Migne Patrologia Latina Tomus 115
Sermo de vita et morte Maurae
Sermo de vita et morte Maurae (Prudentius Trecensis), J. P. Migne 115.1374C
Sermo de vita et morte Maurae
115.1367D| Instatis, charissimi filii, opportune, importune, ut loco sermonis quem diebus solemnibus vobis facere consuevi, de vita gloriosa, et morte pretiosa sororis nostrae Maurae, non solum dicam quidquam, 115.1368D| sed et scriptum relinquam posteris profuturum. Ad hoc enim frater ejus Eutropius, praepositus vester, qui fuit spiritali affectione germanior, quam carnali, me ex parte vestra, et vir religiosissimus Leo 115.1369A| abbas, vicinus noster, qui eam catechizavit et regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, ex parte sanctorum monachorum sollicitavit frequenter. Gaudeo in Domino de uberrimis vestrae devotionis manipulis, quibus non sufficit quod virtutes Dei in illa propriis oculis aspexistis, nisi etiam pluries recitatas propriis auribus hauriatis. Ad ipsarum enim auditionem iteratam, in odorem unguentorum suorum ferventius curritis, et exemplo domestico provocati, rursus laborem amplectentes, bravii fructum et honorem exspectatis, quem jam prudens virgo adepta est, quae, accepto oleo et aptata lampade, cum sponso ad perennes nuptias est ingressa, de quibus modo nostro cantemus interim dum viatores, ut ad eos recumbere valeamus comprehensores, recepti 115.1369B| ubi justi epulantur et exsultant in conspectu Dei.
Sedula in Christi et Ecclesiae servitio Sedulia vidua, beatae mater puellae, et praefatus Eutropius frater ejus asserunt nondum eam aetatis suae annum vigesimum tertium peregisse, cum, calcatis carnalibus nuptiis, ad praedictas coelestes nuptias est admissa. Porro Marianus pater ejus, qui in ecclesia Apostolorum sepultus est, paulo ante ipsam migravit a saeculo, quem ipsa filia, ab ipso carnaliter mundo genita, multo semine lacrymarum Deo studuit specialiter generare. Qui cum esset dives, potens et nobilis, jam ingressus erat latas saeculi vias, sed per Dei gratiam ad arctam viam quae ducit ad vitam, duce filia, reversus est. Revera tractabilis homo erat, 115.1369C| et consiliis acquiescens, et qui nihil qualecunque patri suo de salutari conversione Eutropii filii sui credidit, de salute propria virgini Maurae filiae credere non negavit. Adduxit ad me femina virum, juvencula senem, filia patrem, ovicula leonem: et ad pedes meos procumbere faciens, admiranda cautela docuit et de commissis medullitus conteri, et plenarie confiteri. Qui etiam de consilio meo et filiae suae quam optimam habui adjutricem, temporalibus abdicatis, et ecclesiam Apostolorum haeredem constituit, et in ipsa tandem corpus proprium ex multa cordis devotione sepeliri mandavit. Gratias tibi ago, Domine Deus, qui talem nobis in tuo ministerio cooperatricem tibi complacuit concessisse; quae sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma 115.1369D| comburens montes, prius proxima quaeque, ut patet in patre et familia patris, et remota postea inflammavit, igne quem venisti mittere in terram, et ut ardeat voluisti.
Nihil secum frater Eutropius, in conversione sua de rebus paternis attulit, ea unicae sorori suae, ea intentione habendas relinquens, ut ipsis mediantibus nobiliores subiret thalamos, et solemnius posset matrimonium celebrare. Mira res! Eutropius, ut salva pace sua loquar, valedicens saeculo, de saecularibus cogitabat; Maura vero, remanens in saeculo, secum de coelo tractabat, unde fructum nunc reportat in respectione animarum sanctarum, non mortalem 115.1370A| ex nuptiis, sed vitalem ex lacrymis, ejus saporem gustans in coelis, cujus odorem olfecit in terris. Non doleas, Eutropi fili mi, nec te in opibus derelictis, tuae intentionis fructu frustratum causeris, revera ipsis mediantibus, Maura soror tua nobiliores thalamos subiit, et solemnius connubium sortita est, de mammona iniquitatis, magnos amicos et sponsum potentem et divitem in omnes qui invocant eum et speciosum forma prae filiis hominum acquisivit. Magnus amicus princeps apostolorum et claviger regni coelorum, magnus sanctus Paulus electionis vas, quorum obsequiis in Tricassina ecclesia et se et sua pro parte non modica dedicavit. Quis oleum ad lampades ministrabat? Maura. Quis palas conferebat? Maura. Quis vestimenta sacerdotalia de 115.1370B| proprio comparabat? Maura. Pretiosius habeo super aurum et topazium, collatum mihi lineum indumentum, quod propriis manibus nevit, composuit, dealbavit, et ut eo induerer inter sacra missarum solemnia humiliter postulavit. O virgo liberalis et benigna, haec fecisti, et tacui! Tacui, nunquid semper tacebo? tempus tacendi et tempus loquendi, cum jam cum Sponso gloriaris in coelo. Fateor, virgo prudentissima, jam continere non possum os meum. In una re duo pretiosissima munera contulisti, qua donante non posset quidquam mihi esse, nisi pretiosum et maximum, qua tribuente omne datum est gratum, omne receptum acceptum, omne rarum est charum. Quid mihi? Plus animum pensabam quam manum, plus affectum 115.1370C| quam factum, plus hilaritatem quam tristitiam. Gratias ago, virgo gratiosa, gratuitati tuae quae tam praeclarum habitum indigno contulisti. Sed nunquid solum? Non utique: donum geminasti, et abundans abunde donasti. Ornatum duplicem praebuisti, unum corporalem, et alterum spiritualem, unum exteriorem et alterum interiorem, unum patentem, alterum latentem, quem ad operiendam divinam et tuam clementiam, et miseri cordis mei duritiam, non jam latere volo, sed patere. Ficus eram arida, etiam merito non nisi incendium exspectabam; arueram tanquam fenum merito mittendum in clibanum; anima mea sicut terra sine aqua, et ideo sterilis et infructuosa. Quid exspecto? Quid miseriam meam manifestius non ostendo? Dominici corporis sacramentum cum 115.1370D| raro devotionis butyro tractabam, quando vestem contulit memoratam, sine lactucis agrestibus agnum edebam, sine pane lacrymarum ad panem accedebam angelorum. Quid plura? Ipsa fortis mulier quaesivit, non dico lanam, sed linum, et operata est consilio manuum suarum, complevitque diebus paucis opus suum quod fecerat, in quo facientis industria relucebat, et tandem Prudentio dedit episcopo quem amabat. Non abscondam amplius, Domine, misericordiam tuam a consilio multo, narrabo altissima quae fecisti magnalia per famulam tuam Mauram; nam receptum indumentum, statim illius antiquae virgae virtutem habuit, et aquam copiosam de me 115.1371A| duriore quam petra produxit, quantaeque postea efficaciae fuerit, quoties eo plures nostrum inter sacra missarum solemnia sunt induti, quod tam notum est et expertum, commemorare et displicet pro titillatione inanis gloriae more fragilitatis humanae, et placet pro Deo et Dei laude. Displicet, quia timeo de amissione tanti thesauri, quem vident palam tot et tanti hostes invisibiles reportari. Placet, quia per hoc intelligo Dei magnalia praedicari. Felix es, Sedulia, quae talem non tam mundo quam Deo sobolem genuisti, et quae in terris nata est cum angustia tua, nunc in coelis nascitur cum laetitia tua et nostra; imo magis sua quam tua vel nostra, quippe nostra semiplena est, nam flemus pariter et gaudemus. Gaudemus quidem quod talem habuimus, et ipsius aeternis, 115.1371B| gaudiis congaudemus; flemus vero quod talem amisimus, quam totius honestatis, devotionis et pudicitiae exemplar et speculum habebamus; sua vero jam laetitia plena est et perfecta, quia, torrente coelestis voluptatis potata, gaudet de iis quae evasit periculis atque poenis; gaudet de iis quae invenit praemiis, mansionibus et concivibus suis. Jam ergo, bona Sedulia, fletus absterge, sicca lacrymas quae de coelo vocem lapsam publice nobiscum in ejus transitu audivisti: Veni, inquit, dilecta mea, et ponam in te thronum meum, quia concupivit rex speciem tuam, dum etiam invocaret Dominum. Deus deorum locutus est et vocavit Mauram, vocans eam manifesta voce sonoque audibili, qui prius eam vocaverat inspiratione mentali. Stabam ego ex una 115.1371C| parte grabati, et Leo abbas ex altera, qui tunc, submissa voce, more suo, psalmos Davidicos ad caput beatae virginis ruminabat. Stabant etiam nobiscum Mauricius, Eutropius Levita, consanguineus virginis, et multa turba fidelium circumfusa. Tacebamus omnes, te exspectante Sedulia, quae quandoque singultus et gemitus emittebas, cum repente praefatum organum insonuit inaestimabili et ineffabili suavitate, omnium aures et corda supra omnem modum humanum demulcens. Nec defuit curiositas importuna, si quis forsitan esset intus vel extra, qui tam dulcifluam harmoniam effundere potuisset, verum veraciter deprehensum est et odore et canore, quod tunc etiam descendit in jubilatione, qui ascendit Dominus in jubilatione, nec dedignatus est tanquam sponsus 115.1371D| Dominus procedens de thalamo suo, post visa longa sponsalia, sponsae venienti occurrere, et in ejus occursu cantica laetitiae dignanter decantare, qui eam jam disponebat traducere, et sibi connubio stabili jungere propriamque dicare. Noli, jam socrus Dei ergo effecta Sedulia, amplius lamentari, quae ipsum audivisti Dominum, in traductione filiae gratulari.
Sed cur jam sermonem facio de egressu, qui pauca vel nulla adhuc de ingressu locutus sum, aut progressu. Quare jam finem teneo nondum capite apprehenso? Revera pretiosum finem occulta [ f., oculata] fide prospexi, sed te teste, Sedulia, teque constanter asserente, Eutropi, gloriosa aetatis suae primordia intellexi. Portare quippe coepit jugum Domini 115.1372A| ab adolescentia, et mane manna recolligens, revera summo mane in Dominicam vineam missa est operatrix. O bone Jesu, verum prorsus est, quod adolescentulae dilexerunt te nimis, et in adolescentula Maura videmus completum quod fuerat satis ante praedictum. Ab ineante aetate quotidie a matutinis laudibus usque ad horam sextam moram faciebat in ecclesia Apostolorum, ubi, sicut nostis, tribus modis imago Domini depingitur Salvatoris: nam repraesentatur tanquam puer sedens in gremio matris, et tanquam magnus Dominus sedens in solio majestatis, et tanquam juvenis pendens in patibulo crucis. Porro hanc beata Maura consuetudinem a tenera observavit aetate, ut quotidie totum praedictum non cessaret expendere, primo se toto corpore prosternens 115.1372B| coram infante, secundo coram juvene, tertio coram rege, nec unquam ulla necessitate potuit abstrahi, quin singulis diebus Dominum sub effigie triplici cerneret indefessa oculo corporali. Revera tritum et verum est, ubi amor, ibi oculus, sinceroque et integro adolescentula Dominum diligens affectu, quae satiari non poterat ex aspectu.
Jam aperire libet, fratres charissimi, quod usque modo clausum, quod hactenus occultavi. Quia et de caetero damnosum tacere et fructuosum arbitror reserare, tempusque est ut exponam spontaneus quod ab ore suo extorseram importunus. Instabat dies vocationis suae, et velox depositio tabernaculi sui. Unde cupiens ab ipsa tandem instructionem aliquam reperire Testamenti, quaesivi ab ea, et quaestionem 115.1372C| pluries iteravi, cur coram supradicta dicti Salvatoris effigie, prosternebat se morose, quotidie, successive. Denique multipliciter obsecrata, non sine multa difficultate respondit: Felix, inquit, Apostolorum ecclesia, in qua frequenter audivi, et puerum in matris gremio vagientem, et juvenem in cruce gementem, et regem in solio terribiliter intonantem, sed mihi virgam auream amicabiliter donantem. Cumque statim ei novam movere inciperem de Salvatoris nostri gemitu et vagitu quaestionem, manum meam manu sua constringens, et per hoc linguam meam compescens, haec pauca subjunxit: Non naturae, sed miraculis ascribendum est, si ad recolenda fidei nostrae mirifica sacramenta, et ea in mentibus fidelium roboranda lignum aridum, gemitum edidit aut vagitum. 115.1372D| O quam felix filia nostra laboriosa, non fecunditate filiorum, sed sanctorum operum! O mater tam sollicita et circa plurima perturbata! Non solum enim clericorum, sed monachorum necessitatibus subvenire curabat, quod Leo abbas et sancta ipsius congregatio recognoscunt, quibus de proprio cucullas et mapulas acquirebat, gratiam et suffragia beatorum apostolorum Petri et Pauli sollicita quaeritabat in ecclesia clericorum, et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii patrocinia studiosius implorabat in monasterio monachorum, quod licet apud Mantiniacum circiter quatuor millibus ab hac Tricassina civitate distat, qualibet tamen quarta et sexta feria causa peregrinationis nudis pedibus et absque 115.1373A| lineis, in arcto panis et aquae jejunio visitabatur ab ipsa. Quantae autem virtutis et efficaciae sit mapula quam Leoni Maura tribuit, claris indiciis protestantur et Melanus clericus et sanctissimus monachus et Paulinus clericus, ipsius tactu a febribus liberati. Et quamvis hoc quidam mansueti Leonis meritis attribuant et ascribant, potius tamen arbitror sentiendum quod et ipse Leo sentit nobiscum, ut illud in gloriam sanctae virginis convertatur, quod Sponsus suus mirabiliter operatur, ne murenulas aureas sibi praesumat alius usurpare, quas in signum dilectionis et ornamentum decoris, dilectus dilectae voluit praesentare. Nondum, frater Maurici, a memoria mea elapsum est quod te ministrante occultata [ f., oculata] fide cognovi. Expleta namque matutina synopsi, 115.1373B| innuisti mihi ut Mauram aspicerem arctius amplectentem et dulcius osculantem altare ubi corpus beatae virginis Mastidiae requiescit, sed et hora sexta a fratribus decantata, ad pedes ejusdem altaris lacrymarum suarum rivulum ostendisti, quo proprios oculos linivisti, quae linitio quantum tibi profuit, et gratia lacrymarum quam habes, et oculi macula quam modo non habes certis probant et irrefragabilibus argumentis. Ipse namque mirabilium Agni et sponsae suae operum quoad vixeris, clarissimum, vivum et verum testimonium effectus es; nam laudes Christi et Maurae, etsi lingua taceat, oculus tamen quocunque perrexeris praedicare non cessat.
Scimus omnes, Maurici Levita charissime, quod parum sonoram vocem habeas, ita ut cum sanctum 115.1373C| Evangelium legis, ab ostio ecclesiae audiri vix possis. Unde ergo sonoritas illa fuit quae die Parasceves aures Maurae, sed solius et longe positae penetravit? Dicta siquidem die, inter Sextam et Nonam, apud sancti Aventini ecclesiam in suburbio civitatis ipsius, sanctae praedicationis semina ego peccator miserrimus, talis qualis episcopus, pro officii mei debito in cordibus audientium jaciebam, et pro modulo meo divini sermonis hamo piscabar pisciculos, etsi paucos et parvos. Aderat et Maura attente audiens, et sedens inter alios auditores, quae nulla unquam occasione, ab hujusmodi pia occupatione potuit revocari, sed quia ex Deo erat, verba Dei audiebat, ea in corde suo, quasi in libro conscribens, cumque pro temporis exigentia sermonem facerem de Dominicae 115.1373D| passionis sacramento, repente se erigens, aliis sedentibus, stetit supra pedes suos, et totam se signo vivificae crucis munivit. Cumque quaesissem ab ea quid ei accidisset, et quare, contra morem, cum aliis sedentibus non sederet, ut erat ipsa verecundo vultu, et columbina simplicitate, respondit: Estne, Pater, sedendum, quando sanctum legitur Evangelium? En Mauricius Levita in ecclesia Apostolorum Dominicam coepit legere passionem, si placet astantibus, omissis paululum aliis audiendam; statimque si quid audirent a circumstantibus inquisivi, factoque silentio tota multitudo se nihil prorsus audire respondit, unde divinam intelligens in praeclara virgine adfuisse, virtutem lacrymis ubertim 115.1374A| fluentibus, nequaquam potui quem incoeperam complere sermonem. Verum illico propter infideles, magnalia Dei certius probaturi, ad Apostolorum ecclesiam properavimus universi, in cujus introitu facientes modicam stationem, vix tandem audire potuimus adhuc legentis Mauricii vocem tenuem et exilem. Tum finito Evangelio Dominicae passionis, communiter offerentes Domino gloriam et honorem offerentes Domino gloriam nomini ejus, in templo ejus omnes diximus gloriam, qui in sanctis suis gloriosus est. Porro virgo Dei ad pedes meos tremebunda jacebat; aliis gaudentibus, ipsa flebat, pectus tundebat, et quae verbum salutis turbasset, se peccatricem miserrimam clamitabat.
Paulo post illuxit dies vocationis praedictae, dies 115.1374B| cui magnum praeerat luminare, Matthaeus videlicet apostolus et evangelista, tunc cujus agebatur solemnitas gloriosa; sed luminare minus adjunctum est ei, Maura videlicet sponsa Dei, placita prorsus et grata apostolo, quae placet coram Deo in lumine viventium, ut jam sint duae olivae et duo candelabra lucentia ante Dominum, par turturum aut duo pulli columbarum. Habes enim tu, beate Matthaee apostole, potestatem sororem circumducendi mulierem sicut frater Domini Jacobus et Cephas, et minus revera censes esse telonarium, quam sponsae Christi paranymphum. Nec jam dedignaris invocantem virginem in tuum ascisci consortium, qui te fuisse recolis publicanum, et revera Maurae diligis sanctitatem, qui perennem Mauritaniae praedicasti salutem: et erga 115.1374C| candidam virginem dulciter mansuescis, qui Aethiopes horridos nequaquam expavescis. Adveniente igitur memorata solemnitate, quam beatae Maurae vocationis suae jucunditas duplicabat, nobis videntibus, de lectulo infirmitatis suae, prout potuit, caput erexit, et erectum in partes quatuor inclinavit; et cur hoc faceret a Leone familiariter requisita, respondit: En lectulum meum quatuor fortes a quatuor partibus ambiunt, cruentas bestias repellentes, Petrus videlicet atque Paulus, Gervasius et Protasius, quibus quoad vixi devotione, qua potui deservivi. Statimque ad me conversa subjunxit: Hoc extremum munus a te peto, Prudenti Pater episcope, ut in eorum praesentia de manu tua eucharistiae et unctionis extremae recipiam sacramenta, quod et 115.1374D| factum est; statimque oratione Dominica inchoata, cum secundam petitionem implesset, qua dicitur: Adveniat regnum tuum, consummato supernae vocationis jubilo feliciter migravit ad Dominum. Mox Mauriciana matrona, soror Seduliae, et duae filiae Mauricianae, Damona et Thecia, cilicium de sancto corpore rapientes, in quatuor particulas diviserunt, et sibi tribus retentis, quartam mihi, quam pro magno thesauro custodio posuerunt, corpusque de more lavantes, aquam in lac conversam, testimonium pudicitiae virginalis, videndam meis oculis praesentarunt. Quod Leonicus, filius Damonae, dulcedine captus, abunde deglutiens, a febrili ardore sanatus est; tactuque sancti cilicii Thecia a macula 115.1375A| quadam in facie quam a matris utero contraxerat, et ob hoc viro displicebat, liberata est. Ipsa etiam hora migrationis sanctae virginis, Veranus monachus, olfactus sensu diu ante prorsus amisso, eumdem odorem suavitatis sensit in monasterio Leonis quem 115.1376A| proximi sancto corpori sentiebant. Quo condigne tradito sepulturae, in loco ubi nunc a fidelibus honoratur, innumera miracula subsecuta sunt, ipso operante, qui vivit et regnat in omnia saecula saeculorum. Amen.