Sermo sacer


This is the stable version, checked on 18 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo sacer
c. Saeculo II

editio: Hermetis Trismegisti Poemander, Gustavus Parthey recognovit, Libraria fr. Nicolai, Berolini, 1854
fons: librum vide
Hermetis Trismegisti
sermo sacer.

Gloria omnium deus et divinum et natura divina; principium entium deus et intellectus et natura et materia; principium est divinum et natura et actus et necessitas et finis et renovatio. erant enim tenebrae infinitae in abysso et aqua et spiritus tenuis intellectualis, potentia divina existentia in chao. exiit lux sancta, et concrela sunt sub arena elementa ex humida substantia, et dii omnes distribuunt aliquid naturae seminalis. cumque omnia essent interminata et incondita, secreta sunt levia sursum, et gravia fundamentum facta sunt sub humida arena, omnibus igne discretis ac appensis, ut spiritu attollantur. et conspectum est coelum in circulis septem. et dii in astrorum ideis visi cum eorum signis omnibus; et dinumerata sunt astra eum diis, qui in ipsis erant. et circumprehensus est circulus aere, circulari cursu divino spiritu latus. et protulerunt singuli dii per propriam potentiam quod sibi fuit ordinatum; et generalae sunt ferae quadrupedes et serpentes et natantes et volantes et omne semen foecundum et gramen et floris omnis herba vi. rens, semina regenerationis in se ipsis habentes. seminabant etiam generationes hominum ad operum divinorum cognitionem et naturae vivum testimonium et multitudinem hominum ad omnium quae sub coelo sunt dominationem et bonorum agnitionem, ut augeantur in augmento ,et multiplicentur in multitudine , et omnem in carne animam per cursum deorum circularium in inspectionem coeli et cursus caelestium deorum et operum divinorum et naturae efficaciae, in signa bonorum, ad notitiam divinae potentiae, partes cognoscere bonorum et malorum, et omnium bonorum artificium invenire. incipit eorum vita et scientia ad portionem cursus circularium deorum, et resolvi in id, et erunt magna commentaria artificiorum in terra, relinquentes in renovatione temporum deletionem. et omnis generatio animatae carnis et fructus seminis et omnis artificii, quae minuuntur, renovabuntur necessitate et renovatione deorum et naturae circuli in numerum currentis, divinum namque tota mundana temperatio natura renovata. in divino namque etiam natura est constituta.