Sermo ad plebem ecclesiae Caesareensis (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 19 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo ad plebem ecclesiae Caesareensis
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 43

AugHip.SeAdPlE 43 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

1. Alacritatem vestrae Charitatis quanto gaudio suscipiamus, agnoscitis. Exsultamus enim in Domino Deo nostro, de quo Apostolus ait: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Agimus ergo eidem Domino et Salvatori nostro Jesu Christo gratias. Hic praestitit nobis, ut antequam habeamus fratris nostri Emeriti voluntatem, jam cognoverimus quantum diligit unitatem. Quae tamen principia Deus voluerit ut de ore ipsius audiremus, accipite. Mox ut ingressus est istam ecclesiam, illo loco stans ubi primum coepimus cum eo colloquium, inspirante Domino, qui et cor instruit, et linguam regit, ait nobis: Non possum nolle quod vultis, sed possum velle quod volo. Videte quid promiserit, qui se dixit non posse nolle quod volumus. Si enim non potest nolle quod volumus, scit quid velimus. Hoc enim volumus quod et vos vultis. Hoc omnes volumus quod vult Dominus. Quid autem velit Dominus, occultum non est. Legitur enim Testamentum ejus, qui nos sibi fecit cohaeredes: in eo recitatur, Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Sive ergo cito, sive sero, non potest nolle quod volumus. Moras autem aliquas nobis facit secunda sententia, Possum velle quod volo. Sic enim dixit: Non possum nolle quod vultis, sed possum velle quod volo. Potest velle quod vult, sed non potest nolle quod volumus. Illud enim quod se dicit posse, videmus. Nam vult modo quod vult; ipsum autem quod vult, non vult Deus. Quid enim modo vult? esse in dissensione a catholica Ecclesia, esse adhuc in communione partis Donati, esse adhuc in schismate, esse adhuc inter illos qui dicunt, Ego sum Pauli, ego vero Apollo, ego vero Cephae? Sed hoc non vult Deus, dum increpat Apostolus, Divisus est Christus (I Cor. I, 12, 13)? Potest ergo velle quod vult, sed ad tempus, sed ad horam, sed ad verecundiae, non ad rationem sapientiae potest velle quod vult. Nam modo hoc est quod vult, et potest velle quod vult. Sed quia non potest nolle quod volumus, nolit Deus quod vult, et faciat quod volumus. Non vos ergo permoveat, fratres, aliqua morula, dum quod vult, vult; sed orate ut faciat quod promisit, ut non possit nolle quod volumus. Et ab omnibus acclamatum est, Aut hic, aut nusquam! Qui corda vestra declarastis vocibus, adjuvate nos et orationibus. Potens est Dominus qui praecipit unitatem, mutare in melius voluntatem. Quod autem acclamavit Charitas vestra, Aut hic, aut nusquam; vocem in illum vestrae Charitatis agnovimus, et amamus. Hoc etiam nos non nunc primum, sed semper cogitamus, semper optamus. Idem est et animus, quod praecipue necessarium est, fratris et coepiscopi nostri, episcopi vestri Deuterii. Olim nobis notus est animus ejus. Nobiscum preces de hac re Domino fudit, cum concilio, ubi hoc illis qui foris sunt promisimus et obtulimus. Jam de hac re subscriptiones nostrae retinentur. Nunquam enim nos ita honorem nostrum fovemus, ut unitati invideamus. Minores sumus honore, cum simus majores dilectione. Novimus quemadmodum invitanda sit infirmitas, ut perficiatur unitas. 2. Nec ideo dicimus haec, fratres, quasi illi qui sub schismate remanserint, aliquam spem habeant ad Dominum. Multi enim disputant parum intelligentes quid loquantur, et dicunt: Si schismatici sunt, si haeretici sunt, quare sic illos suscipiunt? Audite, fratres mei. Si eos susciperemus, jam istum susciperemus fratrem nostrum Emeritum, sive bonum, sive malum, tamen fratrem. Quod ideo dico, quia et ipse novit per prophetam nobis dictum esse, quod illis etiam in Collatione diximus, Dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt (Isai. LXVI, 5, sec. LXX). Oderunt nos, credimus finiendum esse quod odiunt: tamen et quamdiu odit, frater audit; donec finiatur odium, crit nomen in testimonium. Non ergo sic illos suscipimus ut sunt: absit a nobis; nam haeretici sunt, suscipimus autem catholicos: mutantur, suscipiuntur. Sed propter malum quod habent, non in eis possumus persequi bona quae agnoscimus. Malum enim dissensionis, schismatis, haeresis, malum suum habent: bona vero quae in illis agnoscimus, non sunt sua; Domini nostri habent bona, Ecclesiae habent bona. Baptismus non est ipsorum, sed Christi. Invocatio nominis Dei super caput ipsorum quando ordinantur episcopi, invocatio illa Dei est, non Donati. Non eum suscipio episcopum, si quando est ordinatus, super caput ejus Donatus est invocatus. In errante et deserente milite crimen est desertoris, character autem non est desertoris, sed imperatoris. Sed frater noster non deseruit, ubi adhuc nunquam fuit. Siquidem in illo desertoris error est natus, quando est a desertore signatus. Qui primo schisma fecit, qui se ab Ecclesia catholica separavit, cum his quos secum traxit, desertor fuit: caeteri a desertoribus signati sunt, non tamen signo desertoris, sed signo imperatoris. Non enim desertor characterem suum fixit. Quid est quod dico, desertor characterem suum non fixit? Donatus non baptizavit in nomine Donati. Nam si Donatus quando schisma fecit, in nomine Donati baptizaret, desertoris characterem infigeret: ego quando vocarem ad unitatem, si invenirem desertoris characterem, exterminarem, delerem, abolerem, abjicerem, non approbarem; respucrem, anathematizarem, damnarem: nunc vero ipse desertor, characterem fixit imperatoris sui. Deus et Dominus noster Jesus Christus quaerit desertorem, delet erroris crimen, sed non exterminat suum characterem. Ego quando venio ad fratrem meum, et colligo errantem fratrem meum, attendo fidem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Iste est character imperatoris mei. De isto charactere militibus suis vel potius comitibus suis, ut hunc imprimerent eis quos congregabant castris ejus, praecepit dicens: Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Istum characterem a Domino dictum omnibus credentibus imprimendum quia noverat Paulus, expavescit ad eos qui volebant esse Pauli, et dicit eis: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Quid vultis esse mei, et non magis Domini mei? Quid vultis esse mei, et non potius cujus ego sum? Agnoscite, advertite characterem vestrum. Numquid in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 13)? Sic ergo eos colligimus, ut non sibi blandiantur illi quos non colligimus. Et ipsi colligantur, non inflentur: veniant, suscipiantur. Non in eis odimus quod Dei est: non odimus et ipsos, quia Dei sunt. Et quod habent Dei est; et Dei sunt, quia homines sunt, et omnis homo creatura Dei est. Dei est quod habent nomen Patris et Filii et Spiritus sancti: Baptismus Trinitatis, Dei est: Dei est Evangelium quod habent, Dei est fides quam habent. 3. Et quid non habent, ait mihi aliquis, qui haec habent? Tu dicis, Habent Baptismum Christi, Dico. Tu dicis, Habent fidem Christi. Dico. Si ergo haec habent, quid non habent? Quid est Baptismus? Sacramentum. Audi Apostolum, Si sciero omnia sacramenta. Multum est scire omnia Dei sacramenta. Quantacumque sciamus sacramenta, quis novit Dei omnia sacramenta? Quid ait Apostolus? Si sciero omnia sacramenta, si habeam omnem prophetiam. Adde adhuc, et omnem scientiam. Sed de fide dixeras. Audi adhuc, Si habeam omnem fidem. Difficile est habere omnem fidem, quomodo difficile est nosse omnia sacramenta. Et quid est quod dicit, omnem? Ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil sum (Id. XIII, 2). Intendite, fratres; intendite, obsecro vos, Apostoli vocem, et videte quare cum tantis laboribus et periculis fratres nostros quaeramus. Charitas eos quaerit de cordibus nostris. Propter fratres meos et propinquos meos, dicit Psalmus, loquebar pacem de te (Psal. CXXII, 8), ad sanctam Jerusalem loquens. Videte ergo, fratres mei, quid dixit Apostolus: Si habuero omnia sacramenta, omnem scientiam, prophetiam, fidem. Qualem fidem? Ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil sum. Non dixit, Illa omnia nihil sunt; sed, si charitatem non habeam, nihil sum. Quis enim demens diceret, Nihil sunt Dei sacramenta? Quis demens diceret, Nihil est prophetia, nihil scientia, nihil fides? Non illa nihil sunt; sed cum illa magna sint, ego magna habens, si charitatem non habeam, nihil sum. Magna illa sunt, et magna habeo, et nihil sum si charitatem non habeo, per quam mihi prosunt quae magna sunt. Si enim non habeo charitatem, illa inesse possunt, prodesse non possunt. 4. Attende ergo, frater; attende, obsecro te. Dicis mihi, Quid me quaeris? Respondeo, Quia frater meus es. Respondes mihi et dicis, Si perii, quid me quaeris? Et ego respondeo, Si non perisses, non quaererem. Quid me quaeris, dicis mihi? si perii, quid me quaeris? Cum ego respondeam, Quaero quia peristi. Et quare quaero? quo fructu quaero? Ut aliquando dicatur mihi, Frater tuus mortuus erat, et revixit; perierat et inventus est (Luc. XV, 32). Respondes et dicis mihi, Sed habeo Sacramentum. Habes, agnosco: propter hoc te quaero. Magnam causam addidisti, quare te diligentius quaeram. Ovis est enim de grege Domini mei, cum signo errasti: ideo quaero magis, quia ipsum signum habes. Quare unam Ecclesiam non possidemus? Unum signum habemus, quare in uno ovili non sumus? Ideo te quaero, ut hoc Sacramentum sit tibi in salutis adjutorium, non in damnationis testimonium. Nescis quia desertor de charactere damnatur, de quo militans honoratur? Ideo te quaero, ut non pereas cum signo. Salutis enim signum est, si habeas salutem, si habeas charitatem. Hoc enim signum salutis extra tibi inesse potest, prodesse non potest. Veni, ut prosit tibi quod habebas: non ut accipias quod habebas: sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas, et accipias quod non habebas. Habebas enim signum pacis, ipsam pacem non habebas. In domo illa, id est, in te discordia habitabat, et in limine titulos pacis figebat. Agnosco titulos, sed quaero habitantem. Lego titulum pacis, Baptismum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Titulus pacis est, lego: quis habitat quaero, fratrem meum attendo, titulum pacis agnosco. Ipsum et ego habeo: intrare volo. Quid est, intrare volo? Fratrem me accipe, ut simul oremus Patrem. Non tecum oro. Tituli pacis sunt, et mihi discordia contradicit? Plane laborabo, adjuvante Domino, ejicere discordiam male possidentem, et introducere pacem tanquam legitimum possessorem. Cum ergo discordiam excludo, pacem introduco, titulos pacis quare depono? Dico plane Domino meo: O Christe, qui es pax nostra, qui fecisti utraque unum (Ephes. II, 14), fac nos unum, ut recte cantemus, Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1) Introduc concordiam, pelle discordiam: introduc te ipsum in titulos tuos. Tu mane: non alter possideat, et de tuis titulis fallat. Tu muta istum contradictorem, qui una hora in cruce mutasti latronem (Luc. XXIII, 40-43). 5. Et certe videamus quid habes. Habeo, inquit, Sacramentum, habeo Baptismum. Si dicam tibi, Proba: ostendis mihi quid acceperis, dicis quid confessus fueris, dicis quid teneas. Agnosco, non muto, non exsufflo. Absit ut cum quaero salutem desertoris, faciam injuriam imperatori. Ergo probasti mihi quod habeas Sacramentum, exponendo Sacramentum. Probasti mihi te habere fidem: proba mihi quod habeas charitatem; tene unitatem. Nolo mihi dicas, Habeo charitatem: proba. Unum Patrem habemus, simul oremus. Quid tu dicis, quando oras, rogo te? Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9). Deo gratias. Secundum magisterium Domini nostri addidisti, qui es in coelis. Singulos enim patres habebamus in terris, unum invenimus simul in coelis. Pater noster, qui es in coelis: ipsum invocas Patrem. Pater noster unam conjugem voluit habere: qui ergo adoramus unum Patrem, quare non agnoscimus unam matrem? Si natum te dicis de alia, et de sinu alieno ipsa te peperit. Quod dixi, non omnes intelligere potuistis. Novimus per legitimas conjuges factum esse, ut etiam qui non de legitimis conjugibus nascerentur, in eadem haereditate sociarentur: hoc voluntas conjugis fecit. Nam Ismael exhaeredatus est. Ipsum Sara pepererat, etsi de utero alieno. Sara pepererat utero alieno, voto suo. Ipsa enim dixit, Volo enim de ista mihi filios facias. Et ideo fecit Abraham (Gen. XVI, 2-4). Uxor enim non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter, vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier (I Cor. VII, 4). Nam filius esset, si noa superbisset. Superbus est exhaeredatus Ismael. Erexit enim ancilla cervicem, ut diceret, Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI, 10)? Nam vis nosse quid valeat pax, quid valeat concordia, quid valeat humilitas, et quid impediat superbia? Ismaelem exhaeredavit, filios autem ancillarum de Jacob, quia et illi ut nascerentur conjugia justa voluerunt: filios ergo ancillarum de Jacob, novimus in unam haereditatem advocatos. Simul numerati sunt omnes patriarchae duodecim, nullum ab altero uteri diversitas separavit, quia omnes charitas sociavit. Quid interest ergo ubi Baptismum acceperis? Baptismus meus est, dicit tibi Sara: Baptismus meus est, dicit tibi Rachel. Noli superbire, veni ad haereditatem: maxime quia ipsa haereditas non est illa terra quae data est filiis Jacob. Filiis Israel data est terra: quanto a pluribus possidebatur, tanto plus angustabatur. Haereditas nostra pax vocatur. Testamentum lego: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Simul teneamus quod dividi non potest. Non eam angustat numerosus possessor, quanticumque venerint; sicut promissum est, Sic erit semen tuum tanquam stellae coeli, et sicut arena quae est ad labium maris, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 17, 18). Et vidi, inquit in Apocalypsi, multos in stolis albis, et habentes palmas, quos numerare nemo potest, venientes ex omnibus gentibus (Apoc. VII, 9). Veniant, pacem teneant; angusta non sit nostra possessio Angustias non facit, nisi sola dissensio. Ecce, fratres mei, ut angustias adhuc patiamur, dissensio facit fratris nostri: consentiat in pace, et facta est latitudo. 6. Sed quid faciamus, nisi fraternam infirmitatem feramus, et non deficiamus? Sudor iste meus credimus quod erit fructuosus. Dominus Deus noster qui voluit ut veniremus ad vos, qui jussit ut eum quaereremus, qui fecit ut eum interim facie tenus inveniremus, adjutos orationibus vestris faciet nos invenire cor ejus, laetari de concordia ejus, gratias agere Deo de salute ejus, quam non potest habere nisi in Ecclesia catholica. Extra Ecclesiam catholicam totum potest praeter salutem. Potest habere honorem, potest habere Sacramentum, potest cantare Alleluia, potest respondere Amen, potest Evangelium tenere, potest in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fidem et habere et praedicare: sed nusquam nisi in Ecclesia catholica salutem poterit invenire. Transeunt enim omnia ista, fratres mei. Modo putat quia magnus erit apud suos, si non consenserit, et dictus fuerit martyr partis Donati. Absit, tollatur in nomine Domini de corde ejus iste typhus. Novit et ipse, legit et ipse: Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 3). Ego non dico, Si aliquas injurias quasi jactet se passum esse pro parte Donati, aut aliqua damna terrena, nihil ei prodest. Ego plus dico, Si patiatur foris inimicum Christi, non Catholicum fratrem suum quaerentem salutem ejus, sed inimicum Christi si foris patiatur, et dicat ei foras ab Ecclesia Christi inimicus Christi, Pone thus idolis, adora deos meos; et non adorans occidatur ab inimico Christi: sanguinem fundere potest, coronam accipere non potest. 7. Ipsi noverunt, quando in Collatione nostra fuerunt, quam Carthagine habuimus, quomodo confessi sunt, quia parentes eorum fecerunt persecutionem Caeciliano episcopo. Tunc a Catholica discordantes, schisma fecerunt: persecuti sunt illum parentes ipsorum, id est, primi qui fecerunt partem Donati, persecuti sunt Caecilianum, perduxerunt illum persequendo usque ad judicium Imperatoris. Miserunt crimina ipsius Imperatori, quae vera non existebant. Jussit audiri causam Imperator. Audita est apud episcopos, falsa illa crimina inventa sunt, absolutus est Caecilianus. Nec illi a persequendo destiterunt, sed Imperatorem saepe interpellarunt, ubi postea judicem causae constituerunt. Et ipse inter partes audivit et cognovit. Cognovit Imperator, innocentem Caecilianum judicavit. Et cum hoc objiceremus, contenderunt nobiscum et dixerunt, quia Caecilianum damnarit Imperator in exsilium: quod falsum est. Sed tamen videte quid dixerunt: Quia persequentibus majoribus suis adductus est ad Imperatorem Caecilianus, et missus in exsilium. Gesta legimus, prosecutiones ipsius sunt, manus ipsius tenetur subscribentis verbis suis; intendite, obsecro vos, dijudicate modo causam nostram. Certe persecuti sunt majores sui Caecilianum, certe ad Imperatorem perduxerunt, certe ut damnaretur fecerunt. Nolo dicere quia non est damnatus: nolo dicere quia innocens est pronuntiatus. Sed hoc sit quod dicant. Quando eum persequebantur, quando damnari fecerunt, tunc quid erat Caecilianus? Quando persecutionem patiebatur a majoribus istorum, quid erat? Dicatur mihi, quid erat? Christianus erat? catholicus erat? aut quid erat? Non dicunt, Non erat catholicus; sed, criminosus. Possunt ergo pati persecutionem a sanctis homines criminosi. Prorsus hoc accipiamus: criminosus erat Caecilianus, qui persecutionem patiebatur. Sic enim non dico, Mentiebantur; sed fallebantur: ut et nos illis consentiamus, criminosus erat. Qui faciebant, quid erant? Quod vis elige: si iniqui erant; desere iniquos, veni ad nos. Si autem sancti erant; potest ergo fieri ut sancti persequantur injustum. Noli nobis irasci, si persequimur: noli dicere, Injusti estis qui persequimini. Jam enim ostendistis quia fieri potest ut et justi persequantur injustum. Fieri potest, aut non potest? Unum de duobus dicatur mihi. Si fieri non potest: quare vestri persecuti sunt Caecilianum? Si autem fieri potest: quid miraris? Quid laudas poenam, et non ostendis causam? Beati, ait Dominus, qui persecutionem patiuntur. Adde, propter justitiam (Matth. V, 10), et separasti latrones, separasti maleficos, separasti adulteros, separasti impios, separasti sacrilegos, separasti haereticos. Tales persecutionem patiuntur, sed non propter justitiam. 8. Et tamen qualem persecutionem patitur frater noster, qui adductus est ad nos? Ipsa est persecutio gloriosior: de illa prorsus profiteor. Reprehendat qui vult, talem persecutionem profiteor. Psalmum lego: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar (Psal. C, 5). Si recte persequor occulte proximo detrahentem, non rectius persequor Dei Ecclesiam publice blasphemantem, quando dicit, Non est ipsa: quando dicit, Nostra est quae in parte est: quando dicit, Illa meretrix est? Ergo blasphemantem Ecclesiam non persequar? Persequar plane, quia membrum sum Ecclesiae: persequar plane, quia filius sum Ecclesiae. Ipsius voce Ecclesiae utor, ipsa Ecclesia per me dicit in Psalmo, Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant (Psal. XVII, 38). Deficiant in malo, proficiant in bonum. Fratres, ne putetis aliquid novum factum esse fratri nostro. Pars Donati quando praevalebat Constantinae, laicum nostrum catechumenum natum de parentibus catholicis, Petilianum tenuit, vim fecit nolenti, scrutatus est fugientem, invenit latentem, extraxit paventem, baptizavit trementem, ordinavit nolentem. Ecce qualem violentiam fecit in nostro. Rapuit illa ad mortem, nos non trahimus ad salutem? 9. Haec locutus sum Charitati vestrae, propter illud quod dixistis, Aut hic, aut nusquam. Hoc enim et nos volumus, ut hic, hic; sed in unitate, in pace: hic, hic; sed in charitatis societate. Tunc bene hic. Nam melius nusquam quam hic. Sed praestet Dominus, ut hic potius quam nusquam. Si non hic, absit ut non alibi, absit: hic, aut alibi. Audistis, audivit. Quid in ejus animo Deus egerit, ipse novit. Nos enim aurem forinsecus percutimus; ille novit intus loqui, ille intus praedicat pacem, nec cessat praedicare si audiatur. Aderit misericordia ejus, adjuvantibus orationibus vestris, ut sit fructuosus labor noster. Tamen si hodie communicare noluerit, quamvis fatigari non debeamus, sed instare quantum possumus, debeamus; nec sic tamen fatigari debemus. Differri possumus, auferre instantiam nostram nec possumus, nec debemus. Aderit ille qui huc illum ad nos perduxit, ut nos faciat cum illo in unitate vobiscum et in sua pace gaudere.