Sermo ad Caesareensis Ecclesiae

This is the stable version, checked on 25 Octobris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo ad Caesareensis Ecclesiae
Saeculo V
editio: incognita
fons: augustinus.it


 

1             AUGUSTINUS HIPPONENSIS

 

2             SERMO AD CAESARIENSIS ECCLESIAE PLEBEM

 

 

Nunquam nos ita honorem nostrum fovemus, ut unitati invideamus. Minores simus honore, cum simus maiores dilectione.

  1. Alacritatem vestrae Caritatis quanto gaudio suscipiamus, agnoscitis. Exsultamus enim in Domino Deo nostro, de quo Apostolus ait: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum 1. Agimus ergo eidem Domino et Salvatori nostro Iesu Christo gratias, qui praestitit nobis, ut antequam habeamus fratris nostri Emeriti voluntatem, iam cognoverimus quantum diligit unitatem. Quae tamen principia Deus voluerit ut de ore ipsius audiremus, accipite. Mox ut ingressus est istam ecclesiam, illo loco stans ubi primum coepimus cum eo colloquium, inspirante Domino, qui et cor instruit, et linguam regit, ait nobis: " Non possum nolle quod vultis, sed possum velle quod volo ". Videte quid promiserit, qui se dixit non posse nolle quod volumus. Si enim non potest nolle quod volumus, scit quid velimus. Hoc enim volumus quod et vos vultis. Hoc omnes volumus quod vult Deus. Quid autem velit Dominus, occultum non est. Legitur enim Testamentum eius, qui nos sibi fecit cohaeredes 2; in eo recitatur: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis 3. Sive ergo cito, sive sero, non potest nolle quod volumus. Moras autem aliquas nobis facit secunda sententia: " Possum velle quod volo ". Sic enim dixit: Non possum nolle quod vultis, sed possum velle quod volo. Potest velle quod vult, sed non potest nolle quod volumus. Illud enim quod se dicit posse, videmus. Nam vult modo quod vult; ipsum autem quod modo vult, non vult Deus. Quid enim modo vult? esse in dissensione a catholica Ecclesia, esse adhuc in communione partis Donati, esse adhuc in schismate, esse adhuc inter illos qui dicunt: Ego sum Pauli, ego vero Apollo, ego vero Cephae 4? Sed hoc non vult Deus, dum increpat Apostolus: Divisus est Christus? 5 Potest ergo velle quod vult, sed ad tempus, sed ad horam verecundiae, non ad rationem sapientiae potest velle quod vult. Nam modo hoc est quod vult, et potest velle quod vult. Sed quia non potest nolle quod volumus, nolit ocius quod vult, et faciat quod volumus. Non vos ergo permoveat, fratres, aliqua morula, dum quod vult, vult; sed orate ut faciat quod promisit, ut non possit nolle quod volumus. Et ab omnibus acclamatum est: " Aut hic, aut nusquam! " Qui corda vestra declarastis vocibus, adiuvate nos et orationibus. Potens est Dominus qui praecipit unitatem, mutare in melius voluntatem. Quod autem acclamavit Caritas vestra: " Aut hic, aut nusquam "; vocem in illum vestrae Caritatis agnovimus, et amamus. Hoc etiam nos non nunc primum, sed semper cogitamus, semper optamus. Idem est et animus, quod praecipue necessarium est, fratris et coepiscopi nostri, episcopi vestri Deuterii. Olim nobis notus est animus eius. Nobiscum preces de hac re Domino fudit, cum concilio, ubi hoc illis qui foris sunt promisimus et obtulimus. Iam de hac re subscriptiones nostrae retinentur. Numquam enim nos ita honorem nostrum fovemus, ut unitati invideamus. Minores simus honore, cum simus maiores dilectione. Novimus quemadmodum invitanda sit infirmitas, ut perficiatur unitas.

Non in Donatistis odimus quod Dei est: non odimus et ipsos, quia Dei sunt.

  1. Nec ideo dicimus haec, fratres, quasi illi qui sub schismate remanserint, aliquam spem habeant ad Dominum. Multi enim disputant parum intellegentes quid loquantur, et dicunt: " Si schismatici sunt, si haeretici sunt, quare sic illos suscipiunt? Audite, fratres mei. Si <sic> eos susciperemus, iam istum susciperemus fratrem nostrum Emeritum, sive bonum, sive malum, tamen fratrem. Quod ideo dico, quia et ipse novit per prophetam nobis dictum esse, quod illis etiam in Collatione diximus: Dicite: Fratres nostri estis, his qui vos oderunt 6. Oderunt nos, credimus finiendum esse quod odiunt: tamen quamdiu odit, frater audit; donec finiatur odium, erit nomen in testimonium. Non ergo sic illos suscipimus ut sunt: absit a nobis; nam haeretici sunt, suscipimus autem catholicos: mutantur, suscipiuntur. Sed propter malum quod habent, non in eis possumus persequi bona quae agnoscimus. Malum enim dissensionis, schismatis, haeresis, malum suum habent: bona vero quae in illis agnoscimus, non sunt sua; Domini nostri habent bona, Ecclesiae habent bona. Baptismus non est ipsorum, sed Christi. Invocatio nominis Dei super caput ipsorum quando ordinantur episcopi, invocatio illa Dei est, non Donati. Non eum suscipio episcopum, si quando est ordinatus, super caput eius Donatus est invocatus. In errante et deserente milite crimen est desertoris, character autem non est desertoris, sed imperatoris. Sed frater noster non deseruit, ubi adhuc numquam fuit. Siquidem in illo desertoris error est natus, quando est a desertore signatus. Qui primo schisma fecit, qui se ab Ecclesia catholica separavit, cum his quos secum traxit, desertor fuit: ceteri a desertoribus signati sunt, non tamen signo desertoris, sed signo imperatoris. Non enim desertor characterem suum fixit. Quid est quod dico, desertor characterem suum non fixit? Donatus non baptizavit in nomine Donati. Nam si Donatus quando schisma fecit, in nomine Donati baptizaret, desertoris characterem infigeret: ego quando vocarem ad unitatem, si invenirem desertoris characterem, exterminarem, delerem, abolerem, abicerem, non approbarem; respuerem, anathemarem, damnarem: nunc vero ipse desertor, characterem fixit imperatoris sui. Deus et Dominus noster Iesus Christus quaerit desertorem, delet erroris crimen, sed non exterminat suum characterem. Ego quando venio ad fratrem meum, et colligo errantem fratrem meum, attendo fidem in nomine Patris et Filii et Spiritus san-cti. Iste est character imperatoris mei. De isto charactere militibus suis vel potius comitibus suis, ut hunc imprimerent eis quos congregabant castris eius, praecepit dicens: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti 7. Istum characterem a Domino dictum omnibus credentibus imprimendum quia noverat Paulus, expavescit ad eos qui volebant esse Pauli, et dicit eis: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Quid vultis esse mei, et non magis Domini mei? Quid vultis esse mei, et non potius cuius ego sum? Agnoscite, advertite characterem vestrum: Numquid in nomine Pauli baptizati estis? 8 Sic ergo eos colligimus, ut non sibi blandiantur illi quos non colligimus. Et ipsi colligantur, non inflentur: veniant, suscipientur. Non in eis odimus quod Dei est: non odimus et ipsos, quia Dei sunt. Et quod habent Dei est. Dei sunt, quia homines sunt, et omnis homo creatura Dei est. Dei est quod habent nomen Patris et Filii et Spiritus sancti: Baptismus Trinitatis, Dei est; Dei est Evangelium quod habent, Dei est fides quam habent.

Magna sunt mysteria, et magna habeo, et nihil sum si caritatem non habeo, per quam mihi prosunt quae magna sunt.

  1. Et quid non habent, ait mihi aliquis, qui haec habent? Tu dicis: Habent Baptismum Christi. Dico. Tu dicis: Habent fidem Christi. Dico. Si ergo haec habent, quid non habent? Quid est Baptismus? Sacramentum. Audi Apostolum: Si sciero omnia sacramenta. Multum est scire omnia Dei sacramenta. Quantacumque sciamus sacramenta, quis novit Dei omnia sacramenta? Quid ait Apostolus? Si sciero omnia sacramenta, si habeam omnem prophetiam. Adde adhuc, et omnem scientiam. Sed de fide dixeras. Audi adhuc: Si habeam omnem fidem. Difficile est habere omnem fidem, quomodo difficile est noscere omnia sacramenta. Et quid est quod dicit, omnem? Ita ut montes transferam; caritatem autem non habeam, nihil sum 9. Intendite, fratres; intendite, obsecro vos, Apostoli vocem, et videte quare cum tantis laboribus et periculis fratres nostros quaeramus. Caritas eos quaerit de cordibus nostris. Propter fratres meos et propinquos meos, dicit Psalmus, loquebar pacem de te 10, ad san-ctam Ierusalem loquens. Videte ergo, fratres mei, quid dixit Apostolus: Si habuero omnia sacramenta, omnem scientiam, prophetiam, fidem. Qualem fidem? Ita ut montes transferam; caritatem autem non habeam, nihil sum. Non dixit: Illa omnia nihil sunt; sed: si caritatem non habeam, nihil sum. Quis enim demens diceret: Nihil sunt Dei sacramenta? Quis demens diceret: Nihil est prophetia, nihil scientia, nihil fides? Non illa nihil sunt; sed cum illa magna sint, ego magna habens, si caritatem non habeam, nihil sum. Magna illa sunt, et magna habeo, et nihil sum si caritatem non habeo, per quam mihi prosunt quae magna sunt. Si enim non habeo caritatem, illa inesse possunt, prodesse non possunt.

Ideo te quaero, ut hoc Sacramentum sit tibi in salutis adiutorium, non in damnationis testimonium.

  1. Attende ergo, frater; attende, obsecro te. Dicis mihi: Quid me quaeris? Respondeo: Quia frater meus es. Respondes mihi et dicis: Si perii, quid me quaeris? Et ego respondeo: Si non perisses, non quaererem. Quid me quaeris, dicis mihi? si perii, quid me quaeris? Cum ego respondeam: Quaero quia peristi. Et quare quaero? quo fructu quaero? Ut aliquando dicatur mihi: Frater tuus mortuus erat, et revixit; perierat et inventus est 11. Respondes et dicis mihi: Sed habeo Sacramentum. Habes, agnosco: propter hoc te quaero. Magnam causam addidisti, quare te diligentius quaeram. Ovis es enim de grege Domini mei, cum signo errasti: ideo quaero magis, quia ipsum signum habes. Quare unam Ecclesiam non possidemus? Unum signum habemus, quare in uno ovili non sumus? Ideo te quaero, ut hoc Sacramentum sit tibi in salutis adiutorium, non in damnationis testimonium. Nescis quia desertor de charactere damnatur, de quo militans honoratur? Ideo te quaero, ut non pereas cum signo. Salutis enim signum est, si habeas salutem, si habeas caritatem. Hoc enim signum salutis extra tibi inesse potest, prodesse non potest. Veni, ut prosit tibi quod habebas: non ut accipias quod habebas; sed ut prodesse tibi incipiat quod habebas, et accipias quod non habebas. Habebas enim signum pacis, ipsam pacem non habebas. In domo illa, id est, in te discordia habitabat, et in limine titulos pacis figebat. Agnosco titulos, sed quaero habitantem. Lego titulum pacis; Baptismus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Titulus pacis est, lego; quis habitet quaero, fratrem meum attendo, titulum pacis agnosco. Ipsum et ego habeo: intrare volo. Quid est, intrare volo? Fratrem me accipe, ut simul oremus Patrem. Non tecum oro. Tituli pacis sunt, et mihi discordia contradicit? Plane laborabo, adiuvante Domino, eicere discordiam male possidentem, et introducere pacem tamquam legitimum possessorem. Cum ergo discordiam excludo, pacem introduco, titulos pacis quare depono? Dico plane Domino meo: " O Christe, qui es pax nostra, qui fecisti utraque unum 12, fac nos unum, ut recte cantemus: Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum 13. Introduc concordiam, pelle discordiam: introduc te ipsum in titulos tuos. Tu mane: non alter possideat, et de tuis titulis fallat. Tu muta istum contradictorem, qui una hora in cruce mutasti latronem " 14.

Unum Patrem habemus et unam matrem simul oremus.

  1. Et certe videamus quid habes. Habeo, inquis, Sacramentum, habeo Baptismum. Si dicam tibi: Proba; ostendis mihi quid acceperis, dicis quid confessus fueris, dicis quid teneas. Agnosco, non muto, non exsufflo. Absit ut cum quaero salutem desertoris, faciam iniuriam imperatori. Ergo probasti mihi quod habeas Sacramentum; exponendo Sacramentum probasti mihi te habere fidem. Proba mihi quod habeas caritatem; tene unitatem. Nolo mihi dicas: Habeo caritatem; proba. Unum Patrem habemus, simul oremus. Quid tu dicis, quando oras, rogo te? Pater noster, qui es in coelis 15. Deo gratias. Secundum magisterium Domini nostri addidisti, qui es in coelis. Singulos enim patres habebamus in terris, unum invenimus simul in coelis. Pater noster, qui es in coelis: ipsum invocas Patrem. Pater noster unam coniugem voluit habere: qui ergo adoramus unum Patrem, quare non agnoscimus unam matrem? Si natum te dicis de alia, et de sinu alieno ipsa te peperit. Quod dixi, non omnes intellegere potuistis. Novimus per legitimas coniuges factum esse, ut etiam qui non de legitimis coniugibus nascerentur, in eadem haereditate sociarentur: hoc voluntas coniugis fecit. Nam Ismael exhaeredatus est. Ipsum Sara pepererat, etsi de utero alieno. Sara pepererat utero alieno, voto suo. Ipsa enim dixit: Volo enim de ista mihi filios facias. Et ideo fecit Abraham 16. Uxor enim non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter, vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 17. Nam filius esset, si non superbisset. Superbus est exhaeredatus Ismael. Erexit enim ancilla cervicem, ut diceretur : Eice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac 18. Nam vis nosse quid valeat pax, quid valeat concordia, quid valeat humilitas, et quid impediat superbia? Ismaelem exhaeredavit, filios autem ancillarum de Iacob, quia et illi ut nascerentur coniugia iusta voluerunt: filios ergo ancillarum de Iacob, novimus in unam haereditatem advocatos. Simul numerati sunt omnes patriarchae duodecim, nullum ab altero uteri diversitas separavit, quia omnes caritas sociavit. Quid interest ergo ubi Baptismum acceperis? Baptismus meus est, dicit tibi Sara; Baptismus meus est, dicit tibi Rachel. Noli superbire, veni ad haereditatem: maxime quia ipsa haereditas non est illa terra quae data est filiis Iacob. Filiis Israel data est terra: quanto a pluribus possidebatur, tanto plus angustabatur. Haereditas nostra pax vocatur. Testamentum lego: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis 19. Simul teneamus quod dividi non potest. Non eam angustat numerosus possessor, quanticumque venerint; sicut promissum est: Sic erit semen tuum tamquam stellae coeli, et sicut arena quae est ad labium maris: In semine tuo benedicentur omnes gentes 20. Et vidi, inquit in Apocalypsi, multos in stolis albis, et habentes palmas, quos numerare nemo potest, venientes ex omnibus gentibus 21. Veniant, pacem teneant; angusta non fit nostra possessio; angustias non facit, nisi sola dissensio. Ecce, fratres mei, ut angustias adhuc patiamur, dissensio facit fratris nostri: consentiat in pace, et facta est latitudo.

Extra Ecclesiam catholicam totum potest praeter salutem.

  1. Sed quid faciamus, nisi fraternam infirmitatem feramus, et non deficiamus? Sudor iste meus credimus quod erit fructuosus. Dominus Deus noster qui voluit ut veniremus ad vos, qui iussit ut eum quaereremus, qui fecit ut eum interim facie tenus inveniremus, adiutos orationibus vestris faciet nos invenire cor eius, laetari de concordia eius, gratias agere Deo de salute eius, quam non potest habere nisi in Ecclesia catholica. Extra Ecclesiam catholicam totum potest praeter salutem. Potest habere honorem, potest habere Sacramenta, potest cantare Alleluia, potest respondere Amen, potest Evangelium tenere, potest in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti fidem habere et praedicare: sed nusquam nisi in Ecclesia catholica salutem poterit invenire. Transeunt enim omnia ista, fratres mei. Modo putat quia magnus erit apud suos, si non consenserit, et dictus fuerit martyr partis Donati. Absit, tollatur in nomine Domini de corde eius iste typhus. Novit et ipse, legit et ipse: Si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 22. Ego non dico: Si aliquas iniurias quasi iactet se passum esse pro parte Donati, aut aliqua damna terrena, nihil ei prodest. Ego plus dico: Si patiatur foris inimicum Christi, non Catholicum fratrem suum quaerentem salutem eius, sed inimicum Christi si foras patiatur, et dicat ei foras ab Ecclesia Christi inimicus Christi: Pone thus idolis, adora deos meos; et non adorans occidatur ab inimico Christi: sanguinem fundere potest, coronam accipere non potest.

Certe Donatistae persecuti sunt Caecilianum.

  1. Ipsi noverunt, quando in Collatione nostra fuerunt, quam Carthagine habuimus, quomodo confessi sunt, quia parentes eorum fecerunt persecutionem Caeciliano episcopo. Tunc a Catholica discordantes, schisma fecerunt: persecuti sunt illum parentes ipsorum, id est, primi qui fecerunt partem Donati, persecuti sunt Caecilianum, perduxerunt illum persequendo usque ad iudicium Imperatoris. Miserunt crimina ipsius Imperatori, quae vera non existebant. Iussit audiri causam Imperator. Audita est apud episcopos, falsa illa crimina inventa sunt, absolutus est Caecilianus. Nec illi a persequendo destiterunt, sed Imperatorem saepe interpellaverunt, ubi postea iudicem causae constituerunt. Et ipse inter partes audivit et cognovit. Cognovit Imperator, innocentem Caecilianum iudicavit. Et cum hoc obiceremus, contenderunt nobiscum et dixerunt, quia Caecilianum damnarit Imperator in exsilium: quod falsum est. Sed tamen videte quid dixerunt: Quia persequentibus maioribus suis ad- ductus est ad Imperatorem Caecilianus, et missus in exsilium. Gesta legimus, prosecutiones ipsius sunt, manus ipsius tenentur subscribentis verbis suis; intendite, obsecro vos, diudicate modo causam nostram. Certe persecuti sunt maiores sui Caecilianum, certe ad Imperatorem perduxerunt, certe ut damnaretur fecerunt. Nolo dicere quia non est damnatus: nolo dicere quia innocens est pronuntiatus. Sed hoc sit quod dicunt. Quando eum persequebantur, quando damnari fecerunt, tunc quid erat Caecilianus? Quando persecutionem patiebatur a maioribus istorum, quid erat? Dicatur mihi, quid erat? Christianus erat? catholicus erat? aut quid erat? Non dicunt: Non erat catholicus; sed: criminosus. Possunt ergo pati persecutionem a sanctis homines criminosi. Prorsus hoc accipiamus: criminosus erat Caecilianus, qui persecutionem patiebatur. Sic enim non dico: Mentiebantur; sed fallebantur: ut et nos illis consentiamus, criminosus erat. Qui faciebant, quid erant? Quod vis elige: si iniqui erant, desere iniquos, veni ad nos. Si autem sancti erant, potest ergo fieri ut sancti persequantur iniustum. Noli nobis irasci, si persequimur; noli dicere: Iniusti estis qui persequimini. Iam enim ostendistis quia fieri potest ut et iusti persequantur iniustum. Fieri potest, aut non potest? Unum de duobus dicatur mihi. Si fieri non potest: quare vestri persecuti sunt Caecilianum? Si autem fieri potest: quid miraris? Quid laudas poenam, et non ostendis causam? Beati, ait Dominus, qui persecutionem patiuntur. Adde, propter iustitiam 23, et separasti latrones, separasti maleficos, separasti adulteros, separasti impios, separasti sacrilegos, separasti haereticos. Tales persecutionem patiuntur, sed non propter iustitiam.

Donatistarum persecutio rapuit ad mortem, gloriosior Ecclesiae persecutio ad salutem trahit.

  1. Et tamen qualem persecutionem patitur frater noster, qui adductus est ad nos? Ipsa est persecutio gloriosior: de illa prorsus profiteor. Reprehendat qui vult, talem persecutionem profiteor. Psalmum lego: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar 24. Si recte persequor occulte proximo detrahentem, non rectius persequor Dei Ecclesiam publice blasphemantem, quando dicit: " Non est ipsa "; quando dicit: " Nostra est quae in parte est "; quando dicit: "Illa meretrix est "? Ergo blasphemantem Ecclesiam non persequar? Persequar plane, quia membrum sum Ecclesiae: persequar plane, quia filius sum Ecclesiae. Ipsius voce Ecclesiae utor, ipsa Ecclesia per me dicit in Psalmo: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant 25. Deficiant in malo, proficiant in bonum. Fratres, ne putetis aliquid novum factum esse fratri nostro. Pars Donati quando praevalebat Constantinae, laicum nostrum catechumenum natum de parentibus catholicis, Petilianum tenuit, vim fecit nolenti, scrutata est fugientem, invenit latentem, extraxit paventem, baptizavit trementem, ordinavit nolentem. Ecce qualem violentiam fecit in nostro. Rapuit illa ad mortem, nos non trahimus ad salutem?

Aderit Dei misericordia, adiuvantibus orationibus vestris, ut sit fructuosus labor noster.

  1. Haec locutus sum Caritati vestrae, propter illud quod dixistis: " Aut hic, aut nusquam " 26. Hoc enim et nos volumus, ut " hic, hic " sed in pace, " hic, hic " sed in unitate, " hic, hic " sed in caritatis societate. Tunc bene " hic ". Nam <si non sic>, melius " nusquam " quam " hic ". Sed praestet Dominus, ut " hic " potius quam "nusquam ". Si non hic, absit ut non alibi, absit: hic, aut alibi. Audistis, audivit. Quid in eius animo Deus egerit, ipse novit. Nos enim aurem forinsecus percutimus; ille novit intus loqui, ille intus praedicat pacem, nec cessat praedicare si audiatur. Aderit misericordia eius, adiuvantibus orationibus vestris, ut sit fructuosus labor noster. Tamen si hodie communicare noluerit, quamvis fatigari non debeamus, sed instare quantum possumus, debeamus; nec sic tamen fatigari debemus. Differre possumus, auferre instantiam nostram nec possumus, nec debemus. Aderit ille qui huc illum ad nos perduxit, ut nos faciat cum illo in unitate vobiscum et in sua pace gaudere.