Sermo in natali S. Vedasti

This is the stable version, checked on 18 Februarii 2022. 4 pending changes await review.

Sermo in natali S. Vedasti (Haiminius S. Vedasti Atrebatensis), J. P. Migne Sermo in natali S. Vedasti 1. (0755C)Excitentur, obsecro, filii lucis, corda vestra pro collatis beneficiis ad divina praeconia. Erumpat, quaeso, in vocem, quod jam ardet in mente; ut, quos fides illustrat, confessio pura confirmet. Praesto est igitur materia laudis, in promptu est causa jubilationis. Oculis cernitur, manu tenetur, utilitate sentitur: testimonium reddunt, qui fallere nescierunt. Jam sunt diserti qui necdum perfecte didicere loqui. Ex ore, inquit Psalmista, infantium et lactentium perfecisti laudem (Psal. VIII, 3). Omnium idem Dominus dives in omnes, qui invocant illum, linguas infantium facit esse disertas (Sap. X, 21). Docent fide, etsi nondum possunt sermone: imo Christus per illos docet, quibus tantam gratiam praebet. Ipse enim interius illuminat, qui foris per miracula (0755D)coruscat. Mira fiunt omnimodis et stupenda, et quo rariora, eo sunt amplius praedicanda. Prisca redeunt, (0756C)antiqua recurrunt, frequenter audita patescunt: quae namque in sacris paginis legimus, oculis repetita videmus. Caecus a nativitate videt. Operatur enim Christus in Ecclesia quod jam olim gessit in Synagoga (Joan. IX): illum siquidem et corde illuminavit et corpore; hunc quia renatus erat, illuminavit in corpore, ut fidem torpentium resuscitaret in mente. Nostis plane, qui adfuistis, quae hodierna die Dominus Jesus per merita servi sui, beati Patris nostri Vedasti, opera fecit; imo imperfecta supplevit. Duos scilicet aegrotos sanavit, uni lumen oculorum dedit, non reddidit: alteri quia claudus erat, gressum restituit.

2. Mira dicturus sum, quod omnes mecum pariter nostis. Ipse Pater noster Vedastus sacer adhuc (0756D)praebet e tumulo quod vivens in carne operatus est in mundo. Et praeclarus senator, de coelesti curia (0757A)salutem filiorum decernit. Per exteriora denique miracula ostendit, quod in secreto sanctorum pro animabus nostris intercedat. Id ipsum, ut dixi, repetit, quod olim gessit. Meministis, fratres charissimi, et meminisse potestis, quod directus a S. Remigio, beatus ipse Vedastus ad praedicandum gentibus Dei verbum, in introitu urbis Atrebatum duos egenos curaverit aegrotos, caecum videlicet et claudum, quatenus ostenderet miraculo quod acturus erat in verbo: quoniam sicut oculos corporis aperuit ad videndum mundum, ita corda hominum semine verbi Dei per fidem illustravit ad cognoscendum Deum. Et sicut reddidit gressum pedis, ita direxit gressus fidelium ad iter operationis. Sed quia (proh dolor!) jam corda nostra torpescunt a bono opere, excitanda (0757B)sunt miraculorum exhibitione. Attendite, quaeso, fratres dilectissimi, quae facta sunt, et in quibus sunt gesta. Nam non solum providit Dei clementia, quae per servi sui merita ageret, sed quibus tanta medicamina salutis adhiberet. Solent namque minus Dei beneficia considerantes, si quando sanationes fiunt per merita sanctorum in corporibus horum, (heu!) quia solent dicere non sanatos esse, quoniam credunt eos debilitates pertulisse. Quid dicent de istis, quorum aetas non sinit simulare eos? quibus illos poterunt criminibus accusare? Ecce sunt nutrices et matres, quae debiles attulerunt, et sanos reducunt, quorum unus de Corbeiensium villa, quae Walgiacus dicitur, alter colonus ipsius ecclesiae beati Vedasti; visu scilicet donatus Corbeiensium, qui claudus fuerat, (0757C)beati Vedasti famulorum: uterque parvulus, uterque innocens; uterque humilis et rectus. Quia est Dominus noster parvulorum, id est, humilium salus, parvulos nunc sanavit, ut nos esse humiles, id est parvuli esse dicamus. Adhuc enim clamat: Sinite parvulos venire ad me, talium enim est regnum coelorum (Marc. X, 14), Ecce amplexatus est, et sanavit, accepit a parentibus, benedixit et reddidit. 3. Agamus singuli, agamus omnes gratias Omnipotenti, qui nos revisitare, et paterna viscera (0758A)pontificis sacratissimi nobis manifestare dignatur, excitemur de somnio pigritiae, et per ea quae foris miranda cernimus, interius ad formam pietatis imprimamur. Aperiamus oculos mentis nostrae, ut aeternum lumen mereamur videre. Lavemur lacrymis, ut purificari mereamur. Curramus dum lucem habemus, ne tenebrae nos comprehendant. Mundemur ab omni inquinamento mentis et corporis; sit lucerna pedibus nostris verbum Dei; sit nobis indesinenter in desiderio lumen indeficiens. Quaeramus et faciamus opera lucis, non tenebrarum et iniquitatis. Curramus viam mandatorum Dei, dicamus ore et corde Deo nostro: Dirige me, Domine, in veritate tua et doce me, et gressus meos dirige secundum eloquium tuum, ut non dominetur nostri (0758B)omnis injustitia. Imploremus clementiam Domini per intercessionem tanti patroni. Omni custodia servemus cor nostrum, quoniam ex ipso vita procedit. Humili corde et supplici voce praeveniamus faciem Domini in confessione, ut experiamur in mente, quod modo parvuli meruerunt in membrorum reformatione. Redeamus ad conscientias nostras, conveniamus nosmetipsos, puniamus mala quae fecimus. Cogitemus quid in die judicii magni Dei dicturi sumus. Nam qui eum audire noluerunt, jam ulterius non curabit. Quid amplius exhibere potuit? vivens nocte dieque audientibus verba Dei ministravit: nam et verbis pluit, et miraculis coruscavit. Et jam in coelis cum Christo regnat, et adhuc nostram salutem curare non cessat. Imploremus (0758C)misericordiam Domini per intercessionem sancti Patris, quatenus et hic maneamus in ejus doctrina: et illic gaudeamus de aeterna et communi gloria. Sic ergo in hac vita monitis ejus obedientes simus, ut communi retributione inibi laetemur. Paremus hic in via quod possideamus in patria. Dominus Jesus, qui vult omnes homines salvos fieri, faciat nos ad tantum patronum bene operando venire, et in aeterna laetitia semper cum illo gaudere. Amen.