Septimo iam

This is the stable version, checked on 1 Iulii 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Septimo iam
1909

editio: Acta Apostolicae Sedis
fons: AAS (1909) pp. 725-739

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

SEPTIMO IAM*

DE PRIMO ORDINE SANCTI FRANCISCI NONNULLA IN PERPETUUM STATUUNTUR


Septimo iam pleno saeculo, postquam Ordinis Franciscalis initia feliciter constituta sunt, iure quidem, quotquot Franciscum auctorem suum et parentem agnoscunt, laetabile factum concelebrant, grataeque pietatis significatione multiplici memoriam viri sanctissimi et immortalia eius in commune beneficia gestiunt recolere. Sed quamquam praecipua quaedam est ratio, cur id sollemne ante alios agant Minoritae; eiusdem tamen sollemnitatis laetitiaeque in partem omnes venire decet, quicumque Franciscana Instituta pro merito suspiciunt, maximeque decet hanc Apostolicam Sedem; cuius cum semper singulari favore et gratia, tum magna existimatione et iudicio ipsa illa Instituta floruerunt, Innumerabilia paene, eaque praeclara exstant huius rei in actis Decessorum Nostrorum monumenta. Principio Gregorius IX, qui et Seraphici Patriarchae studiose amicitiam coluerat, et, cardinalis, legitimum Franciscanum patronum primus egerat: « Sancta, inquit, plantatio Fratrum Minorum Ordinis sub beato Francisco bonae memoriae incepit, et mirabiliter profecit, per gratiam Iesu Christi flores sanctae conversationis longe lateque proferens, et odores » [1]. Isque, cum gravi sollicitudinum et curarum mole premeretur, ita ad alumnos Francisci in generalem coetum congregatos scribens, declaravit quam patrocinio beati Patris, quamque ipsius filiorum precibus confideret: « Inter pressuras innumeras et angustias infinitas, quas plus ferre possumus, quam referre, consolationis et gaudii materiam resumentes, gratias et laudes, quas possumus, referimus Redemptori qui beatum Franciscum, Patrem Nostrum et vestrum, forte autem magis Nostrum, quam omnium vestrum, adhuc in carne viventem insignibus praeveniens muneribus gratiarum, tanta nunc eum cum ipso regnantem clarificat gloria, ut Nos, in eiusdem Sancti magis ac magis pio amore succensi, totis affectibus in ipsius laudibus delectemur; sperantes ut quos in saeculo extra saeculum vivens tota mente dilexit, et Nos nunc clarius amplexatur, quo illum, qui est vera charitas, vicinius intuetur, pro Nobis intercedere non desistat; et vos, quos idem in Christo regenerans in abundantia divitiarum altissimae paupertatis, reliquit haeredes, gerentes in intimis visceribus caritatis ad profectum Ordinis vestri adspiremus ardenter, proposita Nobis spe, quod vestrarum orationum suffragiis, nostrarum tolerantiae passionum nobis provenient in salutem » [2].

Idem autem Pontifex, in commendanda Episcopis familia Franciscalium (id quod Honorius III, vivo Francisco iam fecerat), perhonorificis his verbis usus est: « Quoniam abundavit iniquitas et refriguit caritas plurimorum, ecce Ordinem dilectarum filiorum Fratrum Minorum Dominus suscitavit, qui non quae sua sunt, sed quae sunt Christi, quaerentes, tam contra profiigandas haereses, quam contra pestes alias mortíferas exstirpandas, se dedicarunt evangelizationi verbi Dei in abiectionem voluntariae paupertatis » [3].

Cum Gregorio plane concinit Nicolaus III: « Haec est Minorum Fratrum mitis et docilis in paupertate et humilitate per almum Christi confessorem Franciscum radicata Religio, qui, ex illo vero semine germinans, germen illud per Regulam sparsit in filios, quos sibi et Deo per suum ministerium in observantia evangelii generavit. Isti sunt filii, qui docente Iacob, Verbum aeternum Dei Filium, insitum humanae naturae in horto virginalis uteri, potens salvare animas in mansuetudine susceperunt. Hi sunt illius sanctae Regulae professores, quae evangelico fundatur eloquio, vitae Christi roboratur exemplo, fundatorum militantis Ecclesiae Apostolorum eius sermonibus actibusque firmatur. Haec est apud Deum et Patrem munda et immaculata Religio, quae descendens a Patre luminum per eius Filium exemplariter et verbaliter Apostolis tradita et demum per Spiritum Sanctum beato Francisco et eum sequentibus inspirata, totius in se quasi continet testimonium Trinitatis. Haec est, cui attestante Paulo, nemo de cetero debet esse molestus, quam Christus passionis suae stigmatibus confirmavit, volens institutorem ipsius passionis suae signis notabiliter insigniri » [4].

Item Clemens V, qui locum illum Eccli. XXIV, 42, Exivi de paradiso, dixi: rigabo hortum plantationum sic ad praeconium Seraphici Ordinis accommodat: « Hic hortus siquidem est Fratrum Minorum sancta Religio, quae muris regularis observantiae firmiter undique circumclusa intra se solo contenta Deo, adornatur abunde novellis plantationibus filiorum. Ad hunc veniens dilectus Dei Filius mortificantis poenitentiae myrrham metit cum aromatibus, quae suavitate mira universis odorem attrahentis sanctimoniae circumfundunt. Haec est illa caelestis vitae forma et regula, quam descripsit ille confessor Christi eximius, sanctus Franciscus ac servandam a suis filiis verbo docuit pariter et exemplo » [5].

Ita etiam hunc Ordinem effert Leo X: « Haec est sacra «illa Minorum Fratrum Religio, quae, virentibus caeremoniarum foliis, per viros apostolicos, tamquam per palmites extensos a mare usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, vino sapientiae et scientiae irrigavit montes, et implevit terram. Haec est Religio sancta et immaculata, in qua, per speculum sine macula, Redemptoris contemplatur praesentia, vitae Christi et Apostolorum inspicitur forma, per quam primorum Ecclesiae fundatorum ante oculos christianae plebis reducitur norma; quae demum nihil nisi divinum angelicum, omni perfectione refertum, Christoque nil nisi conforme, ut non immerito sua dicatur, repraesentat » [6].

Similiter Xistus V: « Ad denuo inflammanda corda Nostra, Pater misericordiarum et luminum, famulum suum beatum Franciscum misit, et in tam larga benedictione dulcedinis praevenit, ut non modo virtutum praerogativis et meritis celebrem fecerit, sed et in carne ipsius sacra Christi Stigmata renovaverit, et mira Crucis mysteria, ligamina et paupertatem multiformiter in eo ad vivum demonstraverit, adeo ut vere Christus Francisco inferre possit: " Semitam meam et funiculum meum investigasti, et omnes vias meas prae vidisti". Unde et factum est, ut meritis dicti beati Francisci sacrosancta mater Ecclesia, foetu novae prolis amplificata, ac multorum sanctorum eius Instituti meritis, virtutibus, exemplis et miraculis aucta, necnon quamplurimis Episcopis, Archiepiscopis, Patriarchis, Cardinalibus, Regibus et Summis Pontificibus decorata, non possit ad eius devotionis et imitationis sectanda vestigia non esse propensa » [7].

Nec vero unquam postea de Francisco eiusque institutis Apostolicae Sedis praedicatio conticuit. E monumentis autem recentioris memoriae, praetereundae non sunt eae Litterae Gregorii XVI, in quibus de Aede Mariae Angelorum Assisiensi scribit : « In eo templo, Umbriae atque adeo totius Occidentis praecipuum decus, sanctus Franciscus Assisiensis maiores quotidie efficiens in eximia sanctitate processus, et mira omnipotentis Dei charismata accipiens in caelestium rerum meditatione continenter defixus, divino impulsus instinctu, sui Ordinis fundamenta iecit, atque divini Nostri Reparatoris «eiusque sanctissimae Genitricis placido aspectu, suavissimisque fuit dignatus colloquiis » [8]. — Sed potissime digna sunt, quae commemorentur, acta Leonis XIII; qui quidem in Litteris Encyclicis Auspicato, ubi laudes Assisiensis Patris grandiloqua et gravi oratione persequitur, haec habet : « Ista rerum miracula, angelico potius quam humano celebranda praeconio, satis demonstrant quantus ille Vir, quamque dignus fuerit quem aequalibus suis ad mores christianos revocandis Deus destinaret. Profecto ad Damiani aedem exaudita Francisco est maior humana vox : I, labantem tuere domum meam. Neque minus admirationis habet oblata divinitus Innocentio III species, cum sibi videre visus est Basilicae Lateranensis inclinata moenia humeris suis Franciscum sustinentem. Quorum vis ratioque porten torum perspicua est: nimirum significabatur, christianae reipublicae non leve per ea tempora praesidium et columen Franciscum futurum. Revera nihil cunctata est quin accingerete. Duodeni illi, qui se in eius disciplinam primi contulerant, exigui instar seminis exstiterunt, quod secundo Dei numine, auspiciisque Pontificis maximi, celeriter visum est in uberrimam segetem adolescere».

— Idem in Constitutione Misericors Dei Filius: « Iamvero in curandis Iesu Christi praeceptis Instituta Franciscalia tota sunt posita; neque enim quicquam spectavit aliud auctor sanctissimus, quam ut in iis, velut in quadam palaestra, diligentius vita christiana exerceretur. Profecto Ordines Franciscales duo priores, magnarum virtutum informati disciplinis, perfectius quiddam diviniusque persequuntur ». — Atque in Constitutione Felicitate quadam: « Insignis est enim et benevolentia studioque Sedis Apostolicae dignissima ea, quae Fratrum Minorum familia nominatur, beati Francisci frequens ac mansura soboles. Ei quidem Parens suus, quas leges, quae praecepta vivendi ipse dedisset, ea omnia imperavit ut religiosissime custodiret in perpetuitate consequentium temporum; nec frustra imperavii Vix enim societas hominum est ulla, quae tot virtuti rigidos custodes eduxerit, vel tot nomini christiano praecones, Christo martyres, caelo cives ediderit, aut in qua tantus virorum proventus, qui iis artibus, quibus qui excellunt praestare ceteris iudicantur, rem christianam remque ipsam civilem illustrarint, adiuverint ».

Iamvero Nos, qui, ut ipse de se Leo confirmabat [9], Franciscum Assisiensem admirari, praecipuaque religione colare ab adolescentia assuevimus, et in familiam Franciscanam adscitos esse gloriamur», certe non minoris, quam Decessorum Nostrorum quivis, grande beati Patris Opus .aestimamus, nec secus, atque illi, peculiari quodam studio, Nostro dignum ducimus. In hac igitur saecularium solemnium celebritate, cum Ordinis a Francisco divinitus fundati, magna in rem christianam promerita verbis Decessorum Illustravimus, videtur Nobis, palam facere et mansuro probare testimonio plenum paternae caritatis animum, quo tres familias unde Franciscalium Ordo princeps constant, sine ullo discrimine, complectimur. Certe quidem humani, ingenii mobilitate et varia conversione temporum sensim, laetum est, ut Franciscani sodales ex concordissima communitate vitae atque victus in diversas deinceps disciplinas abirent. « Summam rerum inopiam, quam Vir sanctissimus in omni vita adamavit unice, ex alumnis eius optavere nonnulli, simillimam nonnulli, quibus ea visa gravior, modice temperatam maluerunt. Quare aliorum ab aliis secessione facta, hinc Observantes orti, illinc Conventuales. Similiter rigidam innocentiam., altas magnifìcasque virtutes, quibus ille ad miraculum eluxerat, alii quidem imitari animose ac severe, alii lenius ac remissius velle. Ex prioribus iis fratrum Capulatorum familiâ coalitâ, divisio tripartita consecuta est» [10].

—At legitimarum varietatem disciplinarum nihil obstare, quominus qui cuivis earum essent adscripti, omnes se germanam Francisci progemem esse iure defenderent, pluries est Apostolicae Sedis auctoritate sancitum. Ita Leo X: « Quod ipsi Fratres de Observantia et Reformati, veri et indubitati Fratres Ordinis B.Francisci et eius Regulae observatores semper fuerint, ac, divina favente gratia, sint futuri, sine aliqua interruptione seu divisione, a tempore editae Regulae per B. Franciscum usque ad praesens ac sub ipsius B. Francisci Regula militaverint, et etiam ad praesens militent; sicque in omnibus teneri et observari ac decidi debere decernimus ac mandamus » [11]. Et Clemens VIII Fratres Minores de Strictiori Observantia Reformatos nuncupatus ab iniuriis quorumdam tuetur. Ipsosque Reformatos, declarat, veros filios et indubitatos Fratres Ordinis sancti Francisci [12]. De Capuccinis autem, Paulus V [13], Urbanus VIII [14], Clemens XII [15], eos esse vere Fratres Minores, et originem seu principium illorum esse realiter et cum effectu computandum a tempore primaevae et originalis institutionis Regulae Seraphicae, cuius observantiam ipsi Fratres Cappuccini semper sine aliqua interruptione continuarunt, eosdemque « fuisse et esse ex vera et numquam interrupta linea, ac veros et indubitatos Fratres Ordinis sancti Francisci et illius Regulae observatores, subque ipsius B. Franicisci Regula militasse et ad praesens quoque militare statuunt. — Haec ipsa Nos affirmantes, volumus, iubemus, ut quotquot sunt de ternis disciplinis Franciscalis Ordinis primi, omnes non solum germani sed gemelli Fratres, omnes eodem Francisco nati eisdemque religiosae vitae documentis ad unam ipsius Regulam exculti, cum inter se tum ab omnibus habeantur. Itaque ut huius caritatis fraternae, quae inter filios beatissimi Patris una dominari debet, melius tuta et salva iura sint, ideoque ut Franciscana Instituta uberiores Ecclesiae sanctae fructus pariant, Nos de communibus totius gentis Minoriticae rationibus haec valere in perpetuum, tamquam certa principia et capita, decernimus, sancteque ab omnibus servari ex Apostolicae potestatis plenitudine praecipimus quae infra scripta sunt:

I. Ordo primus sancti Francisci, si Patrem legiferum a quo conditus, si Regulam, qua utitur, species, una est religiosorum familia: si vero rationem regiminis et Constitutiones, quibus ex Apostolicae Sedis praescripto gubernata, in tres familias dividitur : quarum una est Fratrum Minorum; quae olim a Regulari Observantia dicebatur, quaeque quum in quatuor sodalitia esset distincta, id est in Observantes, Reformatos, Alcantarinos, Recollectos, a Leone XIII fel. rec. ad unitatem revocata est, uno Ordinis Fratrum Minorum indito nomine; altera est Fratrum Minorum qui Conventuales audiunt; tertia Fratrum Minorum qui Capuccini appellantur.

II. Familia, seu Ordo, Fratrum Minorum, cui quondam a Regulari Observantia nomen fuit, postquam a Leone XIII ex variis sodalitiis in unum redacta est, si ab Unione Leoniana appelletur, recte appelletur. Ea quidem « ex concessu Sedis Apostolicae antecedit loco et honore » ceteras Franciscalium familias, eiusque alumni « Fratrum Minorum merum nomen a Leone X acceptum retinent », ut ait in Constitutione Felicitate quadam Decessor Noster: sed tamen non sic hoc nomen interpretandum est, quasi in ipsa tantum familia omnis Ordo Minoriticus videatur consistere. Patet interpretationem huiusmodi et longe abesse a vero, et valde reliquis Minoritas non paucis esse iniuriosam. Quoties igitur appellatio Ordinis Fratrum Minorum sine ullo apposito ambiguitatem haberet, oportere hanc familiam de qua loquimur, eiusque Moderatores et sodales, praesertim in actis publicis, propria peculiarique adiecta nota designari, vocarique Ordinem Fratrum Minorum ab Unione Leoniana, Moderatores et sodales Ordinis Fratrum Minorum ab Unione Leoniana, statuimus et sancimus.

III. Titulus Ministri Generalis totius Ordinis Minorum, quo titulo utitur Minister Generalis familiae eiusdem quam ab Unione Leoniana appellamus, meri honoris est, nec quicquam iurisdictionis aut potestatis in ceteras Franciscanum familias notat.

IV. Nomina Capuccinus, Conventualis, Unionis Leonianae Franciscales discriminant non id notando, quod ad rationem ipsam et naturam Fratris Minoris pertinet: hoc enim in Regula Seraphica consistit quae apud omnes Franciscales Ordinis primi una atque eadem est : verum eas designando res quae in hoc genere accidunt naturae; et hae sunt Constitutiones, quas unaquaeque familia proprias et peculiares in observanda Regula, ex Apostolicae Sedis praescripto, sequitur.

V. Minister Generalis Fratrum Minorum ab Unione Leoniana, item ex concessu Sedis Apostolicae, in omnibus coetibus sacrisque publicis, ubicumque lex de praestantia loci obtinet, Ministrum Generalem Conventualium, uterque autem Ministrum Generalem Capuccinorum praecedit. Familiae vero e singulis coenobiis quem locum inter se in pompis aliisque sacris publicis teneant, pluribus Apostolicae Sedis decretis definitum est.

VI. Trium familiarum Franciscanum Ministri Generales omnes sunt atque habendi sunt et dignitate et potestate pares, ut Vicarii atque adeo veri successores sancti Francisci, nempe pro sua quisque familia, atque etiam pro sodalibus Secundi et Tertii Ordinis, quotquot suae habent vel iurisdictioni subiectos vel familiae aggregatosi iidem praedecessorum suorum perpetuam seriem ab ipso Patre Seraphico omnes iure ducunt.

VII. Tres Ordinis Minoritici familiae, quasi totidem rami sunt nobilissimae arboris, cuius radix ac truncus Franciscus est. Propterea Fratres Minores tum Unionis Leonianae, tum Conventuales, tum Capuccini pari plenoque iure veri Franciscales, verique Fratres Minores et sunt et haberi debent. Iidemque non alii aliis antiquiores dicendi sunt, quandoquidem eorum omnium originem verum est repeti ab ipsa instituta Regula Seràphica, cuius omnes observantiam sine 'ulla intermissione continuarunt.

VIII. E Franciscalium templis illud habendum esse sacerrimum, in quo ipse Pater legifer beatissimus requiescit, vix attinet dicere : quae aedes propterea mature a Gregorio IX Ordinis Seraphici Caput et Mater renuntiata est [16], et a Benedicto XIV per Litteras Fidelis ad dignitatem praeterea Basilicae Patriarchalis et Capellae Papalis est evecta. — Sed insignis etiam dignitas est Aedis Mariae Angelorum de Portiuncula; de qua Benedictus XIII: « Ne quis deñique Basilicam beati Francisci civitatis Assisiensis, ubi sacrum eius corpus requiescit, a Romanis Pontificibus, praedecessoribus Nostris, variis privilegiis auctam, ita supra ceteras eiusdem Ordinis ecclesias verbis aut scriptis extollat et efferat, ut debitus honor ac reverentia denegetur Basilicae B. Mariae de Portiuncula extra muros eiusdem urbis, in qua constat, Seraphicum Patrem Institutum suum inchoasse; praecipimus et mandamus, ut ambae Basilicae, diversis licet rationibus, B. Mariae.quidem propter Ordinis primordia, Assisiensis vero propter, sacrum corpus; sanctissimi Institutoris, tamquam Ordines matrices ab omnibus Fratribus Minoribus agnoscantur et observentur » [17]. Nos vero ipsam quoque .Basilicam Mariae Angelorum nuper datis Litteris Omnipotens ac misericors Dominus Matrem et Caput Ordinis Minorum diximus, eamque Basilicae Patriarchalis et Capellae Papalis titulo honestavimus. Quare utramque Basilicam, quasi commune patrimonium, tueantur oportet, quotquot filiorum Francisci gloriantur nomine: utramque omnes tamquam paternam domum fidentes laetique celebrent, ibique omnibus fraternae caritatis officiis recreati sentiant, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.

IX. Ministri Generales triplicis Minorum familiae pari sunt potestate in Ordinem Tertium. Tertiarii propterea qui Ministro Generali unius familiae parent, iisdem privilegiis indulgentiisque fruuntur, ac qui duobus aliis subiecti sunt. Nec licebit qui Tertio Ordini adscripti sunt, eos Tertiarios vel ab Unione Leoniana, vel Conventuales vel Capucemos appellare, sed Tertiarios S. Francisci seu Franciscales, sine alio apposito dici oportebit.

X. Decora, quibus aliqua ex tribus Minorum familiis elucet; praeconia quibus ab Apostolica Sede ornatur; sancti beati, venerabiles Viri .quibus Illustratur, quamquam praecipue illius familiae sunt, tamen iure fraternitatis ad ceteras quoque, ut communia ornamenta, pertinent. Veteres vero Ordinis gloriae, a rebus gestis aut a sanctis viris profectae ante canonicam divisionem, a Leone X factam ipsius Ordinis [18], nullius ex tribus familiis habendae sunt praecipuae, sed omnium promiscuae.

Ista Nos, quae vel declarando, vel definiendo, vel praecipiendo praescripsimus, plurimum posse ad copulandos omnium inter se Franciscanum animos arbitramur. Ceterum, « Qui pacem loquitur in plebem suam et super sanctos suos, certam illam avertendae contentionis vim rationemque discipulis designavit monitis exemplisque suis eosdem adhortatus, ut, qui maior esset inter ipsos, fieret sicut minor, ac proinde esse contenderet non praeeminentia et primatu, sed ministrandi ac subiacendi humilitate praecessores. Haec autem documenta B. Franciscus Seraphici Ordinis conditor, et ipse mirabiliter arripuit et expressit, et custodiendae pacis firmamentum esse voluit alumnis suis » [19]. Omnes igitur dicto audientes sint Patri legifero, sic praecipienti: « Non litigent, neque contendant verbis, nec alios iudicent; sed sint mites, pacifici, modesti, mansueta humiles, honeste loquentes omnibus, sicut decet » [20]. Et « caveant ab omni superbia, vanagloria, invidia » [21]. Qui autem ad normam suarum Constitutionum in ipso cultu Domus Dei et in perfunctione sacrorum atque in rerum humanarum usu rigidam sequuntur paupertatem, ne despiciant ceteros; de quibus Leo X: « Declaramus et decernimus, vos illorum tantum esse custodes et non possessores, et propterea, absque vestrae professionis macula aut violatione, cum deceat, iuxta celebritatem solemnitatum, et solemnioribus officiis et decentioribus paramentis divinam honorare Maiestatem, et ipsius cultum munificare, et aliis, quibus tam Ordo quam Fratres utuntur, communiter vel divisim, uti et potiri libere et licite posse » [22]. Quod si inter Fratres Minores ullum legitimae praestantiae discrimen agnosci debet, illud non in eo ponendum est quod alius de alia familia sit, qua quidem re omnes eos pares esse diximus; sed in hoc, quod alius alio melius et iudiciis et dictis et factis caritatem fraternam erga sodales, ceterarum praesertim familiarum, custodiat; atque alius alio perfectius Regulae Seraphicae, pro suae familiae Constitutionibus, praescripta servet. Omnino qualis debeat esse Fratrum minorum inter se consuetudo, intelligi ex his potest, quae de priscis Francisci filiis habet Thomas a Celano : « O quanto caritatis ardore flagrabant novi Christi discipuli! Quantus in eis piae societatis vigebat amor! Cum enim alicubi pariter convenirent, vel in via, ut moris est, sibi invicem obviarent, ibi spiculum spiritalis resultabat amoris, super omnem amorem «verae dilectionis seminarium spargens. Quid illud? Casti amplexus, suaves affectus, osculum sanctum, dulce colloquium, risus modestus, aspectus iucundus, oculus simplex, animus supplex, lingua placabilis, responsio moliis, idem propositum, promptum obsequium et indefessa manus. Et quidem, cum cuncta terrena despicerent et se ipsos numquam amore privato diligerent, totius amoris affectum in commune refundentes, se ipsos dare in pretium satagebant, ut fraternae necessitati pariter subvenirent » [23]. — Nos vero, ut caritatis fraternitatisque vincula, quibus inter se Franciscales trium familiarum continentur, vel arctiora fiant, haec in perpetuum damus et tribuimus:

I. Ut dedicatio duarum Basilicarum Assisiensium, quae totius Ordinis Minorum, licet diversa ex causa, matrices et capita sunt, ab universis triplicis familiae clericis ritu duplici secundae classis celebretur; et ambae iisdem indulgentiis iisdemque privilegiis et nunc et in posterum gaudeant. Fratres autem eis Basilicis addicti, meminerint, se omnium sodalium, non solum e sua ipsorum familia, sed aliorum etiam, personam gerere ; ob eamque rem, Deum Omnipotentem, Mariam Immaculatam, Patrem Seraphicum, omnium nomine, quotidie colere et laudare ne cessent.

II. Ut in sacris, pompis, aliisque sollemnibus, quae adstante Pontifice Maximo fiant, tres Ministri Generales una simul procedant, servata tamen inter se lege praecedendi.

III. Ut indulgentiae, gratiae, exemptiones, privilegia omnia quae uni Minorum familiae concessa vel iam sint vel posthac fuerint, ea ipsa ceteris familiis concessa censeantur et sint. Quod si cuiuspiam rei concessio ad mitigandam Regulam Seraphicam pertineat, non iis suffragantur, quorum Constitutiones nullam huiusmodi mitigationem patiuntur. Facultates autem, quae Viam Crucis, S capillare sancti Ioseph, Chordam sancti Francisci, item pias consociationes et sodalitia spectant, ab eo tantum Ministro Generali tribuantur in posterum, cui usque adhuc reservatae sunt.

IV. Ut officia ritualia, quae de Sanctis et Beatis Ordinis sunt vel ad priva sacra seu devotiones attinent, uni familiae concessa, ab aliis quoque familiis, probante generali aut Capitulo aut Definitorio, adhiberi, nullo alio intercedente indulto, liceat: idem de aliis omnibus privilegiis in re liturgica, uni familiae tributis, fieri licebit.

V. Ut omnes Romanorum Pontificum vel Apostolicae Sedis Litterae, in quibus generatim instituta Franciscana laudantur, ornantur, defenduntur, etsi ad unius familiae Ministrum Generalem, moderatores ceteros, sodales datae sint, tamen ad Ministros Generales, moderatores ceteros, sodales aliarum quoque familiarum datae intelligantur.

Praesentes vero Litteras et quaecumque in ipsis habentur, nullo unquam tempore de subreptionis, aut obreptionis, sive intentionis Nostrae vitio, aliove quovis defectu notari, vel impugnari posse; sed semper validas et in suo robore fore et esse, atque ab omnibus cuiusvis gradus et praeeminentiae inviolabiliter in iudicio et extra observari debere, decernimus; irritum quoque et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate vel praetextu, scienter vel ignoranter contigerit attentari declarantes; contrariis non obstantibus quibuscumque, etiam speciali et specialissima mentione dignis; quibus omnibus ex plenitudine potestatis, certa scientia et motu proprio quoad praemissa expresse derogamus, et derogatum esse declaramus.

Volumus autem ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, manu1 tamen notarii subscriptis et per constitutum in ecclesiastica dignitate virum sigillo munitis, eadem habeatur fides, quae Nostrae voluntatis significatione his praesentibus ostensis, haberetur.

Nulli ergo hominum liceat hanc paginam Nostrae constitutionis, ordinationis, unionis, limitationis, derogationis, voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, in festo S.. Francisci Assisiensis, die IV Octobris MCMIX, Pontificatus Nostri anno septimo.


PIUS PP. X

  • AAS, vol. I (1909), n. 18, pp. 725-739.


[1] Litt. Recolentes, die 29 April. 1228.

[2] Litt. Mirificans, die 16 Maii 1230.

[3] Litt. Quoniam, die 6 Apr. 1237.

[4] Litt. Exiit, die 14 Aug. 1279.

[5] Const. Exivi, die 6 Maii 1312.

[6] Const. Ite et vos, die 29 Maii 1517.

[7] Litt. Divinae, die 29 Aug. 1587.

[8] Litt. Neminem, die 7 Febr. 1832.

[9] Litt. Encycl. Auspicato.

[10] Const. Felicitate quadam.

[11] Litt. Licet, die 6 Dec. 1517.

[12] Litt. Ex iniuncta, die 7 Sept. 1602.

[13] Litt. Ecclesiae, die 15 Oct. 1608.

[14] Litt. Salvatoris, die 28 Iun. 1627.

[15] Litt. Ea quae, die 14 Maii 1735.

[16] Litt. Is qui, die 22 Apr. 1230.

[17] Litt. Qui pacem, die 21 Iul. 1728.

[18] Const. Ite et vos.

[19] Benedict. XIII, Litt. Qui pacem.

[20] Reg. Cap. III.

[21] Ibid. Cap. X.

[22] Litt. Merentur, die 2 Ian. 1514.

[23] Legenda I, Cap. 15.