Sermo in Psalmum LII

This is the stable version, checked on 27 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo in Psalmum LII
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 92


Sermo in Psalmum LII (Auctor incertus (Beda?)), J. P. Migne

PROLOGUS SEQUENTIS OPUSCULI.

(1103B) Cum plures clericos in schola constitutos agnoscerem, ad hoc quam maxime vacare, ut litterarum saecularium notitiam caperent, quae auditores suos studiosissime docent carnalia appetere, pro obtinenda mundi gloria contendere, syllogismorum et argumentorum subtilitates discere, ut quoslibet simplices cum verbositate hujusmodi circumventos possint irridere: tractavi et ego litteras illas legere, quibus aliquos ad sacrae fidei (1103C)normam, ad timoris amorisque divini curam, ad spiritalis vitae puritatem, ad humilitatis et charitatis devotionem, ad poenitentiam malefactorum, emendationemque morum incitarem. Intellexi namque verum esse quod scriptum est. Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum: quia tam malum quam bonum prodesse potest, his qui diligunt Deum in veritate. Et bonum quidem, quia satis patet quomodo prosit, praetereo. De malo hoc dicere volo, quia tribus modis parit profectum his duntaxat qui timent Dominum. Unus quippe modus est, cum Deus aliquos dissolutos, et ad cuncta boni operis studia negligentes videns, permiserit eos cadere in aliquod crimen, vel periculum grande, ut ex hoc humiliati et afflicti cogantur illum pro necessitatibus suis invocare. Hoc igitur modo talique malo plures compulsi, ad Dominum sunt conversi. De qua compulsione et in Evangelio legitur: quia cum homo quidam fecisset coenam magnam, et vocasset multos, qui nolebant venire: postremo jusserit servo dicens: Exi in vias et sepes, et compelle intrare. Quae compulsio (1103D)talis est. Cum enim Dominus noster, qui per illum hominem significatur, plurimos tam ex Judaeis quam ex gentibus et cunctis hujus saeculi sapientibus vocasset: sed illi suam volentes justitiam constituere, justitiae Dei non subjecti, convertit se ad infirmos et ignobiles, id est, sceleratos quoslibet vocandos, qui pro eo quod peccatis nimiis pressi fiduciam nullam in suis meritis habebant, quasi compulsi ad Dei gratiam festinabant. Servus autem qui tales vocavit ad coenam, praedicator quilibet intelligitur, dicens ad eos: Nisi conversi fueritis, non intrabitis in regnum coelorum. Alter modus est, cum in tribulatione vel tentatione aliqui tanquam aurum in fornace probati, exinde praemium coeleste adipisci meruerint, juxta illud: Beatus vir qui suffert tentationem, etc.; in hoc persecutor omnis nolit velit bonorum profectibus servit. Quod nimirum in beato Job satis declaratur. Nam quanto eum nequissimus hostis tentando supplantare studuit, tanto meliorem licet invitus fecit. Tertius cum perversorum (1104B)studia in contrarium vertentes ea contentione et aemulatione fecerimus bona, quae illi facere student mala. Quo videlicet argumento Dominum in Evangelio legimus uti, cum parabolam protulit de homine villicum habente, qui agnoscens se a villicatione dejiciendum, providit per fraudem quae sibi profutura forent post dejectionem. Hanc itaque parabolam non ideo Dominus retulit, ut quemquam incitaret ad fraudem faciendam: sed ut nos doceret, ita prudentes esse in bonis, sicut ille villicus fuit in malis: bene videlicet dispensando (1104C)omnia quae nobis a Deo conceduntur in hoc mundo. Constat autem tam magna hujus argumenti causa, ut non solum ex hominibus pravis, sed etiam ex ipso parvitatis auctore queat assumi, si scilicet hoc quod de eo scriptum est: Diabolus circuit, quaerens quem devoret, in contrarium vertentes dixerimus: Sicut diabolus circuit quaerens quem devoret, ita et nos debemus circuire, quaerentes quem eripere de ipsius malitia possimus. Cujus etiam argumenti genus in hoc sermonis opusculo imitatus, studui ut sicut multi scholares in litteris saecularibus se exercent ad saecularis vitae amorem: ita et me exercerem in sacris Litteris, in elementis et in cunctis rebus moralibus, quae animo occurrebant, eligens inde atque scribens quae legentibus profectuosa, et ad aedificationem animarum congrua videbantur.

IN PSALMUM LII. COMMENTARIUS.

Omnipotentis Dei gratia cupiens omnes homines salvare, indicat nobis, fratres charissimi, per Psalmistam, (1104D)qualiter nos jugiter inspiciat dicens: Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens aut requirens Deum. Haec igitur verba, quamvis sint pauca, praecipuam tamen et salubrem doctrinam omnibus exquirentibus Deum in veritate praebent. Docent namque, quia Deus jugiter respiciat super nos, ut hoc investiget si sit inter vos aliquis intelligens aut requirens Deum. In quibus verbis hoc inprimis est notandum, quod Deus, qui omnia antequam fiant novit, non ideo nos inspicere dicitur, ut ex habitu vel motu nostro quid in nobis sit, quasi nescius discat: sed ut nos discamus et admoneamur attendere, quam clementer atque subtiliter hoc Deus jugiter in nobis exploret, quid circa salutem nostram nos tractemus, quantamque sollicitudinem non solum pro praesentis vitae subsidiis impetrandis, sed etiam pro aeterna vita obtinenda habeamus. Hujusmodi quippe intentio, primitus ut dixi, in Psalmistae verbis jam prolatis constat retinenda. Deinde altius considerandum, (1105A)quomodo id pro quo Deus nos respicit, aliquatenus implere possimus, id est, ut intelligamus et requiramus Deum. Quidquid enim intelligendum et requirendum est de Deo, interioris hominis studio constat agendum: quia cum uterque sit invisibilis, et Deus scilicet et noster interior homo, utpote qui ad Dei similitudinem factus est. Uterque etiam invisibiliter sentit quae de altero sentienda, et requirenda sunt, quamvis Deus incomparabiliter excedat. Ille namque per se ipsum omnia novit, homo autem nec a semetipso, nec sine additamento aliquo quidquam scire valet. Additamentum vero dico, omnia visibilia per quae instruimur ad invisibilia intelligenda. Sicut scriptum est: Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Item additamentum esse dico, illa intelligentiae dona, quae in nobismetipsis ex Dei gratia jugiter retinemus. Sicut est illud: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Nam si alii nihil horum quae nobis (1105B)fieri nolumus, agere debemus, mala autem nulla nobis agi omnimodo volumus: mala etiam nulla alii agenda esse apertissime scimus. Qua nimirum sententia scire convincimur, omnia quae aliis exhibere debemus. De quibus postmodum aliqua exempla proferemus. Nunc vero quod instat agamus, dicentes videlicet tertium additamenti genus, per quod instruimur, intelligere ac requirere Deum. Hoc autem genus in omnibus sacrae Scripturae libris habetur. In his igitur tribus additamentis omne genus humanum, quod ad intelligibilem duntaxat aetatem pervenerit probatur quid de Deo intelligat, et quomodo illum requirat. Sed per duo superius dicta omnes qui librorum sunt ignari, libros vero scientes per omnia probantur. Nunc ergo quia notissimum est, quomodo in libris visibiliter legatur, qualisque scientia ex his acquiratur, dicendum est tantummodo, qualiter in illis duobus additamentis quasi in libris spiritualiter legere possimus. Liber quippe tam spiritualis quam corporalis dici potest, sicut in (1105C)sacra Scriptura, maximeque in Apocalypsi invenitur. Unde est illud: Vidi in dextera sedentis super thronum librum. Qui profecto liber spiritualis credendus est, et quotiescunque spiritualia tractamus, toties in spirituali libro legimus. In quo etiam tanto facilius legere possumus, quanto plus eum in promptu habemus, et nec noctis nec tenebris ullis impediri possumus ab hujusmodi lectione. Cum ergo sciamus qualitatem libri illius, in quo tam laici quam clerici legere possunt, quaeramus etiam ubi in eo legere debeamus, et ubi Deus qui super nos jugiter respicit, ut videat quis nostrum sit intelligens ac requirens Deum, requirendus sit. Haec igitur utraque in corde nostro agenda sunt, quia et Deus illuc solet advenire, et cujuslibet legentis intentionem curamque subtiliter pensans, prout viderit se amari, per inspirationem alloquitur. Unde Psalmista dicit: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Audistis itaque qualis sit spiritualis liber, et ubi in eo debeat (1105D)legi: audite etiam quomodo in eo legendum sit. Sed priusquam aliquid legamus, exemplum unde talem legendi modum sumpserimus, dicamus. Dominus namque et Salvator noster, cum aliqua regni coelestis secreta reserare vellet, similitudines protulit tales, quae omnium intelligentiae convenirent. Paulus quoque coelestia per similitudinem contemplari posse testatur, dicens: Videmus nunc per speculum et in aenigmate. Ideoque sicut Dominus noster per similitudines secreta plurima fidelibus cunctis aperuit, ita et ego prout gratia divina concedit, in hoc sermone cupiens facere, tale locutionis genus quod facillimum est ad intelligendum, et in omnium reperitur conscientia sapientium, decrevi appellare librum, in quo quilibet spiritualis quasi legens, secreta cordis sui possit agnoscere. Cum igitur teneamus librum, legamus illud primum, unde et hoc ipsum valeat agnosci, quod omnis vitae coelestis contemplatio nonnisi per alicujus similitudinis instrumentum (1106A)patefiat. Scimus enim omnes, quia cum quaelibet excellens structura erit aedificanda, non prius in altum potuerit construi, quam palis et sudibus in opus idem undique insertis gradus efficiantur, in quibus et operantes stare possint, et per quos inferius ac superius iter habeatur. Per haec itaque visibilia, quae omnibus nota sunt, instrumenta instruimur, ut in invisibilibus idem faciamus, colligentes scilicet varias similitudines, quibus opus arduum coelestis regni, quod per fidem coepimus, ad altiora construere valeamus. In his quippe edocti stabilem gradum ponere possumus, ut pro operis incoepti perfectione descendamus vel ascendamus. Descendere autem ab hujusmodi opere, est carnis curam et quaecunque activa vita exigit, interdum providere: ascendere vero, est iterum contemplativae vitae studium viribus totis exercere. Non enim contemplativae vitae perfectio sine activae supplemento obtinetur, quia quae in superioribus sunt (1106B)habenda, ex inferioribus sunt colligenda. Ecce una similitudo satis aperta, in qua quasi legendo potest agnosci, qualiter in aedificatione spirituali debeamus operari. His igitur dictis de aedificandi modo atque qualitate, jam ponamus fundamentum tale, quod nec flumina nec venti possint movere, quodque aedificium omne superponendum possit firmiter continere. Fundamentum autem hujusmodi fidem summae Trinitatis et unitatis esse credentes, inprimis exinde volumus dicere similitudinem talem, de cujus notitia nemo se excusare poterit, et per quam omnis qui velit requirere Deum, noverit. Scimus quippe tres personas esse in uno aquae elemento, in unam substantiam: cum dicimus, ille fons, ille rivus, illud stagnum. Scimus etiam haec tria tantam aequalitatem continere, ut si de quolibet eorum in aliud infundas, nullam dissimilitudinem in eis invenias, dummodo impuritas nulla extrinsecus accidat. Quis ergo sciens haec in creatura visibili, invisibilis creatoris Trinitatem et unitatem credere nequit? Quis, rogo, sciens (1106C)fontis et rivi et stagni unam eamdemque esse substantiam, id est aquam, intelligere non potest illud quod Dominus noster in Evangelio dicit: Qui me videt, videt et Patrem; et quia ego in Patre, et Pater in me est. Nunquid aliquis aliquid rationis habens ignorat, quia fons in rivo est, et rivus in fonte? Unde frustra laborat, qui conscientiam propriam fugere posse existimat. Nisi enim Deus a nobis requiri et intelligi aliquantulum posse sciret, nec illa verba quae jam protuli permitteret dici, hoc est, Deus de coelo prospexit, etc., nec ea quae alibi Psalmista dicit ex Domini persona: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus. In quibus profecto verbis demonstratur, quia nisi a tumultu saeculari vacemus, nec hoc quod Deus sit, pura mentis acie cernere valemus. Dicamus et aliam de aqua similitudinem, in qua pietatis divinae immensitas, et negligentiae nostrae quantitas pensari valet. Aqua nempe omnis absque ea quae aliqua immunditia vel sorde corrumpitur, (1106D)cunctis ad se lavandi causa accedentibus est apta, nec quemquam vel multum vel parum sordidum a se repellit. Hac igitur similitudine omnes pariter admonemur, ne quis nostrum desperet de peccatorum suorum purificatione obtinenda, si tantummodo eorumdem peccatorum sordes abluere volens, ad fontem aquae vivae, id est, ad Deum currat, ibique se cum poenitentiae lacrymis lavet. Nihil enim, ut scriptum est, in terris fit sine causa. Sed omnis creatura omneque instrumentum utile; sed et ipsa ratio data ad nos per aliquam similitudinem clamat, ut Deum requiramus. Sed, ut de inchoata lavandi similitudine plus loquamur, nisi esset spiritualis sicut corporalis lavatio, nequaquam Psalmista diceret: Amplius lava me ab iniquitate mea, et: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Hinc etiam propheta admonet nos ex persona Domini dicens: Lavamini, mundi estote. Et ut apertius insinuaret quia per haec verba spirituale magis quam corporale lavacrum designaret, (1107A)continuo subjunxit dicens: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, etc.

Inter haec, et illud omnimodo pensandum existimo, quod ideo baptizandorum corpora visibiliter ablui a Domino praecipiantur, ut per hoc admoneamur credere animas ibi pariter invisibili baptismo purificari. Ergo dum tempus habemus, in gratiae divinae lavacro, quod undique circumfluit, nos lavemus. Tertia quoque similitudo videtur mihi in aqua posse reperiri. Scimus namque quia dum immissa manu vel alia materia dividitur, nulla divisionis vestigia post retractam manum in suo reditu habere cognoscitur. Quod, scilicet, non sine causa fore arbitror, sed hoc significare, quod divinae potentiae omnis creatura sit ita penetrabilis, ut nulla accedens vel recedens gerat signa corruptionis, sicut accidit quando januis clausis Dominus noster ad discipulos ingressus est. Ibi quippe caro vera erat, sed deitate, quae eamdem carnem possidebat, efficiente, ita penetrabat (1107B)claustra, ut sui nulla relinqueret vestigia. His igitur tribus de aquae Sacramentis dictis, dicamus deinde quae similitudo consideranda sit in sole.

Sicut enim ejus splendor immensus undique per orbem terrarum diffunditur, ita potentiae et praesentiae divinae immensitas super omnia continetur. Cujus similitudinis veritas ex hoc quam maxime poterit agnosci, quod in quamlibet terrae partem perrexeris, unus idemque solis splendor in eadem vicinitate tibi apparebit. Cum ergo tanta solis qui utique creatura est, pateat praesentia, nulli licet dubitare de Dei omnipotentis creatorisque omnium potentia. Sed et ex hoc praesens ubique esse Deus probatur, quia plurimos se invocantes mox exaudire sentitur. Possem adhuc de sole plura sacrae fidei convenientia dicere, sed auditoribus taediosis compatiens praetereo.

Dicamus quoque quid nos doceat Deus per varia genera officiorum, quae haberi solent in quorumdam (1107C)curia principum. Ibi quippe habentur tam viri quam feminae quaedam splendidiori vestitu jugiter incedentes, et cum domino atque domina familiaritatem majorem retinentes. Sed et hoc a pluribus studiose providetur, ne aliqua feminarum earum quae mancipatae sint ibi jugiter manere ulla fornicationis macula infametur, adeo ut si forte in virum oculos lascivo aspectu convertat, mox magnae correptionis verba audiat. Ibi etiam sunt quidam interioribus, quidam vero exterioribus officii deputati. Qui omnes quaelibet commissa sibi tam caute observant, ut nihil praeter commissum sibi vindicent. Hujus similitudinis argumentum licet a plurimis saeculi principibus corruptum sit, in paucis tamen, qui in amore et timore Dei permanentes religiose vivunt, poterit agnosci quid significet. Significat namque quia sicut religiosus quilibet princeps in saeculari vita positus se suosque sub varia dispositione in domo sua rite procurat, ita agendum est in sancta Ecclesia, quae (1107D)est principis summi domus. Ibi enim pastores, tam in canonico quam in monastico habitu constituti, tales esse debent, ut fiducialiter et familiariter principi suo possint decenter adhaerere ac colloqui de omnibus quae in Ecclesia sancta constant agenda, monere etiam ne quis commissorum viliori quam decet vestitu incedat, hoc est, ne in operibus bonis negligens existat, sed et illud omnimodo custodire, ne quis, castitatis continentiaeque jura professus, hujusmodi vota transgrediatur. Ibi monachi et sanctimoniales caste viventes sunt in pedissequarum persona. Caeteri vero qui intima quaeque et spiritualia officia nequeunt observare, sunt velut agricolae, vel curis saecularibus praelati. Sed isti omnes, tam agricolae quam pedissequae, si commissa sibi, et ad suam curam pertinentia fideliter gerunt, ad regna coelestia perveniunt. Hoc enim videtur exprimi per illa verba, quae Dominus in Evangelio dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt. Quasi diceret: (1108A)Sicut in terra magna meritorum diversitas est, ita et in coelesti regno multae mansiones habentur. Progrediamur et ultra dicentes aliquam similitudinem, qua divini operis excellentiam considerandam ascendere valeamus.

Sicut peritus et dives aurifex volens aliquod mirum opus facere, undecunque potest colligit insignes et pretiosos lapides, inter aurum, vel argentum, ponendos, tam ad peritiae suae ostensionem quam ad operis miri nitorem; sic et Deus omnipotens, ostendere cupiens divitias sapientiae suae, tantam peritiam tantamque excellentiam artis in humanae et mundanae fabricae tabula expressit, ut omnes sapientes artifices semper habeant quod mirentur et venerentur. Unde Psalmista dicit: Quam magnificata sunt opera tua! Domine, omnia in sapientia fecisti. Sed quia mentionem fecimus auri et argenti, pretiosorumque lapidum, quibus omne opus fabricae praecipue adornatur, decet ut vel paucis verbis exponamus qualiter haec tria ad spiritualem sanctae Ecclesiae (1108B)ornatum conveniant. Argenti igitur nomine praedicatorum sanctorum ordo figuratur, attestante Psalmista qui dicit: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Salomon quoque ait: Argentum electum lingua justi. Per aurum vero significantur hi qui variis diuturnisque laboribus in monastica vita, seu in alio loco opportuno, probati, tanta sanctitate rutilant, ut omnibus sanctam conversationem desiderantibus sint pro miraculo et pro exemplo.

Lapidum autem nomine pretiosorum, qui maxime aut rubicundi aut aerii coloris sunt, significantur hi qui vel purpureo martyrii sanguine rubent, vel a primaeva aetate usque in finem in castimonia et in omni perfectionis claritate lucent. Hujusmodi itaque metallo fabricam suae Ecclesiae Dominus noster adornare solet. Cui satis convenit quod in Canticis canticorum legitur, quia ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani; columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media (1108C)charitate constravit propter filias Jerusalem. Quae, scilicet, verba parum discrepant a nostris dictis. Quod enim nos diximus fabricam, ibi dicitur ferculum. Illud autem ferculum ideo de lignis Libani factum esse creditur, quia Ecclesia sancta ad epulas aeternas invitata de lignis imputribilibus, id est, electis est constructa. Cujus columnae argenteae significant doctores eloquii sancti nitore fulgentes. Reclinatorium vero aureum significat spem perpetuae quietis, in qua electorum animae in hujus mundi ergastulo adhuc laborantes recumbunt quasi requiescentes. Ascensus quoque purpureus, qui in praedicto ferculo factus est, significat omnium sanctorum martyrum passionem, quia per eamdem passionem purpurei sanguinis colore rubentem ad gaudia superna ascendere meruerunt. Sed quod sequitur in ferculo descripto, media charitate constravit, propter filias Jerusalem, designat caeteram fidelium plebem, quae nec praedicationis sanctae verbo congruit, nec (1108D)sanguinem suum offerre pro Christo praesumit, sola perfectae charitatis virtute posse salvari. Ideoque nos, qui neutro sufficimus, Deum et proximum tota mente diligamus. Haec de sanctae Ecclesiae fabrica ferculoque Salomonis prolata nulli, quaeso, sint ingrata. Unumquodque enim opus tanto praeclarius efficitur, quanto dissimiliori ornatu componitur. Inseramus ergo adhuc palos et sudes similitudinum, per quos aedificando ascendere possimus in altum.

Sicut aedificium quodlibet magnum nonnisi magnis sumptibus construi potest, ita et virtutes praecipuae nonnisi magno labore obtineri possunt. Unde Dominus noster eamdem similitudinem proponit in Evangelio per interrogationem dicens: Quis ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum? Ut quia omnes audientes similitudinem hanc, et facile intelligere poterant et respondere nullum profecto esse qui turrim velit aedificare, nisi prius computet (1109A)sumptus necessarios ad perficiendum. Tunc ille mox subjungeret dicens: Sic qui virtutem quamlibet obtineri cupit, debet prius diligenter tractare, quia non sine magni laboris sumptu obtinenda est. Potest et aliter intelligi hujusmodi interrogatio. Cum enim a Deo ita creata sint visibilia, ut omnes intelligentes et requirentes Deum in his facile possint instrui ad invisibilia agnoscenda, Dei interrogare est quemlibet subtiliter probare per eadem visibilia utrum eum diligat et timeat obediendo praeceptis ejus, an propriae voluptati deserviat consentiendo diabolicis illusionibus. Unde Psalmista dicit: Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Quasi diceret: Dominus tentari permittit justum et impium, sed justus resistit tentatori suisque suasionibus; impius autem aut incredulus permanet, aut ad tempus credens, sed in tempore tentationis recedens plus appetit carnalia et transitoria quam coelestia aeternaque gaudia (1109B)adipisci. Qui ergo tantam iniquitatem diligit, odit animam suam, pro nihilo, videlicet, deputans eam perenniter cruciari, dummodo sibi liceat ad horam temporibus bonis uti.

Sicut filii Israel quondam contra Dominum murmurantes permissi sunt ab ignitis serpentibus cruciari, ita et quotidie agitur contra eos qui divinae pietati detrahunt, aut semetipsos multimodis sceleribus tradunt. Permittuntur enim a nequissimis spiritibus, qui merito igniti serpentes dici possunt, non solum corporaliter, sed etiam spiritualiter cruciari, traditi scilicet, in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Unde Psalmista dicit: Multa flagella peccatoris. Item, sicut filii Israel ab ignitis serpentibus cruciati, cum serpentem aeneum aspexissent, sanabantur, ita omnes qui in Dominum nostrum in similitudine peccatricis carnis mortalem factum aspiciunt, credendo, scilicet, quod ipse sit Salvator omnium in se credentium (nam aliter in eum aspicere nequeunt), a cunctis mortiferi serpentis (1109C)tentationibus eripiuntur. Unde saepius in Evangelio legitur quia hi qui credendo in Dominum aspexerunt, ut mulier fluxum sanguinis passa, ut mulier Chananaea et Maria Magdalena, ut Zacchaeus et centurio, atque latro, quacunque infirmitate sui vel suorum seu peccatorum pondere deprimebantur, omnes sanari meruerunt. Inter haec et illud nobis summopere pensandum est, quia sicut praedictus serpens aeneus non ut caeteri serpentes in natura venenosa fuit, sed tantummodo exterius serpentis similitudinem habuit, ita et Dominus noster in hominis exterioris habitu similis erat caeteris hominibus, sed in interiori longe distabat. Caeteri namque tam ex natura quam actu peccatis quasi veneno pleni existunt, hic autem ab omni peccato immunis erat, sicut de eo scriptum est: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Haec ergo, fratres charissimi, attendentes, tota mente in Dominum credendo aspicite, ut et vos ab ignitorum serpentium, (1109D)id est, daemonum morsibus eripere dignetur.

Sicut ignis facillime exstinguitur, si omnia fomenta quibus efficitur penitus abjiciantur, sic carnis incentiva facilius exstinguuntur, si materia et occasiones unde oriuntur omnimodo subtrahantur. Sed ut haec rite perfici possint, tota mente invocandus est Deus, sine quo nihil est validum, ut ipse gratia sua, velut aqua, desuper emissa, omnia in nobis vitiosa incendia exstinguat. Tale ergo vitium sicut duobus, id est, mente et carne, perpetratur; nam delectatio ad mentem, ipse vero effectus ad carnem pertinet, ita etiam nonnisi eorumdem labore superatur. Et hoc tanto facilius, quanto prius quam idem vitium per consuetudinem regnare incipiat agitur. Quis enim nesciat quod ignis qui interdum exstinguitur, postea vero tantopere accenditur, ut omnia adjacentia flammis exurere videatur, multo majori labore tandem vincatur, quam qui in exordio mox ita exstinguitur, ut nec scintilla ejus relinquatur? (1110A)Unde Psalmista dicit: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram. Quasi diceret: Beatus qui cogitationes malas, mox eum oriri coeperint et adhuc parvae sunt, confitetur Christo, qui petra est dictus, rogans eum ut ipse eas a se prius expellat, quam ad majoris nequitiae effectum perveniant.

Sicut peritus citharoeda, chordas plures tendens in cithara, temperat eas acumine et gravitate tali, ut superiores inferioribus conveniant in melodia, quaedam semitonii, quaedam unius toni, quaedam duorum tonorum differentiam gerentes, aliae vero diatessaron, aliae autem diapente vel etiam diapason consonantiam reddentes; ita et Deus omnipotens omnes homines ad coelestis vitae harmoniam praedestinatos in manu sua, quasi citharam quamdam chordis convenientibus ordinatam habens, quosdam quidem ad acutum contemplativae vitae sonum intendit, alios vero ad activae vitae gravitatem temperando remittit. Cumque eos in utraque vita sic disposuerit, apponens digitum, id est, Spiritum sanctum, (1110B)pulsat illos modis quibuslibet, eligens videlicet, ex eis, quos repleat tantarum virtutum copia, ut ad alios comparati quasi diapason consonantiam, quae octo chordis constat, reddant, retinentes illas octo beatitudines, quas Dominus in Evangelio enumerat, dicens: Beati pauperes, etc. Quos autem ad diapente consonantiam quinque chordis constantem eligit, illi possunt intelligi, qui tantae jam perfectionis sunt, ut se contineant, ne cito in quinque sensibus corporalibus, id est, visu, auditu, gustu, odoratu et tacto, offendant. Item qui ad diatessaron, quatuor chordis constans, digito Dei eliguntur, hi possunt intelligi, qui prae caeteris amare student prudentiam, temperantiam, sobrietatem et justitiam. Per minora vero vocum intervalla quae duos tonos aut unum, vel semitonium sonant, possumus intelligere hos qui inspirationis divinae pulsu prae caeteris eliguntur ad geminam dilectionem Dei et proximi, seu ad aliquam singularem virtutem, sive etiam ad conjugalis vitae (1110C)gradum. Qui licet in comparatione aliorum videatur quasi semitonium, pro eo quod plus aliis saeculo adhaerere solet, necessarius et tamen cunctis superioribus gradibus, sicut et semitonium consonantiis. Sed quia tam in altisonis quam in grandisonis chordis habetur semitonium, ponamus in altisonis, id est, in contemplativa vita pro semitonio talis conjugii homines, qui specie quidem sint conjuges, sed re spiritualis vitae sectatores, implentes illud Apostoli: Qui habent uxores, tanquam non habentes sint. Hi nimirum merito in altisonarum chordarum constant numero. Tali ergo melodia Deus delectatur, et in hujusmodi instrumentum collocat quos ad se trahere dignatur.

Sicut sapientes medici per quasdam viles medicinae species aegrotos corpore ad sanitatis gratiam perducere solent, ita et Deus omnipotens humanum genus, quod in parentis primi transgressione in maximam utriusque hominis infirmitatem decidit, (1110D)per plurimas vilis antidoti confectiones ad sanitatem reparat. Quid enim excogitari potest vilius, quam hoc quod et in peccatis nascimur, et deinde quasi irrationale animal vilissimis quibusdam adminiculis parentum vel nutricum providemur atque pascimur? Quid, rogo, vilius quam quod nec in die una sine peccato esse possumus, quodque aliquando aliter ad bonum flecti nequimus, nisi in pessima quaeque cadere permittamur, ut vel sic compulsi ad medicum verum confugiamus, faciemque ejus in confessione praeveniamus. Cum autem nec per tantam divinae pietatis medicinam curari voluerimus, pietas enim est magna et peccantem sustinere, et ei quis sit, quove tendat, nimio peccandi usu, ostendere, ut, agnita sui qualitate, horrescat et revertatur ad Dominum: non tamen idcirco desinit nos curare, sed adhuc alterius generis medicamentum velut adustionem, quam omnes amaram quidem esse, sed corporeae sanitati utilem tradunt, ille spiritualiter nobis (1111A)imponit, permittens, videlicet, nos variis modis corporaliter affligi, ut spiritus salvus fiat in die Domini. Hujusmodi igitur adustionem quibusdam profuisse Psalmista testatur dicens: Cum occideret eos Dominus, quaerebant eum et revertebantur. Quibusdam vero obduratis, et in profundo peccatorum demersis, non profuisse legimus in Propheta qui dicit: Percussisti eos, Domine, et non doluerunt; et: Castigatione crudeli percussi te, filia Sion, sed insanabilis est fractura tua. Sunt et alia plurima vilitatis genera, quibus tam spiritualiter quam corporaliter quotidie implicamur, ut hoc modo humiliati verae sospitatis gratiam exquirere cogamur.

Sicut pauper, vel quilibet rebus propriis injuste spoliatus, apud judices et rectores saeculi querimoniam faciens, raptorem accusat, sibique sua restituere postulat; ita omnes sancti pro suorum destructione coenobiorum ad Deum jugiter clamant, obsecrantes ut aut suis tradita coenobiis justeque acquisita bona restituat, aut in eos qui rapere praesumpserunt justum (1111B)judicium faciat. Si quis vero dubitet peccatum esse coenobiis vel cuiquam sua rapere, diligenter attendat quae de divite in Evangelio leguntur. Ille namque non pro eo quod alicui sua auferret, sed quod propria aliis non erogaret, ad inferna ductus esse legitur. Scimus autem omnes minus peccatum esse propria non dare, quam aliena rapere. Unde si pro minori peccato ipse dives punitus est, multo magis puniendi sunt qui peccata majora faciunt, id est, qui aliena rapiunt. Aliena quippe dicimus, quae non nostro, sed aliorum usui data sunt, sicut coenobiorum praedia coenobitis, ut et ipsi et servitores sui, nec non pauperes ac peregrini supervenientes exinde alantur. Hujusmodi enim cura ad omnes pertinet Christianos. Sed quia tam a clericis quibusdam quam laicis, proh dolor! nihil difficilius creditur quam peccatum esse, coenobiorum praedia rapere et abalienare, libet aliud exemplum proferre, quod assumptae rationi specialiter congruit. Nam quod de divite diximus, (1111C)referri valet ad omnes qui quiddam vel cuiquam injuste rapiunt. Legitur itaque in sancti Gregorii libro quia monachus quidam praepositus coenobii, quod ipse construxit in urbe Romana, multis deditus fuerit vitiis. Inter quae etiam chartulas pro confirmatione cujusdam praedii in monasterio repositas abstulit, extraneisque tradidit. Cumque ejusdem monachi obitus appropinquasset, raptus est in spiritu ante Deum, ubique omnia ejus delicta, accusante diabolo, sunt prolata; sed, opitulante sancto Andrea apostolo sanctoque Gregorio, dimissa, excepto uno quod in chartularum traditione commisit. Si igitur ille pro monasterii chartulis incaute traditis veniam adipisci non meruit, nimis formidandum est his qui coenobiorum praedia eatenus jure retenta tradendo vel rapiendo dissipant, ne in idem judicium incidant.

Haec precor, o rectores, attendite, et reminiscentes quod scriptum est, Judicium durissimum in his (1111D)qui praesunt fiet, exhortamini invicem pro instauratione coenobiorum destructorum, primo quidem ut praedia exinde ablata coenobitis reddantur, deinde ut hi qui timent Dominum, et qui ambulant in viis ejus, caeteris praeponantur. Nam in hoc quam maxime offensus est Deus, quod ea loca quae sibi suisque sanctis mancipata atque consecrata erant, destructa sunt ex rectorum incuria. Si enim Deo famulantes in monasteriis necessaria quaeque haberent, possent utique alacrius obsequium divinum agere, possent devotius pro regis, pro praesulum ac principum suorum salute, nec non pro totius Ecclesiae statu intercedere, possent etiamsi quid professionis suae regulam excederent a pastoribus suis licentius corripi. Sed haec omnia in tanta, proh dolor! negligentia a plurimis episcopis habentur, ut si vel oratio pura vel correptio et admonitio congrua cuiquam sit necessaria, tractare dedignentur, hoc solummodo tractantes ut sibi placita assiduaque (1112A)agantur obsequia. Est et hoc nimis dolendum, quia cum praedia quae olim a principibus religiosis tradita sunt monasteriis, nunc a regibus seu a praesulibus ablata sint, nulla ibi eleemosyna debita potest agi, nullus hospes ac peregrinus recreari, fit ita, quasi ad Christianos non pertineat cura hujusmodi, et quasi minime credi oporteat, quod in canonibus maxime praecipitur episcopis, ut xenodochia ad pauperum curam plura constituant. Quanta autem praemia mereantur hi qui pauperes modo recreare student, ex hoc colligi potest, quod Dominus in Evangelio praedicit, se in judicio dicturum: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ideoque praesules admoneo, ut cum legentes quaesierint in canonibus unde decimas exigere debeant, quaerant simul et illud, quid statutum sit super pauperum et hospitum recreatione, nec non super coenobiorum provisione, ne illa terribilis sententia Domini nostri dicatur ad eos: Vae qui decimatis mentham et anetum, et quae majora sunt reliquistis, id est, misericordiam (1112B)et judicium.

Libet adhuc similitudinem aliam proferre pro episcoporum admonitione. Sicut multi agros et praedia sua, si quam negligentiam antiquam in eis repererint, non dubitant sibi licere in usum meliorem convertere, ita absque dubio scire possunt si quam in coenobiis commissis destructionem invenerint, magis sibi licere ut ad usum spiritualis vitae corrigant, quam destructionem inventam sequantur vel augeant. Hanc similitudinem attendant hi qui ad regimen animarum et coenobiorum utcunque constituti, si qua invenerint monasteria tam spiritualium quam corporalium subsidiorum incuria destructa, non solum minime curant meliorare, sed magis quoque destruunt dicentes: Consuetudinem quam antecessores nostros hic habuisse agnovimus, in obsequiis quolibet modo exquisitis, per omnia retinere volumus, quia nos et dignitate et genere nequaquam illis impares sumus. Quibus respondemus (1112C)quia si super praediorum suorum incommodis nesciunt aliquid procurare, sed in ea quam invenerunt negligentia patiuntur perdurare, veniale est illis super animabus vel coenobiis commissis idem facere. Si autem substantiae terrenae utilitati consulere sciunt, et quae divina sunt negligunt, simulare quidem possunt coram hominibus ignorantiam, sed Deo sint nota cuncta cordis secreta, qui illos ideo aliis permisit praeponi, ut nequitia propria sibimet manifestata tanto studiosius se emendarent, quanto plus experti fuissent se esse tales rectores, quales debuerunt, et quales forsitan ante acceptum regimen in corde suo decreverunt.

Dicamus et aliquam similitudinem de eo quod scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Cum enim pateat hoc quod omnes homines velint sibimet ab aliis impendi bona, et quod illi etiam aliis impendere debeant similia, quodque hujusmodi vicissitudo inter homines quosdam impleatur; nam (1112D)plerique amicis suis hanc impendere solent, dicamus quomodo impendenda sit Deo. Sicut igitur nos volumus ut fraus vel inobedientia seu malitia nulla a subditis et famulis nostris nobis agatur, ita et nos qui scimus Deum esse Dominum dominorum omnium, et super omnia potentissimum, ei nullam fraudem, nullam inobedientiam, nullamque malitiam in commissis quibuslibet agere debemus. Commissa quippe nobis sunt a Deo tanta tam in nobismetipsis, quam in aliis, ut ratione brevi nequeant ullo modo dici. Sed vel pauca dicamus, ut caetera possint intelligi facilius. Inprimis quidem commissa est nobis anima nostra ad imaginem et similitudinem Dei facta, ut eam ad eamdem similitudinem Dei nutrientes, omne quod Deo placitum esse scimus, in nobis summopere impleamus. Deinde commissum est nobis ut omnes dictis et factis ad meliora trahamus. Si ergo in hujusmodi commissis Deo fideles sumus, implemus quod scriptum est: Quod (1113A)tibi non vis fieri, alii ne feceris. Nolumus namque nobis infidelitatem ullam agi. Dicamus et amplius. Sicut itaque volumus ut famuli vel subditi nostri, si quid nos offenderint, omnimoda humilitate placationem nostram exquirant, ita et nos facere debemus, quotiescunque Dominum peccatis nostris offendimus. Item sicut volumus ut amici et fideles nostri si quam forte detractionem vel injuriam contra nos factam audierint, mox hanc ratione fideli compescant, aut si hoc nequiverint, fugiant, ne injuriam nostram libenter audire videantur; sic et Domino nostro facere debemus, si aliquem illum dehonestantem dictis vel factis videntes, inhonestatem tantam prohibere non valemus. Fideles namque ei esse debemus, et ad collaborandum et ad condolendum, quia ille nobis fidelis est, sicut de eo Psalmista dicit: Fidelis Dominus in omnibus verbis suis. Hac igitur similitudine in omnium sapientium corde scripta requiritur et intelligitur Deus, nec quisquam (1113B)sanae mentis ab hac intelligentia poterit se excusare. Haec denique de illo quod intra nos ex gratia divina collatum habemus, intelligentiae additamento sint dicta. Nunc vero ad ea quae extra nos sunt similitudinum additamenta revertamur.

Sicut igitur ventorum substantia nullatenus cernitur, sed tamen eosdem ventos aliquo modo existere per immensos flatus et commotiones eorum intelligitur, sic et divina substantia, licet invisibilis sit, tamen ex immensa virtute et potestate, quam in omnem creaturam exercet, maximeque in eos qui sibi resistere conantur, constantissima fide valet agnosci. Quanto enim quis in hujusmodi fide titubaverit, tanto plus cunctis inimici tentationibus subjacebit. Quod nimirum ita esse ex gentilibus probari potest, qui, nullam divinae potentiae cognitionem habentes, dicentesque in corde suo: Non est Deus, omnimodis sceleribus dediti esse leguntur. Unde etiam illorum quidam summum bonum decreverunt esse voluptati prorsus deservire. Similiter qui Deum (1113C)quidem esse constanter fatentur, sed factis negant, haeresi aliqua involuti seu vitiis capitalibus dediti, nullis tentationibus resistere possunt. In sola ergo fideli invocatione divini nominis eripiemur a tentationum periculis. Unde Psalmista dicit: In te, Domine, eripiar a tentatione. Et iterum: Tu es refugium meum a tribulatione, quae circumdedit me. Sicut legatus vel servus quilibet fidelis, cum ei a domino suo bona aliqua dispensanda committuntur, nil favoris aut praemii in eorum dispensatione sibimet vindicare solet, ita omnis cui ex pietate divina alicujus praecipuae virtutis dona collata sunt, nullum favorem quasi talia meruisset, inde sibi acquirere debet. Quod, scilicet, ita agendum esse sancti Patres in multis experti, nihil eorum quae vel in miraculis seu in aliis praecipuis operibus perpetrabant, suis meritis deputare praesumebant; attendentes jugiter quod Apostolus dicit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non (1113D)acceperis? Haec itaque beatus Petrus satis attendit, quando Judaeis mirantibus super miraculo quod factum est in claudo dixit: Quid nos intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? Deus glorificavit Filium suum, etc. Psalmista etiam firmiter credens Deum in nobis bona operari, deprecatur illum eadem confirmare dicens: Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.

Sicut in urbis munitione, si relinquatur vel parvus intrandi locus, ibi hostes possunt intrare, urbemque totam devastare, sic et his contingit, quibus videtur sufficere virtutes quasdam sine caeteris exercere. Ubi enim deest virtutis cujuslibet cura, illic spiritualis nequitiae intrat turba, dissipans interdum virtutum munitiones multarum. Sicut et de Pharisaeo legitur in Evangelio, qui cum, virtutibus multis arcem cordis praemuniens, humilitatis custodiam habere neglexisset, dicens: Quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, etc., per (1114A)hanc profecto negligentiam spirituales hostes intrare permisit in se, qui etiam eas virtutes quas habuit auferentes, ipsum reliquerunt nudum. Cui simile est et illud, quod Jacobus apostolus dicit: Quicunque observaverit totam legem, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Unde Scriptura sacra, unumquemque admonens, dicit: Omni custodia serva tuum cor.

Sicut rusticum vel pauperem quemlibet vili vestitu circumdatum nullus dives pretiosis vestibus nitens, merito culpare potest, cur ita vestitus incedat cum indumenta meliora non habeat, aut forsitan pro Dei amore pretiosioribus minime uti libeat: ita nullus eorum qui pomposa litterarum saecularium scientia affluit, et varias culti sermonis subtilitates novit, simplicia verba, quae in Scriptura sacra aliter quam dialectica et grammatica doceat interdum reperiuntur, reprehendere debet, si tamen in veteribus emendatisque libris aequaliter habeantur. Quod si dissonant libri, tam grammaticae regula quam lectionis (1114B)sententia sunt corrigendi. Hujusmodi enim dissonantia sicut imperitia vel incuria scriptorum contigit, ita peritia magistrorum corrigenda erit. Sed nec illi sunt reprehendendi, qui humilitatis causa magis Scripturae sacrae simplicitatem quam eximiam saecularis litteraturae eloquentiam eligunt sequi, cupientes inter illos parvulos connumerari, de quibus Dominus in Evangelio dicit: Confiteor tibi, Pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et revelasti ea parvulis. Pariterque formidantes quod Apostolus dicit: Prudentia carnis mors est. Nam prudentia carnalis, dum nil studet nisi superbire, hominibus placere, gloriam mundi omnimodo amplecti, tendit ad illam mortem quae nullum habet finem.

Sicut mulier gravida sollicitudine indiget nimia, ut in locis omnibus caute se agens, prolem conceptam servet, sic omnes in ecclesiastici regiminis jura retinentes esse debent solliciti, ne quo exemplo pravo corrumpant subditos, quos ad erudiendum quasi ad procreandos Dei filios in suam curam susceperunt. (1114C)Unde Paulus apostolus dicit: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Quomodo autem eos parturiret, ut in illis Christus formaretur, alibi profert dicens: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. Si enim aliis praedicans de observantia praeceptorum divinorum ipse eadem non observaret, corrumperet utique eos quos suscepit spiritualiter generandos. Ex qua profecto similitudine hi qui jam positi sunt in regimine, admonentur attendere cur aliis sint praelati. Per hanc vero quam subjungimus, illi qui sine electione et contra canonum instituta aliis praeponi cupiunt, admoneri possunt. Igitur sicut incongruum et inhonestum est ut mulier pro appetendo viro usquam vadat, magisque decet ut vir mulierem sibi sociandam exquirat, ita etiam minime convenit ut doctor quilibet pastoralem curam exquirat, sed ipse exquiratur ad illam suscipiendam. Ibi enim Christus unumquemque eligens (1114D)ad ecclesiasticum regimen, quasi ad matrimonium suscipiendum in persona viri est; is autem qui regimen suscipit, pro eo quod Dei filios factis et dictis procreare debet, in mulieris persona accipitur. Sed ne quis hanc sententiam reprobare possit, qua diximus pastorem spiritualem in persona mulieris accipiendum, testimonio ipsius Domini nostri roboremus illam. Dicit namque in Evangelio: Quicunque fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse meus fratrer et soror et mater est. Quibus verbis colligitur quia si fidelis quis, voluntatem Patris coelestis faciens, soror et mater spiritualis dicitur; soror autem et mater mulieris personae sunt, mulier quoque dici valet quisquis ad spirituales filios generandos eligitur.

Sicut Dominus noster videns civitatem Jerusalem flevit super illam, quod habitatores sui innumerabiles poenas tam in hoc saeculo quam in futuro passuri essent pro perfidia sua, ita quotidie dolet super omnes qui nulla correptione vel admonitione ab (1115A)impietate sua flecti volunt ad poenitentiam. Unde per prophetas saepe clamat dicens: Convertimini ad me, et salvi eritis. Per Psalmistam quoque admonet nos dicens: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Et iterum: Accedite ad eum, et illuminamini. Haec quippe divinae pietatis monita quicunque aut credere vel sequi in hac vita contemnit, licet corpore vivat, in anima est mortuus, aeternaeque damnationi deputatus.

Sicut mater super molestiis variis et immunditiis infantuli et sugentis, quas jugiter sustinet, non irascitur, sed pro debito patitur: ita et Dominus noster omnes fragilitatis nostrae negligentias, quibus jugiter sordidi efficimur, et clementer sustinet, et si dignos poenitentiae fructus gesserimus, quasi pro debito dimittens, eas misericordiae suae lavacro nos purgat. Unde ipse per Prophetam dicit: Audite me, domus Jacob, qui portamini a meo utero usque ad senectam. Ego vos feci, et ego feram, ego portabo et salvabo. Et (1115B)alibi: Nunquid oblivisci potest mulier, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Quibus verbis colligitur quia pietas divina omnem excedit affectum pietatis humanae. Potest et aliud colligi in eo quod dicit: Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Quamvis enim in humana pietate nulla sit devotio major ea quae circa filios nutriendos exhibetur, deficit tamen in his matribus quae filios suos aut negligenter nutriunt, aut mox post partum necant. Hanc impietatem Deus in mulieribus praevidens, post praemissa verba statim subjunxit dicens: Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

Sicut dominus quilibet ad iram incitatur, si servus suus cui aqua est ad lavandum proxima et omnis vestium praecipuarum copia, ante eum sordido inhonestoque habitu accesserit: ita et Deus omnipotens exacerbatur, cum aliquis pro peccatis et negligentiis suis nullam poenitentiam agens, ab eo qui semper paratus est ad ignoscendum, veniam quaerere (1115C)negligit. Aquae enim vicinitas certitudinem divinae gratiae, copia vero vestium bene operandi facultatem significat. Anima quippe operibus induitur bonis, sicut corpus vestibus praecipuis. Unde Apostolus admonet dicens: Induite vos, sicut electi Dei, viscera misericordiae, benignitatem, modestiam, patientiam. Psalmista etiam pro hujusmodi indumento exorans Dominum dicit: Sacerdotes tui, Domine, induantur justitia.

Sicut tegulae in unius domus tecto rite compactae, quantaecunque multitudinis vel varietatis sint, in unum conveniunt, ibique tam minor quam major regula constat necessaria: sic omnes virtutes, quae per sancti Spiritus gratiam unicuique distribuuntur, in spiritualis aedificii perfectione unum efficiuntur. Quamvis enim martyrium et virginitas multaeque virtutes aliae illic praecipuae sint, nihilominus tamen illae quae minores sunt necessariae existunt. Ideoque qui quemlibet spirituali vel corporali cibo reficit, (1115D)aliaque ad activam vitam pertinentia gerit, in eodem tecto ponitur, quo et ille qui omnia sua, pro nomine Christi relinquens, se juxta contemplativae vitae perfectionem arctissima regula constringit. Quis autem tegularum talium artifex et moderator sit, Apostolus demonstrat, qui enumeratis coelestibus donis ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.

Sicut hi qui singulare certamen agunt, nunc quidem iste, nunc vero ille alium certando vincit, sed mox idem qui ad horam victus erat, respirans reparansque vires victorem suum dejicit, sicque alternantes certant, quousque alteruter alium prorsus superando finem certaminis faciat: ita quotidie agitur inter nos et invisibiles hostes nobiscum certantes. Ipsi enim interdum nos in aliquod peccatum illicientes vincunt, sed si nosmet mox certaminis ritum, ubi qui nunc vincit, saepe dehinc vincitur, attendentes, auxilium divinum invocemus, vires nobis reparantur (1116A)ad superandos eosdem hostes. Nam Deus sciens et nostram fragilitatem, et hostium fortitudinem, nequaquam nos victos cito despicit, dummodo curemus ut nos iterum reparemus. Hujusmodi bellum se agere noverat Psalmista, cum saepius invocaret Dominum. Ut, Judica, Domine, nocentes me, expugna impugnantes me; et: Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera; et: Deus, in adjutorium meum intende, Deus, ad adjuvandum me festina. Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. De eodem quoque bello Apostolus dicit: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes tenebrarum. Si igitur certaminis tanti memores, dum bene possimus, vitae nostrae finem cum poenitentia et confessione peccatorum anticipemus, tunc hostes maligni, licet saepissime nos antea vicerint, postremo tamen ipsi dejicientur a nobis victi.

Sicut filii Israel quondam ex Aegypto profecti (1116B)Aegyptios in auro et argento vestibusque pretiosis despoliaverunt, eaque secum deferentes ad honorem Dei posuerunt: ita unusquisque a saeculi vanitate ad spiritualis vitae puritatem conversus agere debet. Si quam in saecularibus litteris notitiam habuit, eligat ex eis pretiosa quaeque, id est, honestae et spirituali vitae congrua dicta, illaque secum tollat tam ad laudem Dei, quam ad aedificationem fidelium. Sic enim multi venerabiles sanctique patres fecisse leguntur, ponentes in suis scriptis plurimas sententias, quae velut aurum in jure positum in libris gentilium reperiuntur. Eadem faciat in caeteris artificiis, quibus utitur prudentia saecularis, eligens ex eis quae ad spiritualis vitae usum aliquo modo exerceri conveniunt. Qui vero conversus nullam facit distantiam inter pretiosa et vilia, sed lutum velut aurum pensat, ille videtur magis adhuc cum Aegyptiis velle habitare, quam exinde proficiscens eos despoliare. Unde Dominus per Prophetam dicit: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Quasi diceret: (1116C)Si quis conversus a saecularibus ea quae post conversionem minime licent prorsus devitat, quae autem congrua et necessaria sunt diligenter agere tractat, praeceptis meis testimonium praebet, separans licita ab illicitis. Hujusmodi praecepta secuti sunt apostoli, cum unus eorum qui ante conversionem teloneo praefuit, ad hoc negotium post conversionem minime rediit: alii vero qui piscatores erant, post conversionem quoque piscationem exercebant. Item sicut quondam Israelitis nationes plurimae sunt a Deo subactae, paucae vero ideo non subjiciebantur, ut cum eis habentes consuetudinem praeliandi nequaquam torpescerent pace inutili; ita etiam Dominus noster cum electis suis quotidie agit, subjiciens videlicet eis maximam spiritualium nequitiarum multitudinem, sed aliquos non subjiciens, ut per eas spirituali bello exercitati et humiliati, discant nunquam in se, sed in Domino debere fiduciam habere. Unde Apostolus dicit: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari (1116D)supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Illud videlicet proventum vocans, quod variis tentationibus fatigati, sed ad Deum clamantes liberati. Per hoc discimus quanta nequitia sit diaboli nos impugnantis, quantaque Dei gratia nos exinde liberantis. Cumque hoc modo gratiae divinae certiores facti fuerimus, facilius omnes diabolicae fraudis tentationes sustinebimus. Magnus quoque proventus dici potest, quod quotiescunque tentati resistimus, tot coronas in regno coelesti obtinere merebimur. Juxta illud: Beatus vir qui suffert tentationem, etc.

Sicut incongruum est, ut numerantes prius duo vel tria seu quemlibet numerum dicamus, quam primum vel unum: ita inconveniens est, ut ordo ullius rei confundatur, hoc videlicet praeposito, quod postponendum est: vel hoc postposito, quod praeponendum est. Nam sicut unitas omni numero praeponenda est, ut ab ea numerare incipientes, sic perveniamus (1117A)ad eum numerum, quem designamus: ita et divina omnia praeponenda sunt humanis rebus, ut deinde consequenter pervenire possimus ad tractanda vel diligenda humana. Unde Dominus noster in Evangelio dicit: Qui amat filium aut filium super me, non est me dignus. Non dixit absolute, Qui amat filium aut filiam: sed addidit, Super me. Ut discamus, quia Deus diligendus est prae cunctis, et deinde homines amandi.

Sicut principes plurimi servis suis beneficia quaelibet parva concedunt conditione tali, ut si in eis fideles exstiterint, obsequiumque promptum exhibuerint, majora quandoque beneficia sibi tribuantur: si vero aliter fecerint, nec ipsa parva retinere permittantur, ita et Deus omnipotens facit his quibus temporalia concedit bona. Si enim in eisdem temporalibus bonis quae vel in possessionibus vel in potentia saeculari vel scientia spirituali, seu etiam sanitate corporali tribuuntur, fideles fuerint, pauperes cibo potuque reficientes, oppressos a persecutoribus (1117B)sive a judicibus iniquis eruentes, errantes ad viam justitiae retrahentes, operibus variis et necessariis semet occupantes. Si ergo hujusmodi studia fideliter exercuerint, aeterna bona quae sunt maxima recipient. Multi etiam tam pueri quam seniores religiose viventes, in hac vita praegustant divinae retributionis praemia. Nam cum se ab illicitis continentes Deum timere et amare studuerint, miraculis et virtutibus tantis ab eo sublimantur, ut coelo, terrae, sed et omni creaturae imperare videantur. De quibus Dominus dicit: Omni habenti dabitur. Habenti scilicet timorem amoremque Dei, dabitur ut in nomine ejus cuncta sibi subdantur. Moxque de reprobis subjungit dicens: Ab eo qui non habet, et videtur habere, auferetur ab eo. Quasi diceret: Qui Deo soli renuntiat subdi, nec ea quae vere sunt, id est, gaudia aeterna consequetur: nec illa quae videntur aliquid esse, id est, temporalia bona habere permittitur.

Sicut parvuli a cultellorum et gladiorum tactu (1117C)prohibentur, ne eos incaute tangentes vulnerentur: ita lascivi puerilesque sensus prohibendi sunt tam a spiritualibus quam saecularibus curis, ne eas insipienter tractantes, et se et commissos spiritualiter vulneratos perpetuae morti tradant. Unde scriptum est: Vae civitati cujus rex juvenis est. Quasi diceretur: Vae illis hominibus quorum rector lascivus vel negligens et irreligiosus est: quia, attestante sacra Scriptura, regnantibus impiis ruina erit hominum. Ruina quippe magna dicenda est, cum subjectorum multitudo in eadem vitia corruit, quae rectorem agere cernit.

Sicut sapientes discipuli aurificum vel aliorum artificum opus suum, licet sit praecipuum, coram magistris laudare non appetunt, sed eorum magisterio quae laudanda sunt relinquunt: sic etiam omnes Christi discipuli laudem nullius praeter ejus exquirere debent. Unde Dominus noster discipulis suis referens, qualiter Scribae et Pharisaei bona quaeque palam agerent, ut ab omnibus laudarentur: adjecit (1117D)dicens, Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Quibus verbis intimatur, quia si ab hominibus pro benefactis laudari appetimus, nihil mercedis a Deo accipiemus.

Sicut pictor coloribus variis utitur, quando picturam elegantem pingere nititur: ita et Deus omnipotens speciem mundanam et humanam innumerabili ornatu, optimaeque qualitatis coloribus pinxit. Unde scriptum est: Vidit Deus cuncta quae fecit, et erant valde bona. Non enim ferrum ideo est malum, quia multo pretiosius constat aurum; sed quia utrumque erit necessarium, ideo utrumque bonum. Omnia quippe pariter necessaria, pariter existunt et bona. Sicut color albus nonnisi per colorem sibi contrarium declaratur, sic omne bonum nonnisi per mali oppositionem satis agnoscitur. Quantum enim bonum sit lumen, ostendunt tenebrae: similiter quantum bonum sit sanitas, ostendit infirmitas. Nam si nulla esset infirmitas, pro nihilo computaretur sanitas. (1118A)Similiter si nulla esset malitia, nec Deus, a quo bona cuncta procedunt, haberet unde a creatura discerneretur, nec homo unde proficeret aut probaretur.

Sicut in omni schola virgulae solent haberi non ad perditionem cujusquam, sed ad timorem salutiferum; ita et Deus omnipotens in praesenti saeculo omnia severitatis suae judicia, quae vel leguntur, vel ullo modo sentiuntur: ideo hominibus demonstrat, ut eos a vitiis compescens in futuro salvos faciat. Unde ipse Dominus dicit: Ego quos amo, arguo et castigo. Hinc et Salomon dicit: Disciplinam Domini ne abjicias, nec deficias cum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.

Sicut non est in potestate virgularum, quando vel quantum cum eis unusquisque flagelletur, sed in ejus qui easdem virgulas in manu tenet; ita non est in potestate diaboli vel quorumcunque pravorum alios persequentium, ut eos juxta voluptatem suam castigent, sed in Dei permissione, qui omnia in manu (1118B)continens, quos vult castigari permittit: quosdam quidem ad probationem, quosdam vero ad correptionem, quosdam autem ad damnationem. Diabolus namque et omnes pravi, per quos alii flagellantur, flagellum vel virga Dei vocantur. Unde ipse dicit per Isaiam Prophetam: Vae Assur, virga furoris mei! Quibus verbis et illud colligitur, quia cum non ad eos qui flagellantur, sed qui flagellant, vae dicatur, majoribus quandoque poenis subjiciuntur qui flagellant, quam qui flagellantur. Ut Nabuchodonosor, Antiochus, Herodes, pluresque alii, qui postquam alios plagis variis contriverint, ipsi duplici contritione contriti sunt.

Sicut in aestate opera plurima agi possunt, quae in hyeme nequeunt: ita et in juventute, quae non in senectute: et in hac vita, quae non in futura. Unde Dominus dicit in Evangelio: Videte ne fuga vestra sit hyeme vel Sabbato. Per hyemem videlicet significans illud futuri judicii tempus, in quo nulla fructuosae poenitentiae fuga invenietur. Hujusmodi hyemem evadere Salomon quoque admonet, dicens: Memento (1118C)Creatoris tui in diebus juventutis tuae, etc.

Sicut pauper conscissis et varii coloris atque qualitatis panniculis indutus incedit; ita et humanum genus per primi hominis culpam a paradisi patria expulsum, et in hujus mundi exsilio projectum, miseria varia quasi panniculis diversae qualitatis induitur, sicque quasi mendicus pro praesentis vitae sustentatione in varia divertitur. Hanc paupertatem Psalmista conspexerat, cum dixit: Cito anticipent nos misericordiae tuae, Domine, quia pauperes facti sumus nimis.

Sicut servus pro aliqua transgressione praecipua a domino suo in uno pede truncatus, nil operis postea gressu sano agere valet; ita omne genus humanum per primi hominis praevaricationem a suae conditionis dignitate dejectum, et instar truncati corporis debilitatum, in omni opere suo claudicat, nec quidquam boni sine gratiae divinae ductu agere potest.

Sicut in via publica et frequentata quae plures lutulentas et periculosas habet foveas, transeuntes (1118D)facile efficiuntur sordidi; ita et qui in saecularium curarum communi via gradiuntur, criminibus variis foedantur. Unde sanctus Gregorius dicit: Sunt pleraque negotia quae sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt. Haec itaque plurimi ita esse tractantes atque probantes, negotia saecularia relinquebant, et ad monasteria, ubi animo liberiori Deo servirent, confugiebant.

Sicut quilibet infirmi corpore medicinam carnalem quaerunt et expetunt undique, ita et infirmi mente spiritualem medicum, id est, omnipotentem Deum debent omnimodo quaerere, petentes ab eo sancti Spiritus gratiam, per quam mentis acies illuminatur, per quam totius boni operis facultas simul et voluntas administratur. In qua nimirum petitione tanto frequentiores et constantiores esse debent, quanto majori spiritus infirmitate se gravatos sentiunt, attendentes mulieris Chananeae, aliorumque multorum, de quibus in sacra Scriptura legitur, fidem: (1119A)sed et jugiter animo replicantes illud maximum importunae precis argumentum, quod Dominus discipulis suis referens dixit: Quis vestrum habebit amicum? etc., usque, Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se?

Sicut in mari vel in quolibet aequore procelloso navigantes nullam sibi securitatem promittunt, priusquam ad littus perveniant; ita omnes in hujus mundi tempestate periculosissima pro Christi amore decertantes, nullam securitatis fiduciam habere debent, antequam corporeo ergastulo exuti aeternae quietis littus attingant. Unde Salomon dicit: Beatus homo qui semper est pavidus. Hinc iterum Scriptura dicit: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.

Sicut fidelis quilibet sedens ad mensam non prius de escis appositis quidquam gustare solet, quam benedicantur; ita et Dominus noster, cujus est cibus omnium (1119B)fidelium salus, de nullo aliquid gustare decernit, priusquam baptismatis sanctificatione benedictus fuerit.

Item sicut mos est, ut carnes nonnisi coctae vel assae comedantur, ita et Deus omnipotens nisi omnia cruda, hoc est vitiosa, in nobis fuerint igne sancti Spiritus excocta, nequaquam nos in escam suam eligit.

Sicut dominus vel magister quilibet cum sibimet subditi deliquerint, prout vult, aut districte vel clementer in eos emendat, seu prorsus dimittit: ita et Deus omnipotens in peccatores qualemcunque vult vindictam exercet. Verumtamen in hoc dissimiliter flagellat, quia voluntas ejus semper est justa: nostra vero saepissime aut in iram seu gratiam injustam declinatur.

Sicut is qui jugiter veretur se ab hostibus circumdari, in omni loco gladium habens secum, caute se observat: ita et ille qui jugiter a desideriis carnalibus per insidias diaboli fatigatur, semper debet se praemunire armis spiritualibus, id est, vigiliis, orationibus, jejuniis, sacra lectione caeterisque virtutibus. Unde Apostolus admonet nos dicens: Induite vos armaturam (1119C)Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli.

Sicut granum seminis in terra projectum nullum profert fructum, nisi prius moriatur ita; et homo nullos spirituales fructus proferre valet, nisi prius vitiis et concupiscentiis carnalibus moriatur. Unde Apostolus admonet nos dicens: Mortificate membra vestra quae sunt super terram, id est, fornicationem, immunditiam, libidinem. Quibusdam vero dixit: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.

Sicut nautae, cum remigantes laborant, manus cum remis prius sursum levant, et deinde in aquam mittunt; ita omnes fideles priusquam terrenum aliquod opus faciant, gratiae supernae debent se committere. Remos enim in altum levare, et deinde in aquam mittere, significat spiritualia et superna prius esse quaerenda, et post haec curae terrenae opus providendum. Unde Dominus in Evangelio dicit: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis.

(1119D)Sicut frigus immensum omnes terrae fructus corrumpit, ita malitia et infidelitas humana omnem divinae pietatis agnitionem, de qua spirituales fructus oriuntur, claudit. Unde de Domino nostro legitur in Evangelio quia non poterat ullas virtutes facere propter incredulitatem quorumdam. Hinc alibi scriptum est: In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.

Sicut bestia capta in reti implicatur ne effugere possit, ita et homo divitiis et voluptatibus vitae praesentis captus, aut vix aut nullatenus exinde effugit. Ideo autem vix fugit, quia nonnisi cum magno labore voluptates solitas vincit. Unde Dominus dicit: Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Maxime namque violenti sunt, qui innumerabiles diaboli insidias tam in adversis quam prosperis rebus positas perrumpere et evadere possunt.

Sicut animal quoddam, in lacum vel lutum ex incuria cadens, nullatenus exinde progredi nititur, ita (1120A)et ille homo agit qui, per diaboli suggestionem in aliquod capitale crimen seu in quamlibet negligentiam incidens, nil ulterius curat qualiter ex hujusmodi casu per poenitentiam emendationemque resurgat. Unde Psalmista precatur, dicens: Eripe me de luto, ut non infigar. Qui iterum preces suas super hac re factas a Domino exauditas esse referens, et quasi alios lapsos ad easdem preces faciendas provocans dicit: Exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis.

Sicut agricola stercus spurcissimum deferens in agrum, eo utitur ad multiplicandae segetis bonum, ita et Deus omnipotens non dedignatur de sordidis et malis actibus nostris quaelibet bona operari, quae tanto minus nobis deputanda sunt, quanto minor erit intentio nostra ad illa pro timore vel amore Dei perpetranda. Hoc autem credendum est ideo dispositione divina agi, ne quis, ex meritis propriis praesumens, studeat in se gloriari, sed in Domino, sicut (1120B)scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur.

Sicut sculpturae inflictae qualitas in sigillo nonnisi per cerae impressionem satis agnosci valet, ita et invisibilium coelestiumque rerum secreta conspici nequeunt, nisi per impressa visibilium exempla. Unde Dominus noster de coelestis regni mysteriis loquens, saepius addidit aliquam praesentis vitae similitudinem, per hanc, scilicet, incognita faciens nota, ut: Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, multaque his similia.

Sicut tenera parvaque virgulta ad quaelibet necessaria magis flecti queunt quam magnae et antiquae arbores, ita et homines in pueritia vel juventute positi facilius converti possunt ad debitam Christianae religionis disciplinam, quam in senectute, quia senectus impatiens est ad quaevis inusitata flecti. Unde scriptum est: Quae non congregas in juventute, quomodo ea habere poteris in senectute?

Sicut in mari navigantes tam procul a littore possunt meare, ut illud non videant, ita hi qui saecularibus (1120C)curis vel carnalibus desideriis deserviunt, in tantam negligentiae profunditatem venire possunt, ut nec judicii divini recolant, nec aliquam perpetuae poenae vindictam credant. Unde scriptum est: Impius cum venerit in profundum peccatorum, contemnit.

Sicut leo et lupus visibiliter insidiantur animalium gregibus, ita et diabolus, quaerens jugiter quem devoret et ad perditionem trahat, invisibiliter insidiatur cunctis fidelibus. Unde scriptum est: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret.

Sicut regina Saba audiens ex fama sapientiam Salomonis, venit ad eum, et, aliquandiu apud illum manens, multo majoris sapientiae gloriam ibi vidit quam auditu famae antea percepisset; sic et anima quaeque fidelis, cum erroneos affectus corrigere incipiens, tota virtute confugerit ad verum Salomonem, id est Christum, multo majorem sapientiam et gratiam ibi sentiet quam ullis scriptorum vel dictorum (1120D)indiciis de eo audierit.

Sicut nemo construere sibi potest habitaculum, nisi prius habeat locum aliquem ad construendum, ita nemo aliquid boni facere valet, nisi prius voluntatem bonam obtinuerit. Unde jugiter orandum est et dicendum: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Et, O Domine, da mihi velle bonum, vires ad perficiendum.

Sicut pisces nunquam sponte sua, sed piscatoris solummodo arte aliqua decepti, ab aquis capti trahuntur, ita etiam omnes ad vitam aeternam praedestinati, a mundanis fluctibus sola Dei gratia quasi quodam rete capiti liberantur. In hujusmodi enim rete nullus sponte sua ingreditur, sed aliqua divinae pietatis dispensatione nunc quidem per prospera, interdum vero per adversa vocatus, illuc trahitur. Unde Dominus noster in Evangelio dicit: Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus, qui misit me, traxerit eum.

Sicut immensitas et profunditas maris nequit (1121A)exhauriri ac perscrutari, ita judicia divina nequeunt prorsus investigari. Unde Psalmista dicit: Judicia tua, Domine, abyssus multa. Hinc et Paulus apostolus dicit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! etc.

Sicut in tempore belli multo majori militum numero quam in pace opus est ad resistendum hostibus, ita amplioribus virtutum studiis certandum est, quando vel generaliter Ecclesia sancta nequitiis spiritualibus plus fatigatur, vel specialiter quispiam acrioribus vitiorum incentivis impugnatur.

Sicut per stillicidia tectorum pravissima tecta nisi reficiantur, paulatim prorsus dilabuntur, ita animae negligenti evenit. In primis enim velut minuta quaedam stillicidia negligentiae ea corrumpunt, deinde magis ac magis moribus per incuriam dilapsis imbres largissimi vitiorum influunt. Unde scriptum est: Qui modica spernit, paulatim decidet.

Sicut granum quodlibet varia tritura excutitur a paleis, ita et fidelis anima, quae intra corpus velut (1121B)granum intra paleas contegitur, variis tribulationibus a paleis vitiorum est excutienda. Unde scriptum est: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.

Sicut lutum in manu figuli est, ut faciat inde quale vas voluerit, sic et omnes homines in manu Dei sunt. Quemcunque vult eligit ad gratiam, quem vult dimittit ad iram. Unde ipse dicit ad Moysen: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

Sicut in capite constant oculi omnium, ita etiam in Christo, qui est caput corporis Ecclesiae, consistere debet omnis intentio fidelium. Unde Salomon dicit: Sapientis oculi in capite ejus. Quasi diceret: Fidelis cujuslibet intentio debet esse in capite suo, id est, in Christo. Talibus igitur similitudinibus unusquisque intelligens ac requirens Deum, ita potest instrui, ut cum in terris sit corpore, coelestia contempletur spiritu et mente, ut autem ad hoc facilius instruatur, libet adhuc aliquas similitudines sententiae brevioris, quam superius prolatas addere, quia (1121C)et hoc ipse aedificandi ordo exigit, ut in altitudine minores quam in imo lapides ponantur.

Sicut in muro aedificando et parvi et magni lapides ponuntur, ita in sanctae Ecclesiae aedificium tam minoris quam majoris meriti homines a Domino colliguntur.

Sicut scala duobus quidem lignis in longum, pluribus vero in transversum compacta scanditur in altum, ita gemina dilectione Dei et proximi, in quam caeterae virtutes inserendae sunt, ascendere possumus in coelum.

Sicut splendor solis omnem ad lucis suae radios venientem non repellit, sed illustrat, ita et Salvator noster omnes ad se venientes clementer suscipit, dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

Sicut equi absque rectore currentes, in praecipitia ruunt, ita et corporales sensus sine ratione et imperio animae in suum feruntur interitum. Unde Psalmista admonet nos dicens: Nolite fieri sicut equus et mulus.

(1121D)Item sicut equi freno constringuntur, ne juxta voluntatis suae impetum praecipites discurrant, ita homines plurimi flagello Dei refrenantur, ne stultitiae et malitiae suae vota implere possint. Unde Psalmista Deum invocat dicens: In camo et freno maxillas eorum constringe.

Sicut lunaris splendor in comparatione solaris nihil erit, sic omnis Ecclesiae sanctitas divinae sanctitati comparata, evanescit. Unde Dominus dicit: Nemo bonus nisi solus Deus. Quasi diceret: Convertimini ad Deum in toto corde vestro, ut probare possitis quam pius sit omnibus ad se conversis.

Sicut melli plurimo parum absinthii injectum velocem amaritudinem tradit, mellis vero etiamsi duplum injiciatur absinthio, non poterit obtineri ejus dulcedo, ita parva malitiae scintilla multum polluit bonum. Unde scriptum est: Qui in uno offendit, multa bona perdit.

Sicut rector quilibet sapiens, per hoc quod manifesta (1122A)sua judicia sapienter et juste disponit, eamdem quoque justitiam in secretis judiciis exercere creditur, ita et Deus omnipotens per manifestam judiciorum suorum aequitatem cuncta quae occulte judicat, justissime judicare credendus est.

Sicut melius dulcedo nescitur, nisi aliquid gustetur, ita inaestimabilis divinae pietatis suavitas sciri vel credi nequit, nisi per experimentum aliquod gustetur. Unde Psalmista dicit: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.

Sicut vas quodlibet plenum nequaquam aliud quid capere valet, nisi prius emittatur quod in se habebat, ita anima vitiis plena, nisi per confessionem et poenitentiam eadem ejecerit vitia, nullatenus in eam intrabit sancti Spiritus gratia.

Sicut in solis radio per fenestram immisso innumerabiles atomi videntur, qui aliter videri nequeunt, ita et homo Dei gratia illustratus innumerabilia in se peccata agnoscit, quae antea latebant. Nam licet a capitalibus se abstineat, quod etiam (1122B)fidelibus cunctis annitendum est, minutis tamen innumerabilibus carere nequit. Unde scriptum est: In multis offendimus omnes.

Sicut esca juxta qualitatem infirmorum praeparanda est, ita et consuetudines fidelium tanta discretione statuendae sunt, ut nullatenus hi qui inter eos infirmitate spirituali detinentur, vel propter lenitatem torpescant, vel propter austeritatem deficiant. Superbis enim et negligentibus opus est austeritate, pusillanimis vero et simplicibus lenitate.

Sicut plurimi cibi nihil prosunt absque sale, ita omnes virtutes absque charitate. Unde Apostolus dicit: Si tradidero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

Sicut corpus corporali cibo, ita spiritus spirituali reficiendus est, id est, jejuniis, vigiliis, virtutibusque caeteris. Unde Dominus noster in Evangelio dicit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod (1122C)procedit de ore Dei.

Sicut mulier, cum parit, tristitiam habet, postea vero de prole nata gaudet, ita omnes pro aeterna felicitate obtinenda laborantes, in hac vita contristantur et gemunt, postmodum vero semper gaudebunt. Unde Dominus dicit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.

Sicut gallina congregat pullos suos sub alas, ut eos protegat, ita Dei gratia omnes ad se confugientes operit et protegit. Unde Psalmista Deo supplicans dicit: Sub umbra alarum tuarum, Domine, protege nos a facie impiorum.

Sicut palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite, sic et nos nullum boni operis fructum ferre possumus, nisi maneamus in Christo.

Sicut lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, dabit fructum in tempore suo, sic beatus vir qui in lege Domini meditatur die ac nocte varios profert fructus animae.

(1122D)Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderare debet anima fidelis pervenire ad Deum.

Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei.

Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita et nos unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.

Sicut abscondere non potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta ejus non ardeant, aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus, sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non est mundus, cum tetigerit eam.

Sicut igne probatur argentum et aurum in camino, ita corda hominum probat Deus.

Sicut favus dulcissimus est gutturi, sic doctrina sapientiae his qui amant eam.

Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum.

(1123A)Sicut canis revertitur ad vomitum suum, sic imprudens iterat stultitiam suam.

Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis, opprimitur gloria.

Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

Sicut opus est flagellum equo, sic virga dorso imprudentium.

Sicut deficientibus lignis exstinguitur ignis, ita susurrone subtracto jurgia conquiescunt.

Sicut in aquis resplendent vultus respicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.

Sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves comprehenduntur laqueo, sic capiuntur homines perversi malitia sua.

Sicut ignoras quae sit via spiritibus, et qua ratione compingantur membra in ventre praegnantium, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.

Sicut fumus a vento dispergitur, ita spes impii (1123B)evanescit.

Sicut jumenta domestica possessoribus suis omnimodo sunt subjecta, ita et nos Deo subjecti esse debemus. Unde Psalmista dicit: Ut jumentum factus sum apud te.

Sicut terra arida nullum reddit fructum, ita cor hominis in malitia obduratum nil boni capere valet.

Sicut gravius periculum est in multis diffundi pestem, quam unum pestilentia consumi, ita gravius peccatum est multos subditos pastoris unius vitio corrumpi, quam ipsum solum in injustitia sua mori.

Sicut vipera a filiis suis in utero positis lacerata perimitur, ita cogitationes malae, si intra nos enutritae usque ad effectum peccati perveniunt, animam nostram lacerantes occidunt.

Sicut stultum est, si caecus alicui ducatum promittat, ita irrationabile est, si indoctus aliquis ignotam regiminis curam suscipiat. Unde Dominus dicit: Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt.

Sicut caecus gradiens facile offendit, ita imperitus (1123C)facile in erroris foveam incidit.

Sicut per procellosas aequoris undas nonnisi multo labore remigantes transire possunt, ita saecularium discrimina curarum nemo potest evadere, nisi cum maxima circumspectione.

Sicut fumus nunquam nisi ex ignis vapore fit, ita nulla tempestas, vel pestilentia, seu fames, aut alia plaga, contingit, nisi ex meritis aliquibus humanae pravitatis.

Item sicut igne exstincto fumus deficit, ita fomite vitiorum, id est, desiderio peccandi per poenitentiae lacrymas emendationisque studium sedato, plagae cessabunt. Unde scriptum est: Cum placuerint Domino viae hominis, inimici quoque ejus convertentur ad pacem.

Sicut nudatus publice in hoc saeculo confunditur, ita et qui nullo virtutum velamine in futuro tegitur, coram angelis omnibusque electis confusionem patietur.

Sicut aedificii cujuslibet fundamentum in imo ponitur, et postea aedificium omne in altum erigitur, (1123D)ita omnis homo ex infima materia procreatus, et quasi in fundamento luteo formatus, cum ad intelligibilem aetatem venerit, mox debet erigi in altum, id est, ad spiritualis vitae studium.

Sicut ex variis floribus colliguntur mella, ita ex variis hominibus virtus quaelibet est colligenda. De hujusmodi collectione scriptum est: Sapientiam omnium antiquorum exquirit sapiens.

Sicut equi cujuslibet cursus probatur in loco spatioso, sic hominis voluntas in arbitrio dato, et in rebus concessis. Ibi enim quilibet tanto longius ante alium currit, quanto melius facit. Unde Apostolus admonet nos, dicens: Sic currite ut comprehendatis. Subintellige praemia vitae coelestis.

Sicut fistula absque inspirante nullum reddit sonum: ita et cor hominis absque inspiratione divina nullum recipit bonum. Unde Dominus noster in Evangelio dicit: Sine me nihil potestis facere.

Sicut equus inutilis ad onera quaelibet portanda, cito (1124A)lassescit in itinere, ita et impatiens in congregatione positus infirmus est ad omnia quae pro Christi nomine, vel pro fratrum amore debet sufferre, contemnens quod Apostolus dicit: Alter alterius onera portate.

Sicut in tempore tempestatis horrendae, quaeruntur umbracula arborum vel domorum: ita in tempore tribulationis et tentationis quaerenda sunt praesidia divinae gratiae et spiritualium virorum.

Sicut venena mortifera non manifeste, sed clam sub aliqua specie bona dantur: sic vitia plurima sub specie virtutum se occultant, ut aliquos decipiant.

Sicut sus in volutabro coenulento jacens foedatur: ita et ille qui adulteriis aliisque fornicationum immunditiis implicatur.

Sicut corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine Deo.

Ut autem ad unam similitudinem plurima colligam, sicut is qui litterarum notitiam habet, cum eas viderit aut audierit, mox quid significent intelligit: ita unusquisque intelligens aut requirens Deum, cum (1124B)creaturam quamlibet cernit, aut ejus rite tractando meminit, statim in ea quasi legens aliquam spiritalis vitae intelligentiam capit. Sicut, verbi gratia, cum immensum solis splendorem inspexerit, vel ejus meminerit, mox exinde divinae immensitatem praesentiae conjicit, sciens pro certo, quia si creatura vim tantam splendoris habet, Creator merito credendus est multo majorem licet invisibilem habere. Eodem modo cum reficitur pane corporali et defectivo, mox conjiciens, quia majorem refectionem praebere queat spiritualis et aeternus panis; id est Christus, qui dixit: Ego sum panis vivus; discit in eum credere, seque illi committere. Eodem modo cum attenderit simplicitatem vel puritatem pueri, qui pro eo quod caeteris purior est, puer dicitur: statim tractans quomodo exinde aedificetur, juxta illud, Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum, optat sibimet a Deo praestari aliquam hujusmodi virtutem. Similiter (1124C)cum rerum plurimarum quae in hoc mundo possidentur, pulchritudinem aspexerit vel meminerit, statim tractat, quia si transitoria tam pulchra a Deo sunt condita, longe pulchriora sunt aeterna, quae in coelesti regno electis suis praeparavit gaudia. Ideoque ex his incitatus omnimodo conatur, ut ad ea pertingere mereatur. Similiter cum dulcem chordarum seu organorum cantilenam audierit seu meminerit, statim exinde conjicit, quia si momentanea praesentis vitae cantilena tantae dulcedinis consistit, multo major credenda est perpetua coelestis harmoniae dulcedo, juxta illud: Quae oculus non vidit, nec auris audivit, etc. Ideoque compunctus exinde saepius optat illuc pervenire. Cum vero debiles, egenos et in utroque homine pauperes aspexerit seu meminerit, statim quasi ex lectione sacra compunctus tractat quantas grates Deo agere debeat, pro eo quod se plurimis forsitan sceleribus deditum, a miseriis tantis cruciari non permisit. Potest et aliter (1124D)aedificari, qui aliquo modo miseros in hac vita intuetur seu recordatur. Tractans namque, quia si illi qui in hac vita debiles vel inopes sunt, tantam patiuntur miseriam, multo majori miseria cruciabuntur, qui in futura miseri pauperesque, id est virtutibus vacui inveniuntur, omnimodo conatur ne ad aeternae miseriae cruciatum rapiatur. Cum autem tractaverit justum esse ut parentibus, dominis et magistris terrenis a filiis, servis et discipulis exhibenda sit obedientia servitusque devota; mox quasi legens in his discit, quia Domino dominorum, patri omnium, magistroque coelesti, multo magis obtemperandum est et serviendum. Hoc igitur modo legere novit omnis intelligens et requirens Deum: quia quanto amplius illum intelligit et requirit, tanto ardentius in ejus agnitionem sitit. Unde fit, ut in quaelibet elementa visus vel auditus, seu etiam memoria ejus rapitur, ibi continuo quasi legens aliquid de spiritualibus meditetur. Nam turtures seu columbas aut (1125A)serpentes attendens, mox tractat qualiter per eos aedificetur, eorum videlicet naturam imitando in castitate, simplicitate necnon prudentia. Turtur enim castitatem, columba simplicitatem, serpentes prudentiam naturaliter observant. Attendens etiam vigilem canum quorumdam custodiam, mox in his studet legere, quod pastores et rectores Ecclesiae eamdem custodiam debent spiritualiter agere, vigilando et latrando contra diabolicas atque humanas pravitates, ne quem de commissis rapiant vel dispergant. Item cum gradus in quolibet aedificio factos, seu ceram aut lapides inspexerit vel meminerit, mox tractat qualiter in eis aedificetur; in gradibus quidem, ut discat, quia sicut ad superiores nonnisi ab inferioribus pervenitur, ita ad virtutes majores nemo pervenire possit, nisi in minoribus observandis studiosus exstiterit, juxta illam Domini nostri sententiam, Qui infidelis est in minimo, et in majori infidelis est. In cera autem, ut juxta ipsius mobilitatem (1125B)ex calore patrandam ad bona quaeque discenda sancti Spiritus igne mollitus, mobilis fiat et humilis: secundum quod scriptum est: Discite benefacere, quaerite judicium, et humiliamini sub potenti manu Dei. In lapidibus vero, ut contra quaelibet mala sit durus et stabilis, necnon cautus: juxta Apostoli sententiam, Stabiles estote et immobiles, et nolite omni spiritui credere.

In his ergo quae jam diximus et aliis innumerabilibus, unusquisque intelligens aut requirens Deum, quasi legens discit quid credere vel cogitare de Deo debeat, quodque omnium natura elementorum, ut est illud quod de sole, aqua, lapide, cera, turture, columba, serpentibus caeterisque creaturis; et quod instrumentum rationabile, ut est illud quod de aedificandi modis, gradibus et consona chordarum organorumque cantilena. Institutio quoque moralis, ut est illud quod de obedientia parentibus, dominis ac magistris exhibenda diximus; tum etiam flagella quaeque hominem ad Creatoris sui subjectionem atque (1125C)venerationem admoneant. Unde illi tres pueri in camino ignis quondam inclusi, omnia ad laudem Dei exhortantes, dicunt: Benedicite, omnia opera Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. Ex quacunque enim creatura homo ad laudem Dei incitatur, quodam loquendi genere Deum benedicit, quia laudantes efficit. Cum igitur satis dictum sit qualiter in rebus visibilibus legere possitis, legite, precor, in eis tanta cura coram Domino nostro magistro omnium, quanta et vos velletis in praesentia vestri legere illos, quos in omni sapientia sciretis a vobis instructos. Nisi enim sapienter coram vobis legerent, dura flagella caperent. Eadem quoque credite vobis futura, nisi legeritis coram eo intentione pura, qui vobis et vitam dedit, et omnimodo instruxit.

Quia vero ad aedificii per similitudines construendi finem jam tendimus, libet ut juxta morem quorumdam qui sibi speculandi fornices in aedibus altis construunt, ut exinde longe lateque speculari possint, (1125D)nos quoque aliquid simile hic studeamus, dicentes scilicet qualiter Deus prospiciat super filios hominum. Sit ergo aedificii hujus specula contemplationis divinae similitudo, ex qua et liberum arbitrium a Deo datum, et quod idem arbitrium sine Dei gratia nihil boni capiat, aliquatenus speculari potest. Sicut enim aliquis praepotens, in excelso manens aedificio, omnia quae in ejusdem aedificii circuitu geruntur, desuper aspicit, nulli intuitu suo necessitatem agendi quaelibet inferens, sed tantummodo aciem ad cuncta ibi gesta diligenter apponens: ita et Deus omnipotens omnia quae in hoc mundo geruntur invisibiliter, considerans neminem inspiciendo ad opus aliquod compellit, sed omnes in arbitrio proprio relinquit, membraque tam ad malum quam ad bonum faciendum apta tribuit, ut per hoc omnium affectus probetur, et cujus quisque meriti sit denudetur. Verumtamen ne omnis homo ex arbitrii tanti libertate resolutus velut pecus lascivum in perditionis foveam (1126A)cadat, quos vult et inspiratione sua et doctrinis variis, necnon aliqua infirmitatis seu flagelli causa convertens ad se trahit.

Ecce, fratres charissimi, prout potui, auxiliante Deo, aedificium spirituale construxi in altum per instrumenta similitudinum, ut per eas aliquo modo explanarem qualiter Deus a nobis requirendus et intelligendus sit. Nunc vero cum tempus esse videtur, ut tectum superaedificetur, libet ex ejusdem generis lapide, quem in fundamento posui, et tectum condere. Genus autem lapidis in fundamento collocati, quaedam fuit similitudo aptissima sanctae Trinitati. Quamobrem ut in eodem, in quo coepi, aedificare possim, aedificium consummare, cupio proferre similitudes aliquas sanctae Trinitati congruas, quibus illud explanare nitor, quod omnes sanctae Trinitatis personae sint a nobis invocandae, sed specialiter sancti Spiritus: non quod hanc quae tertia in sancta Trinitate persona est, majorem vel priorem credere (1126B)debeamus, sed quod efficientia ejus non solum ad sui, sed Patris, et Filii agnitionem instruamur. Quod videlicet hoc modo colligimus. Quia igitur aliud est solummodo subsistere, aliud vero vivificari in animal rationale, quod intelligere possit totius substantiae creatorem, nos qui jam subsistimus per Patris et Filii efficientiam (omnia enim per ipsa facta sunt) maxime dehinc indigemus, ut agnoscamus unde subsistamus, quantumque caeteris creaturis excellentiores simus, et quas divinae pietati pro hoc gratias agere debeamus. Hoc autem ad Spiritus sancti efficientiam pertinet, quia per ipsum ad totius bonitatis agnitionem amoremque accendimur, licet et Patris, et Filii, et Spiritus sancti, operatio individua sit in omnibus. Sed quia haec sunt obscura, opus est ut similitudine explanemus aliqua. Sicut ergo in accensa candela trium elementorum, id est, stuppae, cerae et lucis individua operatio est, omniaque simul operantur, sed tamen ad lucis flammam aliquid specialius pertinet illuminatio eorum, qui prope commorantur: (1126C)nam in tenebris constituti nec ea unde ipsa lux procedit, cernere valent sine luce, effectu vero lucis omnia vident; sic et sanctae Trinitatis operatio licet sit individua, tamen ad Spiritus sancti personam, quae per lucem significatur, aliquid specialiter pertinet inspiratio divina, per quam instruimur non solum ad agnoscenda ejusdem Spiritus sancti dona, sed etiam ad totius Trinitatis mysteria, sicut et Dominus noster promisit dicens; Paracletus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Cum dicit omnia, excepit nulla quibus edocendi sumus bona. Nec tamen credendum, quod sine Patris et Filii cooperatione eadem fiat doctrina, sicut nec lux candelae sine stuppae et cerae agitur cooperatione. Potest et in candela, quae non semper, sed statutis horis lucere solet, significari quod Spiritus sancti lux non semper in cordibus fidelium permanet, sed juxta profectum vel qualitatem singulorum omnia disponens, nunc eos quasi incendens (1126D)illuminat, nunc vero quasi idem lumen exstinguens ad tempus deserit: ut per hoc probati discant, quia nihil in se, omnia autem in Deo valeant. Unde est quod legitur sanctis prophetis interdum defuisse spiritus prophetiae. Sed quanta differentia est inter accensae et non accensae candelae utilitatem, tanta etiam est inter ejus qui Spiritu sancto jam illuminatus est, et ejus qui nondum illuminatus est, qualitatem. Et sicut candela accensa non solum sibi, sed etiam omnibus accedentibus lucem praestat, sic et ille qui a Spiritus sancti gratia illuminatus est, non solum sibimet, sed et omnibus ad se venientibus sapientia data prodesse desiderat. Ille vero qui nondum illuminatus est, nec sibi nec cuiquam spiritualiter prodesse cupit, sed velut irrationale animal tantum subsistens, nil quaerit unde subsistat, et quid Deo pro humanae substantiae excellentia debeat. Hinc plurima sacrae Scripturae inveniri possunt testimonia, quae indicant omnia divinae pietatis dona (1127A)per sancti Spiritus gratiam fidelibus praestari: ut est illud quod ipse Dominus per Prophetam dicit: Super quem requiescit Spiritus meus, etc. Designans scilicet per efficientem et donantem, efficientiam donorum spiritualium. Cui simile in Evangelio legitur a Domino dictum ad discipulos: Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare, usque spiritum bonum petentibus se. Per hoc namque quod dixit: spiritum bonum petentibus se daturum, significavit dona virtutum, quae per infusionem sancti Spiritus tribuuntur. Eliseus quoque ad Eliam, Obsecro, inquit, ut fiat spiritus tuus duplex in me. Per Spiritus videlicet personam significans omnium virtutum dona, quae idem Elias a Deo accepit. Non enim a semetipso quidquam habuit, quod appetendum foret. Illud etiam quod legitur, quia Spiritus sanctus super apostolos veniens, omnium linguarum notitiam et fiduciam loquendi contra omnes adversarios eis contulit, cunctis fidelibus satis indicat, quid idem (1127B)Spiritus valeat, et quanta tribuantur dona ex ejus gratia. De quibus omnibus Apostolus evidentissimum ponit testimonium dicens: Omnia operatur unus, etc. Haec igitur, ut reor, sufficiunt ad hoc quod dixi: Spiritus sancti gratiam a nobis specialiter invocandam. Nunc etiam cupio explanare, quomodo nobis proxima esse videatur non loco, sed nos consolando, unde et paraclesis, id est, consolatio dicitur, sicut et ille Samaritanus Evangelicus dicitur proximus fuisse ei qui incidit in latrones, misericordiam exhibendo. Omnis enim misericors miseris proximus esse probatur. Qui nimirum sensus, quamvis sufficiat ad promissae explanationis testimonium, libet tamen similitudine alia declarare eumdem sensum. Notum quippe est omnibus numerare aliquid scientibus, quia tribus unitatibus pro tribus personis Patris, et Filii, et Spiritus sancti dictis, tertia unitas proxima est pluralitati, id est, quaternario caeterisque numeris sequentibus, et omni per eosdem numeros numerando venire cupienti ad sanctae Trinitatis personas, (1127C)occurrit primo persona tertia. Unde intelligi datur, quia sicut unitas et persona tertia proxima est pluralitati, qua homines significantur, nec ab eadem pluralitate perveniri potest ad secundam unitatem nisi per tertiam: ita inprimis semper invocanda est, necnon a Patre et Filio exoranda ea quae nobis proxima constat gratia Spiritus sancti, quae per tertiam unitatem significatur, ut nos inspiratione sua dirigat in viam justitiae. Nam, ut Apostolus dicit: Nemo dicere potest Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Si ergo tantae virtutis nomen nemo potest dicere nisi in Spiritu sancto, patet profecto, quia nulla bona actio fieri valet sine illo, et per ipsum introducendi sumus ad totius salutis viam, id est, ad Christum Filium Dei. Cumque hac fide ad illum ducti fuerimus, ille velut ostiarius perducet nos ad primam Unitatem, id est, ad Patrem, sicque ejusdem Domini nostri impletur promissio dicentis: Ego sum ostium, etc., et, Si quid petieritis Patrem, (1127D)etc. Qui enim credit se non posse salvari nisi in nomine Filii Dei, huic ipse ostium salutis efficitur. Qui autem aliter credit, attendat quod ipse alibi dicit: Nemo venit ad Patrem, etc. Ideoque orationes missales, in quibus persona Domini nostri Jesu Christi non habetur, ita terminandae sunt: Per Christum Dominum nostrum, vel per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, etc., si totius Trinitatis memoriam agere velis. Si vero in distinctione orationis ultima Filii persona commemoratur, non opus est eamdem personam iterari in fine, sed tantummodo dicendum: Qui tecum vivit, vel, Qui cum Patre et Spiritu sancto, etc. Sicque fit, ut aut in nomine Domini seu totius Trinitatis omnia petamus. Haec igitur sint dicta contra eos, qui credunt sibi sufficere solam Patris omnipotentis invocationem sine persona Filii et Spiritus sancti. Quibus iterum dico quod supra dixi, quia sicut a pluralitate, qua omnes homines significantur, antequam ad eam unitatis divinae (1128A)gratiam perveniant, pro qua et Dominus noster Jesus Christus rogat, dicens ad Patrem: Rogo ut sint unum, sicut et nos, nullus numerando pertingere potest ad unitatem primam, nisi per ordinem congruum tertiae et secundae unitatis; ita nemo ad Patrem pervenire potest, nisi utriusque Filii Dei scilicet, et Spiritus sancti gratiam pariter invocandam crediderit. Ergo haec omnia quae vobis, fratres charissimi, de sancta Trinitate dixi, sint pro aedificii nostri, quod per instrumenta similitudinum construxi, tecto et pro ejusdem aedificii munimento. Et ut delectabilius stare possit, libet super tectum ponere sanctae crucis trophaeum, similitudine congrua expressum. Sicut enim potens quilibet multa comprehendere et ad se trahere studens, extendit brachia sua ad trahendum: sic Dominus noster Christus per palmas in cruce tensus, omnia quae voluit ad semet mystice traxit. Unde ipse dixit: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Inter quae omnia (1128B)et nos quoque ad se trahere dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saeculo saeculorum, Amen.

IN PSALMUM XC. Quia diabolus membra Christi in nocte, item in die, tentare non desinit, testatur Psalmista, cum dicit: Scuto circumdabit te veritas ejus, non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Juxta diversitatem horarum exprimitur qualitas tentationum. Quid est scutum veritatis aliud quam amor justitiae? Omnis namque amator justitiae assertor esse veritatis probatur. Porro justitiam amplectendo, veritatem conatur tueri. A quinque, percito nimirum assultu animae infra scripto, mens fidelis eruitur, si scuto veritatis praemunitur. In primis a timore nocturno liber evadit. Timor quippe nocturnus praesens est vita, cujus caligine tendentes (1128C)ad patriam, circumdamur; interim iter agentes sine intermissione bellum clandestinum atque forense, quod hostis antiquus administrat, toleramus. Verumtamen quanam parte ictus diriguntur contra nos, velut caeca caligine noctis circumsepti, nequaquam discernere saepiuscule ad purum possumus. Qui si quando sagitta arcu dolositatis emissa, teipsum appetierit: quia summi regis praeceptis te militaturum mancipasti, ex tunc scutum ejus arripuisti: exple promissum, caveto mentiri, ne sis, quaeso, retrograda. Sic certe casso vulnere perspicies sagittam malignitatis a teipso declinantem. Quid igitur per sagittam, nisi iniquitas incursans improvise? quid vero diei nomine, nisi discretio figuratur? Volat igitur sagitta per diem, cum, remoto discretionis nubilo, percipit qui tentatur, id esse proculdubio peccatum quod virtutes animi molitur expugnare. Hostis nonnunquam cum homine negotium tractare videtur, cum eousque sibi delectationem patrandi sceleris ingerat, quod etiam respuendi, vel agendi quod ille persuadet, (1128D)pendulus permaneat. Hic sane nomen negotii sonare videtur. Negotium enim quasi negans otium dicitur. Omnis itaque qui diabolicam impugnationem perpetitur, ad utrumlibet vacillans efficaciam negotii sortitur. Nulla namque sibi requies conceditur, donec optio perseverantiae seu ruinae terminetur: cumque circa haec inefficax plerumque reperiatur, utpote victus totas vires suas adversus agonothetam hujusmodi exerit: sed eum quem nutantem, quasi negotium tractantem inspicit, impetu statim validissimo percutit, et ad delectationis barathrum, quibus potest viribus pertrahit. Quaeres quidem per vocabulum incursus exprimitur. Quid plura? Sequitur vehemens furor daemonii meridiani, quod sibi consensum foedae delectationis allicit, quoniam sicut sol cum centrum plagae meridianae ascenderit, quo altius surgat non habet; ita vero malignus spiritus, postquam animam sibi consciendo illexerit, locum superiorem quo possit irrepere haudquaquam invenit.