Migne Patrologia Latina Tomus 121
Sermo de elevatione corporis S. Amandi
Sermo de elevatione corporis S. Amandi (Lotharius I Germaniae), J. P. Migne 121.0982B
Sermo de elevatione corporis S. Amandi
121.0977A| Quia opera omnipotentis Dei enarrare fore honorificum, per Raphaelem archangelum coelestis medicinae docemur bajulum (Tob. XII, 7); dignum arbitramur, imo necessarium, elevationem corporis sacratissimi pontificis Christi Amandi memorabilem non tacere. Est quippe in ea et divini miraculi portio non minima, et ejusdem beati viri laudis ac sanctitatis materies infinita.
Igitur anno Verbi carnem facti, scilicet Filii Dei pro salute ac redemptione humani generis incarnati, octingentesimo nono, qui erat annus a transitu viri Dei Amandi centesimus quinquagesimus, plurima ultra solitum aquarum inundatio facta, multis in locis metus suas excesserat, atque circumjacentes fluminibus agros damnosa segetum vacuatione nudaverat. 121.0977B| Quod periculi malum adeousque excreverat, ut etiam incolae fluminibus proximi habitacula avita cogerentur deserere, et in sublimibus colliculis, donec decrescerent, mutatis tabernaculis habitare. Haec vero excrescentium aquarum copia de die in diem augmento imbrium intumescens, etiam oras fluvii vocabulo Scarp nimietate sua impleverat, qui beatissimi patroni nostri Amandi tumulo pene contiguus, non amplius ab eo quam viginti passibus distabat. Qui quotidiano cremento supereffluens, in tantum excrevit, ut ad sacrosanctam sacratissimi corporis sepulturam accederet, atque omne illud aediculae ipsius spatium quod circa pedes adjacet, superfusis aquis impleret, siccumque pergentibus ibi gradiendi iter negaret.
121.0977C| Hujus itaque incommoditatis tristis eventus, monachorum animis moerorem non modicum intulit, praecipue vero venerabilem Lotharium, sacri templi illo in tempore aedituum, non mediocriter perculit. Cujus sagacis animi industriam operumque efficaciam, et corpora librorum nostro archivo indita, ac totius coenobii in melius augmentata, etiamsi humana lingua taceat, fabricae structura clamat. Hic igitur insoliti permotus novitate diluvii, secum coepit pertractare mente sagaci quibus modis imminenti succurreret periculo, aut tali ac tantae perniciei quali obsisteret suffragio. Sollicitus enim erat, ne usque ad pretiosissimi thesauri depositum, sacri videlicet Patris corpusculum, altius telluri, ut in altero 121.0977D| sermone diximus, a beatae memoriae antistite Elegio defossum, eadem aquarum affluentia penetraret, atque ipsum circumflua humectatione et improbo ausu contingendo violaret. Tandem ergo ancipiti dubietate submota ad hoc se salubre consilium sustulit, divino (ut credi decet) instinctu animatus, quatenus ipsam sacri corpusculi urnam de inferioribus 121.0978A| ad altiora subrigeret, eamdemque deinceps ab omni hac alluvione tutissimam limosaque pallude secretissimam sua provisione redderet.
Die igitur constituta clericorum caterva ad tantum opus congregata, fossores necessarios adhibuit, atque sarcophago elevando plurimam diligentiam impendit. Quod summa cautela, ut dignum erat, levatum, in sinistra parte deponi fecit, ac festiva celebritate per ampla aedis spatia lychni relucentibus missarum solemnia pro tanti praesulis honore devotissime exorsus, super eumdem tumulum implevit. Et quamvis in circuitu ipsius sepulcri aquatilis humor extrinsecus fuerit non tamen intrinsecus lutulentis sordibus seu aquae guttulis introitus patuit. Nec immerito credibile est, Deum qui omnium creaturarum naturas 121.0978B| pro suo arbitrio in quascunque vult rerum species transformat, ac tumescentia maria proprio nutu arenis quasi habenis fortissimis frenat, etiam dilecti sui cadaveri, tanti honoris beneficium praestare potuisse: ut intra ipsius urnae vasculum, quo pretiosum tenebatur depositum, nihil intraret sordium: ut cunctis fieret ejusdem venerandi pontificis meritum manifestum.
Expletis igitur missarum solemniis, paucis secum quos voluit ex monachis retentis, caeteros abscedere fecit, ac non tam temerario ausu, quam fidelis animi devotione fervens, explorare diligentius amica curiositate duxit congruum, quid sub oculis positum intra uterum suum teneret vasis receptaculum; simulque aestimans necessarium ut ad devotionem venerandam quaerentium, de pulvere 121.0978C| carnis sive de ossibus illius tolleret aliquantam portiunculam reliquiarum. Interea omni dubietate submota, idem archicustos ad tumulum jam superficie pavimenti positum humiliter accessit, atque operculo lapidis quo tegebatur remoto diligentius introspexit. Et ecce obtulit se obtutibus illius vir cano capite reverendus abstinentiae ac jejuniorum marcore quibus comitibus vixerat pallidus, sanctitate morum meritorumque praecipuus, incorruptione quoque membrorum suave fragrantium quasi aromaticus ac toto corpore incontaminatus, hoc solo quod in sepulcro jacebat dormienti simillimus, vestimentis pontificalibus honesta pulchritudine adornatus. Res raritate sui valde mirabilis, atque pro 121.0978D| sui magnitudine humano sermone vix explicabilis. Qui enim putaverat se putrefactae carnis, uti in mortuis fieri assolet, reliquias inventurum, reperit ultra aestimationem, inviolati corporis memorabile prodigium. Quali haec visio digna miraculo, quamque immenso stupore proxima fuerit, eloquentia humani ingenii effari nequit, quin minus ariditas nostri sermonis 121.0979A| haec explicare ut decet, tenuissimis valeat verbis. Stupefactus igitur, ut par erat, tam inopinati visione portenti, omnipotenti Deo debitis laudibus benedixit, tantorumque donorum largitori gratias egit. Congaudens etiam tanti inventione thesauri, non modico iterum coepit sollicitudinis angore cruciari, multa animo volvens, quid ex ipso ad commemorationem sequentium pro munere deberet auferri.
Ubi vero fluctuantem animum anchora consilii stabilivit, casulam qua erat indutus, a sacratissimo ejus collo abstulit, eumdemque in latus utrumque versans, cannas arundinum fluviales, quae sub ipso olim positae fuerant propter humorem aquatilem, subduxit, idque suis desideriis minus esse perpendens, 121.0979B| nisi etiam ex corpore aliquam tolleret inviolatorum portionem membrorum, vertit audaces, ut ita dicam, ad cadaver venerabile manus, unguesque spiritualis vituli cornua producentis et ungulas secuit. Quae post obitum illius contra naturam ita excreverant, ut etiam manicas manuum ejus cremento suo penetrarent. Necnon et barbam pontificis, nostri scilicet Aaronis, post sepulturam illius recrescentem totondit.
Haec vero omnia sibi summo devotionis obsequio recondens, nec sibi tamen suisque desideriis sufficere credens, ad os sacratissimum per quod divinae pietati crebrae orationum preces fuerant fusae, ac variis populis frequentes praedicationes directae, ausus est manum mittere, atque si aliquem de dentibus 121.0979C| illius posset eximere, studuit pertentare. Sed et cum hoc pro eorumdem firmitate nequiret perficere, fabrili instrumento, tenaci videlicet forcipe usus, de gingivis pulcherrimi oris duos dentes eduxit, rubicundo ebore, ut credi decet, ac antiquo sapphiro pretiosiores. Mirum dictu fidelem quaerens auditorem, quod contra naturam est! mortui cadaveris de dentibus eductis stillae fluxerunt cruoris, hujusque monumenti usque in diem hodiernum testimonium acerra praebet eborea, adhuc eodem quo infusa fuerat sanguine, cum ibi servandi mitterentur, mirabile dictu! cruentata, etc.
Igitur ablatas de corpore viri Dei Amandi supramemoratas reliquias congruo loco debito honore 121.0980A| deposuit: lapidum etiam caesores, necnon et caementarios adhibuit, aliaque perplura, quae ad hoc opus apta videbantur, exquisivit. Corpus vero venerabile a die duodecimo Kalendarum Octobrium quibus elevatum est, usque ad decimum Kalendarum Novembrium quibus restitutum est, per triginta duos dies supra terram manere permisit, ac die eodem, magno cleri, populique conventu congregato, in loco praeparato recollocavit: urnamque sepulcri, non ut antea fuerat in profunditioribus posuit, sed in superioribus, ita ut fundamentum illius videri, et lumen sub illo accendi posset, collocavit, atque in eo illum psalmi versiculum: Haec requies mea in saeculum saeculi, hic habitabo, quoniam elegi eam, suprascripsit. Utramque vero elevationem videlicet corporis atque 121.0980B| restitutionem, celebrem esse fecit, suis etiam successoribus honorabilem in perpetuo fore sanxit. Quod hactenus nos devotissime hodierna celebritate colimus, ac nostros ut ea maneat cura posteros monemus.
Haec nos cum a Patribus qui his interfuere, et adhuc numerosi supersunt, audissemus, frequenti sermone narrantibus, silentio nequaquam infructuoso tegere permissi sumus: sed ad laudem Christi pontificisque ipsius, licet vili dictatu, posteris transmisimus. Talibus et tantis usque in praesens virtutibus, ejus celebrabilis honoratur tumulus. De sanitatibus vero in basilica ejus, qua requiescit, ipsius intervenientibus meritis patratis, aliqua hic commemorare supersedimus: quoniam de his satis in libello vitae illius expressa cognoscimus. Siquidem ad ejus memoriam 121.0980C| caecitas visum, surditas auditum, debilitas gressum, et taciturnitas linguae recipit officium. Haec nempe quasi communia sanctorum dona referre omittimus, quia ad ignem in ejus memoria divinitus accensum stylus festinat stolidus, cui hebes prona devotione concurrit animus.
De igne coelesti in memoria beati Amandi divina virtute mirabiliter accenso.
Denique anno ab incarnatione Domini octingentesimo quinquagesimo quinto, a transitu vero beatissimi Amandi centesimo nonagesimo quinto atque ab elevatione corporis ipsius quadragesimo septimo, die vigesimo mensis Septembris, celebritas anniversaria saepe 121.0981A| dictae elevationis illius imminebat, quae minus digno devotionis studio solemnis exstabat. Siquidem quotidianis diebus consueto contenta officio nullo feriali honorabilis erat obsequio: quam negligentiam divino correctam prodigio sequenti manifestius liquebit eloquio. Non enim, ut aliquid etiam in transcursu dicamus, Dei omnipotentis miracula sive per ipsum, sive per ministros suos acta, tantum ad strepitum et plausum favoremque vulgi excitandum credimus patrata; sed ad fidem corroborandam credentium correctionemque animarum errantium coelestia terrigenis monstrari opera tenemus certissimum: ut quia quotidianis praeceptorum sacrorum admonitionibus non emendamur, portentis quibusdam quasi stimulatorum aculeis corrigamur. Et quia 121.0981B| more generorum Lot obdurati, ut periturae Sodomae terga fugiendo praebeamus, atque ad montem virtutum ascendamus obedire nolumus; fit ut nobis sermonem divinum qui per Lot figuratur, quasi per ludum loqui videamus, terribiliaque praecepta mortem ac perditionem minantia juxta prophetam in canticum oris nostri vertamus.
Quid itaque isto de quo loqui incoepimus signo, ignis videlicet divini accensione nos admonitos putare debemus, nisi ut flammam geminae dilectionis, Dei videlicet et proximi, in nostris cordibus accendamus, qua in conspectu summae majestatis lucere valeamus, vitiorumque rubiginem de actibus nostris ardore illius ignis, quem Dominus noster in terram, hoc est terrena corda misit, ad purum expurgemus; 121.0981C| ut depulsa plumbi, id est iniquitatis et peccati a nobis gravedine, ad coeleste diadema nostri Regis quasi aurum purissimum nos praeparemus? Sed de his satis, quamvis praepostero ordine dicenda fuerint, praeoccupando diximus: nunc ad ipsius signi magnitudinem linguae plectro et calamo scribere accedamus.
Die igitur qui jam dictam elevationem ordine temporis praecedebat, terminata synaxi vespertinae celebritatis, non ita pleno, ut dignum erat, apparatu luminis, neque etiam festivo conventu ut dicebat turbae popularis, solvebat sol jam a curru flammeo ignivomos quadrupedes, ac fraterno amore sorori Cinthiae vicariam functionem praebebat; hacque vicissitudine alternante, aemula nox caeruleo circumamicta 121.0981D| peplo veniebat, Completoriisque completis tenebrarum horror jam lucernis egebat; ac quoniam quiescendi tempus jam venerat, monachorum singuli lectisternia petierunt custodibus in aula basilicae relictis. Qui more sibi solito lucernis nocturnis horis ardere suetis accensis, atque universis per tota aedis spatia cereis exstinctis, dum unus eorum post parvissimi intercapedinem temporis diligentiam templi observans rediisset, cereum ad sancti vestigia ardere solitum ac paulo ante exstinctum fuso 121.0982A| coelitus ignis candore reperit radiantem. Quem dum ab aliis aestimat illuminatum, iterato credit exstinguendum. Sic a singulis vicissim succedentibus tertio exstinctus, tertio nihilominus apparuit coelesti igne coruscus. Qua de re quod supererat in unum convenientes, ac singuli se eumdem exstinxisse memorantes, et qui ipsum reaccenderit conquirentes, ita eumdem denuo exstinguendum putaverunt, ut etiam carbonem qui ex filo remanserat emunctoriis digitis adimerent, probare volentes utrum rursus repetito luminis candore radiatilis appareret. Necdum quippe rem tanti miraculi pleniter agnoscebant: quamdam tamen animo sollicitudinem de hoc facto jam omnimodis capiebant. Qua de re dum ipsum cereum quarto reaccensum conspicerent, stupefacti, 121.0982B| imo perterriti, quod quasi temerario, ut ita dixerim, ausu eidem prodigio obviare exstinguendo tentavissent, ipsum toties evindicatum a lumine ipsi concesserunt. Quid multis? permissus est ejus esse juris, cujus virtutis majestate tantis vicibus apparuit invincibilis. Diu itaque super hac repentini novitate miraculi gaudio summo attoniti, tandemque dormitum euntes, stupidos oculos soporiferae tradiderunt quieti.
Jamque nox ipsa tanto illustrata lumine prope transierat, et aurora rubescente Matutinorum solemnitas propinquabat, cum interea custodes grabatis quibus quieverant surrexerunt, ac de cereis septem maximis qui ad caput viri Dei sub ipso mausolaeo intra cancellos sub conclavi positi stabant, duos gemino 121.0982C| candore flagrantes repererunt. Ex illo autem ad pedes positi quem paulo ante accendi viderant, unde isti ad caput statuti accensi fuerunt non dubitabant. Finitis vero Matutinorum solemniis, ac die jam clarescente, vulgata facti fama omne monachorum agmen in basilicam venit, atque summae, sanctae et individuae Trinitati excelsis laudibus vocibusque jubilantibus benedixit, missarum deinde solemnia pro ejusdem honore Patris ultra solitum devotissime implevit. Cujus inexplicabilis melodiae cantilenam diutius protelatam ego ipse qui haec qualiacunque sunt describo, coram positus et audivi auribus, et ignem oculis vidi, atque hos etiam versiculos in ipsis concentibus tanto pontifici dixi: 121.0982D| Lumen in aethereo quam clarus haberis olympo Monstrati monachis, praesul Amande, tuis. Da famulis ambire tuae consortia vitae, Ut valeant donis participare tuis.
Hoc igitur geminum divinorum beneficiorum munus, elevationem scilicet sacri corporis admirabilem, ac dationem ignis de coelo missi memorabilem, summo devotionis tripudio qui adfuere celebrarunt, atque ut a posteris eorum honoretur decreverunt, credentes levamen adepturos aeternum, qui ejus memoriam cum debita habuerint actione gratiarum.