Migne Patrologia Latina Tomus 65
Sermones (Eleutherius Tornacensis), J. P. Migne 65.0102B
SERMO, SEU CONFESSIO DE SS. TRINITATE. 65.0083A|
Dilectissimi, Dominum omnium Christum Jesum confitentes, sanctamque Trinitatem unitate venerantes, ipsi soli subjecti estote, Deum immortalem timete, cui est honor in saecula sempiterna. Trinitas sancta Deus, unus Deus siquidem Pater Verbi viventis, perfectus perfecti genitor est, qui neque ab aliquo initium habuit, neque in aliquo finem continebit. Qui enim ratione Pater ingenitus filii unigeniti ab alio esse haberet, qui α et ω erat, et est. Unicus autem Filius Dei ex uno Patre Deo nasci voluit, qui est sapientia Patris, per quem omnia creata sunt quae existunt, quae florent, quae floruerunt: quae nascentur, quae peribunt. Filius verus de Patre vero, aeternus de aeterno, immortalis de immortali, incorruptibilis de incorruptibili, invisibilis de invisibili, et unus Spiritus 65.0083B| sanctus, in quo permanet perfecta vita credentium, in quo sanctitas et sanctitatis fons et ministrator verae aedificationis: per quem Deus in omnes credentes et super omnes, et Filius, qui per omnes. Quamvis vero Pater a nullo esse habeat, Filiusque ab ipso oriri obtineat, et Spiritus sanctus ab utroque procedat, non tamen hi tres dii sunt, sed unus et verus 65.0084A| Deus, cujus Trinitas in personis veneranda est, unitas in substantia adoranda est. Trinitas perfecta gloria, regnum sempiternum, regnum perenne et individuum. Nunquam enim defuit filius Patri, aut filio Spiritus. S. Pater aequalis Filio unigenito: Filius par Patri ingenito secundum potentiam divinitatis: minor autem in susceptione nostrae humanitatis Spiritus quoque sanctus non minor Patre et Filio, sed coaeternus consolator moerentium, fortitudo fragilium, septiformis, sempiternus et gratiae largitor subtillimus. Filius verus vera imago paternae lucis, et verus splendor internae claritatis, volens omnes homines ad agnitionem sui nominis pervenire, propter salutem eorum et peccatorum ablutionem de coelestibus ad terrena descendit. Incarnatus est, homo factus est, passus est, deinde factus 65.0084B| obediens usque ad mortem. De cujus obedientia Paulus apostolus attestatur, dicens: Cum esset Filius Dei didicit ex his quae passus est obedientiam: et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, appellatus pontifex a Deo secundum ordinem Melchisedech. Idem etiam Christus die tertia a mortuis resurrexit, deinde in coelos, unde 65.0085A| descenderat, ascendit, et captivitatem nostram admirabili virtute sua duxit captivam. Omnes igitur catholicae fidei servientes credant illum inde venturum, et mortuos et vivos judicaturum. Illos autem qui Christum convertibilem vel commutabilem asserunt sancta et catholica anathematizare debet Ecclesia. Igitur homo factus, id est carnem de sancta Virgine Maria suscipiens, quamvis factus sit in assumptione carnis et sanguinis, tamen id quod erat, Deus natura scilicet et veritate persistens. Nec carnem dicite in deitatis naturam esse conversam; nec in substantiam carnis inseparabilem Dei verbi essentiam commutatam. Inseparabilis enim, et incommutabilis, et inconvertibilis est, idemque secundum Scripturas permanet Dominus omnipotens, qui est benedictus in saeculorum saecula. 65.0085B| Non potest esse major, non potest esse minor; non magnitudine terminari, non tempore comprehendi. Quod enim coeleste est, vel divinum, est sine quantitate, et sine mole cognoscitur: neque ullis terminis continetur. Verbum Dei secundum subsistentiam confitemini, unum adorate Filium et Dominum nostrum Jesum Christum, non determinate, nec seorsum ponite Deum et hominem, velut invicem sibi dignitatis et auctoritatis unitate conjunctum; nec Christum specialiter nominate Deum verbum, quod ex Deo est, nec alium similiter Christum specialiter qui de muliere natus est. Unum autem tantum Christum Dei Patris verbum cum propria carne cognoscite, veneremini, adorate. Unus enim est Christus Filius et Deus, non velut quaelibet conjunctio habeatur in 65.0085C| unitate dignitatis et auctoritatis hominis ac Dei. Nunquidnam potest natura unire sola dignitatis aequalitas? absit. Pastor etenim dominici gregis Petrus, et virgo electus Joannes evangelista et apostolus, ad alterutrum aequalis sunt dignitatis: propter quod Christi discipuli et veritatis testes idonei vocantur. Horum tamen uterque non unus est. Vos ergo, filioli mei charissimi, neque Deum aut Dominum, Christi verbum, Dei Patris asserite; ne iterum apertius in duos dividatis unum Christum et Dominum, et in sacrilegii crimen incidatis. Deum illi seipsum facientes et Dominum. Unitus quidem, sicuti diximus, Deus Verbum carni secundum subsistentiam. Deus quidem est omnium dominator, universitatis creator omnium, et pretiosissimo sanguine suo redemptor hominum. 65.0085D| Evidenter autem denegat unitatem, qui dividit in duos Christos eum qui unus est: ille apostata est, et vere infelix, vere perpetuo cruciatui subjiciendus. Illi diabolus et angeli ejus in rapinam consurgunt, illi maligni spiritus in receptionem animae occurrunt: tormenta illi innumerabilia praeparantur, et mala, quae in vita sua egerat, oculis ejus proponuntur. Igitur, ne in haec terribilia loca deveniatis, confitemini quod unus intelligatur Jesus Christus Filius Dei unigenitus, una servitute cum propria carne venerandus. Confitemini pura mente, laudate perfecto corde, glorificate benigno ore, qui ex Deo Patre natus est Filius unigenitus Deus. Quamvis juxta naturam suam expers passionis exstiterit, pro nobis tamen secundum. 65.0086A| Scripturas carne perpessus est; et erat in crucifixo corpore propriae carnis impassibiliter ad se referens passionem. Gratia autem Dei pro omnibus hominibus mortem gustavit, tradens etiam proprium corpus, quamvis naturaliter ipse sit vita et resurrectio mortuorum. Nam ut mortem ineffabili potentia, et admirabili virtute sua, et inaestimabili magnificentia proculcaret, et prius in carne sua primogenitus ex mortuis fieret, et primitiae dormientium, viamque faceret humanae naturae ad incorruptionis recursum, gratia Dei pro omnibus, ut dictum est mortem gustavit, et tertia die resurgens saevissimas fauces inferni exspoliavit. Et ideo, licet dicatur quod per hominem facta est resurrectio mortuorum, tamen intelligere debetis hominem factum, verbum quod ex Deo est, et per 65.0086B| eum mortis imperium esse destructum. Ut autem Scriptura attestatur, Veniet novissimis temporibus unus Filius et Dominus in gloria Patris, ut judicet orbem in aequitate. Necessarium quoque est ut credatis incarnationem Domini nostri Jesu Christi, nativitatem, circumcisionem, apparitionem, Evangelia, passionem, mortem, resurrectionem, et in coelos ascensionem. Haec est enim fides recta. Sed quoniam Deum carne unitum juxta subsistentiam virgo concepit, virgo peperit, idcirco eam Christi genitricem profiteamini: non quod verbi natura existendi principium de carne sortita sit. Erat enim in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et ipse est conditor saeculorum, Pater universitatis. Tres quidem sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum 65.0086C| et Spiritus sanctus: hi tres unum sunt. Igitur omnium creatorem unum in substantia, Trinitatem in personis confitemini, ut ad coelestia gaudia pervenire mereamini, ubi florent merita sanctorum, quorum gaudium et exsultatio non desinet usque in sempiternum, regnante Domino nostro Jesu Christo, cum Patre coaeterno, cooperante gratia Spiritus sancti, cui sit laus, imperium, per omnia saecula saeculorum. Amen.
TRANSITUS S. ELEUTHERII EPISCOPI.
In illis temporibus dum beatus Eleutherius Tornacensis Ecclesiae pontifex praeesset secundus, litigatio magna inter Tornacenses clericos exorta est. Quidam enim haeretici quasdam propriae haereseos novitates proferebant, et praedicationem veritatis destruere conabantur, audentes mysterium divinae dispensationis 65.0086D| corrumpere, et negantes paranymphum coelestem partum virginis nuntiasse. Alii autem haeretici confusionem inducentes, et unam carnis et deitatis naturam esse male componentes, divulgabant tali confusione divinam naturam unigeniti passibilem, et purum hominem esse qui de beatissima virgine Maria natus est, impudenter asserebant. Alii vero Spiritui sancto adversabantur. Alii autem Deo devoti et servientes, credebant veritati, non obedientes falsitati. Tanta autem litigatio inter illos erat, ut etiam haeretici catholicos Ecclesiae Tornacensis filios invaderent, et in fluvio qui dicitur Scalda multos obtruncatos submergerent. Eodem tempore beatus Tornacensis Ecclesiae antistes Romam ierat, et secum caput 65.0087A| Mariae Aegyptiacae asportaverat. Ipsum enim ab Ecclesia Romana beati Petri apostoli occulte accepit, et in Ecclesia Christi genitricis Mariae detulit. Hoc modo igitur vir Dei a Roma regressus cum magna exsultatione universi populi suscipitur. Exsultant clerici, et dalmaticis induti, beato pastori suo obviam procedunt, sed ex improviso gaudium omnium geminatur. Ipse enim pontifex reliquias beatae Mariae, quae tot et tanta mala sustinuit, afferebat. Cum autem Nerviam portam intraret in eodem loco miraculum magnum a Deo manifestatum est. Occurrentibus enim populis gaudentibus, similiter clericorum agminibus, palliatus, beatus antistes conscendens montem, qui dicebatur Mons thesauri absconditi; nunc autem dicitur Mons S. Andreae, reliquias sanctae Mariae Aegyptiacae, 65.0087B| et Humerum beati Stephani protomartyris omni populo ostendit. Subito autem circa reliquias capitis sanctae Mariae quaedam claritas de coelo adveniens apparuit: quae etiam ab omnibus visa est, donec intraret ecclesiam Christi genitricis. Super Humerum autem beati Stephani, lucidior claritas in modum circuli quasi argentei visa est Cum vero ecclesiam totius populi vallatus caterva intraret, quatuor viri, duae mulieres magna infirmitate periclitabantur, quae vocatur ignis gehennae Tunc vir Dei pietate motus, caput ante mulieres, humerum autem ante viros posuit, dicens: Oremus omnes. Procumbentibus autem et orantibus illis ait: Sancte Stephane protomartyr, succurre his hominibus: Sancta Maria miserere hujus feminei sexus. Non enim profecto 65.0087C| surgemus ab oratione, donec sani efficientur. Ad hanc vocem omnes liberati sunt. Caro autem, quam in ipsa infirmitate perdiderant, restituta est in ipsa hora. Mutus quoque assistens locutus est, dicens: Ecce reliquiae beati Stephani et sanctae Mariae. Tunc omnes obstupefacti admirabantur. Illis temporibus reliquiae sanctorum nec in auro vel argento ponebantur. Haec acta sunt nonis Octobris. Beatus siquidem Eleutherius jam Tornacensem Ecclesiam triginta annis et uno rexerat, Blandinensem vero novem. Qui audiens filios Ecclesiae perturbatos indoluit. Deinde auctoritate Romani papae decrevit, quatenus omnes haeretici ab ipsa civitate ejicerentur, ut Christum Dei Patris Filium unanimiter confiterentur. Igitur a praesule coacti, diem competentem elegerunt, in qua synodum 65.0087D| suam antistes Christi Eleutherius convocaret. Advenit dies in quo synodus convocata erat, advenerunt etiam filii catholici, haereticorum sectam confundentes, adfuerunt et nonnulli haereticorum illis contradicentes. Exsurgens autem sanctus vir Dei Eleutherius, et manu faciens silentium ait: Omnes Dominum Patrem et Filium ejus, cum Spiritu sancto confitentes audite.
SERMO DE TRINITATE.
Credite in unum Deum, Patrem omnipotentem, et in Filium ejus unicum Dominum nostrum Jesum Christum, qui ex Deo Patre natus est Filius unigenitus, immensus de immenso, immortalis de immortali, invisibilis de invisibili, sempiternus de sempiterno, 65.0088A| per quem et cum quo omnia quae continentur in coelo, vel in terra, aut in mari fecit Pater. Hortor ergo vos, dilectissimi, credite Dominum nostrum Jesum Christum propter salutem hominum et saeculi liberationem de coelis descendisse, incarnatum, et hominem esse passum sub Pilato praeside. Praeterea die tertia a mortuis resurrexisse, et iterum in coelos, unde descenderat, ascendisse. Haec decreta, filii mei charissimi, tenere et observare debetis. His vos devote oportet obtemperare, si gaudia vultis promereri coelestia. His dogmatibus et decretis antiquorum Patrum obedite, considerantes et lucidissime intuentes quid sit incarnatum esse, et hominem factum Dei verbum. Vos enim asserere non debetis, quod natura Dei immutata sit, sed magis quod copulaverit 65.0088B| sibi anima rationabili carnem animatam, Christusque Dei Filius irreprehensibiliter, ineffabiliter, substantialiter homo factus sit, et filius hominis etiam sit appellatus. Itaque Christus Jesus qui ante omnia saecula ex aeterno Patre natus est, etiam ex muliere, id est beata Virgine Maria carnaliter procreatus est, non quod coelestis ipsius natura de sancta Virgine sumpserit exordium, nec propter seipsam necesse habuit nasci secundo, post illam gloriosam nativitatem quam habuit ex Patre. Non enim est competens, sed magis stultum affirmare quod Jesus Christus Dominus noster, qui ante omnia saecula est coaeternus Patri, post generationem Patris alterius indiguerit, ut per illam quam in virgine assumpsit, esse inciperet. Sancta autem catholica universalis Ecclesia affirmet 65.0088C| et credat, quod propter salutem hominum et peccatorum ablutionem sibi naturam copulaverit humanam; et processerit ex utero virginali, utero impolluto, sed ab angelis dignissime coelestibus conservato. Ideo asserunt illum catholici Patres, et nos auctoritate majorum carnaliter esse natum. Qui benignus et misericors omnes volens ad semitam deitatis convertere, ex ipso virginali et incontaminato utero, ut supra dictum est, secum conjunxit carnem, et generationem sustinuit carnalem, suae carnis suam faciens nativitatem. Deinde credite ipsum crucifixum esse, et tertia die a mortuis resurrexisse: non quia Deus Verbum in sua natura sub Pilato praeside sit colaphis caesus, deinde patibulo crucis affixus, aut quia pro nobis transfixiones lanceae atque clavorum, et tanta 65.0088D| vulnera sustinuerit (Deus namque incorporalis et extra passionem est), sed quia corpus illud, quod proprium factum est ipsius haec pro nobis sustinuit. Haec omnia idcirco dicitur pro omnibus hominibus ad peccatorum redemptionem passus esse. In eo etenim corpore quod patiebatur, inerat Deus, qui nullo modo pati poterat. Similiter mortem ipsius intelligere debetis. Naturaliter enim incorruptibile est et immortale vivificans Dei verbum. Sed quoniam gratia Dei, proprium corpus ipsius, juxta sententiam doctoris gentium Pauli, mortem gustavit, ideo dicitur Deus pro nobis mortem esse passus, non quia mortem ipse expertus fuisset, quantum ad naturam ipsius pertinet (idoneum siquidem non esset, sed ineptum asserere 65.0089A| hoc), sed quod, ut superius diximus, vera caro ipsius mortem gustaverit. Ita carne ipsius resurgente iterum resurrectionem asserite, non quia in corruptionem cecidit, sed quod ejusdem corpus surrexit. Itaque, dilectissimi, deprecor fraternitatem vestram quatenus Deum verum, et Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum devote veneremini, adorate benigno corde, laudate pura mente, confitemini lacrymosis suspiriis, non sicut hominem eum verbo glorificantes, ne inducatis quamdam speciem divisionis, sed unum et eumdem honorate: quia non est corpus suum (cum quo etiam ipse assidet Patri) a Verbo alienum. Nec etiam debetis contestari, quasi assidentibus duobus filiis, sed uno cum carne per unitatem. Praeterea fides vestra credere debet quod Christus 65.0089B| Dominus noster mediator Dei et hominum factus est, et reconciliator ad pacem Deo Patri pro nobis, offerens se in odorem suavitatis. Ideo enim dicebat per prophetam: Sacrificium et oblationem noluisti; holocausta pro peccato non tibi placuerunt, corpus autem perfecisti mihi. In capite scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus. Proprium enim corpus non pro se ipso obtulit, sed pro nobis in odorem suavitatis. Fratres mei, quis vestrum ultra dubitet, agnum verum et immaculatum pro salute humani generis immolatum, et ab impiis Judaeis crucifixum? Ipse est, qui nos per admirabilem virtutem et ineffabilem potentiam divinitatis suae redemit, rebellesque et superbos Judaeos devicit, et claustra gehennae exspoliavit, educens de vinculis captivatos, emittens de 65.0089C| tenebrarum locis carceratos, clamantes et dicentes: O triumphator bone saeculi, o pie debellator diabolicae fraudis, te nostra, clementissime Jesu, in his tormentorum poenis exspectabant lamenta, te, misericors Christe, flebilium in caliginosis locis conclamabant suspiria. Ecce advenisti quem ab antiquis temporibus exspectavimus. Libera nos quem in terra positi olim devote coluimus. Ipse est qui post destructionem diaboli, et liberationem sanctorum de tenebris clamantium die tertia resurrexit, et ascendens in regnum coeleste sedet ad dextram Dei Patris. Ipse est Filius Mariae, quae virgo de Spiritu sancto concepit, quae in virginitate illibata Deum et hominem peperit, quae etiam post partum Virgo et Mater Salvatoris permansit. Qui se, ut supra dictum est, hostiam immaculatam, 65.0089D| hostiam Deo Patri placentem obtulit. Si quis autem dixerit, quia tam pro se ipso, quam pro nobis sacrificium se Deo obtulerit, non extremum effugiet supplicium, sed poenas in interitu cum impiis dabit aeternas. De Spiritu quoque sancto, cum discipulis suis diceret: Ille me clarificabit, hoc, filii, sentiemes unum Christum et Filium, non velut alterius gloria egentem, confitemini gloriam a Spiritu sancto consecutum: quia ejusdem Spiritus me superior, me melior ipso est. Licet vero in substantia sua Spiritus ejus sit, et intelligatur in persona proprietas, secundum id quod Spiritus ejus est, et Filius, tamen ab illo non est alienus. Appellatus enim est Spiritus veritatis, et veritas Christus est. Igitur a Filio similiter, sicut a Patre 65.0090A| Spiritus sanctus procedit. Spiritus enim sanctus miracula per manus sanctorum apostolorum faciens, Deum glorificabat Jesum Christum, postquam per gloriosam resurrectionem suam in coelum (unde pro liberatione animarum nostrarum descenderat) ascendit: ideo a nobis et nonnullis catholicis viris Christus creditur Deus natura existens, per Spiritum suum virtutes et gloriosa miracula gentibus per universum orbem dispersis demonstrans. Inde dicebat Dominus noster Jesus Christus, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Sed nequaquam idem Spiritus sanctus alterius participatione potens aut sapiens dicitur, quia perfectus est per omnia et in omnibus, et nullo penitus indigens bono. Nam paternae virtutis et sapientiae coelestis, id est Filii, Spiritus sanctus creditur, 65.0090B| et idcirco ipsa re et virtute subsistente virtus et sapientia comprobatur. Dilectissimi fratres, haec est fides recta, et omnibus catholicis viris tenenda, quam nisi quisque firmiter et recte crediderit, non poterit a consortio diaboli liberari. Unum in substantia, trinum in personis confiteamini, ut ad coeleste regnum pervenire et aeternis bonis perenniter gaudere mereamini; ubi gaudent angeli, laetantur apostoli, exsultat martyrum turba gloriosa, plaudit confessorum et virginum caterva, quos Redemptor mundi perenni laurea coronat, qui vivit et regnat Deus, omnipotens, invisibilis, aeternus, incorruptibilis, cui est honor, laus, decus et imperium, potestas indeficiens, majestas immarcescibilis, gloria perpes et virtus ineffabilis cum Patre et Spiritu sancto per infinita saecula 65.0090C| saeculorum. Amen.
Si quis autem his decretis contradixerit a Patre, et Filio, et Spiritu sancto, anathema sit. His dictis beatus pontifex Eleutherus sedit. Catholici autem viri qui ad sanctam synodum convocati erant, vocem cum gaudio levantes glorificabant Deum, dicentes: Trinitatem in unitate veneramur et colimus, unitatem in substantia profitemur, et devote adoramus, econtra confundantur haeretici, deinde a sacra synodo recedunt confusi. Synodo autem ad propria revertente, sanctus similiter Eleutherius ad aulam suam, quae in oppidano loco continebatur, cum catholicis viris jam septuaginta et uno existens anno regressus est. Interea per quinque annos Tornacensis Ecclesia, quibus sacerdos supervixit invictissimus, 65.0090D| a catholicis viris sublimatur. Interim autem haereticorum pars confunditur. Quid facerent? Consilium inierunt, quid de illo fieret exquisierunt, et dicebant: Si ita praevaluerit apud nos, vita nostra contemnetur; si autem praevaluerimus, victoriam laudis adepti erimus. Sic illis in una dierum colloquentibus, ecce beatus pontifex, cum Athanasio diacono et Audoeno fideli discipulo ab ecclesia beatae Mariae Tornacensis egrediebatur; quem videntes haeretici post angulum occultati (multis enim modis insidiabantur ei) dicebant: Ecce destructor legis nostrae, venite occidamus eum. Igitur fustibus arrectis duriter ceciderunt eum, et relicto semivivo ante ecclesiam, plagis impositis occulte abierunt. Discipuli similiter, relicto pastore 65.0091A| suo, fugerunt. Quod audiens Censorinus Caesar, omnes patibulo crucis affixisset, nisi oratio viri Dei praevaluisset: fit per urbem tumultus populi, clamant juvenes, lugent matronae, et virgines cinere asperguntur, senes praesulem semivivum videre certantes, ipse autem exanimis jacebat, et a sancto ejusdem capite, et ut ab utroque latere sanguis emanabat. Tunc a civibus urbis parato, ut ipse rogaverat, stratu cilicino, intra domum suam delatus est: qui quinque postea vivens per hebdomadas, in ipsa infirmitate caecum illuminavit, et nonnullos infirmos curavit. Igitur finis dierum beatissimi Eleutherii appropiavit, fratres suos et verae religionis cultores advocavit, et palam corpus et sanguinem Christi percepit, se eadem hebdomada e carcere corporeo transmigraturum praedixit. 65.0091B| Quid facerent? Patrem suum coelestia desiderare videbant, ipsumque jam deserere Christianos deflebant, quos blande allocutus ipse ait: Finem universae carnis ingressurus, a Domino promissa mihi gaudia aeterna percepturus, hortor vos, charissimi, odia fugite, concordiam seminate, schismata dissipate, virtutem exsequamini, mala temporanea pro judice vestro patiamini, quatenus dignum poenitentiae fructum Christo exhibere mereamini. Omnis etenim homo fenum, caro autem ejus ut stipula agri. In matutino virens florescit, in vespere arida labitur et vilescit. Patientes estote, casti permanete, Dominum timete, in omnibus bonis perseverate. Audistis enim David dicentem: Homo vanitati similis factus est. Itaque pulvis sumus, in judicio resurgemus ante tribunal Christi, teste Scriptura, 65.0091C| omnes astabimus. His dictis, tanta claritas oppidanum locum, in quo natus erat, affulsit, ut omnes qui ad exsequias tanti Patris venerant facti quasi in excessu mentis spiritum ejus ab angelo elevari in nube viderent, et cum claritate nubis coelos penetrare, et claritatem cum ipso volantem, nullatenus apparere. Sic unda sacri sanguinis perfusa verus martyr et confessor in pace abiit. Pridie kalendas Julii.
Haec acta sunt ab haereticis septimo calendarum Junii et in ipso anno beatus Eleutherius obdormivit in pace, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et potestas per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO DE INCARNATIONE DOMINI.
65.0091D| Paterna auctoritas fraternam charitatem cohortatur ut credat, et ut a malis cesset clementer expostulat. Clamamus, nemo mortalis obaudit. Christum invocamus, Christus coelestis exaudit. Verumtamen infideles fideliter audiant, insipientes sapienter intelligant. Credimus Deum Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium creatorem. Adoramus Christum perfectum perfecti filium. Veneramur Paraclitum ab utroque procedentem Spiritum. Quemadmodum Pater absque initio est, sic etiam Filius, cujus Pater Deus est, sine principio permanet. Unigenitus eum ab ingenito descendens, semper Deus fuit, qui semper filius, cujus Patrem Deum esse confitemur, permansit. Antequam mundus fieret Verbum Pater habuit, 65.0092A| sapientiam obtinuit, et virtutem non amisit. Verbum perhibent Patres catholici Dei fortitudinem, Dei sapientiam, quam semper fuisse non dubitamus. Ut autem certius ab initio ipsam fuisse sapientiam credamus, quid dicat aperte, audiamus: Ego ex ore Altissimi exivi. Cum enim Altissimus firmamentum stabiliret, firmaret terram, et fons aquae de profundo abyssi erumperet, ego in altissimis cum Patre eram, cum ipso omnia disponens. Et iterum dicitur: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum ipso fuit semper, et est ante aevum. Ut etiam ipse Pater ostenderet ab initio Verbum fuisse, apertius pronuntiat dicens: Eructavit cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 1). Credimus illum sic esse Deum, ut Pater semper permaneat: quoniam Verbum, Sapientia et Fortitudo 65.0092B| ejus est Filius. Siquidem de partu Mariae Virginis prophetae sunt praeconiati. De nativitate enim Christi Isaias propheta perhibet, dicens: Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabitur consiliarius, Deus fortis; cujus potestas et imperium permanebit in sempiternum (Isai. IX, 7). Unigenitus itaque Patris ingeniti Christus secundum carnem ex semine David natus est, factus homo visibilis, cujus Pater Deus est invisibilis. Necessarium quidem erat humano generi, ut quem Pater ab initio invisibilem genuerat, virgo conciperet, virgo nobis visibilem produceret, et virgo post partum permaneret, essetque in Deo (forte a Deo ) Christus ante omnia saecula genitus sine muliebri concubitu ex coelesti Patre: et perfectus homo ex utero virginali nasceretur, absque carnali patre. Ingrediens 65.0092C| namque sanctus Spiritus virgineam pudicitiae aulam, talem Christum, hominem factum ex ea fecit procedere, qui perdita restauraret, et omnium delicta relaxaret, qui innocens innocentem sanguinem suum pro redemptione humanae fragilitatis effunderet, et per hominem visibilem Deus invisibilis unigenitum suum visibilem hominibus praesentaret. Itaque Jesus Christus secundum carnem natus et octava die circumcisus est. In cujus circumcisione carnis, quemadmodum circumcisio finem dedit, ita per baptismum Christi consecratio baptismatis exordium habuit. Ipsum enim aqua Jordanis abluendo non sanctificavit, sed easdem aquas Filius Dei ingrediendo purificavit. Igitur ut Pater per prophetas suos praedixerat, virgo concepit, et creatura creatorem suum terris edidit. 65.0092D| Ipsum tertia die post passionem resurrexisse, et in coelos ascendisse, videntibus apostolis, perhibens. De cujus gloriosa passione Paulus apostolus ad Philippenses scribens ait: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. I). Nos ergo de Deo id sentientes non dicimus purum hominem, qui de Virgine Maria natus est, nec separatim alterum filium hominis, alterum Filium Dei praedicamus, ne aliam personam carnis, aliam Deitatis faciamus, sed in Verbo Dei et in carne unum Christum profitemur et credimus, et Filium unigenitum 65.0093A| secundum naturam esse testamur et colimus. Id etiam palam aperimus, similiter Dei Verbum carnis et sanguinis exordium habuisse, et nostrum corpus suum specialiter fecisse, et perfectum hominem de virgine processisse, non tamen abjecta coelesti Deitate, ut illam generationem amitteret quam habebat ex aeterno Patre. Hoc utique ratio catholicae fidei testatur. In hac religione sanctos Patres, et Dei electos milites verosque agonistas fuisse didicimus, qui veraciter matrem Domini nostri Jesu Christi virginem crediderunt: non quia Deitas naturaque Verbi in ipsa exordium acceperit, sed quod anima rationabili ex ejusdem virginis impolluta alvo illud sacratissimum corpus Christi animatum natum sit, cui Dei Verbum adunatum substantialiter scimus esse natum carnaliter. Hinc de eo Paulus apostolus ad Thessalonicenses 65.0093B| scribens ait: Ipsi enim de vobis annuntiant, qualem introitum habuerimus apud vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero, et exspectare Filium ejus de coelis, quem suscitavit, Jesum, qui eripuit nos a ventura ira. Nos ergo sanctae hujus fidei cultores, ac Christianae legis sectatores profitemur secundum substantiam Dei Verbum carni unitum, unumque Christum Deum, eumdemque hominem cum propria carne adorandum. Testamur vero corde, perhibemus pura mente, confitemur modesto ore, Filium Dei crucifixum carne, mortem pertulisse carne, factumque ex mortuis primogenitum, secundum quod in ipso permanet perfecta vita credentium, qui ut Deus, omnium vivificator est fidelium.
65.0093C| Haec, dilectissimi, scribo, ut pax et concordia Ecclesiarum conservetur, et indissolubile charitatis vinculum permaneat, donaque divinae largitatis non minuantur. Trinitatem in unitate veneramur et credimus Patrem Filiumque sic initio fuisse, ut procedentem ab utroque Paracletum confitemur et colimus, non tres deos, sed unum tantummodo Deum: cui fideliter persolvamus debita, ut nobis relaxare nostra non dedignetur crimina Dominus ac Redemptor noster, qui tanta in servis suis miracula mirabilis operatur, et majora horum videbimus, adjuvante illo cujus majestas et pulchritudo, immarcescibilis gloria, virtus et honor inaestimabilis permanet in saecula saeculorum. Amen.
SERMO DE NATALI DOMINI. 65.0093D|
Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Ecce in his diebus impletum cernimus quod voce Isaiae prophetae dicitur. Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Ecce virgo concepit absque virili semine, virgo parturivit absque aliqua carnis infestatione. Ejusdem enim filii nativitate humanae plebis laetitia augmentatur: cujus ortu inimicus nostrae substantiae moerore confunditur. Ille etenim adversarius noster, qui diluculo ut Lucifer oriebatur, qui in paradiso Dei deliciarum cibis delectabatur, cecidit de coelo et audire promeruit: Si ut aquila exaltatus fueris, inde a Domino turpiter detraheris. Ille quidem inimicus humanae substantiae, qui 65.0094A| dixerat se similem Altissimo, per superbiam elapsus, rugiens ut leo, quaerit devoret. Non quaerit hominem infidelem, non iracundum, non illos qui foris sunt, sed quaerit humilem, modestum, rationabilem, vel aliquem de Ecclesia Christi dejicere nititur. Iste invidus hominem de paradiso Dei ejectum in hanc miseriam et convallem lacrymarum misit, et beatum Job a Deo longe facere voluit, nec potuit. Ipsi enim immaculato et simplici viro dicitur: Virtus ejus in lumbis ejus, et potestas in umbilico ejus. Igitur per primi hominis inobedientiam, in mundum intravit mors et miseria: per natalem vero secundi hominis ingressa est salus et laetitia. Stella solem dedit: Virgo Deum hominem absque homine; virga florem parturivit. Si Maria virgo non permansisset, non utique Filium Dei genuisset. O quam laudanda virginitas! 65.0094B| Ait beatissimus Isaias: Exiit virgo de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI, 1). Virgo mater est Christi, simplex, humilis et immaculata, nullo germine extrinsecus cohaerente, et ad Dei imaginem fecunda unione. Necessarium revera erat hominibus, ut virgo Dei Filium conciperet, Satanae quidem molestum, nobis autem fructuosum. De illo flore quem virga Jesse protulit, scriptum est: Ego flos campi et lilium convallium. Si virginitas virgini non prodesset, propheta Virginem de Virgine nasciturum non significasset. Optima tamen est continentia vidualis, melior autem castitas virginalis. Aliter autem lex Moysi data erat. Scriptum est enim: Beatus qui habet semen in Sion. Et Maledicta sterilis quae non parturit. Et alibi: Non erat in tribubus eorum infirmus. 65.0094C| In lege vero Domini nostri Jesu Christi dicitur: Laetare sterilis: nec te lignum arbitreris aridum. Habebis locum pro filiis et filiabus tuis in aeternum. Nunc etiam qui infernus est, fortior efficitur, testante Apostolo, qui ait: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Igitur quia Christus ante omnia saecula, ex aeterno Patre genitus est, divinae virtutis ineffabile sacramentum fuit. Quam vero ex virgine nobis visibilis, ut homo, apparuit, humanae gratia salutis exstitit. Mors mundum ingressa est per Evam; vita vero perdita restauratur per Mariam. Postquam eum Virgo in utero concepit, Virgo lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum parturivit: Cujus principatus super humerum ejus, qui est Deus fortis, pater futuri 65.0094D| saeculi (Isai. IX, 7). Maledictio adversus omne genus humanum prolata soluta fuit. Quis autem hoc divini consilii posset aestimare secretum, quod Virgo in utero acciperet, Virgo Deum ante omnia a Patre genitum sine matre parturiret? Deusque invisibilis per hominem visibilem appareret, et conditione humanae mortalitatis mortem suscipiens, nulla corporeae generationis lege conceptus de originali utero humana sub lege prodiret, ipsaque ejusdem Mater virgo incorrupta permaneret? Itaque Christus absque matre ante saecula natus de invisibili patre, nec sibi, sed humano generi necessarium, sine carnali patre secundo nascitur ex visibili matre. Et quia periclitabamur per primae mulieris inobedientiam, oportebat 65.0095A| ut salvaremur per feminam. Gaudeat genus humanum, Christus enim nascitur, et vilibus pannis obsitus in praesepi animalium ponitur. Vilitas quidem pannorum magnum et inenarrabile est sacramentum. Illa enim vilitas pannorum a magis adoratur, ipsique puero in praesepio jacenti, et super angelicam creaturam regnanti, aurum, thus et myrrha offertur. Aurum decet regem, thuris oblatio magnum sacerdotem, myrrha vero mortuorum sepulturam. Aurum quidem significat Filium Dei ex Virgine natum, jam in terra regnare. Thus vero summum sacerdotem se pro nobis hostiam Patri coelesti offerre. Myrrha vero eumdem Virginis Filium pro salute humani generis sepeliri et resurgere. Panni ergo quibus Virgo mater infantem circumligat, nostra scimus esse peccamina, dicente propheta: 65.0095B| Vere infirmitates nostras tulit, et peccata nostra ipse portavit. Per hos viles pannos manifestum est ipsum nostra suscepisse delicta. Quod autem ponitur in medio duorum animalium, inaestimabile est Dei mysterium. Ecce impletum est quod voce Abacuc prophetae dicitur: Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua et expavi: in medio duorum animalium. Bene autem Filius hominis inter vilia ponitur animalia. Ipse est enim vita hominum, pastus angelorum, et pabulum jumentorum. Oportebat ergo ut ille qui erat panis vivus, inter duo animalia in cunis vagiens mitteretur. Ipse est enim qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ipse est Agnus mundus, cujus illibatum corpus postquam a sacerdote fuerit attrectatum, et ab omni fideli populo 65.0095C| comestum, permanet illaesum et inconsumptum. Postquam ergo impletum est quod de partu Virginis prophetae prodiderunt, et patriarchae praeconati sunt, omniaque completa quae per Gabrielem angelum de Christo oportebat fieri, competens fuit ut novus homo procedens de homine mundus, virgo exutus de virgine, novam sibi acquireret familiam: ut qui in coelo adorabatur ab angelis, angelos etiam sibi institueret in terris. Deinde baptizari voluit a Joanne, rex a milite, Dominus a servo. Non quod aliqua commisisset facinora, sed ut nostra per ejus baptismum delerentur peccamina. Ipsum enim aqua non mundavit, sed eam ingressu suo, qui baptizabat in Spiritu et veritate, benedixit. Deinde populo annuntians verbum vitae et veritatis quosdam fert esse discipulos, 65.0095D| alios autem evangelistas. Gemini namque fratres, id est Jacobus et Joannes, relicto patre suo Zebedaeo et navi, Salvatorem sequentes curam familiae et affectum sanguinis unanimiter postponentes reliquerunt. Post haec multi alii discipuli, quibus a Domino Jesu dictum est: Si quis vult post me venire abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Sic enim Scriptura continet divina. Nemo miles cum uxore pergit ad praelium. Si quis vult sequi vestigia Redemptoris, omnia relinquat, neque post tergum, quemadmodum uxor Loth perspexit, respiciat: Nemo enim mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Si quis vero habet unde animam suam a fraude inimici redimere 65.0096A| possit, pauperes nutriat, hospitalitatem sectetur, nudum vel vili vestimento cooperiat. Cum autem Christus de terris ad coelos ascendere, de inferno ad superiora transire vellet, ut discipulis suis longe ante praedixerat, mortem pertulit, ut mortuos peccato liberaret. Praedicavit, ut viam salutis nobis ostenderet. Resurrexit, ut vivificatos vivere faceret. Cujus, carissimi, nos sequentes vestigia non placeamus nobismetipsis, sed Deo et proximo. Sic enim Jesus cum pacem annuntiaret populo, discipulis ait: Non veni facere voluntatem meam, sed illius qui misit me. Cum enim Filius hominis voluntatem Dei adimpleret, Judaei dicebant illum peccare in Deum, qui potius Filium non recipiendo quem miserat, Patrem exprobraverunt, et ideo Filium Dei qui nil commiserat, 65.0096B| crucis patibulo sine causa affixerunt. Peccata ergo peccantium ceciderunt super Christum, qui innocens inventus quasi blasphemus occisus est. Deinde victor Dominus Jesus exspolians loca tenebrarum, tertia die resurrexit, et in coelos unde descenderat feliciter ascendit. Quomodo autem humanitas ascendit, nisi quia Deitas prius descendit in inferiores partes terrae, ut humanae uniretur naturae? Descendit enim coelestis Deitas, ut ascenderet Redemptoris humanitas. Ipse est una eademque persona. Semper enim in Patre, semper apud Patrem, semper fuit cum Patre. Post ascensionem quoque humanitatis Spiritum sanctum in igneis linguis apparentem discipulis misit. Spiritus quidem Filii virtus est, quae de illo exibat, et sanabat omnes. Dicitur tamen a Patre procedere, 65.0096C| et ad ipsum referri solet: de quo et ipse est, et quod ipsius est. Ipse namque Christus perhibet, dicens: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. A Patre enim habet Filius ut sit Deus. Est enim de Deo, Deus. Ab illo habet ut de ipso procedat Spiritus sanctus. Igitur, fratres carissimi, debita veneratione frequentemus adventum Domini nostri Jesu Christi. Fugiamus superbiam, ne in infernum obruamur, ut mali angeli. Superbia enim homo inflatur, avaritia quatitur, ambitione delectatur. Nolite de divitiis saecularibus gloriari; nolite aliis praeferri, ne cogitatio mala subrepat; et qui nunc auratas vestes concupiscitis hactenus sedere in sordibus placeat, ut et vos Christo placeatis: cui est honor cum Patre invisibili per omnia saecula saeculorum. Amen.
SERMO IN ANNUNTIATIONIS FESTUM. 65.0096D| De tripartita solemnitate beatissimae Virginis Mariae, fratres carissimi, in qua angelus annuntiat, Virgo concipit, unigenitus ingeniti Filius carne vestitur, pauca dicenda sunt, quamvis multimoda laude dignus sit qui nuntiat, dignior quae per aurem concipit: dignissimus autem qui nuntiat, dignior quae per aurem concipit; dignissimus autem ille qui concipitur. Haec est dies salutifera, debita veneratione a nobis celebranda, quae terrena coelestibus conciliat; in qua ad nos Redemptoris divinitas descendit, ut ad coelos nostra conscenderet humanitas. Haec est illa solemnis dies quae ab angelo sumit exordium, qualiter Virginem de Virgine nasciturum nuntiavit, qualiter 65.0097A| Virginem virtus Altissimi obumbravit, qualiter incontrectabilis Deus dignatus est contrectari, qui est aeternum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Haec est dies solemnis quae nos de terris ad superna extollit et elevat, ac super coelos coelorum honorifice sublimat, ut vobis praesens sermo declarabit. Ejecto siquidem primo homine per lignum scientiae a Domino vetitum et incongrue gustatum, fallacia daemonum homines per illecebras vitiorum errantes decepit, decipiendo captivavit, et captivando in tenebras exteriores demersit. Ibi fletus et stridor dentium auditur, testante Domino. Cum enim gloria diaboli excitasset ambitionem, ambitio provocasset invidiam, genus humanum de terris ad coelos transferri dolebat. Nam quia 65.0097B| miserabiliter deciderat, solatium suae miseriae sibi per hoc inferebat. Considerans igitur Pater perditionem humani generis per serpentis fallaciam, mundum liberare dignatus est per unigeniti Filii sui incarnationem, ut quoniam femina per exhortationem daemonis ejecta erat de sedibus paradisi, per salutationem angeli gloriam mereretur excipere immortalitatis. Decepit Evam exhortatio inimici, confortavit Mariam salutatio Gabrielis. Nuntiat angelus ut fallacia diaboli destruatur: obumbratur Virgo virtute Altissimi, nuntiante angelo, ut femina reparetur jam dudum decepta a Satanae nuntio. Incorruptibilis Deus carne vestitur et descendit, ut per hanc secundum hominem Jesum ascenderet vetus homo, qui, fructu incongrue gustato, ad hanc miseriam et convallem lacrymarum 65.0097C| devenit. Legitur namque quod cum mulier decepisset virum suum, dictum sit ei a Domino: In dolore paries filios, et ad virum conversio tua, et ipse dominabitur tui. Haec tria incommoda patiuntur, quaecunque Mariae virginitatem non imitantur: ac si ei Dominus diceret: Quando ad virum conversio tua erit, servituti illius subjicieris; cum autem parturies, doloris et tristitiae detrimenta patieris. Haec autem tria excluduntur a felicitate Virginis Mariae, et non tantum ab ipsa Virgine, sed ab omnibus quaecunque suam Christo devoverint virginitatem. Venite igitur, virgines, quae Virgini virginitatem vovetis, vovete Virgini corporis integritatem, quae Domino illibatam exhibuit castitatem. Quanti ergo meriti eadem Virgo fuerit, audite. Non enim tantum meruit allocutione 65.0097D| angelica visitari, sed intra claustra virginalis uteri illum comprehendere qui nullo modo poterat comprehendi. Mater nostra Eva tribus malis aggravatur, beata vero Maria ab his excluditur, et tripartita felicitate laetatur. Salutatione etenim angelica confortatur, confortata benedicitur, et plenitudine gratiae fecunda esse nuntiatur. Sic enim scriptum est: Missus est angelus ad virginem. Hanc esse virginem confitemur, de qua in Isaia legitur: Exiet virga de radice Jesse (id est, Virgo Maria), et flos de radice ejus ascendet, id est Christus. Ipse enim in Canticis Canticorum perhibet dicens: Ego flos campi. Et ingressus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris 65.0098A| tui. O vocem angelicam plenam suavitatis et laetitiae! Cum enim dixit, Ave, Maria, salutationem coelestem Virgini exhibuit. Cum autem dixit, Gratia plena, ostendit exclusam esse illam sententiam, per quam primi parentes longe a Deo facti sunt, et restitutam supernae benedictionis gratiam, per quam liberati a servitute intra paradisum introducti sunt. Cum autem protulit: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, non tantum fructum ventris ejus benedictum expressit, sed omnium quaecunque sequentes Mariam Virginem in virginitate permanserint. O Virgo benedicta, o Virgo a Conditore mundi perelecta! illum qui ante omnia saecula genitus est, absque matre ab aeterno Patre, concipies, mater effecta absque alicujus viri copulatione. Ibi 65.0098B| enim auricula uxor fuit, angelicus autem sermo maritus exstitit. Virgo concipies, et post partum virgo permanebis, et Filius Dei in te descendet, ut qui ascensurus erat cum sublimitatis potentia et claritatis suae gloria ad Orientem, convertat gratiam majestatis suae ad Occidentem. Non te confundat auditus, non perturbet conceptus. Non est enim iste conceptus necessitas, sed Dei inaestimabilis potestas. Vestietur carne, et in tuo virginali utero se recondet, et Filius Dei filius hominis esse incipiet, permanens semper quod erat. Incommutabilem namque illum credimus, sed misericorditer assumens quod non erat, ut in te comprehendi possit, quem totus orbis bajulare non potuit. Per hunc conceptum non minorabitur virginalis castitas, sed magis in te ampliabitur castitatis 65.0098C| integritas. Mater Conditoris facta es, cum ipse esset apud Patrem: et cum nasceretur ex te Matre mansit apud Patrem. Semper enim cum Patre, quia absque principio, non habet initium temporale. Semper enim cum Patre, qui permanet absque initio et fine. Facta es scala coelestis, virga Aaron prae caeteris floruisti, id est prae caeteris virginitate digna splenduisti. Facta es scala in quam gloria coelestis descendit ad inferiora, quatenus humilitas ad coeli subveheretur altiora. O nova et inaudita conjunctio! O ineffabilis et miranda permistio! Qui enim omnia ex nihilo creaverat, creatur; qui capi non poterat, comprehenditur; qui omnes divitiis affluentes facit, pauper efficitur; Christus, qui perfectus est, evacuari dignatur. Dicitur enim se evacuasse a forma 65.0098D| Deitatis in tempore, ut ditaremur ejusdem coelesti perfectione. (Ergo, fratres carissimi, Virginem deprecemur ut hominibus Deum conciliet, et terrena coelestibus concordet. Interveniat pro praeteritis, exorans Filium pro futuris. O Virgo, da non tantum cibum corporalem, sed angelorum panem intra tui uteri claustra descendentem, fac ut timeamus Filium Dei. Initium enim sapientiae timor Domini. ) Si enim quis timet Dominum, mandata ipsius custodiet: deinde carnalis purgatio sequetur, ut divini luminis radios considerare valeamus. Postquam enim carnalis purgatio nobis dabitur, illuminatio cordis nostri sequetur. (Audi itaque, et inclina aurem ad preces nostras. O Virgo, quae merito a nobis laudaris, quae 65.0099A| post partum virgo permanens a nobis veneraris, ora pro nobis Deum, ut praebeat constantiam, largiatur patientiam: ut concordia firmetur, tolerantia augeatur, ut cum venerit dolor moeroris et miseriae, calamitatis et tristitiae, nos Filio tuo unigenito digneris praesentare, qui est unus Deus: quem in substantia unum, in personis trinum confitemur) qui in omnes, et super omnes, et in omnibus nobis; qui ex parte exquiritur, ex parte autem cognoscitur: qui non vult mortem peccatoris, sed ut a via sua mala convertatur. (Ora, ut perfectum lumen efficiamur; ut collaudemus te in gloria Filii tui: cui est honor et potestas, per omnia saecula saeculorum. Amen.
ORATIO BEATI ELEUTHERII ANIMAM AGENTIS AD DEUM PRO FIDE ET ECCLESIA TORNACENSI. 65.0099B|
Catholica fides non tres deos, sed unum Deum credit et confitetur, adorat et veneratur. Unitas permanet in Trinitate: perfecta Trinitas consistit in unitate. Deus verus, idem D. N. Jesus Christus, de Patre vero secundum divinitatem natus est; juxta humanitatem vero de virgine illibata genitus est. Ab utroque Spiritus sanctus, qui corda incredulorum ad agnitionem veritatis converti faciat, procedit. Filius par Patri ingenito, Spiritus sanctus aequalis Filio ejusdem unigenito; Filius aeternum lumen de aeterno lumine processit: lucerna indeficiens ab illa invisibili claritate effulsit, cum Virgo Maria aeterni Judicis Mater praenuntiata de Spiritu sancto concepit, et Virgo in castitate permanens Dei Filium terris edidit, et 65.0099C| post admirabilem partum in virginitate consistens Christum Jesum divino lacte nutrivit. O sancta illa pronuntiatio angelica! Mittitur angelus Gabriel ad Virginem mysticae rei nesciam. Mater Redemptoris ancillae assimilatur, cum ab illa angelo respondetur; ait enim: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Igitur Filius Dei caro factus, ut sermo angeli adimpleretur, de gloriosa Virgine nascitur divina inspiratione: in praesepe jacitur, deinde pastoribus ab angelo nuntiatur. Omnia regit regnans in coelo, parvulusque Dei Filius jacet in praesepio. A matre virgine nutritur, et a magis cum muneribus adoratur. Qui ut humilitatem potentiae, et magnificentiam divinitatis suae nobis ostenderet, omnia, ut homo absque crimine, dignatus est possidere. Peccatum 65.0099D| non habuit, mortem pertulit, et nobis morte sua vitam immortalis exhibuit. O mira unigeniti Dei nativitas! O miranda filii hominis praedicatio! O inaudita tanti juvenis sapientia! Prodierat in synagogis Filius Dei, omnesque scribas et legis doctores per Spiritum sanctum convincit: non tamen ei aliquam secundum quod Filius Dei est, eodem Spiritu inferente virtutem. Filius enim qui aeterno Patri coaeternus est, nunquam alterius auxilio eguit, quia perfectus est, et in saecula saeculorum benedictus. Sapientes sapientiam mundo inauditam admirantur. Quam ob causam Filium hominis Judaei a Juda impio et sceleratissimo traditore traditum flagellant, et opprobriis insequuntur. Itaque Christus Jesus, 65.0100A| qui propter salutem humanae fragilitatis ad exinanitionem spontaneam se inclinavit, obtulit quidem proprium corpus, non pro se, sed pro nostra redemptione, aeterno Patri hostiam veram, hostiam Deo placentem in odorem suavitatis. Quo enim sacrificio vel oblatione egeret, cum liber ab omni peccato, ut Deus, existeret. Quod si omnes peccaverunt, et egent gratia Dei, peccatis namque et malis facinoribus humana aegrotavit natura: ipse vero non ita, licet servi imaginem acceperit, et mortem spontanea voluntate susceperit. De Patre D. N. Jesu Christi sentiebat David propheta cum dicebat: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Psal. L). Pater enim principium omnium est, cum quo omnia Filius fecit, Rex regum, pater universitatis, 65.0100B| et reformator saeculi labentis. Inter haec verba sancti viri dolor vulnerum atque animi ipsum duriter coarctabat. Quid faceret? Imminere obitus sui diem videbat, et ecclesias quas intra muros construxerat lapsuras esse sciebat. Itaque cum fletu conversus oravit dicens:
Omnipotens, clementissime Deus, qui in tribus sanctis patriarchis tuis, Abraham videlicet, Isaac et Jacob, voluisti trina invocatione gloriosum nomen tuum invocari, ut per unigenitum Filium tuum Jesum catholicae fidei cultores eximii agnoscerent, et perfecte crederent, quod in Trinitate perfecta Deus sis Pater ingenitus, aequalis Filio unigenito, atque compar Spiritui sancto: Pater verus, qui Filium verum ante mundi constitutionem et ante rerum stabilitatem 65.0100C| genuisti, qui Spiritum sanctum ex te procedentem de coelis ut corda discipulorum tuorum corroboraret, et nomen Christi hominibus clarificaret, transmisisti: cujus vera Trinitas consistit in unitate, una Deitas permanet in Trinitate, par Filio, aequalis Spiritui sancto. Nihil enim majus tibi, nihil minus alteri. Es enim idem ubique Deus, ubique tua majestas, tuum imperium, tua potentia, qui omnia ex nihilo per Unigenitum tuum formasti: qui descendens in uterum incontaminatae Virginis formam servitutis nostrae dignatus es accipere, et perfectus Deus perfectum hominem induere, ut hominibus subveniret factus caro, et non credentes ad viam veritatis converteret, incarnatus homo. Qui post partum Virginis puer collocatus in cunabulis humilitatem conditionis sibimet 65.0100D| exhibuit: qui pastoribus vigilantibus, magisque Aethiopiae stella praeeunte ostensus est ab angelis gaudentibus: qui tentationes diaboli et pro nobis opprobria caeteraque tormenta sustinuit, ut nos a laqueis visibilium et invisibilium hostium liberaret, nostrorumque criminum maculas detergeret, crucis patibulum pertulit, ut nos ad gloriam coelestis curiae, quam per Adam perdidimus. renovaret; et filius hominis incarnatus est, ut filios hominum filios Dei coelestiumque bonorum participes faceret: Tibi supplico, qui auctor nostrae resurrectionis exstitisti, ut nobis introitum coelestem aperires, et imperium diaboli captivares, et ascendens in coelum admirabili virtute tua captivitatem nostram duceres captivam: qui morte 65.0101A| tua mortuis vitam, et captivatis reddidisti medelam. Te clementer invoco, te misericorditer appello, ut Tornacenses Ecclesias, quantum potui mea parvitate sublimatas, et omnia habitacula sanctorum ab omni inquietatione daemonum conserves et defendas, sublimes et extollas. Oves meas pauculas praesentes et subsecuturas, usque in ultimam generationem custodias: ut sciant quia mitis es, Pater misericordiae et pietatis; dator scientiae et veritatis. Illis autem qui me indignum famulum tuum usque ad mortem gladiis et fustibus insecuti sunt, benigne indulge, meque cum sanctis tuis in horreum tuum digneris congregare. Illis etiam, piissime Deus, qui memoriam meam devote coluerint, largire fidem, confer amicitiam, clementissime Deus, qualiter pro fide catholica, pro religione 65.0101B| Christiana delectari, clementia tua non ignorat. Omnia siquidem nuda et aperta sunt oculis tuis. Ecce nunc tempus resolutionis meae appropinquat. Aeterne Deus, quid faciam? Mitte me ut sequar David dicentem: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Et iterum ait: Sitivit anima mea ad Deum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? Si potest fieri, permitte me assimilari B. Job, dicenti: Comparatus sum luto et assimilatus sum favillae et cineri. In te confido, Deus meus, te quaero, te videre desidero, quem semper in terris positus colui: cui me tota dilectione devovi, libera me, qui es benedictus in saecula saeculorum.
Et mox, iterum prorumpens in laudes Dei, ait: 65.0101C| Filium illum esse perhibet fides catholica, cui per prophetam clamat Pater, et dicit: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Et iterum: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te. Ipse est Jesus Christus Dominus noster Patri aequalis invisibilis, procedens de invisibili, alterius de aeterno, immortalis de immortali: qui naturam humanitatis nostrae juxta subsistentiam sibimet uniens ex ipsa corporea et virginali alvo sustinuit nativitatem. Non quod necessario gloriosa illa nativitate eguerit, sed ut ipsas nostrae substantiae sanctificaret primitas: quatenus etiam dum Christus carne unitus a benedicta Virgine Maria processisset; illa tam misera maledictio, quae adversus omne genus humanum prolata fuerat, cessaret, nec ulterius animas et mortalia corpora morti destinaret, atque 65.0101D| ut verum esse monstraret, quod voce prophetae praedixerat: Absorpta est mors in victoria. Et alibi: Abstulit Deus omnem lacrymam ab omni facie: ipse est Christus filius Virginis Mariae, qui surdis auditum, caecis visum restituit; siccis pedibus mare deambulavit, daemonia effugavit, ventos et maria placavit, 65.0102A| mundavit leprosos, curavit paralyticos, mortuos suscitavit, Judaeisque dicebat incredulis: Si verbis meis non creditis, saltem virtutibus et miraculis credere debetis. Unus est in Christo Filius Dei, qui sicut in veritate Filius Dei est invisibilis, ita in veritate Christus est visibilis. Induit etenim hominem perfectum Deus perfectus, ut exhiberet perfectam salutem hominibus. Et de Spiritu sancto audiamus prophetam orantem et dicentem: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Temeritatis quidem magnae est separare Filium a Patre, Patrem a Filio: Spiritum sanctum quasi non procedentem ab utroque. Inseparabilis enim Deus et inconvertibilis et impassibilis est. Filius, ut supra dictum est, aequalis Patri: Spiritus sanctus nec superior, nec melior ipso est, sed par Patri, aequalis Filio, procedens ab utroque: Spiritum 65.0102B| sanctum omnipotens Deus misit in mundum, ut Filium suum clarificaret ingenitus unigenitum. Quia vero Christus Filius Dei humana miracula faciebat, leprosos curabat, mortuos suscitabat, et caetera mundo inaudita, et ad demonstrationem Deitatis, virtute proprii Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicebatur. Verumtamen non est idoneum affirmare, quod D. N. Jesus Christus sit a Spiritu sancto clarificatus, ut pote qui per eum aliena virtute usus fuerit, et per eumdem Spiritum virtutem contra immundos spiritus assumpserit; sed potius debemus confiteri ejusdem Spiritum per quem tam praeclara miracula fecit. Affirmare etiam convenit omni credenti, illum oblationem vel sacrificium non pro se, sed pro redemptione 65.0102C| humani generis obtulisse Patri, cum nulla oblatione eguerit, qui peccatum incontaminatus nescierit. Propterea credat et affirmet fides catholica vivificatricem et propriam ipsius Verbi carnem esse factam. Vita enim naturaliter, ut Deus existens, quia proprie carni unitus est, vivificatricem eam professus est. Quia vero dicit: Amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam aeternam: non tamen eam ut unius hominis debemus existimare. Juxta naturam enim suam quomodo posset esse vivificatrix caro unius hominis? Fugiat infelix Judaeus: destruatur qui nativitatem Christi denegat haereticus. Collaudant Deum in personis trinum, in subsistentia vero unum Deum fideles: quem miseri in ira exspectant poenis infernalibus dati, quorum consortio gaudent mali angeli, 65.0102D| justi autem exspectant pro remuneratione laborum, quorum collegio Dei gratulantur angeli, adjuvante illo cujus beneficia praestantur infirmis, per quem gaudium datur afflictis: cui sit decus, imperium, potentia, cum Patre ingenito et Spiritu sancto per infinita saecula saeculorum. Amen.