EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo Augustino praesente
(ed. Migne)
Saeculo XII

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 39


Sermo Augustino praesente (Eraclius), J. P. Migne cc_id: cps_2.Eracli.SeAuPr, cc_idno: 7343

Sermo Augustino praesente

1.

39.1717| Puto, fratres, quod meam sarcinam sentiatis; et peto ut tanto me onere laborantem, fraternis votis tanquam suppositis humeris, sublevetis. Nam beatissimus Pater, qui hoc mihi pondus imposuit, scio quia pro me orare non desinit. Non enim sola jussione me premeret, et pia oratione desereret. Sine dubio, fratres, qui jussit ut hoc feram, orat ut perferam. Quid ergo quod jussit, nisi audere ignorantiam praesente sapientia, et loqui imperitiam tacente doctrina? Cumque Scriptura dicat, Loquere, senior: decet enim te (Eccli. XXXII, 5); Pater dicit, Loquere, junior: delectat enim me. Scitis autem, fratres, quia loqui pro vobis verbum Dei et ante jam coeperam. Suscepi enim nuper officii necessitate compulsus; quia hoc munus effugere non habebam. Sed facile est absentis magistri locum suppleat quicumque discipulus: arduum vero est atque difficile docere condiscipulos sub magistro; tali praesertim magistro, cujus 39.1718| verbis ex eo est major auctoritas, quod docentem linguam vita comitatur. Ad omne enim bonum quod nobis insinuatur eruditionis verbo, praecedit nos conversationis exemplo. Praecedit nos, inquam; utinam vel sequamur! Quidquid enim in hoc viro miramur, veneramur, amplectimur, tunc creditur vere a nobis amari, si non pigeat imitari. Pro modulo ergo nostro ad eum nos unusquisque tendamus, atque existens de radice cordis ejus diversos virtutum ramos prout valemus singuli decerpamus. Qui potest, assequatur ejus eloquentiam: qui non potest, teneat continentiam. Qui potest, impleat ejus auctoritatem: qui non potest, sectetur humilitatem. Qui potest, apprehendat ejus scientiam: qui non potest, imitetur ejus patientiam. Atque in omnibus viis Domini, qui potest, ambulet cum illo; et qui non potest, discat ab illo. Gaudeamus, fratres, secundum dispensationem munerum 39.1718| divinorum habere nos in ipso quod non habemus in nobis. Quidquid enim in illo videmus, nostrum est, si amemus.

2.

Hoc ergo tacente, nos loquimur. Hoc, inquam, tacente nos loquimur. Ciclada clamat, et cygnus tacet: sed non tacet loquentibus nobis, quia ipse loquitur et in nobis. Si enim vobis dicimus quod ab eo didicimus, ipse vos docet sive per se, sive per me. Verumtamen, fratres, hoc quod nobis imposuit adhuc parvis, vix impletur a magnis. Sed non ideo jam desperare debemus, quia parvi sumus. Benedixit enim Dominus pusidos cum magnis (Psal. CXIII, 13). Multum fortia sunt, quae poscuntur a nobis, et nos infirmi sumus. Infirmi sumus, fragiles sumus, fictiles sumus; sed quid? Placebit Domino ponere in vase fictili, ponere thesaurum suum; ut dicamus et nos cum Paulo apostolo, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7). In manu enim illius nos et sermones nostri (Sap. VII, 16), qui dat verbum evangelizantibus virtute multa (Psal. LXVII, 12). Quid enim putatis, fratres, quia dispensator iste tam sapiens, nisi se sciret in nobis pecuniam dominicam collocasse, juberet vobis aliquid erogare? Conscius sibi est operum suorum; conscius sibi est piorum laborum: scit quantum me sale verbi condierit. Est enim ipse sal terrae vividum, referens apostolicae doctrinae saporem. Sed vereor ne condimentum ejus inculto corde non duxerim. Bene ergo fecit, quod nostrum voluit gustare sermonem. Bene fecit, inspicere quantum in nobis sui saporis agnoscat. Quid enim aliud existimandum est, quod inter caeteros patres, et compresbyteros meos loqui sub conspectu suo me potissimum jussit, quod ante facere nolebat, nisi quia de eorum maturitate atque eruditione securus, nostra voluit rudimenta sic probare. Pareo, fratres, salubrius imperatis; et cui me dudum in Domino nutriendum erudiendumque commisi, non subtraho. Inspice, Pater pie et Magister bone. Interroga linguam, et testimonium prodat tibi cordis affectum. Quidquid tibi in nostro sermone placuerit, agnosce, quia tuum est: quidquid autem displicuerit, 39.1720| ignosce, quia meum est: sed sic ignosce, ut corrigas; sic ignosce, ut punias. Ignoscas mihi quia erravi; punias mihi quod erravi: ac sic parcas homini, non errori: donec paulatim totum quod non a te plantatum est, relinquatur. c

3.

Sed ut vobiscum potius, dilectissimi, quam cum ipso loquar, ne in aliquo limites paternae jussionis excedam; qui me ut vobis loquerer, imperavit: in hoc ejus facto Paulum apostolum cogitemus, cujus modo Epistolam, cum legeretur, audivimus. Cum enim divinis mysteriis adolescentem Timotheum praepararet, coelestibusque doctrinis mentem adolescentis imbueret, dicebat, Praedica verbum; et paulo post, Opus fac evangelistae, ministerium tuum adimple (II Tim. IV, 2). Tunc si diceret ille, Non possum; responderet Paulus, Quare non potes, fili? Nonne ab infantia sacras Litteras didicisti (Id. III, 15)? Hoc, fratres, mihi non potest dici. Sicut enim noverunt plurimi vestrum, jam durus huc adveni. Per omnia enim tempore puerilis aetatis, quam facilius flectit ac dirigit norma doctrinae, rebus aliis occupabar. Sed plane, quod fatendum est, postquam veni, quantum potuit, in me operatus est sanctus agricola, multumque conatus est nostram expugnare duritiam. Neque imbres unquam mihi, neque semina defuerunt: et ideo nunc qui semen injecit, fructum requirit. Oret ut non degeneraverint grana ejus in nobis: et quidquid vel in sermonibus vel in moribus ipso excolente et Domino incrementum dante processerit, non spina, sed spica sit. Quod ergo jam restat, dilectissimi, ipsum pariter deprecemur. ut quemadmodum ego ultra vires meas praeceptis ejus parui, ita omnium nostrum desiderio se ipse non subtrahat, sed post hunc sermonem nostrum loqui vobis vel pauca dignetur; quae discedentes vos meminisse delectet, et recordando salubriter ruminare non pigeat. Verumtamen, ne toto sermone in excusatione consumpto Sanctitatem vestram monuisse nihil videar, audite me, fratres. Quaecumque a Patre nostro semper audistis, et accepistis, et didicistis, haec cogitate, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum (Philipp. IV, 8, 9). Amen.