Sermo de baptismo

This is the stable version, checked on 23 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo de baptismo
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13

PacBar.SeDeBa 13 Pacianus Barcilonensis Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Sermo de baptismo

I. Aperire desidero qualiter in baptismo nascamur, et qualiter innovemur. Verbis sane ipsius loquar, fratres, ne forte me ob nitorem sententiarum, stylo exsultasse credatis; et ut rem mysticam intelligere possitis: atque utinam inculcare possim, gloriam non requiro; Dei enim solius gloria est. Vestri me tantum cura sollicitat, et horum maxime competentium, si quo modo possim intelligere tantae felicitatis examen. Aperiam igitur quid fuerit ante gentilitas, quid fides praestet, quid baptismus indulgeat. Quod si ita, ut ego sentio, vestra corda penetraverit, judicabitis, fratres, nullam nobis adhuc praedicationem amplius praestitisse. Accipite ergo, dulcissimi, homo ante baptismum in qua morte sit positus. Scitis certe illud antiquum, quod Adam terrenae origini praestitutus sit: quae utique damnatio, legem illi aeternae mortis imposuit; et omnibus ab eo posteris quos lex una retinebat, haec mors in genus omne dominata est, ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14). Per Moysen vero, unus tantum populus electus est, semen scilicet Abrahae, si mandata justitiae servare potuisset. Interea nos omnes sub peccato tenebamur, ut fructus essemus mortis: siliquarum escis et pecorum custodiae destinati, id est, operibus immundis, per malos angelos; quibus dominantibus, nec facere licuit nec scire justitiam: parere enim talibus dominis, res ipsa cogebat. Ab his potestatibus et ab hac morte qualiter liberati simus, attendite.

II. Adam postquam peccavit, ut retuli, dicente tunc Domino, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19); addictus est morti. Haec addictio in genus omne defluxit. Omnes enim peccaverunt, ipsa jam urgente natura, sicut Apostolus dicit: Quia per unum hominem peccatum introivit, et per delictum mors, et sic in omnes homines devenit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Dominatum est ergo peccatum, cujus vinculis quasi captivi trahebamur ad mortem; mortem scilicet sempiternam. Hoc vero peccatum ante Legis tempora nec intelligebatur, sicut Apostolus dicit: Donec enim Lex poneretur, peccatum in mundo non habebatur, hoc est non videbatur; ad Legis adventum revixit (Rom. V, 13). Apertum est enim ut videretur: verum frustra, quia id prope nemo servabat. Dicebat enim Lex: Non maechaberis, non occides, non concupisces; tamen concupiscentia cum vitiis omnibus permanebat: ita peccatum istud ante Legem occulto gladio interfecit hominem, Lege districto. Quae igitur spes homini? Sine Lege ideo periit, quia peccatum videre non potuit; et in Lege, ideo quia in id ipsum quod videbat, incurrit. Quis eum ab interitu potuit liberare? Audite Apostolum: Miserrimus ergo homo! Quis me liberabit a corpore mortis hujus? Gratia, inquit, per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. VII, 24, 25). III. Quid est gratia? peccati remissio, id est, donum. Gratia enim donum est. Ergo Christus adveniens hominemque suscipiens, ipsum illum hominem de potestate peccati purum et innocentem Deo primus exhibuit. Dicit Esaias: Ecce virgo, inquit, in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel manducabit, prius quam sciat aut proferre malum, aut eligere bonum (Isa. XIV, 15). Et de ipso iterum: Qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Isa. XLIII, 9). Sub hoc innocentiae patrocinio, ut primum defensionem nominis aggressus est Christus in ipsa carne peccati, continuo ille peccati inobedientiae parens qui primos homines aliquando deceperat, festinare incepit, aestuare, trepidare. Vincendus enim erat soluta lege peccati, qua sola hominem vel obtinuerat, vel poterat obtinere. Armatur ergo in aciem spiritualem adversus immaculatum; ac primum, eo artificio quo in paradiso Adam vicerat, specie dignitatis aggreditur; et velut sollicitus de potestate coelesti: Si filius Dei es, inquit, dic ut lapides isti fiant panes (Matth. IV, 3): ut dum erubescit, aut non vult dissimulare se Filium Dei, tentantis jussa compleret. Ecce adhuc non tacet, suggerens ut si se misisset ex alto, acciperetur manibus Angelorum, quibus mandasset Pater ut humeris eum ferrent, ne forte offenderet ad lapidem pedem suum, dum probare vult Dominus se esse de quo Pater istud mandasset facere quod tentator urget. Elisus novissime coluber, quasi jam cederet, ipsa illa quae primo homini eripuerat, mundi regna promittit; ut dum vicisse se credit hominis Advocatum, recepto (quod defendebat) imperio, inclinaret ad dictam ab impio dignitatem, ac sic aliquando peccaret. Verum in his omnibus superatur inimicus, et coelesti virtute dissolvitur, sicut Vates ad Dominum, ut resolvas, inquit, inimicum et vindicatorem, quoniam videbo coelos opus digitorum tuorum (Psal. VIII, 3, 4). IV. Debuerat cedere diabolus; necdum tamen desinit. Scribas et Pharisaeos et omnem illam impiorum catervam, notis subornat insidiis, furoribus agitat. Igitur illi post varias artes et corda mendacia, quibus Dominum more serpentis obsequentia decipere cogitarunt; postquam nihil proficiebant, novissime eum aperto latrocinio et crudelissimo genere passionis agressi sunt: ut vel indignitate rerum, vel dolore poenarum aliquid injustum aut faceret aut diceret, atque ita perderet hominem quem gerebat, et relinqueretur anima ejus apud inferos; quibus una lex fuit ut peccatorem tenerent: Aculeus enim mortis, peccatum (I Cor. XV, 56). Perstitit ergo Christus, et peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (I Petr. II, 22), ut diximus; nec tum quidem cum ad victimam duceretur. Hoc fuit vincere, sine peccato condemnari. Diabolus enim in peccatores acceperat potestatem, quam sibi ille super immaculatum vindicavit; ac sic ipse superatus est, id decernens super Justum quod illi per legem quam acceperat non licebat. Unde prophetes ad Dominum; Ut justificeris, inquit, in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L, 6). Atque ita, sicut Apostolus dicit, transductis potestatibus Christus condemnavit peccatum in carne affigens illud cruci, et chirographum mortis absolvens (Coloss. II, 14, 15). Inde est quod non dereliquit Deus animam ejus apud inferos, neque dedit Sanctum suum videre interitum (Psal. XV, 10). Inde quod calcatis mortis aculeis, die tertia resultavit in carne, reconcilians illam Deo et restituens aeternitati, victo erasoque peccato. V. Sed si solus ille vicit, quid caeteris contulit? Breviter audite. Peccatum Adae, in genus omne transierat: Per unum enim hominem, sicut Apostolus dicit: delictum introivit; et per delictum, mors: sic et in omnes homines devenit (Rom. V, 12). Ergo et justitia Christi necesse est ut in genus transeat: ac sicut ille per peccatum stirpem suam perdidit; ita Christus per justitiam genus suum omne vivificet. Hoc urget Apostolus dicens: Ut sicut per inobaudientiam unius peccatores constituti sunt multi; sic per dicto audientiam unius, justi constituantur multi: ac sicut regnavit delictum in mortem, similiter et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam (Ibid., 19, 21). VI. Dicet mihi aliquis: Sed peccatum Adae merito transivit in posteros, quia ex ipso geniti erant: et numquid nos a Christo geniti sumus, ut propter ipsum salvi esse possimus? Carnalia cogitare nolite: jam videbitis qualiter Christo parente generemur. Novissimis temporibus animam utique cum carne accepit Christus ex Maria: hanc venit salvam facere, hanc apud inferos non reliquit, hanc spiritui suo conjunxit et suam fecit. Et hae sunt nuptiae Domini, uni carni conjunctae, ut secundum illud magnum sacramentum fierent duo in carne una, Christus et Ecclesia (Ephes. V, 32). Ex his nuptiis Christiana plebs nascitur, veniente desuper Spiritu Domini; nostrarumque animarum substantiae, superfuso et admixto protinus semente coelesti, visceribus matris inolescimus, alvoque ejus effusi vivificamur in Christo. Unde Apostolus: Primus Adam, in animam viventem: novissimus Adam, in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 47). Sic generat Christus in Ecclesia per suos sacerdotes, ut idem Apostolus: Christo autem ego vos genui (I Cor. IV, 15). Atque ita Christi semen, id est Dei spiritus novum hominem alvo matris agitatum, et partu fontis exceptum, manibus sacerdotis effundit, fide tamen pronuba. Neque enim aut insertus in Ecclesiam videbitur qui non credidit; aut genitus a Christo, qui spiritum ipse non recepit. Credendum est igitur posse nos nasci. Sic enim ait Philippus: Si credis, potes (Act. VIII, 37). Recipiendus est Christus ut generet, quia sic Joannes apostolus dicit: Quotquot eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Haec autem compleri alias nequeunt, nisi lavacri et chrismatis et antistitis sacramento. Lavacro enim peccata purgantur; chrismate sanctus Spiritus superfunditur; utraque vero ista, manu et ore antistitis impetramus: atque ita totus homo renascitur et innovatur in Christo; ut sicut resurrexit Christus a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4); id est, ut depositis vitae veteris erroribus, idolorum servitute, crudelitate, fornicatione, luxuria caeterisque vitiis carnis et sanguinis, novos per Spiritum mores sequamur in Christo, fidem, pudicitiam, innocentiam, castitatem. Ac: sicut portavimus imaginem terreni hominis, portemus et ejus qui de coelo est; quia primus homo de terra, terrenus; secundus a coelo, coelestis (I Cor. XV, 49, 47). Quod agentes, dilectissimi, jam non moriemur amplius. Etiam si in hoc corpore resolvamur, vivemus in Christo, sicut ait ipse: Qui in me crediderit, licet moriatur, vivet (Joan. XI, 25). Certi denique sumus, ipso teste Domino, et Abraham et Isaac et Jacob et omnes sanctos Dei vivere. Denique de his ipsis ait Dominus: Omnes autem illi vivunt: Deus enim vivorum est, non mortuorum (Luc. XX, 38). Et Apostolus de se dicit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum: optarem dissolvi et cum Christo esse (Philipp. I, 21). Adhuc: Nos autem dum in corpore hoc sumus, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7). VII. Hoc est quod credimus, dilectissimi fratres. Caeterum: Si in hoc saeculo sperantes sumus; miserabiliores omnibus hominibus sumus (I Cor. XV, 19). Vita mundi, et pecudibus, et feris, et alitibus, ut videtis ipsi, aut nobiscum est communis, aut longior. Et illud homini proprium, quod per Spiritum suum dedit Christus; id est vita perpetua; sed si jam non peccamus amplius. Quia sicut mors scelere acquiritur, virtute vitatur; ita vita sceleribus amittitur, virtute retinetur. Stipendia ergo peccati mors: donum Dei, vita aeterna per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VI, 23). Ante omnia vos retinete, parvuli: omnes aliquando gentes (sicut supra diximus) principibus tenebrarum et potestatibus traditas; nunc per Jesu Christi Domini nostri victoriam liberatas. Ille est, ille qui redimit, donans nobis omnia peccata, sicut Apostolus dicit, et delens quod adversus nos erat chirographum inobauditionis; quia et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci; exuens se carnem, traduxit potestates libere triumphans eas in semetipso (Coloss. II, 13-15). Solvit compeditos, et vincula nostra disrupit, sicut David dixerat: Dominus erigit elisos, Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV, 7, 8). Et iterum: Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis (Psal. CXV, 16, 17). Soluti itaque de vinculis, ubi per baptismi sacramentum ad signum Domini convenimus, diabolo et omnibus angelis ejus renuntiamus, quibus ante servivimus: ne jam illis ulterius serviamus, sanguine Christi et nomine liberati. Quod si quis posthac oblitus sui et redemptionis ignarus, rursus (Coloss. II, 18) ad Angelorum servitutes et (Gal. IV, 9) infirma illa et egena mundi elementa transierit, antiquis illis compedibus et catenis, id est peccati vinculis alligabitur; et fient novissima ejus deteriora prioribus (Luc. XI, 26): quia et diabolus eum quasi per fugam victum vehementius inligabit; et Christus pro eo jam pati non poterit, quia qui resurrexit a mortuis, jam non morietur amplius (Rom. VI, 9). Igitur, dilectissimi, semel abluimur, semel liberamur, semel in regnum immortale suscipimur: semel felices sunt, quorum remissa sunt facinora, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Tenete fortiter quod accepistis, servate feliciter, amplius peccare nolite. Puros vos ex eo et immaculatos in diem Domini reservate. Grandia et infinita sunt praemia fidelibus praestituta; quae nec oculus vidit, inquit, nec auris audivit, nec super cor hominis ingressa sunt (I Cor. II, 9). Haec uti accipere possitis, justitiae laboribus et votis spiritalibus obtinete. Amen.