapacitas quid meretur? Aut quid recipiet qui alienum tulerit, si semper ardebit qui de suo non dederit? Et si judicium sine misericordia erit illi qui non fecit ( al. facit) misericordiam (Jac. II, 13), quale judicium erit illi qui fecerit et rapinam? Timeamus ergo, fratres, timeamus actus nostros. Obediens Christo vendat quae possidet et eleemosynam det, ut de terra cor ad coelum levet, ut avaritiam calcet, ut ad perfectionis culmen tota mentis intentione festinet, ut non sit sollicitus quae sunt mundi, sed quae sunt Domini ( al. Dei); ut mundum sibi crucifixum habeat, seque mundo crucifixum exhibeat; ut sit omnino pauper in saeculo et dives in Christo. Quis ignoret boni hujus magnitudinem? 6. Videmus autem, non omnibus vendendarum rerum suarum inesse virtutem. Unusquisque enim proprium habet donum ex Deo, alius autem sic (II Cor. VII, 7). Ecce hoc tam magnum bonum implere pauci possunt, multi non possunt. Nunquid quia paucis donatur ista perfectio, propterea debent esse pessimi quicunque in bono nondum possunt esse perfecti? Nunquid propterea Christianus debet vitio rapacitatis insistere, quia forte nondum potest omnes res suas pauperibus erogare? Aut ideo debet aliena concupiscere, quia propria necdum potest omnino contemnere? Absit hoc, fratres, ab omnibus Christianis; avertat hoc Deus a fidelibus suis. Apostolus enim veraciter dicit quia neque avari, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 9). Manifestum est autem quia omnes quia a regno Dei 549 alienabuntur, in aeterno igne cum diabolo ejusque angelis damnabuntur. 7. Proinde, dilectissimi, si non omnes possunt implere quod Dominus ait, Vendite quae possidetis (Luc. XII, 33), illud tamen quod adjecit dicens, Date eleemosynam (Ibidem), omnibus est possibile, si adsit bona voluntas; omnibus facile, si non adsit dira cupiditas; omnibus salubre, si ferveat caritas: cunctis ergo debet esse commune ut omnibus donetur aeterna felicitas. Qui ergo tantam virtutem accipit a Domino ut omnia quae in mundo sunt coelestis regni amore contemnat, quae habet vendat, et egenis expendat. Qui vero tantae virtutis nondum est, de his quae habet, in quantum habet, eleemosynam faciat. Tantum operetur bona voluntas quantum suppetit facultas. Perfectus possideat primum virtutis locum, imperfectus saltem perveniat ad secundum. Efficiatur ille gloriose dignus, sit iste laudabiliter largus. Sit ille sanctae paupertatis ardentissimus amator, sit iste sanctorum pauperum piissimus consolator. Habeat iste apud Deum patronos pauperes, quos ille se gaudet virtutis habere consortes. Sit iste talis qui cum Domino judicaturus sedeat; sit ille talis qui ad dexteram judicandus assistat. Sit ille talis qui aeterna tabernacula perpetuo jure possideat; sit iste talis quem ille recipiat. Admonet enim nos Dominus dicens: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, qui vos recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). 8. Hoc ergo, fratres, necessarium est omnibus nobis, ut in bonis operibus nemo sit segnis, nemo sit sterilis, nemo praesentium dilectione ( al. delectatione) futura contemnat, nemo aeterna despiciens, sola temporalia perversus aspiciat; nemo spiritalibus corporalia praeferat, nemo terrena coelestibus anteponat. Thesaurum nostrum, fratres, in coelis ponamus, ut etiam cor nostrum in coelis habere possimus. Necesse est enim ut quo praecesserit dilectionis thesaurus, illuc etiam cogitationis sequatur affectus. Ideo Veritas ait: Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit (Matth. VI, 21). Ut ergo in coelis thesaurizemus, coelestia diligamus. Vis nosse ubi thesaurizas? attende quid amas. Vis nosse quid amas? attende quid cogitas. Ita fiet ut thesaurum tuum ex tuo amore cognoscas, et amorem tuum indicium tuae cogitationis intelligas. Ostendens autem Dominus quomodo in coelis thesaurizare possimus, ait: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 35). 9. Si istum Domini sermonem secundum litteram velimus accipere, nihil in eo commodi spiritalis possumus invenire. Quid enim proficit ad animae salutem, si aliquis corporaliter, aut lumbos praecingat, aut lucernam accendat? Alia ergo in praecinctis lumbis et lucernis ardentibus quaerenda est intelligentia spiritalis, quae scilicet divino sit praecepto condigna, quae nostrae saluti congrua reperiatur et commoda. Neque enim frustra quodam loco ipse Dominus ait: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 63). In lumbis itaque 550 concupiscentia carnalis ostenditur, in lucernis vero fides et caritas Christiana monstratur. Jubens igitur Dominus lumbos nostros praecingi, concupiscentias carnis sine dubio praecipit ( al. praecepit) refrenari. Imperans autem ut lucernas ardentes habeamus, hoc utique jubet ut et lumine verae fidei splendeamus, et sanctae caritatis operibus ferveamus. Jubens ut sint lumbi nostri praecincti, mandat ut mala desideria atque opera fugiamus; jubens ut sint lucernae nostrae ardentes, monet ut bona diligamus atque faciamus. 10. Ista quae de Evangelio proposuimus, cum propheticis sermonibus conferamus. Utrumque enim Testamentum Deus unus instituit, unus Dominus dedit; et si sunt utriusque Testamenti diversa pro temporibus sacramenta, concordat tamen in utroque salutis humanae sententia, qua praecipitur ut non peccemus, et jubetur ut bonis operibus insistamus. Praecipit itaque Dominus per beatum David, dicens: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 15). Per Isaiam quoque omnes his admonet verbis: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis; quiescite perverse agere, discite benefacere (Isa. I, 16). Hoc ergo nunc Dominus per seipsum praecipit ( al. praecepit), quod nobis per sanctos etiam patriarchas prophetasque mandavit. Quid est enim, Sint lumbi vestri praecincti, nisi, Declinate a malo? Quid est, Sint lucernae ardentes, nisi, Facite bonum? Quid est, Sint lumbi vestri praecincti, nisi, Quiescite agere perverse? Quid est, Sint lucernae ardentes, nisi, Discite benefacere? 11. Praecinguntur igitur ( al. enim) fidelium lumbi, dum concupiscentia mala comprimitur, dum iniqua cogitatio cohibetur, dum libidini resistit animus, dum lasciviae denegatur affectus, dum calcatur luxuria, dum avaritia contemnitur et rapina, dum proximi laesio devitatur, dum superbia vincitur, dum invidia superatur. Ardent vero lucernae fidelium, dum rectae fidei regulam servant, dum in sinu matris Ecclesiae longanimiter perseverant, dum terrena contemnunt et coelestia concupiscunt, dum solliciti pacem custodiunt, dum se invicem pure diligunt, dum mutuo se honore praeveniunt, dum mansuetudine cordis et humilitate proficiunt, dum misericordiae opera libenter atque hilariter faciunt, dumque in operibus bonis non hominibus, sed Deo placere contendunt. 12. Omnis ergo Christianus praecinctos habeat lumbos, ut fugiat libidinem; ardentem habeat lucernam, ut custodiat castitatem: praecinctos habeat lumbos, ut aliquid alienum nec rapiat, nec furetur; ardentem habeat lucernam, ut de suo misericorditer operetur: praecinctos habeat lumbos, ut minorem non opprimat; ardentem habeat lucernam, ut oppresso velamine justitiae justae defensionis auxilium impendat: praecinctos habeat lumbos, ut habenti non auferat cibum; ardentem habeat lucernam, ut esurienti tribuat alimentum: praecinctos habeat lumbos, ut non spoliet vestitum; ardentem habeat lucernam, 551 ut vestiat nudum: praecinctos habeat lumbos, ut domum nullius invadat; ardentem habeat lucernam, ut peregrinos Christi libenter excipiat: praecinctos habeat lumbos, ut fugiat elationem; ardentem habeat lucernam, ut servet humilitatem: praecinctos habeat lumbos, ut expellat a se invidiam et livorem; ardentem habeat lucernam, ut puram cunctis exhibeat caritatem: praecinctos habeat lumbos, ut non exhibeat membra sua arma iniquitatis peccato; ardentem habeat lucernam, ut exhibeat membra sua arma justitiae Deo (Rom. VI, 13). 13. Haec est, fratres, catholicae fidei vera sanaque doctrina. Haec est mensura tritici de qua Domini redemptoris est pascenda familia. Ex hac vobis ( al. nobis), quantum Dominus tribuit, damus; ipsumque Dominum jugiter exoramus, ut et nos et vos in timore gratiae suo pascere dignetur auxilio. Auferat a nobis dominationem pravae cupiditatis, donet omnibus profectum et perseverantiam caritatis. Lumbos nostros ipse praecingat, lucernas nostras ipse ardere faciat ardentesque custodiat: ut nec refrigescat nostra caritas, nec aliqua nobis dominetur iniquitas. Sed Dominus ac Redemptor noster omnibus gratiam tribuat, universis donum sanctae illuminationis ac virtutis infundat. Nobis donet ut quod ab illo audimus recte intelligamus et sicut oportet faciamus, vobisque faciendum sermone sufficienti et congruo praedicemus. Vobis quoque donet ut quod ab illo per servos ejus auditis, et corde intelligatis, et opere faciatis. Hoc ergo divina misericordia operetur in omnibus nobis, ut nos, quos voluit esse dispensatores, fideles faciat et prudentes; vos quoque faciat obedientes et humiles: ut mensuram tritici dominici, quam vobis damus, communem vobiscum salubriter atque utiliter habeamus.
SERMO II. De duplici Nativitate Christi , una aeterna ex Patre, altera temporali ex Virgine.
1. Cupientes aliquid de hujus diei solemnitate narrare, simulque considerantes illud unum Verbum, de quo dicere volumus, nulla invenimus verba quibus sufficienter aliquid dicere valeamus. Est enim hoc Verbum non quod desinit prolatum, sed quod permanet natum; non transitorium, sed aeternum; non factum a Deo Patre, sed genitum; nec solum genitum, sed etiam Unigenitum. Unum quippe Verbum Deus Pater genuit de seipso, per quod omnia creavit ex nihilo. In principio enim 552 erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 2, 3). In hoc autem quod per illud Verbum Deus Pater ( al. omnipotens) omnia fecit, ostenditur quia hoc Verbum genuit ipse, non fecit. Illud igitur Verbum de Deo Deus est, de creatore creator est. Unde hoc in se naturaliter habet esse, quod Pater est. 2. Natus est itaque de Patre Deo Filius Deus, alter in persona, non alius in natura: semper apud Patrem, semper cum Patre, semper de Patre, semper in Patre: semper apud Patrem, cum quo illi una est naturalis immensitas; semper cum Patre, cum quo illi una est naturalis aeternitas; semper de Patre, de quo illi est naturaliter aeterna nativitas; semper in Patre, cum quo illi est una naturaliter aequalisque divinitas: et alter quidem ille qui Pater est, alter ille qui Filius est; neuter tamen alter Deus, quia Pater et Filius unus est Deus. Quapropter quando de Patre Deo et Filio Deo nascitur sermo, digne dicimus alterum esse Patrem, et alterum Filium; et nihilominus digne dicimus unum Deum esse Patrem et Filium. Cum enim dicimus alterum esse Patrem, alterum Filium, discretas personas genitoris genitique monstramus; cum vero dicimus unum Deum esse Patrem et Filium, ipsam unam naturam indiscretae divinitatis ostendimus. Altera est enim persona genitoris et geniti, sed una est natura genitoris et geniti. 3. Quomodo vero sufficienter aut digne loqui poterit quis? De quo? Homo de Deo, mortalis de immortali, visibilis de invisibili, mutabilis de incommutabili, opus de opifice, de creatore creatura, de factore factura, parvulus de immenso, temporalis de aeterno, humilis de altissimo, plasmatus e limo de illo qui omnia creavit ex nihilo. Cujus est inenarrabilis omnipotentia, qua nos gratuita bonitate fecit; nec minus tamen inenarrabilis gratia, qua nos omnipotentissima miseratione salvavit. Qui et opus creatricis omnipotentiae gratis fecit, et opus gratiae salvatricis omnipotenter implevit: illic habens potestatem condendi et regendi creaturam suam, hic habens potestatem ponendi et sumendi pro nobis animam suam. Omnipotentiam vero hanc ( al. nunc) dicimus, qua Verbum, quod in principio erat, et apud Deum erat, et Deus erat, fecit omne quod non erat; gratiam vero, qua Verbum caro factum venit quaerere et salvum facere quod perierat; omnipotentiam, qua fecit omnem diem; gratiam, qua certo die concipi et certo die dignatus est nasci. 4. Idem igitur minoratus paulo minus ab angelis, in die factus est hominum, qui, coaeternus et aequalis Deo Patri, dies sanctorum 553 semper est angelorum. De ipso quippe propheta dicit: Bene nuntiate diem de die, salutare ejus (Psal. XCV, 2). Quid est diem de die, nisi Filium de Patre? Est igitur de Patre Filius, de die dies; sed tamen Pater et Filius non duo dies, sed unus est dies. Est de Patre Filius, de Deo Deus; Pater tamen et Filius non duo dii, sed unus est Deus. Unus igitur dies aeternitatis simul Pater et Filius a nobis agnoscitur, in die autem temporis solus Filius invenitur. Dies etenim aeternus Pater et Filius nostrum corpus et animam fecit; in die vero temporis solus Filius nostrum corpus animamque suscepit. Christus dies aeternus unigenitus in forma Dei manens; Christus in die temporis unigenitus formam servi accipiens. Christus dies aeternus dives permanens ut conderet nos; Christus in die temporis pauper factus ut redimeret nos. Dies aeternus Christus Deus de Deo Patre, Christus in die temporis Deus homo de virgine matre. Christus dies aeternus Verbum eructatum (Psal. XLIV, 1) de corde Patris, Christus in die temporis Verbum caro factum de utero virginis matris. Christus dies aeternus, Deus verus de Deo vero; Christus in die temporis sponsus procedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Dies aeternitatis Christus angelos creans, dies in tempore Christus homines salvans. Dies aeternitatis Christus in coelo sanctos angelos pascens, dies temporis Christus homines in terra reficiens. Ut enim panem angelorum manducaret homo, creator angelorum factus est homo, utrosque pascens, et integer permanens. Quam bonus panis qui et angelos pascit per speciem, ut de ipso satientur in patria, et nos pascit per fidem, ne deficiamus in via! Ille panis, qui seipsum dat angelis ad gaudium stabilitatis, seipsum dedit hominibus ad remedium sanitatis; et qui est angelorum esca, nobis factus est medicina. 5. Verumtamen hic, dilectissimi fratres, attendite magnitudinem gratiae, et agnoscite quid Deus homini dignatus est praerogare. Christus enim Dei Filius, de vero Deo Deus verus, et unus cum Patre naturaliter Deus, semper ex seipso sanctos angelos pascit; sed tamen angelicam naturam Dei Filius non accepit. Ut autem suam caritatem Deus commendaret in nobis, Filius ejus naturam nostram suscepit ex nobis: et Deus unigenitus, qui panis est angelorum, ut etiam hominum seipsum faceret panem, simul hominis et animam suscepit et carnem. Accepit utramque veram, utramque sanctam, utramque mundam: accepit animam nostram sine iniquitate, accepit carnem nostram cum mortalitate; accepit animam justam, per quam nostris animabus justitiam redderet, carnem vero propterea dignatus est habere mortalem, ut secundum ipsam moriens mortem vinceret, secundum ipsam etiam resurgeret, per quam nostra quoque corpora suscitaret. 6. Magnum mysterium, dilectissimi fratres, magnum divinae dilectionis indicium. Homo Deum contemnens a Deo discessit, Deus hominem diligens ad homines venit. Dilexit impium, ut faceret justum; 554 dilexit infirmum, ut faceret sanum; dilexit perversum, ut faceret rectum; dilexit mortuum, ut faceret vivum. Et quid amplius dicam? quandoquidem Deus unigenitus humanam naturam tantum dilexit, ut eam non solum a potestate mali angeli liberaret, verum etiam in seipso super omnes bonos angelos in Patris dextera collocaret. Natura enim quae in primo homine a malo angelo captivata fuerat, ipsa nunc in secundo homine super omnes bonos angelos regnat. Natura quae in primo homine mundum peccato polluit, ipsa in secundo homine mundum a peccato mundavit. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 47). Primum hominem mulier corrupta mente decepit, secundum hominem virgo incorrupta virginitate concepit. In primi hominis conjuge nequitia diaboli seductam depravavit mentem, in secundi autem hominis matre gratia Dei et mentem integram servavit et carnem: menti contulit firmissimam fidem, carni abstulit omnino libidinem. Quoniam igitur miserabiliter pro peccato damnatus est homo, ideo sine peccato mirabiliter natus est Deus homo. 7. Attendite, fratres, medicinalis gratiae lineas, divina nobis benignitate monstratas. Tunc ad Evam angelus malus accessit, ut per eam homo, quem Deus fecerat, a Deo separaretur; nunc autem ad Mariam bonus angelus venit, ut in ea humanae naturae Deus Unigenitus uniretur. Venit ad Evam diabolus, ut vitam nobis malignus auferret; venit ad Mariam Gabriel, ut vitam reddendam hominibus nuntiaret. Per primi hominis culpam coepit diabolus homini dominari, per secundi hominis gratiam coepit ab homine superari: super primum superbus, sub secundo captivus. Per illum nos captivatos tenuit, per istum nos liberatos amisit. Primus Adam nobis auctor exstitit culpae, novissimus Adam nobis auctor exstitit gratiae. Ille de limo plasmatus terrenos protulit, iste de Spiritu sancto natus coelestes effecit. Per illum perdidimus gratiam priorem, per istum recepimus ampliorem. Ille quippe nobis intulit peccati maculam, cum qua nasceremur ad supplicium; iste nobis contulit justificationis gratiam, ut renasceremur ad regnum. Per illum nos filios saeculi generatio carnalis effecit, per istum nos filios Dei generatio spiritalis exhibuit. Ille nos vitiis subdidit, iste nos florere virtutibus fecit. Ille nos per vitia dejecit, quo primus cecidit: iste nos per virtutes elevat, quo primus ascendit. Ille quippe primus cecidit in infernum, iste primus conscendit in coelum. 8. Interea, fratres, dignum est ut in die dominicae Nativitatis diem quoque dominicae Resurrectionis solemniter audiatis. Unigenitus enim Deus, sicut pro nobis dignatus est nasci, sic pro nobis secundum carnem dignatus est mori, dignatus est etiam suscitari. Iste quippe dies est visitationis, ille redemptionis. Opus enim gratiae, qua nos Deus Unigenitus salvos fecit, conceptus in utero coepit; ipsumque opus gratiae de sepulcro resuscitatus implevit. Conceptus in utero, factus est 555 particeps mortis nostrae; resurgens de sepulcro, fecit nos participes vitae suae. Nunc itaque omnes Dominum exoremus ut, sicut in isto die gaudium suo populo tribuit, ad illum quoque diem omnes cum gaudio et pace perducat, populumque suum in fide et caritate custodiat. Amen.
SERMO III.
De sancto Stephano protomartyre, et Conversione S. Pauli.
1. Heri celebravimus temporalem sempiterni Regis nostri Natalem: hodie celebramus triumphalem militis passionem. Heri enim Rex noster, trabea carnis indutus, de aula uteri virginalis egrediens visitare dignatus est mundum: hodie miles de tabernaculo corporis exiens, triumphator migravit ad coelum. Ille, sempiternae deitatis majestate servata, servile cinctorium carnis assumens, in hujus saeculi campum pugnaturus intravit; iste depositis corruptilibus corporis indumentis, ad coeli palatium perenniter regnaturus ascendit. Ille descendit carne velatus, iste ascendit sanguine laureatus. Ascendit iste lapidantibus Judaeis, quia ille descendit laetantibus angelis. Gloria in excelsis Deo (Luc. II, 14) heri sancti angeli exsultantes cantaverunt; hodie Stephanum laetantes in suum consortium susceperunt. Heri Dominus exivit de utero virginis: hodie servus egressus est de ergastulo carnis. Heri Christus pro nobis pannis est involutus; hodie Stephanus stola est ab eo immortalitatis indutus. Heri praesepis angustia Christum portavit infantem; hodie immensitas coeli suscepit Stephanum triumphantem. Solus descendit Dominus, ut multos elevaret; humiliavit se Rex noster, ut suos milites exaltaret. Qui enim corpori suo virginis praeparavit uterum, ipse martyri suo aperire dignatus est coelum. Dominus Christus angustias intrare non dedignatus est uteri, ut animam Stephani latitudo susciperet coeli. 2. Necessarium nobis est, fratres carissimi, agnoscere quibus armis praecinctus Stephanus saevitiam Judaeorum potuit superare, ut ita meruisset feliciter triumphare. Neque enim parvipendenda sunt talis virtus, talisque triumphus. Haud vero vilibus armis potuit praemuniri, qui a multis non potuit superari. Invictae namque in eo enituit insigne virtutis, quae nec frementium ( al. frequentium) saevitiam formidavit, nec lapidantium ictibus devicta succubuit. Usque adeo enim inter frementes 556 permansit interritus ( al. intrepidus), et inter lapidum fuit cruciamenta securus, ut incredulitatem Judaeorum fidenter argueret, et benignus pro lapidantibus exoraret. Quod est ergo tam magnum atque insuperabile genus armorum, quo munitus saevientes argueret, nec timeret; lapidantes non repercutiens, sed patiens superaret; insuper et occisus aulam coelestis regni vivus et coronatus intraret? Procul dubio munimine regio septus, nullatenus est ab adversariis superatus: quoniam Rex noster, cum sit altissimus, pro nobis humilis venit, sed inanis venire non potuit. Magnum quippe donativum suis militibus attulit, quo eos non solum copiose ditavit, sed etiam ad certandum invictissime confortavit. Attulit namque donum caritatis, quo perduceret homines ad consortium deitatis. Quod ergo attulit, erogavit: nec sibi aliquid minuit, sed mirabiliter et suorum pauperiem ditavit, et indeficientibus thesauris plenus ipse permansit. 3. Caritas ergo quae de coelo ad terras deposuit Christum, ipsa Stephanum de terra elevavit ad coelum. Caritas quae praecessit in Rege, ipsa subsequenter refulsit in milite. O admiranda ubique potentia Salvatoris! O praedicanda indesinenter gratia Redemptoris! Ostendit in matre virginitatis aeternae miraculum, demonstravit in martyre invictae caritatis indicium. Integritas quippe intemerata permansit in virgine, dilectionis virtus invicta perseveravit in martyre. Et sicut in matre Domini non potuit virginitas violari, sic in martyris mente non potuit Christi caritas tanto saevientium agmine superari. Stephanus ergo, ut nominis sui coronam meruisset accipere, caritatem pro armis habebat, et per ipsam ubique vincebat. Per caritatem Dei saevientibus Judaeis noncessit, per caritatem proximi pro lapidantibus intercessit. Per caritatem arguebat errantes, ut corrigerentur; per caritatem pro lapidantibus orabat, ne punirentur. Caritatis virtute subnixus, vicit Saulum crudeliter saevientem, et quem habuit in terra persecutorem, in coelo meruit habere consortem Ipsa sancta et indefessa caritas desideravit orando acquirere quos nequivit monendo convertere. Neque enim, fratres, existimandus est Stephanus tunc inimicos dilexisse cum pro eis oraret, et non dilexisse cum eorum incredulitatem arguendo corriperet. Absit hoc ab anima martyris ad coeli palatium festinantis. Ipsa enim sancta caritas firmam servavit in oratione patientiam, quae rigidam tenuit in correptione censuram. Et ideo in oratione audiri meruit lenitas, quia sine caritate non fuit in correptione severitas: ac per hoc, sive orando, sive corripiendo, caritatem beatus Stephanus reservavit, quia utrobique salutem errantium cogitavit, et indicio sanctae orationis ostendit increpationem illam non fuisse odii, sed amoris. 4. Hoc autem faciens, et praesentibus caritatem beatus martyr exhibuit, et utile nimis exemplum posteris reliquit. Demonstravit enim 557 geminam ecclesiastici dispensatoris industriam: ut ad corrigendum cujuslibet peccantis errorem, et non desit in ore correptio, et ad Deum pro eo supplex effundatur oratio. Ut qui malum fecit, per increpationem de malis operibus confundatur, et per orationem apud Deum adjuvetur; ac sic ipsa caritas, et in ore justitiam sonet, ut errantem corrigat; et in corde patientiam servet, ut pro errante orationem puro affectu dilectionis effundat. Qui enim errantem non corripuerit, de negligentia judicatur; qui autem pro eo non oraverit, de pernicie condemnatur. Quocirca, fratres, si quando aliquis pro animae salute corripitur, non aspernanter accipiat monita caritatis; nec praesentem tristitiam suae voluntatis attendat, sed consideret quae lucra utilitatis acquirat. Idcirco enim arguitur, ut a pravis operibus corrigatur. Nec tamen cum videt correptionem aliqua verborum austeritate fervere, existimet caritatem in corde frigescere. Sic enim vigilat in ore correptio, ut in corde non dormitet oratio. Ac per hoc, in utroque peccanti consulte prospicitur, ut dum homo correptus de peccato confunditur, et a malis operibus separetur et per orationem (Deo miserante) salvetur. Nam et sancta Scriptura dicit: Quoniam quem diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 12). 5. Christi ergo caritate compulsi, et bonos hortamur, ut in bono permaneant, et malos compellimus, ut a malo discedant: praesertim quoniam in istis duobus sanctis geminum nobis monstratur salutis indicium: ut si quis bonus est, imitetur perseverantiam caritatis in Stephano; qui autem malus est, sectetur exemplum conversionis in Paulo: et qui bonus est, aequitatem usque ad finem teneat; qui autem malus est, quantocius a sua perversitate discedat; nec bonum hominem praesumptio justitiae faciat negligentem, nec malum iniquitatis consideratio faciat desperantem, sed ille bonum fortiter teneat, iste malum celeriter deserat. Bonus timeat ne cadat, malus conetur ut surgat. Quisquis ergo malus est cum Paulo prosternatur in malo, ut cum eo erigatur in bono: quoniam et ille cecidit malus, et surrexit bonus. Prostratus est iniquus, et erectus est justus; cecidit saevissimus persecutor, et surrexit veridicus praedicator. Cadens lumen corporis impius perdidit, surgens autem lumen cordis justificatus accepit. Conjunctus est itaque Stephano, factus est ovis ex lupo. Et ecce nunc Paulus cum Stephano laetatur, cum Stephano Christi claritate perfruitur, cum Stephano exsultat, cum Stephano regnat. Quo enim praecessit Stephanus, trucidatus lapidibus Pauli, illuc secutus est Paulus, adjutus orationibus Stephani. 6. Quam vera vita, fratres mei! ubi non Paulus de Stephani occisione confunditur, sed Stephanus de Pauli consortio gratulatur, quoniam caritas in utroque laetatur. Caritas quippe in Stephano superavit saevitiam Judaeorum, caritas in Paulo cooperuit multitudinem 558 peccatorum, caritas in utroque pariter regnum meruit possidere coelorum. Caritas igitur est omnium fons et origo bonorum, munimen egregium, via quae ducit ad coelum. In caritate qui ambulat, nec errare poterit, nec timere. Ipsa dirigit, ipsa protegit, ipsa perducit. Quocirca, fratres, quoniam scalam caritatis constituit Christus, per quam ad coelum omnis possit conscendere Christianus, puram caritatem fortiter retinete, ipsam vobis invicem exhibete, et in ea proficiendo conscendite. Insistite operibus bonis, ut ad praemia aeterna pervenire possitis, adjuti gratia Salvatoris, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO IV.
De Epiphania, deque Innocentum nece, et muneribus Magorum.
1. Nostis, fratres carissimi, quia dies iste qui a nobis in honorem Domini per annos singulos celebratur, ore cunctorum fidelium Epiphania venerabiliter nuncupatur. Et quia Graecum probatur esse vocabulum, multis est Latinis incognitum. Inde est quod nomen istud omnes quidem Latini dicunt, sed non omnes inveniuntur nosse quod dicunt. Proinde bonum est ut cuncti qui diem hodiernum Epiphaniam nuncupant, et cur hoc dicatur ignorant, sacramentum diei hujus nominis interpretatione cognoscant. Debet enim diei hujus solemnitas a fidelibus celebrari, et ideo solemnitatis causa non debet ignorari. Hunc ergo diem, sicut diximus, Epiphaniam vocat Christiana religio. Epiphania vero interpretatur Manifestatio. Traditum autem tenemus a Patribus quod Unigenitus Dei, postquam est secundum carnem temporaliter natus, in isto die est Magis venientibus manifestatus, a quibus oblatis muneribus suppliciter est adoratus. Nam quia ipse est Deus qui sibi in Veteri Testamento (Exod. XXV, 2) primitias offerri mandavit, idem Deus homo natus gentium primitias suo cultui dedicavit. Apostolica vero testatur auctoritas, quia unus est Deus qui justificat circumcis onem ex fide, et praeputium per fidem (Rom. III, 30): circumcisionis nomine Judaeos, praeputii nomine gentes indubitanter ostendens. 2. Isti sunt duo parietes, qui ex diverso venerunt, et in lapidem qui factus est in caput anguli, in unitate fidei convenerunt. Unus paries venit ex Judaeis, alter venit ex gentibus. Longe a se diversi erant, quando diversa credebant: positus est in medio lapis angularis, qui ad se utrumque parietem duceret, et utrumque uno nomine nuncuparet, essentque unum communione vocabuli, qui fierent unum in una gratia sacramenti. Per Christum enim qui est pax nostra, faciens utraque unum (Ephes. II, 14), Judaei et gentiles facti sunt unum, quibus 559 fidei unitas unum indidit nominis Christiani vocabulum. Ad lapidem ergo angularem uterque paries venit, et verum angulum fidei unitas fecit. Horum duorum parietum unus adductus est, quando pastoribus Judaeis Christum natum angelus nuntiavit; alter paries adductus est, quando gentilibus Magis novum sidus apparuit. 3. Illi fuerunt primitiae Judaeorum, isti facti sunt primitiae gentium; illi de proximo adducti, isti de longinquo reducti. Prope enim erant Judaei qui Deum colebant, longe erant gentes quae idolis serviebant. Hoc utique significabant pastores, qui nascente Christo prope sunt inventi, et Magi, qui sunt de longinquis partibus adducti. Qui tamen venientes, cum ipsi Judaei non essent, regem Judaeorum se quaerere professi sunt, et ad ipsum adorandum se venisse dixerunt. Ait enim evangelista, quia Magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum (Matth. II, 1, 2). Quid est, dulcissimi fratres, ut isti Magi regem Judaeorum adorandum quaererent, cum ipsi Judaei non essent? Et quem regem? Utique non Herodem, sed Christum. Volunt adorare regem nuper natum, nec adorant regem ante annos aliquot ordinatum. Adorare cupiunt infantem lactantem, nec adorant regem populis imperantem. Nam et de Herode rege Judaeorum filii jam fuerant nati, qui erant patre mortuo regnaturi. Mortuo enim isto Herode, Archelaus in Judaea regnavit, et Galilaeae principatum junior Herodes obtinuit.
4. Archelaus natus est in palatio, Christus in diversorio. Archelaus natus, in lecto est argenteo positus; Christus autem natus, in praesepio est brevissimo collocatus. Ille forsitan pretiosis involutus est sericis, iste vilissimis involutus est pannis. Et tamen ille natus in palatio, contemnitur; iste natus in diversorio, quaeritur. Ille a Magis nullatenus nominatur; iste inventus, suppliciter adoratur. Omnino spernitur primogenitus regis, et muneribus adoratur primogenitus pauperculae mulieris. Quis est iste rex Judaeorum, pauper et dives, humilis et sublimis? Quis est iste rex Judaeorum qui portatur ut parvulus, adoratur ut Deus? parvulus in praesepio, immensus in coelo; vilis in pannis, pretiosus in stellis: cujus nativitate comperta, Herodes turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo (Ibid., 3).
5. Quid est quod sic turbaris, Herodes? Quoniam natum regem Judaeorum audisti, turbaris, suspicionibus agitaris, invidiae stimulis inflammaris, et ob hoc natum regem occidere conaris. Inanis est ista turbatio tua, et vana prorsus cogitatio tua. Rex iste qui natus est non venit reges pugnando superare, sed moriendo mirabiliter subjugare; nec ideo natus est ut tibi succedat, sed ut in eum mundus fideliter credat. Venit enim, non ut pugnet vivus, sed ut triumphet occisus; nec ut sibi de aliis gentibus auro exercitum quaerat, sed ut pro salvandis gentibus pretiosum sanguinem fundat. Inaniter 560 invidendo timuisti successorem, quem credendo debuisti quaerere salvatorem: quia si in eum crederes, cum eo regnares; et sicut ab illo accepisti temporale regnum, acciperes etiam sempiternum. Hujus enim pueri regnum non est de hoc mundo, sed per ipsum regnatur in mundo. Ipse est enim Sapientia Dei, quae dicit in Proverbiis: Per me reges regnant (Prov. VIII, 15). Puer iste Verbum Dei est, puer iste Virtus et Sapientia Dei est. Si potes, contra Dei Sapientiam cogita. In tuam perniciem versaris, et nescis. Tu enim regnum nullatenus habuisses, nisi ab isto puero qui nunc ( al. tunc) natus est, accepisses. Puer qui nunc a Magis dicitur Rex Judaeorum, idem Creator est et Dominus angelorum. Quapropter, cujus times infantiam nascentis, magis timere debes omnipotentiam judicantis. Noli eum timere regni tui successorem, sed time infidelitatis tuae justissimum damnatorem.
6. Utinam eum, Magis adorantibus, etiam tu pariter adorares, et non ad eum Magos fraudulenta calliditate mandares! Ite, inquit, et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum (Matth. II, 8). O calliditas ficta! O incredulitas impia! O nequitia fraudulenta. Si adorare istum puerum certissime disponebas, quare pro illo multos pueros occidebas? Sanguis innocentum, quem creduliter effudisti, attestatur quid de hoc puero voluisti. Et tamen non solum istum puerum non invenisti, sed nec illis pueris aliquid nocuisti: imo inscius, quod illis proderat, hoc egisti. Per saevitiam quippe tuam facti sunt martyres, qui per infantiam suam fuerant innocentes: quando per gratiam hujus pueri pro eo meruerunt mori, priusquam eum possent coram hominibus confiteri. Iste itaque puer, qui mundum creavit, qui mundum regit, qui omnia quaecunque vult facit, qui cuncta mirabili atque insuperabili ordine disponit, hoc ordinavit, hoc egit, ut per tuam invidiam furiosam illi pueri mortem susciperent pretiosam, et quod eis ad salutem tuam ( al. suam) praestare non posses amicus, hoc ad damnationem tuam faceres inimicus. Ad hoc ergo te permisit infantes occidere, ut illos de te faceret triumphare. Te ergo permisit ad nequitiam, illos perduxit ad palmam. Unus enim idemque est Dominus omnipotens, qui parvulus vagiens; unus idemque est, qui tuam crudelitatem dignatus est fugere, cujus majestatem non potes effugere. Fugit enim non formidine humana, sed dispensatione divina; fugit non necessitate, sed potestate. Ideo autem dignatus est in Aegyptum fugere, ut postea crucem dignaretur ascendere; et illa potestate puer latuit in Aegypto, qua potestate juvenis pependit in ligno. Unus enim idemque est mortis susceptor, vitaeque largitor: unus idemque immortalis ex Patre, mortalis ex matre; propria potestate moriens, propria potestate resurgens.
7. Iste itaque puer qui natus est ideo non invenitur in numero parvulorum morientium, quia ipse est exspectatio gentium. Sanguis 561 hujus pueri propterea ( al. proinde) non cum istorum sanguine funditur puerorum, quia solus in remissionem fundendus est peccatorum; et illi omnes pueri inaniter morerentur, nisi hujus sanguine salvarentur. Et iste quidem puer certissime morietur, quia si mori nollet, nullatenus nasceretur. Morietur autem, non ut impleat saevitiam tuam, sed ut perficiat mansuetudinem suam: faciet enim eum mori benignitas propria, non malignitas aliena. Morietur non ut tu infidelis regnes in saeculo, sed ut secum regnare faciat fideles in coelo. Morietur non ut regnum amittat, sed ut regnaturos acquirat. Morietur non ut perdat brevem vitam, sed ut conferat sempiternam. Morietur non ut servus iniquitatis, sed ut Dominus majestatis. Morietur non vinculo necessita is, sed proposito voluntatis. Morietur mirabiliter, morietur misericorditer, morietur singulariter, morietur per propriam potestatem, ut suam in omnibus adimpleat voluntatem. Ad hoc enim misericorditer morietur, ut resurgens cunctis gentibus dominetur. Morietur ergo sicut unus, et quidem, quem Deum hominem concepit fides virginis, et Deum hominem peperit fecunditas virginalis.
8. Si nescis veram hujus pueri deitatem, attende stellam in coelo fulgentem, Magos praecedentem, et iter ignorantibus ostendentem. Haec stella nunquam ante apparuit, quia nunc eam puer iste creavit, et Magis ad se venientibus praeviam deputavit. Iste puer in praesepi quidem parvulus collocatur, sed magnus in coelo mirabiliter operatur. Permittit se manibus in terra portari, sed praecipit sibi coelestia famulari. Quid est ergo quod infantilem attendis aetatem, et ejus divinam non intelligis potestatem? Sic fuit veraciter intimanda pueri hujus naturalis divinitas, et naturalis humanitas, utraque naturaliter vera, utraque unita, nec in se invicem confusa, nec a se invicem separata. Ipsum enim habuit Maria filium de se natum, cui stella debitae servitutis exhibuit famulatum. Ipsum eumdemque Maria in Bethlehem Deum ( al. Dominum) hominem peperit, quem stella Magis in Oriente positis nuntiavit. Magi ergo venerunt, et filium Virginis unum eumdemque ( al. Dominum) Deum hominem cognoverunt.
9. Denique attende quid obtulerunt, et agnosce quid crediderunt. Refert enim evangelista quia intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus: et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham (Matth. II, 11). Per ista tria munerum genera, in uno eodemque Christo et divina majestas, et regia potestas, et humana mortalitas intimatur. Thus enim ad sacrificium, aurum pertinet ad tributum, myrrha ad sepulturam pertinet mortuorum. Omnia haec sancta fides Christo veraciter offerre non desinit, dum unum eumdemque verum Deum, verum regem, verumque hominem credit, et vere pro nobis mortuum veraciter recognoscit. 562 10. In oblatione thuris confunditur Arianus, qui soli Patri sacrificium offerri debere contendit: in oblatione myrrhae confunditur Manichaeus, qui Christum vere mortuum pro nostra salute non credit: in auro vero simul uterque confunditur, quia et Manichaeus de semine David secundum carnem natum non credit regem, et Arianus Deo Unigenito naturalem assignare nititur servitutem. Proinde uterque non experietur regem, a quo per fidem regatur ( al. regnatur), sed a quo pro infidelitatis crimine puniatur: quia ab uno divinitatis, ab altero carnis veritas denegatur. In iisdem muneribus confunditur etiam Nestorius, qui nititur Christum in duas personas dividere: cum videat Magos non alia Deo et alia homini, sed uni Deo homini eadem munera obtulisse suppliciter. Non ergo dividatur in personis, qui non invenitur divisus in donis. Propterea quippe unus idemque istis muneribus honoratur, ut unus idemque Deus et homo cognoscatur. Ista Magorum oblatio confundit etiam Eutychetis insaniam, qui non vult in Christo utramque veram praedicare naturam. Veritatem quippe istorum munerum tollit, dum in Christo unam naturam praedicare contendit. 11. Nos itaque, dilectissimi fratres, offeramus Christo indubitanter in fide, quod Magi obtulisse cognoscuntur in munere: ut verae divinitatis humanitatisque confessio ipsa sit apud Christum nostra fidelis oblatio. Haec munera cum Magis unanimiter offeramus, et ad regionem sanctorum tota cordis devotione tendamus. Nec teneamus viam veteris vitae, sed divinis mandatis humiliter obsequentes, viam mutemus, et in qua ( al. et qua) praecepit Dominus ambulemus, ut ad patriam pervenire valeamus, ubi sine fine cum ipso Domino gaudeamus. Via enim hominis est vita ejus. Qui male vivit, viam tenet erroris; qui bene vivit, per viam graditur veritatis. Quapropter qui ambulabat viam fornicationis, viam teneat castitatis; qui viam tenebat avaritiae, teneat viam misericordiae; qui ambulabat per viam fictionis, viam teneat nunc puritatis. Ambulemus bene per fidem, ut perveniamus ad speciem ( al. spem), ubi plenum erit gaudium nostrum, quia implebitur in bonis desiderium nostrum, per eum qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
563 SERMO V.
De caritate Dei ac proximi.
1. Quantum cupio sanctitati vestrae debitum reddere de caritate sermonem, tantum me caritatis magis fieri video debitorem; nec invenio qualiter possim verbis explicare praeconium caritatis, in qua sic debemus, quandiu in hoc saeculo vivimus, crescere invicem diligendo, sicut eam jubemur semper debere reddendo. Beatus namque apostolus Paulus, dum nos omnibus debitis praecepisset absolvi, solo nos mutuae caritatis debito semper voluit detineri, dicens: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8). Ista est apostolicae summa doctrinae. Haec sunt consulta caritatis paternae, ut nemini quidquam debeamus, nisi ut invicem diligamus. Cum ergo audimus, ut nemini quidquam debeamus, non in hoc verbo remaneamus, sed audiamus et faciamus quod sequitur, ut nos invicem diligamus: et inveniemus sanctam caritatem, quam semper debendo reddamus, et reddendo salubriter debeamus. Magna res caritas est, dilectissimi fratres, quam docente Apostolo sic jubemur semper reddere, ut eam nihilominus jubeamur sine intermissione debere. O caritatis debitum bonum, debitum sanctum, debitum coelestibus refertum commodis, debitum sempiternis plenum omnino divitiis!
2. Magna, fratres, hoc debito lucra conquirimus, immensa commoda tali fenore comparamus. Dum enim caritas a nobis redditur et debetur, omnis nostra iniquitas dimittitur et deletur. Ipsam denique caritatem sibi beatus David ad delendas iniquitates suas redonari poscebat, quando pro peccato gravi Dominum lacrymabiliter exorabat. Nam cum illecebroso quondam captivatus aspectu, militis sui adulteraret uxorem, et scelere geminato maritum quoque interficeret innocentem, post perpetrationem peccati per prophetam correptus oraculo, et post confessionem recreatus medicinali responso, dum poenitentiae verba supplici prostratus obsecratione depromeret, quibus Deum justum, Regem regum, et Dominum dominorum quantocius placaret, inter caetera dixisse cognoscitur: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele (Psal. L, 11); et quoniam sine caritatis dono fieri non posse cernebat, illico subjunxit: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Ibid., 12). Cor autem mundum caritatis esse domicilium his verbis commendat Apostolus, dicens: Finis enim praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). 3. Proinde duo quaedam in his prophetae verbis diligentius consideranda sunt nobis: unum quod a se poposcit auferri, alterum quod sibi postulavit attribui. Petiit enim deleri iniquitates suas, cor autem 564 mundum in se creari, et spiritum rectum innovari in visceribus suis. Quid est autem iniquitas, nisi prava cupiditas? Et quid est cordis munditia, nisi sancta Dei et proximi caritas? Dicens igitur propheta: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele, statimque subjungens: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis, quid aliud dixit, nisi: Dele a me maculam pravae cupiditatis, et dona mihi gratiam caritatis? Aufer a me cupiditatem, per quam possum damnari; et dona mihi caritatem, per quam merear coronari. Aufer a me cupiditatem, propter quam in tormento sine intermissione doletur et gemitur; et dona mihi caritatem, per quam in coelo sine fine regnatur. Si enim habuero caritatem, quam debendo reddam, et reddendo debeam, non timebo iniquitatem, quam sine fine dolendo persolvam. Bene igitur praecipit Apostolus ut nemini quidquam debeamus, nisi ut invicem diligamus: hoc enim debito aufertur a nobis cumulus omnium delictorum, quia caritas cooperit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8). Nemo autem putet, fratres, sic a nobis oportere caritatem reddi, ut reddita desinat aliquando deberi. Cum enim redditur, plus debetur; et eo magis acquiritur, quo redditur cum debetur. Nam qui se caritatis non semper existimat debitorem, non se debito gaudeat absolutum, sed dono caritatis lugeat destitutum. Neque enim habet caritatem quam habere destitit, quia prodigus debitor non reddendo perdidit, quam ut semper redderet, et semper haberet, accepit. Quocirca tunc se noverit perdidisse quod acceperat, dum non reddiderit quod debebat. 4. Sed dicit aliquis: Cui hanc debeo? vel cui hanc me oportet reddere caritatem? Respondemus caritatem omnibus hominibus esse reddendam, id est notis et ignotis, et bonis et malis, et amicis et inimicis. Nam cum beatus Apostolus dicat: Ergo cum tempus habemus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Gal. VI, 10), evidenter ostendit quod in opere caritatis sit quidem alius aliis ( al. alio) praeferendus, nemo tamen sit a caritatis beneficiis excludendus. Caritas itaque illa sancta, pura, et ut proprie dicam, caritas Christiana, quae patiens est, quae benigna est, quae non aemulatur, quae non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, quae non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati, quae omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet, caritas quae nunquam cadit (I Cor. XIII, 4 et seq.), si ( forte sic) complectatur amicos, ut dilatetur usque ad inimicos: amicis se volentibus reddat, inimicis se nolentibus ingerat; istos teneat, illos acquirat; istos oblectet, ut ex amicis non efficiantur inimici; illos invitet, ut fiant ex inimicis amici. 5. Recordemur, fratres, verborum Domini dicentis: Dilijite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. V, 44). Ecce Dominus usque ad inimicos caritatem jubet extendi, et usque ad persecutores Christiani cordis benevolentiam dilatari. Et quae merces operum tantorum dabitur? vel quod 565 munus praecepto huic obedientibus confertur? Ipse demonstret a se praeparatam caritati mercedem, qui per Spiritum sanctum gratis ipsam dignatur infundere caritatem: ipse nobis dicat quid pro caritate redditurus sit dignis, qui eamdem caritatem donare dignetur indignis. Dicat igitur Dominus, dicat, et proprio sermone magnitudinem nobis suae promissionis ostendat: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est (Ibid., 45). Cum enim diligendos praeciperet immicos, amarum forsitan erat quod audienti jubebatur: sit, quaeso, dulce quod obedienti promittitur. Teneatur ergo dulcedinis hujus in corde suavitas, et amaritudinis illius superabitur difficultas. Qui enim dilexerint inimicos suos, et benefecerint eis qui eos oderunt, filii Dei erunt. 6. Quid vero accepturi sunt isti filii Dei Apostolus enuntiat dicens: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 16, 17). Audite igitur, Christiani; audite, filii Dei; audite, haeredes Dei et cohaeredes Christi. Ut paternam possideatis haereditatem, non solum amicis, sed etiam inimicis impendite caritatem. Nulli caritas denegetur, quae ab hominibus ( forte omnibus) bonis communiter possidetur. Omnes eam simul habete, et ut eam magis habeatis; et bonis eam et malis impendite. Possessio enim est bonorum ista communis, non terrena utique, sed coelestis; et ideo nullum in ea facit angustiari persona consortis. Tantum vero augetur caritas, quantum fuerit imminuta cupiditas; et illum facit caritas semper liberum, quem non tenuerit cupiditas mundana captivum. Caritas donum Dei est, dicente Apostolo: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Cupiditas laqueus est diaboli, non solum laqueus, sed etiam gladius: per ipsam miseros capit, per ipsam captos interficit. Caritas est radix omnium bonorum, cupiditas radix est omnium malorum (I Tim. VI, 10). Cupiditas semper cruciatur, dum rapiendo non sanatur. Caritas autem semper laetatur, quoniam quantum multiplicatur, tantum largius erogatur. Et ideo sicut adipiscendo pauperascit appetitor iniquitatis, ita reddendo ditescit redditor caritatis. Perturbatur cupiditas dum ulcisci quaerit injuriam, tranquilla est caritas dum donare delectatur.
566 SERMO VI.
De sancto Cypriano martyre.
1. Clarum tanti martyris natalis diem, beati scilicet Cypriani, quo, terrenis ac moribundis membris exutus, ad aeternae praemia vitae transmigravit, et sacerdotii ejus doctrinam et martyrii nobis victoriam commendavit, fecitque ex temporali quondam tristitia liberiorem. Dum enim inter periculum cruentae mortis et gloriam devoti certaminis episcopus confitendo patitur, Ecclesia orando compatitur. Quis nesciat, ac non potius prudenti consideratione cognoscit, hunc ipsum qui nunc annua circumstitutione festus nobis revolvitur dies, Christianis ac religiosis mentibus illo tunc tempore fuisse sollicitum, dum adversus diabolum ab antistite suscepto culmine, pia plebis exspectatio trepidaret, atque ita fides resisteret persequenti, ne caro succumberet blandienti; ita pastor praecederet, ne ovile desereret, desertumque (quod absit) lupus invaderet? Dolebat Ecclesia subtractum interim suo consortio tam clarissimum sacerdotem: sed tamen gaudebat prostrato adversario Christi martyrem exstitisse victorem. Erat in memoria doctrina laudabilis, versabatur ante oculos virtus mirabilis, quando tantus Deus servabat quod docuerat, et quid caeteri facere deberent, non jam verbis, sed operibus demonstrabat, fidem sermonum, exemplis rerum, valida soliditate confirmans, credens et confidens pro omnium salute Christum mortuum, ac se pro ejus nomine non subtrahere occidendum. Cujus enim sanguine tunc indignus redemptus fuerat, dignum suum sanguinem pro illo fundebat; et cujus sanguinem in hac vita fideliter biberat, ab ipso sibi aeternam vitam reddi posse crediderat. 2. Dedit enim eis benedictionem qui legem dederat, ut ambularent de virtute in virtutem: de virtute fidei sincerissimae in virtutem conflictionis constantissimae; de virtute caritatis flagrantissimae in virtutem passionis gloriosissimae. Credidit enim, locutus est; dilexit, et secutus est. Audierat enim a Domino dictum: Qui me diligit, sequitur me (Joan. VI, 26); et iterum: Qui credit in me, non morietur in aeternum. Et pater ( al. pariter) fidelis secutus est vestigia Salvatoris. Interritus contempsit principum jussa et judicum edictum. Paratus excepit percussoris ictum, et animum soli Deo subditum etiam ipsa mors servavit invictum. Denique nihil eum revocavit a pastoris gregisque custodia, exsilii locus, apparitor violentus, persecutionis tempus, judicis metus, imminens gladius, proximus mortis occasus. Nam et in exsilio constitutus, atque ab Ecclesia sibi commissa corpore tantum non mente separatus, pauperum alimenta; et in occulto absconditus, disciplinae censuram; et a principe detentus, virginum pudicitiam; et ad tribunal 567 exhibitus, clericorum tutelam; et minis actus, robustam conscientiam; et subdole consumptus, spiritalem cautelam; et inique judicatus, Christianam patientiam custodivit. Plebem frequentibus litteris admonens, inopes largioribus eleemosynis fovit, martyres hortamentis pariter et exemplis ad subeundum praelium promovit, et donec ponat animam, non deserit curam. 3. Denique custoditur et custodit, proprii doloris securus contemptor, alieni pudoris sollicitus conservator, plus metuens luxuriae quam tristitiae, magisque cavens diaboli oblectamenta, quam pertimescens multa tormenta. Pro fide adversus leonem vigilat rugientem, pro castitate adversus sibilantem dimicat. Vincit in suo corpore nequitiam saevientis, in puellarum carne mollitiem blandientis; calcans minas persecutoris, vitat fallaciam deceptoris; nec in quoquam furenti cedit, nec quidquam furari violento concessit. Proinde considerantes ejus luctam, perseverantiam, victoriam pariter et coronam, et quid evaserit, quo pervenerit, dulci mentis speculo refoventes, annua devotione cantemus: Benedictus Dominus, qui non dedit nos in venationem dentibus eorum. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII, 6, 7).
SERMO VII.
De latrone crucifixo cum Christo.
1. Mirandum prae caeteris festivitatibus sanctis, venerandumque mysterium Pascha Domini celebramus. Pascha enim Hebraice, Latine interpretatur Transitus. Hunc transitum iniquitas intercluserat nostra, donec clavicula crucis aperiretur. Quia Dominus et Salvator noster Jesus Christus habuit quidem mortalem carnem, sed animam non habuit peccatricem. Suscipiendo poenam sine culpa, culpam fecit transire sine poena. In cujus passione cuncta commota sunt sidera, et eventum dominici vulneris elementa tremuerunt. Expavit dies non solitam noctem, et non suas tenebras mundus invenit. Stetit sub incerto lumine dies inclusus, et pene ipsa lux mundi mori visa est cum Deo. Ad hoc scilicet omnis claritas migravit in noctem, ne sacrilegium cernere cogeretur. Clauserat enim suos oculos coelum, ne in cruce aspiceret Dominum. Et jam mundus ipse testis esse non meruit, ut solus aspiceret qui percussit. Percussit lancea persecutor, et fudit pretium nostrum Redemptor. Quando enim passus est Dominus, omnes apostoli fugerunt, omnes enim dimiserunt. Ubi est turba illa quae Dominum praecedebat, illa, inquam, turba quae dicebat: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. I, 29)? 2. Passus est Dominus, et omnes fugerunt. Facti sunt omnes muti, amore tepidi, timore compressi, paulo post fugiunt. Alii ergo non agnoverunt miracula facientem; agnovit latro in cruce pendentem, 568 confixus omnibus membris. Confixae manus, confixi pedes, confixa omnia membra. Totum corpus in cruce figebatur, et tamen lingua Christo confitebatur. Unus autem locus erat trium crucifixorum: in medio Dominus, qui inter iniquos deputatus est (Isai. LIII, 12): duos latrones hinc atque inde posuerunt, sed causam similem non habuerunt. Lateribus pendentis adjungebantur, sed longe separabantur. Illos crucifixerunt facinora sua, Christum crucifixerunt peccata nostra. Verum etiam in uno ipsorum satis apparuit quantum valeret non cruciatus pendentis, sed pietas confitentis. Acquisivit latro in dolore quod Petrus perdiderat in timore. Scelus admisit, crucem ascendit, causam mutavit, paradisum comparavit. Meruit omnino causam mutare, qui non contempsit in Christo similitudinem poenae. Judaei contempserunt miracula facientem, ille credidit in pendentem. Consortem crucis Dominum agnovit, et in regnum coelorum latro violentus credendo vim fecit. Tunc in Christo latro credidit, quando fides apostolica trepidavit. Merito audire meruit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Hoc enim quidem ipse sibi non promiserat. Magnae quidem misericordiae se commendabat, sed et sua merita cogitabat. Domine, inquit (v. 42), memento mei cum veneris in regnum tuum. Quousque veniret Dominus in regnum suum, ille se in poenis futurum sperabat, et saltem in ejus adventum misericordiam in se fieri flagitabat. 3. Proinde latro sua merita cogitans differebat; sed Dominus latroni quod desperaverat offerebat, tanquam diceret: Tu petis ut meminerim tui cum venero in regnum meum, et ego tibi dico: Hodie mecum eris in paradiso. Agnosce cui te commendas, quem credis venturum. Antequam veniam, ubique sum. Ideo quamvis in infernum descensurus, habebo te hodie mecum in paradiso, non alteri commendatum, sed mecum. Ad homines enim mortales et ad ipsos mortuos descendit humilitas mea; de paradiso autem nunquam discessit divinitas mea. Ita factae sunt tres cruces, tres causae: unus latronum Christo insultabat; alter, sua mala confessus, Christi se misericordiae commendabat. Crux Christi in medio non fuit supplicium, sed tribunal. Insultantem damnavit, credentem liberavit. Timete insultantes, gaudete credentes. Hoc faciat Christus in claritate quod fecit in humilitate. Munera divina de profundo veniunt judicio. Mirari ea possumus: investigare autem non valemus, nec explicare.
569 SERMO VIII.
De sancto die Pentecostes.
1. Anniversaria solemnitas agitur qua die Dominus noster Jesus Christus Spiritum sanctum Paracletum misit, quem discipulis ante promisit. Dixerat enim: Non potest ille venire, nisi ego abiero (Joan. XVI, 7). Quadragesimo itaque die post resurrectionem suam, cujus solemnitatem ante decem dies egimus, ascendit in coelum, nec immemor pollicitationis suae hodie misit Spiritum sanctum, quem promisit centum viginti, qui simul fuerant congregati, tandemque Domini promissionem fideliter exspectabant. Omnibus linguis locuti sunt. Sic quippe tunc Deo placuit sancti Spiritus significare praesentiam, ut qui eum accepisset, omnibus linguis loqueretur. Prius itaque breviter videamus, quando eum promisit, quare dixit: Non potest venire ipse, nisi ego abiero. Neque enim separabilis est a Filio Dei Spiritus sanctus, aut impotens erat eo praesente venire, a quo non potest discedere. Sed quoniam adhuc discipulis infirmis formam servi Dominus demonstrabat, in qua Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; causam ( forte formam) vero servi, id est carnem Domini, etiam carnales poterant intueri; forma autem Dei, in qua non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo (Philip. II, 6), non potest nisi a spiritalibus cogitari, propterea dixit: Non potest ille venire, nisi ego abiero, tanquam diceret: Quandiu circa meam carnem occupatus est vester carnalis affectus, tandiu meam divinitatem non suscipit vester spiritalis obtutus. Dono enim Spiritus sancti promiserat eos introducendos in omnem veritatem, sicut scriptum est: Fide mundans corda eorum (Act. XV, 9). Beati autem mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. VI, 8). Abscessit itaque corporalis forma Domini a corporalibus oculis eorum, ut per Spiritum sanctum divinitas Domini insinuaretur cordibus eorum. 2. Nunc deinde videamus quare tunc hoc erat signum praesentiae Spiritus sancti, ut qui eum accepissent linguis omnibus loquerentur. Neque enim etiam nunc non donatur Spiritus sanctus, et tamen qui eum accipiunt non loquuntur linguis omnibus, quo evidenti miraculo se illo tempore demonstrabat. Intelligendum est, fratres carissimi, hunc esse Spiritum sanctum, quo caritas diffunditur in cordibus nostris. Et quoniam caritas Ecclesiam Dei congregatura fuerat toto orbe terrarum, quod tunc etiam unus homo poterat Spiritum sanctum accipiens linguis omnibus loqui, nunc sancto Spiritu congregata ipsa unitas Ecclesiae linguis omnibus loquitur. Proinde si quisquam dixerit alicui nostrum: Accepisti Spiritum sanctum, quare non linguis omnibus loqueris? respondere debet: Loquor sane omnibus linguis: quia in eo sum Christi corpore, hoc est in Ecclesia, quae loquitur omnibus linguis. Quid enim aliud tunc Deus significavit per sancti Spiritus praesentiam, nisi Ecclesiam suam omnibus linguis locuturam? 570 Impletum est itaque quod promiserat Dominus: Nemo mittit vinum novum in utres veteres, sed vinum novum in utres novos mittunt, et utraque servabuntur (Matth. IX, 17). Merito ergo cum audirentur linguis omnibus loqui, nonnulli dicebant: Hi musto pleni sunt (Act. II, 12). Jam enim facti fuerant utres novi, sanctitatis gratia renovati, ut vino novo, hoc est Spiritu sancto repleti, omnibus linguis loquendo ferverent, Ecclesiam catholicam per omnium gentium linguas futuram evidentissimo illo miraculo praesignarent. Ac per hoc recte creduntur haeretici Spiritum sanctum non habere, qui dividuntur a corpore, quod per omnes gentes linguis omnibus meruit personare. 3. Hunc itaque diem sic celebrate, tanquam membra unitatis corporis Christi. Non enim frustra celebratis, si hoc estis quod celebratis: illi Ecclesiae cohaerentes, quam Dominus implens Spiritu sancto, toto mundo crescente agnoscit suam, et agnoscitur a sua. Tanquam sponsus sponsam non perdidit propriam, nemo ei supponit alienam. Vobis enim omnibus gentibus constitutis, hoc est Ecclesiae Christi, membris Christi, corpori Christi, sponsae Christi, Apostolus dicit: Sufferentes invicem in dilectione, studentes invicem servare unitatem Spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2, 3). Videte quia ubi praecepit ut sustineamus invicem, ibi posuit dilectionem; ubi spem nominavit unitatis, ibi ostendit vinculum pacis. Haec est domus Dei de vivis lapidibus fabricata, in qua talem patrem familias delectet habitare, cujus oculos ruina divisionis non debet offendere.
SERMO IX.
De sancto Vincentio.
1. Miror, fratres, si adhuc aliquid vultis audire. Post tantam quippe quae nobis lecta est modo martyrii passionem, et superfluus est dictor, et fastidiosus auditor. Legebatur etenim modo nobis judex ferus, tortor cruentus, et martyr invictus: in cujus corpore poenis variis exarato jam tormenta defecerant, et adhuc membra durabant. Tot convicta miraculis persistebat impietas, tot vexata suppliciis non cedebat infirmitas, agnoscebatur operta divinitas. Quando enim corruptibilis pulvis contra tam immania tormenta duraret, nisi in eo Christus habitaret? Ego certe, fratres, post tantum spectaculum, quod mentibus nostris series decursa lectionis exhibuit, non committerem vestris auribus sermonem meum, nisi quia laudem Domini loquitur os meum (Psal. CXLIV, 21). In his ergo omnibus ille agnoscendus, ille glorificandus, ille laudandus est, qui et prima vocatione dedit fidem, et in suprema passione virtutem. Vultis nosse quia utrumque donatum est? Audite apostolum Paulum: Vobis, inquit, donatum est a Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philip. I, 29). Acceperat haec utraque Vincentius. 571 Acceperat, ideo habebat. Si enim non acciperet, quid haberet? Habebat in sermone fiduciam, habebat in passione tolerantiam. Nemo ergo de suo corde praesumat, quando profert sermonem. Nemo de suis viribus fidat, quando suffert tentationem. Quia et ut bona prudenter loquamur, ab illo nostra est sapientia. 2. Recolite Dominum Christum suos in Evangelio discipulos admonentem. Recolite martyrum Regem cohortes suas armis spiritalibus instruentem, bella monstrantem, adjutoria ministrantem, praemia pollicentem. Qui cum dixisset discipulis suis: In hoc mundo pressuram habebitis (Joan. XVI, 33), mox, ut deterritos consolaretur, adjunxit, Sed confidite, quia ego vici mundum (Ibidem). Quid ergo miramur, fratres carissimi, si in illo vicit Vincentius a quo victus est mundus? In hoc mundo, inquit, pressuram habebitis. Etsi premit, non opprimit: etsi oppugnat, non expugnat. Geminam mundus aciem producit contra milites Christi. Blanditur enim ut decipiat, terret ut frangat. Non teneat voluntas propria, et non terreat crudelitas aliena. Ad utrosque aditus occurrat Christus, et non vincitur Christianus. Si consideretis in ista passione humanam virtutem fuisse, incipit incredibilis esse: si agnoscatur divina fuisse, agnoscitur mirabilis esse. Tanta grassabatur crudelitas in martyris corpore, et tanta tranquillitas proferebatur in voce. Tot poenarum asperitas saeviebat in membris, et tanta securitas sonabat in verbis. 3. Mirum in modum putaremus Vincentio patiente alium loqui, aut certe alium Vincentio loquente torqueri. Et vere, fratres, ita erat, prorsus ita erat, alius loquebatur. Promisit enim et hoc testibus suis Christus. Audistis modo. In Evangelio loquebatur, et dicebat suis, quos ad hujuscemodi certamina praeparabat: Nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quomodo aut quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Caro ergo patiebatur, spiritus loquebatur. Et loquente spiritu non solum convincebatur impietas, sed etiam confortabatur infirmitas. Clariorem nobis martyrem tormenta faciebant. Multiplici vulnerum varietate confossus, non deserebat pugnam, sed acrius iterabat. Putes quod cum duraret flamma, non ureret; et tanquam figuli fornax lutum molle suscipiens duram redderet terram. Poterat martyr noster dicere Datiano: Jam non curat ignes tuos caro mea: quia exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI, 16). Quia veraciter scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Probatus atque decoctus est illo igne Vincentius. Datianus vero arsit et crepuit. Si enim non ardebat, unde fumabat? Quid erant verba irascentis, nisi fumus ardentis? Ergo martyri nostro refrigerium in corde habenti flammas extrinsecus admovebat; sed ipse facibus furoris accensus, tanquam clibanus intus ardebat, et habitatorem suum diabolum concremabat. Per furiosas enim quas audistis Datiani voces, per truces oculos et minaces vultus, per turbulentos totius corporis motus, ille habitator ejus interior se movebat, per haec signa visibilia, tanquam 572 per sui vasculi quod impleverat crepantes rimulas prodebatur. Non tantum cruciabat martyrem flamma, quantum illum vastabat insania. 4. Sed jam, fratres, illa omnia transierunt, et ira Datiani, et poena Vincentii. Manet autem poena Datiano, corona Vincentio. Denique ut, praetermissis interim futurae tribulationis finibus, etiam in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus; quae hodie regio, quae provincia transmarina, quousque vel Romanum imperium, vel Romanum nomen extenditur, natalem non gaudet celebrare Vincentii? Quis autem hodie vel nomen Datiani audisset, nisi in ista passione legisset? Quod vero tanta cura servavit Dominus, sicut audistis, martyris corpus, quid aliud demonstravit, nisi se gubernasse vincentem, quem non reliquit exanimem? Vicit ergo Datianum vivens Vincentius, vicit et mortuus: vivens tormenta calcavit, mortuus maria transnatavit. Sed ipse inter undas gubernavit cadaver exstinctum, qui inter ungulas animum donavit invictum. Non flexit flamma tortoris cor ejus, non mersit aqua maris corpus ejus; sed in his omnibus nihil est ejus, nisi quod pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15).
SERMO X. De eo quod ait Michaeas propheta, Indicabo tibi, homo, quid sit bonum. 1. De praesenti prophetica lectione, in qua nostrarum magna continetur utilitas animarum, vestrae caritati loqui disposuimus, ab illo poscentes sermonis congruam facultatem, a quo bonam gratis accepimus voluntatem. Quis autem hanc donat, nisi Deus, qui operatur in suis et velle et perficere, pro bona voluntate (Philipp. II, 13)? Proinde verba sancti Michaeae, quae pariter audivimus, pariter revolvamus. Et utinam, fratres, sicut ea sermone revolvimus, sic operibus impleamus! Audivimus enim verba hominis sancti, hominis justi, hominis pii, hominis de sua salute solliciti, hominis qui se sciebat creatum a Deo, qui se cogitabat esse sub Deo: qui cum magno timore et tremore divinum exspectabat judicium, in quo se noverat non solum de factis et dictis, verum et de ipsis cogitationibus suis rationem ante tribunal justi Judicis redditurum. Cogitans itaque futurum judicium Dei, de quo debemus etiam nos cuncti metuere, et in omnibus operibus nostris cum magna cordis formidine cogitare: hoc cogitans homo iste sanctus et justus, quaerebat quid faceret, vel quibus muneribus Deum judicem deprecaretur. Sciebat autem omnipotentem Deum, qui omnia condidit, qui cuncta ex nihilo fecit, qui nihil ex indigentia paupertatis, sed universa 573 ex abundantia bonitatis instituit, non sola quaerere munera nostra, sed etiam opera nostra. Imo sciebat in hoc maxime Deum delectari muneribus nostris, ut ei placeamus moribus sanctis et operibus bonis. Quaerens igitur homo iste quid ab homine offerendum sit Deo, dicebat: Quid dignum offeram Domino (Mich. VI, 6)? Hoc autem verbo, quo non ait, Quid offeram Domino? sed, Quid dignum offeram Domino? docuit nos, ut si quando munus offerre Deo volumus, aliquid dignum quaeramus, et hoc offeramus. Quid autem potest esse in oblatione Deo dignum, nisi quod est in creatura praecipuum? In omnibus vero creaturis quas fecit Dominus super terram, nulla melior inveniri poterit quam illa creatura quam Deus ad suam imaginem fecit. Haec autem creatura in terris homo est. 2. Quisquis igitur offerre vult aliquid dignum Deo, non prius aliud quid offerat quam seipsum; Deus enim, qui hominem ad imaginem suam fecit, imaginem suam sibi delectatur offerri, ipsam sibi puram et mundam praecipit exhiberi. Inde est quod Salvator noster quibusdam tentantibus eum ita respondit: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et quae sunt Dei Deo (Matth. XXII, 21). Hoc est dicere: O homo, sicut imaginem suam Caesari reddis in nummo, sic redde Deo suam imaginem in teipso. Redde, homo, creatori tuo imaginem suam; redde justam, non iniquam; redde humilem, non superbam: non avaritia turpem, non rapacitate deformem, non vitio iracundiae levem, non terrena dilectione contritam, non livore sordidam, non fornicatione pollutam; sed prudentiae pondere integram, fidei veritate mundam, et bonis moribus atque operibus splendidam. Quomodo autem Deo imaginem suam reddamus in nobis, propheta sanctissimus admonet dicens: Indicabo tibi, homo, quid sit bonum et quid Dominus quaerat a te. Utique facere judicium, et justitiam, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI, 8). 3. Primum itaque quid sit facere judicium, quod beatus propheta primum posuit, inquiramus. Judicium dicitur conventus, ubi accusatio, et defensio cujuslibet hominis agitatur: unde necesse est ut adjudicatus exeat qui fuerit reus, et victor abscedat qui probatur innoxius. Revertere igitur ad te, homo. In te quaere accusationem, in te quaere defensionem, in te quaere judicium. Imo tu esto et accusator, et defensor, et judex. Intra in secretarium cordis tui, ubi soli te vident oculi Domini Dei tui. Ibi te accusa, ut valeas accusatione defendi. Ibi te convince, ut victoriam possis adipisci. Ibi te condemna, ut merearis absolvi. Ibi te puni, si vis ab aeternae punitionis supplicio liberari. Fac in te, Christiane, verum rectumque judicium, sollicite secreta tui cordis attende. Facta tua mala tibi ante oculos tuos pone: quaecunque deleveras in intimo libro tuae recordationis recense frequenter ac relege; sine conniventia teipsum discute tu ipse, et cogitationum tormentis afflige. Tu in te justam sententiam prome. Quidquid mali feceras peccando, puni veraciter poenitendo; et judex effectus peccatorum tuorum, quod facere solent judices capitalibus reis hoc ipse fac iniquitatibus tuis. Noli accipere personam 574 tuam, cum judicas causam tuam. Sed cum severitate mala tua discute, cum rigore ( al vigore) in peccata tua condemnationis sententiam prome, et peccata quae in te condemnas, occide. 4. Hoc est autem peccata occidere, peccatis deinceps nullatenus obedire. Noli ergo esse peccatorum factor, et eris occisor. Si vero fueris in peccata tua judex justus, de justo Dei judicio exies absolutus. Ut autem in teipsum justum possis celebrare judicium, audi apostolum Paulum, qui docet quae in te debeas opera mortificare, ut ad vitam valeas pervenire. Dicit enim: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus: propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis (Coloss. III, 5, 6). Ecce habes, homo, quae in te judices, habes quae condemnes, quae in te mortifices. Ista judica, et non judicaberis. Ista condemna, et non condemnaberis. Ista mortifica, et non morieris. Hic esto severissimus judex, hic esto vehementissimus carnifex. Ista recte considerando judica, abjiciendo mortifica. Si enim peccata tua recte consideraveris, judicasti; si abjeceris, occidisti. Ut ergo defendas te, accusa te; ut absolvas te, judica te; et ut ad victoriam perducas causam tuam, considera conscientiam tuam. Agnosce iniquitatem tuam, mortifica concupiscentiam tuam, corrige vitam tuam, et recte judicando liberabis animam tuam. 5. Ecce, fratres, quantum Dominus dedit, quid sit facere judicium diximus; quid deinde sit justitiam facere, nunc dicamus. Justitiam facere est, ut quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris, sed et hoc alteri facias, quod tibi ab altero fieri delectaris. Vis autem tibi bonum ab omni homine fieri: hoc enim justum est, ut omnis homo bonum faciat homini; quia contra justitiam facit qui homini malum facit. Malum autem dico illud opus quo per pravam cupiditatem peccatur, non quo per caritatem poena peccantibus irrogatur. Malum nunc ego dico, non quo proximus a culpa revocatur, sed quo Deus justus ad iracundiam provocatur. Illud malum dico, non quod bene solet inferre severitas, sed quod male perpetrare consuevit iniquitas. Illud malum nunc dico, quod nunquam potest esse justum, sed semper invenitur injustum. Illud malum dico, quo delinquitur Deo, non quo consulitur proximo. Illud ergo malum nunc dico, quod sic est omnibus facientibus malum, ut nulli patienti sit bonum. Justitiam igitur homo faciet, si malum nulli faciat, et bonum omnibus faciat; illud autem nulli faciat malum, a quo nos beatus Apostolus prohibet dicens: Nulli malum pro malo reddentes (Rom. XII, 17). Quibus utique verbis plenam nobis benevolentiam commendavit. Non enim dixit: Nulli malum facientes, sed Nulli malum pro malo reddentes. Ostendens parum esse Christiano malum non inferre, nisi discat etiam non referre. Unde cognoscitur quam pessimum sit si nos alicui malum faciamus, qui, malum facientibus aliis, malum pro malo reddere non debemus. 6. Serva igitur, Christiane, secundum regulam justitiam. Bonum 575 omni homini facito; malum vero nec facias alicui, nec reddas. Si enim malum pro malo reddideris, etiam tu sine dubio malus eris. Tunc ille qui prior tibi malum fecit, non solus malus erit, quia socium malitiae te habebit. Cum autem coeperis malum pro malo reddere, in hoc magis culpabilis eris, quia malum quod in aliis exsecraris, hoc imitaris. Malus autem factus, non vincis malum, sed vinceris a malo, et quod pejus est, non vinceris alieno malo, sed tuo. Non est enim quemadmodum malus fias, nisi a bonitate deficias. Ita fiet ut in teipso remaneas damnabiliter victus, si fueris tuae voluntatis vitio depravatus. Tunc itaque hominem malum certissime superabis, si bonus ipse permanseris, si non pro malis mala, sed pro malis bona reddideris. Propter quod Apostolus, qui ait: Nulli malum pro malo reddentes; paulo post dicit: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Ibid., 21). 7. Ecce ut nulli malum pro malo reddamus, ab Apostolo simul audivimus: ut etiam omnibus bona faciamus, ab ipso rursus apostolo pariter audiamus, qui ait: Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes (Galat. VI, 10). Tunc itaque facimus justitiam, cum illa hominibus facimus quae nobis volumus ab hominibus fieri. Hanc justitiam Salvator ipse commendans ait: Omnia quae vultis ut vobis faciant homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII, 12). Quae autem vultis ut vobis homines faciant, nisi bona? Si autem mala vobis faciant, non quae vultis faciunt. Ergo et vos, si malum pro malo reddatis, quia non ea facitis hominibus quae vultis ut faciant vobis, non utique facitis quod Christus praecepit, sed quod diabolus persuasit. Quapropter ut justitiam faciatis quam praecepit Christus, hoc impendite unicuique homini, quod vobis ab omnibus hominibus desideratis impendi. Sic facietis judicium et justitiam, de quibus nos propheta beatus admonuit. Facietis enim judicium, si peccata vestra poenitendo damnetis, et damnando peccata bene vivatis. Facietis autem justitiam, si nulli malum pro malo reddatis, sed omnibus hominibus bona faciatis. Hoc utique commendat Apostolus dicens: Videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est sectamini invicem, et in omnes (I Thess. V, 15) 8. Quia vero bona opera tunc bene et utiliter fiunt, cum de bona voluntate procedunt, propterea cum propheta dixisset debere nos facere judicium et justitiam, addidit: Et diligere misericordiam. Quia misericordiam maxime debent sublimes humilibus impendere, et divites pauperibus praerogare. Haec autem misericordia duobus impenditur modis: cum peccanti et correctionem pollicenti venia datur, et cum indigenti quod est necessarium non negatur. Ad hujus misericordiae pertinet partes, ut superior inferiorem non opprimat, sed cum justitia defendat, et dives pauperi nihil auferat, sed pauperem pascat et vestiat: ut pauperi non insidietur, sed eum potius suis beneficiis consoletur. Quid ergo est quod se inflat homo fragilis et mortalis? quid superbit terra et cinis? quid se super pauperem dives superbus extollit? quare pauperem despicit? quare pauperem premit? 576 quare pauperi panem, aut tenacitate non tribuit, aut rapacitate subducit, et illi cui debet de suo multum misericorditer aliquid dare, modicum quod habet crudeliter conatur auferre? Existimat quia cum pauperem gravat, seipsum relevet: arbiratur quia cum pauperem tribulat, sibi boni aliquid praestet. Et nescit quia cum pauperem premit, sibi gravissimum pondus imponit, nec attendit quia si quid de paupere cogitat, de seipso cogitat. Sibi enim bonum impendit, quando pauperi bonum facit. Si autem malum cogitat facere pauperi, plus nocebit sibi quam pauperi. 9. Bonum igitur faciat dives pauperi, et proderit sibi. Diligat misericordiam, et eam pauperi semper impendat, ut ipse misericordiam in die tribulationis ( forte retributionis) inveniat. Sic se cogitet super hominem pauperem positum, ut meminerit se sub Deo divite constitutum. Non ergo dubitet homini pauperi misericordiam facere, quam a Deo divite delectatur accipere. Recordetur esse Deum judicem, qui habet aeternam in omnibus potestatem. Ille enim videt omnium facta, ipse reddet unicuique secundum opera sua (Matth. XVI, 27). Unde veraciter dicitur, quia Judicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jac. II, 13), et Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V, 7). 10. Faciamus ergo judicium et justitiam, diligamus misericordiam. Cum autem judicium et justitiam facimus, misericordiam diligimus, cum Deo nostro sollicite ambulamus. Ambulat autem cum Deo qui bonis moribus et operibus proficit, qui coelestia terrenis, et aeterna temporalibus anteponit. Sed oportet ut unusquisque sollicitus ambulet: id est, ut non altum sapiat, sed timeat; ut superbiam fugiat, et boni nihil suis meritis tribuat, sed in omnibus quae bene egerit, Dei gratiam recognoscat. Ista sollicitudo facit hominem cum Christo per viam humilitatis incedere et ad regni coelestis altitudinem pervenire. Conversi ergo ad Dominum pariter ejus misericordiam deprecemur, ut nobis suam gratiam largiatur, qua possimus in nobis ipsis judicium rectum tenere, justitiam caeteris exhibere, et, diligentes misericordiam, non opprimere pauperes, sed fovere: ut in conspectu Dei, cui misericordiam judiciumque cantamus (Psal. C, 1), superexaltantem judicio misericordiam invenire possimus.