Sermones (Caesarius Arelatensis)

This is the stable version, checked on 5 Ianuarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Sermones (Caesarius Arelatensis), J. P. Migne


I.

S. Caesario Arelatensi ascripti sunt sermones sequentes Appendicis tomi quinti S. Augustini operum, nempe:

Sermones 2, 4, 8, 10, 11, 12, 13, 15, 16, 19, 22, 28, 29, 34, 35, 37, 38, 40, 41, 42, 44, 45, 63, 66, 69, 76, 78, 89, 91, 93, 104, 107, 110, 112, 115, 116, 129, 131, 139, 145, 173, 174, 224, 225, 228, 230, 244, 249, 253, 256, 267, 269, 279, 281, 286, 288, 289, 292, 293, 301, 303, 305, 307, 308, 309, 313, 314.

II.(Ex Bibliotheca Maxima Patrum Margarini de la Bigne.) HOMILIA PRIMA. De Paschate. (1041D) Exsulta, coelum, et laetare, terra. Deus iste amplius ex sepulcro radiavit quam de sole refulsit. (1042D)Doleat infernus, quia resolutus est; guadeat, quia visitatus est.

Resultet, quia ignotam lucem post saecula longa vidit, et in profundae noctis caligine respiravit. O (1043A)pulchra lux quae de candido coeli fastigio promicasti, et inter fluenta sulphurea sedentes in tenebris et umbra mortis subita claritate vestisti. Confestim igitur aeterna nox inferorum Christo descendente resplenduit. Siluit stridor lugentium ille, soluta sunt onera catenarum, dirupta ceciderunt vincula damnatorum. Attonitae mentis obstupuere tortores. Omnis simul impia officina contremuit, cum Christum repente in suis sedibus vidit. Mox igitur ferruginei janitores descendente Christo talia inter umbrosa silentia caeci, metu incubante, submurmurant: Quisnam, inquiunt, est iste terribilis, et niveo splendore chorus? Nunquid noster talem excepit tartarus, nunquid in nostram cavernam talem evomuit mundus? Invasor est iste, non debitor; exfractor est, (1043B)non peccator; judicem videmus, non supplicem; venit jubere, non succumbere; erumpere, non manere. Ubinam putatis janitores nostri dormierunt, cum iste bellator claustra nostra vexabat? Hic si reus esset, superbus vel audax non esset. Si eum aliqua delicta fuscarent, nunquam fulgore suo nostras tenebras dissiparet. Sed si Deus est, quid in sepulcro facit? Si homo, quid praesumpsit? Si Deus, utquid venit? Si homo, quare captivos solvit? Nunquidnam iste cum auctore nostro composuit, aut forte ipsum aggressus vicit, et sic nostra regna transivit? Certe mortuus erat, certe victus erat. Illusus est praeliator noster in mundo; nescivit quam hic stragem procuraret inferno crux illa fallens gaudia nostra, parturiens damna nostra. Per lignum ditati sumus, per (1043C)lignum evertimur; perit potestas illa semper populis formidata. Nullus huc vivus intravit, nemo carnifices terruit. Nunquam hoc in loco fuligine et nigra semper caligine caecato injucundum lumen apparuit. An forte sol de mundo migravit? Sed nec coelum nobis astraque parent, et tamen infernus lucet. Quid agimus? Quomodo vertimur? Defendere contra istum non valemus cruentas domus, et obtinere nostri averni custodiam non valemus! Male turbati sumus. Lumen obtenebrare nequivimus, insuper et de nostro interitu formidamus.

HOMILIA II. De Paschate. Magnum et admirabile Paschae et baptismi sacramentum (1043D)jamdudum etiam in Veteri Testamento vel lege novimus consecratum. Celebre a saeculis est, cum B. Moyses populum Domini de Aegypto et de jugo indignae servitutis educeret (Exod. XV), celebre est facere plebi transitum maris Rubri profundum natura rerum obstupescente potuisse. Hic primo loco diligentius inspiciamus, quid talis servitus, vel quid talis transitus aedificationis possit afferre: quia et B. Apostolus dicens haec omnia in figura facta sunt illis, in coelesti auctoritate confirmat illius temporis signa atque miracula ad futurae redemptionis pertinuisse mysteria. Sic enim ait: Patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari. (1044A)Nostris ergo jam tunc sub illius populi ducatu nostris commodis militabat divina virtus, praedives in beneficiis, sed semper in promissis. Dux quidem erat eis B. Moyses, sed eos in columna lucis et nubis Filius et Spiritus S. praecedebat. Hoc loco agnoscamus imprimis quod plebs quae praepositos suos studet audire, Deum sequitur, et per Deum hominem pervenit ad salutem. Ergo filii Israel ad libertatis et quietis et regni sedem per difficiles itineris vias ducis Moysi et sacerdotis sui dum non reluctantur imperio, Dei meruere comitatum. Nec immerito eos hostis non attigit: Lux praecessit, fluctus expavit. Sic Propheta testatur. Et increpavit, inquit, mari Rubro, et recessit (Psal. CV). Et iterum: Mare vidit et fugit (Psal. CXIII). Quid vidit? Hoc itaque quod in baptismo (1044B)credi debet. Sine dubio illud terribile profundum atque secretum assistentis inhorruit majestatem, et ad praesentiam sui cessit auctoris. Et ideo filii Israel securi vel inter undas transeunt, vel sub undis, cum super eos praeruptae vastorum gurgitum moles pendentibus dextra laevaque fluctibus imminerent, cum creatura insensibilis elementi factorem suum sentiens, transmeantibus circumflua praeberet viam, et in persequentes pararet refusa vindictam. Secundum haec, si et nos vitia et crimina quasi Aegyptum reliquimus, et currat unusquisque nostrum intento corde post Christum, auctorem peccati diabolum Christianus idem Hebraeus Aegyptum non timebit. Talis est enim natura et infirmitas inimici: te recedente cedit, et per dorsum tuum, si legem (1044C)Domini tanquam Moysen sequaris, ingreditur. Ecce hostem, quem fugisse vicisse est. Jam primum durissima illa Aegypti tyrannica servitus, quid aliud praeferebat, quam diabolum super humanum genus peccatorum exercere dominatum. Quid, inquam, aliud erant illa vilia et horrenda in luto et paleis Pharaonis imperia, nisi foeda atque terrena diabolicae voluptatis officia, et vitiorum detestanda contagia? Siquidem infructuosa et inania vitae hujus opera paleae sunt. Paleae, inquam, nimium flammis amica materia.

Sed et hoc ipsum quod Pharao parvulos Hebraeorum pueros jubet interfici, et feminas reservari, diaboli utique speciem praeseferens, inimicus spiritus, et amicus carni, invidens virtuti, consentiens (1044D)voluptati: fortitudinem praefocabat, concupiscentias nutriebat. Haec itaque servitus, quod pejus est, non illius tantum temporis fuit, sed etiam nunc animas negligentium et infidelium multo periculosius nexibus blandae captivitatis involvit. A quo enim quis vincitur, sicut et Apostolus testatur, ejus et servus est: iste obtemperat injustitiae, ille irae; iste superbiae, ille saevitae; iste malitiae, ille iracundiae; iste avaritiae, ille luxuriae. Nescio quomodo se inter haec ingenuum dicere audeat, quem tot domini in partes suas distrahunt. Quid prodest quod liber est in natura, qui servus est in conscientia? Videmus nos extrinsecus generis claritate sublimes intrinsecus mentis infirmitate degeneres. Innocentum dominos, (1045A)et criminum servos. Jam melior est vernaculorum ratio, quos originalis videtur inclinasse conditio. Habetis boni famuli vestram consolationem, pro libertate complectimini honestam servitutem. Intolerabile jugum et foeda dominatio, et erubescenda subjectio. Aut quid spei relinquitur servienti, ubi aeterna mors juncta est servituti. Sine causa est a foris vel genere vel honore conspicuus, qui non est intus ingenuus. Gravi damnatione iterantur crimina, postquam Christi sanguine sunt redempta. Inexcusabile malum est post mortem Redemptoris nostri Domini servum maculari peccatis. Si forte charissimi hominis cujuscunque servus duris domini sui urgeatur imperiis, quocunque fugiendo aut latitando evadere et declinare iniquum dominum potest. Servus (1045B)peccati quo fugiet? Quo se trahet? Quocunque fugiat, non fugit seipsum. Non est quo eat mala conscientia. Sequitur se, imo non recedit a se. Vix aliquod deforis potest esse remedium, quando intus est vulnus inclusum. Quid prodest quod homo sonantem fugit arcum, qui jaculum secum portat infixum? Serpens ille etsi revocavit morsum, reliquit venenum. Fecit quisque peccatum ut aliquam caperet voluptatem. Remanet quod damnat, praeterit quod delectat. Consummata iniquitas permanet, voluptas fugitiva pertransit. De hac ergo servitute et de his hostibus usque ad baptismi littora Dei populum persequentibus innumera captivorum millia per sacri fontis irriguum liberat Christo, et confringit super aquas caput draconis magni. Ac sic ille saevissimus draco (1045C)proprium venenum in necem sui refusum sensit exitii; ac dum nocere se credit, dum contra Dominum suum caecus impetum facit, dumque tormenti sui illidit in solida, ictu suo repercussus, fortem fuisse se doluit, et omnem nocendi potentiam se amisisse cognovit, qui noxios virulentorum dentium morsus sacro in corpore reliquit. Et ideo nunc infelices quosque, quos sibi assensum facilem accommodare praeviderit, ad fauces suas sollicitationum carminibus trahit, ut voluntariam praedam inermis exspectet. Ac proinde prostratus Domino humanum genus non quasi fortior impugnat, sed iniqua consilia quasi debilitatus insibilat. Cujus vos carmina ut possitis evadere, de eloquiis Dei vocem sacrae incarnationis libenter audite. Hunc Christus non in sua divinitate, (1045D)sed in nostra carne superavit, ut etiam a nobis eum superari posse monstraret. Hunc, inquam, per sanctos suos Christus interfecit. Et forte hic est ille serpens quem beati Moysi virga in serpentem versa, consumpsit (Exod. IV). Quo genere jam tunc evidenter ostendit, per virgam item, per Christi Domini regiam potestatem, conterendum esse mortis auctorem. Moysi itaque contra maleficos decertante, modo convertebatur virga in serpentem, modo serpens revertebatur in virgam. Quid est hoc? In serpente personam hominis maledicti qui crucifigendus maledicebatur, agnosce. In virga sceptrum regiae dignitatis intellige. Quid virga in serpentem? Idem Deus in hominem mutatus.

(1046A)Quid serpens in virga? Is homo in Deum receptus. Ac sic in homine est exinanita divinitas, ut in Deo glorificaretur humanitas. Habemus adhuc in eptatico, sub simplici et pari signo sacrae redemptionis insignia. Cum in deserto filii Israel absque ulla misericordia venenatis serpentum morsibus sternerentur, legitur (Num. II) beatus Moyses divino commonitus instinctu serpentem aereum praefixum ligno inter medias morientium erexisse turbas, et mandasse pereuntibus ut post exceptos virulentos ictus ad praesentiam serpentis pro recipienda sanitate concurrerent. Quo confugientibus, tam prompta aderat salubritas medicandi, quam velox inerat felicitas intuendi. Sequebatur certum sub momentanea contemplatione remedium, quia latebat in serpente (1046B)mysterium. Si dixerimus hoc in loco quia nomini typum species refugienda praetulerit, quis non ad ipsum contremiscat auditum? Sed quis vel cogitare istud auderet, nisi ipse mysterii exposuisset figuram, qui figurae ipsius suscepit injuriam? Qui proprio per Evangelium testatur oraculo. Sicut, inquit, Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet hominis filium (Joan. III). Videamus autem quid sibi velit contra serpentium virus serpentis aspectus. Serpens ab initio maledictus erat. Et qui suspendendus fuisset in ligno sicut et Salvator, maledictionibus replebatur. Iterum enim dicit: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI). Videmus quid serpens contra serpentem. Item damnatus contra damnatum, maledictus contra maledictum, sapientia contra calliditatem, (1046C)bonitas contra malitiam, acetum et fel contra venenum, mors contra mortem consumens devorantem, et interficiens occidentem. Sic et ipse Dominus loquitur per prophetam: O mors, ero mors tua, morsus tuus ero, inferne (Ose. XIII). Sed etiam modo medela, si volumus, nobis contra morsum serpentis, viso serpente confertur. Quod tunc evidenter impletur, quando peccatum ipsius peccati cognitione curatur, et crimen criminis confessione aboletur. Ac sic homo quando dicit cum propheta: Quoniam iniquitates meas ego agnosco, et delictum meum contra me est semper (Psal. L), quando bene respicit peccatum suum, sanat morsum serpentis per serpentis aspectum. Serpens itaque contra serpentem, hoc est Christus persequens peccatum sub habitu peccatoris. (1046D)Et ideo dixit Apostolus: Et de peccato damnavit peccatum in carne (Rom. VIII). Idem peccatum originale delevit per carnem similem peccatricem, et de peccato peccatum, id est mortem de morte contrivit. Recte peccati nomine mortem appellavit, quia eamdem de peccato constat esse generatam. Secundum haec, nihil est aliud procedens de serpente sanitas, quam latens quasi sub peccati carne divinitas. Quae cum ita sint, charissimi, introspicientes nosmetipsos, si aliquid vulneris senserimus, statim refugientes peccatum, confugiamus ad Christum. Ad illum spei nostrae elevemus obtutum; ad illum mentis oculos conferamus. Cujusmodi autem sit iste morsus debemus agnoscere. Qui alienum malum respicit, qui in (1047A)alienam rem anxia cupiditate suspirat, qui alienam mulierem importunis oculis et mortem ad se trahentibus conspicit, qui in alieno corpore sacrificat diabolo, animam suam toxicato spiculo in corde percussus est: hic quam debili morsu, tam exitiabili sauciatus est. Qui malitiam vel invidiam tanquam vulnus inclusum in visceribus retinet, amarissimo atque mortifero dente laniatus est. Qui fide vacuus, et odio plenus, totus draconis illius devoratus morsibus. Sed et si ita sit, nullum convenit desperare. Legimus in Jona propheta (Jonae II), quomodo bestia etiam devoratum cogatur evomere. Ergo inter diversos morsus, respiciamus ad Christum, ut ille ad nos respiciat. Hic respiciamus ad sanatorem nostrum, jam illic a peccatoribus nisi forte in judicio non videndum. (1047B)Aut quomodo quis videre poterit auctorem gloriae, dicturus vale ultimum rerum naturae? Et ideo qui illum hic agnoscere noluerit acquisitus, jam eum illic non poterit videre damnatus. Nunc ergo eum fide et operibus ante conspectum nostrum constituamus, et ad coelum oculos spe ducente jaculemur. Demonstravit in Veteri Testamento Moyses remedium, postquam serpens momordisset. Christus etiam istud ostendit, quomodo, si resistas, mordere non possit. Videte nomen Dei vestri quantum prodesse possit in gratia, quod tantum profuit in figura. Referuntur ad serpentem cum remedio aspexisse redimendi. Quantum salubrius erit, si ad Christum respiciant jam redempti!

HOMILIA III. De Paschate. (1047C) Hodierni diei sacrosancta solemnitas, Hebraice phase, Graece pascha, Latine transitus interpretatur. Hoc celebraverunt Judaei post longum captivitatis jugum ex Aegypto recedentes. Ecce etiam nunc populum Dei liberatum; ecce iterum phase agitur, iterum transitus celebratur. Quomodo iterum transitus celebratur? Idem de servitute ad libertatem, de iniquitate ad justitiam, de culpa ad gratiam, de morte ad vitam per salutifera fluenta transitur. Potes iterum excelsi brachii antiqua Rubri maris exercere miracula. Ingreditur anima vitales undas, velut rubras Christi sanguine consecratas. Ingreditur mortiferis plena debitis, paulo post felicibus peccatorum ditanda (1047D)naufragiis. In uno eodemque undae salutaris elemento, tanquam Aegyptius peccator perit, tanquam Hebraeus justitia tota permansit. Reus diluitur, reatus aboletur. Mira Domini clementia, quae irrevocabile scelus, et infectas criminum maculas, ad infectum revocat, et peccatorem peccato moriente vivificat. Ecce homo fonte demergitur, et sola secreto munere hominis culpa damnatur. Criminosus tingitur, et solum crimen exstinguitur. Quo genere propheticum illud impletur oraculum: Et operuit, inquit, aqua tribulantes eos; et unus ex eis non remansit (Psal. X). Unus ex illis id unicum ac primum illud originale debitum sacri fontis unda vacuavit. Illud singulare delictum primi parentis interemit. Ostendit (1048A)hoc in loco magnificentia tanti muneris beatam praesentiam Trinitatis. Ecce mala innumera antiquis ac recentibus impressa vulneribus, perpetuis gehennae vix expianda suppliciis, terna submersione purgantur. Uno momento operante velociter Deo, inter aquarum sinus flammarum pabula consumuntur. Et ideo B. Apostolus dicit: Consepulti sumus cum Christo per baptismum in mortem. Demerguntur animae sacro gurgite, veniunt confinia mortis et vitae. Et quae perditioni obnoxiae fuerant illo primae nativitatis exortu, salutifero renascuntur occasu. Exuuntur foeditate invisibilis senectutis, et peccatorum deformitate contractae, induuntur pulchritudine coelestis infantiae. Stupemus interdum ad magnitudinem novitatis, si quando audimus aut legimus Dominum Jesum Christum (1048B)ex sola femina cessante virilis consortii societate progenitum. Ecce nunc peregrinantibus naturae legibus, innumerae per omnem terram multitudines de solo sinu fontis tanquam partu virginis procreantur. Gaudeat Christi Ecclesia, quae ad similitudinem beatae Mariae sancto Spiritu operante ditatur, et mater divinae prolis efficitur. Cesset ergo infidelium caecus error asserere, quod femina quae sine viro filium potuit parere, virgo non potuit permanere. Ecce quantos et quantorum fratres sub una nocte nobis edidit fecunda de sinu integritatis Ecclesia mater et sponsa. Mirabaris paulo ante de incorruptione nascentem hominem: mirare nunc, quod non minus novum est, etiam renascentem. Conferamus si placet has duas matres, et utriusque generatio fidem nostram in alterutra (1048C)corroborabit. Mariam secreto implevit illapsu sancti Spiritus obumbratio, et Ecclesiam in fonte benedicto sancti Spiritus maritavit infusio. Maria filium sine peccato genuit, et Ecclesia in his quos generavit peccata consumpsit. Per Mariam natum est quod in principio erat, per Ecclesiam renatum quod in principio perierat. Illa plurimis generavit, haec populos. Illa, ut novimus, virgo permanens semel peperit filium, haec semper parit per virginem sponsum. Quod ergo putabas a saeculis singulare miraculum, jam munus annuum recognosce. Si resurrecturum esse te dubitas, mirare in te prolem, quam paulo ante noveras mortis haeredem. Ubi sunt qui dicunt esse genesim vel fatum, per quod in peccatum transire pars hominum violenta necessitate cogatur? Ubi (1048D)sunt qui dicunt esse animas, quae cum damnatione natae ad mortem cogente malae naturae praefinitione rapiantur? Jam primum si ita est, quare malos et humana lex et divina condemnat, nisi quia vitium voluntatis in culpa est? Justitia enim non punit, quod natura compellit. Sed esto. Aliquis deputatus fuerit perditioni, praejudicata sorte nascendi. Ecce descenditur in fontem tanquam in sepulcrum. Etiam si maculata fuisset natura, utique evanuisset in nihilum. Accepisset deterior origo terminum, quia sumebat melior vita principium. Hic jam videmus quomodo nos Deus noster de manu redimit inimici. Totus homo diluitur, absolvitur, innovatur. Cum venerit diabolus, jam non agnoscit suum, quem exinanita et exposita (1049A)natura in adoptionem Christi emancipavit, et in gremium Patris de mali persuasoris jure transfudit. Abstulit sine dubio renascentis gratia libertatis. Nec jam obnoxii esse possunt primae origini secunda nativitate nati. Quid mihi nunc quicunque es ille, ingeris naturale Adae vinculum, cum me in Christo agnoscas renatum? Quid mihi inquam peccatum opponis alienum, ubi mihi remitti profiteris et proprium? Quid opponis mihi veteris chirographi debitum, cum illud videas nova cautione vacuatum? Cautionem enim et pactum cum Christo in baptismo fecimus, ut homo illi servaret innocentiam, et ille homini redderet gloriam; famulus servitium offerret, et Dominus regnum pararet. Quid agat inter haec familiae persuasor alienae? Videt servos quondam suos inique a se occupatos per (1049B)agnitionem Christi ingenuitati traditos, et se causae praejudicio cecidisse, et se plus petendi incurrisse discrimen. Quomodo plus petendi incurrisse discrimen? Quomodo plus petendi? Si quidem cum ei homo per peccati obedientiam deberetur, ille Deum specie hominis deceptus appetiit, et in ipsum coeli dominatorem parricidales manus inferre praesumpsit. Et subito per tantum nefas etiam crimen majestatis incurrit, ac sic hominem quem violentus tenebat, proscriptus amisit. Proscriptus, inquam: nam statim in ipso homine quem redemptio in ejus originem revocavit, titulos suos Christus affixit. Haec est illa crux quam in postibus regiis signatam (Exod. XII) in fronte gestamus, quam justissime in possessione receptam Dominus cardinalis et imperator legitimus impressit, (1049C)ut nos vere dici domus divina possimus.

Ad hominem enim per Apostolum suum Deus loquitur: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III). His de causis praepotens et superbus proscribi meruit, quia jam saeculo reus, ut dictum est, majestatis apparuit. Nam in excelsis factori suo charus, tunc divinitatis consortium factoris immemor concupivit, nunc jam in auctorem rerum cruentas manus consuetudine impietatis extendit. Ac sic praedonis justa damnatio gratuita captivi facta est manumissio. Et ideo nunc gemit, invidet, circuit, si forte vel furto a nobis possit auferre instrumentum ipsius manumissionis, et acquisitae tabulae libertatis. Totis itaque viribus studet, si quomodo valeat hominem indulto nudare privilegio, et operante peccato (1049D)velut ingrato praejudicare liberto. Tabulae autem nostrae, charissimi, fides nostra est, in paginis cordis inscripta. Libertas nostra, Dei gratia et conversatio nostra est. Libertas, inquam, nostra est cultus religionis, justitia operis, puritas castitatis. Hanc omni mentis vigilantia contra diabolum vindicemus: quia tanto infectior est ad expugnandum animae thesaurum, quanto magis eum novit esse pretiosum. Et ideo quia meminit exsul coeli quid agatur in coelo, quanta homini trementi sermones Dei praeparetur remuneratio, zeli indicat magnitudo. Prodit gloriam, dum exercet invidiam. Et inimicus est beneficiis illius, qui de terra assumptum hominem secum regnaturum esse promittit in coelo, ut fidelium beatitudo (1050A)mortalium in confusionem rebellium transeat angelorum.

HOMILIA IV. De Paschate. Opportune et congrue sub die insignis solemnitatis hodiernae in vocem exsultationis assurgimus, et cum Apostolo dicimus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI).

Hodie interfectis Aegyptiis, de luto ac paleis Dei populus, id est de vilissimis et inanissimis operibus liberatur (Exod. XII). Hodie Agnus ille qui tollit peccata mundi in redemptionem humanae salutis offertur, quando postes domorum sanguine illius jubentur inscribi: id est crucis titulo frons nostra depingi, ne locum angelus exterminator inveniat. Sub hoc tempore (1050B)excutitur Pharao cum exercitu in mari Rubro. Pereuntibus sacro in fonte peccatis, tanquam in rubras Aegyptii demerguntur undas. Rubras, id est Christi sanguine consecratas. Sub hoc tempore pro reditu filii junioris, qui perierat, et inventus est pro salute gentilium, saginatus ille vitulus immolatus est (Luc. XII). Junior autem filius nos sumus, qui seniore fratre, id est Judaeis tardantibus, intrare nolentibus, ad Creatorem nostrum revertimur sub poenitudine peccatorum. Everteramus enim et prodideramus a Deo Patre substantiam. Videamus quam substantiam, id est universae naturae bona. Dei enim est substantia omne quod vivimus, sapimus, cogitamus, intellectus et ratio ad discretionem boni et mali. Dei substantia est etiam libertas arbitrii quam acceperamus, vel ad (1050C)declinanda blandimenta peccati, vel ad incitandum liberae voluntatis affectum in auctoris obsequium, vel ad custodiendam imaginem et similitudinem Dei. Has ergo datas nobis et intus insertas a creatore divitias, in privatos transtulimus usus, et consumpseramus in exercitia vitiorum derelicto fonte virtutum, peregre et nimis longe a patre profecti (Ibid.), non locis ab eo et regionibus, sed cordibus et operibus discedentes. Qui enim sequitur proprias voluptates, et per passiones suas rapitur, exsul a Deo efficitur. Ad quem suscepta peccatorum agnitione redeuntibus nobis, et quidem redeuntibus non gressu corporis, sed mentis affectu, cum immensa misericordia, cum ineffabili laetitia et consolatione obviam venit inter festa convivii, ordinat choros atque symphonias, id (1050D)est exsultationes coelestium gaudiorum, quibus angeli laetantur in coelis uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV). Redeuntibus itaque nobis ad emendationem, hoc convivium quotidie celebratur.

Quotidie Pater Filium recipit. Semper Christus credentibus immolatur. Hic est ergo ille vitulus saginatus quem in Veteri Testamento docemur offerre (Num. XXIX). Vitulus ex bubus, id est ex patriarcharum, ex prophetarum, ex Abrahae generatione descendens, masculus immaculatus. Masculus, id est contra omne peccatum robustus ac validus. Masculini enim et virilis est animi illecebram repudiasse peccati, sicut femineae fragilitatis ignavia est vitii suscepisse lasciviam. Unde et ille typum gerens diaboli (1051A)Pharao (Exod. I), premens populum Dei, inimicus spiritui, amicus carni, fortitudines praefocabat, concupiscentias invertebat. Mortuus ergo est Christus propter iniquitates nostras, et sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Hic est ille agnus quem in una domo comedere ex lege praecipimur (Exod. XII), succinctis lumbis nostris. Comedere autem cum pedibus. Quid est in una domo? id est in unitate Ecclesiae jubemur carnes ejus assumere. Ariani ergo et diversae haereticorum perversitates, non in una illum comedunt domo. Quod ideo, sicut in diluvio non salvatus est, nisi qui inter arcam Noe fuit inventus, ita diversae fidei homines extra Ecclesiae domum non habentes agnum, qui est Christus, (1051B)salvi esse non possunt. Quod vero hujus agni caput cum pedibus comedere nos debere Scriptura commemorat, hoc est, ut Deum et hominem pari confessione veneremur. Caput accipiamus de eo quod dicit B. Joannes, In principio erat Verbum (Joan. I). Pedes vero de eo quod Apostolus scribit: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominis factus, et habitu inventus ut homo (Philip. II). Et factus ex muliere, factus sub lege (Galat. IV). Oportet ergo ut hujus nostri agni carnibus succinctis lumbis, id est, mortificatis carnalibus passionibus, cum summa cordis et corporis puritate vescamur. Caput cum pedibus, id est, et ex Deo genitum credamus, et ex homine procreatum. Quod autem dixi et ex Deo genitum, forte sint aliqui de minus eruditis qui dicant (1051C)in corde suo: Quomodo Deus Filium genuit? Nihil hic corporeum cogitemus. Quid est enim Deus Deum genuit, nisi de igne ignis apparuit, lux de luce processit? Ergo propter aliquos qui tardi sunt ad intelligendum, aliquam jam speciem vel comparationem de terrenis ac visibilibus assumamus. Verbi gratia: si lampas accendatur ex lampade, si una illuminatur ex alia, non tibi videtur flamma quodammodo flammam parturiens, splendorem de splendore genuisse? Non tibi videtur inaestimabili ratione natum fuisse lumen ex lumine? Quod cum de lampade ad lampadem transferatur, licet duae lampades ardeant, tamen ille ignis ipse est utique in secunda, qui splendebat in prima. Nunquid de nihilo, aut de aliquo novo initio factus est ille ignis? Sed magis de natura sui (1051D)splendoris effusus est. Ergo illa illuminatio quae de prima lampade videtur accensa, non quasi ex nihilo in secunda esse coepit, sed de cognato splendore processit, qui in primi luminis origine jam manebat; et licet in utraque lampade genuina et duplex micare videatur flamma, utraque tamen una substantia est: ita et unigenito Dei Filio, si species personae propria est, generis tamen natura communis est, non de Patre incipiens, sed ex Patre cum Patre subsistens. Omnia de nihilo creata sunt, ille solus de Deo Deus. Hic ergo cum in forma Dei esset, formam servi pro salute servorum suscepit, et in ligno crucis cum vitae esset lignum appensus est, quasi seipsum pensaret in pretium perditorum. Alapis caesus est, spinis (1052A)coronatus est. Quod vero coccinea indutus est chlamyde, indumenta Christi merita sanctorum sunt. Jam tunc itaque martyrum sanguine in illo cocci colore perfunditur. Quod autem Judaei purpurea chlamide indutum flexo adorant genu, vellent nollent, regem illum et Dominum confitentur. Quod autem in cruce dixit Sitio (Joan. XIX), fidem in suis requirebat. Sed quia in propria venit, et sui eum recipere noluerunt (Joan. I), pro suavitate fidei ei perfidiam propinaverunt. Porrigitur acetum malitiae, quia vinum sapientiae quod a Christo acceperant peccando perdiderant. Potatur acerbitate malorum nostrorum, daturus dulcedinem bonorum suorum. Sed et nunc quotidie quando peccatis contristatur, exacerbatur, aceti quodammodo illi potus et cibus fellis ingeritur. (1052B)Velum templi scinditur (Matth. XXVII; Marc. XV). Velum ornamentum tabernaculi est. Coruscante igitur gratia, Ecclesia aedificatur, Synagoga destruitur. Veli templum honore nudatur, remoto per adventum Christi velamine litterae, ut cum Paulo (I Cor. III) revelata facie legis interiora pandantur. Resurgunt laxata sede tartarea cum Christo sancti, et quem superi non recipiunt, inferi Deum esse cognoscunt? Unde nos agnoscentes erga nos divinorum beneficiorum alta mysteria, respondeamus in quo possumus misericordiae Redemptoris. Demus illi compunctionem Dei peccatorum emendatione pro spinis suis. Offeramus illi cor suo timore confixum pro clavis suis. Reddamus illi palmam perseverantiae pro alapis suis.

HOMILIA V. De Paschate. (1052C) Magnitudo coelestium beneficiorum angustias humanae mentis excedit. Et propterea ita ordinavit divina providentia, ut quod capere in nobis ratio rerum mole victa non poterat, fides devota conciperet, et intellectum credulitas robusta nutriret. Cum ergo per primam transgressionem Adae origini et morti obnoxii teneremur, perspiciens ex alto Deus in quo essemus genere debitores vitae, qualitates captivitatis reparavit munus redemptionis: id est, ut pro debita morte offerret indebitam. Et quia nec nos habebamus unde viveremus, nec ille unde moreretur, materiam de nostra mortalitate suscepit, ut sua immortalitate collocata, mori posset vita pro mortuis. (1052D)Et ideo qui corpus assumptum ablaturus erat ex oculis nostris, et sideribus illaturus, necessarium erat ut nobis in hac die sacramentum corporis et sanguinis consecraret ut coleretur jugiter per mysterium quod semel offerebatur in pretium, ut quia quotidiana et indefessa currebat pro hominum salute redemptio, perpetua etiam esset redemptionis oblatio, et perennis victima viveret in memoria, et semper praesens esset in gratia, ac unica et perfecta hostia fide aestimanda non specie, nec exteriori censenda visu, sed interiori aspectu. Unde merito coelestis confirmat auctoritas quia caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum, quandoquidem qui auctor est (1053A)muneris, ipse etiam testis est veritatis. Nam invisibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui, verbi sui secreta potestate convertit, ita dicens: Accipite et edite, hoc est corpus meum. Et sanctificatione repetita: Accipite et bibite, hic est sanguis meus. Ergo et nutum praecipientis Domini, repente ex nihilo substiterunt excelsa coelorum, profunda fluctuum, vasta terrarum. Pari potentia in spiritualibus sacramentis verbi praecipit virtus, et rei servit effectus. Quanta itaque celebranda beneficia vis divinae benedictionis operetur, quomodo tibi novum et impossibile esse non debeat, quod in Christi substantiam terrena et mortalia commutantur, teipsum qui jam in Christo es regeneratus, interroga. Dudum alienus a vita, peregrinus (1053B)a misericordia, a salutis vita intrinsecus exsulabas. Subito initiatus Christi legibus et salutaribus mysteriis innovatus, in corpus Ecclesiae non videndo, sed credendo transisti, et de filio perditionis adoptivus Dei fieri occulta puritate meruisti. In mensura visibili permanens, major factus es teipso invisibiliter sine quantitatis augmento. Cum ipse atque idem esses, multo aliter fidei processibus exstitisti, in exteriore nihil additum est, et totum in interiore mutatum est. Ac sic homo Christi filius effectus, et Christus in hominis mente formatus est. Sicut ergo sine corporali sensu, praetenta utilitate deposita, subito novam indutus es dignitatem, et sicut hoc quod in te Deus laesa curavit, infecta diluit, maculata detersit, non oculis sed sensibus tuis sunt credita, et (1053C)ita cum reverendum altare cibis satiandus ascendis, sacrum Dei tui corpus et sanguinem fide respice, honore mirare, mente continge, cordis manu suscipe, et maxime haustu interiori assume. Quod si illud legis manna, de quo legitur, pluit illis manna, ut ederent (Deut. 8; Ps. LXXVII), hoc unicuique sapiebat quod desiderium concupisceret; aliud erat quod sumebatur, aliud quod videbatur, invisibiliter sapor ille in singulorum sensibus formabatur. At vero illud legis manna coelitus illapsum, per multimodas suavitates, naturae meritum et generis sui excedebat intuitum. Et cum creaturam suam dispensatio largitoris multiplici diversitate condiret, praebebat gustus quod ignorabat aspectus. Juxta percipientis desiderium escae illius novitas et dignitas nascebatur. (1053D)Unumquemque variis et alienis saporibus reficiebat mellifluum pluviae illius donum, et multiplex sicci imbris obsequium. Quae cum ita sint, quod illic aviditas faciebat, hic fides faciat. Quod si in corpore cibus sapiat, in pectore Deus credulitate proficiat, sicut legimus: Accedat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII). Ideo quod ibi delectatio obtinebat in faucibus, hic benedictio operetur in sensibus. Ad cognoscendum et percipiendum sacrificium veri corporis, ipse te roboret, et potentia consecrantis invitet. Qui tunc latuit praefiguratus in manna, sit tibi nunc manifestatus in gratia. Ipsum autem fuisse in mannae illius specie praesignatum, etiam propheta evidenter ostendit, dicens: Panem (1054A)coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo (Psal. LXVII). Et quis panis angelorum est, nisi Christus, qui eos cibo suae charitatis et lumine suae claritatis exsatiat? hic panis, dicente propheta: Sexta die duplum colliges, sabbato autem non colliges (Exod. XVI), dum a primo, id est a dominico in lege tribuitur, et in solo sabbato denegatur, jam tunc Christus ab Ecclesia, cui dominicum corpus resurrectio consecravit, recipiendus ostenditur, et synagogae, ad quam cultus sabbati pertinebat, negandus esse praedicatur, dum dies iste, id est dies septimus coelestis panis fraude mutilatur. De quo pane vetus narrat historia, nec qui plus collegerat habuit amplius, nec qui minus paraverat reperit minus, eo quod Eucharistiae sacra perceptio non in quantitate, (1054B)sed in virtute consistat. Quod corpus sacerdote dispensante tantum est in exiguo quantum esse constat in toto. Quod cum Ecclesia fidelium sumit, sicut plenum in universis, ita integrum esse probatur in singulis. De quo sensu apostolica sententia docet, dicens: Qui multa habet, non abundabit; et qui modicum, non minorabit (II Cor. VIII). Si forte esum panis esurientibus apponeremus, non ex toto perveniret ad singulos, quia particulatim et minutatim portionem suam unusquisque praesumeret. De hoc vero pane cum assumitur, nihil minus habent singuli quam universi. Totum unus, totum duo, totum plures sine diminutione percipiunt: quia benedictio hujus sacramenti scit distribui, nescit distributione consumi. Sacramenti itaque hujus formam, etiam in (1054C)Judaeorum paginis invenimus expressam. Nam de Melchisedech in Genesi legimus, et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum, et benedixit Abrahae (Gen. XIV). Melchisedech autem fuit sacerdos Dei summi. Dum a praeputio, id est a gentili, circumcisio futura benedicitur, Ecclesiae gloria praedicatur, et Synagogae infideli plebs ex gentibus acquisita praeponitur. Hic ergo in Melchisedech, cujus genealogia vel origo notitiam illius temporis latuit, oblatione panis et vini hoc Christi sacrificium praesignavit. De quo propheta pronuntiat: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Nam et beatus Moyses de eo mysterio loquens, vinum et sanguinem sub una appellatione significat in benedictionem patriarchae, dominicam passionem (1054D)multo ante demonstrans, ita inquiens, lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum (Gen. XLIX). Adverte quam evidenter constat vini creaturam Christi sanguine nuncupatam. Quid adhuc de hac duplici specie inquirere debeas, ipso Domino attestante, cognosce. Nisi, inquit, manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI). Quod testimonium contra Pelagii blasphemias evidentissimum atque validissimum est, qui asserere arrepta impietate praesumit, non propter vitam, sed propter regnum coelorum baptismum parvulis conferendum. Sub his enim Domini verbis, quibus evangelista pronuntiat, non habebitis vitam in vobis, aperte intelligenda est (1055A)omnis anima munere baptismi vacua, non solum gloria carere, sed vita. Hoc itaque dominici sanguinis vinum aqua esse miscendum non solum traditione Dominus, sed etiam ipso genere passionis ostendit, ex cujus sacro latere sanguis et aqua lanceae illisione profluxit, sicut et propheta multo ante praecinit, dicens: Percussit petram, et fluxerunt aquae (Psal. LXXV). Et Apostolus: Bibebant de spiritali consequenti eos petra; petra autem erat Christus (I Cor. X). Bibebant autem, inquit, de consequenti eos petra. Vides quod qui de Christi gratia biberit, sequitur eum Christi misericordia. Sed in Salomone de ipso Domino praedictum legimus: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum (Prov. IX): id est corpus hominis assumpsit, in quo habitavit plenitudo divinitatis. Et subdidit columnas (1055B)septem. Quia illum benedictio Spiritus sancti gratiae septiformis implevit. Mactavit hostias suas, miscuit in cratere vinum suum, et paravit mensam suam. Et in sequenti: Venite et edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis. Admixtum ergo aqua vinum legimus, nunc causam quare utrumque Dominus misceri voluerit, inquiramus. Quando in Judaeorum convivio nuptiale vinum, id est fides in eis deficiebat: vinum, inquit, deficiebat (Joan. II), quia vinea fructum negabat, de qua dicitur: Exspectavi ut faceret uvas, fecit autem spinas (Isa. V). Unde et sertum spineum capiti Redemptoris imposuit, quando Dominus nuptiali tempore, id est quando sponsus Ecclesiae suae paschali exsultatione jungendus aquas in vina convertit: manifeste (1055C)praefigurabat multitudines gentium de sanguine sui gratia esse venturas. Per aquas enim populos significari sacris aperitur eloquiis, sicut legimus, Aquas istas quas vidisti, populi sunt, et gens et linguae (Apoc. XVII). Advertimus in aquis figuram gentium demonstrari, in vino autem sanguinem dominicae passionis ostendi; ac sic dum in sacramentis vino aqua miscetur, Christo fidelis populus incorporatur et jungitur, et quadam ei copula perfectae charitatis unitur, ut possit dicere cum Apostolo, Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames, an persecutio (Rom. VIII)? et reliqua. Deus autem homini suscepta sanctificatione miscetur, quando fides in ipso pectore affectu justitiae, misericordiae, pietatis infunditur. Etiam in hoc ipso quod innumerosis (1055D)tritici generis [ fortasse granis] confici novimus, unitatem constat assignari populorum. Sic enim frumentum solita purgantis sollicitudine praeparatum in candidam speciem molarum labore perficitur, ac per aquam et ignem in unius panis substantiam congregatur. Sic variae gentes diversaeque nationes in unam fidem convenientes, unum de se Christi corpus efficiunt, et Christianus populus, quasi tritici innumerabilia grana a sacrilegis nationibus fide purgante atque cribrante discernitur, et in unum quasi infidelium lolio pertranseunte colligitur, et duorum testamentorum instructionem velut vestimentum gemino molarum opere curatum nitescit, et in illam primae originis dignitatem nativo candore mutatur, (1056A)ac per aquam baptismi, vel per ignem Spiritus sancti aeterni illius panis corpus efficitur. Sicut ergo genera [grana] separari ab illius confecti panis adunatione non possunt, et sicut aqua ad propriam redire substantiam in vino permixta non potest, sic et fideles quique atque sapientes, qui redemptos se Christi sanguine et passione cognoscunt, ita debent quasi inseparabilia membra capiti suo conservatione et ardentissima religione sociari, ut ab eo non voluntate, non necessitate sejungi, non ulla terrenae rei ambitione, non denique ipsa possint morte dividi. Nec dubitet quisquam primarias creaturas nutu potentiae, praesentia majestatis, in dominici corporis transire posse naturam, cum ipsum hominem videat artificio coelestis misericordiae Christi corpus effectum. Sicut (1056B)autem quicunque ad fidem veniens ante verba baptismi adhuc in vinculo est veteris debiti, his vero commemoratis mox exuitur omni faece peccati: ita quando benedicendae verbis coelestibus creaturae sacris altaribus imponuntur, antequam invocatione sancti nominis consecrentur, substantia illic est panis et vini: post verba autem Christi corpus et sanguis Christi. Quid autem mirum est, si ea quae verbo potuit creare, possit verbo creata convertere? Imo jam minoris videtur esse miraculi, si id quod ex nihilo agnoscitur condidisse, jam conditum in melius mutare valeat. Require quid ei possit esse difficile, cui facile fuit visibilia et invisibilia voluntatis imperio suscitare, cui facile fuit hominem de limi materia figuratum, imagine suae divinitatis induere: cui (1056C)promptum est eum rursum revocare de inferis, restituere de perditione, reparare de pulvere, de terra in coelum levare, de homine angelum facere, corpus humanum conforme corpori claritatis suae reddere, et figmentum suum in regni sui consortio sublimare, ut qui corpus nostrae fragilitatis assumpserit, nos in corpus suae immortalitatis assumat. Ad quam gloriosam resurrectionem piis nos operibus parare dignetur, qui regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA VI. Sicut a nobis Dominus, pro suscepti officii necessitate loquendi deposcit officium, ita a vobis, charissimi, audiendi requirit affectum. Ita (inquam) charitati vestrae expedit, his quae pro salute vestra dicimus obedire, sicut nobis imminet non tacere. Nam si (1056D)nos offensam metuimus de silentio, quanto magis vos eam debetis expavescere de contemptu? Si, inquam, nobis grande periculum est, aliena peccata non arguere, quanto periculosius est propria nolle corrigere? Ait quodam loco beatus Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres (I Cor. II). Quapropter, dilectissimi, et nos videamus vocationem nostram. Non enim satis prodest, quod istum locum expetivimus, si tales sumus quales in saeculo esse potuimus. Si enim bene perspicimus, non solum ista sollicitudo nos ad perfectionis necessitatem, sed etiam ipsa congregationis multitudo constringit. Nam sicut pretiosum atque praecipuum est, in medio multorum positum bene agere, et plurimos ad profectum boni (1057A)operis incitare, ita periculosum atque perniciosum est negligentius agendo multorum fidem frangere, multorumque animas depravare. Sicut, inquam, fructuosum est in medio multorum positum, probabiliter vivere, ita periculosum est aliquid destructionis egisse. Hoc autem quare dico? quia quod pejus est facilius invenimus, et ea quae sunt deteriora quam quae meliora sectamur. Prona enim est ad imitationem mali humana fragilitas. Quapropter non nobis sufficere credamus, quod nos in hanc insulam [in hac schola] cernimus congregatos, quia vehementius in nobis negligentias nostras professa perfectio, quam nec assumpta condemnat. Quia secundum Scripturae fidem, quibus multum committitur, multum necesse est ut repetatur ab eis. O quantis proderit, et quantis (1057B)econtrario oberit, loci hujus opportunitas et congruae habitationis occasio! Non enim in hoc loco bene dixisse laudandum est, sed in hoc loco bene fecisse. Rursum aspice, nunquid nobis habitationis hujus secretum aliquid prodest, quando tyrannico dominatu malitia in nobis regnat? quando ira superequitat? quando majorem nobis metum humanus oculus quam divinus inducit? quando laudabilis vitae extra mundum nos esse credimus et per diversarum passionum vitia mundum intra nos inclusum tenemus? Ita ut qui putabamus nos precibus nostris saeculo ipsi succurrere, pene necesse sit ut videamus nos magis saeculi intercessionibus indigere. Dubium quippe non est quod illa anima quae concupiscentia [per concupiscentiam] saecularium voluptatum possessio efficitur (1057C)mundanae conversationis, non possit effici regnum divinitatis. Ideo, fratres, videte vocationem vestram. Venire quidem ad eremum, summa perfectio est, sed non perfecte in eremo vivere, summa damnatio est. Quid prodest, si locus quietus tantum corporaliter teneatur, et inquietudo in corde servetur [versetur]? Quid, inquam, prodest, si in habitatione silentium sit, et in habitatoribus vitiorum sit tumultus et colluctatio passionum? Si exteriora nostra serenitas teneat: et interiora, tempestas? Non enim ideo ad istum locum convenimus, ut nobis mundus famularetur, ut rebus omnibus abundanter [abundantes] omni quiete frueremur. Non utique ad requiem nec ad securitatem, sed ad pugnam huc venimus, ad agonem processimus, ad exercenda cum vitiis bella (1057D)properavimus, ut linguae gladios retundamus, ut non solum invicem non inferamus injurias, sed nec sentiamus illatas. Peculiarius autem istud ad professionem nostram pertinet, nihil in hac vita consolationis requirere, nihil quietis, nec velle recipere bona in vita sua, sed honores fugere, subjectione atque abjectione gaudere, paupertatis studium quaerere, et non solum facultates, sed etiam ipsas cupiditates de cordibus eradicare. Nihil enim habere interdum res necessitatis est, nihil per avaritiam cupere virtutis. Et ideo hunc sibi specialiter modum religiosus ponere debet, ut tantum habeat quantum necessitas poscit, non quantum (1058A)cupiditas concupiscit. Habendi enim amor, nisi ad integrum resecetur, ardentior est in parvis, et plus torquentur in minimis. Et nisi ex toto corde et affectu pauper sis, paupertas ipsa non virtus, sed miseria judicanda est. Noveritis itaque, fratres, nihil prodesse si carnem nostram jejuniis ac vigiliis affligimus [maceremus], et mentem nostram non emendemus; aut quae interiora sunt, non curemus. Quid enim prodest afflictio corporalis, si linguam nequitiis et obtrectationibus polluamus? Nonne omnes labores nostri ad nihilum rediguntur? Nonne omne opus nostrum, velut fumus atque umbra evanescit, et velut stupae favilla in nihilum redigitur? O quanti, et quam diuturni labores nostri subito pereunt, et quanta bona frequenter, jam acquisita ac reposita, (1058B)de manu rapiuntur, dum id quod quaerere studuimus, aut augere, aut custodire negligimus! Quapropter gratis nobis de corporis cruce, et pectoris afflictione blandimur, si exterior homo noster sanctis laboribus exercetur, et passionibus non curatur interior. Sic est, quomodo si aliquis statuam faciat a foris auream, vel quomodo si domus magnifica arte constructa, a foris pulcherrimis coloribus depicta videatur, et ab intus serpentibus et scorpionibus plena sit. Quid prodest quod affligis corpus tuum, quando nihil proficit cor tuum? Valde dura et nimis dolenda conditio est, omni intentione studium laboris impendere, et fructum non recipere post laborem. Jejunare et vigilare, et mores non corrigere, sic est, quomodo si aliquis extra vineam exstirpet aut colat, et vineam ipsam (1058C)desertam et incultam dimittat, ut spinas ac tribulos germinet, quae insistente cultore jucundissimos ex se fructus potuisset proferre. Agnoscite itaque, fratres charissimi, quod ad salutem perpetuam conquirendam abstinentia corporalis sola non sufficit, nisi et animae quoque jejunium per abstinentiam vitiorum fuerit sociatum. Quid enim juvat, si sit quispiam corpore castus, et mente pollutus, quem malitia depravat, quem furor iracundiae facibus exagitat, quem superbia omni gratia Dei exspoliat, quem mendaciis vel maledictis lingua commaculat? Nonne ipse se fallit; nonne ipse se irridet ac decipit, si credat se sine reliquis virtutibus, suis jejuniis ac vigiliis sanctificandum? Et idcirco, dilectissimi, ita corpus exerceamus jejuniis, ut mentem purgemus a vitiis. (1058D)Cogitemus illius judicis incessanter adventum, qui utinam sic nos paratos inveniat, quomodo nemo potest dubitare quod veniat [quod veniet]! Quod si requiras quomodo veniet: in illo utique corpore quod pro nostra salute susceptum, pro nostra absolutione natum [damnatum], et pro nostrorum vulnerum medicina lancea clavisque confixum est. Prima enim erit in reos intoleranda sententia, reverendarum praesentia cicatricum. Quid igitur illo tempore facturi sumus, quando contra illius [illos] crucifixi Domini livores, notae peccatorum nostrorum et maculae libidinum proferentur? Aut quo putas vultu (1059A)respiciet redemptio nostra perditionem nostram? Tanto graviora erunt humana delicta, quanto majora se ostenderint divina beneficia. Verendum est autem ne illam vocem resurrectionis pretiosae crucis vestigia protestantem, etiam in judicio suo ad vasa iniquitatis prolaturus sit: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum (Joan. XXI), et agnosce quae pro te impio pietas divina perpessa sit. Illa utique clavorum signa bonis salutaria, malis terribilia, quae usque ad diem judicii non delentur.

Et post haec quid sequitur, nisi illud interpositum inter vivos ac mortuos expavescendum chaos vastumque discrimen, exclusae a natura viventium [Exclusio a natura viventium] tenebrae exteriores, dura separatio (1059B)a dulci intuitu sanctorum et a societate felicium; et econtrario ire inter lacrymabiles gemitus lanctusque lugentium, et collegium triste miserorum, et ante beatam patriam aeternum subire teterrimae mortis exsilium. Quam lugubre erit homini Dominum videre et perdere, et ante Creatoris sui perire conspectum! Et ideo, fratres charissimi, ista dum tempus est cogitantes, et Redemptoris nostri beneficia recolentes, ita cum Dei adjutorio indefesso studio laboremus, ut quod nobis obtulit [contulit] judicatus, integrum in nobis inveniat judicaturus Jesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto venit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA VII. (1059C)Ad locum hunc, charissimi, properantes, non ad quietem, non ad securitatem, sed ad pugnam certamenque convenimus. Ad agonem huc processimus, et ad exercenda cum vitiis bella convenimus [contendimus]. Vitia enim nostra, hostes nostri sunt, de quibus Scriptura pronuntiat, dicens: Cave ne unquam habeas cum eis foedus (Deut. VII). Necessaria nobis est, fratres, pervigil cura, indefessaque custodia, quia conflictus iste sine fine, hostis iste sine pace, vinci potest, et recipi in amicitiam non potest. Et ideo praelium istud quod suscepimus, satis latum satisque periculosum est, quia intra hominem geritur, et nisi cum ipso homine non finitur. Ideo ergo nos ad haec tranquilla secreta et spiritalia castra contulimus, ut quotidie contra passiones nostras (1059D)infatigabili congressione certemus, ut quotidie senioribus nostris voluntates nostras quasi famulas subjiciamus, ut cordis nequitias circumcidamus, vel linguae gladios recondamus [gladium retundamus], ut non solum invicem non inferamus injurias, sed nec ab aliis sentiamus illatas. Peculiariter enim ista ad professionem nostram pertinent, nihil in hac vita consolationis requirere, nihil honoris cupere, praesentium rerum solatia fugere, ad promissa aeternae remunerationis animum praeparare, subjectione atque abjectione gaudere, paupertatis studium quaerere [paupertatem studio quaerere], et non solum facultates, sed etiam ipsas habendi voluntates de cordibus eradicare. (1060A)Nihil enim habere, interdum res necessitatis est; nihil autem cupere, virtutis. Illud etiam scire debetis, quod qui inter vos vitam agere constituerunt, aut cum grandi fructu, aut cum grandi periculo, vel diligentes, vel etiam negligentes sunt. Unde felix est illa anima quae cum bene in congregatione versatur, multorum gaudium est; et plurimi ex ea vel aedificantur vel illuminantur. Bona enim ejus, dum multis communicantur, adduntur. Ad quod etiam sapientissimi illius sententia respicit, quae dicit: Fili, si sapiens fueris, tibi eris et proximis tuis. Itaque si quis in congregatione positus, ad humilitatem sese patienter [patientem] praebuerit, quantum ex se bonum proximis commodat, tantum in se aliorum lucra convertit. Si vero econtrario per inobedientiam (1060B)vel superbiam quaeres (quod pejus est), facilius inveniri solet, ad malum exemplum suae iniquitatis alios traxerit, quantos destruxerit, de tantis periculum damnationis incurrit. Quantis detrimentum fuit, de tantis damna contraxit; et peccatum quod ab illo semel recessit, ad eum multipliciter redundavit. Quamobrem sicut ille valde admirandus atque laudandus est, cujus cursus bonus multorum profectus est, ita ille merito lugendus est cujus vita mala multorum ruina est. Ideo, fratres charissimi, quae ad aedificationem pertinent, ea in medio positi agere studeamus: ne vita [vitia] nostra aliorum virtutibus noceat [noceant], ne aliorum fervorem tepor noster debilitet; et ne aliorum patientiam iracundia nostra violet, ne aliorum humilitatem superbia nostra depravet, (1060C)ne aliorum sanitatem infirmitas nostra corrumpat, ne aliorum pulchritudinem foeditas nostra contaminet, ne aliorum ardentes exstinguamus lampades, si nostras illuminare non possumus. Et quidem stultae illae virgines, quamlibet stultae essent, non tam alienas exstinguere, quam suas illuminare cupiebant (Matth. XXV). Et ideo ad istarum similitudinem, si cuiquam nostrum deest pinguissima gratia humilitatis, si fidei ignis, si flamma fervoris, si oleum charitatis, si lumen discretionis, veniat ad eos quos magis abundare perspexerit, et gratiam in se proximi non auferendo, sed imitando, transfundat; et bona possessionis alienae, non solum sine damno, sed etiam cum lucro possessoris invadat. Nunquam tibi deficit quidquid alter [alteri] de te proficit. Nunquam (1060D)enim lucerna luminis sui damnum sentit plurimis a se accensis, nec minuit solis lucem considerantium multitudo. Quanti ad eum perspexerint, tantis munera sua commodat, et ipse tamen integer perseverat. Benedicta a Deo illa anima, cujus humilitas alterius confundit superbiam, cujus patientia proximi exstinguit iracundiam, cujus obedientia pigritiam alterius tacite increpat, cujus fervor inertiam alieni teporis exsuscitat. Qui proximi sui turbatum prae ira oculum cordis, gratia consolationis atque aedificationis illuminat, melius huic quam illi [melius hic quam ille], qui fratrem paululum ab aliquo contristatum, non tam solatio suo porrecta manu sublevat, sed titubantem, (1061A)sicut parietem inclinatum, maliloquiorum impulsu adjuvat ad ruinam; et salubriter pro disciplinae ratione correptum, per sinistra consilia sic incitat, ut allidat, sic armat, ut perimat. Itaque, fratres, cui mala propria non sufficiunt, ille sic agat, ut judicium etiam alienae perditionis non incurrat. Certi sumus, charissimi, quod nisi caveamus, nisi nostras quotidie resecemus et circumcidamus passiones, deteriores multo nos effici, quam fuimus, dum in saeculo viveremus: ita ut fiant extrema nostra pejora prioribus (Luc. XI). Et quidem, charissimi, quandiu ad mundum pertinuimus, et illis actibus et negotiis militavimus, in quibus nunc erubescimus, tunc nobis adversarius non obstabat, imo etiam consentiebat: quia circa miserabilem ac perditam vitam nostram (1061B)non inveniebat in quo exerceret invidiam suam. Delectabant illum opera nostra, sufficiebant illi per se nostra crimina et peccata. Quis enim suscipiat bellum contra militem suum? quis velit impugnare subjectum suum? Sed supra omnem infelicitatem erat vita illius, cui nocere non dignabatur inimicus. At vero nunc postquam voluntatibus [voluptatibus] illius renuntiavimus, videt cultores suos ad auctoris sui pristinum rediisse famulatum; videt in nobis quodammodo idola sua in Dei templa mutari, frendens et tanquam leo rugiens, omnes nocendi aditus pervigil insidiator explorat. De quo leone apostolus protestatur. Vigilate itaque, quia adversarius vester diabolus ut leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Petr. V). Beati igitur quos hic leo inquirendos judicat, (1061C)et sequendos [insequendos] utique virtutum vestigiis et odore meritorum. Non enim ab illo inquiruntur nisi boni, quia se ultro ingerunt mali. Post illos violenter currit, istos etiam negligenter incurrit. Beati igitur quos hic leo invidia cogitur quaerere, et malitia non permittitur invenire. Terribiliter quidem sonat in auribus nostris, dum audivimus: Tanquam leo rugiens. Sed quia dictum est: Esca ejus electi [electae] sunt, quod quaerit, electionis est, quod rugit, desperationis. Sicut alio loco legimus: Dentibus suis fremet et tabescet [frendit et tabescit ] (Psal. CXI), ita hoc loco loquitur sermo divinus, ut terrori conjuncta sit consolatio. Cruciati [Cruciatis] quidem est quod frendit; sed victi est quod tabescit. Et inter haec, quanti sint illa quae a Deo praeparata sunt homini, etiam livor (1061D)prodit inimici. Haec itaque, charissimi, cogitantes et in hoc agone desudantes, gloriosi ac praeclari Patris nostri nos et discipulos meminerimus esse et filios. Rapiamus unusquisque quod possumus de bonis intestati [bonis tanti] parentis: hic de haereditate ejus assumat fidei holosericam [fidei loricam], gestorum varietatem pretiosam; hic mansuetudinis ac simplicitatis occupet talentum, ille decus pectoris benevolentiae ac sapientiae monile sibi vindicet; hic margaritam compunctionis et thesaurum castitatis invadat. Licet enim ille locupletissimus Dei amicus, quidquid habuit integrum, secum tulerit: et nobis tamen si volumus, totum reliquit. Ita ergo agamus bona illa illius sectantes, ut qui in aeternam gloriam suscitandus (1062A)sub fine saeculorum creditur, nunc Ecclesiae per rediviva in filiis merita jam resurgat. Adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA VIII. Scimus quidem spirituali militiae, cui nos mancipavimus, magnam esse in futurum repositam remunerationem, sed si bene respiciamus, in hoc ipso opere quod gerimus quodammodo, etiam in praesenti saeculo jam partem praemii possidemus. Et plane magnus vitae fructus est, saeculum potuisse despicere et Deo servire coepisse; evasisse vitiorum infelicissimum dominatum, et fugisse gulae atque luxuriae foedissimam servitutem. Quid ergo? (1062B)non jam magna pars praemii est, nihil commune habere cum mundo, vanarum rerum cupiditatibus non exercitari [excruciari], sceleribus non admisceri, et cum innocentia diem transigere, beatae castitati operam dare, gloriosae paupertatis sufficientiam cum timore Domini possidere? De qua loquitur Sapientia: Melior est exigua portio cum timore Domini, quam thesauri magni sine timore ejus (Prov. XIII). Intelligamus itaque quantum nobis Dominus pia vocatione contulerit. Numeremus, si possumus, ex illo tempore ex quo hic conversari videmur, quanta peccata lucrifecerimus, de quantis fraudibus, de quantis adulteriis, rapinis, perjuriis, sacrilegiis, nos Dominus liberaverit; et tunc videbimus quantum etiam de praesentibus beneficiis Domino debeamus. Si nunc in saeculo essemus, quid (1062C)aliud ageremus quam convolveremur in malis nostris, et animas nostras quotidianis violaremus [pollueremus] maculis, quotidianis confoderemus vulneribus, ita ut nec sentire possemus. Habet enim hoc infelix consuetudo peccandi, ut quanto amplius unusquisque peccaverit, tanto minus peccata ipsa intelligat; et tanto eam plus peccare delectet, et veniat illud quod propheta peccatoribus clamat: Non est Deus in conspectu ejus, auferuntur judicia tua a facie ejus (Psal. XIII). Etenim quando subrepit peccandi delectatio, statim futuri judicii diem abscondit oblivio. Econtrario autem quanto quisque sollicitior circa se fuerit, tanto plus metuit, sicut ait Scriptura: Sapiens timendo declinat a malo. Sapiens ergo semper in compunctione, et semper in metu est; et ut de praeteritis (1062D)[praesentibus] suspirat malis, ita de futuris periculis pervigili sollicitudine contremiscit. Qui de praeteritis anxius est, et secum cogitat ac revolvit, ne forte parum defleverit praeterita, ne forte nondum satisfecerit pro innumerabilibus debitis suis, ne forte magis ad veteres iniquitates nova posuerit [superposuerit] vulnera, ne super antiquas conscientiae maculas recentia adhuc crimina impresserit, et conversationis [ conversionis ] nomen ad hoc assumpserit, ut gravius sub sacra professione delinqueret. Aliquantum [ Aliquanti ] sufficere nobis putamus, quod fecerunt istud conscendimus, quod locum habitumque mutavimus, quod hic aliquantum temporis duximus, spem omnem in annorum numero (1063A)collocantes ac sic perniciosa nosmetipsos persuasione fallentes, putamus quod mala nostra spatio temporis evanuerint. Et quia illa nos obliti sumus, credimus quod de memoria divinae severitatis lapsae sint; sed non ita est. Omnia apud illum reposita [ collecta ] atque signata sunt. Audiamus quid dicit ille qui cum ipso diabolo manu ad manum singulari certamine dimicat B. Job: Signasti quasi in sacculo peccata mea (Job XIV). Et Dominus ait: Nonne haec collecta sunt apud me et signata in thesauris meis (Deut. XXXII)? Non putemus tam facile remitti posse admissa semel crimina, et profundo vulnere in animae impressa visceribus. Multum opus est fletus, multus gemitus, multae contritiones corporis ad sanandos ipsos dolores cordis. (1063B)Tota incumbendum est spiritus compunctione, ut vetusta mala tanquam sagittae quaedam de conscientiae visceribus evellantur. Non sufficit summis labiis dicere: Peccavi, parce et remitte. Et Saul dicebat, Peccavi; sed non obtinuit illam veniam quam David una poenitentiae voce promeruit (I Reg. XV). Et hoc quare? Quia confessionem illam nudam magis quam veri gemitus exprimebat; quia non compensabatur cum magnitudine criminis levis humiliatio [ forte lenis insolentia] supplicantis. Non levi agendum est contritione, ut debita illa redimantur, quibus mors aeterna debetur; nec transitoria opus est satisfactione, pro malis illis propter quae paratus est ignis aeternus. Si volumus intelligere quam graves apud se faciat judex noster hominum culpas, respiciamus (1063C)ad poenas. Quantum enim nunc patiens est Deus noster in sustinendis delictis nostris, tantum severus erit in discutiendis actibus nostris; et sicut inaestimabilem paravit improbis poenam, ita inenarrabilem justis collaturus est gloriam. Ergo suppliciorum acerbitatem econtrario de praemiorum magnitudine colligamus. Quia qui novit remunerare merita, novit punire delicta. Saluberrima ergo est, ac multum necessaria est, futuri judicii recordatio et praeteritorum commemoratio, vel deploratio delictorum. Quod si quis est, qui sibi de praeteritis illaesae vitae meritis blandiatur, et adhuc innocentem se transisse putet ad Domini servitutem, et ideo credit se esse securum, iste talis respiciat quam incerti et quam lubrici sunt exitus vitae. De qua dicitur: Ne laudaveris (1063D)hominem in vita sua; et cum perspexerit jam se de praeterito non habere quod lugeat, habet de futuro quod timeat. Nemo ergo de praeteritis securus sit, tanti laquei objecti sunt ante pedes animae nostrae, tam innumeri hostes observant et custodiunt iter nostrum, tantae foveae et tam praeruptae [ et tanta praerupta ], tantae rerum difficultates interjacent inter nos et finem nostrum. Via ipsa quae per se arcta et ardua est, tantis spiritualium latronum insidiis obsessa est [ obsidetur ], tantos nos scopulos, tantosque fluctus transire necesse est, ut ignoremus quid eveniat antequam anchoram optato in (1064A)littore collocemus. Et putamus nos de praeteritis debere esse securos, et sine quotidiana cura, sine quotidiano timore et tremore diem nostrum debere transigere! Quis transiens super alicujus profundum fluminis per arctissimi pontis angustias, etiam si majorem partem inoffenso transierit pede, jam periculum evasisse se credat, cum in ultimo pontis spatio, si paululum titubaverit, casum quem in medio spatio vitarat, incurrat? Sic nos etiam, si magna pars vitae istius videatur fuisse transacta, non ideo fiduciam praesumamus, cum adhuc periculum pars extrema minetur. Quis in acie positus ante finem certaminis, aut ante victoriae securitatem arma deponat? Nemo ergo securum debere se esse judicet, antequam ad finem felici consummatione perveniat. (1064B)Nec hoc nobis sufficere putemus ad plenam salutem, quod inter servos Dei vel habitatione censemur, vel nomine computamur, quod in salute vivere, quodque inter monachos psallere jubemur. Clamat enim nobis Dominus noster: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII). Hoc autem quare? quia non auditores legis justi sunt apud Dominum, sed factores legis justificabuntur (Rom. II). Unde etiam si bene vixerimus, cursum nostrum stabilitate et perseverantia commendare debemus, in loco vocationis persistendo et perficiendo [ forte proficiendo]. Vere dico etiam, si hic viginti aut triginta annos Domino impendissemus, cui utique totum nos scimus debere quod vivimus, et ut satis unum annum ageremus in saeculo, inaestimabile (1064C)esset quantum nobis de aeternae vitae gaudiis fraudaremus, quia spes nostrae omnes in consummatione atque fine consistunt.

Quid mihi prodest si mihi sata viridantia in herbis spem messis ostendant, et me sub ipso falcis tempore subita vel aeris intemperies, vel pluviarum inundatio decipiat? quid mihi proderit, si vinea spem omnem in flore promittat, vel ferarum incursio, vel vastitas grandinis spem omnem in consummationem [ in consummatione ] subducat? Ideoque omnis prosperitas omnisque laborum felicitas, in fine consistit. Cum autem etiam illis dolendum sit qui hinc post multa laborum stipendia, post aliquantum annorum profectum, aliquibus desideriis abstrahuntur: quid de illis erit qui hic quatuor aut (1064D)quinque annos longissimum tempus credunt, et omnem reliquae vitae tractum in saeculi vanitate consumunt, cum etiam unus annus saeculi labores nostros in eremo acquisitos ita possit absumere, quomodo si mare magnum parvissimum intra se rivulum recipiat et absorbeat, atque ei nec nomen relinquat. Nescio ad quae lucra velimus in saeculo vivere: nam cum hic grande putetur damnum non quotidie aliquid acquirere, illic grandis quaestus est putandus vel acquisita non perdere. Hic, inquam, grave detrimentum creditur, non quotidie proficere: ibi vero summa virtus est non perire. Ideoque si adhuc tenues (1065A)ac pauperes sumus, hic aliquid consequi elaboremus. Si vero aliquid consecuti sumus, hic illud servare curemus. Hoc solum impendium [ compendium ] et gaudium erit, quod hic Domino vixeris, quia quandiu hic consistimus, in arbitrio est cum velis ad saeculum declinare. Cum vero declinaveris, jam difficile ac pene impossibile erit ad locum istum vel cogitatione respicere. Quod si aliquis ideo securum se putat, de hoc loco aliquando posse discedere quod hic bene cucurrerit, quod hic multum laboraverit, hie talis hoc agit, quomodo si aliquis oneratam mercibus navem de portu solvat, et tempestatibus tradat, et ad scopulos atque ad saxa detorqueat. Quanto itaque laboramus amplius, tanto cautiores esse debemus: proficientibus enim insidiatur inimicus, (1065B)et ubi videt aliquam spem aut aliquam gratiam, ibi tanquam leo rugiens et circuiens ad invadendam praedam totus incumbit. Et ideo quia hic positis nocere non praevalet, vult aliquos minus cautos per cogitationes ac per diversas tentationes ex hoc loco quodammodo, quasi extra castra, producere et quasi de eminentissima [ de invictissima ] arce deponere; et cum deposuerit, velut de loco superiori confligere, ut etiamsi navem mergere non potuerit, saltem ex detrimentis et damnis quae abundant in saeculo, jucundissimam praedam referat. Mittit primum intentiones diversas, indignitates, animositates, ut dum homo quod semel destinarit, atque in furore definierit, implere contendit, non cogitet damnum suum, non respiciat ad ruinam; et cum illum deposuerit, (1065C)tunc ei in nihilum jam profutura poenitudo succedit. Hic sumus, et tuti non sumus: aut enim cordis cogitationibus variis et improbis atque inhonestis agitamur; aut venenatis linguae gladiis vulneramur, pro minimis et pravissimis rebus scandalizantes [ et pro minimis rebus scandalizamur ]. Interdum etiam, quod monachum non decet, in lites et jurgia prorumpentes, professionem nostram regulae transgressione violamus, furtum inferre praepositis, imo animabus nostris, sub Dei oculis non timentes, cum hoc quod agere sub praesentia praepositorum veremur, sub Dei oculis committere non debeamus: non contenti sumus necessariis, sed rursum per cordis teporem abundantiam quam in saeculo reliquimus desideramus. Unde non satis prodest quod a nobis qualescunque (1065D)facultates excussimus, quando ipsae in nobis resident cupiditates. Inde est quod interdum de rebus pravissimis [ parvissimis ] excitamur, pro vilium rerum appetitu gravissimas contentiones movemus. Hoc quare? Quia licet reliquerimus in rebus exteriora bona, adhuc tamen in cordibus mala interiora retinemus. Et inter haec quomodo exsultat adversarius noster, quando nos videt ad hoc maxima contempsisse, ut in minimis deformius vinceremur? Ideoque ea quae foris posita intus animae visceribus adhaeserunt, radicitus evellantur [ evellamus ]. Unde et Apostolus non dixit: Aurum vel argentum radix est malorum omnium, sed magis, cupiditas divitiarum (1 Tim. VI). Et non solum divites, sed, Qui volunt (1066A)divites fieri incidunt in laqueum ac tentationem. Rogat Apostolus non solum habentes, sed et qui ipsam habendi consequitur [ habendi intra se retinet ] voluntatem. Ideoque nihil proficit homo relinquendo quod extra se habet, qui vitia intra se retinet. Itaque, ut dixi, fratres, hic sumus, et tuti non sumus. Et qui [ Et si ] intra muros positi vix resistimus, in saeculo expositi quid faciemus? Qualiter stare poterit in fluctu atque in ipso colluctantium tempestatum impetu, qui tam graviter periclitatur in portu? Ideoque, in quantum possumus, stabiles simus in hoc tranquillissimo sinu [ portu ]; quia quamlibet tepidus in vacuum non currit, qui ad palmam consummationis perseverando pervenerit. Adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula (1066B)saeculorum. Amen.

HOMILIA IX. Fratres charissimi, ad hoc in istum locum convenimus, ut Domino nostro vacare possimus, non his rebus quibus noster delectatur inimicus. Certum est enim quod quando ea quae ad saeculum pertinent loquimur, aut iniquis murmurationibus nos mordemus, ille horas nostras [ al. illic ora nostra] Deo subtrahi, et sibi gaudet acquiri. Quid prodest quod nos pretiosis vigiliis laboribusque conficimus, et ea quae maxime Deus noster in nobis desiderat non habemus? Hoc est, cor mundum et liberum ab istis minutis negligentiis quas qui non observat, paulatim defluit [ defluet ], et ad majora prolabitur (Eccli. XIX). Illud ergo imprimis habere studeamus, quod in nobis (1066C)Deus noster exspectat: id est, suavem benignumque sermonem, mentem ab omni maledicto, ab omni malitia liberam, et devitatis his quibus Spiritus sanctus offenditur, humilitati et quieti operam dantem. Haec sunt praecipua sacrificia, haec pinguia holocausta, quae in conspectu Domini in odorem suavitatis ascendunt. Hoc etiam maxime studeamus, ut illa quae in honorem Dei nostri agimus, cum hilari animo agamus, cum fidei gaudio et cum bonae ac devotae voluntatis affectu. Quidquid vero inviti atque compulsi facimus, noverimus nos ex eo non solum non habere profectum, sed maximum detrimentum. Faciamus alicui potenti viro obsequium solvere, quod utique superiores personae a clientibus suis exspectare consueverunt nonne si nos videret homo (1066D)ille, debitum sibi officiam invito atque extorto animo, et etiam cum quodam fastidio exhibere, nonne magis sibi factam injuriam judicaret, et exhonorari se potius quam excoli pronuntiaret, et hujusmodi negligenti atque indevoto offensam potius crederet referendam esse quam gratiam? Si ergo cultus nominis, devotionem, fidem, atque hilaritatem requirit, ubi interdum melior est ille qui colit quam qui colitur, ubi nullum fructum officiositas ipsa consequitur, sed hoc solum profectus est, si mereatur susceptus vocari: quanto magis nos in honore Dei nostri observare debemus, ne ad obsequia ejus indevoti atque compulsi, nec tristes atque ingrati invitique inveniamur, et non respecti? At Deus ad (1067A)munera quae negligenti ac vili animo afferuntur non respicit. Non enim homini, sed illi potius fides nostra servituram se esse vel ipsam impendisse animam, parum debet videre [ videri ] cujus obsequiis atque beneficiis etiam ipsi angeli in paradiso confitentur: cui postremo cum totum debeatur, nil tamen gratis solvitur. Pro hac ergo misera vita, laboribus et doloribus plena, in qua usus brevis est, et ipsa brevitas semper incerta, contendimus in obsequiis homini placere, et pro illa, ubi jam nihil laboraturi sumus, non contendimus modo Deo devotum servitium impendere, quam utique vitam etiamsi auctori suo offerre dissimulet devotio voluntatis, continuo a nobis est exactura lex mortis; et quod non datur ex voto, solvitur ex debito. Pro ista itaque (1067B)vita dabit illam vitam quae nec oculis potest cerni, nec tacita mentis cogitatione perstringi [ pertingi ]: quam utique consequi est facilius quam enarrare: cujus erit cursus sine termino, usus sine fastidio, refectio sine cibo, adjutorium sine defectu, requies sine nocte, otiositas sine senio, indeficiens sub vultu Dei claritas, et sub antiquis perpetuisque gaudiis semper nova jucunditas, et sine ullo amittendi periculo felicitas. Hujus ergo vitae dulcedinem relinquentes, jam nunc de futuris saeculis [de futuris illius saeculi] quotidie cogitando, etiam in hoc corpore praegustare conemur, et exclusa de sensibus nostris saecularium desideriorum amaritudine, quemdam beatitudinis illius dulcem saporem nostris cordibus attrahamus; et discusso omni torpore omnique pigritia, (1067C)cujus mater est infidelitas, illa jam hilaritate, illa alacritate Domino ac Deo nostro, illoque gaudio serviamus, quo gaudio ad munera sua invitante veniamus, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA X. Videte vocationem vestram, fratres charissimi; Venire quidem ad eremum, summa perfectio est; non perfecte in eremo vivere, summa damnatio est. Quid prodest si in loco quies teneatur, et inquietudo in corde versetur? Si in habitatione silentium sit, et in habitatoribus vitiorum sit tumultus, et colluctatio passionum, si exteriora nostra serenitas teneat, et interiora nostra tempestas? Solemus annos nostros (1067D)et spatia temporum quibus nunc vivimus supputare: non te fallat, quicunque ille es, numerus dierum quos hic relicto corporaliter saeculo consumpsisti. Illum tantum diem vixisse te computa in quo voluntates proprias abnegasti, quem sine ulla regulae transgressione duxisti. Illum tantum diem vixisse te computa in quo voluntates proprias abnegasti, in quo desideriis restitisti, quem sine ulla regulae transgressione duxisti. Illum diem vixisse te computa quem non malitia, non invidia, non superbia contaminavit, quem non mendacii, non perjurii (1068A)culpa respersit. Illum diem vixisse te computa qui puritatis et sanctae meditationis habuit lucem, quem non conversatio tenebrosa mutavit in noctem. Illum, inquam, diem applica ad vitam tuam, cujus lucrum venit ad animam tuam. Solemus etiam nobis de corporalium vigiliarum assiduitate blandiri, qui post vigilias, ac forte de ipsis vigiliis, ad obtrectationes, ad verbositates, ad murmurationes egredimur. Nam qui se de choro psallentium ad comessationes inhonestas potationesque furtivas, non damnabili transgressione, sed abominabili utilitate subducit, multo esset levius, si sobrietate [ ebriolentia ] dominante dormiret. Et ille qui jejunans oneratum et praegravatum pectus iracundiae vel indignationis districtione circumfert, quia vino se abstinet, et in (1068B)sensibus virus amarum amarissimae discordiae ebrietate turbatur; qui, inquam, exteriori et salutifera poculorum parcitate se macerat, et interiora ejus mortiferum virus odiorum eructant, nonne in se propheticas voces dirigi, jam etiam in praesenti vita praedamnatus, intelligit: Non tale jejunium elegi, dicit Dominus (Isai. LVIII). Vel illud: Ex vinea enim Sodomorum vinum eorum, et vites eorum ex Gomorrha; uva eorum uva fellis, et botrus amaritudinis in ipsis (Deut. XXXII). Ita autem interdum diabolus cum advertit animam fide vacuam et Dei timore nudatam, ita diversis passionibus inebriat mentem, ut quando maledicimus, aut irascimur, aut obtrectamus, quando haec agimus, aliis nos nocere non nobis credamus. Sed non ita est. Nam uniuscujusque vitii malum in (1068C)suum recurrit auctorem, sicut dicit sermo divinus: Fili, si malus fueris, solus hauries mala tua. Suam linguam maliloquus maculat, suum cor obtrectator exulcerat, suae mentis lumen iracundus obcaecat, suam invidus animam velut tinea corrumpit. Et sicut exulceratis parentibus nascuntur viperae, sicut, inquam, nasci viperei fetus diruptis matris [ al. matrum] visceribus asseruntur, ita humana praecordia ipsis primitus quas conceperint passionibus dilacerantur. Illa (inquam) praecordia, de quibus vitiorum generatio serpentina profertur, ipsa primitus monstruosa partus fecunditate violantur. De tali partu dicit sermo divinus: Ecce parturiit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet (1068D)(Psal. VII). His itaque a nostra ut pote circa vos ferventi charitate, quae pro aliquorum negligentiis longo cruciabatur dolore, praemissis, et ex aliquo exoneratis pectoris aestibus, praecipimus, admonemus, atque etiam vos pro vobis (si tamen affectum praecipientis audire non dedignemini) obsecramus, ut de reliquo corrigatis mores, negligentias emendetis, ne ad vos postmodum non cum linguae ac sermonis virga, sed cum his verberibus quae obdurata deposcunt corda veniamus. Elaborate, fratres charissimi, ut deinceps inter vos contentione laudabili ac meliori tandem aemulatione (1069A)certetis. Unusquisque vestrum in opere Dei studeat esse promptior, in oratione frequentior, in lectione sollicitior, in castitate sit purior, in sobrietate sit parcior, in lacrymarum largitate profusior, in corpore honestior, in corde sincerior, in ira mitior, in mansuetudine moderatior, in risu rarior, in compunctione ferventior, in gravitate fundatior, in charitate jucundior. Et ideo nosmetipsos castigemus, quotidie ipsi nobiscum rationem de quotidiana conversatione faciamus. alloquatur se in secreto cordis unaquaeque anima, et dicat: Videam si hanc diem sine peccato, sine invidia, sine obtrectatione ac murmuratione transegi. Videam si hodie aliquid quod ad profectum meum, quod ad aedificationem aliorum pertinet, operatus sum. Puto quod hodie illum insipienter destruxi, (1069B)hodie seniori meo inobediens fui, mentitus sum, perjuravi; ira vel gula victus sum. Plus hodie risi, plus cibo ac potu, plus otio ac somno quam decebat indulsi. Minus legi, minus oravi quam debui. Quis mihi reddat hunc diem, quem in vanis fabulis perdidi? Ac sic, fratres, de omnibus negligentiis nostris compungamur in cubilibus; id est in cordibus nostris. Si ita egeritis, nos quidem de profectu vestro laetificabimur, sed vos de acquisita salute gaudebitis. Nos vobis pro salutis vestrae acquisitione subdetis. Docet autem illius qui potens est pietas ut ita de sermone nostro proficiatis, ut nos vicissim vestris meritis adjuvetis, nobisque sitis et in praesenti saeculo ornamentum, et in futuro praesidium. Adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat (1069C)Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XI. Quod supplicante et quodammodo cum charitate jubente sancto patre vestro [nostro] fraternitati vestrae qualemcunque sermonem profero, non ex aliqua praesumptione hoc facio, sed ex vera et integra charitate. Et licet tam perfecti, Deo propitio, sitis, ut monitione nostra minime egeatis, tamen imperante charitate, quae nescit timere, etiam quod optime vos implere novimus, suggerere et admonere cum vera humilitate et perfecta charitate praesumimus, non tamen sine verecundia. Cum nos nec idoneos noverimus esse discipulos, ad opus sanctum videamur excitare magistros. Cum simus tepidi, cogimur admonere ferventes. Cum simus peccatores, arguimus justos. Cum simus imperiti, (1069D)doctos instruimus. Cum simus in pelago hujus mundi nimiis fluctibus fatigati, ad eos qui ad portum jam feliciter pervenerunt praedicationis verba proferimus. Sed tamen, fratres, quia solent naves superatis et devictis pelagi fluctibus, etiam in portu tutissimo saepe laborare et, nisi grandis cautela fuerit, pene submergi, cum summa humilitate et ingenti reverentia admonemus, ut quia vos Christus de omnibus capitalibus criminibus, tanquam de periculosis fluctibus liberavit, in portu quietae beatitudinis constituti, parvas negligentias et minuta peccata, quae sic in animam confluunt quomodo per minutissimas navis rimulas intestinae [in sentina] guttae concurrunt, cum omni vigilantia, Christo adjuvante, exhaurire jugiter festinetis. (1070A)Nam quomodo navis, posteaquam pelagi fluctus evaserit, si in portu destinata [sentinata] non fuerit, de minutissimis guttis impletor et mergitur: sic et monachus, devictis et superatis saeculi tempestatibus et mundi hujus criminibus, quasi periculosis fluctibus, cum ad portum monasterii venerit, si subrepentina [subrepentia] et minuta et quotidiana peccata de animae suae sentina exhaurire neglexerit, in ipso portu naufragii discrimen incurrit. Sed dicit aliquis, Quomodo potest anima sentinari? Utique orando, jejunando, vigilando, veram charitatem, veram humilitatem et veram obedientiam exhibendo. Attendite, fratres, quaeso vos, quomodo navis sentinatur a situla, sic anima ab omnibus malis oratione dominica liberatur, si dicat, et verum dicat: (1070B)Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). Qui enim omnibus in se peccantibus clementer indulserit, nullius peccati vestigium, nullius macula [in ipsius anima] remanebit. Attendite, fratres, diligenter considerate quod dixi, qui in se peccanti indulserit; non enim dixit, quod qui in Dominum [Deum] peccaverit, ipsi debeas indulgere; sed qui in te peccaverit, illi debeas veniam dare. Quod pejus est, aliquoties qui in nobis peccaverit, aut tarde, aut difficile veniam damus. Qui in Dominum deliquerit [Deum peccaverit], celeriter indulgemus. Sed si volumus juste agere, ille qui in Dominum peccavit, sine severissima districtione non debemus penitus indulgere, ne dum illi per indiscretam pietatem remittitur, exemplum perditionis aliis (1070C)praebeatur. In sua ergo se unusquisque ostendat esse clementem. Quia Dominus dixit: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet vobis Pater vester coelestis peccata vestra (Matth. VII et XVIII). Quando vero in Domino [in Deum] aliquis peccatum praesumit admittere, districtionem debet monasterialem sustinere. Et hoc bono et pio animo debet fieri, ut per spiritalem castigationem ita corrigatur in hoc saeculo, ut non pereat in futuro. Quia omne peccatum quod in hoc mundo non corrigitur, in futuro saeculo punietur. Sic enim de filio vel de servo Scriptura divina commemorat: Tu, inquit, virga eum caedes, et animam illius de inferno liberabis (Prov. XXIII)? Et ideo, sicut supra suggessi, non solum capitalia crimina caveamus, sed etiam pravas negligentias quotidie, (1070D)quasi venena diaboli, respuamus. Sunt enim nonnulli qui post religionis professionem, quia videntur exisse de saeculo, nimia securitate solvuntur; et impletur in illis illa sententia Domini qua dicitur: Utinam calidus esses aut frigidus; nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III). Quid est quod dixit, Utinam calidus esses aut frigidus? hoc est dicere: Melius tibi fuerat aut in saeculo remansisse frigidum, aut in monasterio esse ferventem. Nunc autem quia et de saeculo recessisti, et tamen fervorem spiritalem per negligentiam apprehendere noluisti, tepidus effectus ex ore Domini vix iterum recipiendus evomeris. Et ideo, fratres charissimi, cum Dei adjutorio sententiam divinae (1071A)Scripturae diligenter attendite, qua dicitur: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV). Sicut enim gaudendum est de illo qui ad monasterium veniens, mansuetudinem, obedientiam et patientiam voluerit mitis et humilis exhibere: ita et econtrario lugendus est ille qui corpore tantum de saeculo exisse videtur, corde tamen in mundo aut remansisse infideliter, aut infeliciter rediisse cognoscitur, et pro humilitate profert superbiam, pro patientia iracundiam, contemptum pro obedientia; pro charitatis medicamento, malitiae effundit venenum. Talibus convenit illa beati Petri vera et multum timenda sententia: Melius, inquit, fuerat illis, non cognoscere viam justitiae, quam post cognitionem retrorsum converti (II Petr. II). Et iterum: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota (1071B)in volutabro luti. Sed nec de talibus desperandum est, fratres, quia potens est Deus orationibus vestris scintillam compunctionis accendere, et omnem saeculi voluptatem velut spinas et tribulos nequitiae, salubri igne consumere, illo utique igne de quo Dominus dixit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur (Luc. XII)? Orate ergo, fratres dilectissimi, non solum ut nobis Deus in nobis perseverantiam dignetur tribuere, sed etiam illos qui negligentes sunt jubeat de fovea sublevare, et de laqueis eruere. Si enim vobis orantibus et cum charitate consilium dantibus, quicunque sunt tepidi, et negligentes fuerint emendati, duplicatum vobis Dominus praemium et de vestra salute et de illorum correctione dignabitur repensare. Nam nec illi qui boni sunt se debent (1071C)quasi de suis meritis extollere, nec illi qui negligentes sunt de Dei misericordia desperare; sed illi cum humilitate Dei dona custodiant, et isti cum grandi compunctione celerius ad poenitentiae vel correctionis medicamenta confugiant, quia qui bonus est, si superbire coeperit, cito humiliatur; et qui superbus est, si se humiliat, per Dei misericordiam sublevatur. Tantum est ut non se permittat amplius durissimo diaboli jugo premi, nec nimia et periculosa dissimulatione in peccatis perseverans diutius obdurare; sed tam cito confugiat, ut in se peccati vestigium non relinquat. Optime calidis adhuc vulneribus malagma vel fibula apponitur, quia si velox fuerit ad coelestem medicum intentio resurgendi, vestigium non poterit remanere collapsi, quia sub manu (1071D)omnipotentis medici, et cito perit morbus, et velociter sanatur aegrotus. Iterum atque iterum rogo et admoneo vos, fratres, ut obedientiam, humilitatem atque charitatem, non solum senioribus et coaequalibus, sed etiam junioribus exhibere jugiter studeatis: quia quaelibet bona Dei servus habere contenderit, omnia infeliciter perdet, si in illo humilitas et charitas non fuerit. Nolite murmurare, quia scriptum est (I Cor. X), quod murmurantes a serpentibus perierunt. Nolite detrahere fratribus, quia scriptum est: Qui detrahit fratri suo eradicabitur (Prov. XIII). Nolite iracundiam in corde servare, quia scriptum est: Ira viri justitiam Dei non operatur. Nolite vos invicem odio habere, propter illud quod scriptum est: Qui odit fratrem (1072A)suum, homicida est (Luc. I). Sed opus non est ut diutius sanctam charitatem vestram verbis doceamus, quae vos ad Christi gloriam operibus implere et cognoscimus, et gaudemus. Hoc solum specialiter petimus, ut qui vos in quietis et tranquillitatis loco collocare dignatus est, pro nobis, quos saeculi istius tempestates et innumerabiles fluctus affligunt, abundantius Domino supplicetis: ut si nobis, quia non meremur, gloria non detur, saltem vobis orantibus, peccatorum venia tribuatur, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XII. Si diligenter attenditis, fratres dilectissimi, vel venerabiles filii, evidenter agnoscitis quod nullus hominum (1072B)sibi soli vivit, et nullus sibi soli moritur. Quod etiam Paulus apostolus similibus verbis confirmat dicens: Quia nemo sibi vivit, et nemo sibi moritur. Omnis enim homo quantiscunque exemplum sanctae conversationis praebuerit, cum tantis et pro tantis ad praemia aeterna perveniet. Et contra, qui exemplum malae vitae et perversae actionis ostenderit quantiscunque suis malis moribus ad iniqua opera provocaverit, cum tantis et pro tantis perpetua supplicia sustinebit. Nos vero non solum exemplum male vivendi caeteris non praebeamus, sed etiam sancta et salubri admonitione ad humilitatem et charitatem vel obedientiam jugiter provocemus. Non simus de illis qui irascentibus vel furentibus quibuscunque fratribus aut sororibus malis consiliis solent pabulum superbiae (1072C)ministrare dicentes, quod non debeant tanto tempore abjecta se humilitate dejicere. Non simus de talibus qui per amarissimas linguas, non solum nolunt vulnerata curare, sed etiam quae sana sunt vulnerare contendunt: qui murmurando, detrahendo, per inobedientiam vel iracundiam non Christo servire, sed consueverunt diabolo militare. Astutus enim et crudelis hostis diabolus, calliditate veteris artificii ac multiformis ingenii, animas quas semel, persuasione nequissima, desides ac tepidas vel negligentes effecerit, etiam in aliorum subversione eas sibi servire compellit, de quibus scriptum est: Utinam calidus esses aut frigidus: nunc autem quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III). Tales enim animas ad inobedientiam vel superbiam praeparatas diabolus (1072D)omni lumine veritatis et charitatis excaecat, et quasi venator robustissimus, et auceps callidissimus, velut indices sibi ad capiendas, si potest, etiam sanctas animas aptat ac praeparat. Quomodo aucupes facere solent, qui columbas quas prius coeperint excaecant et surdas faciunt, ut dum ad illas reliquae columbae convenerint, praeparatis retibus capiantur: ita etiam hostis antiquus de tepidis clericis et negligentibus monachis vel desidiosis virginibus exercere consuevit, ut cum in eis oculos patientiae clauserit, ignemque compunctionis vel flammam verae charitatis exstinxerit, et de solo habitu religionis persuaserit gloriari, sicut jam dixi, ad aliorum perditionem, velut indices eos in exemplum proponit ac praeparat, ut (1073A)dum illos simplices quique et minus solliciti imitantur, diversis laqueis vel retibus capiantur. Isti tales non solum pro se, sed etiam pro aliis, quos per exemplum malae conversationis de bono humilitatis et obedientiae revocaverint, rationem sunt in die judicii reddituri. Antiquus enim hostis, qui bonis semper invidere consuevit, primum servos vel ancillas Dei, quos tepidos ac negligentes esse cognoverit, persuadet otiosis fabulis occupari, murmurando vel detrahendo ad contumaciam provocare, et ad audiendam lectionem tardissimos reddere, ut cum in eorum cordibus velut callum et, ut ita dixerim, scoriam teporis induxerit, ad quaelibet opera mala sibi eos faciat praeparatos, et omnibus vitiis vel negligentiis infeliciter servire compellat, secundum illud quod Veritas dixit: (1073B)Qui facit peccatum, servus est peccati. Et a quo quis superatur, ejus et servus efficitur (Joan. V). Sicut enim sanctae et spirituales animae, fervore charitatis accensae, Spiritu sancto aguntur, et ad omne opus bonum jugiter praeparantur, secundum illud quod Apostolus ait: Quotquot in spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei (Rom. VIII); ita econtrario, negligentes ac tepidi ab illo contrario spiritu possidentur de quo scriptum est: Cum exierit spiritus immundus ab homine, vadit per loca arida quaerens requiem, et non invenit; postea revertens invenit domum suam vacuam et scopis mundatem, et adducit secum alios septem spiritus nequiores se; et erunt novissima hominis illius pejora prioribus (Luc. XI). Haec enim sine dubio patiuntur clerici, monachi, virgines, superbi, inobedientes, tepidi. Cum enim (1073C)in primordiis conversationis suae relicta saeculi conversatione, ad militiam sanctae institutionis animo ferventi confugerint, per gratiam Dei evacuantur omnibus malis. Postea vero dum per negligentiam ac desidiam non apponunt studium, ut cum Dei adjutorio repleantur spiritualibus bonis, vitia quae discesserant invenientes eos vacuos, cum multiplici [ Forte addendum comitatu] remeantes, compellunt eos redire ad vomitum suum. Sicut canis quando revertitur ad vomitum suum, odibilis fit, ita et peccator quando revertitur ad peccatum suum. De talibus terribiliter clamat apostolus Petrus: Si enim fugientes coinquinationes mundi, his rursum impliciti superantur, facta sunt eorum posteriora pejora prioribus. Melius, inquit fuerat illis non cognoscere viam justitiae, quam post cognitionem (1073D)retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sanctum mandatum. Contigit enim illis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti (II Petr. II). Hoc illis evenit qui post abstinentiam ad gulam, post vigilias ad somnolentiam, post humilitatem ad superbiam, post obedientiam ad contumaciam, post patientiam ad iracundiam, velut canis ad vomitum, et velut sues revertuntur ad luxuriae volutabrum. Et ideo qui se talem esse cognoscit, dum corrigendi tempus est, cum rugitu et gemitu ad vulnus superbiae humilitatis medicamentum contendat apponere, contra murmurationis vel iracundiae venenum adjectum obedientiae festinet accipere. Et antequam anima illius multis peccatis obnoxia de hac luce discedat, remedium sibi in die (1074A)necessitatis acquirat, et lampadi suae per superbiam exstinctae humilitatis et charitatis oleum, dum colligendi et emendi tempus est, praeparare contendat: ut inter sanctas virgines, accensa virginitatis lampade, in vasculo animae suae oleo charitatis exuberet: quia penitus virginitas in corpore nihil proderit, si charitas vel humilitas a corde discesserit. Et haec quidem observant animae sanctae, et quae illis similes esse volunt, facere non desistunt. Aliae vero quae non spiritualiter, sed carnaliter vivunt, non humilitati, sed superbiae infelicia colla submittunt; nec velut apes mella spiritualia colligunt, sed quasi vespae crudelia venena diffundunt. Quando senioribus inobedientes existunt, quando flammis iracundiae succenduntur, quando odium in corde recondunt, quando (1074B)murmurationibus suis et se et alias vento superbiae de portu obedientiae excussas, et de tranquillitate patientiae perturbatas, faciunt naufragare. Et quae in primordiis conversationis suae, relictis saeculi fluctibus, ad quietem monasterii confugerunt, nunc nimio furore superbiae, in ipso portu, procellis iracundiae naufragare probantur. Istis talibus meliores sunt illi qui saeculo servire videntur, quia multo melior est humilis conjugalitas quam superba virginitas. Et plus laudabiles sunt qui se in medio pelago, Deo auxiliante, custodiunt, quam illi qui in portu nimia negligentia vel securitate merguntur. Felices ergo sunt illae animae quae ita cor suum diversis virtutum aromatibus, Christo donante, replere contendunt, ut ex ore illarum nunquam nisi (1074C)charitas et humilitas, nunquam nisi castitas vel mansuetudo atque obedientia proferatur, unde et sibi aeterna praemia, et aliis praebeant sanctae conversationis exempla. Sicut, econtrario, infelices sunt, et miserae et omni lacrymarum fonte lugendae, quae ita malis moribus corrumpuntur, ut ex illarum ore vel cogitatione, non Christi medicamenta, sed diaboli venena procedant: quae cum foris religioso habitu quasi pellibus ovium contegantur, velut lupi rapaces intrinsecus esse noscuntur, et serpentum vel viperarum more tandiu fictam humilitatem habitu corporis demonstrare videntur, quandiu nulla castigatione corripiuntur. At ubi vel levis admonitio adfuerit, tunc, falsa humilitate remota, apparebit celata superbia; et tunc in veritate cognoscitur quia aliud (1074D)proferebatur in ore, aliud abscondebatur in corde. Falsa humilitas fingebatur in corpore, et superbiae virus tegebatur in mente. Haec ergo omnia, timentes potius quam de vobis sinistrum aliquid sentientes, cum omni humilitate et paterna sollicitudine charitati vestrae suggessimus. Et ideo ante oculos vestros tepidorum negligentias proferre voluimus, ut de bonis quae in vobis munere divino collata sunt spiritualiter gaudentes, Deo gratias referatis; et pro me ac meis similibus, qui adhuc multis negligentiis premimur, jugiter Dei misericordiam supplicetis, ut cum ante tribunal Christi vobis pro perseverantia bonorum operum corona tribuetur, nobis per intercessionem vestram vel peccatorum indulgentia concedatur, praestante Domino nostro Jesu Christo, (1075A)qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XIII. De duodecim remissionibus peccatorum. Prima remissio est peccatorum, qua baptizamur in aqua, secundum illud quod scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest videre regnum Dei (Joan. III).

Secunda remissio est charitatis affectus, ut est illud: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII).

Tertia remissio est, eleemosynarum fructus, secundum hoc: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III).

Quarta remissio, profusio lacrymarum, Domino (1075B)dicente: Quia flevit in conspectu meo, et ambulavit coram me tristis, non inducam malum in diebus ejus (III Reg.).

Quinta remissio est criminum confessio, Psalmista attestante: Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI).

Sexta remissio est afflictio cordis et corporis, Apostolo consolante: Dedi hujusmodi hominem Satanae, in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V).

Septima remissio est emendatio morum, hoc est abrenuntiatio vitiorum, evangelista testante: Jam sanus factus es, noli ultra peccare, ne quid tibi deterius contingat (Joan. V).

(1075C)Octava remissio est intercessio sanctorum, ut est illud: Si quis infirmatur, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent pro eo. Et multum valet apud Dominum oratio justi assidua (Jac. V).

Nona remissio est misericordia fidei meritum, secundum hoc: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V).

Decima remissio est salus aliorum, Jacobo apostolo affirmante: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et cooperiet multitudinem peccatorum (Jac. V).

Undecima remissio est indulgentia et nostra remissio, Veritate permittente [forte promittente]: Dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI).

Duodecima remissio est passio martyrii, spe (1075D)unicae salutis et indulgentiae, latroni cruento respondente Domino: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII).

HOMILIA XIV. De die judicii. (Admonitio 19 Felicitarii Arelatensis episcopi in codice Quintiliano.) Audivimus, fratres, cum Evangelium legeretur, terribilem vocem, et metuendam pariter, et desiderandam Domini nostri sententiam. Terribilis est, pro eo quod dicit: Discedite a me, maledicti; desiderabilis pro eo quod dicit: Venite, benedicti Patris mei, (1076A)percipite regnum (Matth. XXV). Quis enim audita hac voce non contremiscat simul et gaudeat? Quia Christus servis suis promittit regnum, et peccatoribus ignem minatur aeternum. Rogo vos, fratres charissimi, ut lectionem istam attento corde audiatis, et memoriter retineatis. Qui enim istam lectionem diligenti mente attendit, etiamsi reliquas Scripturas minime intelligat, ista sola lectio sufficere potest ad omne opus bonum faciendum et ad omne opus malum fugiendum. Attendite, fratres, quod Dominus illis qui ad dexteram futuri sunt promisit dicere: Venite, benedicti, quia esurivi, et dedistis mihi manducare. Illis vero qui ad sinistram erunt, dicturus est: Discedite a me, maledicti, quia esurivi, et non dedistis mihi manducare, et reliqua. Non dixit: Discedite a (1076B)me, quia furtum aut homicidium fecistis, et alia mala; sed ait, quia de substantia vestra pauperibus non dedistis. Sicut illos qui ad dexteram futuri sunt sola misericordia liberabit, ita eos qui ad sinistram sunt, sola avaritia condemnabit. Non ideo audituri sunt Venite, benedicti, quia non peccastis, nec illis dicturus est: Discedite a me, maledicti, quia peccastis; sed quia peccata vestra eleemosynis redimere noluistis. Nullus sine peccato esse potest, sed peccata sua omnis homo, Deo auxiliante, eleemosynis redimere potest. Dominus enim ait: Qui esurientem non paverit, et nudum non vestierit, mittetur in ignem aeternum. Et si cum diabolo condemnatur qui pauperi non dederit, ubi damnandus est qui tulerit alienum? Si in inferno damnatur qui peregrinum non (1076C)susceperit in domo sua, ubi damnandus est qui foras expellit? Si in ignem mittitur qui nudum non vestivit: ubi damnandus est qui vestitum exspoliavit? Tenete vos, fratres, ad eleemosynam vel misericordiam, quia eleemosyna non patitur operatium suum ire in tenebras. Sicut enim ait Daniel propheta: Consilium meum rex, peccata tua eleemosynis redime; et si neglexeris, sine causa ad coelum pulsabis (Dan. IV). O anima, quae intra carneos et fragiles parietes habitas, vigila, ora, pulsa, et quaere (Matth. XXIV). Vigila petendo, ora quaerendo, pulsa erogando. Vigilanti tibi et petenti dicit Dominus: Ecce adsum; et si transieris per ignem, tecum sum, et flamma te non comburet. Quem orando si quaesieris, invenies. Dum pulsaveris erogando, Christus tibi aperit januas suas, (1076D)ut possessor paradisi introeas. Et si adhuc hoc putas de fine mundi restare, vel tuum considera finem. Paulatim enim subtrahuntur omnia bona quae erant et accedunt mala quae non erant. Scriptum est enim: Nudus exivi de utero matris meae, et nudus ibo sub terram (Job II). Ideo fac eleemosynam, dum pretium in manibus habes. Dona tibi de tuo, quia labile est quod tenes et semper extraneum (Ibidem). Attende pretium tuum, respice Dominum tuum. Considera quale pretium pro te dedit, sanguinem suum pro te fudit: charum te habuit, quem tam chare redemit. Fuge exemplum divitis cujus canes Lazarus suis vulneribus (1077A)pavit, et non vivit dives. Quos utique carnis natura similes, dissimiles fecerunt divitiae, tamen mortui sunt pares, et apud inferos mutatae sunt vices. Tunc ait dives: Pater Abraham, miserere mei. Dixit Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; hic vero consolatur, tu autem cruciaris (Luc. XVI). O homo, audis justam comparationem sententiae, quia refrigerium non habet qui pauperi non dedit. Fratres mei, in manu Dei formati, audite vocem Domini, implete desiderium ejus, ut accipiatis haereditatem in regno Patris vestri. Ex servo enim factus es amicus. Contemne quod damnatus es, respice quod renatus es. Fac tibi artificem contra terrenum patrimonium, Deus offert coelum. Tunc dicet tibi, Pater et Dominus (1077B)et amicus, cum fecisti coeleste commercium: Amen dico tibi, quod fecisti ex his minimis, mihi fecisti (Matth. XXV). Quod ego accipio, nunc reddo centies tantum, imo millies centuplum et in futurum vitam aeternam, sicut per Joannem promisi, mille annorum convivium, et ad dexteram Patris regnum. Ideo rogo vos, fratres, ut unusquisque quantum valet, peregrino porrigat cum bono animo. Audi Dominum in Evangelio (Luc. XXI) dicentem de vidua quae duos nummos obtulit, majus omnibus misit: quia reliqui divites erant, et ex eo quod illis abundavit dederunt; illa vero totum quod habuit obtulit; et ideo meruit quod eam Dominus proprio ore collaudaret. Ideo unusquisque faciat quod praevalet: excepto victu rationabili et vestitu, quidquid superfuerit, laetus (1077C)et hilaris pauperi tribuat. Quare laetus? quia parum dat et accipit multum. Porrigit nummum, et comparat regnum. Tribuit parvam pecuniam, et accipiet vitam aeternam: dat temporalia, ut mereatur aeterna. Porrigit caduca, et recipit sine fine mansura. Et si tibi dixerit homo fidelis: Da mihi unum aereum nummum, et reddam tibi solidos aureos centum? nunquid cum gaudio dabis unum, ut accipias centum? quanto magis quia tibi dicit Dominus, Qui pauperi tribuit, Deo fenerat (Prov. XIX)! Da ergo Deo in terra, ut accipias in vita aeterna; ut cum veneris in conspectu angelorum ante tribunal aeterni Judicis, secura et libera conscientia dicere possis: Da, Domine, quia dedi; fac misericordiam, quia feci. Ego implevi quod jussisti, tu redde quod promisisti. Et (1077D)ibi audire merearis: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod vobis paratum est ab origine mundi, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XV. De eleemosynis. (Admonitio 20 Felicitarii Arelatensis episcopi in codice Quintiliano.) Tobias ait: Omnibus diebus vitae tuae Dominum habe in mente, et noli ambulare in viam iniquitatis. Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere, ne a te avertatur facies Dei. Quomodo habueris, sic fac. Licet exiguum, ex (1078A)hoc ipso communica, et ne timueris. Cum facis eleemosynam, praemium bonum reponis tibi in die necessitatis, quia eleemosyna a morte liberat, et operarium suum non patitur ire in tenebras. Munus bonum est omnibus, quia faciunt eam coram summo Deo (Tob. IV). Salomon ait: Qui miseretur pauperi, Deo fenerat et nunquam indigebit; qui autem avertit oculum suum a paupere, in penuria vivet (Prov. XIX). Eleemosyna et fide peccata purgantur. Sicut enim aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Prov. XV, XXVIII). Item Tobias: Fili, cum habueris, benefac tecum et Deo dignas oblationes offer, memorare quod mors non tardat, conclude eleemosynam in sinu pauperum, et haec te liberabit ab omni malo. Item psalmus: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. (1078B)Item: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. XL). Dominus per prophetam ait: Misericordiam magis volo quam sacrificium (Ose. VI). Item in Evangelio: Thesaurizate vobis thesaurum in coelum. Ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Item: Qui dederit calicem aquae frigidae in nomine meo, merces ejus non peribit. Item: Qui fecit quod intus est, fecit et quod foris est. Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Matth. IX). Paulus apostolus ait: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat. Qui parce seminat, parce et metet. Qui seminat in benedictione et de benedictione metet. Joannes evangelista ait: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum desiderantem, et clauserit viscera sua, quomodo charitas (1078C)Dei manet in eo (I Joan. VII)? Item: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos aut divites, ne forte invitent te, et fiet tibi retributio; sed voca mendicos, et beatus eris, quoniam non habent unde retribuant tibi, restituetur tibi in retributione justorum. Paulus apostolus ait: Eleemosyna etiam si parva fuerit, ipsa voluntas sufficit si prompta fuerit; secundum quod habuerit, acceptum erit Domino (II Cor. VIII).

HOMILIA XVI. De decimis. (Admonitio 21 Felicitarii Arelatensis episcopi in codice Quintiliano.) Dominus dicit in Evangelio: Omnem decimationem vestram distribuite. Ipse per prophetam loquitur: Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus (1078D)in domo mea, et probate me in his, dicit Dominus. Paulus apostolus dixit de filiis Levi: Sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis; hilarem enim datorem diligit Deus. Salomon dixit: Alii dividunt propria et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt (Prov. XV). Jesus filius Sirach dixit: In omni dato, hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. Da Altissimo secundum datum, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum, quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi. Augustinus dixit: Decimae etenim tributa sunt egentium animarum. (1079A)Quod si decimam dederis, non solum abundantiam frugum recipies, sed etiam sanitatem corporum consequeris. Non eget Dominus Deus, non praemium postulat, sed honorem; Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatur repetere, non sibi, sed nobis, sine dubio profuturam. Unde per prophetam dixit: Primitias areae tuae et torcularis non tardabis offerre mihi. Si tardus dederis, peccatum est, quantum magis est non dedisse (Exod. XXII)? De negotio, de artificio, de qualicunque operatione vivis, redde decimas. Cum enim decimas dando, et terrena et coelestia possis munera promereri, quare per avaritiam duplici benedictione defraudaris? Haec enim est Domini justissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris. Dabis (1079B)impio militi quod non vis dare sacerdoti. Benefacere Deus semper paratus est, sed hominum malitia prohibetur. Decimae enim ex debito requiruntur, et qui eas donare noluerit, res alienas invasit. Et quanti pauperes in locis ubi ipse habitat, illo decimas non dante, fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal aeterni judicis apparebit, quia rem a Domino pauperibus delegatam suis usibus reservavit. Qui ergo sibi aut praemium comparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri, redditis decimis etiam et de novem partibus studeat eleemosynam dare: ita ut de novem partibus, quidquid excepto rationabili victu et vestitu superfuerit, non in luxuriam, nec in lucrum saeculare reservetur, sed in thesauris coelestibus per (1079C)eleemosynam reponatur. Quidquid enim nobis Deus dederit plus quam opus est, in nobis [ forte non nobis] specialiter dedit, sed per nos aliis erogandum transmisit. Haec enim, fratres, secundum consuetudinem vestram libenter audite, et Christo auxiliante, implere contendite.

HOMILIA XVII. Fratres charissimi, ad memoriam revocemus quae per sacras paginas in vestris cordibus audiuntur. Illud tamen scire et intelligere debemus, quod ante adventum Domini Salvatoris diabolus regnabat in mundo, et omnes populi, peccatores et justi, exeuntes de corpore, in infernum descendebant, propter originalia peccata quae de Adam traximus: pro eo quod primus homo Adam in paradiso transgressus (1079D)est mandatum Dei. Sed quia vidit Deus quod totus mundus perierat, misertus humani generis, misit Filium suum natum ex muliere, factum sub lege ut eos qui sub lege erant redimeret. Descendere dignatus est Filius Dei de sede Patris, hoc est Verbum in uterum S. Mariae semper virginis. In tanta humilitate venit, ut per humilitatem vinceret diabolum, mortis auctorem, et liberaret humanum genus per crucem passionis suae. In coelo cum Patre fulgebat, in terra pannis involutus in praesepio jacebat. Ille in Aegypto fugatus, ille in corpore circumcisus, ille a Joanne baptizatus, ille quadraginta diebus et noctibus jejunavit, deinde venit ad passionem. Ille pro nobis opprobria sustinuit, ille irrisiones, ille sputa, (1080A)ille flagella, ille alapas, ille spineam coronam; ille in cruce suspensus, ille aceto potatus, ille lancea transforatus, et inclinato capite tradidit spiritum, et emanavit de latere ejus sanguis et aqua. Quid per sanguinem, nisi redemptio nostra? Quid per aquam, nisi baptismi sacramentum significatur? Unde Joannes apostolus dixit: Tres sunt qui testimonium dant, sanguis et aqua et spiritus (Joan. V). Per sanguinem, redemptio peccatorum; per aquam, baptismi sacramentum; per spiritum, sanctificatio nostra. Videte, fratres, quam charos nos Dominus habuit, non auro, non argento, neque speciebus, sed de suo sancto sanguine nos redemit: peccatores, ut cum carne descendant in infernum; justi, ut cum carne percipiant regnum. Quia justum judicium Dei erit, ut illa (1080B)caro quae hic peccavit et poenitentiam non egit, ipsa cum anima in igne crucietur. Similiter et illa caro, quae hic propter Christum cruciatur, ipsa et anima, cum Christo cum omnibus sanctis in paradiso laetetur. Et segregabit Dominus ad judicium, justos ad dexteram, peccatores ad sinistram, et dicturus est peccatoribus: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV). O quam terribilem et metuendam vocem! Postquam audita ista vox fuerit, nullum remedium poenitentiae succurret. Semper istam vocem pertimescite, fratres, semper istam vocem ante oculos vestros ponite: unde Dominus in Evangelio dicit: Orate ne fiat fuga vestra hieme vel sabbato (Matth. XXIV). Ac si aperte dicat: Videte ne tunc (1080C)quaeratis [ tunc incipiatis ] peccata fugere, quando jam non licet ambulare. Et alibi ipsa Veritas dicit: Zizaniorum fasciculos alligate ad comburendum. Zizania homines peccatores erunt. Peccatores homines habet incendere infernus. Peccatores homines erunt ligna inferni. Alligate fasciculos ad comburendum, hoc est, homicidas cum homicidis, adulteros cum adulteris, rapaces cum rapacibus, et qui hic similes fuerint in culpa ibi similiter alligati erunt in tormentis; et quanto majora commiserunt scelera, tanto ferventius saeviet in illos ignis aeternus. Nemo se circumveniat, fratres: omnis homo qui post baptismum mortalia crimina commiserit, hoc est homicidium, adulterium, furtum, falsum testimonium, vel reliqua crimina perpetraverit, unde per (1080D)legem mundanam mori poterat, si poenitentiam non egerit, eleemosynam justam non fecerit, nunquam habebit vitam aeternam, sed cum diabolo descendet in tormenta. Proinde beatus Isidorus dicit: Nunquam Deus delinquentibus parcet, quoniam peccatores ideo flagelio temporali non castigat, ut in judicium aeternum puniendos relinquat; ac proinde est quod Dominus delinquentibus non parcet. Et beatus Augustinus dicit: Nulla peccata dimittit Deus inulta: hoc est, invindicata. Aut certe nos vindicamus per poenitentiam, aut certe vindicabit illa Deus per severitatem judicii, qua dicturus erit: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Matth. XXV). Et illa, certissime credite, fratres, quod (1081A)omnis homo quamvis peccator, quamvis criminosus sit, quantalibet mala perpetraverit, si poenitentiam egerit et eleemosynam justam fecerit, nunquam descendet in infernum, sed ab angelis elevabitur in coelum. Unde Dominus dicit: Non judicatur homo bis in idipsum. Apostolus dicit: Quod si nos judicamus, a Domino non judicamur; hoc est: ille qui in praesenti vita semetipsum per poenitentiam judicat, ad judicium iterum non rejudicatur, quia hic in praesenti vita terminatur. Fratres charissimi, semper finem nostrum attendere debemus, et quidquid contra Dei praecepta gessimus, per fletum et lamenta reparemus. Unde Dominus Adam post peccata vocavit, [ renovavit ], dicens, Adam ubi es (Gen. III)? Hic omnipotens Deus signum dat, ut nos omnes post peccatum (1081B)ad poenitentiam revocet; et unde est expulsus pater per peccatum, revocentur filii per poenitentiam. Et beatus Gregorius dicit: Quod si perfectam poenitentiam agimus, non solum nostras culpas dimittit Deus, sed post culpas praemia aeterna promittit. Et beatus Augustinus ait: Fratres charissimi, quidquid contra Dei praecepta gessimus, hoc per poenitentiam et lamenta reparemus: quia non requiret Deus quales antea fuimus, sed quales circa finem mundi astare debuerimus.

HOMILIA XVIII. De poenitentia agenda. (Sequens sive homilia, sive sermo, admonitio aut aliud tale quidpiam, hunc habet titulum in cod. Quintil.) Exhortatio Augustini ad poenitentiam. (1081C)Qui egerit veram poenitentiam, et solutus fuerit a ligamento quo erat constrictus, et a Christi corpore separatus, et bene post poenitentiam vixerit; post reconciliationem cum defunctus fuerit ad Dominum vadit, ad requiem vadit, et regno Dei non privabitur, et a consortio diaboli separabitur. Agens poenitentiam dum sanus est, et cum reconciliatus fuerit, et bene vixerit, securus est. Et quid est post poenitentiam bene vivere? Dico vobis: Abstinete, si vultis, ab ebrietate et a concupiscentia, a furto, a maliloquio, ab immoderato risu, a verbo otioso, unde reddituri sunt homines rationem in die judicii. Vis autem, frater, ab inferno liberari, et quod incertum est evadere? age poenitentiam, dum sanus es. Si enim egeris veram poenitentiam, et invenerit te novissimus (1081D)dies, aut repentina mors, securus es. Concurre omnino ad sacerdotem, ut reconcilieris. Si sic agis, securus es, eo quod accepisti poenitentiam [egisti poenitens] eodem tempore quando peccare potuisti. Si autem tunc vis agere poenitentiam, quando peccare jam non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. O poenitentia quae peccata, miserante Deo, remittis, et paradiso reservas. O poenitentia, quid de te nobis referam? Omnia adversa tu mitigas, omnia contrita tu sanas. O poenitentia, rutilior auro, splendidior sole, quam peccatum non vincit, nec defectio superat, nec desperatio delet. Poenitentia respuit avaritiam, (1082A)horrescit furorem, fugit luxuriam, firmat amorem, calcat superbiam, linguam continet, componit mores, odit mala, excludit vitia, superioribus supplex est, inferioribus subjecta est. In corde ejus contritio est, in ore confessio, in opere tota humilitas: haec est perfecta et fructuosa poenitentia. Sic poenitenti praesto est Deus, esurienti nutritor est, sitienti potator. O poenitentia, misericordiae mater et magistra virtutum, magna opera tua! lapsos sublevas, recreas desperatos, per te nobis Christus regnum coelorum appropinquatum designat, dicens: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Amen.

HOMILIA XIX. Ejusdem S. P. N. Augustini de Poenitentia. (Reperitur et apud Ambros.) (1082B) Admoneo, fratres, in conspectu Dei, etc. Si autem agit poenitentiam ex toto corde, sed si agat veram poenitentiam ubi Deus vidit sicut cor David, quando increpatus a propheta graviter et post comminationes terribiles Dei, exclamavit dicens: Peccavi, et mox audivit, Dominus abstulit peccatum tuum. Quantum valent tres syllabae? Tres enim syllabae sunt, peccavi; sed in istis tribus syllabis flamma sacrificii cordis ejus ad coelum ascendit. Ergo qui egerit veraciter poenitentiam, et solutus fuerit a ligamento quo erat constrictus et a Christi corpore separatus, et bene post poenitentiam vixerit, post reconciliationem cum defunctus fuerit, ad Dominum vadit, ad requiem vadit, regno Dei non privabitur, et a diaboli (1082C)populo separabitur. Qui autem positus in ultima necessitate aegritudinis suae acceperit poenitentiam, et mox reconciliatus fuerit, et vadit, id est, exit de corpore: fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed nec praesumo quia bene hinc exit: non praesumo, non polliceor, non dico, non vos fallo, non vos decipio, non vobis promitto. Fidelis bene vivens securus hinc exit. Agens poenitentiam dum sanus est et reconciliatus, et postea bene vixerit, securus est. Sed dicis quid est, si bene vixerit, vel hoc nos instrue, sacerdos bone, ut hoc sciamus? illud nescire te dicis, qui accepta poenitentia ad horam transiit, nescire te dicis, facinora sua si relaxentur in die judicii. Hinc nullam securitatem nobis das. Quid est bene vivere post poenitentiam, doce nos. Dico vobis abstinere (1082D)ab ebriositate, a concupiscentia, a furto, a malo eloquio, ab ipso immoderato risu, a verbo otioso, unde reddituri sunt homines rationem in die judicii. Ecce quam levia dixi, et omnia illa gravia et pestifera. Ecce aliud dico: non solum post poenitentiam ab istis vitiis homo servare se debet, sed et ante poenitentiam, dum sanus est: quia nescit si possit ipsam poenitentiam accipere et confiteri Deo et sacerdoti peccata sua. Ecce quare dixi, et ante poenitentiam melius. Agens vero poenitentiam ad ultimum, et reconciliatus exierit, si securus hinc exeat, ego non sum securus. Poenitentiam dare possum, securitatem (1083A)dare non possum. Quod dico, attendite, ego illud planius expono, ne aliquis me male intelligat . . . Nunquid dico damnabitur? non; sed, liberabitur? non dico. Et quid mihi dicis, sancte episcope? Quid tibi dicam nescio. Dixi, non praesumo, non promitto, prorsus nescio de Dei voluntate. Vis te, frater, a dubio liberari? vis quod incertum est evadere? age poenitentiam dum sanus es. Si enim agis veram poenitentiam dum sanus es, et invenerit te novissimus dies, currito [occurrito] ut reconcilieris. Si sic agis, securus es. Quare securus? Vis dicam tibi? Quia egisti poenitentiam eo tempore quo peccare potuisti. Ecce dixi, quare securus es. Si autem tunc agere vis ipsam poenitentiam quando peccare jam non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. Sed unde scis, (1083B)inquis, si forte Deus mihi misereatur, et dimittat mihi peccata mea. Verum dicis, frater, verum dicis. Unde scio, et ideo tibi do poenitentiam, quia nescio. At ille inquit: Ergo dimitte causam meam Deo: quid tu me verbis affligis, et judici me Deo dimittis? Illius judicio te committo, cujus judicio me commendo. Nam si scirem nihil tibi prodesse, non te admonerem, non te terrerem. Duae res sunt, aut ignoscetur tibi, aut non tibi ignoscetur. Quid horum tibi futurum sit nescio; sed do consilium, dimitte incertum, et tene certum. Et cum vivis, age poenitentiam veram, ut cum veneris in judicium Dei, non ab eo confundaris, sed ab eo in regnum ipsius inducaris, Amen.

HOMILIA XX. Sermo sancti Augustini. (1083C) Frequenter diximus quod Christiani persecutionem patiuntur. Mundus iste in maligno positus est (Joan. V). Adversarius noster diabolus regnat in mundum, et nos putamus quod non patiamur persecutionem. Quae enim res non persequitur Christianum? Miramur, si nos persequuntur alii, si Christo servire voluerimus, qui est omnium vita, et parentes nostri nos persequuntur. Quicunque dissimilis est nostri, persequitur nos et odio nos habet: et miramur, si alii nos persequuntur, cum ipsum corpus nostrum nos persequatur? Si comedero paululum, et corpusculum robustum fuerit, sanitas corporis mei persequitur animam. Quacunque me vertero, persecutio mihi est. Si videro mulierem, oculus meus me (1083D)persequitur, cupit interficere animam meam. Si videro divitias, si aurum, si argentum, si possessiones: quaecunque videro et desideravero, hoc persequitur animam meam. Non putemus effusionem sanguinis tantum esse martyrium, semper enim martyrium est. Si adolescentem libido carnis persequitur, vult occidere et effundere sanguinem animae. Sed quando periclitatur anima tua et in grandi periculo est constituta, tunc oportet jejuniis et orationibus in Dominum nostrum Jesum Christum animum firmiter stare, et non consentire morti. Si ergo sunt martyria in pacis tempore, sunt et negationes. Nemo ergo dicat, non esse martyrium: et martyrium est, et negatio est. Ego hodie, qui videor esse monachus, si rupero (1084A)propositum meum, Christum negavi. Et si in pace Christum nego, in persecutione quid facerem? Si dum non torqueor nec exuror denego: si torquerer et exurerer, quid facerem? Quae enim plaga est quae debeat ab amore Christi separare? Quod enim dicitur tibi hoc est: incendio ardebas, in eculeo pendebas, propter me torquebaris; et dicis, non potui sustinere tormenta? Quomodo sustinuit Petrus? quomodo Paulus? quomodo martyres caeteri sustinuerunt? Habuerunt corpora sicut tu habes. O monache, qui jejunium fugis, putas te ignem fugere? qui ebrietati consentis, credis te evadere aereum serpentem? Hoc ergo vobis dico, fratres, quoniam sunt omni tempore martyria, sunt et praevaricationes. Denique et Apostolus quid loquitur de viduis quae secundos (1084B)duxerunt maritos? Quid dicit? Habentes damnationes, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. VI). Viduae quid dicit? o vidua, antequam mihi promitteres quod esses vidua, in tua erat potestate ut nuberes: ex quo tempore confessa es quod mihi permaneres, ex eo tempore mea esse coepisti; si volueris secundum maritum ducere, me contempsisti. Sic et tu, monache, antequam mihi promitteres, in tua erat voluntate facere quod velles: vox tua ligavit te mihi. Nunquid te compuli? nunquid ex necessitate fecisti? nonne liber eras? in tua fuit potestate promittere. Promisisti, et meus esse coepisti: meum nolo dimittas, non tibi libet dimittere quia mecum habes causam. Promittere, tuum fuit; dimittere, non est tuum. Si dimiseris, non te habeo in illo gradu in (1084C)quo te prius habui. Primum liber eras, de familia tua, non eras de familia mea; non eras ante oculos meos, non eras de ministris meis, tamen eras de familia mea; non eras mecum, sed tamen creatura mea eras. Ex quo militare coepisti, si recesseris, non te habeo de familia, sed certe fugitivum et praevaricatorem. Non enim invenies ubi me possis fugere. Ideo hoc totum dico, quia in nostra est potestate Deo promittere, non est in nostra potestate dimittere. Promisisti, praemium habebis; negasti, poenam habebis [sustinebis]; utrumque propter confusionem est. Dicimus iterum, atque iterum dicimus: Ecce ante oculos tuos via mortis, et via vitae: elige quod volueris. Hoc totum dico, fratres charissimi, ne quis de vobis putet se habere liberam potestatem discedere (1084D)et perdescendere cum diabolo in inferum. Ergo ego, qui sum monachus, qui desii esse saecularis, et factus sum monachus: aut monachus salvor, aut aliter non salvor. Ipse sanctus [beatus] Paulus quotidie clamabat, in voce Spiritus sancti: Fratres, nolite errare: Deus non irridetur; quae enim seminaverit homo, haec et metet; quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu et metet vitam aeternam (Gal. VI). Et iterum: An nescitis, fratres, quia cui vos exhibuistis servos ad obediendum, servi ejus estis ei cui obediistis, sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam (Rom. VI). Ergo suggerit diabolus, et caro nostra adhuc de obligamentis saeculi, ut peccemus (1085A)et discedamus. Cogitemus ergo dies antiquos, et annos aeternos ante oculos nostros ponamus (Psal. LXXVI); et in poenitentia invocemus Salvatorem nostrum Dominum Jesum Christum, et ploremus dicentes: Domine Deus, qui non vis mortem peccatorum, sed magis ut convertantur et vivant (Eccli. XVIII), respice, Domine, secundum misericordiam tuam, super nos, et rumpantur funes inimicorum nostrorum, ut non pereamus. Respice, Domine, de sede sancta tua et de consistorio majestatis tuae, et tenebras cordis nostri radio tuae lucis expelle. Protege nos, Domine, scuto veritatis ac fidei tuae, ut diaboli jacula ignita non penetrent; ut quidquid illud est quod iniquitas nostra de te petere non sapit, id tu, Domine, pro virtute tua tribue, quo animas nostras (1085B)salves a morte. Haec clamemus, et de Dei misericordia non desperemus: quia desperatio certa mors est. Si ergo monachus peccasti, ergo miser monachus es, tamen monachus es. Nullatenus nobis licet mutare propositum, sed in poenitentiae locum reverti. Nam in monasterio quidquid sunt servorum Dei, quidquid fecerint, si non propter usus necessarios, sed ornatus causa vel decoris alicujus, extra jussionem senioris, corripiantur, quia et in hoc vitium animos aegrotare cernimus, qui indumentis aut calciamentis, non usus, sed decoris causa, volunt hominibus placere. Deus autem haec manifestissime declaravit: Omnis enim, inquit, arbor de fructu suo agnoscitur. Et: Non omnes qui dicunt mihi, Domine, intrabunt in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem (1085C)Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII).

S. CAESARII ADMONITIO SEU CORRECTIO AD EOS QUI UXORES HABENTES, ADULTERIA COMMITTERE NON ERUBESCUNT. Arguit etiam illos qui ante uxores aut post uxores concubinas infelici consortio voluerunt adhibere. Rogo vos, fratres charissimi, ut attentius cogitemus causam salutis nostrae, et ut illa omnia mala quae de futuro judicio scripta sunt possimus evadere, et ad illam beatitudinem quae nobis promissa est possimus feliciter pervenire, quantum valemus viribus cum Dei adjutorio charitatem, justitiam, misericordiam, simul et castitatem servare tota intentione animi studeamus, ut ista tanquam coelesti et spirituali (1085D)quadriga ad principalem paradisi patriam rapiamur. Eamus illic interim corde, ut, cum dies judicii advenerit, sequamur et corpore; et in nobis impleatur illud quod Apostolus dicit: Nostra autem conversatio in coelis est; et illud: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria. Nullam ergo de ipsis quatuor virtutibus minus quam expedit diligamus: quid enim prodest tibi, si charitatem habere videaris, et justitiam habere non velis? aut quis te adjuvare poterit, si misericordiam habere te dicas, et castitatem non habendo teipsum odio habeas, secundum illud quod scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam; et quia castitatem paucos valde habere velle (1086A)cognoscimus, de ipsa nunc charitatem vestram attentius admonemus, propter illud quod scriptum est: Neque fornicarii, neque molles, neque masculorum concubitores, regnum Dei possidebunt; et illud: Neque adulteri, neque ebriosi regnum Dei possidebunt; sed quod prius est, multi sunt qui uxores videntur habere, et persuadente diabolo castitatem dissimulant custodire, sed ut cum suis aut cum alienis ancillis, libidinis furore succensi, ita adulteria committere non erubescant, ut nec Deum timeant, nec hominem revereantur; sed justum erat, fratres, ut apud illos qui tales sunt deberent tam frequentes et tot annorum admonitiones nostrae proficere, ut nec de medicamentis sibi vulnera facerent, nec inde se occiderent unde se vivificare potuerant; quia castigatio (1086B)sacerdotis sicut obedientibus ad gloriam, ita inobedientibus erit ad poenam; et quia illi, sicut jam dixi, nec Deum reverentur nec hominem metuunt, vos qui Christo inspirante et fidem et castitatem fideliter custoditis, si quando aliquos tam sacrilega peccata committere cognoveritis, et semel et secundo et tertio castigate, et si vos audire noluerint, nec colloquium cum illis habete, nec ad vestrum eos convivium convocetis, nec in aliorum mensis cibum cum illis sumatis; secundum hoc quod talibus ait Apostolus, cum hujuscemodi hominibus nec cibum sumere, ut vel sic erubescant, dum se vident ab honestis et Deum timentibus exsecrari. Si enim quod suggero non fuerit factum, quicunque ille est qui fratrem suum aut vicinum adulteria committere noverit, si illum arguere (1086C)noluerit, particeps illius erit, dum illud quod scriptum est, Si videbas furem simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas; et illud quod Apostolus ait, Non solum qui faciunt ea, sed et qui consentiunt facientibus ea; illi autem qui adulteros nec ipsi arguunt nec in notitiam sacerdotis secretius ponunt, suspicionem nobis faciunt quod illos ideo non arguunt, quia ipsi talia peccata committunt; mihi enim sufficit quod cum grandi dolore animae et infinito gemitu clamo; vos vero si et a vestris et ab alienis peccatis liberi esse vultis, nolite parcere talibus; aut si vos secretius et frequentius admonentes audire noluerint, facite hoc ad humilitatis nostrae notitiam pervenire, dum illud quod Dominus de peccatoribus in Evangeliis dixit, Corripe illum inter te et (1086D)ipsum solum, si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si autem non te audierit, dic Ecclesiae, id est, pone in notitiam sacerdotis: si nec Ecclesiam audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Sed quod pejus est, dum illi qui tantum malum committunt, ab aliquibus non solum non corripiuntur, verum etiam palpantur et blande accipiuntur, ideo ipsa sacrilega crimina nutriuntur et sine ullo timore ac verecundia perpetrantur; sed nos timere debemus illud quod de Achar, qui de Jerico regulam auream furatus fuerat, scriptum est, quando pro unius hominis peccato super omnem Israel desaevit ira Dei, nec quievit furor Dei a populo donec ille qui malum fecerat, Domino jubente, contereretur. Cum enim illi de quibus loquimur (1087A)uxores castas esse velint, qua conscientia nefanda adulteria committant, et dicunt sibi licere quod eis omnino non licet, quasi alia praecepta dederit Deus viris, alia feminis? Dicet quicunque ille est qua lege permittente crimina ista committat, cum a divina et humana lege omne adulterium puniatur. Ideo tamen hoc malum non prohibetur, quia a multis committitur, sed quanto ab hominibus minus distinguitur, tanto magis divino judicio gravius vindicatur. Nam illud quale est quod aliqui qui in hanc impudentiam prorumpunt, ut dicant haec tam crudelia mala viris licere, et feminis non licere; nec attendunt quod et vir et femina regulariter sunt Christi sanguine redempti; et simul sacrosancto lavacro sunt abluti, sanguinem Domini simul accipiunt, et non est apud (1087B)Deum discretio masculi et feminae, nec est personarum acceptor Deus. Ergo quod feminis non licet, similiter et viris non licuit unquam, nec licere poterit; sed quia infelix intromissa est consuetudo ut si uxor inventa fuerit cum servo, puniatur; si autem vir cum multis ancillis in libidinis cloaca volutatur, non solum non punitur, verum etiam a suis similibus collaudatur, et sibi invicem loquentes, quis amplius hoc fecerit cum risu et cachinno stultissimo confitentur. Sed istorum risus in die judicii vertetur in planctum, et eorum joca vertentur in vulnera. Sed hoc illi faciunt qui futurum judicium nec credunt omnino, nec metuunt. Ego enim cum libera conscientia clamo pariter et contestor, quia quicunque habens uxorem, adulteria commiserit, nisi ei poenitentia prolixa et (1087C)uberes eleemosynae subvenerint, et a peccato ipso non cessaverit, et si quomodo fieri solet, subito mortuus fuerit, in aeternum peribit. Nec illi nomen Christianum proderit, quia non solum non perfecit quod Dominus praecepit, verum etiam contra ejus praecepta scelera perpetravit. Cum enim etiam uxorem, excepto desiderio filiorum, agnoscere peccatum sit, quid de se cogitant, aut quam spem sibi promittere possint, qui conjugia habentes per adulterium hoc sibi praeparant unde ad inferni profunda descendant, nec volunt Apostolum audire dicentem, Tempus breve est; reliquum superest, ut qui habent uxores tanquam non habentes sint; et illud, Ut sciat unusquisque vas suum possidere in honore et sanctificatione, non in passione desiderii, sicut et gentes quae (1087D)ignorant Deum. Considerate quia qui uxoribus, excepto desiderio filiorum, utuntur, si assiduas eleemosynas non dederint, sine peccato esse non possint, et si hoc de matrimonio legitimo dicitur, putas quid de illis futurum sit in die judicii, qui aut publica aut occulta adulteria committere sine ulla divini timoris consideratione praesumunt? de quibus scriptum est, Peccatores et adulteros judicabit Deus; et illud Apostoli quod jam supra dictum est, Neque adulteri regnum Dei possidebunt. Quid tibi prodest, infelix, quicunque ille es, quod Christianus vocaris, si per peccatum adulterii a regno Dei excludi merueris? et hoc rogo, fratres charissimi, et admoneo charitatem vestram, ut quicunque uxores accepturi sint, virginitatem (1088A)usque ad nuptias custodiant; quia quomodo nullus est qui sponsam violatam velit accipere, sic nullus se debet ante nuptias adulterina commixtione corrumpere; sed quod pejus est, plures sunt qui sibi concubinas adhibent, antequam uxores accipiant, et quia grandis multitudo est, excommunicare omnes non potest episcopus, sed cum gemitu et multis suspiriis tolerat, et exspectat si forte pius et misericors Dominus det illis fructuosam poenitentiam per quam possint ad indulgentiam pervenire. Et quia hoc malum in consuetudinem est missum, ut putetur non esse peccatum, ecce coram Deo et sanctis ejus profiteor quia, sive ante uxorem, sive post uxorem, quicunque sibi concubinam adhibuerit, adulterium committit; et hoc pejus est adulterium: quia, cum nulla ratione (1088B)liceat, publice hoc sine ulla verecundia quasi ex lege committit. Denique etiam ex hoc cognoscimus non leve esse peccatum, ut quoscunque ipsae concubinae conceperint, non liberi sed servi nascantur, unde enim post acceptam libertatem haereditatem patris nulla lege et nullo ordine permittuntur habere? Etiam videte utrum sine peccato esse possit, ubi generosi decus sanguinis ita humiliatur, ut de hominibus nobilissimis servi nascantur. Nam in tantum grave peccatum est, ut in civitate Romana qui voluerit uxorem ducere, si se virginem non esse cognoscit, ad accipiendam benedictionem nuptialem venire penitus non praesumit; et jam videte quam durum sit ut cum illa quam optat ducere, benedictionem non mereatur accipere. Sed quando suggerimus ista, timeo ne (1088C)sint aliqui qui nobis potius quam sibi velint irasci. Sermo enim noster quasi speculum charitati vestrae proponitur; et ideo quomodo matrona, quando speculum attendit, in se potius quod totum viderit corrigit, et non speculum frangit, ita et unusquisque vestrum quoties in aliqua praedicatione cognoscit foeditatem suam, justum est ut magis se corrigat quam contra praedicationem velut contra speculum velit irasci. Sicut et illi qui aliquas plagas accipiunt, magis volunt vulnera curare quam medicamenta contemnere; ne ergo etiam ex hoc aliquis dupliciter peccet, si contra spiritualia medicamenta irasci voluerit, non solum patienter, sed etiam libenter accipiat quae dicuntur: quia jam ex alia parte a malo cognoscitur declinare, qui salubrem castigationem voluerit libenter (1088D)accipere; et cui mala sua displicent, jam illi et quae bona sunt placeant, ac sic quantum se a vitiis separaverit, tantum se virtutibus propinquabit, quod ipse praestare dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA XXI. Ad monachos. Scimus quidem spiritali militiae cui nos mancipavimus magnam esse in futurum repositam remunerationem. Sed si bene respiciamus in hoc ipso opere quod agamus [ Forte agimus], quodammodo etiam in praesentiarum partem praemii post idemus, etc.

HOMILIA XXII. Ad monachos. (1089A) Ad hoc ad istum locum convenimus, fratres, ut Domino nostro vacare possimus, non his rebus quibus noster delectatur inimicus. Certum est quod quando ea quae ad saeculum pertinent loquimur, etc.

HOMILIA XXIII. Ad monachos. Videte vocationem vestram, fratres charissimi (I Cor. I, 26). Venire ad eremum summa perfectio est; non perfecte in eremo vivere, summa damnatio est. Quid prodest, si in loco quies teneatur, et inquietudo (1090A)in corde versetur? Si in habitatione silentium sit, etc.

HOMILIA XXIV Ad monachos. Ait quodam loco sermo divinus: In diebus solemnitatum vestrarum affligite animas vestras (Lev. XVI, 29; XXIII, 27). Quare hoc dixit? Quia jejunia et vigiliae et sanctae afflictiones humilia [ Al. humiliata] corpora macerant, sed maculata corda purificant, etc. Has homilias videsis Patrologiae tomo L, inter Opera S. Eucherii, cui etiam ascriptae sunt, coll. 844, 848, 855, 857.