Sermones (Bonifacius)

This is the stable version, checked on 10 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermones
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


Sermones (Bonifacius Moguntinus), J. P. Migne

SERMO PRIMUS. De fide recta.

(0843C)

1.

Necessarium est, fratres charissimi, unicuique qui desiderat ad regnum coelorum pervenire, quod nobis a Deo omnipotenti promissum est et praeparatum, fidem rectam et catholicam sine dubitatione firmiter tenere, quia ad aeternam beatitudinem nemo pervenire potest, nisi Deo placeat, et nullus Deo placere potest, nisi per fidem rectam. Fides namque omnium bonorum fundamentum est, fides humanae (0843D)salutis initium est: sine hac nemo ad nobilitatem filiorum Dei pervenire poterit, quia sine ipsa nec in hoc saeculo quisquam justificationis consequitur gratiam, (0844C)nec in futuro vitam possidebit aeternam. Proinde valde necessarium est omni homini ut diligenter discat fidem catholicam et apostolicam, maxime populi praedicatoribus Christiani, et Ecclesiarum Dei doctoribus. Quomodo docet quis quod non didicit? vel qual ter pastor esse poterit, si pane vitae gregem sibi commissum pascere ignorat? non erubescat nesciens discere quod ignorat, nec sciens tardus sit docere quod novit.

2.

Ista est fides catholica, ut credamus in unum (0844D)Deum Patrem omnipotentem, et in Filium ejus unicum Dominum Jesum Christum, et in Spiritum sanctum: Patrem eo quod habeat Filium, Filium eo (0845A)quod habeat Patrem, Spiritum sanctum eo quod sit ex Patre procedens et Filio. Pater ergo principium divinitatis, quia sicut nunquam fuit non Deus, ita nunquam fuit non Pater, a quo natus Filius, a quo Spiritus sanctus non natus, quia non Filius est, nec ingenitus, qui non est Pater, nec factus est, sed ex Deo Patre Deus procedens; Pater aeternus eo quod habeat aeternum Filium, cujus aeternus sit Pater. Filius aeternus eo quod sit Patri coaeternus. Spiritus sanctus aeternus eo quod sit Patri et Filio coaeternus. Iste unus Deus, qui est sancta Trinitas. Pater et Filius et Spiritus sanctus creavit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et secundum suam voluntatem omnia gubernat, et in istum unum Deum omnes Christiani credere debent, qui desiderant (0845B)vitam aeternam habere. Omnium peccatorum remissionem in sancto baptismate firmiter credere debemus. Futurum quoque judicium esse bonis et malis statim post hujus vitae terminum, nulli catholicorum dubium est. Paganis, impiis et peccatoribus, qui sua scelera confiteri noluerunt, nec per poenitentiam emendare, supplicium sempiternum erit. Poenitentibus et justis gloria sempiterna manebit. De resurrectione mortuorum in novissimo de hujus saeculi nullus Christianorum dubitare debet, sed sicut Christus tertia die resurrexit a mortuis, sic omnes homines boni et mali in novissimo die cum propriis corporibus resurgere debent. Impii enim in contumeliam suam et supplicium, justi vero in gloriam sempiternam.

SERMO II. De origine humanae conditionis. (0845C)

1.

Scire debemus, fratres dilectissimi, originem humanae conditionis, ut exinde cognoscamus maximam in nos Creatoris nostri misericordiam, qui primos parentes nostros, Adam scilicet et Evam uxorem illius, condidit ex lino terrae, et immisit in eos spiritum rationalem et intellectualem, quo Creatorem suum cognoscerent et laudarent, et constituit eos in paradisi dulcissima felicitate, ut in eo sine labore, et dolore, et mortis periculo, viverent, donec translati essent in coelestis regni perpetuam beatitudinem. Et praecepit eis de unius arboris fructu non manducare, ut per obedientiam unius mandati aeternam promererent gloriam. Sed diabolica (0845D)fraude et invidia decepti sunt, ut manducarent de fructu interdicto illis. Pro hac etiam culpa ejecti sunt in hanc miseriam hujus terrae, et facti sunt sub potestate diabolica, propter inobedientiam primi mandati, et omnes cum peccatis nati in laboribus viventes, in mortis doloribus humanam amitterent vitam. Nec ullus fuit qui ad paradisi felicitatem vel regni coelestis beatitudinem post hujus vitae finem pervenire potuisset, donec omnipotens Deus Filium suum unigenitum, natum ex Virgine, misisset in mundum, sicut multum ante per prophetas suos sanctis patribus promisit. Sicut beatus mundi praedicator Paulus dixit: Cum ergo venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in hunc mundum, ut (0846A)totius mundi diluerit peccatum. Hac vero plenitudine temporis secundum praedestinationem Dei veniente, Missus est, ut in sancto Evangelio legimus, angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria, et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio; et ait angelus ei: Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Deum: Ecce concipies et paries in utero Filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus coram Domino, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris sui, et regnabit in domo Jacob in aeternum, (0846B)et regni ejus non erit finis. Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco? Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Et fuit tunc tale tempus et talis pax in mundo, ut totius orbis dominium ad unam pertineret civitatem, quae dicitur Roma; et illius civitatis simul et totius orbis unus fuit imperator et rector, nomine Augustus, qui etiam tale constituit edictum in mundo, ut omnis homo in patriam suam pergeret, et ibi censum pro capite suo solveret imperatori, et omnis servus fugitivus ad suum rediret dominum, et cujus dominus non inveniretur, occideretur, ne turbaret pacem, quam ille statuit in toto (0846C)orbe; et hoc fuit per providentiam Dei factum, ut pax esset in toto orbe dum ille nasceretur qui veram pacem praedicaret hominibus, et omnia quae sunt in coelis et in terra pacificaret, et esset concordia inter angelicas dignitates et humanam naturam. Hoc itaque tempore tam pacifico et tam serena laetitia omnium ubique gentium, ut evangelica pandit historia, natus est in gente Judaea et Bethleem civitate David de Maria Virgine, non de virili conjunctione, sed de Spiritu sancto inspirante et fecundante virginalem uterum, ut integritas virginalis esset in partu et post partum.

2.

Eadem quoque nocte, ut in Evangelio legimus, qua natus est Deus Dei Filius in mundum, Erant pastores in regione eadem, vigilantes et custodientes (0846D)vigilias noctis super gregem suum. Et ecce angelus Domini astitit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Respondit autem angelus Dei, et dixit ad pastores: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est nobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem positum in praesepio. Et subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis, laudantium Deum, et dicentium: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et venerunt pastores et invenerunt infantem pannis involutum et positum in praesepio, et Mariam matrem ejus, sicut angeli eis praedixerunt. Haec enim festivitas salutis (0847A)nostrae initium est, et humani generis reformatio, in qua Deus per Domini misericordiam descendit ad homines, ut homines per obedientiam potuissent ascendere ad Deum, quia per inobedientiam expulsi sunt de paradisi felicitate, quam felicitatem non solum restituit nobis Deus de Virgine natus, sed etiam coelestis regni credentibus et mandata ejus observantibus portas aperuit, et perdonavit filios Dei esse in fide et charitate, qui fuerunt filii irae in peccatis, et miseriae, et omne jugum diabolicae servitutis contrivit et comminuit, ut nullum potuisset ultra dominium habere diabolus in omni homine, qui mandata Dei servare voluisset et se a peccatis custodire.

3.

Igitur illi qui peccare non metuunt, nec sua (0847B)peccata curant confiteri, vel per poenitentiam emendare, servi sunt diaboli; qui vero se a peccatis custodire curant, vel sua peccata per confessionem et poenitentiam abluere, et in mandatis Dei vivere gaudent, hi sunt filii dilectionis Dei et haeredes aeternae beatitudinis. Haec est enim magna nobilitas, ut terrenus homo Filius Dei efficiatur, et haec gloriosa nobilitas et magna libertas bonis moribus diligenter observari debet, nec altissimus Pater, qui Deus est omnium, nisi bonos et castos et fideles et mandatis suis custodientes filios vult habere; et dignum est ut perfecta illum diligamus charitate, qui nos in tantum dilexit; qui cum Deus est aeternus, homo voluit pro nostra nasci salute, et omnia facere et pati quae leguntur in Evangelio sancto; qui tantum mirabilis (0847C)claruit in conspectu populi, ut veraciter agnosci potuerit, quod idem ipse qui homo videbatur in fragilitate carnis, Deus erat in potestate divinitatis. In cujus nativitate angeli, ut audivimus, laudantes Deum cecinerunt: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et nos gloriam cum angelis Deo canemus, laudantes ejus ineffabilem misericordiam, qui seipsum humiliavit, ut nos exaltaret. Factus est Filius hominis, ut nos efficeret Filios Dei. Venit in regione mortalitatis nostrae, ut nos levaret in regione gloriae suae. Addiderunt quoque angeli hymnica voce: Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Vera est enim pax, ut bona voluntate subditi simus Deo omnipotenti, facientes magis illius semper voluntatem quam nostram, quia illius voluntas (0847D)salus est nostra. Mundemus nos ab omni iniquitate corporis et animae. Vivamus in castitate et charitate Dei et hominum, et cum gaudio serviamus Deo in omni opere bono, in misericordia et pietate, in justitia et patientia, et in spe bonitatis Dei. Scientes certissime quaecunque egerimus bona in eleemosynis et in humilitate, et obedientia praeceptorum illius, quod omnia in aeterna beatitudine Dominus noster nobis restituet.

SERMO III. De gemina justitiae operatione.

1.

Prima ergo justitia est mala non facere quae diabolus suggerit. Secunda est bona facere quae Deus omnipotens hortatur nos facere, quia Deus desiderat (0848A)salutem animarum nostrarum, sicut dictum est: Qui vult omnes homines salvos fieri. Audiamus itaque, dilectissimi, quae sint mala quae diabolus suggerit, et postea quae sint bona quae Dominus Deus noster vult ut faciamus, ut simus filii dilectionis suae, non filii perditionis aeternae. Prima est et pessima in peccatis superbia, per quam diabolus, cum esset angelus clarissimus in coelo, cecidit, et factus est aeternae perditionis reus cum omnibus satellitibus suis. Secundum fuit inobedientia, per quod homo primus cecidit de paradiso, dum Dei omnipotentis mandatum non custodivit, et missus est in hanc mortalitatem, et reus factus est in omni poteritate filiorum suorum aeternae damnationis: quam damnationem, ut diximus, Deus omnipotens venit in mundum, ut averteret a (0848B)nobis, et liberaret nos ab omni miseria. Deinde prohibet nos Dominus Deus diabolo obedire, quia ille desiderat multos habere socios suae perditionis,et illi qui faciunt voluntatem diaboli in fornicationibus, et homicidiis, et adulteriis, et ebrietatibus, et in falsis testimoniis, et perjurationibus, et injustitiis, et rapinis, et iniquitatibus; et qui invidiam habent et odium, et detractiones contra fratres suos, aeterna calamitate damnantur cum diabolo et angelis ejus in igne perpetuo. Qui vero omnipotentis Dei facere voluntatem et praeceptis ejus obedire, in aeterna gloria erunt regnaturi cum Christo et sanctis angelis ejus.

2.

Haec sunt praecepta divina per quae nobis aeterna beatitudo donabitur a Deo omnipotente. Primum charitas Dei, et charitas hominum, ut diligamus Deum (0848C)ex toto corde, et tota anima, et tota mente, id est, omni intelligentia nostra, et omni voluntate nostra, et semper in memoriam habeamus voluntatem et praecepta illius; et diligamus homines alios sicut nosmet ipsos, nulli facientes aliquid quod nolumus ut alter nobis faciat; sed sic faciamus in alios, sicut nostra voluntas sit, ut alii nobis faciant. Et simus misericordes in pauperes et in miseros, et faciamus illis bene secundum vires nostras et necessitatem illorum, et si quis peccat in nobis, dimittamus illi, ut nobis Deus dimittat peccata nostra, quia sic in Evangelio legimus, ipsa Veritate dicente: Si dimiseritis hominibus peccata illorum quae in vos gesserunt, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra. Et habeamus humilitatem in conspectu Domini, quia, (0848D)sicut scriptum est: Humiliamini sub manu omnipotentis Dei, ut ves exaltet in tempore tribulationis, quia, sicut diximus prius, angeli de coelo per superbiam ceciderunt. Sed Dei clementia perdonavit nobis per humilitatem ascendere ad angelicas sedes. Et habeamus patientiam, sicut ipse Dominus dixit: In patientia vestra possidebitis animas vestras; et nulli malum pro malo reddentes, et castitatem corporis nostri diligenter observemus, quia Spiritus sanctus, sicut scriptum est, non habitat in corpore peccatis subdito. Nec furta faciamus, sed de nostro justo labore demus pauperibus eleemosynas, ut ipsi orent pro nobis, et Deus indulgeat nobis peccata nostra, quia propriae divitaie viri, ut legitur in Sapientia, redemptio est (0849A)animae illius. Et simus obedientes doctoribus ecclesiasticis in corde puro et conscientia bona. Honoremus ecclesias Christi, et saepius veniamus ad orationes. Et honoremus parentes nostros, sicut in lege Dominus demandavit. Honora patrem tuum et matrem tuam. Sed et parentes filios suos erudiant in omni castitate et timore Dei, non consentientes illis nec furari, nec fornicari, nec inebriari, nec aliquid injuste agere. Uxores vero suos maritos timeant et honorent, et castitatem illis servent. Similiter et viri uxores suas diligant, et castitatem quam illi quaerunt ab uxoribus suis, faciant illi prius, ut videant exempla illorum bona. Pauperes vero et miseri gaudeant in sua paupertate, sperent in misericordia Dei, qui ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum (0849B)coelorum. Vivant in castitate et in fide recta, et in spe aeternae retributionis, et patienter ferant miserias, ut Deus omnipotens concedat illis aeternam beatitudinem. Presbyteri vero et totius clerus sanctae ecclesiae, qui in servitio Dei stare debent, die noctuque, omnimodis irreprehensibiliter vivant coram saecularibus, et in omni loco, ut bonis illorum exemplis erudiantur multi. Et sit illorum meditatio in lege Dei, et in servitio ecclesiastico die noctuque. Non sint ebriosi, nec avari, nec verbosi in conviviis, nec divitias in hoc mundo quaerentes, sed in coelesti regno aeternum sibi thesaurum praeparantes. Ostendant itaque omnibus hominibus bonae conversationis exempla, et doceant populo Christi in veritate et fide, ut cum multiplici (0849C)sanctarum animarum lucro appareant in conspectu Domini Dei nostri, et multiplici remuneratione digni efficiantur.

4.

Adolescentes itaque et juniores sint obedientes senioribus in omni doctrina spirituali, nihil sine consilio seniorum agentes. Sint subditi in humilitate et obedientia, ut digni efficiantur secundum aetatis tempus opportunum ministrare Christo Deo. Qui in adolescentia non didicerit quae bona sunt, quomodo habere vel docere poterit in senectute? Omnes enim ubique, sive divites, sive pauperes, sive seniores, sive juniores, sive domini, sive servi, sive praelati, sive subditi, Deum diligant, et illius praecepta custodiant diligenter. Sint veraces in sermonibus, justi in judiciis, (0849D)misericordes in pietate, solliciti in servitio, humiles in moribus, patientes contra omnes adversitates, et fidem rectam et catholicam diligenter discant, viventes in fide et spe et charitate. Jejunia publica in castitate custodiant, et eleemosynis ornent jejunia sua, ut quod sibi detrahunt pauperibus largiantur. Decimas quoque suas fideliter reddant Domino Deo omnipotenti, ut Dominus Deus benedictionem mittat super labores suos. Ad ecclesias saepius veniant, et maxime diebus festivis, nec vaniloquium habeant in ecclesiis, sed orationibus et compunctione cordis, solliciti sint sicut decet in domo Dei et in conspectu altissimi regis. Et si quis in quolibet peccato lapsus ceciderit, citius per confessionem resurgat, et purget se in poenitentiam, quia Dei misericordia dives est (0850A)ad ignoscendum peccanti, si se convertere vult ad viam justitiae, sicut ait propheta: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Item in alio loco de voluntate et operatione novissima: In quacunque die conversus fuerit homo, vita vivet, et non morietur. Diaboli itaque invidia nos suadet peccare; sed Domini misericordia, qui salutem desiderat nostram, hortatur nos a peccato converti ad viam justitiae, ut digni esse efficiamur aeternae gloriae cum sanctis suis. Et hoc certissime scire debemus et credere, quod omnia opera nostra vel cogitationes in die novissimo judicabuntur. Peccatoribus autem qui nolunt peccata dimittere, et mandatis Dei obedire, aeterna erunt tormenta, in igne perpetuo cum diabolo et angelis suis. Qui vero se toto corde convertunt ad Deum omnipotentem, (0850B)viventes in charitate, et Dei praeceptis obedientes, aeterna erit gloria, beatitudo et laetitia, cum Christo et sanctis ejus, in saecula sempiterna.

SERMO IV. De octo beatitudinibus evangelicis.

1.

Cum praedicaret Dominus Jesus in quodam loco, et multos infirmos curaret, multae turbae convenerunt ad eum, et ascendit excelsiorem locum, et coepit docere eos, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. (0850C)Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beatitudinem regni coelorum Dominus promisit sua praecepta servantibus, et primo de humilitate loquitur dicens: Beati pauperes spiritu, etc. Ideo enim dicit Pauperes spiritu, ne putemus illos esse beatos quos necessitas et penuria pauperes facit; sed illi sunt vere beati, qui humiliantur in spiritu, et licet divitias habeant, non exaltantur in superbiam, sed in humilitate glorificant Deum, qui semper facit bene sperantibus in se. Humilitas enim omnium bonorum fundamentum est: Quoniam ipsorum est regnum coelorum. Per superbiam, et inobedientiam perdidit homo regnum coelorum, ideoque (0850D)per humilitatem et obedientiam debemus acquirere regnum Dei.

2.

Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Mitis est nobis Deus, tribuitque nobis cuncta necessaria, quod propterea facit, ut nos mites simus et benigni proximis nostris, et bona semper quae possumus libenter faciamus, sicut ipse Dominus in alio loco admonet dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Mites possidebunt terram, non istam corruptibilem terram quae corporibus mortuorum plena est, quae saepe per superbiam opprimitur, et per sanguinea bella polluitur; sed illam terram habebunt mites, de qua dicit quidam sanctus: Credo videre bona Domini (0851A)in terra viventium. Illa est terra ubi habitant angeli et animae sanctorum, ubi aeterna est laetitia, et sine fine felicitas.

3.

Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Beati sunt qui in hoc saeculo plangunt sua peccata, ne in aeternis poenis cum diabolo lugeant. Melius est hic parvo tempore poenitere pro delictis, et in aeternum gaudere cum sanctis, quam brevia istius saeculi gaudia immoderanter exercere, et post hanc vitam aeternis suppliciis puniri. Nos vero simus illis similes ad quos Dominus dicit: Vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.

4.

Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Non omnes sunt beati qui esuriunt et sitiunt, sed illi soli sunt beati qui esuriunt semper justitiam. Sic vero debemus esurire (0851B)justitiam, ut nunquam putemus quod satis justi simus, sed semper deprecemur Deum ut augeat merita nostra in bono; qui enim putat se satis habere de justitia, non esurit justitiam, sed exaltatur in superbiam et statim cadet. Humilis autem semper ibit de virtute in virtutem, et semper delectatur im melius proficere.

5.

Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Nos multum optamus ut Deus nostra delicta remittat nobis poenitentibus. Sic et nos debemus proximis nostris rogantibus debita dimittere, sicut ipse Dominus dixit: Estote misericordes sicut et pater vester coelestis misericors est. Misericordes enim misericordiam consequentur, quia si dimiserimus hominibus peccata eorum, remittet nobis et Pater (0851C)noster coelestis delicta nostra.

6.

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Illi erunt mundo corde, qui omnem malitiam, et dolum, et invidiam, et concupiscentiam, expellent a corde suo, et mundabunt conscientias per charitatem, et castitatem, et justitiam, et per caeteras sanctas virtutes, ut possint videre Deum in coelesti regno. Deus enim non vult habitare in corpore polluto peccatis, ideoque mundemus nos ab omni inquinamento carnis et mentis, ut Deus habitet in cordibus nostris, et dirigat nos ad omne opus bonum. Si enim confitebimur peccata nostra, et emendabimus, et ad eadem non revertemur, mundabit nos Deus a peccatis nostris, et replebit nos virtutibus coelestibus, et dignos (0851D)nos efficiet coelestis beatitudinis cum omnibus sanctis. Si autem absconderimus, Deus illa manifestabit, velimus nolimus. Et melius est uni homini confiteri peccata, quam in illo tremendo judicio coram tribus familiis, coeli terraeque, et inferorum, publicari, et confundi pro peccatis, non ad emendationem, sed ad poenam perpetuam.

7.

Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Sic debemus pacem sectari, ut primum inter Deum et nos ipsos pacem efficiamus, sectantes quae ipse praecepit, et fugientes mala quae Deo odiosa sunt. Deinde pacificare debemus inter proximos nostros quoscunque viderimus inter se discordiam habere. Per pacem filii Dei vocabimur. Magna est bonitas Dei et ineffabilis clementia conditoris, non sumus digni (0852A)servi Dei esse, et filii vocamur. Studeamus ergo, ut nos ipsi per bona opera tantae haereditatis digni esse mereamur, et non segregemus nos ipsos a tam pio patre, qui nos in filiorum sortem adnumerare dignatus est.

8.

Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Christus Filius Dei flagella et opprobria pro nobis sustinuit, et postremo ipsam mortem pro nobis suscepit; debemus ergo et nos pro ejus nomine adversa quaeque tolerare patienter, quia per multas tribulationes intrabimus in regnum Dei, si eas propter justitiam toleramus. Beatitudo ergo nobis in coelo parata est, ad illam bonis operibus nos praeparemus, ad illam toto desiderio curramus. Exspectant nos angeli omnes (0852B)sancti in coelis et gaudent, ut ad eos venire velimus. Laudemus itaque misericordiam Dei, et ei in omnibus gratias agamus, eumque semper deprecemur, ut qui nos redimere dignatus est, ipse nos emundet ab omnibus peccatis, et sui regni consortes cum omnibus sanctis efficiat. Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

SERMO V. De fide et operibus dilectionis.

1.

Admoneo vos ut reminiscamini quid omnipotenti Deo in baptismo promisistis. Primitus credere in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum Filium ejus, et in Spiritum sanctum, unum omnipotentem Deum in Trinitate perfecta. Sed quia scriptum est: Fides sine operibus mortua est, et qui (0852C)novit Deum, mandata debet conservare, haec sunt mandata Dei quae vobis annuntiamus facere et servare. Ut Deum quem confessus es diligas ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota virtute. Deinde proximos vestros tanquam vos ipsos. In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Initium sapientiae timor Domini, perfectio autem charitas est, et ideo ut possitis hanc charitatem, quae Deus est, adipisci, habete, sicut Apostolus praecepit, cum omnibus pacem, ut Dominus dicit: Pacem et veritatem diligite; patientiam, quia Dominus dicit: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Habete misericordiam, quia Dominus praecepit: Estote misericordes, sicut Pater vester coelestis misericors est. Et iterum: (0852D)Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Estote benigni, sicut Apostolus praecepit: Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis. Sitis casti, sicut Apostolus dicit: Sequimini pacem et castimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Sitis impolluti corde et corpore, quia Deus dicit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Conjugibus fidem servate, quia Dominus dicit: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Viri caste diligant uxores, sicut Apostolus praecipit: Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam. Uxores timeant viros, quia Deus dicit mulieri: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui cunctis diebus. Filios vestros docete, ut Deum timeant: familiam vestram similiter, ne aliquid per (0853A)vestram negligentiam Deo pereat; nec non et omnes vicinos exhortemini, ut benefaciant, quoniam scriptum est: Qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. Discordes ad concordiam revocate, quia beati sunt pedes pacem portantes. Qui causas audit, juste judicet, quia Deus dicit: Juste judica proximo tuo. Et iterum: In quo judicio judicaveritis, judicabimini. Munera non accipietis, quia Dei sermo est: Obcaecant oculos sapientium, et subvertunt verba justorum, et cum Dominus dicit in tabernaculo suo, id est, in regno suo, habitare qui munera super innocentem non accipit.

2.

Diem Dominicum observate, ad ecclesiam currite, quia in ipsa Christus a mortuis resurrexit, ut (0853B)nobis quoque exemplum praeberet resurrectionis. Ibi orate, et fabulas otiosas et verbositatem diligenter cavete, quia scriptum est: Domus mea domus orationis est. Ideo orare ibi debetis, et inutiliter non verbosare. Eleemosynas date juxta vires, quoniam sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccata. Hospitales invicem, quia Dominus in judicio dicturus est: Hospes eram, et suscepistis me. Unde et quidam placuerunt angelis hospitio receptis. Peregrinos suscipite, et mementote vos ipsos in hoc saeculo peregrinos. Infirmos visitate, quia et Dominus dicturus est: Infirmus fui, et visitastis me. Viduis et pupillis ministrate, quia Dominus dicturus est: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Decimas ecclesiis reddite, quia Dominus praecepit dicens: (0853C)Reddite quae sunt Caesaris Caesari, hoc est, vectigalia et tributa, et quae sunt Dei Deo, id est, decimas, et primitias, et vota quae vovistis omnia, sicut Dominus praecepit: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines bona, haec et vos facite illis; et quod tibi non vis, alii ne feceris. Haec est enim lex et prophetae. Si hanc ad invicem charitatem impleveritis, omnia praecepta implebitis. Deum solum ubique timete, regem honorificate, quia, sicut scriptum est, non est potestas nisi a Deo, et qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Ideoque piis praeceptis obedite. Justum censum ne subtrahatis, sicut Apostolus praecepit: Cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal. Servi carnales qui estis, obedite dominis vestris, sicut Apostolus jubet, (0853D)non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed fide bona et corde simplici. Et vos, domini, eadem facite servis, conservate in eis justitiam et misericordiam, scientes quoniam illorum et vester Dominus in coelis est.

3.

Orationem Dominicam memoriter tenete, quia in ea breviter omnis necessitas praesentis vitae et futurae pleniter comprehenditur, et Christus eam docuit, ideoque Dominica dicitur, qui praecepit ut sic oremus. Symbolum etiam ex animo tenete, quia scriptum est: Impossibile est sine fide placere Deo. Ideoque vos ipsi, sicut ibi dicitur, credite, et filiis vestris, necnon et eis quos in baptismo suscepistis, hanc ipsam fidem tradite, quia ideo pro ipsis fidejussores exstitistis, ut sic credere vobis docentibus deberent. (0854A)Scitote etiam vos semel non amplius baptizari debere, semel et non amplius ad confirmationem accedere, quia et apostoli semel manus super credentes imponebant, ut acciperent Spiritum sanctum.

4.

Jejunia legitima et publica maxime amate, quia per abstinentiam et eleemosynas populi placatur Deus, sicut Ninivitis triduo jejunantibus pepercit. Justitiam diligite, sicut scriptum est: Diligite justitiam qui judicatis terram. Diaboli suasionibus non consentite, sed, sicut Apostolus praecipit, resistite diabolo et fugiet a vobis. Communionem corporis et sanguinis Domini per tempora sumite.

5.

Haec sunt, fratres mei dilectissimi, opera, fidei, quae ab universis Christianis communiter debent conservari, et qui his particeps in hoc saeculo fieri (0854B)noluerit, particeps regni Dei in futuro esse non poterit; et nos humiles et infimi, vestro tamen amore et sollicitudine provocati, propterea haec vobis enumeravimus, ut nullus se excuset dicendo: Nescio inter bonum et malum, inter justum discernere, nescio quid dimittam, quid faciam. Nunc ergo diverte a malo, sicut scriptum est, et fac bonum. Inquire pacem, et sequere eam; quod si feceritis, adaugebit vobis Dominus intellectum et virtutem, ut etiam potiora et majora divina mandata discere et adimplere valeatis, et non solum vobis, si in istis operibus jugiter usque in finem perseveretis, peccata dimittet, sed et aeternum et coeleste regnum quasi filiis propriis tribuet, ut sitis, sicut dicit Apostolus, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi.(0854C) 6.Christum etiam Filium Dei venturum credite in die judicii judicare vivos et mortuos, sicut ipse ascendens in coelum per angelos apostolis mandavit, qui dixerunt: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Tunc videbit eum omnis caro, sicut propheta dicit: Videbit omnis caro salutare Dei. Impii vident ut timeant quem despexerunt, sed non gaudebunt, quia gaudium in illum non habuerunt, sicut scriptum est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Tunc justi discernentur ab impiis, qui in hoc saeculo premebantur ab ipsis. Impii, ut in supplicio carceris diaboli cum ipso puniantur; justi, ut in regno Dei cum ipso glorientur. Recipient impii corpora, ut cum ipsis in perpetuum cum quibus (0854D)peccaverant crucientur. Recipient recti justi corpora, ut in quibus Deo fideliter serviebant, in ipsis a Deo misericorditer mercedem accipiant. Omnes tunc resurgent, sicut Apostolus dicit: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur, quia soli justi ad gloriam mutabuntur; tunc ibunt, sicut Veritas dicit, impii in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam. Tunc fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum, ibi erit vita cum Deo sine timore mortis, ibi lux indeficiens, et nunquam tenebrae, ibi salus quam nulla aegritudo conturbat; ibi satietas indeficiens eis qui nunc esuriunt et sitiunt justitiam; ibi felicitas, quam nullus timor corrumpit; ibi gaudium quod nulla tristitia consumit; ibi aeterna gloria cum angelis et archangelis, cum patriarchis et prophetis, cum (0855A)apostolis et martyribus, cum confessoribus et sacris virginibus quae sequuntur Christum quocunque ierit; ibi majora et meliora, suaviora et dulciora, jucundiora et amabiliora donata sunt sanctis, quam dici aut cogitari possit, quia, sicut dicit Apostolus, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se gaudia, ad quae vos perducat qui vos creavit. Haec, filioli, haec, fratres charissimi, quae vobis humiliter ego peccator ore suggessi, omnipotens Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus, sua virtute sensibus vestris salubrius et cordi loquatur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO VI. De capitalibus peccatis et praecipuis Dei praeceptis.

1.

(0855B)Audite et intelligite, charissimi, hoc est verbum fidei quod praedicamus, ut credamus in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum filium ejus unicum Dominum nostrum, et credamus in Spiritum sanctum unum Deum omnipotentem in unitate et Trinitate, trinum in personis et nominibus, et unum in deitate majestatis et potestatis. Hoc est verbum fidei quod praedicamus, ut discernamus inter bonum et malum, inter pium et impium, inter justitiam et iniquitatem, id est, inter capitalia peccata et inter capitalia et principalia praecepta et mandata Dei. Haec enim sunt capitalia peccata. Sacrilegium quod dicitur cultura idolorum. Omnia autem sacrificia et auguria paganorum, sacrilegia sunt, quemadmodum sunt sacrificia mortuorum defuncta corpora, vel (0855C)super sepulcra illorum, sive auguria, sive phylacteria, sive quae immolant super petras, sive ad fontes, sive ad arbores, Jovi, vel Mercurio, vel aliis diis paganorum, quae omnia daemonia sunt, et multa alia quae enumerare longum est, quae universa, juxta judicium sanctorum Patrum, sacrilegia a Christianis vitanda et detestanda, et capitalia peccata esse dignoscuntur. Homicidium, adulterium, fornicatio, sive cum humana natura, sive cum animalibus et pecoribus, sive masculi cum masculis, sive feminae cum feminis, ardentes in desideriis invicem. Haec omnia capitalia peccata sunt. Furta et rapinae, falsum testimonium, perjurium, detractio, cupiditas, superbia, invidia, odium, vana gloria, ebrietas, ista omnia capitalia peccata esse absque dubitatione comprobantur. (0855D)Haec sunt quae mergunt homines in interitum et perditionem. Ista est malitia quam sanctus Petrus abjicere jussit, quando dicit: Hoc est verbum quod evangelizatum est vobis. Deponentes igitur omnem malitiam et omne dolum. De talibus dicit Paulus apostolus: Qui talia agunt digni sunt morte; non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Haec sunt opera Satanae, quibus abrenuntiant Christiani in baptismo. Haec opera Satanas in die exitus nostri in nobis requiret, et si invenerit, nos reos sibi vindicat, et ad inferni claustra et ad aeternas poenas secum nos nudos et flentes et lugentes trahit, ubi mors semper patitur, et nunquam per mortem maligna vita finietur, ubi ardor sulfureis (0856A)flammis exaestuans et algor trementibus ac lugentibus animabus intolerabilis et nunquam terminatur; ubi tenebras sine luce patientur oculi eorum, qui hic lucernam Domini, id est, sanctum Evangelium, videre oculis cordis noluerunt; ubi aures nihil nisi luctum et gemitum audient, quae hic praecepta vitae in Evangelio Christi audire noluerunt; ubi esuriunt et sitiunt in aeternum, qui hic esurientibus et sitientibus miseris cibum et potum dare noluerunt; ubi semper mors optatur, sed non dabitur, ab his qui hic de morte sua cogitare noluerunt. Ibi generaliter omne malum invenitur, et nullum bonum videbitur.

2.

Praecepta Dei sunt fides recta et vita immaculata. Fides recta fides catholica est, quam supra exposuimus. Dilectio Dei, id est, Dominum Deum diligere (0856B)ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute. Deinde proximum tanquam semetipsum. Timor Domini, sicut scriptum est: Initium sapientiae timor Domini. Pax, benignitas, patientia, humilitas, continentia, modestia, justitia, misericordia. Opera enim sunt misericordiae, esurienti cibum dare, sitienti potum, nudum vestire, infirmos et in carcere inclusos visitare, et illis ministrare, hospites suscipere, mortuos sepelire, juste judicare, justitiam laudare, iniquitatem detestare et non facere, viduas et orphanos adjuvare, peregrinos suscipere, eleemosynas in pauperes partiri, tribulationem patientibus subvenire, decimas annis singulis reddere, semper orare in omni loco dominationis ejus, castitatem servare (0856C)et jejunium amare, pacem semper diligere, gratiarum actionem Deo de omnibus agere. Haec facientibus et implentibus regna praeparantur aeterna. Illis Salvator mundi in die judicii dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod vobis paratum est ab origine mundi; tunc fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum. Ubi est lux sine tenebris, et vita sine morte, ubi est laetitia sempiterna et gaudium sine fine, ubi majora et meliora bona spiritualia quam lingua humana exponere possit, sicut scriptum est, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.

SERMO VII. De fide et charitate.

1.

(0856D)Primo omnium quaerendum est homini quae sit vera scientia, veraque sapientia, quia sapientia hujus saeculi stultitia est apud Deum. Scientia vera est, a diaboli servitio, quod sunt peccata, recedere, et sapientia perfecta est Deum colere secundum mandatorum illius veritatem, quia in his duobus vita beata acquiritur, sicut psalmista ait: Diverte a malo, et fac bonum, nec etiam sufficit cuiquam mala non facere, nisi etiam et bona faciat; nec bona facere, nisi etiam et mala omittat. Omnis ergo qui sic sapiens est, procul dubio beatus erit in aeternum. Nulla melior est sapientia quam ea qua Deus secundum modulum humanae mentis intelligitur et timetur, et futurum ejus creditur judicium; vel quid est justius quam Deum diligere ejusque mandata custodire, (0857A)per quem, dum non fuerimus, creati sumus, et a servitute diaboli liberati, qui nobis omnia bona quae habemus perdonavit? Ideo unusquisque instantissime bona quae coepit perficere contendat, ut perpetuam a Domino mereatur mercedem accipere. Omnibus viribus diligatur Deus, qui custodit omnes qui ei corpus suum et animam subjiciunt bona voluntate et charitate sincera. Nam omnis creatura, velit aut nolit, uni Deo et Domino suo subjecta est. Sed hoc admonemur, ut tota voluntate serviamus Domino Deo nostro.

2.

Fides est prima quae subjugat animam Deo, quia cognitio divinitatis et scientia veritatis per fidem discenda est catholicam, quia sine fide impossibile est placere Deo. Vere beatus est qui et recte credendo (0857B)bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit. Igitur sicut otiosa est fides sine operibus bonis, ita nihil proficiunt opera bona sine fide recta. Ista est fides catholica, ut credamus in unum Deum Patrem omnipotentem, et in Filium ejus unicum Dominum nostrum Jesum Christum, et in Spiritum sanctum, id est, unus Deus, unius substantiae Trinitas aeterna; Deus ex quo omnia, per quem omnia, et in quo omnia.

3.

In praeceptis vero Dei charitas obtinet principatum, ideo diligenda est et tenenda, sine cujus perfectione nihil Deo placere posse, Paulus testatur apostolus. Unde et ipse Dominus a quodam scriba interrogatus quod esset mandatum maximum, respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde (0857C)tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Addidit quoque: Secundum simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Quod vero ait, ex toto corde et tota anima et tota mente, id est, toto intellectu, tota voluntate, et ex omni memoria Deum esse diligendum, Dei vero dilectio in observatione mandatorum ejus tota consistit, sicut alibi ait: Si quis diligit me, sermones meos servat. Unde et ipsa Veritas alibi ait: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Item Apostolus: Plenitudo legis est dilectio. Item Joannes evangelista: Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et proximum suum.

4.

Si forte quislibet quaerat quis sit proximus, (0857D)sciat omnem Christianum recte proximum dici, quia omnes in baptismo Filii Dei sanctificamur, ut fratres simus spiritualiter in charitate perfecta. Nobilior est generatio spiritualis quam carnalis, de qua in Evangelio ipsa Veritas ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Discat homo quae sint praecepta Dei, et ea custodiat quantum valeat, et sic se cognoscat charitatem habere Dei. Nemo igitur quamvis ingenti peccatorum pondere prematur, de bonitate divinae pietatis desperare debet. Sed in omni tribulationum angustia spe ad solatium supernae pietatis currendum est, quia in Deo solo omnis spes et salus sine dubio consistit; qui vero Deum et Dominum fideliter (0858A)amat et indesinenter colit, et ejus mandata perseveranter implet, aeternam cum angelis gloriam perpetualiter possidere dignus efficiatur, coeleste regnum pro meritis patet. Igitur sicut omnibus aequaliter regni Dei praedicata est beatitudo, ita omni sexui, aetati, et personae aequaliter secundum meritorum dignitatem regni Dei patet in troitus, ubi non est distinctio quis esset in saeculo, laicus vel clericus, dives aut pauper, junior vel senior, servus aut dominus, sed unusquisque secundum meritum boni operis perpetua coronabitur gloria. SERMO VIII. Qualiter hic vivatur, qualiter in futurum vivendum sit. Cogitemus, dilectissimi fratres, assidue qualiter vivamus in hac praesenti vita, qualiter victuri simus (0858B)post hujus vitae terminum. Nullatenus itaque homines perire possunt, sicut animalia ratione carentia, sed omnis homo animam habet aeternam, quae judicabitur secundum ea quae gessit in corpore, sive bonum, sive malum. Salus est enim uniuscujusque Dei obedire mandatis, illiusque tota intentione semper facere voluntatem, qui vult omnes homines salvos fieri et neminem perire. Ideoque post baptismi sacramentum secundam poenitentia posuit purgationem, ut mala quae post baptismi ablutionem agimus, poenitentiae medicamentis sanentur; ut qui prius in malis actibus fuimus, postea conversi in bonis operibus vivamus, quia non sufficit tantummodo mala derelinquere, nisi etiam mox et bona quae mandata sunt nobis faciamus, dicente propheta: Diverte a (0858C)malo et fac bonum. Nam superbiae malum humilitatis bono immutandum est, ut qui fuimus per superbiam diaboli sectatores, per humilitatem simus imitatores Christi. Igitur per superbiam angelicae potestates de coelesti ceciderunt gloria, per humilitatem vero Christi humanum genus ad coelestem vocatur gloriam. Initium omnis peccati superbia est, qua homo despexit mandatis obedire Dei sui. Inde fuit ruina primi hominis, quia contempsit mandato obedire Creatoris sui; et si ille primus homo per inobedientiam de paradisi ejectus est gaudiis, nos vero per obedientiam mandatorum Dei ad vitam valeamus pervenire perpetuam, dicente Domino in Evangelio cuidam se interroganti quomodo vitam aeternam (0858D)possidere potuisset: Si vis vitam ingredi, serva mandata; et in his mandatis Domini maximum est ac justissimum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis. Secundum simile est huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum, in quo est: Quod tibi non vis, alteri ne facias; quod ipsa natura hominis docet, quia nullus vult homo ut ei alter noceat. Ideo nulli debet ille nocere, et sicut nos desideramus ut alii nos adjuvent in nostris necessitatibus, ita et alios debemus adjuvare in suis necessitatibus secundum virium nostrarum possibilitatem, et benigni esse et misericordes ad omnes homines, sicut Deus Pater benignus est et misericors in nos, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et ad fructificanda (0859A)semina pluviam dabit terrae nostrae, ut terra germinet et faciat fructum unde nostrae mortalitatis vita sustentetur. Idcirco necessarium est illum diligere, et ejus obedire mandatis, ut per ejus pietatem ab omnibus protegamur adversis, et aeternis per eum valeamus abundare bonis. Nunquam enim illius nos deserit bonitas, si illius nos non derelinquamus voluntatem, et voluntas illius salus est nobis et prosperitas ac beatitudo aeterna. Ideo tota virtute fugiamus vitia et crimina quae diabolus suadet, facientes bona quae Deus ipse nobis praecepit facere, hoc est dilectionem Dei et proximi, sicut praediximus, pietatem et misericordiam in miseros. Non simus avari ad congregandum vel servandum, sed benigni ad largiendum, quia propriae divitiae redemptio est viri, (0859B)et donorum quae in pauperes fiunt Christus erit remunerator. Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna delet peccatum. Similiter jejuniis, et orationibus, et abstinentia carnalium desideriorum, et in confessione et poenitentia omnia possunt deleri peccata. Sed nullus in peccatis suis securus jaceat, quia nemo ultimum praescire poterit diem, sed surgat per confessionem et poenitentiam, et revertatur ad dominum Deum suum, quia pius est ad ignoscendum, si nos pigri non erimus ad poenitendum. Casti simus et sobrii in corpore nostro, fornicationes et alias fugientes immunditias corporales et omnes delectationes injustas depellamus a nobis. Mundemus corda et corpora nostra in conspectu Domini Dei nostri, ut digni simus habitaculum Spiritui sancto. (0859C)Furta et rapinas, falsa testimonia, et perjuria, et homicidia, et his similia crimina nullus vestrum faciat, ne quisquam contra alium invidiam habeat, nec inimicitiam, nec dissensiones occultas, sed pacifice conversetur cum omnibus, Domino dicente: Beati pacifici quoniam Filii Dei vocabuntur. Comessationes, et ebrietates, et inania verba, et turpiloquia omnimodis cavete vobis: quia ebriosi, ut dicit Apostolus, regnum Dei non possidebunt. Auguria et incantationes et ligaturas nolite exercere, nec illis credere, quia diabolica haec sunt argumenta, non Domini praecepta; sed ad Christi ecclesiam concurrite, ibi sanitatem corporum et salutem animarum quaerite vestrarum. In Dei enim omnipotentis potestate salus et vita omnium nostrorum est, cujus (0859D)pietas nunquam deserit in se sperantes, quapropter per illius bonitatem speremus et credamus omnia nobis bona venire. Patientes simus, et nulli malum pro malo reddentes, sed indulgeamus in nos peccantibus, ut divina misericordia nobis dignetur indulgere delicta nostra, sicut in Dominica Oratione solemus dicere. Semper Deum habeamus ubique praesentem, et si coram homine timemus peccare, quanto magis coram oculis Dei, qui omnia evidentissime conspicit, quae nos cogitamus vel loquimur, vel agimus. Illum ubique habemus testem in vita nostra, illum post hanc vitam judicem habemus, illius semper tota dilectione et tota virtute impleamus voluntatem, quatenus ille nobis gloriam aeternam (0860A)cum sanctis suis concedere dignetur, ut dum impii pro peccatis et sceleribus suis flammis cum diabolo tradentur aeternis, nos pro bonis operibus cum Christo et coetibus angelicis gaudia aeternae beatitudinis, divina donante gratia, intrare mereamur.

SERMO IX. Qui actus sint omni studio evitandi, et qui tota virium instantia sectandi.

1.

Considerare oportet nos, charissimi, praesentis vitae statum, vel qui actus sint nobis omni studio evitandi, vel qui tota virium nostrarum instantia sectandi. Inter omnia quae hic agi possint semper aspicere debemus quomodo diabolo deceptori nostro resistamus, et quomodo Deo Jesu redemptori nostro (0860B)placeamus. In eo illi placemus, si hoc agimus quod ille jussit, et quod ille interdixit refutamus. Peccata vero et iniquitates prohibet nos committere, commissa poenitentiae medicamine citius curare. Recte itaque vivere et pie et aeterna quaerere praecepit nobis, et unumquemque locum et conditionem suam diligenter procurare, ne vacuus appareat, vel minus utilis in loco suo. Una est enim corpori nostro anima, in qua vita consistit, sed multa sunt membra diversis distincta officiis. Sic in Ecclesia una est fides, quae per charitatem ubique operari debet, sed diversae dignitates proprias habentes ministrationes. Nam alius ordo praepositorum est, alius subditorum; alius divitum, alius pauperum; alius senum, alius juvenum; et unaquaeque persona habens sua propria (0860C)praecepta, sicut unumquodque membrum habet suum proprium in corpore officium. Nam episcoporum officium est prava prohibere, pusillanimes consolaria protervos corripere. Deinde regius honor populis debet esse timori et venerationi, quia non est potetas nisi a Deo. Item, potentes et judices omnes qui regi adhaerent fideles sint oportet, et humiles, et misericordes, in aequitate judicare et non in muneribus, viduas et pupillos et pauperes defendere, episcopis suis subditos esse, neminem vi opprimere, non injustis divitiis inhiare, sua magis indigentibus dare quam aliena rapere.

2.

Item, sunt in populo Dei alii sapientes, et alii stulti. Sapientium est bona quae sciunt et opere (0860D)complere et aliis praedicare. Quid prodest viatori scire viam, si non vult intrare? Ille vero qui viam Dei scit et intrat, aliosque introducit, similis est firmamento, quod multis splendet sideribus. Qui vero multos aedificat, multorum mercede gloriatur. Debent itaque potentes Deum habere sibi praesentem semper, et licet hominem non timeant, Deum tamen metuant, et potestatem sibi concessam in Dei honorem et in salutem animae suae fruere. Qui vero stulti sunt et indocti, discant humiliter a sapientibus quia qui ignorat ignorabitur, ne ignorantia se putent excusari posse apud districtum judicem; ille considerat occulta uniuscujusque.

3.

Tres distantiae sunt in humano genere; alii sunt qui bene sciunt, et faciunt quae sciunt: hi sunt (0861A)optimi hominum ac Deo proximi. Secundus gradus est in hominibus qui per se bona nesciunt, volunt tamen discere a bene scientibus, et implere quae didicerint, et horum vita utilis est in Ecclesia. Qui bona quae ignorat discere contemnit, hujus vita omnibus inutilis est et plurimis noxia. Quapropter qui sciat bonum, faciat; et qui nesciat discat, ut et ille de sua scientia gaudeat, et hic de sua industria proficiat. Alii sunt in Ecclesia divites, alii pauperes. Pauperibus praeceptum est humiles esse, et sperare in Deum, qui dixit: Beati pauperes spiritu, et meliores divitias tanto avidius amare, quanto his terrenis vacui sunt. Divitibus praeceptum est sua dare, non aliena rapere, vestire, induere, quia multa sunt quae divites per abundantiam divitiarum superflua faciunt, (0861B)vel in cibo, vel in vestitu. Ideo refectio pauperum abluat peccata quae superfluitas contraxit, quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Dives qui parcit divitiis non parcit animae, aut cui largus est qui semetipso tenax est? Cogitet unusquisque quanto pretio ab igne praesenti, si cogatur ardere vel unum diem, velit se redimere, quanto est acrior ignis judicii? Ignis gehennae insuper aeternus est. Ideo qui habeat divitias, praeveniat faciem judicis, et misereatur miseris, ut ei misereatur Deus, qui pauperi, ut dictum est, miseretur; feneretur Domino, et ipse reddet ei. Senes vero decet religiosos esse, compositis moribus, et canitiem ornare sobrietate, et semper de ingressu alterius vitae cogitare. Adolescentes convenit obedientiae et subjectioni (0861C)seniorum operam dare, ut proficiant semper in domo Dei, ut meliores ac meliores fiant, nec vanis oblectationibus et noxiis cupiditatibus malignos se spiritus mancipare sinant, sed castos se et immaculatos studeant ad maturam perducere aetatem.

4.

Parentibus quoque praeceptum est ut erudiant filios suos in timore Dei. Quid enim parenti proficit, si habeat filium tormentis perpetuis deputatum? ideo diligentius erudiant in disciplina pietatis suos filios patres, ut benedictione haereditatis hic et in futuro saeculo habeant illos. Sed et filii obediant parentibus suis, nam et ipsemet Christus subditus fuisse parentibus suis legitur. Viri vero diligant uxores suas in castitate et conscientia pura, et quasi fragiliori vasculo, honorem (0861D)eis competentem in timore Dei faciant, uxoresque viris suis sint subditae in timore et fide, scientes a Deo constitutam esse subjectionem uxoris viro. Sunt quoque alia communia in Ecclesia omni dignitati, aetati et sexui, praecepta, ut est diligere Dominum Deum ex toto corde, ex tota mente, totaque virtute, et proximum sicut seipsum, nullusque hoc alteri faciat quod sibi fieri nollet. Patientia quoque omnibus necessaria est et compassionis affectus, et misericordiae largitas, et justitiae aequitas, et fidei puritas, et spei firmitas, orationumque instantia, et mansuetudo morum. His enim et hujusmodi hostiis promeretur divina clementia. Haec enim salutis praecepta et omnibus conveniunt, et cunctis (0862A)necessaria esse noscuntur. His passibus iter coeleste, et his clavibus supernae patriae janua panditur: Per haec vestigia omnes sancti cursum vitae praesentis peregerunt, et qui nunc regnant cum Christo per has semitas ad eum pervenerunt, nec est haec via laboriosa, sed valde gloriosa, quae brevi spatio peragitur, sed perpetua laetitia et gloria coronatur. Qui vero hac pergere non cessat, angelicae beatitudinis consors efficitur, et ipsius Domini Dei omnipotentis aeterno fruitur aspectu, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO X. De Incarnatione Filii Dei et humani generis reparatione.

1.

Primum omnipotens Deus hominem in paradiso ad suam imaginem et similitudinem creavit, et aeternum (0862B)eum esse voluit; sed postquam de paradisi gaudiis, culpa exigente, repulsus est primus humani generis parens, et in hujus exsilii atque caecitatis quam patimur aerumnam venit, jam illa coelestis patriae gaudia quae prius contemplabatur videre non potuit. In paradiso quippe homo assueverat verbis Dei perfrui, beatorum angelorum spiritibus cordis munditia et celsitudine visionis interesse. Has autem homo delicias tunc amisit, cum in paradiso peccavit. Postquam huc cecidit primus homo, ab illo quod contemplabatur mentis lumine secessit, ex cujus videlicet carne nos in hujus exsilii caecitate nati, audivimus quidem esse coelestem patriam; audivimus ejus cives angelos Dei, audivimus eorumdem angelorum socios spiritus justorum perfectorum; sed carnales quique, quia illa (0862C)invisibilia scire non valent per experimentum, dubitant utrumne sint quae corporalibus oculis non vident. Dum esse summa et invisibilia audiunt, diffidunt an vera sint, quia sola haec infima in quibus nati sunt visibilia noverunt, unde factum est ut ipse invisibilium et visibilium creator ad humani generis redemptionem unigenitus Patris veniret. Unigenitus Patris idcirco incarnatus est, ut nos ad fidem introduceret. O quanta est bonitas Dei nostri, qui nos creavit et liberavit, opprobria multa et irrisiones verborum pertulit a perfidis Judaeis, ut nos per ejus exemplum veram patientiam servaremus, insultantium alapas accepit, ut animas credentium laqueis diaboli liberaret; a perfidorum sputis faciem non abscondit, (0862D)ut nos ablueret aqua salutis; tacitus flagella toleravit, ut nos ab aeternis suppliciis faceret salvos; colaphos pertulit, ut nobis perennes honores inter choros angelorum tribueret, in siti sua fellis amari tudinem accepit, ut nos aeterna dulcedine debriaret, ut vitam mortuis praepararet, usque ad mortem ipsa Vita pervenit. Cur itaque asperum creditur ut a Deo homo toleret flagella pro malis, si tanta Deus mala pertulit ab hominibus pro bonis? aut qui sana intelligentia de percussione sua ingratus existit, si ipse hinc sine flagello non exiit, qui hic sine peccato vixit? Haec omnia et alia multa redemptor noster pro nostra salute sustinuit, et nos debemus pro ejus amore omnia vitia et concupiscentias malas relinquere, quia ille nos in tantum amavit, ut pro nobis (0863A)suum sanctum sanguinem fuderit. Sequamur ergo, fratres charissimi, districtam et asperam redemptoris viam. Non nos terrenarum amor superet, non superbia inflet, non ira dilaniet, non luxuria polluat, non invidia consumat. Amore nostro, fratres charissimi, redemptor noster occubuit, et nos amore ejus discamus vincere nosmetipsos. Quod si perfecte agimus, non solum imminentes poenas evadimus, sed communi cum martyribus gloria remuneramur.

2.

Hanc itaque spem habentes, fratres charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, et quidquid malum ac sordidum est, nec corpore agamus, nec animo cogitemus, sicut decet sanctos, ut in futura resurrectione ad gloriam, non ad poenam, ire mereamur. Alii enim resurgent ut a Deo (0863B)coelestia praemia consequantur, alii vero ut cum diabolo aeterna tormenta patiantur. Sic enim de iniquis et injustis Dominus in Evangelio dicit: Tunc ibunt impii in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam. Hanc ergo, fratres charissimi, resurrectionem, quae apostolicis ac divinis vocibus roborata est, firmissime custodite. Scitote resurrexisse a mortuis Dominum nostrum Jesum Christum, et immortalem factum sedere ad dexteram Patris, qui nos ad similia resurrectionis praemia provocare dignatur. Exhibete ergo vos dignos quibus coelestis et aeterna illa gloria conferatur, quam tunc potestis adipisci, si vos sanctos in omnibus servetis. Abstinete vos ab omni opere malo, ab odio, inimicitiis, ebrietatibus, fornicatione, a furto et perjurio. Quia haec omnia et his similia odit (0863C)Deus, et eos qui ista faciunt puniet in futuro. Estote ergo benigni, misericordes, humiles, pudici, et ea semper operantes quae in sanctis suis Deus diligit, ut possitis cum sanctis ejus ad vitam aeternam pervenire, per Jesum Christum Dominum nostrum, qui nos protegere in omnibus, et sua gratia adjuvare dignetur. Ipsi gloria cum Patre et Spiritu sancto in omnia saecula saeculorum.

SERMO XI. De duobus regnis a Deo statutis. Duo regna statuit Deus, praesentis dico temporis et futuri, et tempora utrique constituit, statuitque exspectare judicii sui diem, quam ipse definivit, in qua habenda sit rerum omnium animarumque discretio, (0863D)ut impii quidem pro peccatis suis igni tradantur aeterno, hi vero qui secundum voluntatem conditoris Dei vixerunt, pro bonis operibus benedictione suscepta, clarissima luce fulgentes, introducti ad aeternum saeculum, ineffabilium bonorum munera aeterna percipiant. Modo fratres dies purificationis sancta, et spirituales jam animae sunt, in quibus aliqua corporis fatigatio, animae vero lucra inveniuntur, et ideo, sicut Apostolus dicit: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, ideo vacare Deo studeamus soli, et chara saeculi transeuntia relinquamus, et Deo pio patri adhaereamus, admonente psalmista ac dicente: Vacate et videte, quoniam ego sum Dominus. Vacare ergo Domino est laudibus ejus insistere, et onera peccatorum per poenitentiam abjicere, et ad (0864A)Deum conditorem convertere. Nolite imitari malos Christianos. Sunt enim, quod pejus est, qui post baptisma multa crimina et peccata committunt, et medicamentum poenitentiae non requirunt, sed per omnes scelerum campos, laxatis peccatorum habenis, per praecipitia luxuriae feruntur infernis, et sine ulla compunctione vel correctione vitae ad altare accedere et communicare praesumunt. Vos vero qui baptizati estis, nolite imitari tales, ne forte si eos imitari volueritis, cum ipsis aeterno supplicio pereatis. Custodite in vobis baptismi sacramentum, ebrietatem velut inferni foveam fugite, superbiam, invidiam, vanitatem quasi gladium diaboli pertimescite. Nolite detrahere, quia, sicut scriptum est: Qui detrahit fratri suo eradicabitur de terra viventium. Nolite maledicere, (0864B)quia scriptum est: Neque maledicentes regnum Dei possidebunt. Nolite falsum testimonium dicere, quia scriptum est: Testis falsus non erit impunitus. Nolite mentiri propter quod scriptum est: Os quod mentitur occidit animam. Nolite vos invicem odio habere, quia scriptum est: Qui odit fratrem suum homicida est, quia quicunque fecerit hoc mali, perdit baptismi sacramentum. Nolite facere furtum in quolibet ingenio. Fraudes nolite committere. Stateras dolosas et mensuras duplices quasi mortifera venena vitate. Ad ecclesiam frequenter convenite, sacerdotibus vestris et honorem et amorem impendite. De ipsa substantia vestra et decimas reddite, et secundum vires vestras eleemosynas facite, nolite munera super innocentes accipere, sed quotiescunque (0864C)causas auditis, Deum attendite, et justum judicium judicate, ne forte dum pecuniam injuste vultis adquirere, aeternum supplicium non possitis evadere. Qui de salute animae suae attentius cogitat, unde laeditur quantum potest fugiat; qui enim non cogitat nisi de ista tantum vita, animalibus et pecoribus similis est. Quid enim quaerunt animalia nisi manducare et bibere atque dormire? Talis est qui plus cogitat de carne sua quam de anima, qui plus diligit gulam aut luxuriam quam castitatem atque justitiam. Scire debetis, charissimi, quia ideo Christiani facti sumus, ut semper de futuro saeculo et de aeterna beatitudine cogitemus, et plus pro anima quam pro corpore laboremus, quia caro nostra paucis annis erit (0864D)in mundo. Anima enim nostra, si bene agimus, sine fine regnabit in coelo. Poenitentiam itaque agamus, fratres, ut peccatorum propitiatorem Deum habere mereamur. Deprecemur eum, quia exacerbavimus eum; humiliemur, ut exaltet nos; defleamus, ut laetificet nos, plangamus, ut consoletur nos; projiciamus a nobis consuetudinem malam et quasi vestimento virtute animi induamur, maxime nos qui jam conversationem angelicam promeruimus, ut ad angelorum consortium mereamur pervenire, ubi, ab auditu malo liberati, illam felicem et desiderabilem vocem mereamur audire: Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui, praestante Domino nostro Jesu Christo qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

SERMO XII. Exhortatio de jejuniis Quadragesimae. (0865A)

1.

Nos sumus constituti, dilectissimi fratres, ut vobis viam salutis vestrae ostendamus, prout divina clementia intelligentiam nobis dare dignatur. Ideo rogamus ut intenta mente et pia devotione Domini mandata in omni hora diligenter facere studeatis, ut, in charitate divina firmati, nullis tentationibus ab illa separemini, sed semper facientes quod bonum est, abundetis in spe et virtute Spiritus sancti, ut per ejus gratiam fidem quam accepistis et baptisma conservare valeatis ante conspectum summi Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, quia creati sumus ad laudem sui sancti nominis, qui dilexit nos et lavit (0865B)nos a peccatis nostris in sanguine suo, quia mortem pro nobis sustinuit, ut per suam mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum, et humanum genus ab ejus potestate eripiens, aperuit credentibus regna coelorum, ubi perfruuntur vitam aeternam fideles, fructum maximum habentes aeternae vitae. Maximus fructus est solus Deus, vitae aeternae remunerator, et ideo secundum solum Deum et Dominum nostrum adoremus, et ipsi soli serviamus, ut ipse nos remunerare dignetur fructum amplissimum. Fugiamus omnia quae diabolicae subjacent potestati, ut, divina virtute roborati, praevaleamus contra ejus antiquas nequitias.

2.

Debemus, charissimi fratres, misericordiam redemptoris nostri Domini Jesu Christi omni devotione (0865C)semper laudare, et pia intentione ejus praecepto nos subdere, cum bona voluntate et charitate sincera, maxime tamen in istis sanctis diebus quae nunc incipiunt, animam nostram et corpus jejunando, orando, eleemosynam dando, majestati divinae committere, quia pro nostra salute Jesus Christus Dominus noster ad homines veniens, jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et nullum omnino cibum sumpsit. Nos quoque, in quantum possumus, annuo Quadragesimae tempore, carnem nostram per abstinentiam affligere conamur, quia opus est nobis ut ab illicitis cogitationibus verbisque et factis jejunemus, viventes in coelestibus spiritualibusque praeceptis. Lege Mosaica universo populo (0865D)est praeceptum decimas et primitias offerre Domino Deo. Ita debemus principia voluntatum, consummationesque operum nostrorum ad Dei gratiam offerre, et in nostro corpore persolvere decimas dierum anni, nunc in isto sacratissimo tempore, quia isti sunt dies qui constituuntur ad hoc, ut carnis nostrae decimas in his Deo demus. A praesenti enim die, ut nostis, charissimi fratres, usque in pascha dies quadraginta et duo fiunt, quorum triginta sex jejunamus, et sex dominicis cum laetitia usi sumus victum nostrum. Dum vero per trecentos sexaginta dies annus ducitur, totum anni tempus XXXVI dierum numero decimatur. His diebus oportet nos ad ecclesiam venire, actuumque nostrorum operatione, mundo corde et casto corpore in conspectu divinae (0866A)majestatis humiliter offerre, rogando Deum omnipotentem, ut nobis indulgere dignetur, quod negligentius totum annum viximus quam debuimus. Haec, fratres charissimi, sapienter ac fideliter cogitantes, ad poenitentiae remedia confugere festinemus, et per castitatem, per opera justitiae et misericordiae, aeterna nobis apud Deum praemia comparemus. Eo diligentius debemus dies istos bene operando peragere, quia magnam indulgentiam peccatorum nostrorum apud Deum merentur jejunia, si propter amorem Dei aguntur, et non per gloriam inanem.

3.

Hoc est perfectum jejunium et rationabile, quando corpus nostrum jejunat, anima orat, facilius per jejunium oratio penetrat coelum. Tunc enim homo spiritualis effectus angelis conjungitur. Per hoc (0866B)enim prosternuntur vitia, humiliabitur caro, diaboli tentamenta vincuntur. Nolite negligere animam vestram, sed sicut carni vestrae, ne deficiat, cibos quotidie praebetis, sic mentis vestrae quotidiana alimenta bona sint opera. Cibo corpus pascitur, pio opere spiritus nutriatur; quod moriturae carni tribuitis, victurae in perpetuum animae non negetis. Vita corporis anima est: vita animae Deus est, et sicut corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine Deo. Ideo Jesum Christum salvatorem nostrum habeamus in corde per opera bona, ut animam nostram et corpus conservare dignetur. Rectum est unicuique diligere Dominum Deum ex toto corde, ex tota mente, totaque virtute, et proximum (0866C)sicut seipsum; nullusque hoc alteri faciat, quod sibi fieri non vult. Idcirco, charissimi, videte, ut mundetis corda vestra, et ut castigetis corpora vestra, ut digni habeamini Spiritum sanctum accipere, cujus habitatio et domus estis, recte credentes et bene agentes, non mortalis, sed aeterna spiritualis.

4.

Vigilate, fratres, in omni opere bono, retinete in memoria quae audistis in praedicatione salutis vestrae, et facite quae praecepta sunt. Habete Christum in corde, et signum sanctae crucis in fronte. Multos habemus inimicos invisibiles, qui cursum nostrum impedire contendunt, et loqueos subversionis suae ponunt in itineribus nostris, ut irretitos dilectionibus noxiis gressum vitae nobis intercludant. Contra hos signaculo crucis Christi armate (0866D)vos, quia hoc est quod fugiunt et timent maligni spiritus, inimici nostri, quia per hoc signum illi damnati sunt, per hoc et nos liberati sumus. Hoc ad omne opus primum ponamus, hoc dormientes muniat et vigilantes armet, ne nobis insidians hostis dormientibus vel vigilantibus in aliquo negotio possit nocere. Nam et rex noster, hoc est Jesus Christus, si nos viderit pro quacunque tribulatione vel metu ad suum convolare vexillum, statim nos dextra potentiae suae ab omni adversitate in laudem et gloriam nominis sui sancti eruet et proteget. Est namque laudandus et colendus verus Deus, qui sperantes in se custodit. Illum rogemus, dilectissimi fratres, ut nos hic protegat et ad vitam perducat aeternam.

SERMO XIII. Quare jejunia Quadragesimae magis aliis jejuniis veneranda sint. (0867A) Debemus, fratres charissimi, semper in omni tempore nos humiliare et servire Domino Deo nostro, sed maxime in istis sanctis diebus Quadragesimae. Indicamus vobis, fratres, quare ista sancta jejunia magis aliis jejuniis venerare debemus: quia Redemptor noster, ad homines veniens, jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et nullum omnino cibum sumpsit. Nos quoque, in quantum possumus, cum Dei adjutorio per abstinentiam mundemus nos a peccatis nostris. Scitis quia a praesenti die usque ad paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomades veniunt, quarum videlicet dies (0867B)quadraginta et duo fiunt, ex quibus dum sex dies Dominici abstinentiae subtrahuntur, non plus in abstinentia quam XXXVI dies remanent; dum vero per trecentos et sexaginta dies annus ducitur, nos enim per XXXVI dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus, ut qui nobismet ipsis per acceptum annum viximus, auctori nostro nos in ejus decimis per abstinentiam subdamus. Unde, fratres charissimi, sicut offerre in lege jubemini decimas rerum, ita offerre contendite et decimas dierum. Unusquisque, in quantum virtus suppetit, carnem maceret, ejusque desideria affligat, quia caro nos laeta traxit ad culpam, afflicta reducat ad veniam, ut qui per peccatum cecidimus, per veniam resurgamus, et semper quod bonum est faciamus, quia apostolus (0867C)dicit: Unusquisque quodcunque bonum fecerit, hoc percipiet a Domino. Unde, fratres, quodcunque boni facere potestis, facite sine tristitia, quia scriptum est: Hilarem enim datorem diligit Deus. Studeat vero ab omni opere malo se unusquisque continere, et non solum a fornicatione, quod etiam nunquam facere licet, sed etiam a legitimo conjugio se abstineat in istis quadraginta diebus. Abjiciat similiter a se jocos otiosos et verba vana et turpia, et meditetur die ac nocte omne opus suum ad laudem Domini nostri Jesu Christi convertere, cum sanctis orationibus et vigiliis et eleemosynis, et in ecclesia convenientibus, et quando ad ecclesiam venerit, roget Deum omnipotentem, ut dirigat viam ejus ad ipsius (0867D)voluntatem, et sua dimittere peccata dignetur, et verbum Dei libenter audiat, et alterum non impediat, quia Dominus nos admonet dicens: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Et ista sancta jejunia in voluntate Dei peragamus, quia jejunium res sancta est, opus coeleste, quod qui sancte agit, Deo jungitur et spiritualis efficitur. Per hoc enim prosternuntur vitia, humiliatur caro, diaboli tentamenta vincuntur. Ideo fugiamus omnia vitia, fornicationem, immunditiam, inimicitiam, contentionem, aemulationem, iram, rixam, dissensionem, homicidium, invidiam, ebrietates, comessationes, et habeamus charitatem et gaudium, pacem et longanimitatem, patientiam et bonitatem, modestiam et continentiam, ut instructi bonis operibus, vincere (0868A)valeamus tentamenta diaboli, et crescere in timore Dei, et nunc et semper ejus facere voluntatem, quia omnibus horis oportet nos esse ornatos et splendidos et maxime in istis XL diebus, quia in his, ut superius diximus, anni nostri decimas Deo dare debemus. Fratres charissimi, mundemus semper corpus et animam, ut in hora exitus nostri Deo digni inveniamur, et in die judicii, cum Dominus noster Jesus Christus venerit in majestate sua cum angelis suis, mereamur ad vitam aeternam venire, et ibi semper beate vivere, ubi est certa securitas, secura tranquillitas, tranquilla jucunditas, felix aeternitas, aeterna felicitas, ubi est amor perfectus, timor nullus, aeterna salus exuberat, veritas regnat, ubi nec fallit quisque, nec fallitur, ubi sunt omnia bona (0868B)Dominus noster Jesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Ipse nobis concedat ut ad illam vitam et felicitatem perveniamus. Amen.

SERMO XIV. In die solemnitatis paschalis.

1.

Gratias Deo Salvatori nostro, qui nos sanos pervenire permisit ad celebrandum diem Dominicum paschalis solemnitatis. Hodie in universo mundo in sanctis Christi Ecclesiis resurrectio nostri Salvatoris Jesu Christi Domini nostri celebratur. Ideo decet, fratres charissimi, ut aliquid de tam magna solemnitate loquamur. Apparuit autem Jesus Christus in carne, mori dignatus est ex voluntate, resurrexit ex potestate, et ostendit exemplo quod nobis (0868C)promisit in praemio. Solus ille in tempore mortuus est, et tamen solus minime surrexit. Nam scriptum est: Multa corpora sanctorum quae dormierunt resurrexerunt. Ecce cum Deo homines resurrexisse cognoscimus, et quos puros fuisse homines non dubitamus. Si igitur membra nostri Redemptoris sumus, praesumamus in nobis quod gestum constat in capite, quod est Christus Jesus. Ille enim, sicut Paulus apostolus dicit: Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. O magna clementia Redemptoris nostri unigeniti Filii Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi Domini nostri, qui venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quia omnes homines ante adventum (0868D)Salvatoris per culpam rei erant primae praevaricationis Adam et Aevae uxoris ejus!

2.

Audistis saepe, fratres charissimi, quomodo primi parentes nostri Dei praeceptum transgressi sunt, et nunc breviter dicamus. Erant enim constituti in paradiso felicitatis tantae, ut si voluissent in illa paradisi beatitudine custodire ut a fructu prohibitae arboris se abstinerent, semper absque morte et miseria fuissent. Praecepit enim eis Dominus Deus, ut de fructu unius arboris non manducarent, ne totum eis licitum esse putarent, et similes se Deo crederent, si nulla lege tenerentur, et paradisus ille in terra positus est, et tamen tantae, sicut supra diximus, felicitatis, ut si Dei praeceptum custodirent, semper absque morte et miseria fuissent, donec (0869A)translati essent in regna coelestia. Sed antiquus hostis invidendo de tanta gloria hominis, quia noluit ut homo tantam haberet felicitatem, de qua ipse per suam superbiam dejectus est, quia a Deo bonus fuit creatus, sed per suam superbiam cecidit de coelo, et ideo invidebat de hominis gloria, quia ille perdiderat suam, propterea tentando per serpentem suasit mulieri ut ederet de fructu illius ligni de quo Dominus praecepit ut non ederent, et dixit: Si gustaveritis de ligno, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Consensit mulier suasioni, et comedit, et dedit viro, et comedit ipse, et tunc post peccatum ambo dejecti sunt de paradiso in hanc miseram vitam, et omnis homo propter illam transgressionem sub mortis imperio tenebatur, (0869B)et omnes ad inferni claustra descenderunt, justi tamen ibi non arserunt, sed tamen fuerunt in inferno, sedentes in tenebris et umbra mortis, et nullus hominum potuit illam damnationem a se excutere, sed omnes in inferno detenti sunt, donec Jesus Christus Dominus noster per uterum Mariae semper virginis nasci in mundo dignatus est, ut idem fieret hominum liberator qui fuit creator, et in eadem carne, quam pro nostra omniumque salute suscepit, multas injurias a perfidis Judaeorum populis sustinuit, non ut se vindicare non potuisset, sed exemplum nobis patientiae exhibuit, ut cum tolerantia tribulationes et injurias patiamur. Ille tentationes diaboli sustinuit, et eum sua virtute superavit, et in abyssum eum sua divinitate mergere potuit, (0869C)et tamen nisi mansuetudinis verba non respondit. Toleravit a perfidis Judaeis multa blasphemia verborum et insuper flagella, sputa, alapas, spineam coronam, et incisiones multas, et post ista omnia et alia multa, in cruce positus, clavis corpus suum perforari non renuit, animam ponendo mortem sustinuit, nulla necessitate, sed propria voluntate in sepulcro carnem reposuit, et ad inferna descendit, et mortis principem colligavit, id est, diabolum, vectes ferreos portarum inferni confregit, et omnes justos inde eripiens, in libertatem pristinam revocavit, resurgensque a morte, lucem salutis aeternae nobis in se credentibus demonstravit.

3.

Hanc resurrectionis ejus gloriam annua devotione (0869D)venerantes hodie colimus. Laetemur ergo, dilectissimi, et exsultemus in Domino, quia in ista sancta solemnitate Redemptor noster resurgendo vitam nobis immortalem ostendit, et per suam gratiam daturus est, si nolumus transmigrare ad virtutes a vitiis. Idcirco mundemus nos ab omni iniquitate et serviamus Domino Deo nostro Jesu Christo, quia ille pro nobis suum sanctum sanguinem fudit, ut nos redimeret ab omni iniquitate. Ideo debemus sancte et juste et pie vivere in hoc saeculo, et nihil ante Dei amorem ponere, qui nos in tantum dilexit, ut pro nobis, sicut diximus, ipse moreretur. Nunc, fratres charissimi, ejus resurrectionem gaudentes celebremus, et ei puro corde et casto corpore, nosmetipsos praeparemus, ut per haec festa paschalia, quae (0870A)hic agimus, pervenire ad coelestia mereamur, et ibi semper beate vivere cum sanctis angelis et cum omnibus justis, sicut ipse Dominus dixit: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Ad illam aeternam laetitiam nos perducere dignetur, qui nos creavit Jesus Christus Dominus noster, qui regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

SERMO XV. De abrenuntiatione in baptismate.

1.

Audite, fratres, et attentius cogitetis quid in baptismo renuntiastis. Abrenuntiastis enim diabolo, et omnibus operibus ejus et omnibus pompis ejus. Quid sunt ergo opera diaboli? Haec sunt superbia, idololatria, invidia, homicidium, detractio, mendacium, perjurium, (0870B)odium, fornicatio, adulterium, omnis pollutio, furta, falsum testimonium, rapina, gula, ebrietas, turpiloquia, contentiones, ira, veneficia, incantationes et sortilegos exquirere, strigas et fictos lupos credere, abortum facere, Dominis inobedientes esse, phylacteria habere. Haec et his similia mala opera sunt diaboli, et his omnibus in baptismo renuntiastis, et, sicut Apostolus dicit: Qui talia agunt digni sunt morte, et regnum Dei non consequentur. Sed quia credimus per Dei misericordiam ut his omnibus superius dictis corde et opere renuntietis, ut veniam consequi mereamini, admoneo vos, fratres charissimi, ut reminiscamini quod omnipotenti Deo promisistis.

2.

Primitus enim promisistis credere in Deum omnipotentem, (0870C)et in Jesum Christum Filium ejus, et in Spiritum sanctum, unum omnipotentem Deum in Trinitate perfecta.

3.

Haec sunt mandata Dei quae facere et conservare debetis, ut Deum, quem confessi estis, diligatis ex toto corde, ex tota mente, et ex tota virtute. Deinde proximos vestros tanquam vosmetipsos. In his omnibus mandatis tota lex pendet et prophetae. Estote patientes, estote misericordes, benigni, casti, impolluti. Filios docete ut Deum timeant, familiam similiter. Discordes pacate. Qui causas audit, juste judicet, munera non accipiat, quia munera obcaecant etiam sapientes.

4.

Diem Dominicum observate, ad ecclesiam convenite, (0870D)ibi orantes et non verbositantes. Eleemosynas date juxta vires, quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Hospitales invicem peregrinos suscipite, infirmos visitate, viduis et pupillis ministrate, decimas reddite ecclesiis, et quod tibi non vis, alii ne facias. Deum solum ubique timete. Servi subditi estote dominis, et domini justitiam conservate servis. Orationem Dominicam et Symbolum tenete, et filiis vestris tradite et filiolis vestris, quorum in baptismo fidejussores exstitistis. Jejunium amate, justitiam diligite, diabolo resistite, Eucharistiam per tempora sumite. Haec sunt opera quae Deus jussit facere et conservare, et his similia.

5.

Venturum Christum credite, et carnis resurrectionem, (0871A)et judicium omnium hominum. Ibi discernuntur impii in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam. Ibi est vita cum Deo sine morte, lux sine tenebris, salus sine aegritudine, satietas sine fame, felicitas sine timore, gaudium sine tristitia. Ibi aeterna gloria, ibi fulgebunt justi sicut sol, quoniam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quantum praeparavit Deus diligentibus se.

6.

Hoc etiam vos moneo, fratres charissimi, quia natalis Domini imminet, ut abstineatis vos ab omni luxuria et ab omni fornicatione, et ab omni immunditia, (0872A)et ab omnibus operibus malis. Iracundiam et odium et invidiam velut venenum de vestris cordibus respuite. Castitatem etiam cum propriis uxoribus conservate. Ornate vos bonis operibus. Eleemosynas pauperibus Christi erogate. Ad convivia lautiora pauperes frequenter revocate. Pacem cum omnibus custodite, discordes pacate. Hoc si fideliter, Christo adjuvante, volueritis adimplere, et in hoc saeculo ad altare Domini securiter potestis accedere, et in futuro ad aeternam beatitudinem feliciter pervenire.