Migne Patrologia Latina Tomus 47
AugHip.SeInCiD 47 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Sermo in circumcisione Domini
Incarnationis divinae mysterium, nostraeque recordationis egregium sacramentum ob hoc a nobis annua revolutione celebratur et colitur, ut tanti commemoratio beneficii quod nobis indignis fuerit impensum ostendat, et quid tantae gloriae debeamus admoneat. Proinde, fratres, quantum audivimus Dominum Jesum Christum pro nobis misericorditer humiliatum, tanto magis agnoscamus ineffabiliter gloriosum, in quo namque suam circa nos insuperabilem charitatem Dei unigenitus evidenter ostendit, in quo pro nobis humilitatem verae carnis, veraeque mortis, non coactus necessitate sed bonitate miseratus assumpsit. Quid enim boni feceramus, fratres, ut tantum nobis beneficium praestaretur? Quae nostra bona merita fuerunt ut unigenitus Dei homo fieri dignaretur, ut Altissimus immolaretur, ut indeficiens Angelorum panis foemineis uberibus lactaretur, ut saeculorum rex contumeliis afficeretur, ut vita aeterna mori patientissime dignaretur? Attende igitur, homo, tantae benignitatis dignationem, ut gratiarum persolvas humiliter actionem. Scito autem te non honorificentiam, sed contumeliam divinae gratiae reddere si coeperis de tanti beneficii magnitudine dubitare; imo illa omnia quae de humilitate atque humanitate Domini Salvatoris audivimus, vera esse sine aliqua haesitatione credamus. Et ideo magis gratias agamus, fratres, qui cum mereremur poenam percepimus gratiam, qua gratia factum est ut dum mors debetur perditis, vita gratis donaretur indignis. Altissimi namque Salvatoris humilitas non ipsi aliquod intulit detrimentum, sed incrementum nobis contulit magnum, nec excelsum dejecit, sed dejectos erexit; ut enim plenum Dei Filius operaretur redemptionis nostrae negotium, non solum dignatus est Creator totius carnis de carne Virginis secundum veritatem carnis naturaliter nasci, et Deus factor hominis homo verus ex homine fieri, quinetiam pannis involvi in angustissimo praesepio, humanis manibus bajulari. O clementissimi Dei gloriosa benignitas, o altissimi Dei excelsa humilitas! Ille a matre nutriebatur infantulus, qui matrem sibi creavit immensus; ipse a parentibus in suum templum puer parvulus portabatur, qui Deus magnus in eodem templo a sanctis hominibus rogabatur; et idem pro se sacrificium praecepit offerri, qui sine peccato pro nostris venerat impietatibus immolari. Considera igitur, homo, quid debeas excelso Creatori tuo, humiliato Redemptori tuo. Verumtamen, carissimi, hoc semper christianae fidei tenere consuevit integritas, ut si quid a Christo secundum canonicam Evangelistarum narrationem factum legimus, vel audimus, historiam primum veram esse sine dubitatione credamus, deinde in historica veritate spiritualem quoque intelligentiam requiramus. Cum enim divinae textus historiae verus esse creditur, Manichaeus in sua severitate confunditur, qui dum in Christo Dei Filio veritatem non credit carnis, scripturis sanctis et veteribus et novis crimen nititur imponere falsitatis. Nam cum Veteris Testamenti deificam miser execratur historiam, in Novo Testamento ipse sibi denegat utique medicinam. Non vult enim credere humanam carnem a Deo plasmatam, neque circumcisionem carnis imperatam a Deo nostro sanctis patribus, nec victimam de carnibus animalium Deo vivo et vero priscis temporibus immolatam, nec sabbatum ex Dei praecepto ac voluntate servatum, nec Domino templum, Deo jubente, fabricatum; itaque dum in Scripturis sanctis non discernit temporum qualitatem, spernit et despicit Dominicae Incarnationis saluberrimam veritatem. Quapropter ut Manichaeus evidentissima ratione vincatur, et victus utinam convertatur, ex hodierna evangelica lectione veritatem Testamenti Veteris defendamus, ut ex hoc et Veteris et Novi Deum unum manifestissime comprobemus. Ecce sancto evangelista narrante cognovimus Christum Dei Filium verum hominem natum, Christum Dei Filium veraciter circumcisum, pro Christo Dei Filio sacrificium de carnibus secundum morem tunc divinae institutionis oblatum, sive autem circumcisio carnis, sive carnalium sacrificiorum regula, in Veteri Testamento cognoscitur instituta. Cur igitur, dilectissimi, non credatur justissime in Veteri Testamento, quoniam Dei manibus plasmatus est homo, quando in Novo Testamento ut non in aeternum periret homo ipse unigenitus Dei pro nobis factus est verus homo? Cur non credatur Deus etiam circumcisionem carnis ad aliquid significandum congruo tempore jussisse fieri, cum eam Dei Filius in suo corpore fecerit celebrari? Cur autem non sibi Deus noster praeterito tempore populum Judaeorum typicas jussisset victimas carnis offerre, quando ipse Deus unigenitus ex Judaeis temporaliter natus seipsum pro nostris peccatis secundum carnem dignatus est immolare? Attendat igitur Manichaeus utriusque testamenti manifestissimam, et concordissimam veritatem, et conversus suam abjiciat vanitatem. Videat in Veteri Testamento significationem futurorum, in Novo revelationem praeteritorum; Christum autem Deum amborum Testamentorum, in Veteri Testamento quod exhibiturus fuerat promittentem, in Novo quod promiserat exhibentem, nec in promissione mendacem, nec in donatione fallacem, sed ubique bonum, ubique justum, ubique sanctum, ubique potentem, ubique clementem. In Veteri Testamento carnis, atque humanae animae potentissimum Creatorem; in Novo ejusdem carnis, atque animae clementissimum susceptorem, ac si primo carnis animaeque factorem, postmodum vero carnis animaeque salvatorem. Haec Manichaeus audiat, conferat, agnoscat, et credat, credensque ad Ecclesiam catholicam redeat, in qua beneficium verae salutis inveniat. Per haec autem quae Dominus gessit in corpore constitutus non solum utriusque Testamenti dignatus est concordiam demonstrare, verum etiam christianorum mores salubriter voluit informare, ut quod in illo pro nostra salute gestum corporaliter intuemur, nos quoque spiritualiter imitemur. Ideo nam parvulus in terra natus est Christus, ut humilitatem disceret christianus; ob hoc etiam parentibus carnis suae subditus erat, ut honorificentiam semper patri et matri omnis christianus exhibeat. Ideo autem Christus vilibus involutus est pannis, ut christianus non declaretur vestibus pretiosis; propterea vero Christus in terra pauper voluit apparere, ut divites christiani discerent terrenas divitias non amare, sed eleemosynas pauperibus erogando possent suas divitias in coelo servare. Per circumcisionem vero quam Dei Filius in carne suscepit, nostri cordis circumcisionem in spiritu praemonstravit, quam circumcisionem nobis sermo legalis indicit, dicente Moyse: Circumcidite praeputium cordis vestri, et circumcidimini Domino Deo vestro. Cui praecepto concordat beatus Paulus apostolus dicens: Non enim qui in manifesto Judaeus, neque quae in manifesto in carne circumcisio, sed qui in abscondito Judaeus, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Proinde circumcisionem in corpore habuit Christus, ut spiritualiter in corde habeat christianus, ob hoc namque ille qui nullum habere potuit omnino peccatum deposuit praeputium carnis, ut nos abjiciamus desideria pravitatis. Christus igitur manibus est portatus ad templum, ut christianus bonis operibus conscendat in coelum. Sacrificium pro se offerre voluit Christus ut ad altare Domini se offerat christianus; maxime autem bene vivendo seipsum Deo offerre festinet, et mundum sacrificium se divinis obtutibus curet exhibere; in ipso enim pro Christo oblato sacrificio, quoddam spirituale sacrificium nobis agnoscimus indicari. Par, inquit, turturum et duos pullos columbarum. In hoc genere avium, dilectissimi fratres, magnum nobis commendatur catholicae fidei sacramentum; in columba enim charitas agnoscitur, et in turture castitas invenitur. Turtur namque servat intemeratam uni viro fidem, columba vero aliarum cohabitantium non deserit unitatem. Christianus igitur tunc vere spiritalis turtur efficitur si veram trinitatis fidem firma credulitate conservet, et haereticae pravitatis sensum tanquam fornicationis inquinamenta repudiet. Tunc vero erit columba si longanimiter usque in finem in catholica societate permaneat, et contra tentationis scandala immobili firmitate consistat, ut nec haeretica fornicatio corrumpat in corde fidei castitatem, nec amara dissensio ecclesiasticae charitatis dissipet unitatem; haec enim catholica Ecclesia est, quae fidem uni Deo tanquam legitimo viro reservat, et congregationem multorum in charitate multiplicat. In hac turture et columba, dilectissimi fratres, sollicite permanete, hanc charitatem vobis omnibus custodite ut eam nec arianus violet, nec donatista conculcet, nec manichaeus coinquinet: hi enim, velut accipitres mali unitatem columbae cupiunt dissipare, et castitatem turturis desiderant violare. Nam manichaeus in Christo veram non credit carnem; arianus veram in eo minuit divinitatem, donatista vero dissipat catholici corporis unitatem. Manichaeus sacramentum non videt Redemptoris, arianus magnitudinem non cogitat Salvatoris, donatista vero, tanquam lupus rapax, boni non dubitat gregem dissipare pastoris. Hi ergo, sicut dixi, tanquam accipitres mali miseros et vanitatis cupidos, aut veritatis ignaros occidere cupientes, persequentur columbae charitatem, execrantur turturis castitatem, et quos possunt aut ore devorant, aut unguibus lacerant, id est aut sermonibus depravant, aut persecutionibus cruciant. Vos ergo, dilectissimi fratres, in fide custodite catholicam veritatem, in charitate servate catholicam pacem; ille enim gratum Deo offert sacrificium qui charitatem fraternam et verum catholicae fidei servaverit sacramentum, ubi unus Deus, una Trinitas colitur, nec Pater major Filio est, nec Patre minor, secundum divinitatem, Filius praedicetur, nec ab eis discernitur substantia sancti Spiritus, qui cum Patre et Filio naturaliter unus est Deus. Una est enim Trinitatis sanctae potentia, quia in tribus personis una manet naturalis substantia; una est enim potestas, quia una majestas, una Creatoris dominatio, quia una creaturae conditio; quidquid enim Pater creavit, per Filium fabricavit, et in Spiritu sancto firmavit, Filius autem natus est de gignente, Spiritus sanctus procedit de permanente, nec tamen nascendo Filius divisit Patrem, nec Spiritus procedendo minuit Deum, quia nec auget haerendo cum nascendo Filius non est minoratus, nec Spiritus sanctus procedendo est separatus, in se enim beata illa Trinitas manet, quia ibi substantialiter unitas permanet; et quoniam nihil est in Trinitatis divinitate creatum, propterea ibi nihil est utique separatum. Haec, dilectissimi fratres, fideliter tenete, in his jugiter permanete. Haec sit in corde cogitatio, haec in ore confessio. Tenete fidem quam accepistis in nomine Trinitatis, servate unitatem spiritus in vinculo pacis, ut turtures et columbae spiritualiter in domo Dei semper esse possitis.