Sermones (Aurelius Augustinus)/6

This is the stable version, checked on 11 Ianuarii 2021. Template changes await review.

SERMO 6 DE EO QUOD APPARUIT DOMINUS MOYSI IN RUBO ARDENTI

Multis modis sanctis suis Deus apparuit.

1. Cum sanctae lectiones legerentur, in ea quae scripta sunt in prima lectione, quae nobis recitata est, animum intendimus, et ea quae Dominus suggerit breviter cum vestra Sanctitate participare curamus, ne carnaliter accipientes divina mysteria, non solum non proficiatis sed etiam deficiatis. Occurrit enim primo aspectibus nostris ex illa lectione divina, quod Deus apparuit Moysi 1. Apparere autem Deus per substantiam suam sicuti est, nonnisi mundis cordibus dignatur. Sic enim scriptum est in Evangelio: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt 2. Oculis autem corporalibus sanctorum, si quando Deus voluit apparere, non per se ipsum sed per creaturam visibilem atque sensibilem, quantum ista carne sentiri potest, apparuit, vel per vocem sonantem, id est, auribus, vel per ignem oculis, vel per angelum in aliqua visibili specie apparentem, sed personam Dei gestantem. Sic intellegamus, fratres, apparuisse Moysi Deum. Non enim maiestas illa quae fecit caelum et terram quae regit universum mundum cui semper inhaerent angeli contemplando eius pulchritudinem mentibus puris, oculis autem hominis mortalibus potuit apparere, nisi assumpta visibili et sensibili creatura quae ad istos oculos visibiles corporis pertinet, quando quidem et ipsa Sapientia Dei, per quam facta sunt omnia 3, humanis oculis non appareret nisi mortalem, carnem assumeret.

Angelus Dei apparuit Moysi an Deus ipse?

2. Quomodo ergo Verbum Dei, id est, Filius Dei ut appareret oculis carnem assumpsit, sic semper Deus, ut appareret oculis hominum, in aliqua creatura visibili apparere dignatus est. Nam apertissime habes in Actibus Apostolorum, quia angelus apparuit Moysi in rubo 4. Numquid ista Scriptura vera, et illa falsa est? aut illa falsa est et ista vera? Sed quid? Si christiani sumus, si bene credimus, ambae sunt verae. Si ergo ambae sunt verae, quomodo hic Deus apparuit, quomodo ibi angelus dicitur apparuisse, nisi quia ille Spiritus, qui in Actibus Apostolorum agens locutus dixit apparuisse angelum 5, exposuit hanc lectionem quomodo apparuit Deus? Illa declaratio, expositio est obscuritatis huius. Ne intellegeres Deum per seipsum apparuisse, illic tibi expositum est quemadmodum apparuerit Deus per creaturam angelicam. Sedo quid miraris quia dicitur, cum apparet angelus: Dixit Deus 6, et: Vocavit Deus Moysen 7, et accessit ad locum, et: Dixit Dominus ad Moysen 8 Quia non attenditur templum angelus, sed inhabitator angeli. Ipse enim angelus templum Dei erat. Si enim in homine dignatur habitare et loqui, ut quando Propheta loquitur, dicatur: "Dixit Deus", quanto magis per angelum? Et cum dicitur: "Dixit Deus per Isaiam", quid erat Isaias? Nonne homo portans carnem, natus de patre et matre sicuti omnes nos? Et tamen loquitur, et quid dicimus in eloquiis ipsius? "Hac dicit Deus". Quomodo ergo Deus, si Isaias, nisi quia Deus per Isaiam 9? Sic et hic loquente angelo dicitur Deus loqui. Quare, nisi quia per angelum Deus?

Rubus significabat populum Iudaeorum.

3. Advertite itaque, soluta quaestione, etiam illud, in cuius rei signum videtur factum, quod in rubo apparuit, et rubus non comburebatur, non incendebatur, et apparebat tamquam ignis, et non incendebat rubum. Putamus rubum bonum aliquid significare, cum sint spinae? Spinae peccatores significant. Ergo rubus significabat populum Iudaeorum plenum spinis, plenum peccatis. Et cum magna ibi Dei maiestas appareret in populo, non sunt consumpta peccata, quomodo hoc igne non exustae sunt spinae. Si enim consumpsisset ignis spinas, significaret quia et verbum Domini quod dictum est Iudaeis consumpsisset peccata illorum, et lex illa finiret iniquitates ipsorum. Sic est ignis in rubo, quomodo lex in Iudaeis; sic sunt spinae rubi, quomodo peccata Iudaeorum; sic ignis hic non cremavit spinas, quomodo lex ibi non consumpsit peccata.

Nomen Dei.

4. Loquitur autem Deus ad Moysen (iam illa nostis, et non diutius vos tenere debemus, propter angustias temporis): Ego sum qui sum; Misit me qui est. Cum enim quaereret nomen Dei, hoc dictum est: Ego sum qui sum. Et dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos 10. Quid est hoc? O Deus, o Domine noster, quid vocaris? "Est vocor" dixit. Quid est, "Est vocor"? Quia maneo in aeternum, quia mutari non possum. Ea enim quae mutantur non sunt, quia non permanent. Quod enim est, manet. Quod autem mutatur, fuit aliquid et aliquid erit; non tamen est, quia mutabile est. Ergo incommutabilitas Dei isto vocabulo se dignata est intimare: Ego sum qui sum 11.

Aliud nomen Dei.

5. Quid est ergo, quod postea iterum aliud nomen sibi dixit, cum diceretur: Et dixit Dominus ad Moysen, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac, et Deus Iacob: hoc mihi nomen est in sempiternum 12? Quomodo illae hoc vocor quia sum, et ecce hac aliud nomen: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Quia quomodo est Deus incommutabilis, fecit omnia per misericordiam et dignatus est ipse Filius Dei mutabilem carnem suscipiendo, manens id quod Verbum Dei est, venire et subvenire homini. Induit ergo se carne mortali ille qui est, ut dici posset: Ego sum Deus Abraham Deus Isaac, et Deus Iacob 13.

Quaenam signa data a Deo Moysi.

6. Deinde signa iam attendite, quae signa dedit Deus Moysi. Cum diceret: Si mihi dixerit populus: Non te misit Deus, quibus signis ostendam quia misisti me? 14 Dictum est: Proice virgam quam habes in manu tua. Proiecit virgam et factus est serpens, et exhorruit Moyses. Ait iterum Dominus: Apprehende caudam eius. Et facta est virga sicut erat 15. Dedit et aliud signum: Mitte manum in sinum. Et misit manum. Produc eam. Produxit, et facta est alba sicut nix, id est, leprosa 16. Color enim albus in cute humana vitiosus est. Mitte illam iterum in sinum 17. Misit, et recepit colorem suum. Dedit ei tertium signum: Tolle aquam de flumine, et funde in aequalem locum 18. Tulit, fudit, et conversa est in sanguinem. In his signis audiet te populus. Si in primo non audierit, in secundo aut in tertio audiet 19.

Signum serpentis quid?

7. Nos ea quae significant, quantum Dominus adiuvat, tendamus edicere. Virga regnum significat, serpens mortalitatem. A serpente enim homini mors propinata est 20. Ipsam mortem dignatus est Dominus assumere. Virga ergo veniens in terram serpentis speciem habuit, quia regnum Dei, quod est Christus Iesus, venit ad terram. Mortalitate indutus est, quam et fixit in cruce. Novit autem Sanctitas vestra, quia quando populus ille in heremo cervicatus et superbus murmuravit adversus Deum, coepit morderi a serpentibus et ipsis morsibus cadere 21. Misericordia dedit Deus remedium, quod remedium praesentem quidam sanitatem afferebat, sed futuram sapientiam praedicabat. Ait Moysi: Suspende serpentem aeneum in media heremo in ligno, et dic populo: Quicumque fuerit percussus serpentem istum intueatur. Et percussi homines intuebantur serpentem et sanabantur 22. Et attestatur Dominus in Evangelio tali signo. Nam cum Nicodemo loqueretur, ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in heremo, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam 23. Hoc est, quicumque percussus fuerit a serpentibus peccatorum, Christum intueatur, et habebit sanitatem in remissionem peccatorum. Ergo, fratres, ipsa est mortalitas, quae suscepta est a Domino, quam necesse est habere Ecclesiam corpus eius, cuius est caput homo in caelo. Ita Ecclesia mortalitatem habet, quod inflictum est per suasionem serpentis. Debemus enim mortem peccato primi hominis, sed postea, ad vitam perveniemus aeternam 24, per Iesum Christum Dominum nostrum. Sed quando venit ad vitam et redit ad regnum? In fine saeculi. Nam ideo caudam tenuit, ubi finis est, ut ad pristinum revocaret.

Omnia futuri populi signa sunt.

8. Quid illa manus? Certum est quia et illa manus populum ipsum significat, sinus homines. Quid est sinus Moysi? Secretum Dei. Cum esset homo in secreto Dei, incolumis erat et bono colore. Exiit a secreto Dei, progressus est Adam de paradiso, offenso Deo, et factus est vitiosus. Facta est ergo illa manus alba; sed rediit ad sinum, per gratiam Domini nostri Iesu Christi, et recepit colorem. Quid autem illa aqua? Aqua illa significat sapientiam. Saepe enim posita est aqua in similitudinem sapientiae, et dictum est: Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam 25. Sed aqua illa sapientia, quod in terra sanguis effecta est, non nobis ostendit Verbum carnem factum et habitantem in nobis? Utique ostendit. Omnia ergo futuri populi signa sunt, et mysteria de Domino nostro Iesu Christo. Et si qua alia sunt in Libris veteribus sacramenta, sive illa intellegamus sive non intellegamus, quaerentem desiderant, non reprehendentem. Petamus ergo, quaeramus et pulsemus ut aperiatur nobis 26. Illis futura praedicta sunt sacramenta; nos praesentia videmus in Ecclesia.