EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo de dedicatione ecclesia
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 10

HilPic.SeDeDeE 10 Hilarius Pictaviensis315-367 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Sermo de dedicatione ecclesiae

Quia propitia Deitate, Fratres Charissimi, solemnia dedicationis Ecclesiae celebramus, debemus congruere solemnitati, quam colimus, ut sicut ornatis studiosius ejusdem Ecclesiae parietibus, pluribus accensis luminibus, ampliato numero lectionum, addita Psalmorum melodia, laetis noctem vigiliis ex more transegimus; ita etiam penetralia cordium nostrorum semper necessariis bonorum operum decoremus ornatibus. Semper in nobis flamma divinae pietatis et fraternae caritatis augescat; semper in sanctuario pectoris nostri coelestium memoria praeceptorum et angelicae laudationis dulcedo sancta resonet. Hi sunt enim fructus bonae arboris, hic boni cordis thesaurus, haec fundamenta sapientis Architecti, quae nobis hodierna Sancti Evangelii lectio commendat, nos non formam solummodo, sed virtutem potius habere pietatis: quod etiam mystica veteris instrumenti historia diligenter insinuat, cum vel Moyses tabernaculum, vel templum Domino Salomon in Sanctae Ecclesiae typum condidit; utraque enim domus firmiter fundata esse refertur: Tabernaculum quidem, quod compactos de tabulis habebat parietes super bases argenteas, templum autem super lapides quadros in fundamento suppositos. Ligna quoque erant imputribilia, e quibus et Tabernaculum omne factum, et Templum intus ornatum, ac desuper tectum fulgebat. Aurum etiam de thesauro bono optimum proferebant, de quo parietes intus et foris vestiti, Templi non tantum parietes, verum etiam laquearia, trabes, ostia, postes, et pavimenta erant cooperta. Sed et vasa, vel utensilia domus utriusque cuncta pene aurum, neque haec, nisi de auro purissimo, fieri licebat. Fructus etiam arborum, qui in domo Domini offerebantur, purissimi et exquisiti esse jubebantur. Hoc est, Vitis, Olivae, Thuris, Myrrhae, vel Stactis, et caeterarum hujusmodi: quae videlicet cuncta spiritaliter intellecta veram nostrae Fidei et operationis sinceritatem denuntiant. Domus namque utraque, ut diximus, Universalis Ecclesiae figuram praemonstrat. Neque incongruum quis arbitretur, quod duae sunt domus Domini in mysterio factae, cum unam Christi domum esse Ecclesiam nullus fidelis ambigat. Duae etenim sunt conditae domus ob significationem utriusque populi in eamdem Fidem venturi, Judaei scilicet atque gentilis. Unde bene Tabernaculum sola plebs Judaea condidit in eremo. Templi autem structuram Proselyti, et advenae de Gentibus quotquot in populo tunc inveniri poterant, devota fide compleverunt. Sed et Rex potentissimus, Tyri conductus a Salomone commodatis artificibus, et lignis gratantissime juvit, quia nimirum ante incarnationem Dominicam notus erat tantum in Judaea Deus. At postquam ille in ea, qua natus, et passus est, carne resuscitatus a mortuis, et exaltatus est super coelos Deus, super omnem continuo terram nominis ejus gloria refulsit, orbisque universus ad aedificationem domus illius accurrit, et accepit ab eo promissionem donorum coelestium. Narrat ergo Scriptura, quia praecepit Rex Salomon, ut tollerent lapides grandes in fundamentis Templi, et quadrarent eos. Lapides autem grandes pretiosi, qui in fundamento locati totum onus Templi sibi superpositum portant, eximios sanctae Ecclesiae Doctores insinuant, grandes nimirum excellentia meritorum, pretiosos claritate signorum, qui ab ipso Domino verbum audientes totam crescentis Ecclesiae fabricam sua praedicatione genuerunt. Quos videlicet lapides Rex quadrare praecepit, ut magistros Ecclesiae compositos moribus, et immobiles animo esse debere signaret. Sicut vero quadratum, quocumque vertitur, stabit, ita nimirum vita perfectorum quae ad veritatis lineam sollicite directa est, nullis tentationum impulsibus a sua novit stabilitate dejici. Erat autem Templum Dei marmore pario, quod est, lapide albo extructum, ut candorem Ecclesiastieae castitatis exprimeret, de quo in amoris Cantico Dominus ait: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Habebat idem LX cubitos in longitudinem, XXX cubitos in latitudinem, XXXX cubitos in altitudinem. Longitudo ergo Templi fidem sanctae Ecclesiae designat, per quam longanimiter inter opera sua bona pravorum adversa tollat: latitudo charitatem, qua ipsa intus per viscera pietatis spatiatur: altitudo spem, qua propter bona opera, quae per charitatem operantur, coelestis vitae praemia expectant. Et bene longitudo LX cubitorum est. Senario etenim numero bonorum operum solet perfectio designari, quia etiam Deus sex diebus mundi ornamentum fecit; et sex sunt hujus saeculi aetates, in quibus sancta Ecclesia pro aeterna requie piis actibus instat. Bene XX sunt cubiti latitudinis, quia geminum est praeceptum charitatis, quoniam Ecclesia in tribulatione dilatatur, cum perfectus quisque etiam conditorem ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam se ipsum diligere debet. Bene XXX in altitudine sunt cubiti, quia omnis Electorum spes ad visionem sanctae Trinitatis, quantum valet, se exercendo et purificando properat. Notandum sane est, quod XXX cubiti altitudinis non usque ad supremum templi fastigium, sed usque ad laquearia templi pertinebant, deinde ad laquearia medii tabernaculi alii XXX cubiti altitudinis assurgebant. Porro terrenum coenaculum, quod supererat, LX habebat in latitudinem, ac sic omnis altitudo domus in CXX cubitis erat extenta. Prior igitur domus XXX cubitis in altitudine surgit, quia praesens Ecclesia ad videndam speciem Sanctae Trinitatis tota intentione suspenditur. Superior domus XXX aeque cubitis se in altum attollit, quia solutae corporibus animae perfectorum usque ad diem universalis Judicii ejusdem beatae et individuae Trinitatis praesenti visione fruuntur. Suprema domus bis tricenis alta est cubitis, quia resuscitati a mortuis omnes electi contemplatione ejusdem sui conditoris, qui in tribus personis unus est Deus, aeterna spiritus simul, et carnis immortalitate gaudebunt. Factus est medius paries in templo de tabulis cedrinis XX cubitorum altitudinis, qui divideret oraculum in Sanctum Sanctorum; a priore parte templi habebat XX cubitos longitudinis, et XX cubitos latitudinis, et XX cubitos altitudinis. Porro ipsum templum prae foribus oraculi XV cubitorum erat, in quo erant mensae, et candelabrum de auro. Sed et altare aureum prope ostium Oraculi, quatenus incenso in eo thymiamate vapor fumi ascendens operiret oraculum, ubi erat arca Testamenti, super qua erant Cherubim gloriae obumbrantia Propitiatorium. Prior ergo domus prioris Ecclesiae statum: interior vitae coelestis ingressum designat. Unde recte priori mensae et candelabra sunt facta, quia nimirum in hac vita lumine sanctarum Scripturarum, et Sacramentorum coelestium refectione opus habemus: In futuro autem talibus non egebimus subsidiis, ubi juxta Psalmistae vocem quicumque apparuerint cum justitia, satiabuntur manifesta gloria Domini. In hac ergo vita corda justorum, quasi altare incensi aureum, splendida fulgent per munditiam sanctitatis. Aromatibus sunt referta desideriorum spiritualium, incendio flagrant amoris continui, et quasi coelestis introitus posita suavissimum suae orationis vaporem inter sancta sanctorum superna emittunt, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quem apertissime arca Testamenti, quae erat intra velum, designat; in qua Urna erat aurea habens Manna, et Virga Aaron, quae fronduerat, et Tabulae testamenti. Ipsa namque Area naturam humanitatis ejus; Urna mannae plenitudinem divinitatis: Virga Aaron potentiam sacerdotii ejus inviolabilem; Tabulae testamenti designant, quia ipse est qui legem condidit, quique etiam benedictionem his, qui legem faciunt, dabit. Bene autem Templum prae foribus Oraculi XV erat cubitorum longitudinis, quoniam adhuc in hac vita jejuniis et continentia castigari oportet, ut ad internae dulcedinis satietatem pervenire videamur; nam hoc numero castigationem vitae praesentis signari intelligit omnis, qui quadragenarium Moysi, vel Heliae, vel ipsius Domini jejunium recte intelligere vult. Bene ipsum Oraculum, in quo Arca, quae per Cherubin gloriae tegebatur, XX cubitos longitudinis, latitudinis, altitudinis habebat, qui numerus perfectionem, ut diximus, geminae dilectionis insinuat, quia quidquid in hac peregrinatione pro Deo geritur, totum hoc in illa mansione patriae perennis, ubi magnificentia ejus continua bonorum spirituum laudatione sustollitur, in sola dilectionis amplitudine perficitur. Haec nos, charissimi, in praesentis festi nostri gaudium de factura templi pauca ex pluribus fraternitati vestrae exposuisse libuit, quatenus et miranda terrestris domus fabrica delectaret audientes, et haec eadem spiritualiter intellecta mentes nostras ardentius ad amorem supernae habitationis erigeret. Sed etiam hac modo exposita dedicatione, ac festivitate subsecuta, ita Scriptura conclusit (III Reg. VIII, 66): Et dimisit Salomon populos, qui benedicentes Regi profecti sunt in tabernacula sua, laetantes, et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David puero suo, et Israel populo suo: Dimittet enim Dominus peracto redemptionis munere electos suos in aeterna tabernacula laetantes; non eos utique ulterius a sua praesentia removebit, sed a discrimine judicii, quod in aere faciendum, docente Apostolo, novimus (I Thess. IV, 16), in habitationem Patriae coelestis immittens, ut pro suis quisque meritis promissam regni coelestis sedem percipiant. Bene autem dicitur, quod benedicentes Regi profecti sunt in tabernacula sua, quia haec est nimirum sola occupatio quietissima ac fidelissima civium supernorum, hymnos gratiarum suo dicere conditori: hinc enim scriptum est (Ps. LXXXIII, 5): Beati qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te: laetantes in tempore, et alacri corde super omnibus bonis, quae fecerat Dominus David servo suo, et Israel populo suo. Laetantes quippe justi super bonis, quae a Domino accipiunt, tabernacula introeunt coelestium mansionum, quia quamvis graves hujus saeculi, quamvis longi fuerint labores, breve nimirum et leve quidquid aeterna beatitudine finitur. Unde oportet, Carissimi, ut in aedificatione Domus Dei unusquisque nostrum exhortando, obsecrando, increpando, ipse piis actibus desudando, quantum valet, insistat, ne si quempiam Rex coelestis nunc desidere in opere sui templi conspexerit, hunc in tempore futurae dedicationis, magnae suae solemnitatis reddat exortem. Satagamus mutuo charitatis auxilio, ut omnes vos alacri corde, et indefessos in operibus, quae ipse praecepit, inveniens, omnes ad praemia, quae promisit, perpetuae suae visionis introducat Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre Deus in unitate Spiritus Sancti per cuncta saecula saeculorum. Amen.