Sermo III de symbolo (ed. Migne)

This is the stable version, checked on 19 Ianuarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo II de symbolo
(ed. Migne)
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 40


AugHip.SeIiDeS2 40 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

CAPUT PRIMUM.

1. Pompae diaboli, quibus renuntiant baptizandi. Sacramentum Symboli quod accepistis, memoriaeque mandatum pro vestra salute retinetis, noveritis hoc esse fidei catholicae fundamentum, super quod aedificium surrexit Ecclesiae, constructum manibus Apostolorum et Prophetarum. Aedificium enim domus Dei, lapides sunt vivi: quod estis vos. Ita enim credentibus scribit Apostolus: Nescitis, inquit, quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Sed et apostolus Petrus alloquens fideles, Vos, inquit, tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem (I Petr. II, 5). Quisquis huic aedificio conjungi desiderat, renuntiet diabolo, pompis et angelis ejus. Pompae diaboli sunt quaeque illicita desideria, quae turpant, non quae exornant animam; ut sunt desideria carnis, desideria oculorum, ambitiones saeculi. Ad concupiscentiam carnis pertinent illecebrae voluptatum: ad concupiscentiam oculorum, nugacitas spectaculorum: ad ambitionem saeculi, insana superbia; ubi est fumus inflatus, ut homo positus in aliqua potestate, hominem se esse non agnoscat, cum de homine judicat. Qui ergo vult mundum vincere, tria ista vincat quae sunt in mundo: et per haec illum vincit etiam, qui suadendo per superbiam decepit mundum.

CAPUT II. 2. Cultus idolorum reprehenditur. Postquam autem homo renuntiando diabolo excludit pessimum invasorem, introducat optimum possessorem; credat in Deum Patrem omnipotentem, etc. Magnum donum gratiae, credere et intelligere Deum. Sed quid propheta dicit? Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). Credamus ergo, ut intelligamus, sed oremus, ut mereamur videre quod credimus. Peccata enim, et auctor peccati diabolus separavit animam a Deo: et dum creatura secuta est seductorem, suum deseruit salvatorem; facta est ruina magna: et erravit anima, ut pro vero Deo coleret idola, et adoraret ipsa quae fecit, deserendo illum a quo facta est. Adorando enim lapidem nullam habentem vitam, ipsa perit, deserendo Deum qui est ejus vera et aeterna vita. Hinc error omnis, et desertio bonorum: hinc cultus Paganorum, et perversitas haereticorum. Et erraverunt animae per diversas voluptates et perversas, ut alii colerent solem, alii lunam et stellas, alii montes, alii lapides et quaeque virgulta, ut sibi quisque credidit invenisse, non adjutorem Deum, sed deceptorem diabolum: atque ita per diversa anima erravit a Creatore suo, ut omne quod ei dederat Deus ad servitium, hoc illa coleret ut Deum. Nonne omnia propter hominem creata sunt? Legat quis Scripturas sanctas, et inveniet Deum dixisse homini, quem de limo terrae formavit: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus; et habete potestatem piscium maris, et avium coeli, et pecorum terrae. Et paulo post: Ecce, inquit, dedi vobis omnia in usum et ad escam (Gen. I, 28, 29). Eos autem qui Scripturas sanctas legere nolunt, ipsa rerum natura, ipseque mundus operibus famulatus sui incredulos sua quadam voce convincit, et animam perversam increpans dicit: Quid est, misera, quod erras in me, et degener facta oblita es a quo quanta creata sis, cui coelum et terra tam pulchra domus nullis meritis praecedentibus constructa est? Respondent et singula quaeque elementa clamantia, et ipsis suis operibus suum demonstrantia artificem. Clamat coelum: Non sum Deus: nam si Deus essem, nulla me nubilatio obumbrare potuisset, nec tenebrae succederent luci meae; sed lux integra, incorrupta, inviolataque mansisset, sicut manet lux illa vera quae istam lucem temporalem creavit in me propter te. Clamat et sol: Quid me, homo, colis ut Deum, quem vides ortu occasuque concludi? Deus nec ortum habet, nec occasum: sed tu illum deserendo magnum incurristi casum. Sed consideras magnum atque mirabilem esse me: ego autem agnosco habere super me, qui et me creavit et te. Cum autem opera et splendoris et caloris mei tibi deserviant, quomodo me pro Deo colendum ducis, nisi quia verum Deum colere nescis? Ita luna et stellae istam similem proferunt vocem: Non vides, inquiunt, o homo, spatium nos agere nocturnum, excludi luce, nec terminos transgredi constitutos, quos ad solatium quietis tuae omnipotens artifex terminavit? Non sumus Deus: convincimus falsitatem tuam serviendo tibi ad poenam tuam. Clamat mare, et omnia quae in eo sunt: Non sumus Deus. Praebeo enim, ut mihi jussum est, famulatum, pervium iter carinae suscipiens, motus congruos, flatus ventorum; dirigens gressus, ut ad portum desideratum etiam rapiente te avaritia, nulla interposita tarditate perducam. Animalia vero quae gignuntur ex me, tibi in escam donata esse cognoscis. Cum ergo per omnia agnoscam modulum meum, tu quare deseris ordinem tuum, deserendo omnium creatorem Deum? Clamat terra: Ergone, homo, deitatis mihi nomen adscribis? Ideo non agnoscis quid sim, quia oblitus es qui sis. Non agnoscis materiam tuam; non agnoscis quia limum meum es, ex me quidem formatum, sed, quod non sum ego, animatum. Non agnoscis quia inter omnia animalia quae ex me procreata sunt, tu solus sub Deo pene mundi dominus constitutus es. Merito non intelligis, quia cum esses in honore, non intellexisti: comparatus es jumentis insipientibus, et similatus es illis (Psal. XLVIII, 13).

CAPUT III. 3. Verus Deus abjectis diis falsis colendus. Nos autem, dilectissimi, quibus donatum est credere, nec solem credamus Deum vel regem coeli; nec mare, aut nescio quem regem ejus Neptunum, quem fingit vanitas, non veritas; nec terram et Plutonem: sed credamus in Deum Patrem omnipotentem, universorum creatorem, regem coelorum. Qui enim cuncta quia voluit de nihilo fecit, ipse regit quae fecit. Immortales isti qui a nobis superius commemorati sunt, ideo dii non sunt, quia et comprehendi et videri hic oculis possunt: caeteros autem, quos vani vane colunt, Jovem, Saturnum, Martem, Junonem, Minervam, Venerem, et caetera portenta, non numina bona, sed nomina mala, homines mortales fuisse, etiam eorum litterae clamant, qui talibus erroribus delectantur. Nostrae autem sacrae Litterae qualem Deum praedicent, Paulum audite apostolum: Immortali, inquit, invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria (I Tim. I, 17). Non videtur Deus noster oculis carnis, sed videtur oculis cordis; non videtur ad tempus, sed videtur in aeternum. Sed dicit paganus: Ostende mihi quem colis. Respondeo: Ego quidem habeo etiam modo quem tibi ostendam, sed tu non habes oculos unde videas. Beati enim, ait Salvator noster, mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Cor immundum et tenebris peccatorum obvolutum, Deum quaerit videre? Lux lucet in tenebris, sed tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5). Numquid quia caecus non videt, ideo lux non non lucet? Si nosses, o infidelis, dicere Deo vero, Illumina oculos meos (Psal. XII, 4); videres nobiscum nunc per speculum in aenigmate, ut possis videre facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Si ex operibus intelligeres artificem, ex creatura conjiceres Creatorem. Si expavesceres in te, quia non totum capis te; agnosceres Deum qui fecit te. Non enim vides animam tuam, cum omnia videat anima tua per carnem tuam. Aut si vides animam tuam, dic mihi qualis vel quanta sit: utrum quadra, an rotunda; utrum lenis, an aspera; utrum calida, an frigida; utrum alicujus coloris, an omni colore carens. Video, deficis; ostendere animam tuam qualis sit, non potes. Ecce immortalis est anima tua, et vivificat mortalem carnem tuam. Immortalem dico animam tuam ad utrumque. Si credit, immortalis est ad vitam: si non credit, immortalis est ad poenam. Credimus ergo Deum immortalem et invisibilem; non illum quem vos infideles deum fingitis, simul et adulterantem et tonantem: sed Deum verum, totius mundi fabricatorem atque rectorem.

CAPUT IV. 4. Nativitas Christi ex virgine secundum prophetiam Isaiae. Signa in Christi nativitate. Infantes jussu Herodis occisi fiunt martyres Christi. Homo iisdem quibus perierat gradibus reparatus. Et Filium ejus Jesum Christum: olim promissum per Prophetas. Tenemus quod jam impletum esse cognoscimus. Sed ideo etiam hoc credere jubemur, quia quando factum est, praesentes non fuimus. Aderant tunc Judaei, ex quorum gente ipse Salvator Apostolos elegit, per quos ad nos fides ista pervenit. In ipsa autem gente in qua et ex qua nasci dignatus est, longe antea Isaias propheta praedixerat: Ecce virgo in utero accipiet et pariet Filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14). Et alio in loco, Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Isai. XI, 1): virgam significans virginem Mariam, et florem virgae, filium virginis Dominum Jesum Christum. Judaei antequam ista fierent, legebant, et non intelligebant: coeperunt impleriquae promissa sunt, et non gaudebant, sed potius invidebant. Nascitur Christus ex virgine sicut flos ex virga, sine ullo composito semine. Nascitur infans parvus, rex magnus. Procedunt certa indicia, et signa magni regis: pastoribus nuntiant Angeli, per stellam velut per novam linguam clamant coeli. Adducuntur de longinquo Magi; veniunt, ut adorent adhuc in praesepi jacentem, sed jam in coelo et in terra regnantem. Annuntiantibus Magis regem natum, turbatur Herodes; et ne regnum perdat vult eum occidere, in quem si crederet, et hic securus, et in illa vita sine fine regnaret. Herodes a Judaeis ubi Christus nascatur inquirit. Quaerunt simul, non sicut Magi adorandum, sed inventum necandum. Quid times, Herodes, quia audis regem natum? Non venit ille ut te excludat, sed ut diabolum vincat. Sed tu haec non intelligens turbaris et saevis; et ut perdas unum quem quaeris, per tot infantum mortes magus efficeris crudelis. Non te ulla pietas plangentium matrum, aut lugentium patrum funera filiorum, non mugitus et gemitus revocat infantum. Necas parvulos corpore, quia te necat timor in corde; et putas si hoc quod cupis impleveris, diu te posse vivere, cum ipsam vitam quaeras occidere. Ille autem fons gratiae, parvus et magnus, qui in praesepi jacet, thronum tuum terret: agit per te nescientem causas suas, et a captivitate diaboli animas liberat. Suscepit filios inimicorum in numerum adoptatorum, Moriuntur parvuli pro Christo nescientes, parentes plangunt martyres morientes: ille nondum loquentes idoneos suos efficit testes. Ecce quomodo regnat, qui sic regnare venerat. Ecce jam liberat liberator, et salutem praestat salvator. Sed tu, Herodes, nesciens hoc, turbaris et saevis; et dum contra parvulum saevis, jam illi obsequium praebes, et nescis. Ille enim rex magnus qui ad hoc venit, ut per te et per alios suos hinc congreget, tu illi prior ad regnum coelorum tot millia candidatorum infantum innumerabilem praemittis exercitum. Hanc turbam Apocalypsis illa beati Joannis apostoli demonstrabat, dicens: Vidi turbam multam, quam dinumerare nemo poterat, ex omni tribu, stantes in conspectu Dei; et induti erant alba veste, et palmae fuerunt in manibus eorum (Apoc. VII, 9). O magnum donum gratiae! Quibus eorum meritis praestitum est ut sic vincerent infantes? Necdum loquuntur, et Christum confitentur. Necdum motibus membrorum valent suscipere pugnam, et victoriae jam efferunt palmam. Quomodo regnas, Herodes, qui sic vinceris? Parvus ille non te armatorum virorum fortium superavit manu, sed innumerabili vicit turba morientium parvulorum. Vis nosse quid infantibus quos trucidasti, praestiteris? Ideo accelerasti ad eorum vitam, ne cum suis parentibus occiderent veram Vitam: hoc illo per te agente, qui novit bene uti etiam malis tuis. Illorum animas liberavit a parentum internecionis suae societate, et te solum inanem reliquit in scelere. Egit et agit gratia causas suas, et per inimicos suos, et per ipsos, et in ipsis: nam et ipsi qui moriebantur, natura filii irae erant, sicut et caeteri (Ephes. II, 3); sed quid eis praestitit gratia, nisi ut erueret eos de potestate tenebrarum (Coloss. I, 13)? Praestitit eis Christus ut pro Christo morerentur, praestitit ut suo sanguine ab originali peccato diluerentur. Nati sunt ad mortem, sed continuo eos mors reddidit vitae. Iisdem gradibus, dilectissimi, quibus perierat humana natura, a Domino Jesu Christo reparata est. Adam superbus, humilis Christus: per feminam mors, per feminam vita; per Evam interitus, per Mariam salus. Illa corrupta secuta est seductorem; haec integra peperit Salvatorem. Illa poculum a serpente propinatum libenter accepit, et viro tradidit, ex quo simul mererentur occidi: haec gratia coelesti desuper infusa vitam protulit, per quam caro mortua possit resuscitari. Quis est qui haec operatus est, nisi virginis filius et virginum sponsus? qui attulit matri fecunditatem, sed non abstulit integritatem. Quod contulit matri suae, hoc donavit et sponsae suae. Denique sancta Ecclesia quae illi integro integra conjuncta est, quotidie parit membra ejus, et virgo est.

CAPUT V. 5. De Christi passione. Antidotum ex Christi sanguine. Crucifixum sub Pontio Pilato, et sepultum. Et hoc credimus, et ita credimus, ut inde gloriemur. Mihi enim, ait doctor Gentium, apostolus Paulus, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Et nos in hoc gloriemur, in hunc speremus, illi haereamus. Simul enim vetus homo noster cum illo crucifixus est cruci (Rom. VI, 6). Nisi enim crucifigeretur ille, mundus non redimeretur. Poena illa, salus est nostra. Quod Judaeus et Gentilis detestatur, Christianus inde salvatur. Sed quare Judaeus detestatur? Quia, sicut Apostolus dicit, illorum delicto salus est Gentibus (Id. XI, 11). Quod delictum commiserunt Judaei? Christum tenuerunt, vinctum Pilato tradiderunt, clamaverunt: Crucifige, crucifige. Quare? quam ob causam? Quoniam suscitavit mortuum. Audit Pilatus, invenit innocentem, videt populum saevientem, excusat et dicit: Ego in isto non invenio causam; accipite eum vos, et crucifigite. Quando dicebat Pilatus, Ego in isto non invenio causam, accipite eum vos; quid aliud dicebat, quam hoc: Ad judicem quasi cum reo venistis, sed innocentem legibus tradidistis, in quem nullum crimen probare valuistis. Non ero justus, si secundum desiderium vestrum, innocentem occidero; ero ab hoc facto, a vestra seditione alienus, si vobis eum tradidero. Accipite eum, inquit, vos, et secundum legem vestram crucifigite. Et illi: Nos scimus, inquiunt, quia reus est mortis. Quid scit caecus corde, non corpore? Clamat quod nescit, et ut impleat quod saevit, dicit se scire quod nescit. Iterum Pilatus audit Jesum; et responsis ejus in metum missus, consilium invenit quomodo eum dimitteret. Egressus ad Judaeos dixit: Est consuetudo ut dimittam vobis unum in pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum? Clamaverunt et dixerunt: Noli ipsum dimittere, sed Barabbam (Joan. XVIII, 30, XIX, 15). Fuit autem Barabbas, ut Evangelista narrat, insignis latro. O caecitas Judaeorum! o furia phreneticorum! Noli ipsum dimittere, sed Barabbam: quid fuit aliud dicere, quam, Occidatur Christus salvator, quia suscitavit mortuum; dimittatur latro, ut iterum perpetret homicidium? Sed clamate: quid clamatis nescientes? Occidatur a vobis Christus, et redimantur gentes. Medicus autem ille animarum qui vos videbat phrenesi laborare somnum salutis ingerebat: et ideo etiam ipse pro nobis dormire volebat. Tanquam diceret: Medicus sum, infirmi estis; infirmitas vestra magna refugit somnum salutis. Ecce dormio ego propter vos; ut me viso, dormire delectet et vos, et a poenali morte liberem vos. Sed illis et de illis hoc dicebat, quos credituros in se postmodum noverat; et pro quibus pendens Patrem rogabat, dicens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Inter eos erat et ille phreneticus, prius Saulus, postea Paulus; prius superbus, postea humilis: et ipse phrenesi laborabat, somnum salutis repudiabat. Sed quid ei fecit medicus? Prostravit saevientem, erexit credentem; prostravit persecutorem, erexit praedicatorem (Act. IX). Prostratus ad terram dormivit phreneticus: surrexit, et factus est medicus. Coepit in aliis curare morbum quo ipse laborabat, et effectus discipulus coelestis archiatri, antidotum bibit confectum ex sanguine medici: prior ipse bibit, et bibendum amatoribus propinavit. Hoc antidotum ex sanguine crucifixi confectum, etiam ipsi reges terrae biberunt: et qui erant Ecclesiae persecutores, ejus facti sunt defensores.

CAPUT VI. De sepultura ejus. Resurrectio quomodo tertia die. Sepulturam vero hujus crucifixi sanctum indicat Evangelium: quod susceptus sit a Joseph, obvolutusque linteaminibus, cum aromatibus positus sit in monumento novo. Homo enim novus sine ulla corruptione ex virgine procreatus, in monumento novo positus est, in quo nondum positus erat mortuus: ut sanctitas virginalis uteri in omnibus ornaretur ex convenientia inviolabilis sepulcri (Joan. XIX, 38-42).

6. Tertia die a mortuis resurrexit. Quamvis multi sancti multa hinc senserint atque dixerint. Nam quidam volentes tres dies et tres noctes usque in diem dominicum exprimere, a nocte praecedente sextae feriae, et ipsam sextam feriam concluserunt in unum diem, et noctem sabbati et sabbatum, et noctem dominici diei et ipsum diem resurrectionis. Alii autem ab ipsa sexta feria, et nocte quae media die facta est, voluerunt tres dies et tres noctes usque in diem dominicum exponere, propter illam sententiam Domini in Evangelio positam: Sicut enim Jonas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita oportet esse Filium hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus (Matth. XII, 40). Sed nos neutram eorum vacuantes sententiam, melius tamen, si placet, in his spiritualem requiramus intellectum, quomodo Filius hominis fuerit in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus: tres dies tria tempora saeculi ponentes, ante Legem, sub Lege, sub Gratia; et tres noctes tres mortes, id est, tres mortuos quos suscitavit Dominus praesens in carne, filiam archisynagogi in domo (Id. IX, 18-25), filium viduae foris portam (Luc. VII, 12-15), et Lazarum quadriduanum de sepulcro (Joan. XI, 14-44). Unde enim mors, nisi per peccatum? et quid sunt peccata, nisi magnae tenebrae quae faciunt gravem noctem? Ita ergo sibi conveniunt, ut unus dies sit ante Legem, quando peccatum latebat: et huic accedit nox illa, quod puella mortua in domo jacebat, tanquam peccatum intra conscientiam latebat. Secundus dies sit sub Lege, quando dictum est homini, Non concupisces (Exod. XX, 17); et peccatum processit ad publicum: et huic accedit nox illa, quod filius viduae foris portam, tanquam peccatum animae quod intus latebat, processit ad publicum. Tertius dies sit sub Gratia, quando jam plus peccat anima, quia scit voluntatem Domini sui, et facit digna plagis (Luc. XII, 47), et sub tanta plenitudine gratiae, merito peccatorum jam putet: et huic accedit nox illa mortis Lazari in sepulcro jacentis, tanquam animae peccatis obrutae et fetentis. In his tribus diebus et noctibus fuit Christus in corde terrae; hoc est, jacuit fides Christi in cordibus eorum qui habitant in terra. Habent ergo animae in his diebus et noctibus et praecepta legis et voces poenitentiae, ut resurgere possint cum Christo. Ad diem et noctem latentis peccati, lex illa est generalis, Quod tibi fieri non vis, alii ne feceris (Tob. IV, 16). Et vox poenitentiae ejus est, Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memor fueris (Psal. XXIV, 7). Ad sequentem diem manifestati peccati, lex illa est, Non concupisces (Exod. XX, 17). Et vox poenitentiae ejus est, Tibi soli peccavi, et malum coram te feci (Psal. L, 6). Ad tertium diem et noctem jam sepultae animae consuetudine peccati, lex illa est, Ecce sanus factus es, jam noli peccare (Joan. V, 14). Et vox poenitentiae ejus est, Domine, libera animam meam de morte (Psal. CXIV, 4); et, Eduxisti ab inferis animam meam (Psal. XXIX, 4). Per tria ista tempora veluti per tres dies resurgunt animae cum Christo, quibus dicitur per prophetam, Resurgent mortui, et excitabuntur qui in monumentis sunt, et exsultabunt omnes qui sunt super terram (Isai. XXVI, 19). Et quibus per Apostolum dicitur, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Et jam resurgentibus, hoc est, a peccatis liberatis dicit, Si surrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens (Coloss. III, 1): quia Dominus Jesus resurgens a mortuis, assumptus est in coelos et sedet ad dexteram Dei Patris.

CAPUT VII. 7. Christus ut homo, sedet ad dexteram Patris; ut Deus, ubique est. Quis est qui sedet ad dexteram Patris? Homo Christus. Nam in quantum Deus, semper cum Patre et ex Patre; et quando ad nos processit, a Patre non recessit. Hoc est enim esse Deum, ubique esse totum. Totus ergo Filius apud Patrem, totus in coelo, totus in terra, totus in utero virginis, totus in cruce, totus in inferno, totus in paradiso quo latronem introduxit. Non per diversa tempora vel loca dicimus ubique esse totum, ut modo ibi totus sit, et alio tempore alibi totus: sed ut semper ubique sit totus. Si enim Deus hoc praestitit huic luci quae videtur nostris aspectibus, ut simul tota ubique sit: neque enim quando hic est, in Oriente vel in aliis partibus terrarum non est; sed ubique tota est, et in omnibus tota est, et omnium oculos satiat, et ipsa integra perseverat: si hoc potest creatura, quanto amplius ipse Creator? Sed hoc quod Filius dicitur sedere ad dexteram Patris, demonstratur quod ipse homo quem suscepit Christus, potestatem acceperit judicantis.

CAPUT VIII. 8. Adventus Christi ad judicium qualis. Inde enim venturus est judicare vivos et mortuos. Adventum ejus liber indicat Actuum Apostolorum. Postea enim quam a mortuis resurrexit, conversatus est cum discipulis suis quadraginta diebus et quadraginta noctibus, intrans et exiens, manducans et bibens, non quod haberet infirmitatem, sed ut doceret veritatem. Quadragesimo die, ipsis videntibus et quodam modo in coelum oculis deducentibus, astiterunt illis duo viri in veste alba, qui dixerunt eis: Viri Galilaei, quid statis intuentes in coelum? Iste Jesus qui assumptus est in coelum a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 3-11). Veniet ergo, fratres mei, veniet: ille qui prius venit occultus, veniet in potestate manifestus; ille qui judicatus est, veniet judicaturus; ille qui stetit ante hominem, judicaturus est omnem hominem. Deus manifestus veniet. Quid est, Deus manifestus veniet? Non sicut prius, homo humilis; sed sicut Deus homo, majestate sublimis. Et judicabit (Psal. XLIX, 3). Quomodo judicabit? Non enim ut judex terrenus quaesiturus est testes ut te convincat, aut veritatem per tormenta requisiturus ut confessum puniat; cum judex sedeat ipsa justitia, et testis sibi sit ipsa mala conscientia. Ille judex, dilectissimi, nec gratia praevenitur, nec misericordia jam flectitur; nec pecunia corrumpitur, nec satisfactione mitigatur. Hic, hic, dum tempus est, quidquid potest anima agat pro se, ubi locus est misericordiae: nam ibi quid pro se agat non habebit, quia justitiae solius locus erit. Hic agat anima poenitentiam, ut ille possit mutare sententiam: hic det panem, ut accipiat postmodum salutem; hic faciat misericordiam, ut ibi inveniat indulgentiam.

CAPUT IX. 9. Tres personas esse unum Deum. Credimus et in Spiritum sanctum. Spiritum sanctum Deum dicimus, nec tamen dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum tres deos, sed unum; quia una est aeternitas, una majestas, una potestas. Pater non est Filius, sed Pater est Filii; Filius non est Pater, sed Filius est Patris; Spiritus sanctus nec Pater est, nec Filius, sed Spiritus est Patris et Filii: tres personae, sed unus Deus. Quomodo, inquis, tres nominas, et unum dicis? Ostende hoc aut ratione, aut aliqua similitudine, per quam intelligi possit quidnam illud sit. Quae ratio, aut quae similitudo illi rei invisibili comparari potest? Det tamen veniam ejus majestas, quia aliquam similitudinem quae occurrit ex ejus creatura ponit nostra infirmitas, per quam intelligere possit vestra Charitas. Nisi enim ille permitteret, quis nostrum de ejus divinitate loqui auderet? Non vacat quod omnis creatura subjecta sit Creatori: in nulla tamen alia specie voluit apparere Deus noster quam in igne. Nam et sancto Moysi in rubo in flamma apparuit (Exod. III, 2), et filiis Israel ducatum in columna ignis praebuit (Id. XIII, 21), et super discipulos congregatos donum Spiritus sancti in linguis igneis effudit (Act. II, 3). Habet enim hoc elementum magnum sacramentum, per quod exerceat quaerentis ingenium. Ecce in igne quaedam tria conspicimus; ignem, splendorem et calorem: et cum sint tria, unum lumen est. Simul exsurgunt, simulque consistunt: nec ignis praecedit splendorem, nec splendor calorem. Et haec non confuse unum sunt, nec disjuncte tria; sed cum unum sint, tria sunt. Simul operantur, et cum inseparabiliter operantur, aliud igni tribuitur, aliud splendori, aliud calori. Nam cum ad ignem refers ustionem, ibi operatur et splendor et calor: et cum ad splendorem refers illuminationem, simul operatur et ignis et calor: et cum ad calorem refers calefactionem, simul operatur ignis et calor et splendor. Ita cum dicitur quod Deus fecerit mundum, intelligitur Pater cum Filio, et per Filium, et cum Spiritu sancto. Et cum dicimus Filium pro nobis passum, intelligimus passionem Filii operatum fuisse et Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Et cum remissio peccatorum tribuitur Spiritui sancto, intelligimus totam Trinitatem etiam hoc donum inseparabiliter operari. Haec propter haereticos Arianos vel alios qui aliter de Deo sentiunt quam dignum est, dicta sunt vestrae Charitati. Caeterum illud quod est ineffabile et incomprehensibile, nec verbis angelicis explicari potest, quanto magis humanis?

CAPUT X. 10. Baptisma peccata omnia delet. Remissionem peccatorum. Omnia prorsus delicta delet sanctum Baptisma, et originalia et propria: dicta, facta, cogitata, cognita, incognita, omnia dimittuntur. Innovat hominem, qui fecit hominem; donat delicta, qui non quaerit merita: praevenit gratia etiam ipsam infantiam, ut sint liberi per Christum liberati, qui in Adam a diabolo tenebantur ante captivi.

CAPUT XI. 11. Resurrectionis fides similitudine seminis suadetur. Carnis resurrectionem. Omnis spes fidei nostrae haec est, quoniam resuscitabimur. Omnes quidem resurgemus, ait Apostolus, sed non omnes immutabimur (I Cor. XV, 51). Resurgent boni, resurgent mali: sed boni, ut sempiterna beatitudine fruantur; mali, ut perpetuo igne puniantur. Ibi discernetur fidelis ab infideli, ut accipiat fides praemium et perfidia supplicii obtineat locum. Nec sibi frustra blandiantur increduli, qui audiunt in Psalmo, Non resurgunt impii in judicio (Psal. I, 5). In judicio dictum est, id est, non ut judicentur resurgent, quia per infidelitatem olim damnati sunt, secundum illam sententiam dominicam, Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18). Apostolus autem ut tolleret de cordibus infidelium omnem dubitationem, seminantis proposuit similitudinem, et ait: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi moriatur (I Cor. XV, 36). Quid autem fiat in semine, puto neminem vestrum ignorare, quemadmodum grana triturata, purgata, recondita, proferantur, projiciantur, obruantur. Nisi enim esset messis fertilitas nota, ista crederetur insania. Attamen cum obruuntur et ab oculis dimittuntur sub terra, mortua jacent. Jam si curiositas exigat ea videre antequam pluvia descendat; videt putrefactum atque corruptum quod demiserat integrum. At si spes messis desit, dolor cor urit; perdidisse se credit quod reconditum habuit. Cum autem pluvia advenerit, quomodo delectat respicere herbam virentem, calamum surgentem, ad nodos pervenientem, culmum producentem, spicas proferentem? Delectatne videre quod mortuum jacebat, sic revixisse? Sed non sibi assignet terra fertilitatem, quoniam Dominus dat suavitatem (Psal. LXXXIV, 13). Si enim pluvia desuper non descendat, etiam terra bona non spicas, sed profert spinas quae igni tradantur, non quae horreo recondantur. Similiter et terra nostra, hoc est caro nostra, sive hic, sive ibi, non sibi assignet merita: sed agnoscat etiam illic accepturam se gratiam pro gratia.

CAPUT XII. 12. Vitae aeternae felicitas verbis explicari non potest. Ecclesiae Dei inhaerendum. In vita aeterna. Bonum omne illud, quod resuscitabimur, quod a peccatis liberabimur, sempiternum erit, et ideo bonum sempiternum erit, quia in aeterna vita manebit. Quod sit autem illud bonum quod promittit Deus sanctis suis, quis explicet verbis suis? Facilius tamen possumus dicere in illa vita aeterna quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Non est ibi mors, non est ibi luctus, non est ibi lassitudo, non est infirmitas, non est fames; nulla sitis, nullus aestus, nulla corruptio, nulla indigentia, nulla moestitia, nulla tristitia. Ecce diximus quid ibi non sit: quid autem ibi sit vultis nosse? Hoc est, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Si in cor hominis non ascendit, cor hominis illuc ascendat. Mundetur cor ab omni immunditia, ut possit portare Deum, qui est vera sempiternaque justitia. Manet enim Deus in corde credentis, et se diligentis: et manet homo in Deo, id est, in aeterna vita, quod est praemium Deum amantis. 13. Nec amare, nec diligere quis potest, qui in Ecclesia ejus non est; quoniam omnis qui praeter illam est, nec cum Deo est, qui vita aeterna est. Ideo sacramenti hujus conclusio per Ecclesiam terminatur, quia ipsa est mater fecunda, integra et casta, ubique diffusa, quae filios Deo spiritualiter parit, quae parvulos lacte verborum ejus spiritualiter nutrit, quae pueros sapientiam docet, quae adolescentes a luxuria atque impudicitia sua sancta castitate custodit, quae juvenes robore virtutis contra diabolum armat, quae senes prudentiam docet, quae seniores aetate provectos venerabiles facit. Per hanc juvenes et virgines, seniores cum junioribus, aetas omnis et uterque sexus laudant nomen Domini (Psal. CXLVIII, 12). Haec errantes filios revocat, mortuos graviter dolet, secum perseverantes indeficienter pascit. Hanc, dilectissimi, amemus omnes: tali matri sic amanti, sic prospicienti, sic consulenti inseparabiliter inhaereamus; ut simul cum illa et per illam Deo Patri perpetuo conjungi mereamur.