Sermo adversus Eos Qui Dicunt Possessionem non Distrahendam sed Fructibus Misericordiam Faciendam

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo II:
Adversus Eos Qui Dicunt Possessionem non Distrahendam sed Fructibus Misericordiam Faciendam
Saeculo IV
editio: incognita
fons: incognitus

Textus recensere

I. Iesu Christi salutare [192] praeceptum est: «Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam [193] (Luc. XII, 33).» Dominici magistri [194] fides in promptu est, quae non solum distrahi [195] iussit; uerum etiam, quid de distracto fieret, demandauit [196]. Sed hanc fidem praui doctores friuolis ac futilibus uerbis infuscant; quos apostolus Paulus iam non carnis, sed quod prius [197] est, diuinis sermonibus adulteros [198] praedamnauit, dicendo: «Adulterantes uerbum Dei [199] (II Cor. II, 17).» Et iterum: «Nescitis quia qui templum Dei conrumpit, disperdet illum Deus? [200] (I Cor. III, 17).» Et illut quod in euangelio Christus Pharisaeos increpans memorauit, dicens: «Reiecitis mandata Dei, ut traditiones uestras statuatis [201] (Marc. VII, 9).»

II. Non est, inquiunt, distrahenda, sed retinenda possessio; et de eius reditibus misericordiae opera celebranda. Quid sub uestitu operis misericordiae ardorem cupiditatemque habendae retinendaeque [202] possessionis obtegis? Quid inpietatis tuae flagitium sub uelamine pietatis obumbras? Quid Dominicum praeceptum, et ipsa sua puritate praeclarum, credentibus subtili eripis persuasione? Quid ficto simulatoque conloquio [203] religiosis denegas caeleste mandatum? Quid Dei seruulis [204] serpentino consilio paradisum intercludis, qui non introiens ipse, uerum etiam introire cupientibus regnorum caelestium claues abscondis? [205] Non es sapientior Christo nec maior, qui fieri iussit; non melior Paulo apostolo, qui perfecit. [206] est gratia, non adquieuit carni et sanguini [207] in passionibus trepidis; non Hierosolymam conscendit, ut a praecedentibus Apostolis consilium sortiretur [208], quem de omnibus fidei praeconiis instructum fecerat diuinum et caeleste conloquium [209]; non Ciliciam petit [210] propriam ciuitatem [211], hereditatem accipere [212] paternam, quam pro Christo pauperibus deseruerat; qui nec nobilitatem ipsam romani generis, de quo originem sanguinis duxerat [213], defensauit, [214] quam passione Dominica nouerat deturpatam [215]: sed per Arabiae regionem [216], ut nomen illut uenerabile, quod fuerat persecutus iniuria, quod eloquentia oppugnauerat et Pharisaeorum inuidia, salutare esse ac diuinum fido praeconio mortalibus cunctis inferret. Quis igitur Paulo triumphis multiplicibus praedito similis adprobatur in gestis; qui se omnibus exterit saeculi uinclis [217] et pompis, et rite Dei famulus nuncupabitur; qui obtrectantibus inuidis perseueranter insistit Domini Christi praeceptis implendis, qui dixit: «Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam (Luc. XII, 33); et ecce uobis munda sunt omnia [218] (Ibid. XI, 41).»

III. In praecepto indicta d stractio est, et de distracto dispensatio [219] exacta est. Deuotis purificatio mentis promittitur, sordium mundatis caeleste regnum est praeparatum. Rogo, quid quaeris amplius, aut quid relictum est, nisi, non facientibus famulis quod praecipitur, ut Deus faciat quod minatur? Qui et dixit: «Si in iniusto [220] mammona fideles non fuistis, quod est uerum, quis dabit uobis [221]? Et si in alieno [222] fideles non fuistis, quod est uestrum, quis credet uobis [223] (Ibid. XVI, 11, 12)? Et abibunt isti in ambustionem aeternam; justi autem in ultam aeternam [224] (Matth. XXV, 46).»

Glosa recensere

[192] Rubrus succus, quo haec prima verba in cod.scripta sunt, vetustate evanuit, et nonnisi ex litterispostremi vocabuli tare, atque caeterorum ex vestigiis,habita spatiorum ratione, sic potui supplere.

[193] Vide annotata in primo sermone pag. 1. not. 1(Col. 109, n. 1).

[194] Cariosa membrana hujus vocabuli litteras matantum servat illaesas, et nonnullos supernos tantumexhibet apices, ex quibus ego magistri interpretabar.

[195] Cf. Ulpian. de Transaction., Apul. lib. I; Suetun.in Vespas. XVI; Justin. IX, 1; Tacit, VI Ann., 17, etrecole superius dicta not. f, pag. 1 (Col. 111, b).

[196] Recole dicta l. c., not. 2 (Nobis col. 111, n. 1).

[197] Haec quoque vox aegre in codice legitur, et perplexepeius scribo, quamvis hanc elocutionem comparativamAmbrosio familiarem esse sciam.

[198] Etiam in Luc. VIII, 9, t. II, apostolica dictioneadulteri, ait Ambrosius, sunt omnes, qui adulterarecupiunt fidei, et sapientiae veritatem.

[199] Ita Irenaeus, lib. IV, c. 26, col. 263, cui concinuntHieronymus, et Beda in h. l. Graecus vero καπηλεύοντεςτὸνλόγοντοῦΘεοῦ.

[200] Prima verba Nescitis quia ex superiore versiculoI Cor. III, 16, hic translata sunt; reliqua autem Augustinuslib. cont. Manichaeos, t. VIII, col. 179, siclegit: Quisque templum Dei corruperit, corrumpetillum Deus; ubi addit: Quod verbum metuentes multiLatini interpretes, noluerunt dicere corrumpet; seddixerunt: disperdet illum Deus; et non deviantes a reipsa, offensionem vocabuli devitarunt . . . . Sed Graecisexemplaribus convincuntur (subintellige Manichaei) inquibus apertissime scriptum est: Quisquis templumDei corruperit, corrumpet illum Deus» Graecustextus φθείρει..φθερεῖ. Caeterum nullus S. Pater Latinus,praeter Augustinum et Hilarium, verbum corumpetgeminat; sed eorum plerique cum Ambrosionostro disperdet secundo loco retinent.

[201] Itidem S. Cyprianus in epistolis 40, 63, 68 et 74,coll. 54, 108, 109, 118 et 139; sed singulari numeroet praemisso Reiicitis loco Reiecitis. Similiter etiamZeno Veron. lib. 1, tr. 1. col. 12, cum Siricio epist. 4,exceptis Reiicitis mandatum pro Reiecitis mandata.

[202] Codex habende retinendeque sine diphthongo.

[203] Ita cod., ut supra et infra, conloquium cum unical more veterum.

[204] Locutio familiaris Ambrosio. Vid. saltem Ser.de Basilic. non tradend., n. 30, p. 924, t. III, etpassim.

[205] S. Ambrosii aetate homines non defuisse: qui inevangelicae paupertatis consilium vehementer insurgerent,et illud profitentes valde contemnerent, multisex locis hujus S. praesulis operum clarissimeevincitur. Consule saltem in psal. CXVIII serm. 21,n. 18, ubi haec memoranda sunt verba: Quoties ipsabenefacta crimini dantur? Quoties virtus opprobrioducitur? Quoties ipsa ingrata est gratia? Vendiditjustus facultates suas, dispensavit pauperibus, nihil sibireliquit: contemnitur plerumque in ipsa Ecclesia, quiadives esse desivit, sicut scriptum est: Si dederit v romnes facultates suas in caritate, contemptu contemptuserit. Cant. VIII, 7. Ambrosii etiam epistola58 in hoc argumento versatur. In ea sane S. doctornarrat Paulinum et Therasiam suas omnes facultatespro Christo abdicasse, atque in pauperes erogasse;idque quod turpe hominibus videbatur profanis, etfuturum in contumeliam, bene recteque factum patriarcharumexemplis demonstrat.

[206] Passim in suis scriptis Ambrosius S. Pauli apostoliexempla plebi suae imitanda proponit; quippequi (S. Paulus), ut ait lib. de Virginit. 20, 130,honore provocat, magisterio docet, invitat exemplo.] Qui mox inluminatus [Note: Ita in cod., bona et vetusta lectione, inluminatus.]

[207] Hic illud ad Galat. I, 16, spectat Ambrosius.

[208] Ad cit. l, 17 Ambrosius respicit.

[209] Consule loc. cit. vers. 12.

[210] Ita cod. pro petiit, apud veteres librarios solitacrasi.

[211] S. Paulum Tharso in Cilicia oriundum, ex historiares notissima est.

[212] Hoc vocabulum in fine versiculi in monogrammacoit, et ex evanidis characteribus vix expiscari potest.

[213] Civitatis Romanae privilegio fruebatur Paulus,quo Thursenses Augusti partibus faventes ad eodemimperatore donati sunt. Actor. XXII, 27 et 28.

[214] Defensavit frequent. a defendo, juxta illud Sall.Jug. 64; Plauti Bacch. 3, 3, 39, et Ovid. Metam. 374.Recte quidem hic Ambrosius verbum defensavit usurpat:Paulus enim non saepe suam Romani generisnobilitatem defendit; sed semel pro suo civis Romanijure contendit (Actor. XXII. 25 et seqq.); quare proprievereque dixit non defensavit, scilicet non frequenterdefendit.

[215] Nimirum, quia Jesus Christus praesides Romaniauctoritate, ac Romanae cohortis militibus cruci affixusest.

[216] Arabiae regionem verbum Dei praedicando Paulumexcursisse, ex Galat. I, 17, constat.

[217] Ita codex bona vetustaque orthographia pro uinculis;cujusmodi syncopas etiam usus est Tullius,ut advertit Cornutus p. 2288.

[218] II. l. Et ecce vobis munda sunt omnia, iisdem verbis,sed non eodem modo legit Ambrosius in Luc.VII. 100. Sic enim: et ecce omnia munda sunt vobis.

[219] Vid sup. not. 2, pag. 1 (Col. 111, n. 1) et seq.,ubi similis dictio est in Ambrosiano loco recitato deExcess. Satyr. I, 60.

[220] Mammonae, ait Ambrosius l. c. in Luc., n. 224,non justa potestas; sed injusta est servitus.

[221] Similiter S. Cyprianus lib. de Oper. et Eleem.,col. 240, et S. Augustinus lib. V Confess., t. I, Col.127, si id exceperis in fine quis dabit vobis, cujus locoquis credet vobis. Legit cum codice Irenaeus lib. II,c. 24, col. 169.

[222] S. Ambrosius in h. l. lib. VII in Luc., n. 246,scribit: Alienae nobis divitiae sunt, quia praeter naturamsunt; neque nobiscum nascuntur, neque nobiscumtranseunt. Ibid. hoc testimonium expendens,iliud eo explicat sensu, quo modo utitur in sermone.Sic enim ait n. 247: Argui igitur videntur Judaei etfraudis et avaritiae. En ideo qui in facultatibus fidelesnon fuerunt, quas cum alienas scirent (communemenim ad usum fructus terrarum a Domino Deo datus estomnibus) debuerunt utique participare pauperibus.

[223] Ita Ambrosius, l. c. n. 215, praeter in fine quisdabit vobis, loco quis credet vobis. Utrum dicendumsit, haec testimonia S. Ambrosium memoriter recitasseet postrema utriusque versiculi verba immutasse,an potius eadem inversio librarii oscitantiaetribuenda sit, judicet lector.

[224] Ita ad verbum h. l. recitat S. Cyprianus lib. sup.cit., et lib. II ac III Testimonior., coll. 290, 303. Eidemconcinit S. Augustinus in Joan. V, t. III, col.443, uno excepto ibunt pro abibunt.