Sermo de translatione S. Amandi

This is the stable version, checked on 2 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo de translatione S. Amandi
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Sermo de translatione S. Amandi

Sermo de translatione S. Amandi (Auctor incertus), J. P. Migne 121.0976B

Sermo de translatione S. Amandi

121.0973A| Diem hodiernam sacrosanctae festivitatis solemni devotione religiosorum conventui celebrabilem ipse revoluti temporis cursus indicit. Et quoniam plurimi in hac plebe hujus penitus expertes adhuc exstant rationis, non otiosum duximus eis notitiam tantae ac tam gratae pandere celebritatis. Dignum igitur, imo necessarium credimus, ut qui ista celebrant et quare celebrent ignorent, cognitionem hujus rei capiant, et qui hactenus minus nota festivo studio honorabant, gloriosius ac reverentius jam nota excolere atque venerari discant. Quia ergo Vitae ter beati ac dilecti confessoris Christi Amandi libellus satis plene sufficienterque disseruisse cognoscitur, qualis quantusque idem dum adhuc mortalitatis istius aerumnis 121.0973B| teneretur exstiterit, qualibusque inter caliginosos hujus saeculi anfractus virtutum signis claruerit, necnon et quam longe sitos illustraverit, atque de tenebrosa hujus saeculi Aegypto, columna legis, divinaeque gratiae protectione praeeunte, per vias piorum profectuum mansiones ad terram repromissionis (per quam patria viventium figuratur) quali fine migraverit; his interim posthabitis, ad indaganda aliqua de multis divinorum operum magnalibus quae circa ipsum ejusque corpusculum post ejus obitum divina clementia, quanquam impolitum dirigamus sermonis officium. Ea ergo quae referimus, a Patribus fideliter referentibus audivimus, quorum fidem omnipotenti Christo committimus, apud quem etiam peracta quasi instantia, et pro praesentibus haberi 121.0973C| futura credimus: cui mendacium, quia ex malo est, displicere cognoscimus. Non enim beati viri merita ut clara hominibus appareant mendaciis egent astrui, sed ampliora quam explicari verbis queant, remota omni ambiguitate debent credi. Sed quia de his non pro sui (quod impossibile est) dignitate, sed pro nostri paupertate ingenioli aliqua praeloquendo tetigimus; nunc divina nos praeeunte clementia propositum nobis iter carpamus.

Anno igitur incarnationis Dominicae sexcentesimo sexagesimo primo qua Conditor et Redemptor mundanos miseratus errores humanae dignatus est uniri naturae, Deo bonisque cunctis amabilis Amandus post multa bonorum actuum insignia ad coeli aulam perenniter cum Christo, cui devote servivit, regnaturus 121.0973D| ascendit. Nec immerito ei introeunti coelestia 121.0974A| patuere palatia, pro quibus ipse in terris positus voce cantaverat indefessa: Quam amabilia sunt, inquiens, Domine virtutum, tabernacula tua! concupiscit et deficit in his anima mea. Requievit vero anno aetatis suae nonagesimo, mense Februario, febris tactus incommodo, die quoque Dominico, cui mors via ad patriam, ac praesentis vitae exitus, sequentis ac nunquam finiendae factus est introitus. Ad quam multiplicibus hujus mundi aerumnis absolutus, sui Domini obtutibus, plenis oleo lampadibus, virtutum scilicet piarum fertilitate, meruit apparere coruscus. Sepultus sane est debito fidelium honore in coenobio a se aedificato, cui ex nomine fluvioli ibi decurrentis Helnonis vocabulum haesit. Quem videlicet 121.0974B| locum quondam ipsi viro Dei Francorum princeps Dagobertus silvestri coma non indignum prona indigni contulit devotione, rata legum sanctione stabilitum. Cujus licet crebra plurimorum opinione didicerit sanctitatem, amplius tamen (ut in libello Vitae ejus legitur) eumdem isdem princeps in filii sui Sigeberti contra naturam mirabili propter infantiam locutione, sub sua praesentia Christo sanctum suum mirificante, meruit agnoscere manifestam. Praedicto igitur in loco quia amplius ipsum caeteris a se constitutis diligendo excoluit, etiam corpusculum ipsius discipulorum suorum obsequio tumulum sumpsit, sicut, etiam testamento terribili scripto pro hac re (Vide Patrologiae tom. LXXXVII, col. 1271), quod in archivio nostri monasterii hactenus servatur, decrevit. 121.0974C| Non tamen in ipsa qua nunc requiescit positus est basilica, sed in altera qui adhuc superest, principis apostolorum Petri nomine dedicata; quae quoniam pro sui parvitate tanti praesulis tumulo visa fuit incongrua, atque etiam secundo sexui propter monachorum habitacula inaccessa, frequenti religiosorum virorum conventui visum est aliam magnitudine praestantem debere aedificari, quae ex utroque sexu a confluenti illo sufficeret multitudini populari. Completo itaque Deo devotorum sumptu opere illius aedificii, tempus aderat quo ille deberet transferri.

Illis igitur diebus supererat adhuc humanis rebus venerandus Christi confessor mirabiliumque operum patrator Eligius, qui beatissimo pontifici Amando 121.0974D| dum adviveret fuerat familiarissimus, ac sanctitatis 121.0975A| ipsius non ignarus. Hic itaque ad dedicationem novae ecclesiae atque ad transferendas in illam sacri corporis reliquias in urbe Noviomagensi venerat; plurima quippe in suae dioecesis sollicitudine sagacitatis industria pollebat. Ubi vero tumulo sacro removit cooperculum, reperit insperatum divinae virtutis miraculum, corpusculum scilicet sancti Patris, ut ibi ante sexdecim annos positum fuerat incorruptum. Tum demum tam inopinati stupefactus novitate miraculi, gratias egit summae Divinitati, quia sanctitas qui in claritate claruerat, in mortuo non latebat. Ne cui forte hoc prodigium videatur incredibile, non defuit adhuc qui mirabilius aliquid in ipsius sancti viri sacratissimo corpore nostra in aetate miraculum se confirmat vidisse: quod etiam in altero de elevatione 121.0975B| incorrupti cadaveris ejus sermone habito, qui voluerit nostra qualiacunque sint legere, poterit cognoscere. Si enim aromata pigmentariorum arte conficta humana nequaquam post mortem sinunt putrescere cadavera; multo magis credi decet tanti patroni merita mirabilium operum indiciis declarata servare potuisse membra, vascula videlicet sua in quibus habitaverant, incontaminata. Deportatum itaque beati pontificis Amandi corpusculum sibi praeparatae eademque die dedicatae basilicae intravit habitaculum. Ibi usque in sequentem diem famulantum est obsequio custoditum, donec completa a praefato antistite Eligio missarum solemni celebratione, ingens spectaculum universae plebi praebuit ad has exsequias congregatae. Collocatum 121.0975C| etenim in medio templi atrio coram altario corpus honorificum omnibus circumstantibus praebuit contemplandum, ejusdemque venerabilem vultum detectum cupientibus turbis monstravit intuendum, paciferos insuper ipsius sancti pedes atque manus concessit osculari virtutum operatrices. Qualis quantusque ibi stupor gaudio mistus fuerit, excellentia tam mirabilis facti prodit. Inenarrabile etenim tunc Christicolis inerat gaudium, cum gemini sacerdotes Amandus atque Eligius ordine et merito inclyti, velut duo luminaria mundi coelestia meritis et terrena complentes virtutum radiis, coram divino altario positi suffragia orationum suarum largirentur turbae circumstanti; unus horum superata antiqui hostis tyrannide jam dum Christo scilicet rege suo 121.0975D| in coelesti gloria triumphans, alter inter varia hujus mundi certamina pro eodem ut invincibilis agonitheta desudans: unus ex his ut emeritus miles jam sine labore praemia indefectiva recensens, alter contra numerosos hujus vitae labores ac multiplicia pericula sudoris gravatus anxietate persistens: unus horum jure pontificali, more videlicet suo, peracto officio reposans, alter necdum terminatis solemniis ut pontifex Christum pontificum pontificem interpellans. Fragrante igitur in sacratissimo famuli Dei 121.0976A| Amandi corpusculo incorruptione membrorum et meritorum, si qui intererant qui eo vivente de signorum ipsius magnitudine dubitaverant, in mortuo quod multiplici timoris anxietate pavescerent videbant. Qui autem eo audito non obtemperasse se ejus salubribus monitis meminerant, se haec parvipendisse summo moeroris lamento plangebant. At qui ejus magisterio praecepta vitalia nuntianti inhaeserant, se haec et auribus audiisse et actibus exercuisse gaudebant. Ut vero turbis quamvis adhuc desiderantibus praedictus antistes Eligius duxit satisfactum, pretiosissimum depositi corpusculi thesaurum altius telluri (ut tunc moris erat) credidit abscondendum, videlicet ut omnibus non pie quaerentibus inveniendi illud negaretur facultas. Illius itaque 121.0976B| translationis ac sepulturae decus et qui aderant votis celebravere solemnibus atque suis posteris celebrandum decretis statuere salubribus, sacrae scilicet encaenias basilicae, atque die eadem deportati cadaveris prodigium memorabile, quod hactenus a nobis numeroso populorum coetu ad haec solemnia confluente, anniversarie septimo Kalendarum Novembrium die, debito celebratur honore. Ordinatis igitur omnibus atque universis quae ad ornatum loci sive stipendia ordinis monastici pertinebant, pro facultate sua bene congruenterque dispositis, singuli quique fidelium ad propria repedarunt gaudentes, gratias sanctae et individuae Trinitati super inenarrabilibus ejus agentes muneribus, quibus ab initio saeculi omnibus se in veritate quaerentibus est misereri 121.0976C| dignatus. Rationem ut credimus hodiernae festivitatis reddidimus, ac quid in ea colimus, utcunque his paucissimis sermonibus explicavimus, sacrae videlicet basilicae dedicationem atque translationem in ipsam pontificis Christi Amandi memorabilem.

Praeterea ut etiam veneranda ejus solemnitas diei trino non indecora sit calculo, tertia supradictae celebritati causa concurrit, episcopalis scilicet honoris assumptio, quia reverendum patronum nostrum hodierna die venerabiliter recolimus ordinatum, atque saluti plurimorum superna dirigente clementia pontificem coelitus datum. Haec ergo summo devotionis officio honestissime celebremus, eumdemque orationum nostrarum adjutorem ac suffragatorem quaeramus. Plurimum quippe in coelestibus sedibus obtinere 121.0976D| posse creditur jam cum Christo positus, cui in terris conversatus in omnibus bonis actibus servire studuit indefessus. Ab ipsis siquidem pueritiae suae crepundiis divinis famulari elegit obsequiis, ac toto corde vivificis Domini sui obedire mandatis. Nec immerito apostolico vocabulo vivens meruit insigniri, quorum exempla concupivit imitari: siquidem excelsis eorum meritis dignus habitus est particeps fieri, qui patria, parentibus ac omnibus mundi possessionibus spretis, Christi elegit discipulus effici, ut 121.0977A| haeres ipsius mereretur inveniri, pro quo universas voluptates caduci contempserat mundi. Nec tamen tantum apostolicis dignus est laudibus adaequari, sed 121.0978A| etiam angelicis spiritibus ac universis agminibus coeli, etc.

(no apparatus)