Sermo de cupiditate

This is the stable version, checked on 21 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo de cupiditate
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 89


OBSERVATIO PRAEVIA.

(1277B) Ambrosius Autbertus, quem nonnulli Caroli Magni magistrum et archicancellarium perperam faciunt, ex Galliarum provincia ortus, intra Samnii regionem apud monasterium S. Vincentii de Vulturno monachum induit. Cum esset impeditioris linguae, promptam loquendi facultatem meritis beatissimae virginis Mariae recepisse fertur, idque adeo feliciter consecutus est, ut viri eruditissimi titulo a Paulo Warnefridi decoretur. In monasterio sic vixit, ut inter sanctissimos monachos adnumerari, ac demum ad abbatialem dignitatem promoveri meruerit. Obiit anno 779.

Plura, quae recenset Chronicon S. Vincentii, ingenii (1277C)sui monumenta reliquit. In Leviticum scilicet, (1278B)in Cantica Salomonis, in Psalterium, librum etiam de Conflictu vitiorum, et homilias, praeter commentarium in Apocalypsim, quod praecipuum ejus opus est, doctrina et pietate non vulgari conditum. His cap. 91 Sigebertus et Trithemius addunt librum de Cupiditate, quem excidisse putat Philippus Labbeus in Dissertatione historica de Scriptoribus ecclesiasticis. Verum qui diu latuit in tenebris, ope pervetusti Codicis illustrissimi domini Chauvelin, annorum circiter 800, prodit tandem in lucem, ubi Sermonis non Libri titulum habet. Ipsi subjiciam sermonem in Purificatione B. Mariae, et homiliam in Transfiguratione Domini. Illum ex mss. S. Germani a Pratis ac Floriacensi invicem collatis, hanc vero ex duobus manuscriptis bibliothecae Corbeiensis (1278C)monasterii hic exhibemus.

INCIPIT SERMO.

(1277)

1. (1277C)Sanctorum Ecclesiam, fratres charissimi, esse Dei agrum quis dubitet? cum Apostolus clamet: Dei agricultura estis (I Cor. III, 9), et Dominus in Evangelio de jacto semine testatur, aliud cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum centuplum (Luc. VIII, 8). Si ergo ager est, ut Apostolus docet, cultura indiget: cultura autem non indigeret, nisi spinas vitiorum germinaret. Et quidem apta comparatio (1277D)de agro ad corda hominum trahitur, quia sicut ille corporales, ita haec spiritales sentes et tribulos gignunt. Unde et in prima maledictione figuraliter (1278C)expressum est, Spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III, 18). Sed hoc habent inter se dissimilitudinis quod in ruribus terrae ex multis radicibus plures germinentur spinarum aculei, in terrenorum vero cordibus omnium vitiorum punctiones ex una prodeunt radice cupiditatis. Cum enim aliud vitium gulae gastrimargiae, aliud fornicationis, aliud invidiae, aliud irae, aliud tristitiae, aliud vanae gloriae, (1278D)aliud cenodoxiae, aliud superbiae, multa ex seipsis atque innumera proferant germina, ex una tamen, ut dictum est, pullulant cupiditatis radice, Apostolo (1279A)attestante, qui ait: Radix omnium malorum cupiditas (I Tim. VI, 10); quam videlicet sancti Dei Ecclesiae praedicatores, sive in Veteri sive in Novo Testamento, tanquam fortes agricolae, modo increpationibus, modo suasionibus, modo terroribus, modo blandimentis, quasi quibusdam aratris, fossoriis, rastris, sarculis conati sunt a terrenorum cordibus funditus evellere; sed non potuere, etiam cum multum in hoc opere desudarent. Inextricabile enim atque, ut ita dixerim, ineradicabile malum est, cujus ramos quo magis amputare quaesieris, eo amplius multipliciora gignit virgulta quae amputes. Quamobrem, quia funditus eradicari non potest, semper ramorum ejus copia succidenda est. Et quia nostris modo temporibus jam pene totum mundum occupasse cernitur, (1279B)libet pro viribus desuper acceptis nos quoque in ejus exstirpatione quoquo valuerimus ingenio desudare.

2. Sed occurrit nobis interim quaestio quomodo, ut de caeteris taceamus, ex cupiditate superbia prodire credatur, cum alia Scriptura aperte testatur, Initium omnis peccati superbia est (Eccli. X, 13). Si enim initium omnis peccati superbia, quomodo radix omnium malorum est cupiditas? nisi quia unum sunt, et utraque ab invicem prodeunt, cum et cupiditas superbiam, et superbia cupiditatem gignit: quod in primo parente evenisse cognoscimus, in quo scilicet nisi cupiditas illa praecessisset, qua Deo similis fieri voluit, nunquam se contra auctorem suum in superbiam erexisset; et tamen nisi superbia tumuisset, nequaquam talia appetere praesumpsisset. Quae nimirum (1279C)duo principalia vitia ita conjungit, ita describit Joannes apostolus, ut postpositis aliis, quasi haec sola in mundo esse fateatur, ex quibus illa omnia originem ducere probantur. Ait enim: Omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II, 16). 3. Quanquam autem ubi concupiscentiam sonat, ibi consequenter et superbia intelligatur, nobis tamen nunc de una disserendum est; contra unam cupiditatem disputandum: quae nimirum cujus mentem plene possederit, eam protinus idolorum cultricem efficit. Occidendus sum talia docens, lapidandus sum talia promens, nisi haec eadem apostolus gentium testetur. Ipse enim ait: Et avaritia quae est idolorum (1279D)servitus (Ephes. V, 5). Quis autem, rogo, Christianorum quamlibet audiat vocem, si eum aliquis infidelem et simulacris deditum vocet? Et tamen cupit esse, quod, quia sit, non vult audire. Dicit fortasse quilibet ex ipsis, quomodo idolis serviat, qui terrenis desideriis aestuat? Audi, quisquis ille es, rationem breviter: Deus fide colendus est, fides autem cognitione Dei consistit, cognitio vero Dei in obedientia praeceptorum intelligitur, quia et Paulus de quibusdam dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant (Tit. I, 16). Et Joannes in Epistola sua haec eadem attestatur: Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est (Joan. II, 4). Deus itaque jubet abstinentiam, antiquus hostis persuadet voracitatem; ille imperat sobrietatem, iste (1280A)ebrietatem; ille castitatem, iste fornicationem; ille humilitatem, iste superbiam; ille concordiam, iste discordiam; ille pacem, iste litem; ille mansuetudinem, iste iracundiam; ille dilectionem, iste odium; ille largitatem, iste tenaciam; ille eleemosynam, iste rapinam; ille veritatem, iste mendacium; ille non jurandum, iste perjuriis insistendum; ille fraude abstinendum, iste falsis testimoniis inhaerendum; ille mandat de ligno scientiae boni et mali ne comedatis, iste e contra: In quacunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. II, 17). Ille jubet: Non concupisces uxorem proximi tui, non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, non universa quae illius sunt (Deut. V, 21); iste vero (1280B)suadet: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Age nunc videamus cujus cultor homo existat, et cui verbo mentitur. An illius cujus imperium perficere videtur? Et quis non videat, quia ipse hominis famulatus cultorem eum faciat cui deservit? In quibus nimirum verbis patenter innuitur, eos qui cupiditati student, daemonum cultores existere, etiamsi hoc beatus Paulus non affirmaret. 4. Hujus cupiditatis malum, quod cuncta praecellit et superat, et a quo omnia mala pullulant, alibi sacra Scriptura ita detestando prodit dicens: Avaro nihil est scelestius; rursumque: Nihil est iniquius quam amare pecuniam (Eccli. X, 9 et 10). Quid mirum si eamdem cupiditatem idolorum culturam Apostolus vocet? quod videlicet cupiditatis multimodum malum (1280C)nequius divitum corda, quam pauperum devastat; quia etsi multa in hoc saeculo pauperes habere concupiscunt, non tamen multa assequi possunt, ac per hoc cum eis effectus concupiscentiae minor redditur, nocendi quoque malitia temperatur. Divites vero quia plura adipisci possunt, ut pluriora inveniant, multipliciora peccandi argumenta inquirunt. Quasi enim quidam ignis est cupiditas, quae et in aliis magis, in aliis vero minus ardet; ubi tamen ardere incipit, nunquam dicit: Sufficit, exemplo ignis corporalis, qui tanto vehementius flammas multiplicat, quanto abundantius multitudinem lignorum acceperit. Hinc enim scriptum est: Avarus pecuniis non impletur (Eccli. V, 9).(1280D) 5.Haec certe radix omnium malorum primum virgultum invidiam gignit, Jacobo attestante, qui ait: An putatis quia inaniter Scriptura dicit: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis (Jac. IV, 5)? Hinc per Salomonem dicitur: Contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias, et animadverti patere invidiae proximi (Eccl. IV, 4). Constat namque et verum est quia in hoc aliis invidemus quo illos sive in rebus temporalibus, sive in mundi honoribus aequari volumus. Unde qui mortiferum invidiae virus quaerit exstinguere, studeat necesse est in hoc saeculo nihil quod transeat ex desiderio quaerere; audiat denique cujus membrum sit quisquis hoc vitium cavere negligit. Scriptum quippe est: Invidio diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24). (1281A)Imitantur autem illum qui sunt ex parte ejus. Inter haec autem sciendum nobis est quia sunt nonnulli qui in divitiis vel honoribus alios quidem praecellere volunt, sed tamen eos quos ante ire non possunt minime insequuntur: nonnulli vero tanta invidentiae flamma adversus eos accenduntur, ut aequo animo vel rectis oculis nequaquam illos respicere possint. Hinc etiam exoritur homicidii meditatio, et nisi effectus perpetrandi divinitus subtrahatur, aut occulte veneni suffocatione, vel quolibet ingenio, aut aperte isto materiali gladio vita perimitur. Quod videlicet idcirco quidam peragunt, ut illis peremptis, qualibet arte bona illorum vel honores injuste proripiant; quidam vero non ut aliena lucra vel ministeria assequantur, sed tantum ut illi quibus invident (1281B)eamdem amittant; quod si etiam illorum vitam exstinguere nequeant, tenentur tamen jam homicidii rei ex ipsa odii meditatione. Unde Joannes quoque in Epistola sua dicit: Omnis qui odit fratrem suum homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Joan. III, 15). Ubi autem jugis odii meditatio insederit, nocendi quoque malitia non deerit. Inquirit namque semper infelix in quo viventem laedere possit, quem ut voluit perimere funditus non potuit. Jungit semetipsum amicitiis inimico vel causidico illius, cui fortassis pridem nec eloqui volebat; et cum pro certo sciat quod sine causa calumnia illum torqueat, non veretur tamen, dum contra unum saevit, pro altero perjurium vel falsum testimonium perpetrare, nec recordatur (1281C)illius sententiae qua dicitur: neque perjuri regnum Dei possidebunt (I Cor. XV, 5). Et illud: Testis falsus non erit impunitus (Prov. XIX, 9). 6. Jam vero qualiter pauperes a divitibus opprimantur, quibusve modis atque ingeniis laboribus suis fraudentur, plenius vel illi qui agunt, vel illi qui patiuntur sciunt, quam nos qui haec partim ex divinis voluminibus, partim ex opprimentium erumpentibus foras nequissimis machinationum signis addiscere quaerimus. Alii namque, et maxime hujus saeculi principes, humana tantum gratia quorumdam justitiam pravo judicio subvertunt, ne judicium suorum animos offendat; timent etiam seditionis causa temporalem amittere honorem, nisi juxta ministrorum suorum agant voluntatem. Derivant subtilitatis ingenio leges (1281D)quas vel ipsi vel alii promulgaverunt, ad aliud quod ipsae non sonant, et tandiu calliditatum argumentis insistunt, usquequo quod justum est quasi recte pervertant. Ita namque praefatam edicti legem arte diabolica rimantur, ut etiam repugnantem apertam justitiam ad quod [ F. ad quem] voluerint iniquitatis errorem inflectant. Quibus nimirum recte per Isaiam a Domino dicitur: Vae qui dicitis malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum (Isa. V, 20). Et de quibus rursum per eumdem prophetam Dominus loquitur dicens: Vae qui condunt leges iniquas, scribentes injustitiam. Scripserunt ut opprimerent pauperes in judicio, et vim facerent causae humilium (1282A)populi mei, ut essent viduae praeda eorum et pupillos diriperent (Isa. X, 1). Leges etenim iniquas condunt, et scribentes injustitiam scribunt, qui locutionis suae stylo ante humanos oculos prave disserunt quod intus in cordibus suis recte noverunt; ad quos profecto lamentabili voce idem propheta sermonem dirigit cum subjungit: Quid facietis in die visitationis et calamitatis de longe venientis? ad cujus fugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram (Ibid. 3)? Quibus etiam comminando per quemdam sapientem sermo divinus loquitur dicens: Audite reges et intelligite, discite judices finium terrae, praebete aures vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum: quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit (1282B)opera vestra, et cogitationes scrutabitur: quoniam cum ministri essetis regni illius, non recte judicastis, neque custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis: quoniam judicium durissimum in his qui praesunt fiet, et potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio (Sap. VI, 2 seq.). 7. Alii vero sola rerum temporalium cupiditate judicium rectum modo pervertunt, modo conservant, quia et uni justitiam subtrahunt, et eamdem alteri vendunt. Dies ille etenim [ Leg. De illis etenim] qui muneris acceptione rectum pervertunt judicium per Isaiam prophetam Judaeae dicitur: Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur (1282C)retributiones: pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad eos (Isa. I, 23), ac de quolibet eorum Spiritus sanctus per Salomonem dicit: Qui cognoscit in judicio faciem, non facit bene. Iste et pro buccella panis deserit veritatem (Prov. XXVIII, 21). Et rursum: Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii (Prov. XVIII, 5). Tales nimirum vitandos esse, in eodem libro eloquium Dei admonet, cum dicit: Ne aemuleris malos, nec desideres esse cum eis. Quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur (Prov. XXIV, 1). Qualis autem retributio illos subsequitur, ibi manifestatur cum dicitur: Rapina impiorum detrahet eos, quia noluerunt facere judicium (Prov. XXI, 7). Horum oppressionibus ad vindictam judicii Dominus (1282D)provocatur, sicut ipse per Psalmistam testatur, dicens: Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam, dicit Dominus (Ps. XI, 6). O dives! o cupiditate caecus! o judex perversus! si pauperem jacentem sub pedibus tuis despicis, dominum ejus et tuum exsurgentem adversus te iratum cur non expavescis? Solet enim plerumque de vobis vindicta subita fieri, ossa etiam vestra et carnes sicut cuidam nuper contigisse narratur, in sepulcris igne consumi. Sed cum unus ad damnationem subtrahit, cum gehennae incendiis spiritu mancipatus, etiam in monumento corpore crematur; alter ad oppressionem nequius inflammatur. Audi terrenis felicitatibus dives, coelestibus bonis egenus, audi (1283A)quid tibi judex omnium Deus dicit: Non facies violentiam pauperi, quia pauper est; neque conteres egenum in porta, quia Dominus judicabit causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus (Prov. XXII, 22). 8. At contra hi qui causam recti judicii praemio non mutant, sed vendunt, nihil se tali in facto deliquisse existimant; proponunt enim sibi quasdam risui dignas fabulas, et dicunt: Causam cujuslibet facere et munus non accipere angelicum est, facere et accipere humanum est: non facere et accipere diabolicum est. Quos ego interrogare studeo, utrum hoc quod humanum dicunt, peccatum sit, an non? Dicite, quaeso, si mandata Dei violare peccatum sit an non sit? Et certe in verbis Dei, in lege divina generaliter cunctis sub uno praecipitur: Non accipies (1283B)munera, quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum (Deut. XVI, 19). Atque iterum: Juste quod justum est exsequeris (Ibid. 20). Quomodo enim juste quod justum est exsequitur, qui non propter justitiam, sed propter pecuniam in judicio rectam sententiam proferre videtur? Cur non videtis, miseri, in quantum vestra desipiat locutio, qui dum malorum angelorum facta verbo detestamini, bonorumque dicta laudatis, operibus blasphematis? Cur quod laudatis non imitamini, sicut quod vituperatis detestamini! An forte nec ad bonorum angelorum nec ad malorum pertinere numerum vos creditis, qui nec illos, nec istos imitari conamini? Sed nolite vos fallere, diabolicum est omnino quidquid a praeceptis Dei videtur deviare. Quo contra de justo (1283C)judice recte alibi dicitur: Qui excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit (Isa. XXXV, 15). Ubi subaudiendum est, quia si is qui manus suas ab omni munere excutit, in excelsis habitabit, qui hoc non facit, non in excelsis coelorum, sed in inferioribus terrae, quibus inferi declarantur, manebit. Ab hac muneris acceptione immunem se Samuel ostendebat, cum de principatu plebis Israeliticae dejectus dicebat: Itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc, ecce praesto sum, loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, si de manu cujusquam munus accepi, et contemnam illud hodie, restituamque vobis (I Reg. XII, 2). Et ne forte is qui sine praemio donationis, legum justitias recte defendit, sine divina recompensatione inops spiritualium (1283D)munerum existere crederetur, occurrit Dominus, et propheta admonendo [admonente] repromittit dicens: Quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam, etc.; et si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt (Isa. I, 17). Hinc per Salomonem inaestimabili pietatis affectu loquitur et dicit: In judicando esto misericors pupillis ut pater, et pro viro matri illorum, et eris velut filius Altissimi obaudiens, et miserebitur tui magis quam mater (Eccli. IV, 10). Sed tu o fornax succensa avaritiae aestibus mens inflammata, magis stipulam quae te succendat, quam abolitionem peccatorum, quae te ab igne defendat inquiris. Quid est, quaeso, quod (1284A)acquiris, quid est quod amittis? res utique peritura quam acquiris, res semper mansura quam amittis. Dic, inquam, quod tibi majus praemium repromittere potuit, quam ut te pro solo ejus amore rectas judicii sententias proferentem in filium assumens, non solum tanquam mater foveat, verum etiam plusquam mater internis visceribus tui misereatur? At, inquiunt multi, non accipimus de his qui inopia paupertatis laborant, sed de his qui divitiis abundant; quibus econtra nos dicimus quoniam nihil interest utrum diviti an pauperi justitiam Dei quis vendat. Simili enim ex utroque poena plectetur, si quod Dei est non gratis exsolverit, sed suis usibus, lucris, atque negotiis applicaverit. Solent quoque hi muneris ipsius nomen immutari, et dicunt se non munus accepisse, (1284B)sed salutationem: quos utique nescio utrum magis stultos, an etiam versutos appellem; quibus nimirum dicendum est ut attendant quidem quod acceperunt, et non sibi applaudant ex eo quod novum illi nomen imposuerunt. At, inquiunt, nos dationem non quaerimus, ipsi nobis sponte sua tribuunt, quid ad nos pertinet si voluntarie donum impendunt? Quibus econtra nos respondemus: Verum est omnino quod dicitis, sponte sua tribuunt, sed ideo sponte tribuunt quia aliter justitiam non inveniunt. Nam nollent utique dare, si aliter ad justitiam potuissent pervenire, ac per hoc et voluntarii quodam modo et inviti dationem vobis exsolvunt. 9. Dumque his et quamplurimis Scripturarum testimoniis tales convincimus, non eos esse debere, (1284C)qualibet arte, quolibet ingenio munus vel salutationes appetere; amissa fronte pudoris, in querelam prosiliunt dicentes: Si haec ita se habent, quomodo palatia stabunt? quomodo judices dominis suis placebunt? Quo contra nos veraciter dicimus quia inde magis palatia ruunt unde, secundum vestram sententiam, quasi stare videntur. Inde enim gens super gentem venit, inde regnum adversus regnum consurgit, inde una natio coram alia cadit, inde clades, inde fames, inde excidia, inde oriuntur discrimina, et unde dominus terrenus placatur, inde Dominus coelestis ad iracundiam provocatur. Hac de causa beatus Apostolus dicit: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa et inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum (1284D)et perditionem (I. Tim. VI, 9), ac per Salomonem dicitur: Qui festinat ditari, non erit innocens (Prov. XXVIII, 20). Et rursum: Si dives fueris, non eris immunis a delicto (Eccli. XI, 10). Hac de causa difficultatem intrandi regnum coelorum talibus Dominus proponit dicens: Difficile qui pecunias habent regnum coelorum intrabunt (Matth. XIX, 23). Et rursum: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem regnum coelorum intrare (Luc. XVIII, 25). Quae videlicet Scripturarum testimonia dum hesterna die cuidam hujus saeculi opulentissimo principi proponerem, respondit mihi: non de substantivis pecuniis, sed de divitiis intelligi debere. Sed parce tibi, quaeso, optime amice, adime vanam securitatem; intuere (1285A)quid in his Hieronymus, quid Ambrosius, quid Augustinus, quid scripserit B. Gregorius: illis crede qui Apostolum sequentes radicem omnium malorum cupiditatem esse pecuniarum dixerunt, non divites accusantes, sed appetitum divitiarum condemnantes. Vera enim est Scripturae sententia Spiritu Dei prolata, qua dicitur: Nihil est iniquius quam amare pecuniam (Eccli. X, 10). Quo contra beatus Apostolus dilectum discipulum admonet dicens: Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in Domino vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum (I Tim. VI, 17), benefacere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.(1285B) 10.Ego autem ut coeptum exstirpandae cupiditatis non refugiam laborem, ecce, o cupidi, multum qualibet arte acquisistis, multum quolibet ingenio coacervastis; sed nunquid Salomoni vos adaequari potuistis? quid nunc ille possidet ex his in quibus laboravit? nunquid non, ut ille dixit, totum quod laboravit vanitas est? ipse enim ait: Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, plantavi vineas, feci hortos et pomeria, et consepsi ea cuncti generis arboribus. Exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarent silvam lignorum germinantium. Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui. Armenta quoque et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem. Coacervavi mihi argentum et aurum, et (1285C)substantias regum ac provinciarum: feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum. Scyphos et urceos in ministerium ad vina fundenda, et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem, et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum, quin omni voluptate frueretur, et oblectaretur se in illis quae paraveram. Et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo. Cumque reversus essem ad universa opera quae fecerant manus meae, et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole (Eccle. II, 4). Quid itaque vanitate plenius, quam ibi hominem toto mentis desiderio velle divitias congregare, ubi eum non licet in perpetuum habitare? quo contra Dominus admonet (1285D)dicens: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo, nec linea demolitur, et ubi fures non fodiunt nec furantur (Matth. VI, 19). Quid etiam infelicius quam pene cunctam mundi felicitatem acquirere, et in punctum ad inferna descendere? Talium dementiam beatus Job conquirendo redarguit dicens: Quare impii prosperantur? bene est illis qui male agunt, sublevati sunt, confortatique divitiis, semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. Bos eorum concepit, et non abortivit; vacca peperit, et non est (1286A)privata fetu suo. Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, exsultant lusibus, tenent tympanum et cytharam, et gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos, et in punctum ad inferna descendunt (Job. XXI, 7). Hinc Dominus in Evangelio haereditatem dividere cupientibus, ut ab omni avaritia caverent ait duobus fratribus: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit, et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam, destruam horrea mea, et majora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea: et dicam animae meae: Anima, habes bona multa posita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe et epulare. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te: quae autem parasti, cujus (1286B)erunt (Luc. XII, 19)? Quid quoque dementius quam in acquisitione etiam totius mundi laetari, et unius animae perditionem incurrere? Unde et Dominus in Evangelio dicit: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, et animae suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Et rursum: quam dabit homo commutationem pro anima sua (Ibid.)? Tu autem, o Babylonis incendium, animam tuam terrenis commodis venditans, pauperi dicis: Da, da hoc vel illud, quia si nunc dare nolueris, gaudebis postea si dare potueris. Renitentique crimen impingis, repugnantem vinculis astringis, verberas et caedis, et sic quoquo pacto ad rem desideratam pertingis. Vae insatiabilis lues, ecce quantum concupisti, forte totum acquisisti, putas quia somnium vidisti, non est (1286C)tuum quod possedisti, quia sicut nihil in hunc mundum veniens defers, sic nec rediens de mundo aliquid tollis. Pauli tibi vox convenit, nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus (I Tim. VI, 7). Job quoque similiter: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus revertar illuc (Job I, 12). Hinc idem de quolibet opulento ac futura non prospiciente dicit: Dives cum dormierit, nihil auferet, aperiet oculos suos et nihil inveniet, apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas, tollet autem eum ventus urens, et velut turbo rapiet eum de loco suo (Job XXVII, 19). Hinc per Psalmistam dicitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6). Et rursum: Ne timueris cum dives factus (1286D)fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus, quoniam cum morietur non sumet haec omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus ejus (Ps. XLVIII, 17). Unde praemiserat: Relinquent alienis divitias suas, sepulcra eorum, domus eorum in aeternum (Ibid. XI). 11. Cur itaque, o infelices, non attenditis quid habetis, quid estis, quid post modicum futuri estis? Hoc certe quod temporaliter habetis non est vestrum, quia vox Veritatis est dicentis: Si in altero fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis (Luc. XVI, 12)? Quid autem estis si sollicite attenditis, vaporem, ventum et umbram vos invenietis; quia et Jacob dixit: Quae enim est vita vestra? Vapor (1287A)est ad modicum parens (Jac. IV, 14). Job quoque prosequitur: Memento quia ventus est vita mea (Job. VII, 7). Baldat etiam occurrit, veraque sententia dicit: Ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram (Job. VIII, 9). Hinc per Psalmistam dicitur: Dies mei sicut umbra declinaverunt (Ps. CI, 12), atque de quolibet impio sententiam proferens idem Psalmista ait: Vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani, transivi, et ecce non erat: quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Ps. XXXVI, 35). Hinc supra memoratus Job . . . . admirando loquitur dicens: Homo cum mortuus fuerit, et nudatus, ubi quaeso est (Job. XIV, 10)? Quid vero post modicum futuri sitis, mortuorum ossa et cinis in sepulcris demonstrant. Vade itaque, o dives, ad monumenta (1287B)regum et divitum, et ibi te inspice, ibi gloriam temporalem quam ipsi amaverunt, quamque tu anxius exsequeris, inquire. Nunquid non tibi videtur, non quidem verbis, sed exemplis, homo mortuus loqui de sepulcro: Quod tu es, ego fui; et quod ego sum, tu quoque post modicum futurus es? Ego enim quondam opulentus et pinguis, post lascivientes et innumeras hujus vitae voluptates ad mortem carnis perveni, post mortem carnis in vermes; post vermes in pulverem redactus sum. Ubi est nunc superbia vitae? ubi illecebrae ac voluptates carnalium vitiorum? ubi blandiens uxoris affectus? ubi succrescens filiorum profectus? ubi obediens famulorum apparatus? ubi animum distendens agrorum, vinearum nemorumque reditus? ubi thesaurorum (1287C)gravissimum pondus? ubi vestium diverso schemate, auro, gemmis ac margaritis fulgens ornatus? ubi, inquam, haec omnia sunt? Attendis nimirum, nisi caecus es, quia mecum jam non sunt. Utinam autem, et illius cujus exemplum talia quodammodo clamat, et vestra quibus talia clamat, haec sola damnatio esset, et non potius aeternum subsequens tormentum. Audite igitur quae sit impiorum habitatio, quae sit post hujus vitae excessum reproborum damnatio. De illorum namque sempiterna mansione scriptum est: Convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in picem ardentem, nocte et die non exstinguetur in sempiternum: ascendet fumus ejus a generatione in generationem (Isa. XXXIV, 9). 12. Ad hanc impiorum terram, ad hanc reproborum (1287D)damnationem ante adventum Mediatoris nostri, etsi nequaquam eorum poena plectendi, illi etiam post mortem descendebant, qui in hac vita pie vivebant. Unde beatus quoque Job deprecans ait: Dimitte me ut plangam paululum, antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat (Job. X, 20). De hac habitatione malorum per Isaiam dicitur: Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus ad eum (Isa. V, 14). De hac in Apocalypsi angelus ait: Infernus et mors missi sunt in stagnum ignis, haec mors (1288A)secunda est stagnum ignis (Apoc. XX, 14). De hac quoque Dominus in Evangelio dicit: Mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Hanc certe habitationem non solum impiorum animae, verum etiam qui earum corpora dilaniant immortales vermes haereditabunt, sacra Scriptura attestante, quae ait: Dominus omnipotens vindicabit in eis, in die judicii visitabit illos. Dabit enim ignem et vermes in carne eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum (Judith. XVI, 20). Et rursum: Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur, et erunt usque ad satietatem visionis omni carni (Marc. IX, 44). 13. Pavete, miseri, torrentem in picem, quia et subito rapiet eos quos rapuerit: ad ambulandum liberos (1288B)gressus habere minime permittit. Pavete humum sepulcris, quia intolerabilem fetorem exhalat. Pertimescite terram in pice ardentem, quia quos suscipit exurit, simul et compeditos reddit. Formidate terram miseriae, quia omnis indulgentia ibi deerit. Pertimescite os inferni absque ullo termino patefactum, quia crudeliter atque insatiabiliter cunctos devorans, nec saturari novit, nec sufficit dicere: fugite stagnum ignis, quia quos suscipit demergit, necat et urit. Cavete tenebras exteriores, quia nullum ad eas lumen accedit. Evadere curate fletum et stridorem dentium, quibus finis nunquam aderit. Timete vermes immortales, quia in manducando carnes vestras nulla erit satietas eis, et cum tot ac tanta vobis in aeternum adhaeserint tormenta, nunquam (1288C)deerit singularis avaritiae deterior excruciatio. Unde et per Jacobum vobis dicitur: Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis quae advenerunt vobis, divitiae vestrae putrefactae sunt, vestimenta vestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis (Jac. V, 1). Vobismetipsis itaque consulentes, recordamini, quaesumus, talia; recordantes pertimescite, ne incidatis in talia: et qui non solum digitum unum in igne ad modicum tenere, verum etiam famem ac sitim, frigora vel nuditatem tolerare refugitis, tot ac tanta quae praemisimus in perpetuum sustinere vehementissime paventes formidate; sed nec diei judicii exspectatio formidabilis a memoria vestra recedat, (1288D)si quomodo, donante Domino Jesu Christo, ab amore praesentis saeculi intentio vestra semel disjungat. De illo etenim die scriptum in propheta legimus: Juxta est dies Domini, juxta et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis (Soph. I, 14). Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris. De die illa per Petrum dicitur: Adveniet dies Domini ut fur, in qua coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur (II Petr. III, 10). Hinc Psalmista ait: Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 2). Hinc propheta ex judicis nostri persona loquitur (1289A)dicens: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum, quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam et omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra (Soph. III, 8). Ecce etenim ira, tribulatio et angustia, calamitas et miseria, tenebrae et caligo, nebulae et turbo, tuba et clangor, ignis elementa consumens, tempestas valida cuncta devastans. Ira judicis intolerabilis, furor importabilis, et quis peccatorum talia non pertimescat? Si Paulus, sanctorum labores et virtutes exsuperans, talia formidabat, ipse enim tremebundus clamat: Terribilis est quaedam exspectatio judicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. Horrendum est incidere in manus Dei viventis (1289B)(Heb. X, 27, 31). Ibi certe ad vindictam malorum innumerabilis apparebit multitudo angelorum, et coelis ac terris ardentibus, Domino quoque atque apostolis consedentibus, separabit malos de medio justorum, et quodammodo zizaniam a tritico separantes, alligabunt fasciculos ad comburendum, dum pares paribus, id est avaros cum avaris, adulteros cum adulteris, homicidas cum homicidis, fornicatores cum fornicatoribus, fures cum furibus, raptores cum raptoribus, mendaces cum mendacibus, perjuros cum perjuris, voraces cum voracibus, ebriosos cum ebriosis, elatos cum elatis, superbos cum superbis aptaverint atque conjunxerint, ut par ibi sit manens supplicium, quorum in hac vita par exstitit conservatio; sed nec ullus erit reditus ad veniam ultra, quia ibunt (1289C)in supplicium aeternum, nec precibus iram judicis ad misericordiam aliquis flectet; quia omnibus secundum opera reddet, et quidem preces multiplicabunt, et ejulantes miseri clamabunt: Domine, Domine, aperi nobis (Luc. XIII, 25). Et tamen ab intus respondetur illis: Amen dico vobis, nescio vos qui estis: discedite a me, operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid., 27). 14. Dicunt fortasse tales pro quibus talia ex divinis eloquiis proferimus: Ecce terruisti nos, et jam pene desperationi succubuimus. Si haec ita se habent, quis nostrum salvabitur? quid agendum est nobis? Respondeo non meis sed Domini verbis: Intrate per angustam viam, quia lata porta et spatiosa (1289D)est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam; quoniam angusta porta et arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Luc. XIII, 24). At inquiunt: Arcta via et angusta porta illis proponitur qui saeculum derelinquunt, qui domos, agros, uxores, filios, servos atque ancillas, et omnia quae terreno affectu saeculares implicant, despiciunt, ut ei placeant cui se probaverunt. Verum est quod dicitis, sed et vobis juxta modulum ordinis vestri, secundum vires mensurae vestrae, arcta via et porta angusta objicitur. Quia Dominus duas tantum portas ac duas vias proposuit. Per latam portam et spatiosam viam multos dixit tendere ad perditionem; per angustam portam et arctam viam paucos intrare ad vitam; nec tertiam portam nec tertiam (1290A)viam ostendit. Quaerite vos tertiam sicubi invenire potestis, et ambulate atque intrate per eam. Sed nolite vos fallere, non est amplius, non superest alia ad vitam, intrate per eam. Arcta enim via et angusta porta saecularibus viris est aliena non concupiscere, non furto, non fraude, non mendacio, non perjurio, non falso testimonio, non praemio, vel qualibet salutatione praeripere, propriis laboribus ac justis reditibus contentum esse. Non plus quam unius animae exigit indigentia congregare, nullis nisi propriae uxoris concubitis misceri, a propria etiam conjuge illicitis temporibus abstinere, indictum quoque Quadragesimae dierum jejunium illibatum observare, spectaculis mundi postpositis, ecclesiae liminibus insistere, sumptus alimoniarum non ad (1290B)voluptatem, sed ad necessitatem carnis percipere; et super haec omnia pro quotidianis ac minutis excessibus vel etiam gravioribus peccatis, eleemosynarum largitati deditum esse, quae procul dubio his qui terrena possident eminentior virtus specialisque delictorum abolitio est, si tamen peccare quisque desistat, dum hanc misericordiam indigentibus administrat. Unde scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccata. Hinc etiam Dominus in Evangelio admonet dicens: Verum quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. I, 41). Hinc per quemdam justum dicitur: Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patitur animam ire ad tenebras (Tob. IV, 11).(1290C) 15.Fiducia magna erit coram Deo summo eleemosyna, omnibus qui faciunt eam: quibus etiam, attestante Evangelio, in finem dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Hospes eram et collegistis me, nudus et operuistis me, infirmus et visitastis me, in carcere eram, et venistis ad me (Matth. XXV, 34). Ipsa autem misericordiae erogatio ex voto atque hilaritate debet pendere, non ex tristitia, quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). In tantum etiam hanc decet profusius impendi, in quantum quisque se adeptum fuisse cognoscit. Unde rursum quidam homo Dei unicam prolem admonet dicens: Quomodo (1290D)potueris ita esto misericors: si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem exiguum fuerit, etiam exiguum libenter impertire stude; praemium enim bonum thesaurizas tibi in die necessitatis (Tob. IV, 8). Quia vero nihil prosit cuilibet eleemosynis insistere, nisi studuerit a malis actibus declinare, quidam sapiens testatur dicens: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit mortuum, quid proficit lavatio ejus (I Cor. XV, 29)? Hinc per Isaiam Dominus quoque admonet dicens: Lavamini, mundi estote (Isai. I, 16). Hinc Psalmista dicit: Declina a malo et fac bonum (Psal. XXXVI, 27). Quod autem magis lugendum quam laudandum est, nonnulli ideo plura diripiunt, ut habeant unde largitori omnium pauca tribuant. Sed quam sit detestanda talium oblatio, Scriptura sacra (1291A)indicat, quae dicit: Qui offert sacrificium de rapina pauperis, tanquam si quis victimet filium in conspectu patris sui (Eccl. XXXIII, 24). Sicut enim interfectio filii atque effusio sanguinis ejus coram oculis patris qui genuit eum placere non potest: ita omnipotenti Deo oblatio de malis acquisita. Hinc per Isaiam de talibus dicitur: Qui offert oblationem de substantia pauperis, quasi qui sanguinem suillum offerat, qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo (Isa. LXVI, 3). Nihil certe in Veteri Testamento tam odibile, quam oblatio sanguinis suilli. Nihil tamen magis exsecrabile in Novo et Veteri, quam benedicere idolo, et tamen misericordia de rapinis pauperum oblata his merito comparatur. Quo contra sancta Scriptura praecipit dicens: Ex substantia tua fac (1291B)eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere (Tob. IV, 7): ex substantia enim, inquit, tua, non ex aliena; quia sicut ex tua Dei clementiam invenis, ita ex aliena iram incurris. 16. Apte autem hoc in loco illud etiam occurrit quod memoriae defuisse cognosco. Quia nonnulli ex justis quidem laboribus atque reditibus praeparant quae omnipotenti Deo offerant: in proprios tamen usus male acquisita assumunt, quibus dicendum est quia quamvis putentur justa, non tamen possunt placere summo Bono illorum munera, qui non studuerint immaculatam servare vitam. Quid enim pretiosius conditori nostro anima nostra? An dona nostra? Quod si anima sorduerit interius, nunquid munus aliud exterius placebit? Restat igitur ut nihil (1291C)ex iniquitate largitori vestro offeratis, nihil ex malo usu vestro assumatis, sed ex justis laboribus ac justis reditibus, et illi offeratis et vos vivatis. Restat etiam ut sit res temporalis in usu, solus ille qui vos creavit et bona temporalia praeparavit in desiderio, ut cum transierint illa quae dedit, perveniatis ad illum qui dedit, cum quo sine fine gaudeatis, sine fine regnetis, in cujus regno sicut sol fulgeatis, ut lilia et rosae vernantes redoleatis, omnibus divitiis (1292A)perenniter affluatis, ubi sanctis Deumque timentibus civitas praeparata est, cujus fundamentum omnium lapidum pretiosorum ornatus subsistunt, quae habet portas ex singulis margaritis, cujus platea ex auro mundissimo constat, per cujus medium flumen aquae vitae decurrit ex utraque parte fluminis, lignum vitae afferens fructus duodecim per menses duodecim, ubi manna absconsum et panis angelorum edentibus datur; qui sic saturitatem affert, ut nunquam fastidium inferat; sic esuriem tollit, ut nunquam edenti cupiditatem adimat; ubi nullus sole, nullus luna atque lucerna indigebit, quia nox ibi non erit, et Dominus Deus omnipotens lumen omnium erit. Ab illa autem luce, quam tunc sancti videbunt, haec quam modo videmus lumen accepit, longe eminentior, (1292B)longe praestantior quam ista, quia illa creatrix, ista creata. Illa lux mentium, haec lux corporum. Non ergo illa talis qualem videre consuevimus oculis carnis; sed nec illa bona quae praemisimus talia erunt, qualia vel videre in hac vita, vel audire, vel cogitare aliquis potest; sed multo excellentiora, multoque beatiora, quia, ut Scriptura ait: Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Illam igitur inquirite, illam desiderate, ad illam mentis desiderio tendite. Ego certe qui nullum adulationibus decipere audeo, nulli quod utile est subtrahere quaero, quia haec quae promissa sunt, non contra avaros, sed contra avaritiam; non contra naturam, sed contra vitium protuli. Quod melius (1292C)consilium dare possum non invenio, quique etsi in exstirpatione cupiditatis totum ut potui laborem exhibui, tamen octoginta et amplius Scripturarum testimoniis, quasi quibusdam ictibus surculos ejus incidendo percutiens, a mercede vacuus non ero, fidelem retinens promissorem mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.