Sermo (Eligius Noviomensis)

This is the stable version, checked on 16 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sermo
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87


Sermo (Auctor incertus (Eligius Noviomensis?); Audoenus Rothomagensis), J. P. Migne

IN SERMONEM SEQUENTEM MAII MONITUM.(Mai. Script. Vet. Vat. Collectio.)

(0653B)Cum mihi pervetusta quaedam exhortatio ad Francorum regem in prisco reginae Sueciae codice observata fuisset, hanc divulgare non dubitavi. De qua ut brevissime quae sentio dicam, ea videtur mihi ad Clodoveum II, Neustriae et Burgundiae regem, scripta, qui puer quadriennis regnum adiit, tenuitque annis XVIII, ab anno 638 ad 655, qui ei mortuarius fuit. Tum quia matris Mathildis reginae nulla fit inter aulicos qui ab oratore innuuntur mentio, compositum sermonem judico post annum certe 640, qui supremus Mathildi fuit. Ac sane constat missam (0654B)esse hanc adhortationem ad regem adolescentulum; puto tamen saltem ad decennem potius quam ad quadriennem, apud quem vana oratoris locutio fuisset. Ipsum porro oratorem sacerdotem vel potius episcopum fuisse apparet; itaque mihi de sanctis episcopis vel Audoeno vel Eligio cogitare placebat; qui ambo apud Clodoveum II et Dagobertum patrem magna cum auctoritate versati sunt. Certe ad has meas conjecturas quod attinet, legere proderit Cointium in ecclesiasticis Francorum annalibus, tom. III, ubi Clodovei II regnum late describitur.

IN CHRISTI NOMINE INCIPIT SERMO AD REGEM.

(0653) (0653C)Moneo sublimitatem tuam, nobilissime rex, ut quae tibi charitatis stylo scribere praesumpsi, excellentia tua benigne dignetur recipere. Oportet, scilicet, te, piissime rex, frequenter sacras recensere Scripturas, ut in eis antiquorum et Domino placentium regum valeas cognoscere causas; qualiter ipsi per humilitatis custodiam Domino placuerunt; quorum vestigia si secutus fueris, honorem longaevum regni praesentis, et insuper vitam obtinebis aeternam. Rex enim David sapiens humilisque jugiter opera bona sectando quae Domino erant placita, praelia quae fuerant contra illum parata semper vicit, templum Domini ipse aedificare coepit, filiusque ejus Salomon illud postea ad perfectionem perduxit, quia per prophetam Dominus ei locutus est dicens: Ex femoribus tuis exiet qui hanc domum meam postea aedificabit; qui Salomon rex tantam sapientiam tantamque prudentiam (0653D)habuisse legitur ut in ejus dictis nullus sit qui reprehendat usque ad unum iota: rectus fuit in judicio, sapiens in eloquio, omnesque motus suos totos regales habuit.

Isti reges supradicti semper prophetae Domini quod eis denuntiaverunt, intento sensu audierunt. Quamobrem, gloriosissime domine, modo oportet te ut et sacerdotes audias, et consiliarios seniores diligas, simulque et illum qui post te palatium tuum regit, et ad eorum doctrinam quam tibi indicant vigilanter attendas, quia vulgari sermone ita dicitur: Qui cum pluribus consiliatur, solus non peccat. Dignum (0654C)est etiam ut personarum maturam aetatem et consilium habentium non surdus auditor fias, sed claro moderamine ipsos audias; juvenum quidem, qui tibi proximi assistunt, cauto ordine eorum verba recipe, quia per juvenum consilia saepe casus evenit, et in senioribus eloquii stabilis dignitas perdurat. Salomon quidem quando regnum accepit atque in eo unctus fuit, evigilavit mane et ita oravit in templo Domini dicens: Domine Deus, tu me servum tuum regnare fecisti, ego autem sum perparvus, et ignorans egressum et introitum meum, et servus tuus in medio populi est quem elegisti infiniti qui numerari et supputari non potest prae multitudine. Dabis ergo servo tuo cor docibile, ut judicare possit populum tuum et discernere inter malum et bonum. Instrue me, Domine, viam rectam in qua ambulem, et da mihi sapientiam atque intellectum in omnibus sensibus meis, ut armis (0654D)fidei circumdatus in omni intelligentia et monitione circa me tuae protectionis auxilium habeam. Et cum haec orasset, exaudita est oratio ejus, et locutus estangelus Domini ad eum dicens: Quia non petisti aurum, nec argentum, neque divitias aut animas inimicorum tuorum, ideoque quod postulasti dabit tibi Dominus, hoc est sapientiam et intellectum.

Ergo si tu, domine, bona postulas a Domino, et si fueris mensuratus in verbis, firmus in dictis, foederator in animo, in charitate locuples, in bonitate subtilis, in salutatione receptaculum habens, in dispensatione sensatus, in judicio rectus, in vindicta (0655A)pius, in pauperibus misericors, Dominus augebit annos tuos longaevos, sicut fecit antecessoribus tuis regibus, qui in hoc saeculo nobiliter regnaverunt. Tu quidem, domine, si in ista juvenili aetate perfectus fueris, omnes gentes tibi adversantes de tuo recto et justo regimine pavebunt, omnes fideles tui tecum gaudebunt, universi te timebunt, et audient et diligent, cuncti gratias agent divino rectori Domino nostro Jesu Christo eo quod talem super se meruerunt habere regem. Cum inter ipsos in consilium veneris, semper sereno vultu eorum verbis aurem praebe; sollicitus considera quomodo singuli circa te loquantur, pro stabilitate patriae, pro causis emendandis, pro tua salute, pro iis quae ordinanda et tractanda sunt in regio palatio. Omnia haec oculi (0655B)tui instanter inspiciant, et aures tuae prudenter audiant. Quoties vero veneris inter illos, sic sis sollicitus quasi puer qui sapienter vult discere litteras; tantaque prudentia tua inter ipsos appareat, ut eis loquentibus, tu non sis discipulus, sed magister; ubi autem videris sapientem hominem, peculiariter eum recipe, et fabulas diversas cum illo habeas. quia sicut scriptum est: Si arguas sapientem, diligit te; et si irrideas derisorem qui non intelligit, injuria est te audire. Et item dicit: Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit quando locutus fuerit. Jocularis quis curiales sermones habet ad loquendum? ne libenter eum audias. Et quando tu cum sapientibus locutus fueris, aut cum tuis ministerialibus bonas fabulas habueris, joculares taceant, quia plus te oportet recondere (0655C)sapientiam in cubiculo cordis tui, quam fatuos et stultos sermones loquentes audire; quia ubi sapientia vera habitat, Dominus ibidem mansionem facit.

Lotharius atavus tuus tres filios habuit, Hildebertum, Clodoveum, et Clodomirum. In Hildeberto quidem tanta sapientia et patientia fuit, ut non solum seniores, sed etiam et juniores, paterno affectu diligeret; et quicunque adhuc ex ipsis ejus memorant nomen, extensis manibus tam sacerdotes quam et laici ejus spiritum commendant, eo quod ipse locis sanctorum seu fidelibus suis semper largus fuerit in dandis muneribus. Clotarius autem senior habens quinque filios, ex cujus stirpe tu procedis, fortis fuit in eloquio, acquisitor patriae, nutritor fidelium. (0655D)Hoc autem inter reliqua satis dulce est commemorari de eodem avo tuo Clotario, quia tanta fuit ejus benignitas secundum Dominum, ut non solum justus videretur esse in operibus, sed quasi sacerdos in hoc saeculo conversatus est: ille rexit Francos, aedificavit ecclesias. Ergo tu, dulcissime domine, quia parentes tui tam grandem habuerunt intelligentiam atque doctrinam, sic age per singula quomodo regem decet: non in levitate sis positus, non iracundia animo tuo dominetur, quia sic dicit Apostolus: Ira enim viri justitiam Dei non operatur. Non ebriosis conjungaris, quoniam scriptum est de eis: Ebriosi (0656A)regnum Dei non possidebunt. Attende diligenter, ut non inordinate alicui reddas responsum, sed in tua loquela sis eruditus et verax, quia ita sapiens Salomon ait: Eruditus in verbis reperiet bona. Quando tibi aliquis aut pro tua utilitate aut pro sua necessitate aliquid suggerit, non in animo tuo contra ipsum maligne aliquid aut superbe teneas, sed sic moderate et honeste age sicut decet regem, et Scriptura docet: Sol non occidat super iracundiam vestram: sed si aliquid contigerit unde ira commotus fueris, cito animus recipiat pacem, quia Dominus, sicut legitur in Scripturis, super patientem animum verbum promissionis suae dignatur largiri.

Quod vero, gloriosissime domine, rusticitas mea vobis scribere praesumit, regalis industria hoc mente (0656B)devota pertractet, et intento animo a Deo petat auxilium, qui dat omnibus in fide postulantibus affluenter, sicut scriptum est, et non improperat. Et cum his hujusmodi te officiis regiae pietati congruentibus exercere studueris, rex esse perfectus poteris, simulque et gloria Domini de coelo super te veniet, ut sermo Davidicus jure impleatur in te, quatenus in virtute Domini laeteris, o rex, et super salutare ejus exsultes vehementer Desiderium animae tuae tribuet tibi Dominus, voluntates labiorum tuorum non fraudabit. Aequitate directa sit gloria tua in salutare ejus; gloriam et magnum decorem imponat super te; illuminet te Dominus, et impleat omnes rectas petitiones cordis tui, et consilium tuum in bonis actibus confirmet, ut pro te dicant cuncti Christiani: Domine, (0656C)salvum fac hunc regem nostrum, et exaudi nos in die qua invocaverimus te. Si speraveris in Domino et feceris bonitatem, coram illo, pasceris in divitiis ejus. Revela Domino interiora cordis tui, et spera in eum, et ipse faciet, et deducet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum lucere faciet sicut meridiem. Ergo tu subditus sis semper Domino, et obsecra eum, ut dono gratiae suae vitam tuam gubernet et disponat; quia si hoc non feceris, nihil erit utile, quod sic testatur Scriptura: Qui inique agunt, exterminabuntur; qui vero exspectant Dominum, ipsi in haereditatem possidebunt regnum. Ergo tu exspecta Dominum, ut ipse custodiat viam tuam, ut et tu cum pace inhabites terram. Custodi autem veritatem, et vide aequitatem, quia salus est justorum a Domino, et ipse (0656D)protector est eorum in tempore tribulationis. Adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos, et salvos faciet eos, et eruet eos a peccatis eorum. Ostendet Dominus misericordiam suam timentibus se; sicut tibi faciet, si fueris pius et misericors et timens Deum, consolator pauperum, quia sic in psalmo dicitur: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die mala liberabit eum Dominus. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum. Et illi viri beati sunt, qui in hoc principio regni tui, quod modernis temporibus, Domino donante, regis, bona gerunt, recta prosequuntur, atque justitiam faciunt, quia si (0657A)in istis meditantur, et tibi vivendi solatium praestant, et insuper mercedem futuram in cunctis sibi acquirunt quod longe lateque tam in tuo regno quam et in longinquis patriis magnam esse nobilitatem personarum in palatio gaudebunt, ubi veritas non abnegatur, sed justitia pronuntiatur, ut, abstersa mundana cupiditate, aequitatis radiante lumine, sic justitia procedat, ut cum laude clarificetur Dominus, justoque judicio in cauto palatio judicato laetificentur, et exsultent pauperes, viduae defensionem habeant, orphani tutelam suscipiant.

Semper, o rex Francorum illuster, dulcissime fili, time Deum, ama illum, semper tibi praesentem; et quamvis invisibilem humanis oculis credas, tamen devotus adora eum; et quantum ipse tibi de die in (0657B)diem plus honoris dederit, tanto amplius illum dilige, et roga eum quotidie satis humiliter, ut det tibi sapientiam gubernandi regnum, quod ab ipso accepisti; et quandiu illi placuerit quod regnes, semper ei placere desideres; quia omne donum bonum desursum est descendens a Patre luminum; quoniam non potest homo accipere quidquam, nisi ei datum fuerit de coelo. Ideo enim hominibus dantur dona a Domino ac potestates, ut Auctori gratiae referantur. Ministrum te Dei esse scias ad hoc constitutum ab ipso, ut quicunque bona faciunt, te habeant misericordem adjutorem, vindicem fortem te cognoscant hi qui faciunt mala, ut antequam faciant, te timeant. Pleno cordis timore cogita sollicite qualiter in omni vita tua a Deo guberneris, ut diu et feliciter tu alios regas. (0657C)Ante omnia et post omnia cave pravorum consilia, et personarum acceptiones. Sine bonorum consilio nihil facias, sed unicuique suus honor servetur. Unumquemque sua fides commendet. Vide ne ames eum quem Deus odit, id est, qui ejus contemnit praecepta, (0658A)neque eum odias quem Deus diligit, hoc est, qui ejus mandata custodit. Noli diligere adulatorem, sed ama eum qui tibi dicet veritatem. Honora sacerdotes; magnifica Deum timentes; veritatem ama et sequere; clamores populi moderate compesce; judices pravos corripe viriliter. Sic te, Domino adjuvante, tempera in omnibus, ut qui mali sunt in omni gradu regalem timeant auctoritatem, legem, et rationem; boni vero ament fidem et misericordiam; singuli judicent justum judicium. Tu vero conserva unius tori castitatem. Sapientium dicta prudenter interroga; nec te pudeat interrogare quod nescis, nec praescire coneris quod ignoras, ne forte per vanam gloriam offendas gloriam Dei; multum enim talis homo displicet Deo. Purum sensum habe per singula; stabilis (0658B)sit sermo tuus; considera eum antequam definias, et postquam finieris, non mutes eum; si tamen non malus sit aut noxius, non decet regem mutabilem esse; scias vero quod nullus potest esse fidelis regi cujus sermo non stat. Cave calcare ova aspidum nuda planta; recordare praeterita, et cogita futura. Intellige quod scriptum est: Divitiae si affluant, nolite cor apponere. Cogita diem novissimum, ut non pecces per securitatem. Sapientior est qui inantea praeparat, quam qui retro relinquit. Nutri nunc reliquias Francorum, hoc est filios eorum paterno potius affectu quam crudeli imperio.

Haec autem paucissima verba supra vires meas scripsi coactus amore tuo et Francorum omnium. Scias quia si ista super scripta sub tuo regimine gesta (0658C)fuerint, ille vitae tuae et regni tui dignabitur augere spatia, qui ter quinos annos Ezechiae regi superaddens concessit ad vitam. Salutem humiliter a Domino perpetuam tibi et omnibus tuis dandam imploro, o dulcissime rex.