Migne Patrologia Latina Tomus 66
Alberi.SeInSSc 66 Albericusfl. 500 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PROLOGUS.
Tempore quo Justinus senior Romanae reipublicae jura moderabatur, beatissimaeque Joannes memoriae summae sedis et vita et doctrina pontifex dignissimus habebatur, sanctus vereque per omnia apostolicus Benedictus pater in sinibus Occidentis effulsit; cujus incomparabilem sanctitatem, virtutes magnificas, stupenda signa, ortus et occidens, meridies cum aquilone, miratur. Huic soror fuit nominis proprietate Scholastica, in schola Christi sub sancti Spiritus magisterio ab infantiae tempore in sanctimoniali habitu conversata; femina quae et jejuniis continuis, et orationibus crebris, et vigiliis indefessis, et compunctionis praerogativa, et lacrymarum gratia, earum inter quas ei conversari concessum est, nulli penitus visa est exstitisse secunda. Et ut ejus virtutes innumeras verbis claudam paucissimis, Benedicto exstitit quam sanguine tam etiam sanctitate germana. Haec igitur et moribus et pedibus secuta fratrem, ex voluntate et consensu ejusdem, in vicinia Casini montis stationem fixit; ubi etiam, sicut in sequentibus erit liquidum, vitam sanctissimam morte celeberrima consummavit. Studuit autem illuc veniens obnixis fratrem precibus flagitare, quatenus ei de totius anni summa, diem saltem unam dignaretur concedere, in qua videlicet eum loco constituto adire, atque cum eo de fide, de spe, de Dei dilectione ac proximi confabulari liceret. Annuit piis germanae petitionibus sanctus frater, locumque in ipso montis vergentis descensu, in quo ad honorem ejusdem virginis ecclesiam posteri fabricarunt, ad id negotium habilem judicavit; ad quem videlicet et virgini non nimis esset laboriosus ascensus, et sibi a monasterio non multae esset elongationis descensus. Ad hunc igitur locum quoadusque praesens anima corpus rexit virgineum, et virgo annis singulis die constituta ascendit, et Benedictus choro semper comitatus discipulorum descendit. Dieque illa in rerum spiritualium sermocinatione consumpta, refectisque vergente sole cum gratiarum actione corporibus, illa ad cellam virginum, iste ad habitaculum monachorum redibat.
INCIPIT SERMO. In illo tempore dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum decem virginibus quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae: quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Et reliqua. Matth. XXV, 1.
Audistis, fratres charissimi, coelorum regnum decem virginibus, quae, acceptis lampadibus, sponso et sponsae exierunt obviam, comparatum. Audistis earumdem virginum alias quidem vitio fatuitatis inertes, alias vero prudentiae virtute solertes. Audistis fatuas, acceptis lampadibus, secum oleum non sumpsisse; prudentes vero secum et lampades, et in vasis oleum habuisse; sponsoque moras faciente diutinas, et fatuas et prudentes pariter obdormisse. Media vero nocte de adventu sponsi clamore facto, omnes simul ad aptandas lampadas surrexisse; exstinctisque oleo deficiente lampadibus, virgines fatuas ad venditores olei a prudentibus destinatas; eisque proficiscentibus, quae paratae erant ad convivium nuptiale cum sponso pariter ingressas; fatuisque clauso ostio redeuntibus, vocesque supplices ut sibi janua aperiri deberet ingeminantibus, voce sponsi in haec eis verba protinus fuisse responsum: Amen dico vobis, nescio vos. Finitaque parabola, clausula est continuo admonitionis illata, dicente Domino: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Volo in auribus vestris, fratres mei, similitudinis hujus profunda mysteria, quanto absque obscuritatis caligine valeo, compendio brevitatis transcurrere, ut post in sanctae virginis Scholasticae laudibus, cujus hodie migrationem ad coelestia colimus, moras congruas licenter valeamus habere. Scitis, fratres dilectissimi, hanc esse fidei catholicae regulam, ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum tres astruat esse personas, et ita unamquamque harum personarum singulatim Deum perfectum habeat, ut totae tres pariter non tres Deos, sed unum duntaxat Deum et corde ad salutem credi, et ore ad justitiam doceat confiteri. Igitur unitas deitatis trinitati personarum conjuncta numerum conficit quaternarium; completurque quinarius numerus cum credimus exinanitionem Verbi Dei qua semetipsum exinanisse legitur, formam que servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, seque ipsum humiliasse, obedientiam Patri exhibens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus sedet ad dexteram majestatis in excelsis, unde venturus est judicare vivos et mortuos.
Quoniam igitur orthodoxa et apostolica fides haec est, qua in personis tribus unitas creditur deitatis, et qua Verbum caro factum generis humani salutem creditur operatum per carnem, rectissime et convenientissime omnes qui hanc supputationis quinariae tenent fidem, numero quinario designantur. Virgines etiam vocantur aptissime, qui ab hac fidei integritate nullo dividi schismate, nulla potuerunt infectione haereseos violari. Sed quoniam haec fides in aliis, juxta Jacobum, dilectionis operibus vacans mortua est, in aliis, juxta Paulum, per dilectionem operari non cessat, in utrisque partibus quinquepertita fides numerum denarium consummavit. Quinque igitur prudentes virgines commodissime illi accipiuntur, in quibus fides numero designata quinario justitiae operibus per dilectionis affectum incessanter invigilat. In quibus vero haec ipsa fides operatur quidem fortassis quae pertinere ad justitiam videantur, sed ipsa opera magis ex adeptione alicujus temporalis quaestus, quam ex intentione prodeunt charitativi affectus, hi tales et virgines dicuntur, et quinque, propter intemeratam compunctione quinaria significatam fidem; et fatuae tamen propter insipientem et ineptam operationis intentionem. Quod autem charitate et dilectione carentes, multa quae esse justitiae videantur valeant operari, et ex eis nullum penitus consequantur emolumentum salutis, Vas electionis liquidissime protestatur, cum scribit: Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi protest.
Hoc est igitur illud oleum quod fatuae virgines in vasis, id est in receptaculis interioris hominis non habent, unde et fatuae nuncupantur. Per oleum vero propterea charitas figuratur, quoniam sicut oleum semper liquoribus universis quibus admiscetur supersidet, ita charitas virtutibus universis praeminet. Unde et Doctor gentium de charitate locuturus praemittit: Ostendam, inquiens, vobis eminentiorem viam, fratres. Et post plura de laude charitatis commemorata, haec intulit: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; major autem his est charitas. Hoc est itaque, fratres dilectissimi, oleum quo lucente operationes videlicet sanctae prudentium virginum confotae magni lucem fulgoris emittunt. Hujus olei nutrimentum quia lucernae, id est operationes virginum fatuarum non habent, tametsi in praesenti minime videantur exstinctae, lucent tamen in discursione districti examinis exstinguendae. Hae virgines universae sponso et sponsae occursurae parantur, quoniam quinquepertita credulitas ea spe ab universis tenetur, ut post emensum vitae spatium, sponsi Christi sponsaeque ejus, quae est coelestis Hierusalem, gratulabundi omnes conspectibus praesententur.
Sed dum sponsus moram facit, dormitant virgines omnes et dormiunt, quoniam dum suspendit examen judex, vitae hujus cursum omnes incipiunt, et metiuntur incoeptum. Dormitare enim est, vitae cursum incipere, dormire vero semel coeptum metiendo transcurrere. Quod autem dormitionis nomine hujus vitae valeat significari decursus, Psalmistae instruimur auctoritate dicentis: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Omnes viri divitiarum somnum suum dormiunt, cum per hujus adhuc vitae spatia gradiuntur. Sed tunc non dormiunt, sed dormierunt de eis dicitur, cum jam per mortem eis vitae cursus finitur. Et tunc in manibus suis nihil inveniunt, quoniam hic omnes quas frustra congregarunt divitias reliquerunt. Hic ergo somnus dum a virginibus fatuis prudentibusque percipitur, ut sponso omnes maturent occurrere, clamor nocte mediante auditur. Saeculum praesens, fratres mei, comparatione futuri nox dicitur; quoniam hic, juxta Apostolum, videmus per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et hic ex parte cognoscimus, tunc autem cognoscemus sicut et cogniti sumus; quando videlicet veniet Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et cum laus erit unicuique a Deo.
Nocte igitur hac mediante, nocte hac nondum expleta, nondum consummata, vox auditur clamosa, ut in advenientis occursum sponsi omnes se virgines deberent praeparare. Iste est, fratres dilectissimi, clamor qui Isaiae Domini praeceptione injungitur dicentis ad eum: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion, exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem, exalta, noli timere; dic civitatibus Judae, Ecce Deus vester, ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur. Item ad eumdem clamat: Ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. Audistis, fratres, in clamore prophetae verbis aliis, sed sensu non alio, Ecce sponsus venit; ecce, inquit, Deus vester; ecce, inquit, Dominus in fortitudine veniet. Audistis quod prophetae illud etiam injungatur, ut vociferetur et clamet, Exite obviam ei, cum ei voce dominica imperatur ut annuntiet populo suo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum, et caetera plurima quae sequuntur. In quibus profecto omnibus nihil aliud agitur, nisi commonitio quae venienti sponso exire virgines obviam hortatur. Iste clamor, fratres, dum in hujus saeculi nocte dormimus, in auribus nostris per legem agitur, per psalmos agitur, per prophetias agitur, per Evangelia agitur, per Epistolas apostolicas agitur, per expositiones et commonitiones Patrum orthodoxorum agitur. Omnium hic est clamor, haec est vociferatio omnium, Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Ecce venit, prope est, jam aderit, exite, obviate, occurrite. Hora est jam de somno surgere; nunc enim prope est nostra salus quam cum credidimus. Nox praecessit, dies appropinquavit, abjiciamus opera tenebrarum, induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus.
Surgunt ad hunc clamorem virgines et prudentes et fatuae, lampadas aptant, ad operationes se praeparant; deest oleum virginibus fatuis, deest eis dilectionis affectus, deest intentio charitatis, desunt misericordiae viscera quae ea in districto examine misericordiam faciant promereri. Oleum a misericordia accipit vocabulum; ἔλεος enim Graece, Latine misericordia dicitur, et propterea congrue per oleum misericordia figuratur. Neque aliud existimetis, fratres charissimi, modo me dicere, aliud prius ex ore meo vestris in auribus sonuisse. Videri enim fortasse quibuslibet potest diversum, quod prius per oleum dixi debere charitatem intelligi, modo per oleum misericordiam dico significari. Nunquam, fratres mei, misericordiae visceribus charitas, nunquam misericordia affectu poterit dilectionis carere. Non poterit igitur oleum typus existere charitatis, ut non etiam typus pariter existat misericordiae. Et non poterit figuram misericordiae gerere, et figuram charitatis pariter non habere. Cum igitur per oleum charitas figurari dicitur, simul etiam figurari per oleum misericordia intelligitur. Et cum per oleum dicitur misericordia designari, oportet necessario dilectionem per oleum designatam intelligi.
Hoc igitur oleum non habent virgines fatuae, et plerumque recognoscunt se non habere, carent miserationis, carent dilectionis affectu, seque eo carere intelligunt. Unde ad virgines prudentes confugiunt, sibique ab eis de earum dari oleo deprecantur. Intelligunt nonnunquam reprobi opera sua aut non recta esse, aut nequaquam ex recta intentione procedere. Intelligunt et compunguntur; sed quia secus viam seruntur et temporales sunt, ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Veniunt fatuae ad prudentes, lucernas suas exstingui clamitant, dari sibi oleum flagitant, quia nonnunquam compuncti reprobi ad sanctos viros confugium faciunt, atque ea quae videntur operari bona, ex non bona intentione procedere propria contestatione fatentur. Commendant se charitati, commendant se dilectioni eorum, commendant se precibus, commendant se misericordiae eorum visceribus. Hoc est ab eis oleum petere, hoc est ex eorum fomento suas velle lucernas ardere. Sed quid virgines prudentes responderunt, audistis: Ne forte, inquiunt, non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
Dicunt hoc aliquotiens, fratres, timoratae, dicunt hoc humiles animae, respondent eis qui earum se precibus, earum se orationibus satagunt commendare: vix orationes nostrae, vix preces, vix obsequia quae exhibemus Deo, nobis ipsis sufficiunt: vix sumus tales qui pro nobis ipsis audiri digni inveniamur: non sunt orationes nostrae, non sunt famulatus nostri servitia ante Deum tanti, ut per ea possint alii promereri salutem: nolite in precibus nostris, quae nullius momenti existunt, spem ponere: ipsi pro vobis potius laborare studete. Oleum, ut ipsi confitemini, non habetis; olei venditores plurimos invenire potestis. Venditores olei, venditores misericordiae, pauperes sunt, quoniam dum ipsis misericordiam impertimus, et ipsi a Domino misericordiam promeremur. Ipsique sunt qui de mammona iniquo nobis amicitiae vinculo copulati, in aeterna nos recipiunt tabernacula. Et in qua mensura metimur eis, in eadem remetietur nobis. Ad hos igitur ite, eos vobis amicos facite, eis non vanitatis intentione, ut hactenus, sed spe olei, spe divinae misericordiae consequendae, de mammona vestro iniquitatis tribuite; certi et inambigui, quoniam mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
Audiunt prudentium consilia fatuae, eunt ut olei faciant emptionem. Sed illis euntibus sponsus venit, intrat cum paratis ad nuptias, janua obseratur. Quid est eunt? Decernunt, statuunt, disponunt. Decernere, statuere, disponere aliquid animo, ire est. Dicuntur ut oleum emerent isse, non dicuntur emisse. Eunt, sed non emunt, quia statuunt, sed non faciunt, spondent, sed non implent, pollicentur, sed non exercentur, protelant, procrastinant, differunt. Fatuis ad olei emptionem euntibus, prudentibus vero de eo quod in vasis habebant oleo lucernas aptantibus, sponsus venit; quoniam reprobis bona semper facere differentibus, et electis indesinenter eis insistentibus, judex per mortem et hos et illos ad examen accersit, et electis per mortem assumptis in gloria, per mortem nihilominus reprobis clauditur, nunquam eis ultra in perpetuum aperienda janua. Illa enim hora jam illis adest de qua alibi Veritas loquitur: Veniet, inquiens, hora in qua nemo potest operari. Praeteriitque jam eis tempus placitum, et salvationis dies, de quo Dominus ore prophetico, tempore, ait, placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi. Unde in vacuum ingeminant voces clamoris, quibus tempus exactum est exauditionis; diciturque eis, Amen dico vobis, nescio vos. Negat eas in vita illa, quae in hac eum vita, etsi non verbis, tamen operibus negaverunt. Quod autem Dominus verbis astrui, factis valeat denegari, palam est praedicatoris egregii testimonium, quod de quibusdam recta docentibus, et a pravis non secedentibus protulit in haec verba: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Ad quid vero totius series similitudinis tendat, sequens confestim admonitionis clausula manifestat, inferente Domino ac dicente: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Explanatione lectionis evangelicae succincta brevitate decursa, ad laudes, ut in ipsis statim exordiis repromisimus, virginis cujus a nobis dies colitur natalitius, nostri sese continuo transferat sermonis articulus; illudque nobis primo contueri sit studium, nihil eorum omnino defuisse Scholasticae, quae ex relatione dominica prudentes edidicimus virgines habuisse. Virginitate namque omnimoda claruit, quae praeter communem virginitatem fidei, carnis etiam pudicitiam intemerata animi puritate servavit. Prudens exstitit quae in rerum finibus figens oculos, bona sibi indefessa perpetuitate providit. Lucernam sponso occursura succendit, quae ad Christi visionem anhelans, actionum sanctarum lucem solis fulgidiorem radiis circumquaque dispersit. Oleum accepit in vasis, in receptaculis animi fomentum piae semper tenuit charitatis. Per cujus videlicet charitatis vim intimam tantum Scholastica valuit, ut miri exhibitione prodigii, qua lacrymans coeli faciem pluviis irrigavit, fratris sanctissimi voluntati obsisteret, eumque ad fratres quem disposuerat reditum, coelo pro ea dimicante, aggredi prohiberet. Parata igitur accensis lampadibus venienti sponso obviam die hodierna exivit, atque laetabunda cum ipso ad nuptiales epulas introivit.
Cujus artus regens corporeos quantae exstiterit mansuetudinis anima, orbi Deo revelante innotuit, quando corporis egredi jubetur ergastulo, cum videlicet in specie avis carentis felle coeli penetrare secreta fraternis est obtutibus demonstrata. Dicuntur et aliae, fratres charissimi, columbae proprietates existere, quarum mysteria sacratissimae virgini dignissime possunt et verissime coaptari. Perhibetur haec avis libentius et frequentius in petrae foraminibus nidum aedificare, perhibetur nil vivum comedere, perhibetur non rostro, non unguibus sese, sed alarum motione defendere, perhibetur in volando societatem amare, perhibetur oculos lippientes habere, solisque volans adversa radiis non posse accipitrem obvium lucida contemplatione videre; unde dicitur consueta insidere arbori secus decurrentium aquarum fluenta plantatae, oculosque quos radiis nequit objectare solaribus, in aquas defigere, et imagine speculata in aquis, in sui properantis direptionem accipitris dolos et impetus declinare. Illud vero, fratres mei, quis nesciat, columbarum cantum nihil aliud quam gemitum esse?
Harum omnium proprietatum mysteria si in Scholastica, fratres charissimi, speculemur, causae nobis patebunt plures cur divinae sapientiae visum fuerit egressam corpore virginis animam in columbae specie fratris conspectibus revelare. Nidificavit igitur columba nostra in foraminibus petrae, quae videlicet omnem salutis vitaeque suae fiduciam in Christi statuit passione ac morte. Petram vocari Christum Vas electionis vos docuit. Haec vero petra eo tempore forata est, quando in cruce clavis ferreis pedibus est manibusque confixa. Foramen petrae hujus illud etiam exstitit, quo latus ejus miles lancea infixa aperuit. In his igitur foraminibus nidum sibi Scholastica statuit, quia per ista aeternae sibi in coelestibus mansionis spem inambiguam collocavit. In his foraminibus nidum statuit, quoniam ea salvationis suae causas existere certae fidei credulitatem gestavit. In his, inquam, foraminibus nidum statuit, in quo nimirum se tutissimam ab animarum accipitre diabolo conservavit. Nihil vivum columbae nostrae cibus fuit, quae Apostolum audiens carnem suam cum vitiis et concupiscentiis mortificare sategit. Non se abs quolibet unguibus, non rostro, sed alarum sola protectione defendit, quae mala nesciens pro malis rependere, sola sese ab adversantibus omnibus Dei proximique dilectione munivit. In volando societatem dilexit, quae secum ad coelestia quascunque potuit trahere procuravit. Oculos lippientes habuit, quae in hac vita cum Paulo per speculum et in aenigmate vidit. Arbor secus decurrentes aquas plantata, cujus insidere cacumini columba haec consueverat, Christus Dominus est, in cujus capite, quod utique Deum esse testatur Apostolus, sedem sibi firmissimam ac munitissimam stabiliebat. Haec arbor, juxta vatem psalmographum, secus decursus est plantata aquarum, quoniam quidquid de ipso fideles credunt, satis firmatum est auctoritatibus Scripturarum. Aqua enim profunda, inquit sapientissimus hominum, verba ex ore viri, et torrens inundans fons sapientiae. In has aquas obtutus figens venientem accipitrem deprehendit, quia Scripturis intenta sacris, hostis versipellis insidias conspiciens declinavit. Cantus columbae nostrae gemitus fuit, quae actionis propheticae imitatrix, in suo gemitu laboravit, et per singulas noctes lavit lectum, stratum lacrymis irrigavit, atque a voce gemitus ejus adhaeserunt ossa pelli ejus. Ut autem ad extremum, fratres mei, virginem sacratissimam verbis paucissimis et sufficientissimis commendemus, Benedicti soror exstitit quam sanguine tam etiam sanctitate.
His in laudes virginis compendiosa brevitate decursis, ad exhortationem vestram, fratres dilectissimi, redeamus. Illam lectionis evangelicae clausulam iterum atque iterum vestris et auribus et mentibus ingerentes: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Vigilate, fratres, cohortor, suadeo, moneo; vigilate, quoniam migrationis vestrae et diem non nostis, et horam ignoratis. Currite dum lucem habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant. Operamini dum vacat, dum licet, dum sententiam suspendit judex. Veniet enim hora in qua nemo poterit operari. Hortamur cum Apostolo ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce dies salutis. Quaerite igitur, fratres mei dilectissimi, Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Honor amittitur? recuperari potest. Amittitur dignitas? recuperari potest. Amittuntur opes? recuperari possunt. Innumera sunt quae amissa possunt recuperari. Tempus operandi, tempus poenitendi, tempus Deo placendi, si semel amittitur, nunquam in sempiternum ultra recuperatur. Quod adhuc nobis liceat ad Deum converti per poenitentiam, fratres dilectissimi, scimus; sed utrum usque ad vesperam haec nos licentia maneat, ignoramus. Scientes igitur, dilectissimi, quoniam patientia Dei ad poenitentiam nos adducit, non secundum duritiam nostram et cor impoenitens thesaurizemus nobis iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique juxta opera sua. Vigilate igitur, fratres dilectissimi, vigilate; quoniam et diem nescitis, et horam ignoratis. Beati servi illi, ait Veritas, quos cum venerit dominus, invenerit vigilantes! Amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eos. Quorum bonorum nos participes faciat Christus Jesus Dominus noster, cui cum Patre et vivifico Spiritu potestas, dominatio et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen.