Migne Patrologia Latina Tomus 59
Sermo in rogationibus (Avitus Viennensis), J. P. Migne
Sermo in rogationibus
(0391B)Legimus in historia Regum quemdam celebrem prophetarum, exiguo superni pastus alimento, multis diebus iter longissimum sine ullo adminiculo cibi terrestris egisse; adeo divini beneficii virtus in corpore humano sequestrata infirmitate praevaluit. Comparatio autem modo haec in sermone non causa est. Sic ergo etiam nobis annuum quoddam iter actionum, casuum, timorum diversitate currentibus, quidam qui nos inter ista confortet Rogationum veluti coelo porrectus sumitur panis: cujus fortitudo atque salubritas non solum inopiam praeteritae sterilitatis suppleat, verum etiam periculum famis ab spiritu nostro non in pane solo, sed in verbo Dei vivente secludat. Quod si quisquam Rogationes nostro saeculo institutas miretur, quas tantis ante temporibus Ecclesiarum multitudo (0391C)nescivit, constat hunc posse et muneribus redemptionis, quae mundi aevo jam pene consumpto in saeculorum fine adfuit, derogare. Viderit quis certe quid sentiat, qualitatem medicaminis rideat furibundus, nesciat desperatus, caeterum frequenter expertus. Sed quis est iste sic ad integrum sanus, ut medicinae non egeat, ut nulli aegrotantis animae morbo succumbat, ut non aut cupiditate ardeat, aut avaritia palleat, aut invidia liveat, aut superbia tumeat, aut iracundia caleat, aut obloquio pruriat? Si quis ergo ex his alicujus taedii sibi conscius est qui cuncto (0392B)tempore poenitentiam debet, non renuat triduum Quod etiam pleno ordine atque digesto prophetia qua lecta est, si gradibus suis replicetur, insinuat, sic a principio sermonis exorsa: Vos, inquit, cognovi ex omnibus cognationibus terrae (Amos III, 2). Hic statim se Judaeorum populus, in quamdam rapinam non amore, sed ambitione praecipitat, ut ad divinae familiaritatis notitiam prae omnibus videatur ascitus. Sed desistat hinc opportunitas obstrependi, quia potius sub judicio rationis de proprietate sermonum causarum certa metienda sunt. Vos cognovi, non dixit Inter omnes, sed Ex omnibus cognationibus terrae. Qui sunt autem qui acquiruntur ex omnibus cognationibus terrae, nisi qui ab universitate gentium in unum redacti fiunt ex diversis mundi partibus unus populus, et de (0392C)multis membris sub Christo capite unum corpus? Cui postmodum vocationi agnoscendae atque praedicandae beatissimus Petrus per mentis stuporem defixus vidit linteum quoddam coelo descendere, quod quatuor angulis sinu turgente submissum, omne genus animantium cum volatilibus atque reptilibus continebat, commonitusque ut necessariae refectioni quod vellet ipse mactaret; appetitum quidem talem, cum talis ciborum modus praecipiebatur, per observantiam legalem exhorruit; sed mox ad eum sermo divinus, Quae Deus, inquit, mundavit, tu immunda ne dixeris (0393A)(Act. X, 15). Atque ille, In veritate, inquit, comperi, quia non est personarum acceptio apud Deum; sed in omni populo et gente qui timet Deum et voluntatem ejus facit, acceptus est illi (Ibid., 34). Tunc ergo qui cogniti sunt ex omnibus cognationibus terrae vides, nempe prophetis atque apostolis, qua unitate conveniat. Hoc est profecto, quod etiam nunc lectio ait: Nunquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis (Amos III, 3)? Convenit autem duobus, Christo et Moysi, quia de isto ille scripsit. Convenit legi et gratiae, quia . . . . . . . illa districtius imposuit, ut pretiosius ista laxaret. Convenit veritati et prophetiae, quia ista peperit quod illa concepit. Apud Judaeos ista duo non pariter ambulant, ideo non concordant. Inter ipsa enim duo Testamenta quasdam minutias ponunt. Ad (0393B)unum verum Deum nisi uno itinere non itur. Certe si propter quascunque alias causas potest diverso, adverso non potest. Apud nos vero ista duo pariter junguntur atque conveniunt. Est tamen in hoc prophetae verbo etiam quod personaliter accipi queat, si dualitas ipsa quam convenire necesse est, sit primum in homine uno, sit deinde in genere humano. Spiritus enim noster et corpus nostrum ex disparis substantiae qualitate compacta sunt. Quae duo viam hujus saeculi currere nullatenus queunt, nisi inter se custodita divinae ordinationis lege consenserint. Si enim non subjaceat spiritus carnis, sed ad refrenandam concupiscentiam cedat potius menti caro, ducit duos pariter concordia rationis per viam legis ad patriam aeternitatis. Si autem dum per hujus saeculi iter curritur, (0393C)spiritu retardante, animam caro praevenerit, et facultatem viae, permissa sibi peccati libertate, praecluserit, deserit ipsa currendi aequalitas, quae homini a Creatore praecipitur, et incipit impedita lege mentis perire, et superexaltare lege corporis, nec jam duo pariter pergunt, ibi unum jacet et aliud premit. Et haec, quod magis dolendum est, non tam ignaris subrepunt, quam dominantur allisis. Docet hoc sermo qui sequitur: Leo, inquit, irrugiit, quis non timebit? Dominus locutus est, quis non prophetabit (Ibid.)? Peccatum longe apparet, quare non fugimus? Scriptura prope clamat, quare non credimus? Quis est leo rugiens, nisi de quo apostolus dicit, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens devorare vos (I Petr. I, 8)? Facit furoris incontinentia, (0393D)ne tacens discubitet qui rugitum longe praemittit: sed audit rugitum, et non cavet qui praecepti conscientiam secum fert ad exordia peccati, confestimque rabido invaditur morsu, nisi praemisso terretur auditu; quod revera nec absurde conjicimus, nam statim in consequentibus qualitas ipsius morsus ostenditur: Quomodo, inquit, si eruat pastor de ore leonis duo crura ovis, aut extremam partem auriculae (Amos III, 12). Pastor nobis procul dubio ille est bonus qui, relictis nonaginta novem ovibus, unam (0394A)vagantem non despexit inquirere. Operae pretium autem est diligentius intueri, quod illas nonaginta novem quas iste pastor in montibus reliquit, manifestatus in carne, non deseruit permanens in nativitate. Angelorum enim in coelesti altitudine gloriantium, qui utique jam errare non possunt, evidenter gerunt figuram. Leo enim de quo supra diximus, post illam proprii casus ruinam qua consortium Divinitatis affectans, etiam homine miserior factus est, dum dedignatur esse inferior Creatore, omnis archangelicae potestatis dignitate nudatus est. Sed huic tamen quantulamcunque potestatem coelestium ministrorum, ne solus periret, casui suae dejectionis innexuit. Et his hoc tamen de illo eminentis creaturae vigore nunc superest, ut damnationem futuram jam patientes dum (0394B)praesciunt, cum vivendi meritum perdiderunt, et ipsum saltem moriendi remedium habere non possint. Ab illo itaque, ut dixi, casu quisque in amore conditoris sui et angelicae beatitudinis honore permansit, ulterius seduci non potuit, ac proinde nec periclitari; et factum est in principio de angelis quod de hominibus in fine faciendum est, ut evolutus scilicet salutis et perditionis cursus exacto impletoque numero terminetur. Istas ergo supernae celsitudinis oves reliquit pastor bonus, et venit ad illam unam ovem perditam, in cujus signatione jacebat genus humanum, et illam quae ab isto leone corrosa per se ascendere ad illas nonaginta novem non poterat, suis humeris vexit, quia in suo corpore sublevavit: et quando cum homine carnis assumptae ad superna coelorum rediit, (0394C)eamdem utique quae de paradiso erraverat, angelis retulit. Quocirca jam patet qui sit pastor qui liberat duo crura et partem auriculae, et qui sit leo qui reliquum devorat: hoc est, iste Christus, ille diabolus. Omissa vero utcunque consideratione carnali, videamus quae sit minima pars corporis quae devoranti legitur remansisse. Neque enim puto quod ille pastor bonus rem tam dilaceratam et pene consumptam tanto studio vellet eruere, nisi particulae ipsi adhuc aliquid palpitantis vitae inesse cognosceret. Ovis ista, sicut jam prolocuti sumus, quicunque peccator est utique, si de caulis se protegentibus evagatus suopte vitio incursurus bestiam, cum a pastore declinavit. Dum enim ambulat per deserta, hoc est, dum cogitat inania perituraque, occurrit illi diabolus, et cogitationem (0394D)ejus morsu pestiferae persuasionis invadit. Qui cum jam concupiscentiam captivi hominis in potestate habere coepit, priorem quodammodo ejus partem vorax laniator absorbuit. Et tamen si concupiscentiam et definitionem peccati non sequatur effectus, liberantur quasi duo crura, hoc est, pars posterior quae adhuc comesa non fuerat. Nam etsi quosdam priores suae cogitationis pedes per concupiscentiam in fauce leonis amisit, et residuos quos ad effectum non deduxit operis gressus misericordia pastoris eripuit. (0395A)Animadvertendum est tamen quod illius se miscuit corporis portionem extremi auriculae quae videtur superesse liberaverit. Postquam enim dixerat, quomodo si eruat pastor duo crura, addidit et extremam partem auriculae. Auris ergo nostra est obedientia nostra: nam cum precamur et resipiscimus, primam istius auris partem leo devorat, novissimam pastor solvat. Prima pars auriculae est Non concupiscas. Ista jam deglutita est, quia cogitatio concupivit. Sequens pars est, Post concupiscentias tuas non eas. Itaque si malum quod concepimus cogitatione, opere non impleamus, priore parte obedientiae vulnerata, et illa quae extrema est ab ore leonis eruitur. Quomodo? Utique per poenitentiam et correctionem. Quae multipliciter lectio ipsa per totum a Domino (0395B)revolvente, quae et qualia passi necdum resipiscamus: Misi in vos indigentiam panum, stuporem dentium; percussi vento urente (Amos IV, 6). Indigentia panis est, ut sciamus quod cum a Domino receditur, non est unde vivatur. Stupor autem dentium unde contrahitur? puto convenire illud quod Salomon quodam loco ait, dum comparationem poneret dicens: Sicut uva acerba dentibus noxia est. Uva autem acerba est praemature occupata promissio et contenta cum differtur temporis plenitudo. Nam ut dulcedinem et suavitatem quae nobis in aeternitate promittitur, in hoc mundo habere velimus, immaturum satis atque acerbum est. Hujus uvae adhuc asperae viridisque non vinum, sed virus intra paradisum Adam in sui nostrique perniciem degustavit; et quia parentes comederant (0395C)uvam acerbam, dentes filiorum obstupuerunt. Sed praevidens Ezechiel originale debitum Christo solvente vacandum, sic ait: Vivo ego, dicit Dominus, si erit ultra proverbium illud in Jerusalem: Patres comederunt uvam acerbam; obstupescent dentes filiorum (Ezech. XVIII, 3). Jam tibi non nocet quidquid esset Adam quod concupivit superbe, quod praesumpsit illicite, quod desideravit incaute; tu tibi de tuo esu stuporem dentium metue, tu tactum appetitus ab inutili aviditate restringe. Desideras uvam acerbam, sed sustine maturitatem promissionis. Non tuo saeculo delectatio ista debetur. Si dulcem quaeris, exspecta coelestem; si humanam appetis, patieris immitem. Quae est autem mundi gloria, nisi ipse (0395D)quem infra dicit, ventus urens? cujus etiam si lenitas delectat homines, terror tamen percutit amatores: Et quia nec sic redistis ad me, dicit Dominus, nunc ( praeparare in occursum Dei tui Israel (Amos IV, 10). Dicit quidem Paulus apostolus (I Thess. IV, 18) ubi Redemptoris describit adventum, qualiter rapiemur ad nubes obviam Christo in aera; hic tamen puto occursum (0396A)istum ad alium pertinere. Nam et hic viventes quasi occurrimus Deo, si praeceptum quod porrigitur amplectamur; et quia paratus est ille ad ignoscendum, occurrat ei correctio ad poenitendum. Sed et quicunque propter amorem aeternae vitae non solum ab illicitis abstinet, verum etiam a licitis se coercet, sponte occurrisse judicandus est. Nam ut exempli gratia unumquodcunque dicamus, adulterio generaliter interdicto, simplex conjugium lege permittitur; cui tamen virginitatis nitor sine comparatione praefertur: unde qui dat nuptum virginem suam bene facit, et qui non dat melius facit (I Cor. VII, 38). Hoc ergo de omni debemus observatione sentire: qui male facit, fugit; qui bene, exspectat; qui melius, occurrit). Jam vero post multas et piissimas admonitiones quae profectui nostro (0396B)etiam secundum litteram constant, convenienter Rogationes nostras in ipsius lectionis fine describit, dicens: In omnibus plateis et viis sit planctus (Amos V, 16). Viae istae et plateae actus nostros significant, per quos humanam conversationem mortalitate decurrimus. Viae minora delicta, plateae vero latiora peccata sunt, quae ad illam amplam et spatiosam mittunt quae ducit ad perditionem; et multi sunt qui inveniunt eam. Per angustam vero semitam itur ad illum de quo praedixit propheta, quod vocem ejus in platea nemo audivit, cujus utique verbum in peccati libertate non sonuit. Ergo in ista platea quia est noster actus, sit noster et planctus: quem tamen planctum non confusum et tumultuarium esse debere testatur sermo subjectus, Vocabit, inquiens, agricolam (0396C)ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere (Ibid.). Cernis nempe quod istud plangere non omnes sciant, sed illi tantum vocandi sunt qui noverunt. Agricola est, qui isto poenitentiae luctu et compunctionis affectu terram, id est substantiam suam spinis purgat, praeceptis edomat, lacrymis rigat, humilitate fecundat, semine ditat, fruge multiplicat. Enimvero secundum statum calamitatis humanae, nullus est qui plangere nesciat, quippe est ita generatio, ut etiam ille qui non noverit aliud, istud noscat, ut ipsa quoque intrans hunc mundum nova aetas infantium primam vocem fletu erumpens, quasi quodam vaticinio calamitatum careat omni sensu, planctum quem adhuc non habet in scientia, jam tamen afferat in natura, et sine ullo doctrinae adminiculo ipsa inchoatio (0396D)discriminum pariat magisteria lacrymarum. Quae cum ita sint, quaeramus secundum spiritum quae distantia sit inter eos qui sciunt et illos qui nesciunt flere. Nam prout sunt genera et ordines hominum, istam scientiam flendi habere singuli debent. Alia regi, alia subjecto, alia peccatori, alia justo causa lacrymarum. Quemdam Parthicum regem saecularis (0397A)historia refert, inspecta post victoriam de eminentiore loco numerosissima sui exercitus multitudine, lacrymasse; qui mox a satrapis, quae in tali beatitudine causa flendi esset interrogatus; istam, inquit, multitudinem lugeo, quae quamlibet victrix, intra non multos annos omnis omnino naturae lege finienda est. Si ad saecularem sapientiam. . . . . . . ecce lacrymas dignas rege mundano, quam libet etiam Christiano principi conveniret post triumphos de morte magis quam de culmine cogitantem non tumere, sed plangere: quid si causa praesente istum religiosi principis fletum testem sciamus, cum David ille virtute magnus, potestate praeditus, pietate praecelsus, inter aurea serta gemmataque diademata, coelestis magis regni coronam instantissimo aestu ferventis (0397B)desiderii suspiraret, Quando veniam, dicens, et apparebo ante faciem Dei mei (Psal. XLI, 3)? Nunquid non lacrymas suas habuit panes die ac nocte, dum dicebant illi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? quod ei certe dicebat, non negare compellens persecutor externus, sed videre concupiscens animus suus. Loquebatur enim sibi spiritus coelestibus intentus, Ubi est Deus tuus? Quando veniam et apparebo ante faciem ejus? Si decuerunt igitur regem sanctum lacrymae tales, quid nunc de ipso sanctorum Sancto dicamus, qui quatriduano funeri antequam resuscitandi virtutem ostenderet, flendi impendit infirmitatem? In summo itaque gradu conveniunt tales lacrymae Redemptori. Multum namque illic ipse deflevit. Ibi Adae peccatum; ibi peccati stipendium, mortem; ibi (0397C)Lazarum, hoc est genus humanum; ibi defunctum lapide obtectum, id est duritiam qualitatis; ibi lacrymosos consolatores, id est incredulitatem resurrectionis; ibi quartam diem venisse defuncto: quae quatuor accidunt peccatoribus in animarum funere conclamatis: prima cogitandi malum, definiendi secunda, perpetrandi tertia, quarta in crimine permanendi. (0398A)De quarto omnes nos per Lazarum recurrentes, ut resuscitemur, non solum miserendi dulcedo, sed etiam flendi opus est amaritudo. Post haec quia tali magisterio etiam nos docuit plangere, discernamus scientiam imperitiamque lacrymarum. Ecce hodie ad ecclesiam conveniunt multi, si quicunque semetipsum in oratione prosternens coepit quantolibet fletu aliquid quod ad saeculum pertineat orare, aut conversationis mundanae felicitatem, aut inimicorum mortem, aut divitiarum amplificationem, aut vitae hujus longitudinem, aut honorem saecularium dignitatum: nunquid non hujuscemodi lacrymae docent hominem nescire quid plangat, quas inutiles satis imperitasque procul dubio perdidit, quoties sic profudit? Quod non tam miserum, quam si ea (0398B)flendo ille sibi petat tribui, quae multi Deum nescientes sine ullis precibus peccando videntur adipisci. Econtra vides alium ingemiscentem et clamantem: Domine, propitius esto mihi peccatori, plangere vitam malam, quaerere bonam, iisdem lacrymis quibus irrigat stratum, lavare delictum, ostendere Deo in gemitibus imbecillitatem carnis, ardorem mentis, horrorem mortis, amorem resurrectionis. Hic plangendi peritus, hic doctissimus flendi est. Non cadit in terram lacryma talis, quia commendata est Deo, cui dicitur: Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo (Psal. LV, 7). Postremo quoniam si Rogationes nostrae rite solvuntur, sine planctu nequeunt expediri, scientiam plangendi quam potero brevissime discernam. Maxima peritia est hic impendi fletum, (0398C)ut sanari possit quem supra diximus dentium stupor, quam illic servari ubi nunquam finiendus est dentium stridor. Nam illis dicitur: Vae qui nunc rident, quia lugebunt flebuntque; istis autem: Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis et gaudebitis, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.