Migne Patrologia Latina Tomus 40
AugHip.SeIvDeS 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
CAPUT PRIMUM.
1. Catechumeni signo crucis et sacramentis variis ad Baptismum praeparantur. Renuntiationis professio. Dum per sacratissimum crucis signum vos suscepit in utero sancta mater Ecclesia, quae sicut et fratres vestros cum summa laetitia spiritualiter pariet, nova proles futura tantae matris, quousque per lavacrum sanctum regeneratos verae luci restituat, congruis alimentis eos quos portat pascat in utero, et ad diem partus sui laetos laeta perducat: quoniam non tenetur hac sententia Evae, quae in tristitia et gemitu parit filios (Gen. III, 16), nec ipsos gaudentes, sed potius flentes. Haec solvit quod illa ligaverat, ut prolem quam per inobedientiam sui morti donavit, haec per obedientiam restituat vitae. Omnia sacramenta quae acta sunt et aguntur in vobis per ministerium servorum Dei, exexorcismis, orationibus, canticis spiritualibus, insufflationibus, cilicio, inclinatione cervicum, humilitate pedum, pavor ipse omni securitate appetendus; haec omnia, ut dixi, escae sunt, quae vos reficiunt in utero, ut renatos ex Baptismo hilares vos mater exhibeat Christo. Accepistis et Symbolum, protectionem parturientis contra venena serpentis. In Apocalypsi Joannis apostoli scriptum est hoc, quod staret draco in conspectu mulieris quae paritura erat, ut cum peperisset, natum ejus comederet (Apoc. XII, 4). Draconem diabolum esse, nullus vestrum ignorat. Mulierem illam virginem Mariam significasse, quae caput nostrum integra integrum peperit, quae etiam ipsa figuram in se sanctae Ecclesiae demonstravit: ut quomodo filium pariens virgo permansit, ita et haec omni tempore membra ejus pariat, virginitatem non amittat. Ipsas sententias sacratissimi Symboli adjuvante Domino exponendas suscepimus, ut quid singulae contineant, vestris sensibus intimemus. Parata sunt corda vestra, quia exclusus est inimicus de cordibus vestris. Mundata est domus, non remaneat inanis; ne cum vacuam desertor invenerit, adducat secum alios septem nequiores se, et efficiantur hominis illius posteriora, ut Evangelium loquitur, pejora prioribus (Luc. XI, 26). Mox ut exclusus fuerit pessimus invasor, introducatur optimus possessor. Quis est invasor? Diabolus. Quid invasit? Hominem quem non fecit, insuper et decepit. Promisit ei immortalitatem, et propinavit iniquitatem. Huic vos renuntiare professi estis: in qua professione, non hominibus, sed Deo et Angelis ejus conscribentibus, dixistis, Renuntio. Renuntiate non solum vocibus, sed etiam moribus; non tantum sono linguae, sed et actu vitae; nec tantum labiis sonantibus, sed operibus pronuntiantibus. Scitote vos cum callido, antiquo et veternoso inimico suscepisse certamen: non in vobis post renuntiationem inveniat opera sua, ne jure vos attrahat in servitutem. Deprehenderis enim et detegeris, christiane, quando aliud agis et aliud profiteris: fidelis in nomine, aliud demonstrans in opere, non tenens promissionis tuae fidem; modo ingrediens Ecclesiam orationes fundere, post modicum in spectaculis histrionibus impudice clamare. Quid tibi cum pompis diaboli, quibus renuntiasti? Utquid claudicatis ambobus inguinibus? Si Deus est, ite post illum: si mundus est, ite post illum. Si Deus eligitur, serviatur illi secundum ipsius voluntatem: si mundus eligitur, utquid fictum cor quasi Deo accommodatur? Quisquis contempto Deo sequeris mundum, et ipse te deserit mundus. Non vis bonus implere voluntatem Dei, et de te malo impletur voluntas Dei. Sequere adhuc quantum potes fugitivum, et si potes apprehende eum, tene eum: sed video, non potes, fallis te. Ille enim labiles motus suos torrentis ictu percurrens, dum te videt inhaerentem sibi et tenentem se, ad hoc te rapit, non ut salvet, sed ut perdat te. Quid tibi cum pompis diaboli, amator Christi? Noli te fallere: odit enim Deus tales, nec inter suos deputat professores, quos cernit vitae suae desertores. Ecce ruinosus est mundus, ecce tantis calamitatibus replevit Deus mundum, ecce amarus est mundus, et sic amatur! Quid faceremus, si dulcis esset? O munde immunde, teneri vis periens; quid faceres si maneres? Quem non deciperes dulcis, si amarus alimenta mentiris? Vultis, dilectissimi, non inhaerere mundo? Eligite amare Creatorem mundi; et renuntiate pompis mundanis, quibus princeps est diabolus cum angelis suis.
CAPUT II.
2. Fides praecedat, ut visionis merces sequatur. Omnes mali sumus. Credite. Sic crede, ut desideres videre quod credis. Dicit aliquis: Ecce credo et desidero videre quod credo; utinam mihi ostenderetur, ut fides mea ipsa visione laetaretur! Si nunc videres, non crederes: ideo credis, quia non vides; sed ita crede, ut videas. Fides, opus est: visio Dei, merces est. Praepostere vis accipere mercedem, qui non laborasti in opere. Nonne omni operanti penes te, recte a te merces non datur, nisi opus perficiatur? Quod agis cum servo tuo, hoc pete a Domino tuo. Tibi confert, quod per fidem te exercet: differendo visionem suam, commendat donum suum, non negat; ut amplius desideres dilatum, ne vilescat cito datum. Nec tamen te deserit, qui utiliter nunc visionem suam subtrahit: oculi tui eum non capiunt. Caeterum ipse te omni tempore attendit. Adhibe oculos fidei. Nonne faciem ejus respicis, cum in ejus unigenito Filio credis? Nonne manus ejus vides, cum universam creaturam attendis? Nonne os ejus audis, quando praecepta ejus recitari advertis? Orationem tuam quomodo fundis, nisi scias te ad illum pervenire, de quo dicit propheta: Ecce oculi Domini super justos, et aures ejus ad preces eorum (Psal. XXXIII, 16)? Si autem et pedes ejus quaeris nosse, audi quos voluit esse pedes suos: Quam pretiosi pedes, inquit, eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. LII, 7)! Conscripsimus membra: sed non in his membris humanis continetur Deus, quoniam non est in loco, sed ubique totus est. Diximus secundum modum intelligentiae humanae, non secundum ineffabilem virtutem majestatis divinae. Vis nosse qualis sit? Vide facturam, et intelliges factorem; perscrutare quae fecit, et intelliges eum qui omnia creavit. Ecce ait Deo propheta: Coeli coelorum non te capiunt (II Par. VI, 18). Et quem non capiunt spatia coeli, capiunt angustiae cordis humani, ipso dicente: Inambulabo in illis, et inhabitabo (II Cor. VI, 16). Et Dominus Jesus: Qui me diligit, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum: et veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 21 et 23). Ecce qualem te fecit Omnipotens qui te creavit Agnosce te prius qui sis, et cognosces qui te fecit qui sit. Rex terrenus, ideo mortalis, quia visibilis: Rex coelestis immortalis, et invisibilis. Rex terrenus cum nihil creaverit, omnia tamen in potestate accepit: et non credis Regem qui omnia creavit, quod cuncta gubernet et regat? quomodo, inquis, cuncta gubernat et regit? Ecce tanta mala fiunt in mundo, et non vindicat! O homo, ideo negas ejus potentiam, quia magnam ille exhibet patientiam? Peccantem quidem impunitum non dimittit; servat, aut poenitendo corrigendum, aut ultimo judicio puniendum. Crede mihi, o tu quisquis es qui de malis quereris, quoniam omnes mali sumus. Si, ut vis, Deus malis statim retribueret mala, nullus remaneret qui de alio murmuraret. Sed ideo ille Rex magnus, qui novit quomodo regat quod creavit, non implet voluntates perversas, sed suam perficit rectam, ut te doceat, patientiam suam. Non tu Deum velis convertere ad furias tuas: regat te qui fecit te; nam si volueris regi a te, statim cades per te. Tamdiu primus homo ille stetit, quamdiu Deo adhaesit: dimisit, et dimissus est. Voluit probare vires suas, et invenit miserias et nostras et suas. Quam bonum illi esset, si hoc faceret quod Psalmus admonet: Jacta in Domino curam tuam, et ipse te enutriet (Psal. LIV, 23). Si tunc ille homo noluit esse cautus, nunc homo caveat vel expertus. 3. Confiteamur, intelligamus habere nos Regem immortalem et invisibilem: quem nemo hominum vidit, nec videre his oculis potest (I Tim. VI, 16). Apostoli haec verba sunt.
CAPUT III.
De visione Dei. Moyses quomodo videbat Deum. Si nemo hominum vidit, quomodo locutus est cum Moyse os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum? Irruit quaestio non parva. Ait enim Dominus: Non quomodo cum aliis per aenigmata, ita loquar ad Moysen famulum meum; sed os ad os loquar illi. Et subjunxit Scriptura quae supra diximus: Quoniam loquebatur Moyses cum Deo os ad os, sicut quis loquitur ad amicum suum. Si os ad os loquebatur cum eo, et videbat eum, quomodo verum est illud apostolicum, quod Deum nemo vidit unquam, nec videre potest? Si autem videbat eum Moyses, quid est quod idem ipse post paululum pro magno petit, et dicit, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi faciem tuam; et Dominus illi, Facies quidem mea non videbitur tibi: non enim videbit quis faciem meam et vivet? Ubi est illud quod videbat? Et si videbat, cur desiderabat videre quod videbat? At quomodo illi negabatur id quod jam demonstrabatur? Exercet ingenium quaerentis. Videbat Moyses Deum non oculis corporeis, sed oculis mentis. Et quia lux illa perpetua, quae Deus est, plus eum quam caeteros illustraverat, ideo dictum est, Os ad os loquebatur illi: ac si diceretur, Plus omnibus manifestatus est illi. In eo autem quod dictum est, Non enim quis poterit videre faciem meam et vivere; ostensum est neminem his oculis corporeis Deum posse videre. Quid autem concessum sit fidelissimo famulo Dei Moysi, ne tam magnum ejus desiderium in omnibus frustraretur, debet nosse Charitas vestra. Dictum est illi a Domino, sicut eadem Scriptura narrat: Vade, ascende super petram in Horeb, et sta ibi; et transiet claritas mea ante te, et posteriora mea videbis: facies autem mea non videbitur tibi (Num. XII, 8, et Exod. XXXIII, 13-23). Ne forte subrepat perversus intellectus, aut haereticus sensus, et putet quis Deum esse corporeum, vigilet pia fides et catholica doctrina. Mysticis enim figuris loquitur divina Scriptura, servans rebus tempora, quibus recognitis manifesta exerceat veritate: quoniam nec hoc vacat a mysterio, quod in monte Horeb super petram jussus est ascendere Moyses, et stare. Ipsa est illa petra, quae percussa produxit aquas populo sitienti (Exod. XVII, 6): de qua dicit sanctus David, Disrupit petram, et fluxerunt aquae (Psal. LXXVII, 20). Apostolus autem exponens hoc ait: Patres nostri escam spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant enim de spirituali consequente eos petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4 et 5) Ipsa sunt illa posteriora Dei, Christus Dei. Hoc vidit Moyses prophetando, quod Paulus exponit dicendo: Cum venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Galat. IV, 4). Mulierem hic ponit, consuetudinem servans locutionis hebraeae, quae omnes feminas mulieres appellat. Nam scriptum est, Servate mulieres quae nondum cognoverunt virum (Num. XXXI, 18): et de ipsa Eva dictum est, Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22); antequam illam viro conjungeret, eam mulierem appellavit.
CAPUT IV.
4. Christi Nativitas. Fides autem et veritas hoc praedicat, quod Christus sit natus ex virgine. Sic accepistis, sic vos credere dixistis, Credo. Haec nativitas Dei et hominis facta est causa hominis: ut sublimis illa Majestas procedens ex corde Patris, infunderet se in utero matris, causa exegit pietatis; ut homo inveniretur perditus, et Deo Patri per Mediatorem restitueretur inventus. Mira tamen haec nativitas secunda, fratres dilectissimi. Caeterum illam primam qua de Patre natus est sine aliqua matre, quis enarrabit? Si hanc non possumus explicare, illam quando valemus vel inchoare? Si haec ita nos exercet, ut fidei det locum; illam quando attingimus, quam nec corda potuerunt comprehendere Prophetarum? De hac tamen secunda mira et ineffabili dicamus aliquid, quod factum est pro nobis, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I, 14). Quis enim non expavescat, cum audit Deum natum? Audis nascentem, vide in ipso ortu miracula facientem. Alvus tumescit virginis, claustrum pudoris permanet: impletur uterus matris sine ullo complexu patris, sentit prolem quae se ignorabat conjugem. Angelus ad virginem loquitur, a virgine cor praeparatur, Christus fide concipitur. Miraris haec? Adhuc mirare. Parit mater et virgo, feta et intacta: nascitur filius sine homine patre, qui fecit et ipsam matrem. Factor omnium fit inter omnia: portatur manibus matris rector totius orbis: lambit ubera, regens sidera: tacet, et Verbum est. Necdum per linguam se demonstrabat quis esset, et universa creatura suum natum indicat Creatorem. Angeli pastoribus annuntiant, stella Magos invitat: rusticitas pastorum admonitionem exigit Angelorum, curiositas Magorum instructa est lingua coelorum. Magi Judaeorum regem praedicant, Judaei abnegant: illi quaerunt adorare, isti quaerunt occidere. Dicunt Magi Herodi regi quem quaerunt natum Regem: dicunt Judaei ex qua civitate Christus surgat regnare. Utrique praedicant, utrique confitentur: sed illi aliter, isti aliter; illi, ut inventus adoretur; isti, ut captus necetur. O Judaei, ad hoc ferentes in manibus lucernam Legis, ut aliis viam demonstretis, et vobis tenebras ingeratis: ecce Magi primitiae Gentium Christo offerunt munera, non solum aurum, thus et myrrham, verum etiam animas suas; et vos repudiat iniquitas propria, ut illum qui vos venit obligatos liberare, dementes effecti eum quaeratis occidere! Quid vobis profuit, quod prodidistis Herodi, ubi Christus nasceretur? Nonne vos laesistis quam Christo aliquid nocuistis? Audiens enim ille a vobis ubi Christus natus possit inveniri, vestrae gentis infantes continuo praecepit occidi. Saevit Herodes, ut inter multos perdat unum: et plurimos necando se efficit reum, nec occidit quem quaerit hominem Deum. O Herodes, magna tua iniquitas! et infantes necas, et tuae nequitiae testes cumulas; et Christus a te non invenitur, quia nondum venit ejus hora ut patiatur. Teneris quidem persecutor Christi et reus mortis ejus, nihil agendo in ipso: sed dum multa agis contra ipsum, perdidisti te ipsum. Quid metuis talem Regem, qui sic venit regnare, ut te nolit excludere? Quem quaeris, Rex regum est: si velles securus obtinere tuum regnum, ipsi supplicares, ut ab illo acciperes sempiternum Regnet Christus quomodo venit regnare: suscipiat credentes, irrideat persequentes, faciat certantes, adjuvet laborantes, coronet vincentes; donet sanctitatem, amet castitatem, remuneret virginitatem. Gaudete, virgines sanctae, virgo peperit Christum. Non vos contristet sterilitas, quarum fides magna est fecunditas; nec doleatis non vos esse matres, quae spiritualiter generatis, virgines permanetis, filios suscipitis, integritatem non amittitis. Accepistis ab illo nomen maternum, ut decus castitatis in vos permaneat sempiternum. Amate quod estis, servate quod accepistis. Imitamini fideles matrem capitis vestri, sponsi vestri: non vobis denegavit pignora, qui natus est de virgine Maria. Quod tantae matri contulit, et in sua carne servavit, hoc etiam vobis donavit virgo mater, sancta caro Christi, ab omni contagione integra. Sed nec ipsa caro ejus sterilis fuit, dum per eam praedicando spirituales fili os regeneravit ad vitam, et post passionem per totum mundum fructificavit occisa.
CAPUT V.
5. Passio. Crucifixi. Ex hoc omni libertate assumpta, fiduciam sui anima capiat christiana. Non enim erubescere debet in crucifixum se credidisse Christum. Crux illa fidelibus non est opprobium, sed triumphus. Crux illa vexillum nostrum est contra adversarium nostrum diabolum: pugnavit enim Rex noster pro nobis contra adversarium nostrum. Adversarius diabolus noster mortem minando terrebat, sed Christus aeternam vitam promittebat. Adversarius diabolus carnem perempturum se esse dicebat: Rex autem noster ut doceret quomodo ejus exercitus vinceret, in se demonstravit mortem corporis non esse timendam, dum prior ipse pro omnibus dignatus est mori, ne ejus exercitus a diabolo in anima posset occidi. Hoc agebat in illo praelio diabolus, si sibi consentiretur: animas perdere cupiebat, et salutem corporibus promittebat. Christus mori docebat ad tempus, et animam et corpus vivere in aeternum. Ille dicebat, Si mihi consenseritis, dabo vobis vitam istam temporalem; Christus dicebat, Si a me non discesseritis, nec temporalem perditis, et aeternalem accipietis. Diabolus dicebat, Nolite perdere istam lucem; Christus dicebat, Ego qui feci et istam, dabo meliorem. Quod ille promittit, ait Christus noster, in potestate dare non habet, et haec lux mea est, et haec vita a me creata est: sed illa propter quam docendam veni, multo excellentior et melior est. Transite a bono ad melius, ne diabolo consentiendo remaneatis in pejus. In hoc tam magno certamine dum diabolus captivat, Christus liberat; diabolus decipit, Christus redimit; diabolus occidit, Christus restituit. Inter haec omnia ipsum nostrum Regem adversarius diabolus existimavit carne perimendum, tanquam capite prostrato caetera sibi membra facilius subjugaret: falsusque in hoc quod videbat, Deum latere in carne minime cogitabat: inscius tanti sacramenti, quod ille Mediator esset, et ita temperaret Deum in homine, ut hominem conjungeret Deo; occidit quasi potentem hominem defendentem homines, et sensit Deum liberantem omnes quos creaverat homines. Denique in ipsa passione videte spectaculum tanti certaminis. Armatur Judas ut pretio vendat magistrum, et qui erat in numero discipulorum, fit particeps consilii Judaeorum, dat osculum falsum, in quo erat nequitiae signum: fingit pacem plenus malitia in corde. Excitantur Judaei, veniunt cum facibus, laternis et armis: quaerunt multi unum, et veniunt filii tenebrarum, ferentes in manibus lucem, per quam illam veram aliis demonstrarent, quam ipsi caecati corde non poterant retinere. Dominus autem Jesus sciens omnia quae ventura erant super se (non enim aliquid ignorabat qui ad hoc venerat), egressus est ad eos, et ait illis: Quem quaeritis? At illi: Jesum Nazarenum. Ait illis: Ego sum. Quando autem illis dixit, Ego sum, abierunt retro, et ceciderunt in terram (Joan. XVIII, 4-6). Ecce radius verae lucis latens adhuc sub nube carnis, respexit tenebras, et prostravit ad terram. Quomodo tunc Judaei audebunt illam respicere claritatem, quando istam infirmitatem tolerare minime potuerunt? Sed ut impleret propter quod venerat, exsurgunt rursus tenebrae: dat eis potestatem, capiunt tenebrae lucem, non sequendam, sed occidendam; permittit se lux ab eis teneri, duci, suspendi, occidi, ut exspoliatus nube carnis, fulgorem redderet majestatis. Quae tandem acta sunt in illo certamine? Quam fortiores sibi esse videbantur ministri diaboli, dum fremerent dentibus, dum irriderent, dum caput agitarent, dum spineam coronam imponerent, dum vestimenta ejus conscinderent, dum viderent pendentem illum quem viderant miracula facientem, dum fel et acetum darent, dum lancea perfoderent? Qualis vox veluti victoriae eorum fuit dicentium, Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40)? Sed hoc ille per eos clamabat, qui patientiam Christo auferre cupiebat, ut excitatus insultationibus Judaeorum, demonstraret potentiam, sed perderet patientiam. Ille autem Rex fortis, et singulare consilium per quod nascitur et regitur omne sanum consilium, utramque aciem respiciebat, utramque aciem servabat, et patientiae, et potentiae: et quod servavit, exhibuit. Nam et patientiam servavit, quia de cruce non descendit; et potentiam demonstravit, cum de sepulcro surrexit. Dum in cruce pependit, falsa victoria Judaeorum: dum de sepulcro surrexit, vera confusio Judaeorum, et sempiterna victoria Christianorum. Dum in cruce pependit, moesti, contristati, dispersique discipuli: dum de sepulcro surrexit, gaudentes, una in domo sunt congregati. Dum in cruce pependit, diffidentia discipulorum: dum de sepulcro surrexit, congregatio Gentium. Dum in cruce pependit, timore negavit Petrus: dum de sepulcro surrexit, amore totus credit mundus. Non solum tunc actum est hoc certamen, sed nunc agitur: pugnatur, laborant membra Christi urgente adversario, resistitur illi; quoniam caput nostrum jam sedet in coelo. Ad hoc ille pugnare voluit, ut te doceret quomodo vinceres. Sed si vires tuae parvae sunt, ipsum invoca salvatorem, ipsum invoca adjutorem. Cum te perspexerit fideliter invocantem, qui pro te pependit in ligno, et hic victoriam, et coronam victoriae praeparabit in coelo.
CAPUT VI.
6. Resurrectio Tertia die. Triduana mors Domini per Prophetas et praedicta est, et promissa, et impleta. Nam Osee propheta ait, Post biduum suscitabit nos, die tertia veniemus, et quasi ante lucem paratum illum inveniemus (Osee VI, 3): ostendens nos in illo resurgere, quoniam dignatus est carnem in qua moreretur a nobis accipere. Quid jam dicam de figura illa Jonae prophetae, quem ipse Dominus expressius demonstrans, ait ad Judaeos: Generatio haec, generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita oportet esse et Filium hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 39 et 40). Ipsam figuram propheticam comparando, breviter percurramus. Missus est Jonas ad civitatem Ninive, ut ejus finem praedicaret: missus est Christus a Patre, ut finem mundi omnibus demonstraret. Fugit Jonas in Tharsis a facie Domini: fuga Jonae, velox transitus Christi; de quo dicit Propheta, Exsultavit ut gigas ad currendam viam (Psal. XVIII, 6). Ascendit navem Propheta fugiens: lignum Christus ascendit, per mare hujus saeculi transiens. Irruit tempestas magna in mari: perturbatio maris, perfidia Judaeorum. Data est sors, ut propheta fugitivus in mare mitteretur: sors data est super Christi vestimenta, ut unitas omni mundo praedicaretur. Projectus est e navi in mare Jonas: mors Christi in cordibus Gentium collocata est. Susceptus est a bestia Propheta, custodiendus, non comedendus: audi hic ipsius vocem Christi per sanctum David, Non derelinques animam meam apud inferos, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10). In ventre bestiae marinae positus Jonas sanctus oravit: in inferno Christus descendens mortuos suscitavit. Tertio die Propheta littori incolumis est redditus: die tertio Christus de sepulcro surgens, super coelos est exaltatus. Ad praedicationem Jonae per poenitentiam salvata est civitas: per Christi praedicationem sancta Jerusalem redempta est civitas.
CAPUT VII.
7. Ascensio. Assumptus in coelum. Qui descendit, ait Apostolus, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Quis est qui descendit? Deus homo. Quis est qui ascendit? Idem ipse Deus homo. Agnoscat se omnis homo, quoniam propter hominem Deus factus est homo. Quod pro te suscepit, levavit in coelum; terrenumque corpus fecit coeleste. Si credis et tu quod possis resurgere, et in coelum ascendere; quia certus es de tanto pignore, securus eris de tanto munere. Regnat homo jam susceptus a Christo, ad dexteram Patris sedens; et ut sui ab illo regnum accipiant, vocat, invitat, hortatur. Festinet ad eum omnis anima quae avida est gloriae, pergat ad talem regem, a quo ut accipiat potestatem, non ei pretium pecuniae dabit; sed plenam perfectamque fidem cum ad eum attulerit, etiam angelos judicabit.
CAPUT VIII.
8. Secundus adventus ad judicandum. Inde venturus. Quis est iste qui exspectatur venturus mortuos vivosque judicare, nisi ille homo qui pro nobis dignatus est in cruce pendere? Homo susceptus exspectatur ut veniat. Caeterum secundum id quod Deus est, et Patri aequalis est, semper judicat, et semper praesens est. Veniet autem Redemptor noster in ea forma in qua assumptus est, ut impleatur illud quod de eo ait propheta Zacharias, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Videbunt ergo Judaei Deum hominem semper regnantem, quem negando desperaverant morientem. Judicabit eos in animis mortuos, qui venturus est resuscitare mortuos. Duobus enim modis haec sententia accipitur: Vivi et mortui in anima; item vivi et mortui in corpore. Secundum priorem, judicabit vivos in anima, credentes; et mortuos in anima, fidem nullam habentes: secundum posteriorem, judicabit vivos in carne, quos praesentes invenerit ejus adventus; judicabit et mortuos in carne, quos resuscitaturus est Deus excelsus. Eligamus, dilectissimi, ut vivos nos inveniat ejus adventus in anima; ne peccando simul ab illo damnetur caro et anima. Finis mundi in proximo est; et si, ut quidam putant, in proximo non est, dies ultimus uniuscujusque nostrum incertus est. Quid differimus, si ad beatam vitam tendimus? Corrigamur, dum tempus est emendemur; bonas causas habeamus, ut futuram diem judicii non timeamus.
CAPUT IX.
9. De Spiritu sancto. Credo in Spiritum sanctum. Spiritus sanctus Deus est, Patre Filioque non minor; sed una majestas, una potestas, inseparabilis Trinitas, indivisibilis sanctitas, simul ubique tota: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus, non tres dii, sed Trinitas unus Deus. Nec tempore separatur Filius a Patre, quoniam aeternum Verbum Patris est: nec major est Filio Pater, quoniam aequalem genuit Deus Deum sine tempore, per quem fecit tempora. Nec Spiritus sanctus minor est Patre et Filio; cum sit charitas atque concordia Patris et Filii. Quomodo enim Filius minor est Patre, ut arianus haereticus praedicat, cum Apostolus eum dicat Dei Virtutem et Dei Sapientiam (I Cor. I, 24)? Si Virtus et Sapientia Patris Filius est, qui eum minorem dicit, Deo Patri contumeliam facit; quoniam eum et minorem sapientiam et infirmam virtutem in se habere contendit. Aut quomodo Spiritum sanctum minorem praedicat etiam Filio, cum membra Christi templum Apostolus ponat Spiritus sancti? Vos, inquit, estis corpus Christi et membra (Id. XII, 27): et alio loco, Nescitis, inquit, quia membra vestra templum in vobis est Spiritus sancti (Id. VI, 19)? Quomodo Deus non est, qui templum habet: aut quomodo minor est Christo, cujus membra templum habet? Non sunt diversi gradus, ubi est una Trinitas et trina aeternitas. Qui enim diversos gradus componit, ipse se ab unitate praecidit. Quomodo exsulias, ariane, quod teneas veritatem, cum te malus error a catholica doctrina separans, haereticumque protestans a communione totius orbis secernens in uno angulo damnaverit? Cavete, fratres, doctrinas haereticorum, tanquam insidias luporum. Oves Christi, audite vocem pastoris vestri. Qui intrat per ostium in ovile ovium, ille pastor est, ait: qui autem ascendit per aliam partem, fur est et latro (Joan. X, 1, 2). Cavete fures, cavete latrones: non quiescit pastor clamare, non sinit etiam suos canes facere. Non se sequestret ovis a summo pastore, ne ipsa se in depraedationem nequissimi offerat luni raptoris.
CAPUT X.
10. De remissione peccatorum. In remissionem peccatorum. Fortiter tenete, fideliter sperate, patienter exspectate: reddetur vobis novitas per Baptismum, vetustate discedente; deonerabitur anima sarcinis peccatorum, ut libertate novae vitae induta, adversus diabolum cum adjutorio divino valeat fortiter dimicare, eumque a quo superata est ita superet, ut in regno Dei translata, de hoste devicto secura, regnet cum suo capite Christo.
CAPUT XI.
11. De resurrectione carnis. Carnis resurrectionem. Magna fides est necessaria, quoniam magnum praemium promittitur. Nec attendatis quid nunc fit, sed quid tunc fit: quod enim nunc fit, multos movet. Quem enim non movet, cum videt tantam speciem, tantam pulchritudinem, tantumque decorem, hominem formatum resolvi in pulveres, ossa dispergi, terram terrae mandari? Non te ista, christiane, deterreant. Seminatus est homo, non perditus. Anima quidem discedente habitaculum ejus solvitur: non est enim praesto illa domina, quae curam gerat luteae domus, atque ejus restauret ruinas. Vadit enim, ut magno praemio regnum comparet sempiternum. Quid ergo metuis, o anima? Christo Domino dicata es; atque ipso donante bene vivis, et ad regnum Dei pervenire contendis. Utquid formidas vehiculum mortis? Proficisceris quidem, et injuriam patietur ad tempus caro tua: reverteris cum summo Rege regnans, et talis tibi reddetur quae nequeat corrumpi, et tecum maneat sempiterna. Si ad hoc pergis ut melior efficiaris, non credis quoniam meliori et in regno coelorum quodam modo administranti melius tibi praeparabitur hospitium? Si haec terrena, lutea, fragilis, tantam tibi exhibuit pulchritudinem; restaurata et coelestis effecta qualem tibi exhibebit decorem? Si hanc tantum diligis, quae paululum manet et transit in tempore; illam quantum amabis, quae decore suo nunquam carebit, quoniam in aeternum vita manebit?
CAPUT XII.
12. De vita aeterna. Hoc sequitur in sancto Symbolo, quod omnia quae credimus et speramus, in vita aeterna percipiamus. Vita aeterna, dilectissimi, nunquam vilescat, semperque dulcescat. Si amatur vita, quare non quaeritur vera? Si amatur vita, talis quaeratur quae nunquam finiatur. Et si amatur, quare non quaeritur? aut si quaeritur, quia hic non est, ad eum locum ubi est quare non festinatur? Quid, quod etiam ultro se nobis ipsa vita ingessit? Christus est enim Deus verus et vita aeterna. Venit ad nos perditos et redemit inventos: venit huc ad regionem mortalium ipsa vera vita: dedit gustum saporis sui; gustavimus, vidimus quoniam suavis est. Praecessit nos, invitavit ut sequamur; et ad tam magnum illud donum, cujus talem suscepimus gustum, sequi formidamus? Venit ad te vita; repende vicem, veni et tu ad illam. Suscepit vehiculum mortis, ut transiens liberaret te: suscipe et tu mortem, ut cum ad illam veneris, ita ab illa suscipiaris, ut nunquam moriaris.
CAPUT XIII.
13. De sancta Ecclesia. Sanctam Ecclesiam. Propterea hujus conclusio sacramenti per sanctam Ecclesiam terminatur, quoniam si quis absque ea inventus fuerit, alienus erit a numero filiorum: nec habebit Deum Patrem, qui Ecclesiam noluerit habere matrem; nihilque ei valebit quod credidit vel fecit tanta bona sine fine summi boni. Ecclesia, mater est spiritualis: Ecclesia, sponsa Christi est; gratia ejus dealbata, pretioso sanguine dotata. Totum possidet quod a viro suo accepit in dote. Lego tabulas matrimoniales ejus, recitabo. Audite, haeretici, quid scriptum sit: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes (Luc. XXIV, 47). Omnes gentes totus mundus est. Ecclesia totum possidet, quod a viro suo accepit in dote. Quaecumque congregatio cujuslibet haeresis in angulis sedet: concubina est, non matrona. O haeresis ariana, quid insultas, quid exsufflas, quid etiam ad tempus multa usurpas? Injuriam a te patitur domina ab ancilla; multas ei ingeris contumelias: licet haec doleat, non te magno metuit sponsa Christi sancta Catholica. Cum enim respexerit ille sponsus, ejicieris tu ut ancilla cum filiis tuis; quoniam non erunt haeredes filii ancillae cum filiis liberae (Gen. XXI, 10). Cognoscatur una sancta et vera regina Catholica, cui regnum Christus tale dedit, quod eam per totum mundum diffundens, ab omni macula et ruga mundans, totam pulchram suo adventu praeparavit.